December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMUS SECVNDVS Literas D, E, F, G, H, I, K, L, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

image: s0375b

GENNUS urbs Aquitan. marit. Bayonne Gall. Vide Aquae Aug.

GENOA populi Molossiae. Steph.

GENS apud Plin 1. 6. c. 8. ubi de Cappadocia, Dextra vere omnes in Asia dictas gentes, plurimis superfusa populis: a populo distinguitur, sic, ut una gens, in complures populos dicatur divisa. Et sane multi populi in una gente, imo, quot in unaquaque civitates, tot populi sunt. Sic idem in Galatia sex gentes numerat, populos vero 195. ut vidimus supra. Et de India, gentium in ea novem milia fuisse, populorum autem innumeram multitudinem, scribit: ad quem locum, vide Salmas. ad Solin. p. 991. Vide quoque supra in voce Demus. Addo id solum, non solum singularum personarum, sed populorum quoque, imo et Gentium, statuas olim et simulacra facta: ut populi Romani apud Rhodios et alibi. Simulacra gentium, inter ornamenta Theatri Pompeiani, memorantur Suet. Ner. Claud. c. 46. De quibus Plin. a Coponio XIV. nationes, quae sunt circa Pompeii, factas, Varron. tradere scribit l. 36. c. 5. Et Martinus Polonus in Chron. Erat romae consecratio omnium statuarum, quae statuae scriptae nomina gentis in pectore, cuius imaginem tenebant, gerebant. Pompeii exemplum imitatus est, si quidem ex fide scribit haec Serv. Porticum Aug. fecerat, in qua simulacra omnium gentium conlocaverat; quae porticus appellatur, Ad nationes. Cuiusmodi imagines, a qualibet gente missas, in funebri pompa Principum quoque productas, discimus ex Dione, ubi de exsequiis Aug. item ubi de funere Pertinacis. Vide Casaub. ad Suet. d. l.

GENSERICUS S. Gizerichus fil. nothus Godigiscli vel Godgesilli, de quo infra. Princeps Vandalorum in Hispan. victo Hermengano, Suevorum Rege traiecit A. C. 428. cum fratre Gunthari, sub Valentiniano III. in Africam, a Comite Bonifacio vocatus, qui dein sententia [orig: sententi‚] mutata [orig: mutat‚] a Genserico victus elt. Idem Asparem Theodosii Iun. Ducem fortissimum superavit, totius ferme hinc Africae dominus, ac primus illic Vandalorum rex. Dein Arianismo stabiliendo intentus, in Orthodoxos acriter saeviit, Valentiniano nihil tale vetito, Aetioque in Gallia contra rebelles occupato, Carthaginem expugnavit, quam cum cepiset, omnesque opes, interfectis civibus, in ius suum vertisset, animum ad Ecclesiarum spoliationem adiecit, quas sacris vasis exinanitas, et sacerdotum administratione privatas, equorum suorum stabula fecit. Exin Siciliam, huc delatus, vastavit, nuntio de Sebastiani, Bonifacii Com. generi, adventu, in Africam revocatus, cum illo foedus primo iniit, dein cum ad Arianismum eum pertrahere non poset, sustulit. Valentinianum Imp. ad pacem adegit. clasem Theodosii mora [orig: mor‚] fregit. Ab Eudoxia, quam Maximus, occiso eius marito Valentiniano, sibi per vim desponderat, vocatus, transiit in Italiam, cepit Romam diripuitque per dies 14. thesauris templorum, vasisque aureis et argenteis iaprimis, ex templo Hierol. a Tito Romam delatis, in Africam devectis, una cum Eudoxia captiva, filiabusque eius Eudoxia et Placidia: quarum priore Hunerico fil. desponsata, posteriorem cum matre, Imperatorum precibus, in Graeciam remisit. Sic redux in Africam, in Orthodoxos, Episcopos inprimis saevire pertinax, oras Italiae, Apuliae, Dalmatiae, Epiri, Sardiniae, continuo terrore perculsas tenuit. Occidente vastato in Illyriam, Peloponnesum, Graeciam, Insulasque Archipelagi transit, ubique felix, Martiano Imp. nihil contra movere auso. Leonis classem, corrupto Basilisco Duce, depressit; Olibrio insuper in partes suas, contra Anthemium Imp. in Occid. pertracto. Obiit A. C. 476. Romae Carthaginisque victor, Ecclesiae hostis acerrimus. Victor Utic. de persecut. Vandal. l. 1. et 2. Procop. de B. V. l. 1. Idacius, Marcellin. Prosper in Chron. Paulus Diaconus, Nicephorus, Evagrius, etc. Ei successit fil. Hunericus, vel Honorichus.

GENTA urbs Indiae extra Gangem. Steph.

GENTES adversus quas Arnob. aliique scripsere [orig: scripsÍre], seu Nationes, ut quorundam MSS. e)pigrafh= habet, una eademque res. Infideles nempe omnes populi appellantur in V. T. libris [gap: Hebrew] , et inde in Evangelistarum Apostolorum monumentis *)/eqnh, quia viz. praeter populum Deopeculiarem, Iudaeae terminis inclulum, et postea praeter paucos fideles, Gentes omnes aliae ac nationes, vero Deo ignorato, idolis serviebant. Hinc itaque vet. Ecclesia appellationes illas retinuit; donec ruente idololatria [orig: idololatri‚] et Christiana [orig: Christian‚] pietate longe lateque diffusa [orig: diffus‚], facies rerum alia esse coepit. tunc enim, cum Christiani Impp. terrarum Orbi praesiderent, et Ecclesiae Christo ubique conderentur; contra idolorum clauderentur et everserentur, simul cum appellationis causa appellatio ipsa mutata est, et qui prius, Gentes Nationes, Ethnici, postmodum Pagani dici coeperunt [orig: coepÍrunt], quippe non amplius terrarum Orbem occupantes, sed in angustum coarctati, et quasi pagis tantum quibusdam conclusi. Certe, antequam Imperium Christianis subeset, ignotam hanc adhuc appellationem, novimus, docetque id ex Prudent. erudite Desid. Herald. ad Arnob. operis inscriptionem. Alia tamen quaedam, de eadem voce infra videbimus. At Gentes quae sint Gen. c. 14. v. 1. ubi Thadal Rex Gentium memoratur, non adeo liquet Nonnullis Cilices sunt, aliis incolae regionis proprio nomine Goiim dicti. Masius maritimam hic [orig: hÓc] Palaestinae oram intelligi vult in Galilaea Sup. quae Gentium dicta, quod portuola mercaturaeque faciendae accommoda varias gentes reciperet. Sed nondum antiquis illis temporibus tanta ibi hominum frequentia, quin potius Gentium Galilaea diakritikw=s2 pars illa Galilaeae dicta est, quam Israelis populo, a reliquis omnibus distincto separatoque alienigena postmodum retinuerunt [orig: retinuÍrunt]. Rivetus itaque Thadalem arbitratur fuisse Regem aut Ducem quorundam populorum, qui, cum nullam fixam sedem aut habitationem haberent, quod hodieque apud Arabes obtinere notum, Gentium seu populorum nomen, quia certam non incolerent provinciam, servaverint. Vide illum ad Genesin Exercitat. LXXV. uti plura de voce *)/eqnos2, it. *(eqnikoi. in vet. Graecisino, apud Utriusque Foederis Interpretes Scriptoresque, in Ioh. Casp. Suicer. Thes. Eccl. ubi novam ei significationem in N. Test. demum


page 376, image: s0376a

accessisse, qua [orig: qu‚] infideles notent, contendit: adde Gerh. Ioh. Voss. Etymol. in voce Pagus, rittershusium in Salvianum p. 565. Dilherum Elect. l. 2. c. 6. Alios.

GENTHON nomen viri. Nehem. c. 10. v. 7.

GENTIANA Castra in VII. reg. ponuntur a Victore; Vicus vero Gentianus dicitur Sexto Rufo; in quo quae fiebant pocula, Gentiana Vocabantur. Mart. l. 4. Epigr. 39. cuius Epigraphe ad Charinum.

Nec desunt tibi vera Glaniana.

Vide Salmas. ad Trebell. Pollion. in Gallienis, et ad Mart. d. l. De radice vero Gentiana, cui a Gentio, de quo suo loco, Illyriorum Rege, nomen inditum, Auctorem Anon. sinae et Europ. c. 31. sub fin.

GENTIANUS [1] Co. cum Basso A. U. C. 963.

GENTIANUS [2] Benedictus vide Benedictus.

GENTIANUS [3] Petrus vide Petrus.

GENTIANUS [4] Hervetus Aurelianensis, Graee Latineque doctissimus, in Conc. Tridentino peroravit plurium scriptorum auctor. Possevin. App. sacr. Verdier. Bibl. Franc. Moret. etc.

GENTILIS [1] Medicus peritus, Thadaei Florentini discip. circa A. C. 1310. scripsit in Avicennam. Leand. Alberti, descr. Ital. p. 90.

