December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMUS SECVNDVS Literas D, E, F, G, H, I, K, L, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

page 403, image: s0403b

GLYMPES opp. in fin. Lacedaemoniorum et Argivorum. Mentionem eius facit Polyb. l. 4.

GNAEUS Festo corporis insigne et praenomen, a generando dicta esse, et ea ipsa ex Graeco gi/gnesqai apparet. Nempe gnaevus illi aut gnaus, genitiva nota est. Sed a knai/w verbo vocem deducit et pa/qos2 ac fu=ma significare docet Salmas. ad Solin. p. 38. Vide de Gnaeo praenomine, in Cneus; et de Genitalibus seu genitivis notis supra.

GNAPHALIUM vide infra Pheos.

GNAPHEUS Petrus vide Petrus Fullo:

GNATHO Siculus, homo voracissimus, qui conviviis adhibitus sese in paropsides emungebat, ut, ceteris abstinentibus, solus resceretur. Vide et Gnosippus,

GNATIA urbs Apuliae Peuc. excisa. Vide Egnatia.

GNEPHACHTHO apud Diod. Sic. l. 1. Rex Aegypti, sic qui *neo/xabis2 Athen. l. 10. Plutarcho de Iside Technatis alias Tnephachthos, dictus currit. Vide Tnephachthas.

GNES Steph. *gnh=s2, e)/qnos2 oi)kh=san th\n *(ro/don, e)/nqen kai\ *gnh=tes2, o) i)qagenei=s2. *le/getai de\ meta tou= i *)/ignhtes2.

GNESNA urbs Poloniae mai in Palatin. Calisiensi, olim regia, post Cruzviciam, a Piasto facta hodie Archiepiscopal. a Polonorum Duce Mieczislao, Daumbroucae marito instituti, A. C. 966. qui Primas Poloniae est, sedes. 7. leuc a Calisia in Bor. Alias Limiosaleum totiusque reg. caput, condiea a Lecho Rege inter paludes, 6. mill. Germ. a Warte fluv. in Bor. Sed A. C. 1613. fere tota incendio conflagravit, deficitque indies. Vide Limiosaleum.

GNEUS praenomen apud Romanos. Vide Cneus.

GNIDUS Civ. Illyrici de qua Vide Iac. Gronov. Ep. Livii tomo II. subiectis. Vide quoque Cnidus.

GNIPHUS Marcus Antonius Vide ibi.

GNOITAE Haeretici, vide supra Agnaetae.

GNOME Graece *gnw/mh, Lat. Sementia Plutarch. a)p/fais2 est kaqolikh\, peri\ tw=n kata to\n bi/on, lo/gw| unto/mw|, dictum generale et breve de re ad vitam pertinente. Quae cum personae alicui accommodarur, *no/hma, cum auctor additur, *xrei/a dicitur. Illarum autem quaedam osteridunt, quid fiat; aliae quid fieri debeat. Per quas posteriores, quae revera gnw=mai, Ethitam olim tradidere [orig: tradidÍre] Sapientes, sententiis huiusmodi ad vitrutem accensuri, et a vitiis homines avocaturi: ut inter alia VII. Graeciae Sapientum exemplo constat. Ut vero numero quoque illae acceptiores essent, vei sibus pletumque hae gnomae comprehendi solitae sunt: quem admodum eodem consilio prisci Legislatores similiter leges suas scripsere [orig: scripsÍre]. Ut enim carmina ad memoriam faciunt plurimum, sic nescio quem enthusiasmum in se continere videntur. Hinc *gnwmologi/a, quam ad Enthymema Aristoteles refert, quod in hac atgumentandi forma antecedens plerumque gnome occupet, qua de re vide Voss. Institut. Orator. l. 2. c. 15. n. 3. l. 5. c. 8. n. 11. alibique: uti de prisco more magnorum viorum, pittacium, in quo gnome aliqua scripta, mittendi ius, quibus consilium daturi erant, infra in voce Pittacium: Reliquas vocis notiones apud H. Steph. vide Apud Scriptores Eccl. ea [orig: e‚] modo mentem et sententiam, modo voluntatem seu proai/rein, modo consilium, modo aequitatem, tw=| a)kribodikai/w| opposiram, denotari, asiquando etiam, th=| a)nagkh| opponi, docet Ioh. Casp. Suicer. Thes. Eccl. in *gnw/mh.

GNOMONICA Gr. *gnamonikh|, ars ex umbrarum momentis, indicio gnomonis, (styli, qui in medio amusio collocatur ad um bras indagandas, *skiaqh/ras2 Graecis) non solum horas, verum etiam climatom diversitates et poli elevationes deprehendendi, memoratur A. Gellio l. 1. c. 9. Inventorem habuit Anaximandtum, vel iuxta alios, Anaximenem Milesium. Vide Salmas. ad Solin. p. 632. et seqq. ubi inter alia. circa Olympiadem 50 Gnomonicen cum Astrologia a Babyloniss in Graeciam venisse, ostendit: et infra Mechanice, it. meteoroscopium. Quando vero [orig: verŰ] Horologia cum horis primum Romae in usu fuerint, non ita proclive dictu est: Interim quadringentos septem annos elapsos fuisse, cum a Marco Valerio horologium in foro positum, Plin. commemorat. Apud Graecos non multo Alexandri Mag. aetatem eorum usus antecessit. Vide infra in voce Hora. Athanas. Kircher. Gnomonicam catoptricam, sive Horologiographiam triflexam, qua [orig: qu‚] per specula totius primi Mobilis doctrina, liorarumque ductus, in interioribus domuum parietibus delineari, radio reflero demonstrantur, edidit Avenione A. C. 1634. Sed et gnw/mwn norma est, quam vocem, vide infra: uti de gnomonis priori notione, plura supra, ubi de Vett. Analemmatis, et infra in voce Polographia.

GNOSIDICUS Nebri clarissimi Asclepiadarum in Co ins. fil. Steph. Magni Hippocratis medici proavus.

GNOSIMACI haererici, scientiam inutilem iudicabant, ad caelum adspirantibus. Sec. 7. Ioh. Damascenus, etc.

GNOSIPPUS ea voracitaris infam ia laboravit, ut Athenienses liberis suis interdixerint, ne cum eo vescerentur. Vide supra Gnatho.

GNOSIS Epitheton Ariadnes, a Baccho adamatae, apud Ovid. in Ep. Vide paulo post in voce Gnosus.

GNOSTICI Heretici, a Nicolaitis orti, in Phibionitas, Stratioticos, Leviticos et Borboritas divisi. Duo statuerunt [orig: statuÍrunt] Principia, bonum et malum, Animam divinae patriculam substantiae asserentes, divinitatem Iesu Christi negarunt. Voluprates corporis sanctas, idolothyta ad esum licita esse, deliraront: Coetus nocturnos tam foedis sceleribus reddiderunt [orig: reddidÍrunt] infames, ut illa legenti Epiph. hat. 26. horrorem incutiant. Marcellina, A. C. 167. tam foedae sectae telam orsa. Vide Tertull. in seorp. Augustin. de baer. c. 6. Theodoret. l. 1. haer. fab. Baron. A. C. 68. 120. 145. et 381. etc.

GNOSUS sive Cnosus, et Cnossus, urbs Cretae clarissima Minois. 12 regia. Homer. Odyss. t. v. 78.

*knwsso\s2 mega/lh po/lis2 e)/nqa, te *mi/nws2
*)enne/wros2 basi/leus2 *dio\s2 mega/lou o)aristw/
Gnossus urbs magna; in qua Minos
Novennalis regnavit Iovis magni auditor.



page 404, image: s0404a

Nempe is nono quoque anno in quoddam praealtum et vetusta [orig: vetust‚] religione Consecratum specus secedere solebat: Et in eo moratus, tamquam a Iove (quo se ortum ferebat) traditas sibi Leges praerogabat, Val. Max. l. 1. c. 2. h. e. nono quoque anno Leges suas corrigebat, Ioh. Marsham. Canone Chron. Sec. XI. ubi de Minae II. Hic [orig: HÓc] Pinytus Ep. floruit. A. C. 175. monitus a Dionysio Corinthi Ep. ne grave Caelibatus onus fratribus imponeret. Euseb. l. 4. c. 22. Hodie Ginosa. Hinc Cnosius ex ea urbe civis. Plin. l. 4. c. 12. et Gnosia regna apud Virg. Aen. l. 3. v. 115. Idem l. 6. v. 23. et Gnosia stella eidem Georg. l. 1. v. 222.

Gnosiaque ardentis decedat stella coronae.

Et Gnosia littora apud Catull. Carm. 64. Nuptiae Pelei et Theridis v. 172.

Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes.

Hinc etiam Gnosiacus. Stat. l. 1. Sylv. 6. v. 88.

Vinces Gnosiacae facem coronae.

Et Gnosiacum regnum apud. Ovid. Met. l. 9. v. 769. Item Gnosus, aliud adiectivum. Lucan. Civ. Bell. l. 3. v. 184.

