December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMUS SECVNDVS Literas D, E, F, G, H, I, K, L, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

page 396, image: s0396a

GISSA [2] seu ISSA nunc Pago, Ins. parva in mari Hadriatico, in sinu Flanatico, sub Venetis, in ora Liburmae, a qua vix 3. mill. Italicis distat. Tenens in ambitu 60. mill. oblonga et augusta est, situque aspera Opp eius nominis habet, et habitatores circiter 1500. in eo sunt tantummodo, quia lignorum copiam et aerem frgidum persentit. Hic [orig: HÓc] sunt salinae, quae magnum reddunt emolumentum, tum Reip. Venetae, tum etiam ipsis incolis. Ioh. Matal. Metell. 4. mill. tantum ab Enona distat. Baudr.

GISTA et GISTUM apud Recentiores hospitum susceptio, Gall. Giste: Ius est, quod dominis feudalibus competebat, in vassallorum suorum praediis, qui statis ac conductis vicibus eos in domibus suis hospitio et conviviis excipere tenebantur. Quod quidem ius Mansionaticum, sub prima et secunda Galliae Regum stirpe; sub tertia vero, Gistum, Procuratio, Cenaticum, Comestio, Passtus, Prandium dictum est: Ad hoc inventum, ut dominus per terras vasallorum iter faciens, in publica diversoria non cogeretur divertere. Cuiusmodi tamen exceptionibus ne nimium gravarentur vasalli, earum in anno numerus, ut plurimum, in feudationum legibus definitus erat, quod passim astruunt vett. Chartae. Interdum et famulorum comitatum, obsequiumque, cum quo dominus in domum vasalli divertere poset, circumscriptum legimus; sed et ipsae procurationum expensae definitae nonnumquam: quae postea in nudam praestationem abiere [orig: abiÍre]. Ab istiusmodi vero procurationibus nec ipsae Ecclesiae erant immunes. Quippe cum Principes aut Magnates Monasteria exstruebant, ab illis ea [orig: e‚] fere semper conditione dotabantur, ut statis in anno vicibus in iisdem hospitari et convivio gratis excipi illis liceret. Quod ius potissimum Regibus ipsis, non in Monasteriis duntaxat, sed et in Ecclesiis Cathedralibus, quarum praedia et dotes Regalia dicuntur, competiisse legimus: adeo ut in earum collatione id privilegii sibi reservasse videantur. Hinc testatur Monachus S. Galli l. 1. c. 15. 16. et 17. Carolum Mag. in itinere non semel in Episcoporum domos divertisse et ab iis convivio exceptum. Cuius quidem iuris adeo fuere [orig: fuÍre] studiosi, ut, etsi expeditionem et exercitum, pietatis gratia [orig: grati‚], indulsisse legantur, raro tamen Gistum aut Procurationem dimiserint, quod in Hist. Comit. Ambianens. pluribus observat C. du Fresne. in Gloss. Idem tamen docet, ex Regesto quodam S. Ludovici, Matthaeum Ep. Carnotensem, cum eodem Rege composuisse, super gistis et procurationibus, quas apud Carnotum et Fresneium villam Episcopi petebat, et pro quitatione eiusmodi gistorum eidem concesisse 500. Turon. annui reditus in perpetuum, A. C. 1259. etc. Ad hoc porro in Ecclesiis et Monasteriis id sibi iuris reservabant Principes, ut, ubi regiae ac publicae deeslent villae, in quas diverterent, in Ecclesiarum domos, ex ipso regaliorum iure, secederent. Quin etiam nuntiis ac missis Regiis idem iuris fuisse, ex Raderico patet l. 14. c. 34. ubi de Friderico I. Imp. etc. Vide et omnino praefatum C. du Fresne in Gloss. ubi et Catalogum Ecclesiarum ac locorum, in quibus Franciae Reges ius Gisti habebant, ex vet. Regest. et Rotulo pergamen. Camerae Computor. Paris. exhibet. Adde Notaes eius ad Ioinvillam p. 101. et 102. et Chopin. de Doman. l. 3. art. 1. 3. tit. 20. nec non quae infra dicemus in voce Procuratio.

GISULPHUS Lombardorum Dux, victus et caesus a Cagano: maritus impudicae Romildae, quae barbaro Foroiulium prodidit, et filiarum castissimarum. A. C. 612. Vide Historiam memoratu dignam, apud Aimon. l. 4. c. 5.

GISVORTIUM arx Normanniae, ob quam non dirutam cum Henrico Anglo dissedit Ludovicus Crassus Galliae Rex, A. C. 1111. Papyrius Massonius in Hist. Vide quoque Gisorium, et Gisortium.

GITLUI Ptol. Gilva Ant. Zezil et Izli, Marmol. opp. Mauritaniae Caes. mediterr. inter Victorias et Vagas urbes, Ferrar.

GITTA urbs Palaestinae. Steph.

GIUMA h. e. su/nacis2, enklhsi/a, o(mili/a, dicitur Mahumedanis sexta hebdomadis feria, quae ea [orig: e‚] reverentia [orig: reverenti‚] illis est, qua [orig: qu‚] Iudaeis Sabbathum, Christianis dies Solis. Vide Ios. Scalig. de Emend. Temp. l. 2 et Ioh. Selden. de Iure Nat. et Gent. iuxta Disciplin. Hebraeor. l. 3. c. 29. nec non infra ubi de Veneris die.

GIZERICHUS vide Gensericus.

GLABER Rudolphus Monachus Cluniacensis, sub Roberto et Henr. I. Galliae Regibus. Auctor Historiae, ab A. C. 980. usque ad A. C. 1045. etc. Sigebert. c. 50. Simler. Voss.

GLABRIO [1] Cos. cum Ulpio Traiano, A. U. C. 845. Alius Cos. cum Hamullo, A. U. C. 904. Alius cum Antonino Commodo, A. U. C. 938. Alius denique cum Val. Maximo. A. U. C. 1008.

GLABRIO [2] M. Acilius, paulo ante Cos. a Domitiano, ob fidem Chrsitanam, leoni obiectus, et postquam feram confecisset, occisus est, A. C. 93. Vide Ioh. Xiphilin. Laet. Comp. Hist. Univ.

GLACIES in frusta dissecta, aut nix frigore concreta, iam olim. vino dileudno adhibita est, ardentissimis aestatis caloribus, teste Plin. l. 9. c. 4. Hi nives, illi Glactem potant, poenasque montium in voluptatem gulae vertunt: Servatur algor aestibus, excogitaturque, ut alienis mensibus nix algeat: ubi in MS. codice servatur Ligur aestibus magis apposite, quod nivem hanc aut glaciem ex Alphibus Liguriae vicinis Romam transferrent. In eundem luxum facunde invehitur Lat. Pacatus in Paneg. Theodos. Nam delicati illi ac fluentes, ac quales saepe Resp. tulit, parum se lautos putabant, nisi luxuria vertisset annum, nisi hibernae poculis rosae innatassent, nisi aestivam in gemmis capacibus Glaciem Falerna fregissent. Increpat et morem, tamquam sanitati noxium, A. Gell. l. 19. c. 4 ex Aristotelis auctoritate. Nemo tamen in ea exagitanda frequentior Senec. Vide eum Ep. 78. et 96. Nat. quaest. l. 4. de Provid c 3. de Ira. l. 2. c. 25. Plaut eiusdem meminit Curc. Act. 2. sc. 3. v. 32.

PH. Viden' ut expalluit? datin' isti sellam, ut assidat cito,
Et aqualem cum aqua? properatin' ocius? CV. animo male est.
PH. Vin' aquam? CV. Si frustulenta est, da obsecro hercle, obsorbeam.



image: s0396b

Et Mart. l. 9. Epigr. 23. cuius epigraphe ad Pastorem.

Nec labris nisi magna meis crystalla terantur,
Et faciant nigras nostra Falerna nives, etc.