GENTILIS [2] apud Cic. 1. Tusc. Quaest. Pherecydes Syrus primus dixit, animos hominum esse sempiternos; Antiquus sane: Fuit enim meo regnante Gentili: est cuiusdam familiae ac stirpis. Tullium enim Regem indigitat, ad quem genus Ciceronis etiam Scriptores nonnullos retulisse, Plutarch. quoque testatur, etsi non de Romano illo sermocinetur. Sic cum de male sano homine dicimus, ad Gentiles deducendum, eiusdem familiae homines intelligimus. Varro de Re Rust. l. 1. c. 2. Duo spectanda in colendo, quorum si alterutrum decollat, et nihilominus vult colere, mente est captus, atque ad agnatos et Gentiles deducendus. Nempe Gentiles sunt cognati, sanguine iuncti, communem prosapiam contestantes, ut inter alia ex Decreto vet. Orientalium apud Sardicam Episcoporum, ex Parte Ariana, cum Fragmentis Historicis Hilarii edito, docet Barthius. Sed et philoxena Gentilis suggeuh/s2 est. In vetustissimo tamen Iure Graeco-Romano XII. Tabb. separantur Gentiles ab agnatis, uti clarum est ex verbis relatis Cornificio ad Herenn. l. 1. Melius igitur Cic. Topicis, Gentiles sunt, qui inter se eodem nomine sunt. Non est satis. Qui ab ingenuis oriundi sunt. Ne id quidem satis est. Quorum maiorum nemo servitutem servivit. Abest etiam nunc: Qui capite non sunt diminuti. Hoc Fortasse satis est. Nihil enim video Scaevolam pontificem ad hanc descriptionem addidisse. Ut sic usus hodiernorum idiotismorum, Hispani, Italici, Gallici, Anglicique, quibus Gentilis, pro nobili homine est, ex ipso veteris Eloquentiae Romanae profundo petitus videatur. Accessit, quod multis Gentilibus instructi homines, ingruentibus Barbaris, maiori aestimatione culti sint et sic in factionem quandam elati, ut res honoris iverit in generis praelationem. Sed et in Comm Antiquis Statii Theb. l. 4. v. 155. Gentiles dicuntur, qui gentis suae nobilitatem sequuntur et ostendunt, Casp. Barth. Animadv. ad h. l. Plura hanc in rem vide apud Budaeum ad Pandectas, Andr. Tiraquellum de Nobilitate c. 2. Andr. Alciatum et Ioh. Brechaeum ad c. 53. de Verbor. signif. Anton. Goveanum Vartar. Lect. l. 2. c. 19. cum primis autem Marcum Velserum Rer. Aug. l. 8. princ. At Gentiles, in Cod. Theodos. de Nuptlis Gentil. alibique. apud Amm. Marcell. l. 14. c. 7. Auson. ac in Not. Imperii, ubi Schola Gentilium, Schola Gentilium Senior. dicebantur Romanis, qui iisdem alias Barbari appellati, illis militabant, eorum Foederati, vel qui in Leges Romanas ultro vel deditione, transibant. Militabant autem sub Dispositione Magistri Officiorum, de quibus plura in praedicta Not. et apud Amm. Marcell. l. 15. 16. 20. et 25. Vide quoque C. du Fresne Gloss. etc. Hinc Gentilia Sacra, dicebantur apud Romanos, quae, gentis alicuius propria, certis ritibus et cerimoniis colebantur. Cum enim Sacrorum alia publica, alia privata essent, illa publico sumptu pro populo fiebant; item pro montibus, pagis, curiis, sacellis: Ista vero pro singulis hominibus, familiis, Gentibusque peragebantur. Erantque propria haec sacra eorum Deorum, quos Penates, itemque Lares nominabant. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Roman. l. 8. c. 4. l. 2. c. 19. et Anglis vocatur Chappel-service. Fr. Gouldmann. etc. De acie per Gentes et familias disponenda, vide infra ubi de Tactica: idem in eo vide Gentem et familiam suam, neminem heredem scribendi, ante Solonem Athenis usitato, infra in voce Haeres.

GENTILIS [3] Ioh. Valentinus, Calaber, Genevam se recepit, ubi a Calvino Arianismi convictus, cum peiora metueret, errore eiurato, liber dimissus est, hac lege, ut urbe non excederet. Verum inde postquam nihilominus evasisset, Sabaudia [orig: Sabaudi‚], Gallia [orig: Galli‚], Germania [orig: Germani‚] peragrata [orig: peragrat‚], in Poloniam delatus est, Blandrataeque patrocinio nixus, Patrem Filio Spirituique Sancto non propriam essentiam, sed aliam et quidem inferiorem communicasse, blaspheme docuit. A Sigismundo Aug. pulsus, cum in Italiam reditum pararet, Bernae capite plexus est, impie gloriatus, se primum esse Martyrem, qui pro Patris gloria occumberet. Spond. Ann.

GENTILLIACUM vicus Galliae, ad fluv. Bieure, 1. mill. a Lutetia. Ubi Concilium celebratum A. C. 767. Gentilly.

GENTINUS urbs Troadis, ab uno filiorum Aeneae condita. Steph.

GENTIUS Illyriorum Rex decem talentis a Perseo emptus, Legatos Rom. in vincula coniecit, partes eius amplexus. Platonem fratrem, ut solus regnaret, sustulit, populis invisus, et vino nimium deditus. Hunc Anicius Praetor, Scodra [orig: Scodr‚] Metropoli capta [orig: capt‚], cum uxore, fratre liberisque, in triumpho duxit: bello intra 20. vel 30. dies finito. Liv. l. 43. c. 19. 20. 21. et 23.

GENU ex Graeco go/nu, roboris sedes, Artemid. l. 1. c. 49. *ta\ go/nata pro\s2 te i)xu\n kai\ eu)andrei/an e)sti\ lhpte/a kai\ pro\s2 kinh/seis2, kai\ pro\s2 pra/ceis2 ktl. Quibus proin debilitatis, totum corpus imbecillum est. Plaut. Curcul. Act. 2. sc. 3. v. 30.



image: s0376b

Tenebrae oboriuntur, genua succidunt.

Lucret. de Rer. nat. l. 3. v. 157.

Caligare oculos, sonere aureis, succidere artus,
Denique concidere ex animi terrore videmps.

Horat. Carm. l. 1. Od. 23. v. 8.

Et corde et genibus tremit.

Quod ductum ex Homericis versibus, de homine timido, Il. 2.

*)alla\ metokla/cei, kai\ e)p' a)mfote/rous2 po/das2 i(/zei.

Vide Casp. Barth. ad Claud. l. 3. de Rapt. Proserp. Carm. 36. v. 151. ubi de Cerere, postquam raptum filiae rescivit, dicitur,

Haeserunt lacrimae: nec vox, aut spiritus oris
Redditur, atque imis vibrat tremor ossa medullis,
Succidui titubant gressus --- ---

Eade Misericordiae consignavit Antiquitas. Unde mos genua incerandi Deorum, Iuv. indigitatur l. 4. Sat. 10. v. 55.

Propter quae fas est genua incerare Deorum

de quo infra aliquid in voce Inceramenta. Et de homine Plin. l. 11. c. 45. Hominis genibus quaedam et religio inest. observatione gentium. Haec supplices attingunt, ad haec manus tendunt: haec, ut aras, adorant, fortassis quia inest iis vitalitas. Namque in ipsa genu utriusque commissura dexira laevaque a priore parte gemina quaedam buccarum inanitas inest, qua [orig: qu‚] perfossa [orig: perfoss‚], ceu iugulo, spiritus fugit. Aliam rationem vide infra. Sollennem nempe apud Vet. supplicandi ritum, genua tangere, fuisse, discimus ex Homero passim: inter alia Il. a. ubi de Thetide Iovi supplicante,

--- *qe/tis2 d)w(s2 h(/yato gou/nwn,
*ws2 e)/xet' e)mpefij=a ---

--- Thetis autem ut apprehendit genaus, Ut tenebat inhaerens --- Primum namque sedere solebant supplices, ante eum, ad quem confugerant, auxilium exoraturi. Dein caput eius, cui se ingerebant, tangere conabantur, neque rotum tamen, sed mentum modo, ut Homero videtur: vel barbae meditullium, quod Eurip. probat. Id vero dia\ to\ h(gemoniko\n, quia pars ea in nobis praecipua, utpote tou= logestikou= seu rationalis potentiae sedes est. Quod si caput contingere non dabatur, dextram prehendebant, dia\ to\ praktiko\n, quoniam maxima ei ad agendum facultas: Quam si quoque removeret is, cui supplicabatur, ut apud Eurip. factum legimus, o(rw= se decia\n kru/ptonta kai\ pro/swpon e)/mpalin stre/fonta, Video te dextram occultantem et vulium avertentem: ultima anchora Genua erant, quae utraque mann amplexi, dia\ to\ badistiko\n, quod progrediendi ad auxilium instrumenta essent, iis tenaciter inhaerebant. Quo factum ut solo verbo gouna/zesqai totus aliquando supplicandi ritus denotetur. Apud eundem Poetam Thetis paulo ante duo simul membra tetigisse, dextra [orig: dextr‚] mentum, sinistra [orig: sinistr‚] genua Iovis, memoratur: cum inquit,

--- *kai\ la/be gou/nwn
*skaih=| deciterh=| d' a)/r' u(p' a)nqerew=nos2 e(lou=sa.
--- Et prehendit genua
Sinistra [orig: Sinistr‚] manu, dextera [orig: dexter‚] autem sub mento apprehendens.

Et hinc forte factum, quod Reges et Principes olim, praecipue vero Tyranni, non manus solum, sed et Genua subditis exosculanda praeberent. Quem morem tangit Amm. Marcell. l. 28. c. 4. Ex his quidam, cum salutari pectoribus oppositis coeperunt [orig: coepÍrunt], osculanda capita in modum taurorum minacium obliquantes, adulatoribus offerunt genua suavianda et manus. Vide Laur. IC. Notis in Phaedr. l. 5. Fab. 1. v. 5. Illam osculantur qua [orig: qu‚] sunt oppressi manum. Neque vero eorum solum genua complexu impedimus, quibus supplicamus, sed et genu tenus demissa [orig: demiss‚] manu salutamus obvios, honoratiores praesertim, quod Aegyptiis iam olim in usu fuisse, scribit Herod. l. 2. imo ipsi genua flectimus humilitatis nostrae contestandae ergo: de quo ritu antiquissimo precantium adorantiumque Deum ac Principes dici multa posent, alibi monenda. Etiam in S. Cena, quam Vett. accubitu faciebant, Agapis coniunctam, dein stantes celebrabant: postmodum de genibus facra mysteria sumi coeperent [orig: coepÍrent]. Vide Franc. Burmann. ubi de S. Cenae nominibus, personis, symbolis, Syst. Theol. Christ. Part. post. l. 7. c. 10. ß. 46. In Kal. Maronitaum, apud Allatium in Symmictis p. 103. Genuum positio appellantus paenitentiae causa [orig: caus‚] ducentae, trecentae aut plures factae genu flexiones publicae, ita ut flexis genibus et exosculari terram ilico resurgant, teste Gabriele Sionita, apud C. du Fresne Gloss. De genuflexione, in sacris Ecclesiae Rom. Vide Macros Fratres Hierolexico [orig: HiÍrolexico]; de ritu humiliandi se super Genua, apud Cistercienses usitato, diximus supra, ubi de articulis. ut et infra ubi de Metanaea, item in voce Vema. Porro Graecorum mulieres, in suis oecis labori vocantes, solebant ei(s2 go/nu zw/basqai ut Theocritus ait, i. e. nudae genu esse, ut Virg. interpretatur, qua de re infra dicemus, ubi de laudabili Atheniensium Oecuria. Alias supra genua subducere vestem negligentiae et rusticitatis habitum, vide infra in voce Pallium. Mollitiei item Arnob. adv. Gentes l. 2. Incedere poplitibus nudis, omnique aliso cultu vigorem virilitatis et exponere et in habitum feminarum delitiasque molliri. Quod proin et Varro carpit Meleagris, Non modo suris apertis, sed poene natibus apertis ambulans. In Gothis vero id gentilitium fuisse, dicemus infra in voce Pero.