Iam dilecta Iovi centenis venit in arma
Creta vetus populis, Gnossasque agitare sagittas
Docta. ---

Propert. l. 2. Eleg. 12. v. 10.

Et pharetra ex humero Gnosia utroque iacet.

Denique Gnosis pro Ariadna. Ovid. Ep. 15. Sappho Phaoni v. 25.

Et Phoebus Daphnen et Gnosida Bacchus amavit.

Nic. Lloydius.

GOTH. in notis antiquis Gothicos denotat etc.

GOA urbs Archiepiscopal. Indiae citet. in Ins. parva cogn. ad ostia fluv. Mandova, in ora littor. Ibi degit Prorer Lusitanus, ab A. C. 1529 quo ab Emanuele Rege occupata est. Emporium celebre, amplum, dives; et quamquam moenibus caret, habet tamen aliquot arces in Ins. Olim sub Rege Decani. Multis Chersonesus alias. Ab Alphonso Albuquerquio expugnata, A. C. 1510. Ibi et Nosocomium totius orbis magnificentissimum. Templa vittorum loco margaririferis splendent conchis, etc. Vide Maffaeum, Vinc. Blancum, inprimis P. de la Valle, ltin. tom. 4.

GOAGA Regn. Nigritarum, versus Or. extensum, ad finitima usque Nubiae loca. Ioh. Matal. Metell.

GOARENE regio Arabiae, quae et Goarea. Steph.

GOATHA locus non procul ab Hierosolymis. Ier. c. 31. v. 39. quem Lyranus Golgotha esse putat.

GOB nomen loci. 2. Sam. c. 21. v. 18. Lat. cisterna, locusta, vel altitudo.

GOBAEUM prom. Gall. Celt. Cap S. Mahe, ab Abbatia S. Marthaei, seu castro Britanniae min. maririmo. Aliis Cap du Fou, a castro Fago. Dicitur et in Finubus Terrae. 17. leuc. ab urbe Leona, prope Conquetum portum, 4. leuc. a Bresto in Ort. 5. ab Uxanto Ins. in ora Brit. Occ. ubi Bor. incipit.

GOBANITIO Arvernus, Vercingetorigis patruus, Arvernorum Princeps. Caes. de Bell. Gal. l. 7. c. 4

GOBANIUM vulgo ALBERGEVENNEU, oppid. Angl. in Comit. Monumetensi, in limite Walliae, ad Iscam fluv. Alias opp. Silurum fuit. 15. mill. ab Isca Legionis in Bor.

GOBAR Mesoporamiae praefectus, qui Euphratem fluv. opere deduxit, ne praecipiti cursu Babyloniam infestaret. Plin. l. 6. c. 26.

GOBARES aliis Chobaris Pasargadum [orig: PasargadŻm] praef. qui urbem venienti Alex. Mag. tradidit. Curt. l. 5. c. 31.

GOBAUM prom. Gall. Celt in ora Britanniae Occid. contra Senam ins. Cap S. Mahe vulgo. Vide Gobaeum.

GOBAZES Lazorum, qui quondam Colchi dicebantur Rex. A. U. C. 1307. Agathias l. 2.

GOBELINUS [1] apud Ordericum Vital. l. 5. p. 556. Daemon enim, quem de Dianae fano expulit, adhuc in eadem urbe degit et in variis frequenter formis apparens neminem laedit. Hunc vulgus Gobelinum appellat et per merita. S. Taurini ab humana laesione coercitum usque hodie affirmat. Ex eorum genere, qui volgo Fauni dicuntur, Gallis Gobelins, Demons Follastres. De quibus sic Cassian. Collat. 7. c. 32. Nonnullos eorum, quos etiam Faunos vulgus appellat, ita seductores et ioculatores esse manfestum est, ut certa quaeque loca seu vias iugiter obsidentes, nequaquam tormentis eorum quos pratereuntes potuerint decipere deiectentur, sed derisu tantummodo et illusione contenti, fatigare eas potius studeant, quam nocere etc. C. du Fresne.

GOBELINUS [2] Ioh. Seeretarius Pii I. huius Historiam scripsit. An ipse Pius, sub Gobelini nomine? Ibi multa praeclara, de Piccolommeorum familia. Simler. in Bibl. Gesn. Voss. de Hist. Lat. l. 3. p. 808. Item cogn. Persona, Auctor Cosmodromii, etc. Item, alius, qui tempore Alberti Archid. in Angliam missus, de Paenitentia, interalia, scripsit, Simler. Bibl. Gesn. Voss. Vide et P. Frcherum theatro viror. erudit. clar.

GOBIO seu GOBIUS piscis genus, e quo saxatilis, ut et, qui in arenosis vivit littoribus, Gableno commendatut de Alim. l. qui et de gobiorum aliis iudicium promit. Apod Athen. l. 3. c. 25. tamen, multum succi gignere, at non boni; sed neque multum nutrire: interea sapore esse gratos, facileque excerni, Hicesius refert, ex Diocle et Mensitheo. Honore certe non eo fuisse, quo mullos, aliosque pretii ingentis, discas ex Iuv. Sat. 11. l. 4. v. 35.

Nec mullum cupias, cum sit tibi gobio Tantum
In loculis ---



image: s0404b

Et Mart. in Xeniis, l. 13. Epigr. 88. cuius Epigraphe, Gobius.

In Venetis sunt lauta licet convivia terris,
Principium cenae gobius esse solet.

Vide plura apud Gerh. Ioh. Voss. de orig. et progr. Idol. l. 4. c. 24. Addo saltem, portento simile habitum, cum ex gobiorum lactibus centena fercula (tot enim convivae accubuerant) exhibuit Venetiis vir patricii ordinis, in famosa illa cena, quam describere pluribus visum est Egnatio l. 9. c. 1. et Sabellico l. 8. c. 7.

GOBIONIA Familia Gall. Goyon, familia Galliae illustris: in qua vixit Steph. Dn. de la Goviniere, et de Chasteaugoyon, pater Alani et Ioh. cuius posteritas non duravit, uti nec alterius Ioh. Alano I. geniti. Verum Alani II. eius fratris, fil. Steph. fuit, qui Bertrandum Dn. de Matignon. Ludovicum Dn. de Launay et Stephanum Dn. de Launay Goyon suscepit. Medii successio defecit: A Primo descendunt Comites de Torigny Dni de Matignon; a tertio Marchiones de la Moussaye Comites de quintin et de Plover. Et quidem priores quod attinet, Bertrandus praefatus, qui Obiit A C. 1480, ex Iohanna du Perier, filia Ioh. Com. de Quintin, fil. habuit Guidonem, Defunctum A. C. 1498. quo et Petrina de Ieucourt, natus Iacobus, Obiit A. C. 1542. Pater ex Anna de Solly Iacobi Dn. de Matignon, (quem titulum a Maioribus accepit) Com. de Theorigny: qui, Exstinctus A. C. 1597. reliquit ex Francisca de Daillon filiam Ioh. de Daillon Com. de Lude, Carolum Goyon Dn. de Matignon Com. de Torigny: cuius et Eleonorae Aurelianae filiae Leonori Aureliani Ducis Longavillani, qui Obiit A. C. 1573.) liberi erant, henricus Com. de Torigny caesus duello a Buttevillio, ux. Henrica de la Guiche ) Petrus Com. de Torigny (maritus Mariae s. Annae Malon de Bercy, unde fil. Franciscus C. de Torigny ) Leonorus (Ep. de Lisieux seu Lexoviensis et de Constances seu Constantiensis) ac Catharina (quae nupsit Francisco de Silly Duci de la Rocheguyon ) Phil. Iac. Spener. Theatr. Nobil. Europa. Part. H. p. 39. Posteriores quod conceruit, Ludovicus Goyon Dn. de Launay, qui Obiit A. C. 1538. e Stephano supra memorato oriundus, ex Ludovica de Chasteaubriant suscepit Almericum I. (Amaury) Goyon Bar. de la Moussaye Dn. de Launay: Patrem, ex Catharina Madeuc, Caroli Goyon Bar. de la Moussaye Com. de Plover: quo et Claudia du Chastel, genitus Almericus II. march. de Moussoye, Catharinam de Champagne (filiam Ludovici Champagne Com. de la Suse ) sibi iunxit, genuitque Almericum III. cuius ex Henrica Catharina Turria, filia Henrici Tutri Duc. Bullionaei Principis Sedanensis, (qui Obiit A. C. 1623.) varii supersunt sibri, nominis ac familiae Goyon seu Gobio. Vide eundem Spener. Part. ead. p. 114. ut et in Indice.

GOBRIAS vir Persa nobilis, unus ex iis, qui cum Dario adversus Magos coniurarunt, vitae pro patria prodigus. Herod. l. 3. c. 70. 73. et 78. Valer. Max. l. 3. c. 2. ext. 30.

GOCELINUS vel GOTZELINUS Gallus, ab Auselmo Ep. Cantuar. in Angliam vocatus, Vitas SS. scripsit Item, Ep. Parisinus, aliique, Chronicorum editores. Simler. Bibl. Gesner. Voss. de Hist. Lat. l. 2. c. 48.