Hanc vero ministravit Gelidae minister dictus. Vide Laur. Pignor. de Servis, p. 68. et 69. Thom. Dempster. Antiqq. Rom. l. 5. c. 30. etc. Alio fine glaciem per hiemem collectam tota [orig: tot‚] aestate servant Sinenses, ut viz. ea in navibus destinatis quasi sepultos pisces, Xiyu illis, Savel Lusitanis dictos, ad Imp. Pekinum usque mittant, cui functioni unus ex praecipuis Eunuchorum praeest. Auctor Anon. Sinae et Europ. c. 42. de Piscibus. Atque hic ad voluptatem, sed et ad supplicium, Glaciei usus, occurrit apud Basilium Mag. in glacie sanctissimos Christi athletas, nudos a Gentilibus collocatos, exstructa [orig: exstruct‚] accensaque in propinquo pyra [orig: pyr‚], ad cuius calorem nemo, nisi qui Christum negaret, appropinquare fuerit ausus, memorat Homil. in XL. Martyre. Ceterum ad Glaciem transmittendam apta nautae et trahae, de quibus vide suo loco.

GLACTONUS Rogerius, vide Rogerius.

GLADIATORII Ludi inter eos, qui Honorarii dicebantur, apud Romanos olim maxime frequentes, Muneris nomine non raro apud Auctores veniunt, quique eos edere soliti, Munerarii appellantur. Origo illis a ludis funebribus, in quibus homines mactati defunctis Inferiae fuere [orig: fuÍre], ut de Aenea Pallantis et Achille Patrocli exsequias celebrante legimus. Et primo quidem captivi ex hostibus iugulati sunt, dein ipsi inter se committi coeperunt [orig: coepÍrunt], ut penes eosdem esset et facinus et supplicium. Postea servos mercati eodem modo immolavere [orig: immolavÍre]: tandem, placuit impietatem voluptate adumbrare et servi empti sunt, quos Lanistae omni crudelitatis genere exercebant, et artis suae praeceptis imbuebant satis diu, ut possent Munerariis, cum occasio posceret, edoctos artem Gladiatoriam elocare: Lips. Sat. Serm. l. 1. c. 7. et hi proprie, qui in funere depugnabant, Bustuarii, nominati sunt, de qua voce vide supra. Hos primus in defuncti Patris honorem Romae dedit Iunius Brutus: conceslusque hic mos non Magistratibus solum, sed et privatis hominibus, si nempe quadringenta milia in censu haberent, quod demum Tiberius, cum multi ea [orig: e‚] profusione ad inopiam redacti essent, constituit. A sepulchris ad Circum et Amphitheatra translati postea extiere [orig: extiÍre] admodum frequentes, et a Claudio Principe ex arbitrariis stati facti sunt, qui tamen mox immanitatis pertaesus ritum sustulit, privatis nihilominus manente consuetudine. Postremo, quod animus meminisse horret, in convivium a quibusdam recepti sunt, adeo familiariter, ut non possim non mirari praeposterum Maximi Tyrii Philos. hominis consilium, qui non has Tragicas cenas, sed Aenianum in convivio improbavit ludicram pgunam. Sil. Ital. Punic. Bell. Campanis tribuit l. 11. v. 51. et seqq.

Quin etiam exhilarare viros convivia caede
Mos olim, et miscere epulis spectacula dira.
Certantum ferro saepe, et super ipsa cadentum
Pocula respersis non parco sanguine mensis.

De eadem consuetudine egregie Petrus Chrysologus Serm. 137. In arenam vertitur domus, mensa migrat in caveam, sunt de pransoribus spectatores, fuorore mutatur convivium, fit caedes cibus, vinum transit in sanguinem, Lips. Sat. Serm. l. 1. c. 6. Primi sc. ut dictum, in his ludis exhibiti captivi erant, his dein servi fugitivi successere [orig: successÍre], porro e catasta servi a Lanistis empti ab iis erudiebantur, dicti Tirones, item Familia, sicut Lanisitae Patresfamilias [orig: Patresfamili‚s]; quorum paria proposita Editori Magister indicabat, iugulatorum pretia non accipiebat. Postea liberi quoque homines se ad emendam hanc voluptatem auctorari patiebantur inde Auctorati dicti. Imo, ludibrium humanae infelicitatis! Nero Imp. 400. Senatores, 600. Equites ad eam operam exhibuit: alterum quoque Orbis monstrum Domitianus feminarum pugnas noctu edidit. Obstringebant autem se tales iuramento sollenni, ad necem usque se pugnaturos, aut igni, virgis, ferro corpus excruciandum oblaturos. Horat. Serm. l. 2. Sat. 7. v. 52.

Quid refert, uri virgis, ferroque necari?
Auctoratus eas, aut turpi clausus in arca.

Cum instaret Sollennitas, Editor, seu Munerarius, publico scripto Populum de nominibus Gladiatorum notisque (quivis enim ex his insigni aliqua [orig: aliqu‚] nota [orig: not‚] conspicuus erat, pinnis inprimis pavonum in galea ornatus, Schol. Iuv. ad Sat. 3. l. 1. v. 158.) dierumque, quot durare ludi deberent et parium numero, aliisque certiorem reddidit. Unde Suet. in Iul. Caes. c. 26. Munus populo pronuntiavit, in filiae memoriam. Imo in picta saepe tabella, non loci solum, sed et Gladiatorum ad pugnam compositorum, icones repraesentabant: Horat. l. 2. Serm. Sat. 7. v. 98.

--- - --- velut si
Revera pugnent, seriant vitentque moventes
Arma viri.

Ut dein dies illuxit, arma prolata sunt, quae duum [orig: duŻm] generum, Lusoria seu Exercitoria et Decretoria fuere [orig: fuÍre], quia haec velut decreto Praetoris, sive Editoris, dabantur, sic dicta. Postquam enim inter se rudibus batuissent, ferro nudi transfigebant, I. Caes. Scalig. Poet. l. 1. c. 35. Unde phraeses ortae, Ventilare seu Praeludere: et, Dimicare ad certum, seu Versis i. e. transmutatis armis pugnare. Quo alludere videtur Apostolus 1. Cor. c. 9. v. 26. et 27. *(ou/tw pukteu/w w(s2 ou)k a)e/ra de/rwn. a)ll' u(pwpia/zw mou to\ sw=ma, Ita pugilem ago, ut non aerem caedens, sed contundo corpus meum. Dimicaturi iuxta artis regulas corpus gestusque componebant, tum ut tutius exspectarent hostem, tum ut eum certius ferirent: quod Status seu Gradus dicebatur. Unde cedere de gradu, demigrare de gradu; et metaph. De mentis statu deicere, seu


image: s0397a

deturbare. In conflictu variis utebantur artibus, ut infra videbimus in voce Fictio, it. Manus; nefas erat cum gemitu vulnus excipere, iussos ferrum iugulo non recipere, eodemque vultu proprum sanguinem, quo hostilem, inspectare tenebantur. Quod si quis laesus vulneratusque arma submitterert, nullum tamen ius adversario liberandi erat, cum id unice a Principe vel Populo penderet: quod Missionem dixere [orig: dixÍre]. Itaque Gladiatores imminentem sibi certam necem omni molimine avertere nitebantur, quia missio incerta erat: imononnumquam sine missione atque ad certam mortem dabantur, quam crudelitatem Aug. sustulit, apud Suet. c. 45. eoursque enim tum illa processerat, ut non solum in certam mortem Munerarii omnes darent, sed et percussos iecentesque repeti, imo cadavera ictibus dissipari iuberent, ne simulata [orig: simulat‚] eluderent morte, Lips. de Gladiat. Vide quoque infra Habes. Praemium victoris nonnumquam pecunia, nonnumquam sertum lentiscis complexum, seu palma lentiscata, ut eam vocavit Fr. Sylv. in Orat. pro Sexto Roscio: hinc Prov. plurium palmarum homo. Aliquando rude donabatur, et immunitatem ab istiusmodi pugnis consequedbatur: Etiam pileum aliquando, plenamque libertatem et ius civis Romani impetrabat. Lips. Sat. Serm. l. 2. c. 23. Qua alludens Tertullian. de Spect. c. 21. Qui insigniori cuique, inquit, homicidae leonem poscit, idem gladiatori atroci petat rudem, et pileum praemium conferat. Cum a. missionem dabat populus, factum i.e. premendo pollicem, sicut eundem convertendo, pugnam continuari iubebat. Iuv. l. 1. Sat. 3. v. 36.