image: s0377a

Etiam genibus scuta horrendo fragore illidebant, laetitiam indicaturi, milites, vide infra Scutum; et genu flexo sternutantes olim salu tabantur, ut videbimus ubi de Sternutatione. Sed et memorabilis et ad victoriam efficax status fuit Chabriae Ducis Atheniensium, in praelio cibtra Agesilaum summum Ducem, cum is fugatis iam conductitiis catervis, apud Corn. Nep. c. 1. in eo. reliquam phalangem loco vetuit cedere, obnixoque genu scuto proiectaque hasta [orig: hast‚] impetum excipere hostium docuit. Hoc usque eo tota [orig: tot‚] Graecia [orig: Graeci‚] fama celebratum est, ut illo statu Chabrias sibi statuam fieri voluerit, quae publice ei ab Atheniensibus in Foro constituta est. Ex quo factum, ut postea Athletae, ceterique Artifices his stratibus in statuis ponendis uterentur, cum victoriam essent adepti, ubi, quo pacto hoc schema bellicum, a Triariorum apud Romanos sub sidendi in genu dextrum ratione, differat, Loccenius exponit. Vide quoque Stewech. ad Veget. et praeter Lips. Valtrin. de Milit. Rom. l. 5. c. 3. At poplite in alterum genu im posito digitisque pectinatim implexis, assidere parturientibus, superstitio prisca vetabat, cuius originem a facto Lucinae arcessit ovid. quae impeditura Iunonis iussu partum Alcumenae, ante ianuam eius sedit, Met. l. 9. v. 298.

dextroque est poplite laevum
Pressa genu, digitis inter se pectine iunctis
Sustinuit partus ---

Qua de re vide Thom. Bartholin. de Puerp. Vett. et plura huc facientia, infra ubi dc Poplitibus. Addam saltem, genibus nixos Deos Nixios pingi fingique consuevisse. Festus, Nixii Dii appellantur tria signa in Capitolio, ante sellam Minervae, genibus nixa, velut praesidentes parientium nixibus. Quo eodem gestu statuam sibi erigi voluisse Ludovicum XI. Galliae Regem Chassanaeus memorat, de Gloria Mundi huicque membro Serpyllinum unguentum destinasse Vett. luxuriam infra in voce Unguentum. Hinc Adgeniculari, quod vide supra et Ingeniculari, infra in voce Ingeniculatio: uti de Genuiseistione in verbo Expeditare.

GENUA urbs libera Liguriae clarissima, et perampla, in modum Theatri leniter in collem assurgens, cum portu capaci, sed parum tuto; sic dicta a genu, quia se habet tamquam genu recurvum a latere maris. Vel a Genuo Saturni filio, qui fertur eam condidisse, vel, ut quidam volunt, a Genuino Phaethontis socio, Alii etiam a Iano Italorum Rege. Hanc Hannibal penitus delevit, sed Corn. Servilius Cos. instauravit, sicut Liv. l. 21. c. 32. refert. Haec urbs aliquando ad Taniam usque imperii sui fines produxit. Theodosiam enim suae ditionis effecit, Cyprum, Lesbum, Chium insulas, et Peram Thraciae urbem in potestatem redegit. Hodie roti Ligurae, Caprariae Ins. et Corsicae imperat. Emporium celebre est, crescit in dies, eiusve cives porentissimi mercatura [orig: mercatur‚], et negotiationibus, per omnes fere orbis partes maximum sibi nomen atque divitias compararunt. Multa inprimis possident in regno Neapolitano et Hispaniae. A. C. 935. incensa fuit urbs a Saracenis, omnibus civibus aut iugulatis, aut abductis. Sed ope Veneti Ducis reducti sunt, urbe magnificentius reparata [orig: reparat‚]. Eius civibus contra Venetos usus est Michael Palaeologus, Imp, Orientis A. C. 1273. In urbe Henricus VII. Imp. decretum tulit, Imp. Rom. Pontifici Rom. iuramentum praestare non teneri, A. C. 1312. Cives iterum Ioh. Cantacuzenum, operagenero [orig: oper‚genero] eius Ioh. Palaeologo locata [orig: locat‚], de throno deturbarunt, A. C. 1355 in suas dein partes Ioh. per Andronicum eius filium, pertraxerunt [orig: pertraxÍrunt], cum antea Venetis faveret, A. C. 1384. quos paulo ante ad extrema redegerant, sed ab illis, animis resumptis, usuque bombardarum et tormentorum tum primum noto, victi, A. C. 1381. Occupata Resp. est a Sfortia, Duce Mediolanensi, A. C. 1452. Ob Marchionem Finaliensium pulsum, ad dicendam causam, citati sunt Genuenses A. C. 1563. a Ferdinando I. Imp. addito, Nisi feciali suo parerent, urbem et agrum Genuensium se proscripturum. Chio exuti sunt a Selimo Turcarum Imp. A. C. 1571. Ad Genuam navali praelio Hispani a Gallis victi sunt, sub Ludovico XIII. etc. Patria est Christophori Columbi, Doriae et Spinolae celeberrimorum Ducum, illius mari: huius terra, incliti: quorum priori libertatem debet, Francisci I. partibus hunc in finem desertis: Postquam Longobardis. Imperatoribus, Gallis, etc. subiecta fuisset, vicissitudinibus supra omnes Iraliae urbes obnoxia, bello hodierno neutri partium addicta. Hic [orig: HÓc] Doriae palarium, sedes Ducis, Templum S. Laurentii, ubi patina ex unico Smatagdo, etc. aliaque admitationem merentur. Viae tamen sunt angustae et renebrosae. Porrum eius claudit moles 600. pass. e cuius regione excurrit prom. cui imposita Pharus operis elegantis, vulgo la Lanterne; ubi alias castr. permunitum. Urbs ipsa a paucis annis probe munita est, sed circuitus amplioris. 300. fere mill. a Roma, 160. a Florentia in Occ. ut et 234. a Venetiis. etc. Genua altera Hisp Baeticae, vide urso Liv. l. 29. c. 5. de priore hic [orig: hÓc] addo, quod Cives initio libertaris suae, ab A. C. 1100. Praefectos habuere [orig: habuÍre]; dein instituti Coss. vario numero a binis ad denos et 24. Senatores. Praetor iis additus est, iussu Friderici I. A. C. 1194. Postea accesserunt [orig: accessÍrunt] Praefecti populi, singuli aut bini et aliquando omissi mira [orig: mir‚] fluctuatione. Tandem compescendis factionibus, quae inter Nobiles Plebemque frequentes erant, Dux creatus A. C. 1327. quod institutum, semel tantum per triennium omissum, duravit usque ad A. C. 1390. Crearus autem Dux est, ex Nobilitate vel Plebe, in biennium. Anno vero modo dicto, ob Guelforum et Gibellinorum, Spinolarum et Auriorum, Fliscorum et Grimoaldorum, factiones, in fidem sese dedere [orig: dedÍre] Carolo VI. Gall. Regi exin in Vicecomitum Mediolan. potestatem concessere [orig: concessÍre], a quorum iugo liberati sunt A. C. 1444. virtute Simonis Buccanigri, Thuan. l. 61. Ludovicus dein XII. et Franciscus I. Galliae Reges Genuam recuperarunt: sed vindicata [orig: vindicat‚] ea [orig: e‚] per Carolum V. a Gallorum imperio, nova Reip. forma ab Ander. Auria, qui propterea Patris Patriae elogium rulit, instituta est, A. C. 1528. Creati nempe Duces, quorum electio sorti commissa, potestas biennio definita est: Duci additi Gubernatoies VIII. totidem


page 377, image: s0377b

Procuratores, vide Syndici. Quae forma rip. perstitit ad A. C. 1574. quo dissensiones inter Populum denuo Nobilesque exstitere [orig: exstitÍre], quas Maximilianus II. Imp. Philippus II. Rex rom. et qui tum Romae sedebat Pontifex, sustulere [orig: sustulÍre], Idem: Plura hanc in rem vide apud Georg. Horn. Orb. Pol. Part. 2. p. 247. et seqq.

GENUENSIS Ditio seu Genuensis Res publ. cuius Dux eaput est, Stato della republica de Genova incolis, l'Estat de la Republique de Gennes Gellis, regio est Italiae, ubi alias maior pars Liguriae, versus oram littoralem maris Mediterranei, a qua terminatur ad Austr. uti ab Or. Hetruria, a Sept. Ducatibus Parmensi, Mediolavensi, et Montisferrati, ab Occal. autem Nicaeensi Comitatu. Eius longitudo ab Ort. in Occ. est 140. milliarium, latitudo parva admodum, et valde angusta quamplurimis in locis. Dividitur in duas partes, nempe in oram Orientalem, Riviera di Levante, et in oram Occidentalem, Riviera di ponente: estque utraque ora littoralis mire fertilis et cultu accedente incolarum industria; et cum tot villis magnificis, praesertim versus Genuam, ut fere una urbs dici queat. Eius caput est Genua. Vide Leandr. Albert. Deser. Ital. August. Iustinian. Barth. Fascium. Iac. Bracellum, Iac. a Voragine, Paulum Interianum, Petr. Bazarum et Hubertum Folietam Hist. Genuensi. Subest etiam dominio Rei publicae Genuensis Corsica ins. la Corse, uti et Capraria, la Capraia ins. maris Tyrrheni, de quibus vide suo loco. Hinc Genuensis cogrn celebri viro de quo vide in voce Paulus.

Genuensis Rei publicae urbes.

Albingaunum, Alenga, Albintemelium, Vintimigha. Brugnetum, Brugneto. Genua, Genoa et Genova. Naulum, Noli. Savona, Savona. Serezana, Sarzana.

GENUFLEXIO vide infra Ingeniculatio, et Metania.

GENUNII pop. Britann. ad Occ. nunc Northwales, Camd. ex adverso Hibern.

GENUSUS fluv. Macedoniae, in mare Ionium influens, inter Apolloniam, et Dyrrachium. Luc. Civ. Bell. l. 5. v. 462.

Tellus, quam volucer Genusus quam mollior Apsus
Circumeunt ripis. ---

Viri Insignes.

GENUTIA Lex quam tulit L. Genutius Tribunus Pl. C. Marcio Rutilio IV. Q. Servilio Hala [orig: Hal‚] Coss. A. U. C. 411. fuit: ut liceret ambos Coss. ex plehe creari, vide Liv. l. 10. c. 9. Alia ab eodem auctore, eodemque anno rogata, voluit: Ne quis eundem Magistratum intra decem annos caperet neu duos Magistratus uno anno gereret, Idem ibidem. Alia eodem anno, eodemque auctore lata fuit: Ne foenerare liceret. Eius meminit similiter Liv. l. praefat. Fuit et Genutia Aemilia lex, quam tulele [orig: tulÍle] ex SC. Cn. Genutius Aventinensis, L. Aemilius Mamercinus Coss. A. C. 390. Ut, qui Praetor maximus esset, Idibus Septembris clavum pangeret. Liv. iterum l. 7. c. 13. ubi addit: Legem aetate sua [orig: su‚] fuisse priscis literis vernisque scriptam, clavumque, quia rarae per illa tempora literae erant, notam numeri annorum eoque Minervae tem plo dicatam legem, quia numerus a Minerva inventus fit. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. passim.

GENUTIUS [1] Adventinus vide Caius. Liv. l. 10. c. 4.

GENUTIUS [2] Adventineusis vide Lucius.