GOCLENIUS Rudolphus Corbaci Comit. Waldeccensis opp. natus, Philosophus celebris et in Acad. Marpurgensi Logices Prof. per dimidium saeculum meritissimus, quo durante 600. Studiosos Magisterii axiomate ipse exornavit: communis Germaniae Praeceptor habitus. Interfuit Synodo Dordracenae, missu Mauritii Landgr. A. C. 1619. Obiit A. C. 1628. Aet. 81. Pater filii cogn. Medici et Mathematici clariss. Sed annis aliquod ante Patrem vivis erepti, et Auctor complurium scriptorum, Pohlisophiccrum, Mathematicorum, Poeticorum [orig: PoŽticorum], Theologicorum, de quibus vide Paul. Freherum Theatro Viror. erudit. claror.

GOCTIUS de Ariminis Patr. CP. Benedicto XII. A. C. 1338. in Siciliam legatus. Ciaccon. in Benedict. XII. etc.

GODEAU Antonius vide Antonius.

Reges Daniae et Hierosolymorum.

GODEFRIDUS [1] Danorum Rex cum quo Carolus Mag. bellum gessit. A. U. C. 1543. Item Norm annorum Rex. A. C. 884.

GODEFRIDUS [2] Bullionaeus fil. Eustachii, Comitis Bononiensis ex Ida, sorore Gozelonis vel Godefridi Gibbosi, qui ipsi inf. Lotharingiam reliquit. Invicti animi, plurimis in locis, in expeditionibus inprimis Henrici IV. Imp. specimina edidit, hinc sacrae militiae in Concil. Claromont. decretae, caput lectus, et cum exercitu 300000. in Orientem profectus Nicea [orig: Nice‚], Antiochia [orig: Antiochi‚], Edessa [orig: Edess‚], etc. captis, Hierosolymam expugnavit, A. C. 1099. Regium titulum et coronam sibi Victori oblatam, modeste recusans, in urbe, quae Regem Regum spinis coronatum vidisset. Sultanum postea Aegyptium, nascentis Regni primordia magno exercitu disiecturum, vicit, 100000. hostium caesis. Hinc tota [orig: tot‚] Palaestina [orig: Palaestin‚], paucis locis exceptis potitus, Obiit post regnum unius anni. A. C. 1100. Successit ei Balduinus Frater. Gul. Tyrius, l. 1. 2. et seqq. Eell. sacri. Guibert. Gesta Dei per Francos. Erat hic Godefridus, quartus Lotharingiae Dux huius nominis. Primus, cogn. Barbatus, ab Ottone Imp. adoptatus est. Secundus, in Italiam transiit, ibique Beatricem, Bonifacii March. Italiae viduam duxit. Tertius Godefridus gibbosus fuit, de quo supra. Rozier. de Stemm. Lothar. Lamberr. Hist. Germ. De Gadefrido, Godefridi Lotharingi filio anniculo, qui in cunis vagiens, Grimbergenses triduano praelio superavit, A. C. 1144. Vide Chiron. Belg. Laetum Comp. Hist. etc. ut et infra.

GODEFRIDUS [3] I. e familia Giselberti Comitis Mansuariae, de quo supra: fil. Henrici II. Dom. Lovanii (cuius avus Lambertus I. praelio ad Florinas, adversus Godefridum cogn. Grbbosum, A. C. 1015. cecidit, pater Henricus I. pro Ducatu


image: s0405a

Lotharingiae bellum gessit) ex Adela Thuringica, frater Henrici, qui primus Brachbantiae Patriae Comitem se dixit, cogn. Senior vel Barbatus, Ducatum Lotharingiae inf. in familiam suam reduxit: quin et A. C. 1137. Marchionatum Antverpiae, quo A. C. 1126. a Waleramo Duce Limburgi fuerat spoliatus. Ei successit ex Ida Namurcensi fil.

GODEFRIDUS [4] II. seu Iunior, cui cum Henrico Duce Limburgensiacre bellum fuit. Ei cum moreretur A. C. 1143. successit es Luidgardi Dagsburgia fil.

GODEFRIDUS [5] III. cogn. in Cunis, quod in cunis prolarus in aciem, cum praelium adversus factionem Grimbergiam committetetur, victor infans fuerit. Ab huius ex secunda coniuge Imagina Loslensi filiis Vilhelmo et Godefrido, Domini Perweysii orti. Ex prima Margaretha Limburgica, praeter Albertum Ep. Leodium, quem ad Rhemensium urbem caesum A. C. 1128. sanctis annomerant, susceptus est Henricus I. cogn. Probus, Brabantiae Ducum et Landgraviorum Hassiae auctor: inter cuius filios Godefridum quoque nominant, a quo Dominis Gaesbeckiis et Heristaliis, cogu. de Lovanio, origo. Alter vero henricus II. cogn. Magnaminus, Patris successor fuit, henrici III. cogn. Mansueti, Ducis Brabantiae genitor.

GODEFRIDUS [6] Vierzonii et Archoti Dominus fil. Henrici III. praefati, heredibus filiabus, cum filio ad Curtracum cecidit A. C. 1301. frater Ioh. I. Brabantiae et Limburgi Ducis. Fuit idem nomen uni filiorum Ioh. III. quo sine masculo herede, (filii enim omnes praemortui) exstincto successit, agnatis hassis praetetitis, ex Iohanna gener Wenceslaus Lucenburgicus. Phil. Iac. Spener. in Fam Hassiaca.

GODEFRIDUS [7] Ep. Ambianus, sub Philippo I. Gall. Rege doctrina [orig: doctrin‚] et virtute illustris. Obiit A. C. 1118. Moret. Item, Monachus Coloniensis, Annalium ab. A. C. 1162. usque ad A. C. 1237. conditor. Freherus edidit, in Sylloge Script. German.

GODEFRIDUS [8] de Bovillon non Rex, sed Dux Hierosolymorum, creatus est, unde sepulchro eius haec tantum inscripta: Hic iaces inclitus Godefridus de Bovillon, qui totam istam terram acquisivit cultul Christiano. Anima eius acquiescrt in pace. Primus proin Rex mersro Balduinus, qui eum excepit, dicitur Gul. Tyrio l. 11. c. 15. secundus Balduinus, de Burgo l. 12. c. 1. tertius, Fulco, tit. 16. c. 1. Horn. Vide supra Godefridus Bullionaeus.

GODEFRIDUS [9] Calvius Archiep. Brugensis, auctor vitae Guliel. Pichonis Ep.

GODEFRIDUS [10] de Leigni scriptor Gall. libri, la Charette. Vetdier. Bibl. Franc. p. 463.

GODEFRIDUS [11] Tilmannus Carthus. Parisinus, auctor variorum operum. A. C. 1550. Petreius, Bibl. Carthus. p. 106. Vide Gothfredus.

GODELBERTUS scripsit versibus, Allegorias in universa Biblia. Trithem. Catal. Lilius Girald, dial. 5. Hist. Poet. sec. 6.

GODENDAC armorum species, quam Flandris fuisse familia-. rem, innuit Gul. Guiartus sub A. C. 1298. apud C. du Fresne in Gloss Vide Ioh. Villancum l. 8. c. 55.

GODESCALCUS Monachus Germanus, Moguntiaci, Praedestinationem tam Electorum, quam Reproborum immutabilem, thesibus publice propositis, defendens, non sine multorum applausu, a Rabano Mauro, Archiep. Mogunt. erroris accusatus, et Hincmaro Archiep. Remensi remissus est: qui concilio Cresciaci instituto, A. C. 849. eum depositum, fustibusque oneratum, donec scripta sua in ignem iecisset, dein in arctissimam custodiam coniectum, a semel tamen concepta sententia absterrere neuriquam poruit. Obiit An. 15. post, Usser. et Cellot. Hist. Godefcalci. Baron. A. C. 848. 855. et 859. etc. Item, Diaconus et Canon. Leodiensis, Scriptor vitae S. Lamberti. Molan. descript. Belg.

GODGESILLUS seu GODIGISCLUS Vandalorum Rex a Stilichone in Germamam, et Galliam immissus; regionibus devastaris, Gallias, Hispaniam, Lufitaniam inter socios divisit. A. C. 400. et 408. Isid. in Chron. Vandal. Ei successit fil. nothus; Gensericus vel Gizerichus. Erant autem Vandali de Scythicis oriundi, qui sub Constantino Magno sedibus suis eiecti, Imperio Rom. se subiecerunt, post in Pannoniis sibi concessis pacifice habitarunt usque ad A. C. 410. Inde Gallis vastatiis, Hispaniisque occupatis, sub Godigisclo, Alanis Suevisque iuncti; post annos aliquot sedem in Africa fixerunt [orig: fixÍrunt], uti dicemus in Regibus seqq. Vide quoque Procop. Grot. Alios Hist. Vand.

De GODIALDO Gulielmus, vide Gulielmus.