--- Et verso pollice vulgo
Quemlibet occidunt populartter.

Sese autem ipsi Gladiatores minimo provocabant digito, quo respexit Horat. Serm. l. 1. Sat. 4. v. 15.

Crispinus minimo me provocat, accipe sivis,
Accipe iam tabulas.

In ipsa vero pugna digitum exserendo, so victos fatebantur. Vide supra Digitus. Hinc Pers. Sat. 5. v. 119.

--- Digitum exsere, peccas:

Durarunt hi ludi immanes, usque ad Theodoricum laudatissimum Gothorum Regem, qui eorum usum funditus sustulit; Quid enim immanius, quam vitam dare hominibus, ut eam ipsi mutuis caedibus ab sese anferant. Vide Alex. ab Alex. Genial. dier. l. 3. c. 7. et l. 4. c. 26. et l. 6. c. 22. Lips. Sat. l. 2. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. c. 24. cum Paralip. Th. Dempsteri, Thom. Godwyn. Anthol. Rom. l. 3. c. 1. etc. Spectacula haec ad vivum exhibet Hier. mercurial. de Arte Gymn, l. 3. c. 4. Similes Gladiatoribus priscis medio aevo Campiones fuere [orig: fuÍre] de quibus supra.

Gladiatorum variae spcecies.

Andabatae, quasi a)naba/tai, ascensores, in equis vel curribus, clausis oculis digladiabantur. Unde Prov. Andaba arum more pugnare. Lips. Sat. Serm. l. 2. c. 12. Cubiculares. Dimachaerii. alias Orbelae dicti, gemina [orig: gemin‚] instructi machaera [orig: machaer‚] pugnabant. Lips. Sat. Serm. l. 2. c. 12. Essedarii, ab essedo, vehiculi genere, in quo depugnabant, nomen accepere [orig: accepÍre]. Lips. Sat. Serm. l. 2. c. 12. Fiscales, vie Casaub. ad Hist. Aug. Hoplomachi, qui armati digladiabantur, Samnites dicti sunt, asque ad Aug. tempora. Erant autem illorum arma, galea cristata, gladius cum clypeo, et crus sinistrum ocreatum habebant. His plerumque opponebantur Provocatores, de quibus paulo infra. Lips. at. Serm. l. 2. c. XI. Laquearii, instructi erant gladio et laqueo; quo, veluti Retiarii retibus suis, adversarii vel collo vel brachio iniecto, illum ense dein suo certius feriebant. Idem ibidem c. 13. Myrmillones seu Mirmillones dicebantur graviter armati, quod instar murmou= formicae, sub armorum onere, non incedere sed repere viderentur. Alii vero eos appellatos volunt, a mirmillo, armaturae Gallicae nomine, ex pisce indito, cuius imago in galea fingebatur. Aliter quoque Galli vocati sunt. Eorum fuere [orig: fuÍre], gladius, scutum et galea, in cuius crista piscis icon, ut dictum, eminebat. Lips. Sat. Serm. l. 2. c. x. Orbelae, vide Dimachaerii et infra suo loco. Obsequentes, vide infra in hac voce Pegmares, itidem infra. Postulatitii, vide Casaubonum ad Hist. Aug. c. 17. Provocatores, nonnumquam Probactores dicti, cum Hoplomachis plerumque certabant: Instructi ense, clypeo et galea, habebant utrumque crus ocreatum. Erant autem ocreae ex ferro, Lips. de mil. l. 3. dial. 7. Retiarii, a reti iaculo sic nominati, eo contra Secutores pugnabant: Rete nempe gerebant sub scuto, quo adversarium suum involverent Fest. hoc capite Secutori iniecto, illum tridenti, quem altera [orig: alter‚] manu tenebant, percutere sunt soliti, Iuv. l. 3. Sat. 8. v. 203. Movet ecce tridentem. Pugnabant in solis tunicis, inde Retiarii Tunicali, erantque spongiis instructi, ad sanguinem detergendum, et vulnera obturanda. Retiario pugnanti adversus Mirmillonem, cantatum: Non te peto, piscem peto, quid me fugis Galle? Gr. *diktuobo/loi. Secutores dicti sunt illi, qui cum Retiariis pugnabant ab insequendo eos appellati. Eorum arma fuere [orig: fuÍre] scutum, quo rete adversarii declinarent, ensis et galea. Alii Mirmillones cum Secutoribus eosdem faciunt. Vide infra quoque in voce Palus. Spectatores dicebantur Gladiatores rude donati: quos ab Editore aliquando conduci solitos non pugnandi, sed spectandi causa [orig: caus‚], legimus: unde in tesseris notae frequentes SP. vel


page 397, image: s0397b

SPECT. i. e. Spectavit. Pignor. de Servis. Thraces, a Thracia armatura nomen habuere [orig: habuÍre]. Utebantur enim hi parma; scuti genere Thracibus primum usitato, et sica, seu gladii genere in extremitate incurvi. lidem Parmularii dicti sunt, quemadmodum et qui huic Gladiatorum generi favebant, etc.

GLADIOLUS apud Plain. l. 21. c. 11. Post hanc gladiolus comitatus hyazinthis: flos est, quem cifi/on seu fasga/nion vocat Theophrast. Latinique Scriptores retenta [orig: retent‚] voce Graeca [orig: Graec‚] Xiphium vocant. Alias Gladiolus Romanis idem, qui ci/ris2 et curi\s2 Graecis, lilio quoad formam similis, sed purpurae nigrae colorem habens, simulque ad ruborem vergens, ac lineis discurrentibus vatius, qualem hyacinthum fabulae describunt. Nomen inde, quod utrinque folium in aciem attenuatum habt: quam ob causam )iris2 a)gri/a quoque Graecis dicebatur, quippe quae et ipsa ob foliorum acumen gladioli nomine Latinis nonnumquam dicta est. Latini Vaccinium quoque appellavere [orig: appellavÍre], de quo purpurae elegantis colorem apud Vett. confieri solitum esse, Vitruv. alicubi docet. Eodem Chymicos auctores ad tingendas vitreas gem mas hyacinthino colore et ad hyacinthos faciendas uti consuevisse, Zosim. ut Plin. in Gallia ad servitiorum vestes adhiberi, refert, l. 16. c. 18. ubi et mancipiorum tardandae pubertati a mangonibus usurpatum addit, qua de re vide infra, ubi de Venalitus etc. Peculiari hinc ritu effodi curi/da consuevisse, habes apud eundem l. 21. c. 7. Effossuri tribus ante mensibus multa [orig: mult‚] aqua [orig: aqu‚] circumfusa [orig: circumfus‚], hoc veluti placamento terrae blandiuntur, circumscriptam mucrone gladii, orbe triplici, et cum legerunt [orig: legÍrunt], eam protinus in caelum attollunt. Ex Theophrasto l. 9. c. 9. Ubi Salmas. placentas ex trimestri frumento factas, quasi mercedis vice eo loco, unde gladiolum effodissent, infodi solitas, adeo que verba Theophrasti a Plin. perperam fuisse accepta, docet ad Solin. p. 1223. et seqq. ubi plura hanc in rem.