GENUTIUS [3] Augurinus vide Marcus. Liv. l. 4. c. 1. et l. 35. c. 5.

GENUTIUS [4] Clepsina Ibid. item Lucius.

GENUTIUS [5] Pansa Ibid. it. Cneus.

GENUTIUS [6] Scipio Nasica, vide Publius.

GENUTIUS [7] Titus vide Titus.

GEOGRAPHIA est terrae univerfae, quatenus nobis cognita est, descriptio, sicut Cosmographia totum Mundum, tam elementarem, quam aethereum; Chorographia, regionem, et Topographia locum aliquem peculiarem, agrum seu territorium, opp. pagum, exsequitur. Terrae autem seu th=s2 gh=s2 nomine intelligitur hic [orig: hÓc] Globus Terr. aqueus, partibus suis solidis ac liquidis constans, h. e. ipsa Terra, Aqua et Aer, cuius ambitum Athmosphaeram vocant. In quo Globo quid sigillatim considerandum sibi haec Ars sumat, pere ex Cluv. Varenio, Aliis. Primus aurem, qui Geographiam scripserit, Scylax habetur, quem Latine reddidit et Notis illustravit Is. Voss. Reliquorum qui proxime ab illo idem conati sunt, vix aliud superest, quam mera nomina, quales Pytheas Massiliensis, Timosthenes Rhodius, qui Ptolomaei II. Archithalaslus fuit et libros 10. de Portubus edidit, Eratosthenes, qui sub Ptolomaeo IV. vixit, et Timosthenum sequutus dicitur. Hodie. quos ex antiquis frequentius usurpamus, sunt: e Graecis Strab. qui Geogr. libb. 17. Cl. Ptolomaeus, qui Geogr. libb. 8. Steph. qui ta *)eqnika\; e Latinis, Pomp. Mela, qui de Situ orbis libb. 3. scripsere [orig: scripsÍre]. Plin. item et Solin. Passim Geographica miscent, quorum illum fabulosarum narrationum communiter accusatum in multis excusat Auctor Belgicus, den Anleitenaer over Plinius, editus A. C. 1650. ad hunc, Exercitationes Salmas. non uno in loco perstringit Isac. Voss. ad Melam. Potro exrat etiam Itin. Antonini, nec Tabula Peutingeriana, a Velsero edita: quam utramque reperire est in Theatro Geogr. Vet. Bertii. Qui nostra [orig: nostr‚] aetate Geographiam veterem illustrarunt, sunt: Abrah. Ortel. qui Thes. Geographic. et Parergon Geographiae Vet. Petr. Bertius, qui Theatrum modo citatum; et Ioh. Iansson, qui accuratam Orbis Antiqui Delineatione, praemifla [orig: praemifl‚] Georgii Hornii Introductione ad Geographtam vet. et Atlantem, edidere [orig: edidÍre]. Recentem Geographiam excoluerunt [orig: excoluÍrunt], Gerh. Mercator et Iod. Hondius, qui in fine praet. sec. primi Atlantem modo dictum meditati sunt, a Ioh. postmodum, ac Wilh. Blaeviis et Ioh Iansonio ad 8.


page 378, image: s0378a

usque Tomos tandem adauctum. Circa idem fere tempus, Ortelius quoque Theatrum Orbis Terr. in lucem emisit. Postea Nic. Sanson Abbaevillanus Tabulas Generalestotius mundi 98. evulgavit. Quibus adde Vischerum, Fred. de Witt, Alios. Utramque Geographiam coniuxere [orig: coniuxÍre] Ioh. Maginus, cuius exstant Geographiae Vet. et Nov. Volumina II. Phil. Brietius, cuius Parallela etc. Inter Compendiorum Scriptores, commendantur, Georg. Fournerius, qui Geographicam Notitiam per littora Maris et fluviorum, Eberh. Schultzius, Phil. Cluv. qui Introductionem ad Geographiam Ioh. Bunonis Comm. illustratam; Henr. Schaevius, qui Sceleton Geographicum scripsere [orig: scripsÍre], Alii. De sola Geographia Generali prodiit liber doctissimus Bern. Varenii: cui similis est Geographia et Hydrographia Reformata Ioh. Bapt. Riccioli libb. 12. Bonoiae A. C. 1661. Inter Onomastica Geographica excellit ante memoratus Thesaurus Ortelii et liber undecimus Geogr. Riccioli. Ex iis, qui praeter locorum designationem et denominationem in Descriptione Orbis Historiam Civilem et Sacram adiecerunt [orig: adiecÍrunt], eminet Ioh. Boterus Italus; in Gallia exstant Petrus d'Avity, Theatre du Monde etc. In Germania Sebastianus Munsterus Cosmographiam edidit, quem Ioh. Rau imitari conatus est; Lucas de Linda Descriptionem Orbis et omnium Rerump. Ioh. Frid Kopping Orbem illustratum edidere [orig: edidÍre]; ut Archontologiam Cosmicam, Collectionem Rerum publicarum, Hornii Orbem Politicum, alia, omirtam, petenda ex Riccioli supra laudati Geograph. Resorm. l. 1. et initio l. 2. Vide quoque Auctorem Anon. Hist. Orb. Terr. Geogr. et Civ. c. 1. quod est de Praecognitis Geographicis; uti de mappis Geographicis in voce Mappae: de Hydrographiae vero in specie Scriptoribus, aliquid infra dicemus.

GEOMANTIA species divinationis, qua [orig: qu‚] dextra [orig: dextr‚] manu temere lineae ex punctis constantes in terra fiunt, et pro ratione figurae, quam huiusimodi puncta exprimunt, iudicium fertur de quaestionibus quae proponi solent. Graece *gewmantei/a. Eadem et circulos in arena describit. Vide supra, ubi de Divinatione, et plura hanc in rem apud Bodin. Daemonom. l. 1. c. 6.

GEOMETRIA an Mercurii inventum, an Aegyptiorum, apud quos celebres inprimis Petosiris et Necepson, quorum prudentiam ad ipsa secreta divinitatis accessisse, ait Iul. Firmic. Geomelriae, Astrologiae ac Astronomiae inventum sibi tribuere [orig: tribuÍre], teste Diog. Laertio l. 1. Cum enim Nilus subinde exundans agrorum limites confunderet, illi sagaci ingenio Geometriae rationes invenerunt [orig: invenÍrunt], quarum indicio sua cuique portio bona [orig: bon‚] fide restitueretur, vide infra Radius inde ars in immensum crevit, Mart. Capella l. de Geogr. Eam sequentibus tempo. ribus in Sicilia excoluit Archimedes, Vir in omni Geometria multum ante alios admirabili subtilitate, Apuleio in Apol. Qui inventis Mathematicis obsidionem Syracusarum unus in longum protraxit. Quintilian. Institut. l. 1. c. 17. tandem his expugnatis, dum pulveri intentus esset, a milite Marcelli, occisus, Plutatch. in Marcello. Plin. l. 7. c. 37. Val. Max. l. 8. c. 7. Extern. 7. etc. Post hunc circa A. C. 1059. CP. Michael Psellus, hac inprimis in Arte supra omnes alios floruit, plurimis in Geometria, Arithmetica, Musica et Logica, accurate elaboratis. Vide Georg. Horn Hist. Philosophicae, l. 5. c. 8 Gerhard. Ioh. Voss. inprimis l. de Mathem. et Salmas. ad Solin. p. 632. ubi duas res Geographiae maxime inservite, to\ *gewmetriko\n nempe kai\ to\ *metewrologiko\n, docet. Geometria Practica combinata, in usum Principum elaborata est, Auctore Athanas. Kirchero.

GEOMORI vide supra Athanae.

GEON vide Gihon.

GEONIM h. e. Sublimes, nomen Classis Doctorum inter Hebraeos, qui post Seburaos praefuere [orig: praefuÍre]. Illorum caput fuit R. Chanan Meischka praeses Pumbedithae, A. M. 4349. cuius successorum seriem exhiber R. Ganz in Chronolog. Rabbinorum. Ultimus fuit R. Hai, qui obiit iuxta calculum praefatum A. M. 4797.

GEORGI pop. Asiae in Iberia, ab agricolatione sic dicti, eorum regio Georgiana dicitur.

GEORGIA [1] Montenaea virgo Reformatae Relig. addicta, praec. sec. centum emblemata Christ. satis ingeniosa dedicavit Iohannae Albretanae, Navarrae Reg. Verdier. Bibl. Gall. p. 450.

GEORGIA [2] pars ampla Asiae, inter pontum Euxinum et mare Caspium extensa, sub propriis Principibus aliquando in clientela Persarum. Dividitur in 3. partes, Georgiam propriam, antio. Iberiam, nunc Gurgistan, ubi urbes Cori, Baslachiuc, Teflis et Derbent. Mingreliam, antiq. Colchida, nunc Odisci incolis, ubi urbs fasis, nunc Fazzo; et Zuiriam, ol. Albaniam, ubi urbes Stranu et Zitrach. Christiani sunt mai. ex parte in Mingrelia, et Georgia propr. a quo femina quaedam captiva, Baturii Regis Iberiae uxorem, an fil. solo Iesu nomine sanavit, sed Graecos ritus sequuntur. Vide Plin. l. 4. c. 12. et l. 6. c. 13. Melam. l. 1. c. 2. Theodoret. l. 2. c. 24. Ruffin. l. 1. c. 10. Iac. Vitriacum c. 80. Vincent. l. 30. c. 96. Inptimis autem Petrum de la Valle, Itin. tom. 2. et 3. ubi de illorum moribus, religione, Principibus, bellis, etc. prolixe disserit.

GEORGIAS seu Georgii castrum, in quo ipse natus est, a Ptolemaide directe contra Orientem, quinque miliaribus, a Naason autem contra Occidentem, quatuor milliaribus, in valle pingui tribus Aser, situm.