GODOLIAS vel GEDALIAH fil. Ahikam. Praefectus Iudaeae a Nabuchodonosore relictus, spreto Ieremiae Prophetae consilio, ab Ismaele, regium iactante genus cum comitatu suo occisus est. z. Reg. c. 25. v. 25, 26, 27. et 28. Ierem. c. 40. v. 5, 6, 7, 8, 9, 12. 13, 14, 15. et 16. Torniel. A. M. 3447. n. 9. et 10. Fil. item Amariae. Zephan. c. 1. v. 1. lat. magnitudo vel fimbria Domini.

GODRICUS Eremita, Anglus, scripsit A. C. 1170. de vita et visione Orni. Matth. Paris. et Matth. Westmonast. Hist. Angl.

GODSCALCUS fil. Udonis Herulorum Regis, summi Christianorum osoris, ante regnum conversus, patris ab aliquo Saxone transfuga occisi necem in Saxonibus ultus est. Ceterum, cum apud suos fidem ptopagare vellet, ipse eius praeco a subdiris A. C. 1066. occisus, duos reliquit filios Buthuen et Henricum: e quorum posteris Megapolitani et Vandalici Principes orti sunt. Idem in Fam. Vandalica.

GODVINUS Dux Haraldi Angliae Regis, cuius fraude Rex Alfredum Edelredi filium e Normannia evocatum trucidavit. Cum hic regnum Canuto reliquisset, Canutus Haraldi actis infirm atis, Eduardum Alfredi fratrem in societatem regni admisit: qui Godvinum homicidii in fratrem suum patrati mirando hoc modo convicit. Cum enim Godvinus pedem pede aliquando fulciens, ne caderer, dixisset, Nunc frater fratrem iuvit; adiecit Rex, ita me frater


page 405, image: s0405b

fratrem omni tempore iuvisset, si per te licuisset. Quod crimen ille pe ierando a se remoturus, frusto panis ad id in fauces iniecto, strangulatus est, A. C. 1032. Polyaen. l. 7. et 8.

GODWINUS Thomas Anglus, Praesul Cantuariensis, Theologus mire facundus, formae insuper dignitate praestans, Obiit A. C. 1590. Aet. 73. insigni monumento honoratus a Francisco Frl. Exon. Subdecano. Alius eiusdem nominis, Somerserensis, Ludimagister primo Scholae Abendonensis, dein Rector Ecclesiae de Brighrwell, Obiit A. C. 1642. Vir eruditissimus, in Antiquitatibus inprimis Romanis, Graecis, Hebraicis versatissimus. Scripsit Expositlonem Antiqq. Rom. De Civilibus et Eccl. Ritibus, apud antiquos Hebraeos; Iudaicas Antiquitates etc. A. a Wood Hist. et Antiqq. Universitatis Oxon. et ex eo P. Freherus Theatro Viror. erudit. clar.

GOENA et GUPHNA una ex 11. ordine secunda, urbs praeclara in tribu Ephraim. Hier.

A GOES Damianus Lusitanus, Emanueli Regi a Cubiculis, Musicus, Poeta, Orator insignis, Legationibus variis cum gloria defunctus, Historiam Patriae, Diensem in India oppugnationem, Lappiae descriptionem et deplorationem, Legationem Aethiopicam, Landationem Hispaniae, Olyspipponensis urbis descriptionem, Bellum Cambaicum, De religione et moribus Aethiopum librum, edidit. Obiit, an apoplectico ictu, an a furacibus famulis strangulatus, circa A. C. 1550. Alph. Garsias Matamorus de Viris doctis Hispan.

GOETINGA Germ. Guttingen, urbs non incelebris Germaniae in Duc. Brunsvicensi, haud procul a Witsenhusa Hassiae opp. olim sub proprio Principe fuit. Albettus enim cogn. Pinguis, Alberti cogn. Magni Ducis Brunsvicensis fil. natu minor. Goelingam, et fratre Vilhelmo mortuo, Brunsvicum cum Guelferbyto tenuit, cum fratet eius Albertus cogn. Mirabilis, Grubenhagiam lineam condidisset. Eius filiorum medius Ernestus Principatum Goelingensem, seu an der Lein, an fil. Ottonem cogn. Armipotentem vel Malum, et nepotem Ottonem cogn. Coclitem transmisit, Cuius tutor Vilhelmus cogn. Senior, Dux Guelferbytanus, ditiones initio 10000. aur. oppignoratas, inde eo sine herede exstincto, successione hereditaria [orig: hereditari‚] pro media parte obtinuit: altera [orig: alter‚] Luneburgicis agnaris ut cederet compelli non potuit: unde usque ad Mindensem transactionem linearum controversiae. Hic cum obiisset A. C. 1481. Vilhelmo Goetinga, et Friderico filiis eius Hannovera contigit: quorum illo geniti Henricus cogn. Senior vel Malus, Guelferbytani, et Ericus cogn. Senior, Goetingensis seu Calenbergii rami auctores fuere [orig: fuÍre]: sed desecit hic in filio eius Erico cogn. Iuniore A. C. 1584. morruo. Contigit transactio Mindensis, cuius supra mentio A. C. 1512. quo Henricus cogn. Iunior, Dux Luneburgicus, agnatis Henrico et Erico praefatis, partem dimidiam, quam Luneburgici in Goetingensi Principatu habebant, ut et in civ. Hannoveta, quibusdam servaris, concessit, alia vicissim ab ipsis recipiens. Vice Phil. Iac. Spener. Sylloge Gen. Hist. in Fam. Guelfica, et in voce Goetinga.

GOG Lat. tectum, vel solarium, sive tegulatum. Nomen gentis Ezech. c. 38. v. 2. Apocal. c. 20. v. 8. Vide Bochart. Geogr. Sacr. l. 3. c. 13. Item fil. Ioel. 1. Par. c. 5. v. 4.

GOGARENE regio inter Colchos et Iberos. Steph.

GOGRAVIUS Germ. Gograve, Comes, qui sine causae cognisrione iudicat; vel potius Gograve seu Gaugraffe, Praeses aut Comes pagi; Gau namque et Gow, apud Teurones, pro pago seu territorio sumi, notum. Speculum Saxon. l. 1. art. 2. ß. 6. Pagani proprium non habentes, suorum Gograviorum iudicium exspectent. Art. 55. Gogravius, ab incolis trium villarum seu praediorum eligi dicitur: ad tempus, artic. 58. ß. 2. quandoque ad hanc dignitatem infeudatur, art. 58. ß. 1. art. 71. ubi tunc Gogravius natus dicitur. Eius iurisdictionem cessare, cum adest Comes, dicitur art. eodem 58. ß. 2. Vide quoque l. 2. art. 13. ß. 1. etc. C. du Fresne Gloss.

GOHORIUS Iacobus vide Iacobus.

GOJA Iohannes, vide Iohannes.

GOJAMUM Regn. Aethiopiae sup. versus Nilum, e lacu Dambeae erumpentem, ubi opp. aliquot parvi momenti. Imer regna Bizamum et Bagamedrum, sub Abassinorum Rege Is. Voss.

GOILARTUS monetae Petricoricensis, in Gallia, species: Tabular. Abbat. Deip. Santon. Vilbelmus Comes, fil. Guidonis Comitis, fecit fundere monetam suam, quae dicebatur de Goilart, ricardo cognomento de Santonis; quae Goliardus dicitur, in Tabulario Monasterii de Chantoin in Arvernis, apud C. du Fresne Gloss.

GOLAN i. e. transinigratio, sive revolutio, aut ex Syro et Hebraeo, intus manens, civitas in Basan. Deut. c. 4. v. 43. Ios. c. 20. v. 8.

GOLCONDA regn. Indiae cit. versus sinum Ganget. A Sept. habet Imperium M. Mogolis, ab Occ. regnum Decani, a Mer. regnum Bisnagarae. Al. regnum Orixa. Extenditut ad 100. leuc. Gall. iuxta oram sinus Gang. in Ort. Eius prim. urbs sedosque regia est Golconda, Pers. Hidabrand, urbs ampla et elegans, 60. leve. a portu Masulepatano in Bot. 50. ab ora proae. sinus Gang. in Circium. Reliquae urbes clariores sunt Condapolis, Condavera, Orixa, Masulepatanum et Narsingapatanum.

GOLETA arx munitissima regni Tunetani A. C. 1574. ab Hispanis, cum toto regno amissa. Thuan. Hist. l. 58.

GOLGI orum, locus Cypri Veneri et Cupidini sacer, de quo Catullus. Carm. 36. in Annales volusii, v. 14.

--- quaeque Amathunta, quaeque Golgos.

Idem Carm. 64. in Nuptiis Pelei et thetidis, v. 95.

Sancte puer, curis hominum quae gaudia misces,
Quaeque regis golgos, quaeque Idalium frondosum.