GLADIUS insigne apud Romanos Magistratus, publicum iudicium exercentis, quemadmodum hasta Praetoris, privatim iudicium obeuntis, fuit: Merum enim imperium est, habere Gladii potestatem, ad animad vertendum in homines facinorosos. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 9. c. 18. Vide infra Praetor quoque. Apud Germanos veteres Gladii ius concedebatur Iuvenibus, cum ipsos ad rem militarem primum prveherent, Arma enim sumere non ante cuiquam moris, quam suffecturum civitas probaverit. Tum in ipso concilio vel Principum aliquis, vel pater, vel propinquus, scuto frameaque iuvenem ornabant. Haec apud illos toga. Tac. de moribus Germ. c. 13. 24. et 43. indigitans, hanc arma concedendi consuetudinem Romanorum illi resp9ndisse, qua [orig: qu‚] post expletum aetatis annum decimum quartum ingenui adolescentes, deposita [orig: deposit‚] praetexta [orig: praetext‚], virilem togam sumebant, et in forum deducti in viros transcribebantur. Hodieque Nobilibus Germanis, ius Gladii conferendi manet, in quo quasi emancipationis ritu alapa etiam intervenire solet, quemadmodum veterem Romanorum manumittendi rationem, per rhapismata et alapas, factum legimus, L. ult. C. de emancip. l. et Novell. 51. Isid. l. 9. c. 4. sub fin. etc. Vocant hoc Germani Werhaffi machen. Sed ex eodem instituto mos ille Germanorum mediae aetatis Equites creandi, sumpsit originem: quem tangit P. Diacon.in Longobardicis l. 1. c. 15. Scitis non esse apud vos consuetudinem, ut Regis fil. cum patre prandeat, nisi prius a Rege gentis externae arma susceperit. Indidem gladio accingendi Comites, in Anglia, cum inaugurabantur, ritus, tamquam iurisdictionis suae symbolo, occurrit apud Matthaeum Paris A. C. 1188. ubi de Hugone du Puriset, Dunelmensi Ep. Northumbriae Com creato, Qui, inquit, a Rege gladio Comitatus accinctus nomen sibi Comitis usurpavit. Sic Hubertus Angliae Iustitiarius gladio Comitatus Cantiae a Rege accinctus, dicitur apud Matthaeum Westmonaster. A. C. 1227. gladio Comitatus de Striguil, et gladio Comitatus de Essex, Vilhelmus Marschallus, et Ganfridus fil. Petri a Rege Ioh. apud Roger. Hovedenum p. 793. etc. Hugo quoque de Abrincis, Comitatum Cestrensem Adeo liberum ad gladium, sicut ipse Rex totam tenebat Angliam, possedisse legitur in vet. Charta etc. Nempe gladius ius gladii se u merum Impenum, ut dicunt, denotat. Lamprid. in Alex. Sev. Honores iuris gladii numquam vendi passus est, dicens, Necesse est, ut qui emit, vendat, apud C. du Fresire. Uti enim hodie, sic et olim, nemo sua [orig: su‚], sed Principis aut militaris alicuius Praefecti, auctoritate gladium cinxit unquam, uti peculiari Tract. docet Casp. Barth. Vide etiam hic [orig: hÓc] passim, inprimis infra in voce Miles. In bello praecipue utile armorum genus Gladius est, unde Romanos pila vel ob viam, vel ob festinationem saepe abiecisse, et unice Gladiis dimicasse, longeque clariora spathis, quam aliis armis, gessisse, docet Veget. l. 1. c. 11. Hinc Virginio Consule iubente, exercitus fixis humi puilis, Gladios arripuit, apud Liv. l. 2. Idem in praelio cum Samnitibus, Duce Cons. Publio Philone: et contra Etruscos, in Consulatu Fabii Rutilii, factum esse refert l. 9. Attilae quoque apud Iornand. de reb. Goth. c. 35. confidentiam addebat Gladius Martis. Sic Ludovicus IX. Gall. Rex in conflictu cum Saracenis acerrimo in Aegypto, Gladio Alemannico strenue rem gessit, Ianvillaeus Seneschallus in eius Hist. et notissimus Georgii Castrioti Epirotarum Principis Gladius, quo saepe cumequis equites cataphractos in duas partes divisisse memoratur. Nec sine causa Turcicus miles gladium suum leviter incurvum, qui illis Kilitsch dicitur, tanti facit, ut maximo pretio eum comparare, diligentissemeque asservare soleat, neque facile permittat ad exteros venalem exportari, ut auctor est Phil. Camerarius Hor. Subcis. Cent. 1. c. 76. Gerebant autem gladium Vett. procul a manu dextra ad sinistrum latusex humero suspensum, uti diximus ex Stat. Theb. l. 2. v. 534.

-- et inclusum capulo tenus admovet ensem.

Ut viz. eum paratum haberet. Et Sidon. Panegyr. Anthemii,

--- bullis hostilibus asper
Applicat a laeva surgentem baltheus ensem.



page 398, image: s0398a

Quae ratio eum gestandi ex profundissimae antiquitatis more, commode in nostri aevi usum rediit: medio enim variavit, ut alibi diximus, vide Iust. Lips. ad Tac. Ann. l. 1. et Ioh. Meurs. ad Lycophronis ista,

*kai\ fasga/nou zwsth=ra --- -
Et ensis baltheum --- --

ubi circum humeros baltheum, a quo gladius pendebat, Heroibus gestatum esse, pluribus docet. Habebant vero emblematis variis ornatos illos, in capulis inprimis. Unde de Polynicis armatura agens Stat. Theb. l. 4. v. 87.

Aspera vulnisico subter latus ense riget Sphinx etc.

Vide supra in voce Capulus. Sed ad ignominiam pertinebat, quod gladiis militum Cn. Pompeius, cum in Sicilia bellum gereret, audiretque milites flagitiose vivere, sigillum impressisse; eique qui amovisset, poenam inflixisse, legitur; *)akou/wn de\ tou\s2 stratiw=tas2 tai=s2 o(doi/pori/ais2 a)taktei=n, sfragi=da tai=s2 maxai/rais2 au)tw=n e)pe/ballen, h(\n o( mh\ fula/cas2 enola/zeto, Plutarch. in Vita Pompeii. Vide Ioh. Kirchmann. de Ann. c. 10. Modum quod attinet, brevibus illis utebantur olim Athenienses, donec Iphicrates eos longiores fecit, uti in eo Corn. Nepos docet c. 1. i. e. uti Diod. Sic. explicat, ta\ ci/fh xede\n dupla/sia kateokeuase ex spathis nimirum et semispathis. Quod a Romanis quoque declinante Imperio, factum, ex Tac. docemur. Vide Keuchen. Not. ad Nep. d. t. In suppliciis porro exigendis, Gladii usus in Republica nullus fuit, cum securi capita inciderentur. Lucan. Civ. Bell. l. 8. v. 673.

Tunc nervos, venasque, secat, nodosaque frangit
Ossa din, nondum artis erat caput ense rotare.

Demum sub Imperatoribus adhibitus est, et tum ignominiosior securis, honoratior Gladii poena fuit. Unde ridicula illa reprehensio Bassiani Caracallae, interfecto Papiniano, ut retulit in eo Ael. Spartian. Atqui oportuit gladio exsequi mandatum meum. Maximus tandem Gladio honor habitus est, cum recens creato Imp. in manum daretur, tamquam summum ius, eximiaque potestas significanda per illum foret, Coripp. l. 2. n 4. Atque adeo creati Praefecti praetorio Gladio coram Senatu et quidem stricto donabantur eadem de caufa, ut potestas nempe in facinorosos animadvertendi significaretur, Hadr. Turneb. Advers. l. 12. c. 6. Hinc Guntherus l. 1.

Huc sacri celebresque viri, quae laude serena
Infula, vel Gladius mundo facit esse verendos,
Ex omni regione fluunt.

Unde mos profluxisse videtur, ut Principibus etiamnum Gladius praeferatur, praesertim celebrioribus Comitiis aut festis: Idem l. eod.

--- Posito diademate Petrus
Regali dextra [orig: dextr‚] tulit alti Principi ensem, etc.

Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 10. c. 10. cum Paralip. Thomae Dempsteri, Matth. Bernegger. Quaest. in Tac. German. etc. Nec omittendus mos consecrandi gladios, insigni alicui facinori destinatos, aut per qo aliquid memorabile patratum esset, indigitatus Suet. Calig. c. 24. Tres gladios. in necem suam praeparatos, Marti Ultori, addito elogio, consecravit. Et Vitell. c. 10. Pugionem quo se Otho occiderat --- Marti dedicavit. Epitomatori it. Dionis in Antonino Caracalla sub fin. Gladium, quo fratrem interfecerat Deo consecrare est ausus. Quo respiciens, Tertullian. de Resurr. carnis, Gladius, inquit, bene de bello cruentus et melior homicida, laudem suam consecratione pensabit. Vide quoque Lucian. in Tyrannicida, et infra Myrtale. Etiam myrto coronandi, quod de gladiis Harmodii et Aristogitonis, qui Hipparchum tyrannum occiderant, tradit Aristides. De nominibus gladiorum aliquot insignium diximus alibi, inprimis supra in voce Curtana. De more vett. ex gladiorum acie divinandi, dicemus infra ubi de Telis. Varias gladiorum species recenset Aul. Gell. l. 10. c. 25. Unius hic [orig: hÓc] mentionem superaddam, quem Gladium Hispanicum seu Hispaniensem idem vocat l. 9. c. 13. ubi de T.Manlii cum Gallo pugna loquitur; quem ita describit, de Hastatorum armatura agens, Polyb. l. 6. Una cum scuto ensis pendet ad dextrum semur, Hispamensem vocant, anceps est, mucrone eximio: defertur violenter, eo quo obeliscus eius firmus stabilique exsistit. Hisce punctim et caesim feriebant, tanta [orig: tant‚] eorum firmitate, ut et galeas dividerent, teste Senec. de Benef. l. 5. Vide Lips. de Mil. Rom. l. 3. Dial. 3. et plura hanc in rem apud Plin. l. 7. c. 56. ubi Lacedaemoniorum inventum gladium inter alia facit, et hic [orig: hÓc] passim, in vocibus, Ensis, Iusta, ubi gladium Torneamentis, sicut lanceam Iustis, proprium armorum medio aevo genus fuisse, videbimus; Pugilli, ubi de pilis, quibus in armorum exercitio gladii praefiguntur; Pugio, spatha etc. uti de phrasi, ad Gladium, vel ad Gladii ludum damnari seu deputari infra in voce Poena: At de Gladio pisce seu Xiphia, apud eundem Plin. l. 9. c. 15. l. 32. c. 2. et 11. Auctorem Anon. Sinae et Europae c. de Piscibus. Alios; de Gladio sidere, itidem apud Plin. l. 18. c. 26. etc.

GLAESARIA vide Glossaria.

GLAMORGANIA prov. Walliae Merid. in Angl. iuxta Sabrinae aestuarium. Alis Morganucia. Habet ab Or. Monumethensem Comit. ab Occ. Maridunensem. Eius prim. est Cardiffa.

GLANDATA seu Glanateva Capillatorum vulgo Glandevez, urbs Episcopal. Provinciae, ad Varum fluv. versus Alpes et confin. dit. Sabaudicae. Nunc in ruinis. Manet tamen in colle castrum. Vide Moret. Dict. Hist. et infra.

GLANDOMIRUM Hisp. Tarrac. urbs Ptol. Mondonnedo hodie, testibus H. Coquo et Villanovano. Sans. est Puente


image: s0398b

Brandomil, ad amnem Lezarum, in Gallaecia, vix 6. leuc. Hisp. ab Artabro prom in Ort. et 20. in Occ. a Mindonia seu Mondonnedo, quae Ocelum antiquis.

GLANDORPIUS Matthias Ludovicus vide ibi.

GLANICUS amnis Italiae. Vide Clanis.

GLANIS [1] Graece gla/nis2, Aeliano filotekno/tatos2 i)xqu/wn, ex piscibus suae prolis amantissimus, siluro forma similis est. Quae res impovit Plin. ut, quod de glanide scripserat Aristot. Hist. Anim. l. 6. c. 14. ipse tribuerit siluro. Sic autem ille l. 9. c. 33. Silurus mas solus omnium custodit ova, saepe et quinquagenis iebus, ne absumantur ab alirs. Ubi et in altero falsus, cum ait, a solo hoc custodiri ova, cum idem faciat cyprinus. Fetus igitur, non ova dicere oportuerat. Atque haec hallucinatio Plinii Theod. quoque Gazam aliosque in errorem impulit, ut qui propterea gla/nida semper cum Siluro eundem fecerint. Ceterum fluviatilis hic piscis, ubi iterum Plin. impingit, et in delitiis fuit olim; ut ostendit Matron parodus, qui eum in Attica sua cena recenset, apud Athen. l. 8. p. 342. Et Ephippus Mnesimachusque apud eundem, l. 4. p. 28. et 29. qui tema/xh gla/nidos2, glanis tomacula sive segmenta celebrant, vide quoque l. 7. ubi Archippus fabula [orig: fabul‚], quam Pisces inscripserat, eiusdem meminit, plura vide hanc in rem, apud Voss. de Idolol. l. 4. c. 16. et 30.

GLANIS [2] fluv. Cumae. Est et Iberiae fluv. Et tertius Italiae iuxta Tiberim. Steph. Sil. Ital. Punic. Bell. l. 8. v. 455.

Et Glanis et Rubico, et Senonum de nomine Senae.

Sed legendum Clanis, Plin. l. 3. c. 5. Nic. Lloyd.

GLANNAFOLIUM praedium Galliae, in agro Andegavensi, vulgo Glanfevil, ad Ligerim: unde Monasterio nomen, quod quatuor olim Ecclesias habuit, nunc coenobium S. Mauri a conditore suo, Benedicti discip. S. Maur de Loire dicitur, et parvas quidem opes, sed Abbatem Regulae subiectum habet. Hoc coenobium Pipinus Rex Gaidulfo cuidam Ravennati beneficii loco donaverat; quare Monachi, rerum omnium pressi inopia [orig: inopi‚], habitum Canonicorum assumpsere [orig: assumpsÍre]: sed postea iterum Monachi facti sunt. Hadr. Vales. Not. Gall.

GLANNATEVA nec Plin. nec Strab. aut Ptol. memorata, inter 8. civitates prov. Alpium Maritimarum sexto loco in vett. Not. ponitur. Vulgo, Glandeve, aut Glandevez: Urbs est Velaunrum forsitan caput olim, ad ripam dextram Vari flum. cuius incolae pecunia [orig: pecuni‚] se a dominis Glannatensibus redemerunt [orig: redemÍrunt], Regibusque Galliae subiecerunt [orig: subiecÍrunt]. Ex Episcopis eius Claudius Benenatum misit ad Concil. Aurelianense quartum, Basilius quinto ipse interfuit; Promotus Syn. Parisiensi quartae et agroecius Matisconensi 2. subscripsere [orig: subscripsÍre]. Vide eundem: qui ex Gassendo docet, nihil nunc urbis fere superesse, sive montis alicuius ruina obruta, sive incesa ac bellie eversa est: In opp. igitur Intervalles, Entrevaux, maiorem Ecclesiam et domum Ecclesiae sedemve Ep. e sapino esse, ad 2. lapidem a Glannateva. Inter Glannatevam autem et Intervalles Varus ponte stratus inter fluit.

GLANNIBANTA CLANOVENTA Antonino opp. Albionis in Anglia, nunc pagus in Com. Eboracensi, vulgo Bainbrig. Camden. vero putat esse locum aliquem ad fluv. Wentsbeck in Northumbria situm.

GLANS ab Aeol. ga/lanos2 pro ba/lanos2, antiquissimorum mortalium cibus fuit. Plin. l. 7. c. 56. Ceres frumenta (invenit) cuni antea glande vescerentur homines. Lucret. Rer. Nat. l. 5. v. 1419.

Sic odium coepit glandis etc.