S. GEORGII [1] quem Graeci megaloma/rtura vocant, imago, in nummis aliquot Ioh. et Manuelis Comnenorum aeris efficta cernitur, nudatum ensem vel spiculum dextra [orig: dextr‚], clypeum sinistra [orig: sinistr‚] renentis: caput margaritarum linea [orig: line‚] seu unionibus distincto diademate, Imperatoris instar, cingitur. In Manuelis nummo adscribuntur hi characteres O. in quo A. Minutulum includitur quo a(/gios2 vulgo contrahunt Graeci *g*e [gap: illustration] *g*i*o*s, i, e. a(/gios2 gew/rgios2, Sanctus Georgius. Nec multum dispar est eiusdem figura, quam habet Constantini cuiusdam prokaqhuni/ou sigillum, apud Octav. Strad. in quo stans habitu militari conspicitur, dextra [orig: dextr‚] spiculum tenens, sinistra [orig: sinistr‚] clypeo Cruce insignito ac humi defixo innixus, cum hisce literis, *o *a*g*i*o*s*g*e. Alias


image: s0378b

Graeci, a quibus impense cultus est e)/fippon, equitem, fere semper hunc suum Sanctum depingebant, quod eo habitu non semel, ut aiunt, in praeliis adstitisse Graecis ac pro iis dimicasse conspectus sit. Ita certe a CPolitanis depictum esse, Auctores sunt Nicetas, Nicephor. Gregoras, Codin. alii. Stricto porro ense conspicuum eum fingebant, quemadmodum in nummo Isaaci Comneni exprimitur etc. Vide C. du Fresne Dissertat. de poster. Aevi Numism. et plura hanc in rem, apud Auctor. Anon. Hist. Orb. Terr. Geogr. et Civ. Part. 2. c. 4. quod est de Regno Angliae, ß. 25. ubi Patronum illum Angliae ac Portugalliae, seorsim etiam Regii Ordinis Equitum Periscelidis, inter alia, refert; addito Caralogo Scriptorum, qui historiam eius in utramque partem literis prodidere [orig: prodidÍre]. Vide quoque infra, Georgius Cappadox.

S. GEORGII [2] Ins. in Atlantico mari, a Tercera post 8. et 9. mill. conspicitur. longitudine supra 12 mill. arcta ramen, duorum aut trium millium latitudine, Montibus frequens et et silvis: glasti aliquid habet. Incolae agros colunt, fructusque subinde Terceram devehunt. Cedrum arborem abunde fert, eius ligna a Tercerae artificibus, qui situs causa [orig: caus‚] ibi degunt, valde expetuntur. Ioh. Matal. Metell.

de S. GEORGIO Iacobus, vide Iacobus.

GEORGIUS [1] Rex Bohemiae, vide infra in Georgius Podiebradius.

GEORGIUS [2] fil. Friderici III. Daniae Regis, ex Sophia Amelia Lunaeburgica, frater Christiani VI. hoc tempore feliciter regnantis.

GEORGIUS [3] Dux Clarentiae, frater Eduardi IV. Angliae Regis, ob turbas ad necem damnatus: cum optio mortis daretur, in vino Malvatico exstingui voluit, Camden. Principes ex Fam. Palatina.

GEORGIUS [4] fil. Ioh. II. Principis Palatini Simmerensis lineae, A. C. 1557. exstincti, sacris prius destinatus, postea in coniugio vixit, nomine Evangelio dato. Militavit autem aliquandiu Philippo II. Hisp. Regi. Frater Friderici III. cogn. Pii, Electoris, et Richardi, qui Simmerensem Principatum tenuit.

GEORGIUS [5] Vilhelmus fil. Caroli, cui in divisione paternae hereditatis, Wolphgangi Ducis Bipontini, Bircofeldin. ditio A. C. 1586. contigit, natus A. C. 1591 post varia itinera exacta, administrationem, defuncto Patre A. C. 1600. tutoribus commissam, tandem ipse suscepit, mortuus haud pridem. Primum eius matrimonium cum Dorothea Solmensi felix ac fecundum fuit. Alterum cum Iuliana Ringravia, repudio diremptum: Tertium cum Anna Elisabetha Oeringensi sterile. Filii eius Carolus Otto, natus A. C. 1625. Fridericus et Christianus.

GEORGIOS Gustavus fil. Georgii Ioh. de quo infra, principis Veldentiae, stirpis Palatinae, ex Anna Maria Suecica Gustavi Regis filia, natus A. C. 1564. Veldentiae, quamdiu ob turbas licuit, habitavit, atque vita [orig: vit‚] excessit A. C. 1634. Ex priori cum Elisabetha Wirtembergica A. C. 1586. ad A. C. 1592. matrimonio nulla [orig: null‚] prole suscepta [orig: suscept‚], ex alteto autem, cum Maria Elisabetha Bipontina, ducta A. C. 1601. defuncta A. C. 1631. pater, praeter eos, qui brevis aevi, Annae Magdalenae, natae A. C. 1602. elocatae Henrico Wenceslao Duci Monsterbergio A. C. 1617. mortuae A. C. 1630. Mariae Elisabethae, quae nata A. C. 1616. Magdalenae Sophiae, quae A. C. 1622. Ioh. Friderici, qui Dux Suecicae legionis equestris Augustae A. C. 1632. Caroli Ludovici, qui iisdem militans, ad Wolmerstadium duobus globulis traiectus, tertio post die exstinctus est A. C. 1631. et Leopoldi Ludovici, nati A. C. 1625. Frater fuit Georgii Ioh. Iun. de quo infra,

GEORGIUS [6] Ioh. cogn. Ingeniosus, fil. Ruperti, Veldentiae Lineae conditoris, ex Ursula Rhingravia, natus A. C. 1543. sessionis ac suftragii in Imperio ius acquisivit, Luzelsteniam auxit, Pfaltzburgum condidit, quod tamen deinde in Lotharingi pervenit manus. Excessit A. C. 1592. Ex liberis eius, et Annae Mariae Suecicae Gustavo Regi natae, nuptae A. C. 1563. Ursula nata A. C. 1573. Ludovico Duci Wirtembergico desponsata A. C. 1585. et defuncta A. C. 1636. Anna Margaretha, nata A. C. 1571. Richardi agnati uxor: Ioh. Aug. nat. A. C. 1575. exstinctus, sine prole ex Anna Elisabetha agnata, A. C. 1611. Ludovicus Philippus nat. A. C. 1577. in Hastiludio Heidelbergae exstinctus A. C. 1601. et, qui duas seuere [orig: seuÍre] lineas, Georgius Gustavus, de quo supra, et Georgius Ioh. ille Veldentiae, hic Luzelsteniae familiae, auctores.

GEORGIUS [7] Ioh cogn. Iunior, prioris fil. nat. A. C. 1586. post fratrem Ioh. Aug. Luzelstenium obtinuerat, ex Susanna Palatina (quam ipse duxit A. C. 1613. et cum ab illo secesisset, Dux Wirtembergicus suscepit) pater, praeter alios, Georgii Ottonis, qui exstinctus est Tubingae A. C. 1635. Ipse pater decessit A. C. 1654, successore Agnato Leopoldo Lndovico, de quo infra: Vide Phil. Iac. Spener. Syll. Geneal. Hist. in Fam. Palat.

Carolus GEORGIUS fil. modo memorati Leopoldi Ludovici, ex Agatha Christina Hanovica, ducta A. C. 1648. nat. A. C. 1660.

GEORGIUS [8] cogn. Dives, fil. Ludovici Bavariae Ducis, Landshutensis rami, Ingolstadiensem Academiam condidit, et lineam masculam Landshutanorum Principum finivit, A. C. 1503. Cum autem heredem filiam Elisabetham Ruperto Virtuoso, Philippi cogn. Ingenui, Electoris Palatini, filio nuptam scripsisset, bellum Bavaritum ortum, Palatinis damnosum, Bavaris autem, qui successionem impetravere [orig: impetravÍre], non parum proficuum. Postquam enim Rupertus oblatos ab Imp. duos trientes ditionum Georgii nomine tum dotis, tum praetensionum, quas ab antiquo adversus Bavaros habebant Palatini, respuisset, fiducia [orig: fiduci‚] Bohemorum et Galliae Regis, mox a Maximiliano ipse cum Parre proscriptus, ab amicis desertus, acri praelio ad Ratisbonam victus, et ditionibus suis spoliatus est; Filiis tandem eius, parte aliqua [orig: aliqu‚] avitae hereditatis


image: s0379a

inter Nabum et Danubium, qui Neoburgensis Principatus, aliis Palatinatus iunior, dicitur, concessa [orig: concess‚].

Ex Fam. Saxonica.

GEORGIUS [9] fil. Friderici cogn. Strenui, Thuringiae Landgr. ex Catharina Hennebergica, quae Coburgensem Principatum, a matre Gutha filia Hermanni M. Brandeb. obtentum, familiae mariti intulit, cum fratre Gulielmo cogn. Divite. Konigsbergam a Schwartzenburgico Comite: dein a Iodoco M. Moraviae Marchiam Brandeburgicam A. C. 1410. quae redempta biennio post ab Imp. Sigismundo, emit. Horum frater Fridericus cogn. Bellicosus, novum postea axioma domui intulit, Ducatu Saxoniae cum Electorali dignitate post Alberti Ascanii A. C. 1422. exstincti obitum, a Sigismundo Imp. auctus.

Joh. GEORGIUS [1] fil. Vilhelmi Vinariae Ducis tertio genitus, ex Eleonora Dorothea Anhaltina, Brandeburgica auspicia in Prussia secutus olim, postea Caesaris in Hungaria miles, dein exercitui Im peratorio in Alsatia, contra Gallos, praefuit, magna cum pietatis ac fortitudinis fama. Marcsulam autem primo incoluit, mox Isenacum fortitus est, quemadmodum Ioh. Etnesto maiori Vinaria, et Bernardo minori natu fratribus, Iena obtigit, Rhenum, paulo infra Basileam, A. C. 1677. eximio ponte iunxit, Brisaco, ut fama erat, imminens.

GEORGIUS [10] fil. nat. max. Alberti cogn. Animosi, Albertinae lineae, e qua hodierni Electores conditoris post Patrem avitas tenuit ditiones: Frisiam tories rebellem, quam Patri eius ob virtutis praemium et sumptus in Austriacorum gratiam factos Fridericus II> et Maximilianus I. Augg. concesserant, acceptis 200000. aureis Carolo V. permisit. In Reformationis negotio acerrimus Lutheri hostis exstitit. Suis auspiciis A. C. 1519. colloquio inter Doctorem hunc et Eccium de potestate Pontificis Lipsiae instituto, cum videret parum prospere rem Eccio succedere, exclamavit: Sive sit iure divino, sive humano Papa, ipse est Papa, Abr. Scultetus in Ann. Eccl. Pactum, quod cum agnatis alterius lineae, ne quis ulli clientum vel subditorum ob religionem molestiam facesseret, inierat, non servavit, et inprimis Ioh. El. mortuo, A. C. 1533. acerbius domi in Lutheranos inquire re coepit, iusso ut omnes Paschate proximo symbola et confessionis tes seras exhiberent; quo tempore Lutherus Evangelicam complexos fidem ad constantiam hortatus: postea exules scripto solatus est. Ioh. dein Friderico El. apud socios de petsequutione conquesto, foederi sacro A. C. 1538. nomen dedit: Tandem, cum paulo antea defuncto Hugone, ultimo Com. Leisnicensi, ditiones Misniae accrevissent, amissis filiis Ioh. Etiderico, moriens A. C. 1539. fratri Henrico, hereditatem reliquit: ea [orig: e‚] quidem conditione, ne quid in religione mutaretur, sin, ut ad Caesarem Carolum et Ferdinandum fratrem eius, ditiones devolverentur. Sed cum nobilitas et populus conditionem iuramento confirmate negavissent, propositum mansit irritum.