Scholiastes in illud theoerui,

*de)spoin' a(\ *golgo/nte kai\ *)ida/lion e)fi/lasas2.



page 406, image: s0406a

*golgo\s2, inquit, po/lis2 *ku/prou, w)nomasme/nh a)po\ *golgou= tino\s2 *)ado/nidos2 kai\ *)afrodi/ths2, Bocharto tamen Golgos deflexum nomen est a Phoenicio [gap: Hebrew word(s)] golgol, Hebraei Galgal, Gilgal, et Gilgul, dixerunt [orig: dixÍrunt]. Graeci *golgou\s2, et *golgo\n dicunt finali L abiecto, ut in *)anni/ba| et *)asdrou/ba|. Nic. Lloydius.

GOLGOTHA i. e. calvaria, locus in quo crucifixus fuit Christus Dominus noster. Ioh. c. 19. v. 17.

GOLIATH [note of the transcriber: in the print: GOLIAH] nomen Gigantis, quem expugnavit David, 1. Sam. c. 17. v. 4. Torniel. A. M. 2971. n. 1. Psalmo 144. ut creditur, in memoriam victoriae tam memorabilis, composito. Prudent. in Psychomachia v. 291. et seqq.

Vidimus horrendum membris animisque Golian
Invalida cecidisse manu: puerilis in illum
Dextera fundali torsit stridore lapillum.
Traiectamque cavo penetravit vulnere frontem
Ille minax, rigidus iactans, truculentus, amarus,
Dum tumet indomitum, dum formidabile tenet
Dum sese astentat clypeo, dum territat auras,
Expertus, pueri quid possint ludicra parvi,
Succubuit teneris bellator turbidus armis.

Vide sis ibi Ioh. Weitzium.

GOLIAS apud Silvastrum Girald. in Speculo Ecclesiae l. 4. c. 18. Parasitus fuit, gulositate pariter et dicacitate famosissumus --- literatus tamen affatim, sed nec bene morigeratus, nec disciplinis informatus, qui in papam et Curiam Romanam carmina samosa pluries et plurima, tam metrica, quam rhythmica, non minus impudenter, quam imprudenter, evomuit. Unde Goliardi quibusdam videntur dicti Breviloqui, busones, ioculatores; de quibus Concilium Turon. seu Castelli Guntheri A. C. 1231. can. 21. Statuimus, quod Clerici Ribaldi, maxime qui Goliardi nuncupantur, per Episcopos et alios Ecclesiae Praelatos praecipiantur tonderi velradi, ita quod non remaneat in eis tonsura Clericalis. Certe de fanilia Goliae, tales vocantur, in Concilio Senonensi A. C. 923. sub Gualtero Archiep. can. 13. et versus ridiculos composuisse, dicuntur, apud Marth. Paris. A. C. 1229. Artem vero fuisse, innuitur c. 1. de Vita et Honest. Cleric. in Sexto: Clerici, qui Clericalis ordinis dignitati non modicum detrahentes, se ioculatores seu goliardos faciunt aut bufones, si per annum artem illam exercuempt: quae eadem habet Concil. Salzburgense A. C. 1310. can. 3. nisi quod Galiardi legit etc. Hinc Itali Gagliardo, Galli Gaillard, suum hausere [orig: hausÍre]. Vide C. du Fresne Gloss. Macros Fratres Hierolex. Ioh. Selden. ad Fletam p. 524. Alios.

GOLNOVIA urbs Anseatica Pomeraniae, ad Ihnam amnem, alias ampla et probe culta, nunc incendiis et bello Germ. mire deformata. A paucis inhabitatur. Sub Suecis, pate Monaster.

GOLTZIUS Hubertus Venloa [orig: Venlo‚] -Geldrus, arte pingendi, sculpendique et Antiquitatum notitia [orig: notiti‚] inclitus, Equit. Marci Laurini munificentia [orig: munificenti‚] adiutus, numismata antiqua per Germaniam, Galliam et Italiam, magna [orig: magn‚] industria [orig: industri‚] collegit, et doctis Commentarus illustravit. Fastos Consulares, Lipsio magni aestimatos, aliaque complura edidit. Obiit Brugis A. C. 1583. Aet. 58. Lud. Guicciardinus Descr. Flandr. Lips. Ep. Quaestion. l. 2. Ep. 21. Val. Andreae Biblioth. Belg. Melch. Adami Vit. Philosoph. etc. Seriem Scriptorum eius apud Anton. Teissier habes in Elogiis Part. I. Vide et P. Freher. Theatro. Viror. Erud. Claror.

GOMARUS Franciscus Theologus insignis, Brugis Flandrorum natus, a. C. 1562. docuit in Academia Lugd. Batava, in qua Iacobo Arminio acerrime restitut; exin Groningana. Adhibitus dein, cum aliis, procurandae versioni Bibliorum S. novae in lmguam Belgicam, summa [orig: summ‚] fide et dexteritate munere functus est. Obiit A. C. 1641. Aet. 78. Opera eius 1. Volum. in Folio exstant. Vide Vitas Professorum Groning. it. P. Freher. Theatro Utror. Erudit. Claror.

GOMER fil. Iaphet. Gen. c. 10. v. 2. et 3. Caput Gomeritarum prope Syriam, habitantium. An potius Gallorum, qui et ipsi Gomeritae dicti? Ioseph. Antiqq. l. 1. Euseb. Zonaras, Isid. Dupleix. Mem. Gall. l. 1. c. 1. De hoc vide inprimis Bochart. Geogr. Sacr. l. 3. c. 8. Item fil. Diblaim, uxor Oseae, Hos. c. 1. v. 3. Lat. consummans, vel consumens, vel deficiens.

GOMERA Ins. maris Arlant. una ex Fortunatis, inter Teneriffam et Ferri Ins. cum opp. cogn. et portu capaci. Alias Theode. P. de la Valle.

GOMERUS Gallus omnium primus suas posuit colonias in regno, quod post Italia dicta est, et regionem de suo nomine cognominavit, illosque docuit leges et instututa. Berosus l. 3.

GOMEZIUS [1] Alvarus Hispanus, auctor vitae Ximenii Cardin. Obiit A. C. 1580. Aet. 66. Alius eiusdem nominis, varia scripsit. Vide utroque Biblioth. Hispan. et Elogia Anton. Teissier.

GOMEZIUS [2] Ludovicus, vide Ludovicus.

GOMOLITAE pop. Idumaeae. Steph.

GOMORRHA urbs fuit Iudaeae, in ora lac. Asphaltitis, quae una cum Sodomis caelitus conflagravit. In quarum loco nunc Mare morruum, in cuius littore poma arborum, specie insigni, sed intus favillacea. Genes. c. 19. v. 24. et 28. Rom. c. 9. v. 29. Itiner. Or.

GOMPHI urbs Thessaliae. Steph. Huius, inquit Ferrat. meminit Stat. l. 4. Sylv. 3. v. 48.

Et crebris iter alligare Gomphis.

Sed quid, quaeso, urbi Thraciae in Via Domitiana? Quodnam epitheton civitatis creber? quom odo iter urbi alligatur? Apage has nugas, et gomphis apud Papin. habe pro nomine appellativo, i. e. paxillis, palis, vel cuneis.

GONDAMIRIS Hisp. Rex. A. U. C. 1355.



image: s0406b

GONDEBALDUS [1] Burgundionum Rex Gondiochi primogenitus, divisione regni cum fratribus facta [orig: fact‚], A. C. 477. gondegisilum mox secundo genitum, in suas partes perrraxit, ut Chilpericum et Gondemarum pelleret. Sed victus, aliquandiu delituit. Dein Vienna [orig: Vienn‚] direpta [orig: dirept‚], pacem subiectis dedit, egregiis legibus latis. Postmodum a Gondegisilo. Clodovei Regis societate nixo, rursus prope Divionem, victus, minime animum despondit: sed Avenionem se recipiens, ibique a Clodoveo obsessus, cum illo pacem fecit. Vienna dein secunda [orig: secund‚] vice direpta [orig: dirept‚], et cum Clodoveo collisus, in Italiam profectus est Theodoricum supetias rogaturus. Sed ibi Obiit Arianismo immortuus, A. C. 508. Greg. Turon. l. 2. Aimon. l. 2. Paradim. Hist. Burg. l. 2.

GONDEBALDUS [2] seu GONDAMUNDUS Vandal. Rex in Africa Hunerico aguato successit, A. C. 485. Principio in Orthodoxos mitis, mox saevire incepit, antecessores similiter Arrianos imitatus. Obiit A. C. 495. Successit Thrasymundus fratet. Procop. de B. Vandal. l. 9. et 10.

GONDEBALDUS [3] fil. nothus Clotharii I. An pistoris? Vide Greg. Turon. l. 6. Ad Tiberium II. Imp. profectus, in pretio fuit. A Guntrano Bosone, qui Constantinopolim venerat, petitus Galliae Regis Imp. viribus nixus Massiliam venit, ibi magnifice exceptus: a Guntrano spoliarus et desertus est. Chilperico dein mortuo ipsi ab Proceribus Regia dignitas delata, sed is ab Guntrano, cui a suis proditus erat, tandem penitus sublatus est. Aimon. Paul. Aemylius, etc.