Vide supra Fruges. Et quidem primo cruda, dein sub cinere assata: Unde ex cinere calido glandes, apud Arnob. l. 2. Quas qui, mercede conducti, colligebant, balaista\s2 dictos esse, habemus ex Austore Proverbiorum. Hinc glandiferis arboribus honos apud Romanos perpetuus, Plin. l. 16. c. 3. quarum quatuor idem recenset, quercum, robur, aesculum et fagum seu cerrum, de quibus vide Salmas. ad Solin. p. 334. et 507. ut et hic [orig: hÓc] suo loco: inprimis ubi de Civica corona; omnium maxime in pretio habita. Post frumenti inde usum repertum, Athenis puerum patrimum matrimum spinas cum glandibus et canistrum panibus ferentem, in nuptiis, clamare in more habuisse, e)/fugon kako\n e(=uron a)/meinon, effugi malum, inveni melius, moner Meurs. ad Lycophron. p. 214. Interim etiam recentiori aevo, mansit earum primaevus usus, apud nonnullos. Plin. iterum l. 16. c. 5. Glandes opes esse nunc quoque multarum gentium, etiam pace gaudentium constat. Nec non inopia [orig: inopi‚] frugum arefactis molitur farina spissaturque in panis usum. Quin et hodieque per Hispanias, secundis mensis glans inseritur. Dulcior eademin cinere tosta. Ubi quod de Hispanis ait, confirmatur ex Strab. qui et ex farina glandium panem eos confecisse, testatur l. 3. p. 145. et 155. etc. Sed et balneis succendendis glandes, seu potius earum putamina, antiquitus inserviebant, unde balanei/ou nomen, de quo vide Cl. Suicerum Thes. Eccles. Plura de Glandibus varii generis, ibid. nec non c. seq. de glande vero myrepsica, seu unguentaria, Ponticae nuci simili. unde oleum balaninum exprimebatur. Vide Salmas. ad Solin. p. 464.

GLANVILLE Bartholomaeus vide Bartholomaeus.

GLANUM opp. Gall. Narbon. Ptol. Quibusd. les Baux, opp. cum castro in Provincia, 4. leuc. ab Arelate versus Cabellionem. Hadr. Vales. videtur esse Lansac, vicus ad Rhodanum, Tarasconem inter et Arelatum. Plin. l. 3. c. 4. Glanum Livii nominavit. Alias quoque Clanum, quod una [orig: un‚] cum Ernagino Ptol. Salyis attribuit. Mella (nisi tamen corrupta sint eius exemplaria, ut quibusdam videtur) Glanon aliud nobis obtrudit, Olliam inter et Citharistam Prom. Hadr. Vales. Notit. Gall. in voce Ernaginum.

GLAPHYRAE Alexandri Cappadocum Regis filia, nupsit primum Alexandro, fratri Archelai, deinde Iubae Maurorum Regi.


image: s0399a

tandem ipsi etiam Archelao, qui contra legem, Mariam priotem uxorem dimisit: Praeterea susceperat ex Glaphyra filios Alexander nuius Archelai frater, quare apparuit uxori in somniis exprobrans ei in haec verba: Nunc confirmas proverbium, fidem mulieribus non habendam. Nonne mihi iureiurando constricta es, et iugali foedere virgo sociata? Post suscepros etiam filios (cara pignora) amoris nostri oblita es, iterum nubens, imo tertio, atque cum meo fratre, numquam tamen ego tui obliviscar: quin liberabo te opprobriis, et efficiam, ut mea sicut fuisti, in peretuum sis; ac post paucos dies haec obiit. Ioseph. l. 17. c. 19.

GLAPHYRA urbs Thessaliae. Et vicus Ciliciae a Tarso versus Occid. 30. stadiis distans. Steph.

GLAPHYRUS notissimus adulter. Iuv. Sat. 6. l. 2. v. 77.

Accipis uxorem, de qua citharoedus Echion,
Aut Glaphyrus fiet pater.

Vide Mart. l. 4. Epigr. v. cuius Epigraphe ad Fabianum.

Plaudere nec Cano, plaudere nec Glaphyro.

GLAREA extra Urbem, substernendas marginandasque vias, quis primum locaverit, apud Romanos, vide infra, ubi de Viis.

GLAREANUS Henricus Glarona Helverius, a domo paterna, a Glarea, am steinacker nomen accepit. Poeta lauteatus, multis opusculis editis inclaruit: inter quae Panegyricon Helvetiae a Molitore notis illustratum: Comm. in Caes. etc. Prius Loritus dictus ingens Erasmi amicus, docuit Basileae primum, inde Friburgi; Philosophus erat, Theologus, Mathematicus, Historicus, Geographus, inter primos sui aevi, ab Maximiliano I. lauro et annulo donatus; in Musica, Arithmerica, Chronologia, et iam praedictis Artibus praeclara edidit ingenii monumenta, quorum seriem habes in Elogris Teisserii Part. 1. Plura apud Thuan. Hist. Simler. Biblioth. Voss. de Mathem. Lips. Ep. Quaest. l. 3. c. 10. Erasm. Ep. l. 18. Ep. 35. et l. 24. Ep. 22. Obiit Friburgi Brisgoiae, A. C. 1563. Aet. 75. Vide et Henricus.

GLAREATUM vide Gallorum area.

GLARONA aemulus urbium vicus, vulgo Glari vel Glarus, unde toti ditioni nomen; quae vallis est iuxta Limagum fluv. non admodum ampla, longitudine trium mill. Germ. cincta tribus partibus, altissimis Alpibus: a Mer. et Or. Rhaetos, ab Occ. Urios et Suitios attingens, a Sept. castra Rhaetica, va Limagus vallemd egreditur. Haec regio olim Monasterio Seconiensi fuit obnoxia, donata S. Fridolino ab Urso et Landolpho fratribus, huic decimae et constituti reditus solvebantur, censusque certorum fundorum: Ceterum ab actionibus et vectigalibus liberis, vivebant suis legibus, Senatum ex civibus habebant, cuius tamen electio penes Abbatissam erat; sicut Advocatia coenobii et Glaronensium penes Imp. Rom. quae dein a Friderico Aenobarbo Othoni Palatino Burgundiae data, postmodum a Burgundis ad Habespurgios pervenit. Quo titulo cum Albertus Rudolph I. Imp. fil. imperium in Glaronenses sibi vindicaret, nobiliores quaedam familiae, patria [orig: patri‚] deserta [orig: desert‚], aliae Uriam, aliae Tigurum commigrarunt. Post quae Austrii vires nacti, Suandium Baronem illis in locis potentem ac gratum pepulere [orig: pepulÍre], bonisque eius sibi vindicatis, iura quoque Maioratus Glaronensis ad se transtulere [orig: transtulÍre], et quod bactenus inauditum, praefectos in regionem misere [orig: misÍre], qui populo praeessent illique ius dicerent. Horum imperia cum aspera et insolentiae plena essent, incolae, odio Austriorum, Helvetiis, post Tigurinos in foedus receptos et spem pacis cum Austriacis praecisam, Glaronensem regionem occupare statuentibus, ultro se dediderunt [orig: dedidÍrunt], et eodem cum Tigurinis A. C. 1351. in foedus recepti sunt, octavo inter Cantones loco. Ab eo tempore, vallem cetera undique montibus altisfimis cinctam, prope vicum Naefelium, qua [orig: qu‚] liber in illam aditus paret, muro follaque clausere [orig: clausÍre], ut contra Austrios se eo melius tuerentur. Sequenti anno Waltherus a Stadio, qui nuper Glaronensium fuerat praefectus, hos Austriis rursus subiecturus, victus ab incolis, cum multis e nobilitate occubuit, die 2. Febr. Postea bello inter Pagos et Leopoldum Austriae ducem, qui ad Sempacium victus est, A. C. 1386. d. 9. Iun. exorto, medio mense Augusto Glaronenses cum Tigurinis, Suitiis et Uriis, opp. Vesenam occuparunt, ad ostia lacus Rivarii situm: ubi proditione caeso praesidio Glaronensium, A. C. 1387. Austrii cum exercitu XV. M. ad Navalia moverunt [orig: movÍrunt], vallo regionis perrupto: quibus e Glaronensibus 350. solum homines, triginta Suitiis aucti tanto successu se opposuerunt [orig: opposuÍrunt], ut 3000. hostium caesis, praeter eos, vi lacu Rivario hausti, victoriam in omne aevum memorabilem reportaverint; et celebrant quotannis posteri hanc Nepheliam victoriam sollenni pompa [orig: pomp‚], Mense Aprili, feria [orig: feri‚] quarta [orig: quart‚] primae septimanae. Sic hostibus superatis, et arcibus septem, quae ibi eminentissimae fortissimaeque erant, disiectis, libertatem ad haec usque tempora feliciter conservarunt, egrgia [orig: egrgi‚] Confoederatis plurimis in locis opera [orig: oper‚] praestita [orig: praestit‚]. Ceterum ingenia felicissima hic Pagus profert; Hinc enim Arbogastus Strub, Academiae Viennensis insigne decus, Aegidius Tschudiu, vir clarissimus, Henricus Glareanus Poeta Laureatus, Henricus Schulius prioris ex sorore nepos, in Mathematicis artibus non mediocriter versatus, aliique prodiere [orig: prodiÍre]. Incolae partim Reformati, (annuntiante Evangelium hic [orig: hÓc] Huldrico Zuinglio, iam A. C. 1515. biennio antequam Lutherus in Saxonia surgeret) partim Pontificii sunt: Vide Simler. et Gullim. de Rep. Helv. Stumpf. Chron. Helv. etc. et in voce Suanetes. De patria sua ita Glareanus, in Paneg. Helvetiae:

Tu quoque Limagiana gravi gens inclita bello,
Et libertatis vindex, temeraria Rheni
Bella teris gladio, dirosque explosa tyrannos,
Culmineque eductas in sidera disicis arces:
Plurima maiorum tibi sunt exempla tuorum.
Aspice dissecto Vesania Pergama muro,


page 399, image: s0399b

Quid patres potuere [orig: potuÍre] tui, te aequare labores
Maiorum pulchrum est, demptasque ulciscier umbras.

GLARONENSIS Pagus inter altissimos montes, ubi Limagus fluv. de cuius finibus vide supra in voce Glarona. Divisus est in partes quindecim, quas vocant Tagwan, quod nomen operam diuranam denotat: item tantum terraespatium, quantum unius hominis diurna [orig: diurn‚] opera [orig: oper‚] coli potest. ac forte sic appellatae sunt, quia singulae sua [orig: su‚] opera [orig: oper‚] vias in suo agro muniunt, et publicae operae iuxta has partes distributae sunt. Hic optima lith stibe repertut. Ceterum Glaronenses, una cum Tigurinis, Lucernatibus, et Suitiis perpetuo iure libertatis defensores, et coenobii Advocati, ab Abbate Sangallensi instituti sunt, A. C. 1451. cum opp. quoque Sangallo foedus habent, ab A. C. 1454. Werdenbergensib. Praefectum dant in singula triennia, quem Comitatum emerunt [orig: emÍrunt], A. C. 1517. Cum Suitiis, Ucenacum et Castra Rhaetica, vulgo Gastelen, communi iure possident: ut taceam ea, quae partim pagis VIII. vet. partim universis Conventibus aequo iure parent. vide Auctores praefatos, insuperque Ioh. Bapt. Plantin. Helv. Nov. Antiq.

GLASCONIA vulgo GLASSENBURYE, pagus est Comitat. Somersetensis, in Anglia Merid. 10. mill. Angl. ab aestuatio Sabrinae in Ort. 15. a Bathonia in Afric. 20. a Dorcestria in Bor.

GLASQUUM urbs Archiepiscopal. Scotiae Merid. in Glotiana prov. 16. mill. ab ora Occid. Scotiae, in limite Cuninghamiae regionis. Cum Acad. A. C. 1454. ab Turnebulo Archiep. fundata. Baeth. Hist. l. 18.

GLASTUM Gallis herbae genus, quo Britanni corpora tingebant, teste Plin. l. 22. c. 1. Simile plantagini glastum in Gallia vocatur: quo Britannorum coniuges nurusque toto corpore oblitae, quibusdam in sacris et nudae incedunt, Aethiopum colorem imitantes. Guesdum vel Pastellum Galli appellant; cuius lanis inficiendis maximus est usus. Vide Petr. Victorin. Var. Lect. l. 19. c. 3. Salmas. ad Solin. p. 254. pro glastum, apud Plin. guastum reponi iubet, quam vocem vide infra.

GLATIUM urbs Bohemiae, caput Comit. Glatensis, inter Bohemiam propriam et Silesiam, cum arce munita, ad Nissam fluv. 22. mill. Germ. a Pragain Ort. 11. ab Vratislavia in Austr.

GLAUCI [1] Inf Boeotiae pene continenti illius iuncta, apud Anthedonem, patria Glauci, histrionis celebris.

GLAUCI [2] Tribus in Lycia est, a Glauca Heroe dicitur. Gentile Glaucodemus.

GLAUCIA [1] praen. Servilius, memoratur Asconio Pediano in Or. pro M. Scauro, Q. Serullius Cepio Scaurum reum fecit Repetundarum Lege, quam tulit Servilius Glaucia. Idem nomen fuit delicato Melioris, de quo, praeter Mart. l. 6. Epigr. 29. v. 4. habes Epicedion Pap. Stat. l. 2. Sylv. 1. Imparis nominis et rei, praemature mortuum puerum, Epitaphium scripsit Auf. Glauciae immatura morte praevento, quod est 33. inter Heroum, Initio

Laeta bis octono tibi iam sub Consule pubes
Cingebat teneras, Glaucia adulte, genas etc.

Casp. Barth. Animadv. ad Stat. d. l.

GLAUCIA [2] opp. Ioniae, Steph.

GLAUCIAS [1] Anatomicus peritissimus. Rhod. l. 16. c. 19.

GLAUCIAS [2] Melioris libertus, cuius Epitaphium vide apud Mart. l. 6. Epigr. 28. cuius Epigraphe Epitaphium Glauciae ad viaetorem v. 4.

Hoc sub marmore Glaucias humatus.

GLAUCINA seu GLAUCIA pallia apud Mart. l. 9. Epigr. 27. cuius Epigraphe de Nerva.

Audet facundo qui carmina minere Nervae,
Pallia donabit glaucina, Cosme, tibi.

Sunt glaucio infecta. Est autem Glaucium herba, cuius colore lanae olim eroceae seu luteae tinctae sunt Graece klau/kion primum, dein kala/kanqa. Chymici Scriptores, zwmo\s2 bafiko/s2 e)sti\ kalaka/nqh oi)konomhqei=sa, Calacantha praeparata ius tinctorium efficit. Eiusdem sucus collyrium ingreditur, quo lippi inuncti mirifice iuvahantur, dictum proin sqau=ma pro\s2 pasan ofqalmi/an, apud Salmas. ad Solin. p. 1164.

GLAUCIPPUS de sacris Atheniensium scripsit, teste Macrob. Sat. l. 1. c. 13. Glaucippium Hyperidis filium auctorem laudat Plutarch. in Phocione.

GLAUCONIS vide Gaulos.

GLAUCOPIS habens oculos caesios. Quo nomine dicta est Pallas, quae Latinis caesia, idque ut nonnullis placet, quasi Caelia. Diod. Sic. autem scribit aerem nominatum esse Pallada, et ideo Glaucopin dici, quoniam aer glauci, h. e. viridis sit aspectus. Nam Iunio Philargyro glaucus, caruleus color est, i. e. subviridis albo mixtus et quasi clarus. Gr. glauko\s2, quod idem ac leuko\s2, faidro\s2, lampro\s2, albus, clarus, eximie splendens, a glau/ssw, quod est la/mpw seu fai/nw splendeo. Felineorum oculorum proprius. Serv. Glauci autem sunt felineis oculis quodam splendore perfusis, in Georg. l. 3. v. 82. Cuiusinodi color, quia minus pulcher in oculis olim habitus est, laboratum Veteribus, ut caesios puercrum oculos arte et cura [orig: cur‚] redderent nigros, quod magis placuit. Poeta,

*ou)de\ ko/ras2 canqa\s2 parape/mpomai a)lla\ perissw=s2
*tou\s2 melanofqa\lmous2, ai)glofanei=s2 te filw=.

Ax glaucam beryllum iidem appellavere [orig: appellavÍre], quae probatissima est, quamque viriditatem puri maris imitari Plin. l. 9. c. 16. dixit, unde bhru/llou glaukh\ li/qos2 Dionysio, ubi de Indis et Assyria. Nune catti oculum vocant summoque in pretio etiamnum apud Indes habetur. Quibus vero glauci oculi, quales felium, plus nocte cernunt; quod de Tiberio Imp. legimus. Sic de Albanis Solin. c. 15. At Albani, in ora agentes, qui posteros se Iasonis eredi volunt, alba


page 400, image: s0400a

erine nascuntur --- glauca oculis inest pupula: ideo nocte plus quam diu cernunt: ad quem locum vide salms. p. 190. et plura de colore hoc, p. 256. et 1150.