Ioh. GEORGIUS I. fil. Christiani I. ex Sophia Brandeburgica, fratri Christiano II. in Electoratu successit: Bohemis frustra, ne in extrema prorumperent, monitis, in Caesaris partes aperte transiit, Lusatia [orig: Lusati‚] eius auspiciis A. C. 1620. domui acquisita [orig: acquisit‚]. Postea, cum Caesar, nihil eius precibus motus, reformationem in Bohemia urgeret, Electoratumque Palatini in Bavarum transferret, offensus, accedentibus aliis quoque dissidii causis, A. C. 1630. statibus Evangelicis Lipsiam evocatis, de defensione consilia agitare coepit. Cum Suecis dein pactus, in praelio ad Lipsiam, quo Caesareani a Gustavo Adolpho fusi, alterum victoris exercitus cornu turitus est. Hinc in Bohemiam expeditione suscepta [orig: suscept‚] Egram et Pragam occupavit. Occiso Lutzensi praelio Rege, in Heilbrunnense foedus, ut consentiret, ad. duci non potuit: quin potius ipso A. C. 1633. cum Fridlandio agere coepit. Pacem postea A. C. 1635. Pragae conclusit. Hinc Suecorum gravis ira et incumbens Saxoniae belli moles: donec A. C. 1645. induciae a Suecis semestres obtentae; et his succedens pax Monasteriensis A. C. 1648. fessae provinciae quietem concessit. Obiit A. C. 1656. pater ex Magd. Sibylla Brandeburgica Ioh. Georgii II.

GEORGIUS [11] II. fil. prioris, exstincto Ferdinando III. gessit vicariatum, et dietam electione destinatam ac comitia Ratisbonensia per se obiit: pater ex Magdalena Sibylla Brandeburgica Ioh. Georgii III. successoris, cui Anna Sophia, filia Friderici III. Daniae Regis uxor obtigit. Quibus parentibus nati Ioh. Georgius IV. hodiernus El. et Fridericus Augustus; ipse vero pater dum limitem Rheni tuetur contra Gallos, exstinctus est Tubingae, A. C. 1692.

GEORGIUS [12] GEORGIUS fil. Ioachimi II. Patris in Electoratu successor, militavit Caesari in bello Smalcaldico, ad Wirebergam equestri cingulo donatus. In negotiis Imperii procurandis, iam Elector, cum Augusto Electore Sax. coniunctissime vixit. Variorum Principum tutor, pro libertate religionis Coloniensibus impetranda et Gebhardi Truchsessii causa frustra laboravit. Obiit A. C. 1598. communis pater omnium ex Brandeburgica gente hodie superstirum. Inter filios Georgius Albertus S. Ioh. per Marchiam, Saxoniam, Pomeraniam et Vandaliam M. Magister, Obiit A. C. 1615. Ioh. vero Georgius Posthumus, locum tenens fuit in fratris Ioh. legione.

GEORGIUS [13] Vilhelmus Ioh. Sigismundo patii, A. C. 1619. mortuo, successit in Electoratu. Investituram Borussicam a Polonis obtinuit A. C. 1621. In causa Palatina affini favit: profugum e Bohemia excepit, in translationem Electoratus eius non nisi sero consensit: copiassuas, paulo ante Lipsiense praelium, Suecico exercitui


page 379, image: s0379b

iunxit. Obiit A C. 1640. unico relicto filio, qui est Fridericus Vilhelmus, modernus Elector. natus A. C. 1620.

GEORGIUS [14] GEORGIUS fil. Ioachim Friderici, frater Ioh Sigismundi El. Argentinam a Patre missus A. C. 1588. ut literis darer operam quadriennio post Ep. electus est. Hinc bellum de quo vide Thuan. l. 104. et l. 105. A. C. 1606. Ducatum a Patre in Silesia Iagerndorffensem seu Carnovium accepit: Obiit in Transylvania A. C. 1624. quo Betlemi Gaboris conatus adiutum venerat. Pater Ernesti, qui decessit A. C. 1624.

GEORGIUS [15] cogn. Pius, fil. Friderici, Franconicae lineae auctoris, ab avunculo Vladislao Rege Bohem et Hungar. educatus vicissim Ludovici eius filii curam bahuit, hinc Ducatu Iagerndorffensi donatus A. C. 1524. Lineam Anspacensem seu Iagerndorffiam orsus est. Evangelicae Relig. constans assertor, Obiit A. C. 1545. pater Georgii Friderici. De his aliisque huius nominis Germaniae Principibus vide Phil. Iac. Spener. Syll. Geneal. Hist.

GEORGIUS [16] Fridericus fil. Georgii cogn. Pii, Anspacensis seu Iegerndorffiae lineae auctoris, tutore usus Alberto patrueli, donec is proscriberetur: tum tutela quoque adempra est, et Iagerndorffium Ducatum, donec is adolevisset, Ferdinandus Rex Rom. sibi addixit, et A. C. 1558. reddidit. Eius patruelis sui ditiones ipse quoque postea adivit, Saganensem Ducatum et Dominium Biberstein a Rege Ferdinando aliquandiu pignori tenuit, debitoque soluto restituit. A. C. 1574. patruelis Alberti Friderici tutelam, ac ita Borussiae administrationem a Rege Poloniae obtinuit. A. C. 1582. natali suo die Heilsbronnae gymnasium aperuit, in quo 100. alumni sustentarentur, et cum stipendio 50. aureorum in Academias mitterentur: Decessit improlis A. C. 1603. Princeps candidus, constans et in omni fortuna sibi similis; arcibus insuper plurimis partim restauratis, parrim conditis, de Principatu insigniter merirus, Ex eadem familia fuit Georgius Albertus, fil. minor natu Christiani, Culmbacensis seu Beruthinae lineae conditoris nat. A. C. 1619.

GEORGIUS [17] fil. Vilhelmi Dueis Brunsvicensis, cui Cellensis obtigerat Principatus, pacto cum sex suis fratribus inito, ut uno solum uxorem ducente, reliqui caelibem degerent vitam, ipse coniugii conditionem sortitus est. Et initio quidem, in Belgio, Hispanis operam erat addicturus, A. C. 1607. nisi induciae supervenissent. Inde exteras regiones peragravit, A. C. 1611. sub Daniae Rege adversus Suecos prima stipendia fecit A. C. 1616. a fratribus missus, Pragae apud Imp. difficultates causae Grubenhagicae ursit, quae paulo post expeditae. In diaeta circulari A. C. 1619. inferioris Saxoniae Dux constitutus est militaris, sed titulo A. C. 1624. abdicato, seq. anno Caesareas partes amplexus est, duarum primo, demum 17. legionum ductor. Paulo post ad Sueciae Regis partes aperte accessit, hocque defuncto, tertiam exercitus partem duxit, rebus in Westpha. lia et ad Visurgim praeclare gestis. Pace post haec Pragensi A. C. 1635 Caesari reconciliarus: Gallassio A. C. 1637. Suecos in Pomeraniam reicienti adstitit, et per otium recuperavit sua. Sed iterum Suecica dein secutus est auspicia: ita tamen, ut quae eius subsidio gererentur, alienae gloriae cederent. Ad extremum cum Guelferbyto expugnando esset intentus, iam ab aliquot annis viribus fractus defecit; relictis ex Anna Eleonora Hassiaca,praeter filiam Sophiam Amaliam Daniae Regis filiis Christiano Ludovico, qui Cellensis Principatus: Georgio Vilhelmo, cui Hannoverana seu Calenbergia portio, obtigere [orig: obtigÍre]: Ioh. Friderico, qui Pontificia [orig: Pontifici‚] religione assumpta [orig: assumpt‚], Coadiutor factus est Osnabrugae, et Ernesto Aug, Ep. Osnabrugensi, qui ex Sophia Palatina familiam propagavit, nuper exercitus foederatorum Principum, contra Galliae Regem pars magna.

GEORGIUS [18] fil. Henrici cogn. Senioris, vel Mali, qui Guelferbytanam lineam condidit, Caroli V. miles in bello Smalcaldixo, et dein Ep. Mindensis, post frarrem Christophorum tandem Archiep. Bremensis factus, Evangelio nomen dedit, in religione tamen publice nihil mutavit: Frater eius max imus natu Henricus cogn. Iunior, Patri successit, vide Phil. Iac. Spener. Syllog. Geneal. Histor.

GEORGIUS [19] fil. minor natu Henrici Ducis Wirtembergici, frater Ulrici, ab hoc Richovillanam ditionem obtinuerat, sed Christophorus dein Ulrici fil. totum Principatum Mompelicardensem et fructus Praefecturae Neuburg adiecit. In priori, cum ob vicos Louze et Chagey controversiam haberet cum Com. Ortenburgico, hunc coram Iudice Vesuliensi convenit, cum Burgundia nesciat Pares Curiae. In bello Smalcaldico inter Protestantes meruit: unde cum reconciliaretur Ulricus Caesari, Georgius exclusus, et bona, ut quorundam aliorum, proscripta sunt. Sed dein A. C. 1552. cum aliis in gratiam receptus, triennio postea monitu nepotis praefati, coniugem duxit, atque post alterum triennium A. C. 1558. decessit. Ei successit fil. Fridericus, quo nati Ioh. Fridericus Stutgardianam, Lud. Fridericus Monpelicardensem et Iul. Fridericus Iulianam seu Brentianam, alias quoque Apennagiatam. lineas orsi sunt.

GEORGIUS [20] frater Leopoldi Friderici, Ludov. Friderico praefato, matre vero Anna [orig: Ann‚] Eleonora [orig: Eleonor‚] Nassovia [orig: Nassovi‚] A. C. 1626. nat. successit fratri defuncto A. C. 1662. Hic [orig: HÓc] fratre vivo Harburgi habitaverat, ab uxore Anna filia Casparis Colinii Marescalli multis bonis dotis nomine obtentis: Ex quibus Castellionem ad Lupam vendidit; literarum gloria [orig: glori‚] inclitus. Vide plura de eo in voce Montispelicardum. Ex eadem familia est Georgius Fridericus, fil. Eberhardi Wirtemb. Ducis penultimi, ex Maria Dorothea Sophia Oetingensi.



page 380, image: s0380a

GEORGIUS [21] fil. Iacobi March. Badensis, Ep. Metensis fuit.

GEORGIUS [22] Fridericus fil. maior natu Caroli, exstincti A. C. 1577. ex secunda coniuge Anna Palatina, fratribus Ernesto Friderico et Iacobo superstes, ac solus tandem haeres, in Aug. Confess. ferventissim us, ipse Religionis controversiarum apprime peritus fuit. Unioni nomine dato, caulam Palatinam A. C. 1622. tuendam suscepit. translata [orig: translat‚] in filium provinciarum administratione et exercitu scripto. Sed infelix cum Tillio et Cordubensi ad Wimpenam commissum praelium irritos conatus reddidit: Post quae variis locis hinc inde commoratus, vivendi finem fecit, A. C. 1638. Pater ex priori coniuge Iuliana Ursula Ringravia (secunda enim Agatha Erpacensis nil nisi filias genuit) Friderici, Caroli et Christophori. Vide quoque supra Fridericus.