GONDEBALDUS [4] Dux copiarum Sigeberti, fugatus in Turonibus. Childebertum, patre mortuo, Regem Austrasiae proclamari curavit. Item, Monachus Pictav. operam omnem adhibuit, ut Ludovicum Pium a filiis in Monasterio detentum liberarer. Vote potitus, cum a [orig: ] Pipino prohiberetur, pro lubitu versare Pium, contra illum Patrem concitavit.

GONDEBALDUS [5] vide Gundebaldus.

GONDEGISILUS Genevam Regni sui sedem constituit; a fratre Gondebaldo coactus, illius leges suis subditis obtrudere, in praelio contra Clotarium Regem ad hunc, deserto fratre, se applicuit. Hinc fusus Gondebaldus, Avenionem confugit, mox pace cum Clotario inita [orig: init‚], Gondegisilum Viennae obsedit: qua [orig: qu‚] expugnata [orig: expugnat‚] Gondegisilus in templo Ariano, cum Ep. quodam, occisus est. Greg. Turon. l. 2. Paradin. Delbenus, Chemius, Hist. Burg. Vide Gondebaldus.

GONDEMARUS quartus fil. Gondiochi, Burgund. Regis, pacifice partem regni, quae ipsi in divisione obvenerat, aliquandiu possedit, dein cum fratre Chilperico Viennae, a Gondebaldo maximo natu obsessus, in turte quadam fortiter se defendens, occisus est. A. C. 477. Item, frater Sigismundi, bis terve praelio contra Gallos, infelix. Item Rex visigothorum, Witerici successor, A. C. 610. per An. 2.

GONDIA vulgo GONDY, Familia Galliae celebris. Origine Florentina est, et ab Antonio descendit, qui Magister Aulae Delphini fuit; Eius fil. Albertus, Regi gratus, Ducis de Rais sive Rez titulum obtinuit: auctor ex filiis Carolo March. de Bellisse, ac Philippo Emanuele Com. de Ioigny, duarum linearum; sed huius fil. illius nepte ac haetede ducta dominia iterum iunxit. Quatuor ex familia ista Epp. ac Archiepiscopi Parifiorum fuere [orig: fuÍre]. Maiores Gondiorum autem sic habent N. Gondi Nobilis Florentinus ex NN. filium habuit Antonium praefarum Com. de S. Trivier, qui ex Maria de Petra viva, genuit Albertum Duc. Ratensem; cui et Claudia Catharina de Clermont, nat. Philippus Emanuel Com. de Ioigny, in matrimonio Margarethae de Silly (Antonii de Silly Com. de Rochepot filiae) filium suscepit petrum Gondium Duc. de Rais et de Beaupreau, ex Francisca seu Catharina cognata, aliquot liberorum Patrem. Phil. Iac. Spener. Theatr. Part. II. p. 34.

GONDIOCHUS [1] I. vel GONDICARIUS Rex Burgundionum, post cladem 20000. suorum subditorum, qui Belgicam depopulabantur, pacem impetravit ab Aetio. Dein ab Utparo seu Octaro, Hunnorum Rege alii dicunt, ab Artila, occisus. Pater Gondiochi et Chilperici. Prosper in Fast. et Chron. Idatius, in Chron. Cassiodorus, Iornandes, Sigon. etc.

GONDIOCHUS [2] II. fil. prioris. Theodorico iunctus, Rechiarum Suevorum Regem occidit. Romanis associatus, Vieuna [orig: Vieun‚] et Lugduno captis, Galliae partem subiugavit: Pater Gondebaldi, Gondegisili, Chilperici et Gondemati: Quorum hi ab illis oppressi. Iornand. et Idacius in Chron. Chen. Delbenus, Hist. Burg. Chorerius, Hist. Delph.

GONDIODA uxor Clodomiri, filia Clodovei; Regis Aurel. mater Theobaldi, Guntieri et Clodovei. quorum illis a Clotario occisis, hic monasticam vitam est amplexus. Alias Gondeacha, vel Gondtheucha. Clotario dein nupta, nullos liberos sustulit. Greg. Turon. Aimon. Tilletus Hist. Franc.

GONDIUS Ioh. Franciscus, vide ibi.

GONDOLA navigioli seu scaphulae species, qua [orig: qu‚] aestuaria Veneta pertranseuntur; a Graecis recentioribus mutuata vox, quibus kountela\s2, idem quod ba/rka, sonat, Harmenopulus l. 2. c. 11. ß. 9. Non quod contis regatur et ex iis navibus sit, quae non antenna [orig: antenn‚], s. conto reguntur, ut est apud Hier. in Vita Hilarionis, uti volunt Covarruvias et Octav. Ferrat. nam cymbae Venetae remis aguntur: sed quod konto\s2 Graecis nuperis brevis sit, e)la\s2 vero navis; sic enim Gondola est brevis navicula etc. C. du Fresne Gloss. Gul. Apulus de Gestis Norm. l. 4. ita de Venetis,

Non ignara quidem belli navalis et audax,
Gens erat haec: illam populosa Venetia misit,
Imperii prece, dives opum divesque virorum,
Qua sinus Adriacis interlitus ultimus undis
Subiacet Arcturo. Sunt huius moenia gentis


image: s0407a

Circumsepta mari, nec ab aedibus alter ad aedes
Alterius transire potest, nisi lintre vebatur.

Vide quoque Brodaeum ad Antholog. l. 1. et Meurs. in Gloss

GONDRAE Thraciae pop. Herod. Vide Steph.

GONEIS urbs Thraciae. Steph. Eius incolas aliqui vocant Adrianopolitas.

GONIADES nymphae iuxta Cytherium fluv. sacellum habentes; de quibus opinio est, earum aquas aegros sanitati restituere. Strabo l. 8. p. 356.

GONNI urbs Perrhaebae. Steph. Gonnus Ptol. Gonocondylos, ut videtur, Liv. l. 36. c. x. Strab. l. 4. p. 440. Herod. l. 7. p. 128. et 183. Gonos, et Gonussa Lycophroni.

GONAESSA Aetoliae civitas. Seneca in Troadibus, in Choro Act. 3. v. 27.

An carens numquam Gonoessa [orig: GonoŽssa] vento?

Haburit ex Hom. Il. 2. qui *gono/essan a)peinh\n vocat. Nic. Lloyd.

GONSALVIUS Reginaldus, Montanus auctor libri cui tit. S. Inquisitionis Hispanicae artes aliquot detectae, ac pabam traductae. Heidelbergae A. C. 1567. in Octav.

GONSALVUS Martinus, vide Martinus.

GONTHARIUS fil. Clodomiri. a Clotario I. et Childeberto patruis, inter Clotildis Aviae amplexus, cum Theobaldo fratre occisus. Gregor. Turon. Aimon.

GONTIANA Mormolio Gemaa, aliis Guimba, opp. mediterr. Mauritaviae Tingit.

GONZAGA [1] nomen Familiae in Italia illustris, plurium Eruditorum Virorum studio excultae: Inprimis vero Ant. Possevin. iunior integro volumine Gonzagarum Historiam exsequutus est. Praecipui stirpis huius rami sunst 1. Mantuanus, qui nunc cum Nivernensi unus est. 2. Sablonetensis, qui, primario palmite exciso, in Principibus S. Martini et Bozoli viret. 3. Castilioneus. 4. Guastaldius. 5. Novellarius vel Nuvolarius etc. Et quidem primum quod spectat, Fridericus Gongaza March. Mantuae, (qui Obiit A. C. 1484.) ex Margaretha Bavarica filia Alberti Duc. pater fuit Francisci, exstincti A. C. 1519. quo et Isabella [orig: Isabell‚] Atestina [orig: Atestin‚] gemptus, Fridericus Dux Mantuae, Obiit A. C. 1540. Pater, ex Margaretha Montferratensi filia Vilhelmi Duc. Ludovici Gonzagae, Duc. Nivernii, qui decessit A. C. 1595. Ei ex Henrica Clivia filia Francisci Clivii Duc. Nivernii, genitus Carolus I. Duc. Mantuae, Obiit A. C. 1637. pater ex Catharina Lotharingica (filia Caroli Lotharingi Duc. Meduanii) Caroli II. Duc. Nivernii (Exstincti A. C. 1631. cuius sorores, Aloysia Maria uxor fuit Vladislai et Casimiri fratrum, Regum Poloniae, ac Anna uxor Edordi Com. Palatini Rheni) quo et Matia [orig: Mati‚] Gonzaga [orig: Gonzag‚] Mantuana [orig: Mantuan‚] (filia Francisci Duc. Mantuae defuncti A. C. 1612.) genitus est Carolus Gonzaga III. Dux Mantuae, maritus Isabellae Clarae Austriacae, et frater Eleonorae (viduae Ferdinandi III. Imp.) Obiit autem is A. C. 1665. Aet. 36 relicto filio, vide Phil. Iac. Spener. Theatr. Nobilit. Tom. l. p. 39.

GONZAGA [2] vicus Lombardiae Transp, in agro Mantuano, ubi villa sumptuosissima Principp. Mantuan.