GLAUCUS [1] Messeniorum Rex ex Heraclidis III. successit Aegypto: Bucotione apud Arcades; Echestrato et Euryphonte, it. Labota et Prytane, Spratae reganantibus. Paus. Messen. Eum excepit Isthmius, quem vide.

GLAUCUS [2] Hippolochi fil. parer Bellerophontis, qui Troiano bello Priamo suppetias tulit, homo tam stupidus, ut cum Diomede, armorum permutatione facta [orig: fact‚], aenea acceperit pro aureis, Hom. Il. 6.

*eu)/sq' au)=te *glau/kw| *kroni/das2 fre/nas2 e)ce/leto *zeu\s2,
*(\os2 pros2 *gudi/dhn *diomh/dea teu/xei a)/meibe
*xru/sea xalkei/wn, e(katomboi e)nneaboi/wn.

Idem Proverbium Glauci et Diomedis permutatio, quoties permutatarum rerum inaequalitatem volumus denotare. Utitur hoc proverbio Plato in Symposio, et Aristot. l. 5. Eth. ad Nicomachum, Mart. c. 9. Epigr. 95. cuius Epigraphe de Hippocrate.

Tam stupidus numquam nec tu puto Glauce fuisti,
Chalcea donanti Chrysea qui dederas.

Ferunt hunc ab Aiace occisum, cum pro corpore intersecti Achillis pugnaret; postea in Lyciam ventis delatum in fluv. mutatum esse. Palaephatus, p. 32. Nic. Lloydius.

GLAUCUS [3] unus e Cyzicenis, inconflictu nocturno a Polluce iugulatus. V. Flacc. Argon. l. 3. v. 153.

Seminecem Glaucum sequitur, Glaucumque ruentem.

GLAUCUS [4] Epiti fil. primus in Gerenia rem divinam fecit Machaoni, Aesculapii filio: ipse postmodum Messeniis cultus. Eo genitus Isthmius, Pheris seu Pharis Messeniacis, templum exstruxit Gorgaso et Nicomacho. Gerh. Ioh. Voss. de Idolol. l. 1. c. 13. qui etiam de Glauco pisce, eius inprimis magnitudine, colore, amore erga fetum, duritie item et sapore carnis, varia habet, l. 4. c. 16. 17 et 40.

GLAUCUS [5] piscator cum pisces captos in ripa explicuisset, ii subito, contacta [orig: contact‚] quadam herba [orig: herb‚], se colligentes in fluv. prosiluerunt [orig: prosiluÍrunt], admiratus itaque Glaucus herbae illius vim, cum et ipse degustasser, pisces secutus in aquas insiluit, marisque Deus factus creditur. Alii aliter referunt hanc fabulam, Glaucum scilicet insignem urinatorem fuisse, qui cum saepius inspectantibus suis municipibus in fluv. se deiecisset, diutiusque sub aquis moratus semper emersisset, tandem cum illis frustra exspectantibus non rediret, ereditus est factus esse maris Deus. Vide Athen. l. 7. p. 279. et 296. Heraclides Glaucum ex Polybo Mercurit filio, et Euboea Larymni filia genitum Fuisse tradidit. Miraseas vero l. 3. Europaeorum, Anthedonem, et Halcyonem par entes eius fuisse affirmat, natandi vero urmandique apprime peritum, ideoque Pontium, i. e. Marinum vocatum fuisse, raptaqueSyme, Ialemi ac Dotidis filia [orig: fili‚] in Asiam traiecisse, ac prope Cariam, desertam quandam insulam habitasse, quam Symen ab uxoris nomine appellarit. Evanthes berorcorum versuum poeta, in suo de Glauco hymno, Neptuni fil. Naidisque nymphae illum fuisse tradit, et cum Ariadne a Theseo derelicta, quam deperibat, in ins. Dia concubuisse. Possis Magnesius l. 3. Amazonidis, navis. Argi Glaucum architectum, gubernatoremque fuissetradit, et in Iasonis cum Tyrrhenis navali pugna solum eum nullo vulnere sauciatum fuisse, sed ut Iovi placuerat, in fundo maris apparuisse, Deumque maris ita factum, a Iasone solum visum, etc. ubi multa alia de hoc Glauco referuntur. Vide sis etiam Palaephatum.

GLAUCUS [6] ex Potnia Boeotiae vico Sisyphi fil. qui cum equas suas a coitu cohiberet, quo essent velociores, Venus indignata furotem eis tantum immisit, ut dominum dilacerarint. Virg. Georg. l. 3. v. 266. et seqq.

Scilicet ante omnes furor est insignis equarum;
Et mentem Venus ipsa dedit, quo tempore Glauci
Potniades malis membra absumpsere [orig: absumpsÍre] quadrigae.

Strab. l. 9. p. 408. et 409. *)/esti de\ kai\ h( *di/rkh krh/nh kai\ *potni/ai, e)f' w(=n muqeuetai ta\ peri\ to\n *potnie/a *glau=kon, to\n diapasqensqa u(po\ tw=n *potnia/dwn i(/ppwn, th=s2 po/lews2 plhsi/on. Fabulae occasionem narrat Palaepharus, his verbis: *fasi\n o(/ti kai\ ou(=tos2 katebrw/sqh u(po\ tw=n i(/ppwn, a=gnoou=ntes2, o(/ti i(ppotrofw=n, kai\ tw=n oi)kei/wn ou)deno\s2 e)pimelou/menos, kai\ mega/las2 dapa\nas2 poiou/menos, e)petri/bh, kai\ e)pe/lipen au)to\n o( bi/os2. Unde Proverb. Glaucus alter. Nic. Lloydius.

GLAUCUS [7] Hippolyti fil. a quo Iones nati sunt Reges, multique hoc nomine sunt vocati, inter quos fuit Minois fil. in melli dolio necatus, qui Aesculapii ope revixit. Palaephatus: *kai\ ou(=tos2 o( mu=sqos2 paggeloios, w(s2 dh\ tou= *glau/kou u)posqano/ntos2 e)pi\ tw=| me/liti, o( *mi/nws2 e)n tw=| tu/mbw| katw/ruce to\n tou= *koira/nou *polu/eidon, o(\s2 h)=n e)n tou= *)/argous2 o(\s2 i)dw\n dra/konta, e(te/rw| drakonti poan e)pisqe/nta tesqnew=ti, kai\ a)nasth/sonta au)to\n, kai\ ou(=tos2 to\ au)to\ poih/sas2 ei)s2 to\n *glau=kon, a)ne/sthsen. *tou=to de\ a)du/naton. *)ege/neto de\ toi=o/n ti. *glau=kos2 piw\n me/li e)tara/xsqh, xolh=s2 de\ au)tw=| plei/onos2 kinhsqei/shs2, e)leiposqu/mhsen. *)afi/konto d' ou)=n oi( te dh\ a)/lloi i)atroi\ kai\ o( *polu/eidos. *(\os2 i)dw\n th\n po/an, h(\n e)/masqe para/ tinos2 i)atrou=, w(=| o)/noma h)=n *dra/kwn, kai\ tau/th| bota/nh| xrhsa/menos, u(gih= e)poi/hse to\n *glau=kon. Idem.

GLAUCUS [8] inter ministros Vulcani numeratur ab Herod. l. 1. c. 25.

GLAUCUS [9] Antenoris Troiani fil. ab Agamemnone interfectus, Dictys Cretensis.

GLAUCUS [10] Carystius, pugil es Euboea, qui ex aratro in Olympia productus saepe vicit.

GLAUCUS [11] Chius, primus ferri glutinum invenit. Eutropius, Euseb. Chron. Unde Prov. Glauci Ars.

GLAUCUS [12] Lemnius statuarius. Steph.

GLAUCUS [13] Medicus, qui quo parum prospere aegrum Hephaestionem curasset, ab Alex. Mag. in crucem est actus.