GEORGIUS [23] I. fil. minimus natu Philippi cognom. Magnanimi, Hassiae Landgravii, lineam Darmstattinam inchoavit: Ei a Patre superior Catimelibocensis Comit. pars assignata fuerat, sicut Philippo inferior; qui cum Reinfella [orig: Reinfell‚] habitata [orig: habitat‚]. sterile contraxisset matrimonium, ille ex coniuge prima Magdalena Lippiensi, Ludovieum, suum in Principatu Darmstattino successorem, Philippum A. C. 1643. in halneo, sine prole, exstinctum, et Fridericum Homburgicae lineae auctorem, genuit. Quorum ultimo, inter alios, Georgius Christianus natus est, Hispanorum primo, dein Gallorum auspicia, secutus, ac ad Romanam Eccl. transgressus. Idem ex fratre maximo natu Vilhelmo Christophoro nepotem habuit Leopoldum Georgium.

GEORGIUS [24] II. fil. natu maximus Ludovici praefati, ex Magdalena Brandeburgica, Patri successit A. C. 1625. ab Imp. privilegium, ut 18. Aetatis anno administrationis capax esset, nactus. De causa Marpurgensi, cum agnatis A. C. 1627. transegit: sed postea cum Vilhelmi cognom. Constantis vidua ob eandem ei bellum ortum, quod Casellanae parti utilius. Ad extremum, repentina [orig: repentin‚] morte A. C. 1661. oppressus, filios, ex Sophia Eleonora Saxonica Ludovicum habuit, successorem, quo nati Georgius et Ludovicus; ac Georgium iuniorem, qui Suecorum auspiciis in bello Danico militavit, dein Dorothea [orig: Dorothe‚] Augusta [orig: August‚] Holsata [orig: Holsat‚] ducta [orig: duct‚], a Patre Itteram habitandam obtinuit.

GEORGIUS [25] fil. Alberti cognom. Formosi Ducis Megapolitani A. C. 1547. exstincti, ex anna Brandeburgica, in bello Smalcaldico, Caesari miliravit: tunc Henrico Brunsvicensi adversus urbem Brunsvicum: a quo copiis acceptis, Magdeburgum obsedit. Sed, cum iam Electores Saxo et Brandeburgicus supervenissent, ei abrogatum imperium, et ipse ab obsessis captus atque in urbem deductus est. Postea vi pactorum A. C. 1552. a Magdeburgicis dimissus, in Foederatorum exercitu, tormento in obsidione Francofurti ictus, Obiit. Ex eadem familia Adolphus Fridericus, Suerinensis lineae conditor, praeter alios Ioh. Georgium genuit ex Anna Maria Frisia, ipse ertinctus A. C. 1658.

GEORIUS fil. maior natu Bogislai X. cognom. Magni, totius Pomeraniae Principis, Wolgastensem Ducatum nactus est, sicut frater eius Barnimus X. cognom Pius, Stettinensem Principatum accepit. Una cum Erasmo Manteufelio Ep. Caminensi, omni opera [orig: oper‚] Evangelicae doctrinae restitit: cum Polonis perpetuum foedus, Butovia et Lavenburgo acceptis, pactus est, et cum Brandeburgicis A. C. 1528. transegit, ut Pomerani a Caesare investirentur, sed Marchionibus simulranea investitura, et, quoties homagium Ducibus praestandum, iuramento in casum futurum successio firmaretur. Idem Dantisci ortos sedavit tumultus: Eoextincto A. C. 1531. frater Barnimus, Evangelium in ditiones introduxit, cum nepote Philippo, quem Georgius ex Aemilia Palatina susceperat. Idem nomen fuit uni ex filiis Bogislai XIII. exstincto A. C. 1617. cuius frater Bogislaus XIV. ultimus familiae fuit.

GEORGIUS [26] cognom. Senior fil. Sigismundi Principis Anhaltini, Obiit A. C. 1474. Pater Georgii cognom. Robusti, qui A. C. 1509. Sigismundi, fortissimi militis, qui A. C. 1306. et Rudolphi, qui Veronae A. C. 1513. Obiere [orig: ObiÍre] orbi: et praeter hos Waldemari ac Ernesti, qui solus familiam propagavit: Waldemaro enim genitus Wolstgangus caelebs fatis concessit A. C. 1566.

GEORGIUS [27] Ernesti praefati fil. secundo-genitus, Harzkerodanam ditionem nactus, eam dextre rexit, Smalcaldico foederi adscriptus; sed simul Magdeburgensis et Misnensis Praepositus, atque Mersburgensis Episcopatus, cum Augustus Saxo eum administraret, Coadiutor fuit. Cum vero omnia Ecclesiastica munia, contionando, aegrotos consolando et Ecclesiam gubernando, ipse obiret, nunc quoque eius Theologica scripta, et Homiliae sacrae typis excusae exstant. Decessit caelebs A. C. 1553. Frater Ioh. et Ioachimi.

Joh. GEORGIUS [2] I. fil. maximus natu Ioachimi Ernesti, (Ioachimo praefato geniti) ex Agnete Barbiensi, Dessaviensem orsus ramum, litem cum Saxonibus habuit, de qua vide Tuan. Hist. l. 130. Pater ex Dorothea Palatina, Ioh. Casimiri et Georgii Ariberti, qui Woerbitii habitans, ex Iohanna Croseccia, dominorum de Radegast auctor est. Prior vero uxor Dorothea Mansfeldia filias tantum peperit.

Joh. GEORGIUS [3] II. fil. Ioh. Casimiri modo memorati, ex Agnete Hassiaca, nat. A. C. 1627. Brandeburgico Electori gratus est, ciusque Vicarius Henricam Catharinam Arausionensem coniugem


image: s0380b

habet. Idem etiam nomen fuit uni ex filiis Francisci II. D. Lawenburgici, exstincti A. C. 1619.

GEORGIUS [28] I. fil. tertius natu Friderci I. Principis Lignicii, Briegam nactus, A. C. 1521. decessit, nulla [orig: null‚] prole ex Anua Pomeranana relicta [orig: relict‚].

GEORGIUS [29] II. prioris ex fratre Friderico II. nepos, Briegensem Principatum obtinuit, cum frater eius maior Fridericus III. Lignicensem esset nactus: sed hoc A. C. 1570. defuncto, Lignicium quoque Principatum rexit, curator nepotis. Briegam autem suam schola [orig: schol‚] et aedificiis exornavit, et A. C. 1566. in expeditione Turcica Caesari operam navavit: de cetero singularis Dania et Poloniae Regum amicus. Morienti A. C. 1586. ex Barbara Brandeburgica superfuere [orig: superfuÍre] filli, Ioh. Georgius, qui vitam non nisi ad A. C. 1592. produxit, Annae Mariae Wirtenbergicae maritus, et Ioach. Fridericus.

GEORGIUS [30] Rudolphus fil. maior natu, ex Anna Maria Anhaltina, Ioachimi Friderici praefati, in aula Olsnensi educatus, varia obivit itinera, Principatum Lignicium, qui ei obtigerat, administraute Zedlizio. Inde ipse A. C. 1613. regimen suscepit, et inter varias rerum vicissitudines, Vicarius quoque Capitaneatus utrusque Silesiae, usque ad A. C. 1653. gessit quo mortuus est, nulla [orig: null‚] ex Sophia Elisabetha Anhaltina et Elisabetha Magdalena Monsterbergica prole relicta [orig: relict‚]. Ipse vero cum Augustanam Confessionem sequeretur, Reformatis adhaesit frater Christianus, illius successor.

GEORGIUS [31] fil. natu maximus Christiani modo memorati, curn fratribus Ludovico et Christiano, post exacta studia et obit a itinera, A. C. 1653. singulari concordia [orig: concordi‚] paternam hereditarem divisit. Ipse Briegam obtinuit, et Capitaneus utriusque Silesiae ab Imp. constitutus est. Obiit A. C. 1664. filia [orig: fili‚] solum ex Catharma Sophia Monsterbergica relicta [orig: relict‚], Dorothea [orig: Dorothe‚] Elisabetha [orig: Elisabeth‚], quae Henrico Principi Nassovio nupta, possessionem Principatus ad vitae dies a Caesare obtinuit.

GEORGIUS [32] Vilhelmus prioris ex fratie Christiano nepos, haud pridem in flore iuventae, e vivis excessit, ultimus e Piasteis. Vide in voce Vilhelmus, et plura de his Phil. Iac. Spener. Sylloge.

GEORGIUS [33] fil. Ioh. ex Oda Hannoniae Com. Hassiae fuit Praefectus: quo sine herede mortuo Nassoviae Comitatus ad Walravium Lauribergii Toparcham devolutus est sec. VIII.

GEORGIUS [34] fil. Ioh. ex Sibylla (filia Ludovici Saxonici Palatini) pater fuit ex Iohanna (Philippo Com. Bannerae genita) Philippi, Praepositi Baurensis, Adolphi et Iohannae, Iacobo Sabaudiae Com. nuptae.

GEORGIUS [35] fil. Ioh. cognom. Senioris (qui frater erat Gulielmi Auriaci, Belgicae Libertatis instauratoris) ex Elisabetha Leuchtenbergica, natus est Dillenburgi A. C. 1562. hereditate inter Fratres divisa [orig: divis‚], praeter Westerwaldiam et adiacentes Quaturor-pagos; Beilstenii dominium sortito occupavit; adiuncto Dridorffio, quod opp. cum territorio adiacente a Patre iam ante emerat. Sedem Beilstenii fixit: ab Anna Amalia Saraepontana, locupletissima dore auctus. E qua ei geniti, Ioh. Philippus, Ioh. Georgius, ambo celeri Fato functi; Ioh. Philippus Ann. Aet. 17. Lutertiae Parisiorum exstinctus; Georgius, post iter Gallicum, Italicum, Belgicum, Andegavi mortuus Ann. Aet. 25. Maria Iuliana, Georgio Com. Witgenstenio elocata; Ludovica; Ludovicus Henricus, Catharinae Witgensteniae maritus; Philippus Wollfgangus, intra trimestre mortuus; Albertus, bello Belgico, globiictu peremptus A. C. 1626. Aet. 30. Amalia, Elisabetha, brevi exstinctae, Henrica, Anna Elisabetha et Mauritius Ludovicus, qui intra annum morruus est. Illa [orig: Ill‚] dein faco functa [orig: funct‚], Amaliam Witgensteniam sibi iunxit, ex ea pater Margarethae, A. C. 1606. quae Othoni Comiti Lippiaco nupsit A. C. 1626. Obiit........ Cyr. Lentulus Genela. Comitum ac Principum Nassov. MS.