GONZAGA [3] Fridericus, vide Fridericus.

GONZAGA [4] Hercules, vide Hercules.

GOODMANNUS Christophorus, Anglus, scripsit sub Maria et Elizabetha Reginis de Gynaecocratia.

GOPILIUS Iacobus, vide Iacobus.

GOPLUS lacus Polon. mai. in Cuiavia prov. Vide Guplo.

GORAMA reg. Arabum Scenitarum. Steph.

GORCOMIUM [1] vide Garicum.

GORCOMIUM [2] Ptol. Gordvena Strab. Cordvena Dioni, Castaldo Curdi, reg. Armeniae mai. in confin. Mesopotamiae.

GORDENIA vide Gordynia -

GORDIAEA reg. Persica, Steph. qui populos eius Gordos, et Gorgyas, et Gordochos nominat et montes Gordyaeos. Hos vero partem Tauri esse docet Salmas. ad Solin. p. 621. Taurus --- Sophenen et reliquam Armeniam maiorem a Mesopotamia disterminat. Et primo quidem vocatur Taurus, alii Cordyaeos montes nominant. in his montibus est Masius, Nisibi imminens, aeinde magis magisque attollitur, atque appellatur Niphates, ex cuius latere Meridionali or itur Tigris, ut ex Septentrionali Euphrates etc.

GORIANUS Imp. fil. Metii Marulli ex Ulpia Gordiana, a Gracchis Traianoque originem arcessens, Cos. cum Alexandro, Procs. in Africa fuit. Ubi, Maximino Imperium arripiente, Imp. proclamatus est. Fil. cogn. in consortium cum ascivisset, a Capelliano, Mauritaniae Praef. victus, filio An. 46. in praelio interfecto, sibi ispi mortem intulit, An. Aet. 80. C. 237. Uterque literatus fuit, et prior insuper Antoniadum, poŽmatis auctor. Iul. Capitol. de 3. Gordd. Herod. l. 7.

GORDIANUS [1] Iun. fil. secundi, aut prioris ex filia nepos An. Aet. 16. Imp. dictus, Anno 2. Imperii defectione Sabiniani in Africa sopita [orig: sopit‚], pacem Imperio conciliavit. l'ersas, iam Antiochia potitos, repulit: Misithei Philosophi, cuius filiam ducturus erat, consilia secutus, Occisus a Philippo, Praetorii praefectura [orig: praefectur‚] post Soceri Obitum donato, in collimitio Persiae, A. C. 244. Imp. 6. Iidem, Aurel. Victor, etc. Vide supra. De Gordianis sic Casaub. Tres Gordianos separatim describit Capitolin. totidemque agnoscunt Herodian. et Aurelius Victor, non ille Schotti, sed alter: nam is auctor, quem ille edidit, duos solum prodit, et in tota Historia a Capitolino dissentit. Sed iure Capitolin. imperitos scriptores paulo post nominat eos, qui duos fuisse Gordianos scriberent, quo tamen in errore plerique veterum sunt versati, ut Eutrop. Euseb. Zonaras, aliique. Cedren. vero quas nugas blaterat in Historia Gordianorum? Omittit eos, qui in Africa perierunt [orig: periÍrunt]: eum nominat, qui cum Maximo, et Balbino factus Imp. Sed Maximus Albinus illi unius Augusti sunt nomina: cui successisse ait Publianum, qui sine dubio Pupienus est


page 407, image: s0407b

intelligendus, et putarem ita corrigendum, nisi ex eodem fonte Publium invenissem in Graecis fastis nominatum. Simili errore eundem vocat Zonaras *pomphi+ano\n ac diversum facit a Maximo. Sed reliqua Cedreni spectemus: Huic ait, successit *)iou/nwr. Quis iste? haud dubie monstrum in Historia, consictum loco gordiani secundi. Hic Latinis cognominatur a re Iunior, inde ille sictitius *)iou/nwr. Nam et in Fastis Graecis scriptum offendimus *gordiano\s2 *)eni/r, non absimili culpa [orig: culp‚]. Post hunc, inquit, regnavit fil. eius Gordianus 4. An. Hic nempe est tertius Gordianus, quem non defuere [orig: defuÍre], qui Iunioris filium dicerent. At quid dicemus de sequentibus verbis - *meta\ *gordiano\n e)basi/leusen *ou)ni/wros2 uj(o\s2 au)tou=, e)/th du/o. Quis, malum, liste Uniorus? profecto Iunior est Gordianus, quem immani errore refert huc [orig: hŻc] in scenam Cedreen. Quare videant titones, quantum in Romanis rebus recentioribus Graecis sit fidendum. Hactenus Casaub.

GORDIANUS [2] Romanus, Graece doctissimus scripsit hortatu Iustiniani, Placidae, a piratis occisae, etc. vitam, A. C. 539. Vide Possevin. Simler. Voss.

GORDIAS an Periandri Corinthiorum Regis, ex Cypselidis II. frater, cuius fil. Periandro successisse legitur Psammetichi nomine, apud Aristotelem Polit. l. 5. c. ult. Sed refragatur Oraculum Cypselo datum, de quo supra ubi de Cypselo. Aristoteli tamen suffragatur Strabo, qui me/xri trigoni/as2 usque ad tertium heredem, tyrannidem illum propagavisse, ait l. 8. p. 378. et Aelianus, qui tyrannidem raro e)pi\ trigoni/an: Cypselidarum autem ei)s2 e)kgo/nous2, ad posteros, quoque permansisse observat, Var. Hist. l. 6. c. 13. Ioh. Marsham. Canone Chron. ad Sec. XVII.

GORDIEUM urbs magnae Phrygiae iuxta Cappadociam, a Gordio patre Midae, nunc Sardis vocatur. Steph.

GORDIEUS mons Armeniae, ubi primum Arca NoŽ constitit. Vide Bochart. Georgr. Sacr. l. 1. c. 3. Plin. l. 6. c. XI.

GORDII Murus urbs Midae, a Gordio fil. condita. Steph.

GORDITANUM Sardiniae prom. Ptol. Capo Lugudori, Pinero; Argentar vero Nigro dicitur. Baudr. Capo di Monte falcone, in ora Occ. Sardiniae, versus Bor. et Herculis Ins. vix 10. mill. a vico Argentera in Sept. 20. a Sassari in Occ. Plin. 1. 3. c. 7.

GORDIUM urbs Phrygiae ad Sangarium fluv. Xenoph. Vide Gordieum. Hanc Gordiam vocat Iustin. l. 11. c. 7. Gordien urbem petit, quae posita est inter Phrygiam maiorem et minorem. Falsum, inquit Voss. Non enim inter Phrygiam maior. et min. sita urbs Gordium, sed inter Phrygiam min. et Cappadociam. Steph. *gordi/eion, po/lis2 th=s2 mega/lhs2 *frugi/as2, pro\s2 th=| *kappadoki/a|, a)po\ *gordi*ou tou= patro\s2 *mi/dou. Alii tamen similter in Phrygia min. ad Sangarium ponunt: Sec inepte. Ineptiunt quoque illi, qui eandem ac Sardes faciunt. Celaenas enim Alexander iam cepetat, neque quisquam prodidit, eum regressum in Phrygiam Hellespontiacam. Plin. l. 5. c. 32.

GORDIUS [1] Rex Phrygiae, Midae pater, ex Telmissiana puella, quae ipsi suaserat, ut, sub Regis titulo, Iovi faceret: Rusticus alioquin et ignobilis, ideo tamen, omine aquilae aratro insidentis praevio, Rex designatus et consalutatus ab omnibus, quod ex oraculo Apollinis primus templum ingressus fuisset, in cuius rei memoriam, lora in templo suspendit, in quibus nodus visebatur propemodum indissoloubilis; unde Prov. Nodus Gordianus; Quem nodum Alex. Mag. cum dislolvere non posset, dicidit, oraculo eluso. Curt. l. 3. c. 1. Arian. l. 1. et 2.

GORDIUS [2] pater Psammetichi, qui Corinthi tyrannidem per triennium tenuit. Arist. 5. Pol. 12. Item Ep. Hierosol. post Germanionem ante Naricissum. Euseb. Chron. Baron. A. C. 186.

GORDIUS [3] et Protogenes aurigae, primo in certamine Curuli socii Heliogabali: post in omni vita et actu participes fuere [orig: fuÍre], Ael. Lamprid. in eo: et quidem prior Vigilum praefectus, ab eodem factus dicitur, in seqq. Salmas. Cordius vult legi, Not. ad Lamprid.

GORDONUS Iacobus, vide Iacobus.

GORDUNI Gall. Belg. pop. sub Nerviorum imperio. Caesar. Hodie Gandavenses, Marliano. Sansoni fuere [orig: fuÍre] sub Morinis, ubi nunc Cortracum, ad Legiam seu Lisam fluv. Gandavenses autem, ubi alias Centrones.

GORDUS urbs Phrygiae magn. Gordio finitima. Iuliogordus Ptol. Iuliopolis et Gordiu come. Plin. l. 5. c. 32.

GORDYNIA urbs Macedoniae. Steph.

GORGADES apud Solin. Insulae sunt obversae prom. quod vocamus Hesperuceras. Has incoluerunt [orig: incoluÍrunt] Gorgones monstra et sane usque adhuc monstrosa gens babitat. Distant a continent bidui navigatione. Prodidit denique Xenoph. Lampsacen. Hannonem Poenorum Regem in eas permeavisse, repertasque ibi feminas aliti pernicitate, atque ex omnibus, quae apparnerant, duas captas tam hirto atque aspero corpore, ut ad argumentum spectandae rei duarum cutes miraculi gratia [orig: grati‚], inter donaria Iunonis, suspenderit: quae duravere [orig: duravÍre] usque in tempora excidii Carthaginensis. Ultra Gorgadas Hesperidum insulae etc. e. ult. Graece ai( *gorga/des2, item *gorgi/des2; sic dictae a pernicitate feminarum, quas Gorgades vocat Plin. l. 6. c. 31. i. e. pernices, sicut Graecis gorga/des2 a(lia/des2, cita navigia sunt. An hae Gorgadum Insulae, i. e. pernicium feminarum, eaedem fuerint, quas a Gorgonibus olim habitatas finxit vetustas, non adeo liquer. Salmas. ad Solin. p. 1296. Vide etiam in voce Gorgones.

GORGASUS una cum Nicomacho, ab Isthmio, Glauci Messenii filio, templo exstructo cultus est, Pheris seu Pharis Messeniacis, uti habet Paus. Messeniacis.

GORGE apud Higin. c. 174. At sorores Meleagri, praeter Gorgen et Deianir am flendo, Deorum voluntate, in aves sunt commutata, Stat. Theb. l. 5. v. 206.

-- Heimum temer aria Gorge
Evinctum ramis ---

*go/rgh Apollod. l. 1. de Ocnei liberis kai\ qugate/ra *go/rghn, h(\n *)andrai/mwn e)/ghmen etc. Aliter Gorgis, eidem Higin. c. 97. Thoas


page 408, image: s0408a

Andremonis et Gorgidis fil. Tyro venti, navibus XV. Communiter Graecis monumentis literarum Gorge dicitur, a voce gorgo\s2 torvus, item pernix. Hesych. *gorgw/yato, pikro\n e)/bleye. Unde fabula Gorgonis et Gorgonum, quam tamen Homero ignotam, ex eodem Hesych. norat Barth. ad Stat. Theb. l. 9. v. 741. Vide et in voce Gorgones.

GORGIAS [1] qui et Gorgatas, Nobilis Macedo, qui, cum Olympialis gratia [orig: grati‚] tegeretur; nihilominus ab Amynta invitus in militiam e patria extractus est. Curt. l. 7. c. 1.

GORGIAS [2] Rhetor celeberrimus, qui, pulcherrimum librum de concordia, Graecis tunc inter se dissidentibus, recitavit Olympiae. Item, auctor 4. libb. de figuris Rhetoricis; quas Rutilius Lupus in epitomen redegit.

GORGIAS [3] traducitur ab Aristoph. Vesp. ut proditor, barbarorum que partes fovens.

GORGIAS [4] Atheniensis de scortis Atticis scripsit. Athen. teste l. 13. p. 567.

GORGIAS [5] Leontinus Philosophus, Empedoclis discip. Socratis autem et aliorum philosophorum, et rehetorum praeceptor. Cic. de Bruto. et l. de Oratore. Hic arte sua [orig: su‚] tantum pecuniae corrasit, ut auream statuam primus omnium poneret, in templo Apollinis Delphici. Ausus est primus in conventu poscere, qua de re quisque vellet audire: ac de omni re, quaecumque in disputationem, quaestionemque vocaretur, se copiosissime dicturum, esse profitebatur. Is instituit orationem extemporalem, et declamationes exercitationis causa [orig: caus‚]. Philostrat. Quintil. Cic. Ad Athenienses cum Tisia missus, auxilia contra Syracusanos impetravit. Obiit An. Aet. 108. Diod. Sic. l. 12. Thuc. Athen. l. xI p. 505. et l. 12. p. 548. Plutarch. etc.

GORGIPPIA urbs Indiae. Steph.

GORGIPPUS fil. Satyri, Patris in regno Ponti successor, Polyaen. l. 8.

GORGO navis, in qua Perseus, ubi Medusam Gorgonum superasset, vectus est ad suos, ita dicta a Gorgonis, i. e. Medusae carite, quod in ea repositum fuit, et una cum Perseo avectum.

GORGON seu Urgo Plin. l. 3. c. 6. et P. Melae, l. 2. c. 7. inc. parva et montosa maris Tyrrheni, Caprariae proxima. Mem. eius Rutil. l. 1.

Assurgit ponti medio circumflua Gorgon.

Baudr. inter oram Tusciae, et Corsicam, alias sub Pisanis, nunc M. Hetruiae Duce in ea tantum est vicus cum turri, 25. mill. a Liburno in Occ. 40. ab ostio Macrae in Austr.

GORGONES [1] Phorci ex Ceta filiae, Medusa, Stheno, et Euryale, quae Dorcadas insulas in Oceano Aethiopico sitas, habitasse dicuntur, contra Hesperidum hortos Virg. Aen. l. 6. v. 289, Natal. Com. l. 7. Nomen habent a truculentia, quam Graeci *gorgo/thta appellant. Scribit Diod. Sic. feminas fuisse in Africa bellicosas, adversus quas Perseus bellum gessit, et earum reginam Medusam ope Minervae, i. e. Virtutis, debellavit, ac interfecit.

GORGONES [2] seu GORGADES Plin. l. 6. c. 31. et Hesperides, Insulae maris Atlantici, versus Afr. et prom. Viride. Satyrides a Paus. in Atticis vocari nonnulli opinantur. Hanno Goryllas vocat in Periplo. Isole di Capo Verde hodie vocantur, teste Ferr. Sub Portugall. Rege. Sunt 10. numero. Vide Capitis Viridis Ins. et Hesperides.

GORGONIA Pallas dicta est, quod Medusam, unam ex 3. Gorgonibus, quae concubitu suo templum Deae profanaverat, Perseus Minervae scuto armatus amputato capite occidisset. Fabulantur autem Gorgonis caput tale fuisse, ut homines hoc conspecto statim in lapides verterentur.

GORGONIUS vir nobilis, Diocetiano Imp. pro Christiana religione vitam suspendio finivit, cuius corpus mortuum famelicis canibus obiectum est, quod tamen remansit intactum. Item viri proprium male olentis, Horat. Serm. l. 1. Sat. 2. v. 27.

Pastillos Rufillus olet, Gorgonius hircum.

GORGONSOLA opp. Duc. Mediol. ad incile Martezana, in dominio utili Trivultii Princ. 12. mill. a Mediolano in Ort.

GORGOPAS vir qui Eunomum apud Zostera vicit, naves 4. cepit, a Chabria superatus occubuit. Xenoph. l. 3.

GORGOPHORUS Pallas dicta, quod in eius clypeo Medusae Gorgonis caput esset insculptum, apud Cic. orat. antequam iret in exilium.

GORGUS [1] fil. Aristomenis Messenii, cui pater nondum octo decenni puellam rusticam iunxit, hac occasione: Induciarum fiducia [orig: fiduci‚] securius vagantem septem sagirtarii Cretenses cum cepissent lorisque pharetrarum vinctum, quod nox appeteret, in tugurium agri Messeniaci pertraxissent, in quo habitabat virgo cum matre vidua; virgo per somnium nocte priore viso, lupos illuc pertrahentes Leonem vinctum ungues non habentem, ipsam a leone sua [orig: su‚] ope ex soluto et unguibus armato laniatos esse, postquam Aristomenis nomen a patre edocta est, somnium intellexit. Itaque vinum Cretensibus largiter fudit, illisque somno sepultis, pugione uni eorum surrepto, Aristomenis vincula abscidit, qui hoc pacto liberatus insidiatores interfecit, et pro navata saluti suae opera, virginem Gorgo uxorem dedit. Hic postea Messeniis, post captam Eiram, novas sedes quaerentibus, cum Manticlo, a patre dux datus, illos in Sciiliam deduxit, qui urbe Zancle ibi occupata [orig: occupat‚], Messenem, a patria sua, eam appellarunt. Pau. Messen. Athen. l. 3. p. 92. et l. 7. p. 322. etc.

GORGUS [2] fil Theronis, Agrigentinorum tyranni, quomodo Patrem, in invadenda tyrannide adiuverit, vide Polyaen. l. 6.

GORGUS [3] rerum metallicarum vir callentissimus, cuius opera in multis usus est Alexander. Strab. l. 15. p. 700. *kai\ xrusei=a kai\ argurei=a ou) polu\ a)/poqen e)n a)/llois2 o)/resin i(storei=tai kala\, w(s2 e)dh/lwse *go/rgos2 o( metalleuth/s2.