GEORGIUS [36] Fridericus fil. Ioh. Com. Nassov. ex Margaretha (Ioh. Holsatiae Ducis filia) genitus Dilleburgi A. C. 1606. Rhenobercae ab Ordd. Foederati Belgii praefectus, ucorem duxit......... ex Lusitanorum regia stirpe. Id.

GEORGIUS [37] Ludovicus fil. primogenitus Ludovici Henrici, ex Catharina (Ludovici Com. Siena-Witgenstenii fil.) uxorem duxit Annam Aug. (Augusti Ducis Brunsvici et Lunaeburgi filiam) ex ea, inter alios, pater Henrici, qui nono Aetatis suae anno Scholae Herbornensis gubernaculum moderatus est etc.

GEORGIUS [38] Patr. Alexandrinus, successit Iohanni Eleemosynario, A. C. 620. Successorem nactus Cyrum Monotheletam, A. C. 630. Auctor creditur vitae Chrysostomi, Phot. c. 96. Item Patr. CP. post Theodorum Monotheletam depositum, A. C. 678. et ipse talis, cum Macario Antiocheno Patr. adversus duas Christi voluntates, ita invehi solitus est, ut non agere, sed furere videretur, Car. Sigonius Hist. l. 2. Interfuit Conc. 6. Oecum. Obiit A. C. 682. Niceph. im Chron. Alius ibidem Patr. vide Gregorius I. Item, monachus CP. Vicarius Patr. Tharasii, Chronographiae auctor, in qua Eusebium quem ubique sequitur, saepe reprehendit. A. C. 792. Hanc. usque ad Maximianum et Maximum continuavit: Peccatoris cogn. sibi sumpsit. Voss. de Hist. Graec. l. 2. c. 24.

GEORGIUS [39] Acropolites idem cum Praetore Graeco, auctor Chronici 70. Annorum. Circa A. C. 1270. Voss. de Hist. Graec. l. 3. c. 21.

GEORGIUS [40] Agricola Misnicus, Philosophus et Medicus excellens, Plin. Germ. dictus. Scripsit de metallis, de ponderibus et Mensuris, priscis quibuscumque, in hoc rerum genere,


image: s0381a

antefcrendus.Obiit A. C. 1555. Aet. 61. Tuan. Voss. Quenstedt. Anton Teissier Elog. Vol. 1.

GEORGIUS [41] Ambosianus Cardin. Archiep. Rothomagensis, Minister status, sub Ludov. XII quem olim captivum, opera [orig: oper‚] sua [orig: su‚]. liberum praestitit. Mediolanensis expeditionis auctor, post Alex. VI. obitum Papa futurus, ni Iulius II. obstitisset. Obiit A. C. 1510. Baudier. et Montan. in vita eius. Claud. Seslelius, in Ludov. XII. Auctor vitae Bayardi, c. 41. Guicciardin. Ciacconius.

GEORGIUS [42] Ambosianus prioris nepos, in Archiep. Rothomag. ei successit.

GEORGIUS [43] Ameruza auctor colloquii de Fide, cum Turcarum Imp. habiti: quod miser. asservatur in Bibl. Regis Galliae Moret.

GEORGIUS [44] Anhaltinus Princeps natus A. C. 1507. opera quaedam Ascetica scripsit, Quenstedt patr. doct.

GEORGIUS [45] Armeniacus vide ibi.

GEORGIUS [46] Bartholomaeus auctor Bibliothecae Contionum, Coloniae, A. C. 1608.

GEORGIUS [47] Benignus Archiep. Natarethanus, dedicavit Francisco I. Contemplationes Christianas.

GEORGIUS [48] Bernhardus vertit epitomen Regum Gall. et scripsit divisiones, in 4. libb. sententiarum Iustiniani. Verdier Bibl. Gall. p. 448.

GEORGIUS [49] Bertinus Medicus Italus, cursus medici, libb. 20. auctor. Bibl. Med.

GEORGIUS [50] Blandrata Pedemontanus, vel Sebusianus Inquisitionem veritus, Ticino se, in Poloniam et Transylvaniam subduxit, ubi Ioh. Sigism undi Medicus factus, Arianismum disseminavit, Polonia [orig: Poloni‚] quoque infecta [orig: infect‚], inprimis postquam I. V. Gentilem eo vocasset: Socinianismi ambo promotores strenui, a Laelio Socino, et nepote eius Fausto inprimis, dicti: a quo acceptam in Italia haeresin Blandrata propagavit, plurimis e nobilitate, etc. seductis. Occasio ipsi prima erroris a I. Paulo Alciato Mediol. fuit, et iam Geneva [orig: Genev‚] ob negatam Christi divinitatem pulsus fuerat, unde Calvinus Vilnensi ministerio succensuit, quod hunc, qui apud alias gentes nullus erat, velut Angelum, recepissent: In Ep. Ab uno cognatorum, qui bonis eius inhiabat, trucidatus. A. C. 1611.

GEORGIUS [51] Braunius Colomensis, auctor Theatri urbium, libb. 2.

GEORGIUS [52] Buchananus Scotus, Iacobi VI. Scotorum et I. M. Britanniae Regis Praeceptor. Scripsit Paraphrasin Psalmorum Poeticam, Historiam Scotiae, etc. De illo Beza Ep. et Icon. Hunc mihi liceat omnis liber alioris eruditionis, ac praesertim Poetices parentem appellare. Usserius de Brit. Eccl. Nemo diligentius antiquit ates patrias est perscrutatus. Voss. de ratione Stud. Utile in quavis gente erit, unum aliquem seligere, qui potissimas in eius gentis historia obtinere videtur: ut in Gothicis, Iornandem, in Longobar dicis Paulum Diaconum: in Slavicis Helmoldum: in Francicis Paulum Aemylium: in Hispanicis Marianam: in Gothicis, Iornandem, in Longobar dicis Paulum Diaconum: in Slavicis Lazium: in Burgundicis Heuterum: in Saxonicis Crantzium: in Danicis Saxonem Gram. in Boicis Aventinum: in Hung aricis Bonfinium: in Polonicis Cromcrum, etc. Utenhovius, de eius Paraphrasi loquens:

Tres Italos Galls senos vicere [orig: vicÍre], sed unum
Vincere Scotigenam non potuere [orig: potuÍre] virum.

Tres Galli, Mich. Hospitalius, Adr. Turnebus, Ioh. Auratus: Scr. Itali fuere [orig: fuÍre], A. Sannazarius, H. Fracastorius, A. Flaminius, A. Vidas A. Naugerius, P. Bcmbus, Vide Eduardum Leigh Arm. de Religione, et supra in voce Buchananus.

GEORGIUS [53] Cappadox Trib. Mil. sub Diocletiano, qui maximum serpentem peremit, liberata [orig: liberat‚] puella [orig: puell‚], quae eidem in praedam devota fuerat. Theologi nonnulli existimant, fictitium esse nomen, sub quo vet. Christi Ecclesiam a Satanae tyranide liberantis imaginem et passionis meritum proposuerunt [orig: proposuÍrunt]. Ceterum, veram hanc fuisse historiam multis argumentis probatum it vir doctus Petrus Heylinius, l. cui Titulus, The History of Saint George. Nic. Lloyd. Patronus Portugalliae est, etiam Angliae fuit, et praesertim Equitum Periscelidis, cuius acta peculiariter descripsit Pasicrates servus ipsius et Sim. Metaphrastes in Lipomanno et Surio tom. 2. Encomium S. Georgii megaloma/rturos2 (ita enim in Gr. ritulus habet) ab Andrea Cretensi scriptum, habetur inter opera eius p. 175. quod idem est cum Actis a Metaphraste recensitis. Etiam templa ipsi olim frequenter consecrata esse, discimus inter alia ex Procopio de Aedif. Iustin. 3. *kai\ i(ero\n *gewrgi/w| tw=| ma/rturi e)n *buca/nois2 e)dei/mato, Et templum Georgio Martyri condidit. Liturgiae quoque ipsi assignatae, et sesta instituta sunt; unde Seldenus colligit, Georgium hunc et vere fuisse, et male cum Georgio Ariano, qui circa A. C. 360. vixit, neque Cappadox, sed Cilix, e Cappadocia vero missus fuit, ut ex Amm. Marcell. l. 28. et Athanasii scriptis liquet, confundi, Interim in pictura S. Georgii, qua [orig: qu‚] effingitur Eques armatus, hastae cuspide Draconem conficiens, iuxta posita [orig: posit‚] Vigien, quae manibus extensis eius auxilium imploret, plerique consentiunt, Symboli potius quam Historiae imaginem esse: agnoscitque Baron. nihil in Actis antiquis eius hac de re legi, sed a Iacobo a Voragine haec absque aliqua priscorum auctoritate ad historiam relata fuisse, quod et Selden. suum facit, vide Baron. Martyrolog. ad 23. April. Selden. Titel. of Honour p. 2.c. 4. Auctorem Anon. Hist. Orb. Terr. Geog et Crv. c. 4. de Angliae regno ß 25. etc. Hodieque in Ecclesia Cretensium et Coreyraeorum et aliorum Graecorum Venetiis nullae aliae visuntur imagines, praerer Christi crucifixi, B. Mariae et S. Georgii: idemque apud Graecos est, qualis apud Moscos S. Nicolaus, de quo vulgi verbum: Si Deus non esset. Deus, tum nullus esset alius, nisi Nicolaus. Georg. Fabricius Comm. in Poetas Christ.

GEORGIUS [54] Cappadox sub Constantio, in sedem Alexandrinam, contra Athanasium intrusus est, ab Arianis, A. C. 365


page 381, image: s0381b

postquam CP. ob quaestoris officium male administratum, fugisset. Natalibus obscurus, animo saevus, moribus impius, religione haereticus, et qui crudelius, quam ullae fera bestia in ovile Domini grassabatur. Sozom. l. 3. c. 6. l. 4. c. 8. Athan. Ep. ad Solit. Epiphan. hoer. 76. 77. Amm. Marcell. l. 22. c. XI Theodoret. l. 2. c. 13. et 14. Socrat. l. 2. c. 23. l. 3. c. 3. etc. Adde Moret. Dict. Hist.

GEORGIUS [55] Caslander Brugensis, eruditione clarus, Protestantium cum Pontificiis reconciliationi inrentus. Scripsit de officio viri boni, in dispurationibus de Fide. Item, contra Confessionem August. qui liber a Pontifice censura [orig: censur‚] notatus est. Spond. A. C. 1564. plura vide in Elog. Antonii Teissier Part. 2.

GEORGIUS [56] Castriorus vide Scanderbegus.

GEORGIUS [57] Cedrenus vide ibr.

GEORGIUS [58] Choeroboscus Graecus auctor. Leo Allat. diatr. de Georgio.

GEORGIUS [59] Chrysococes Medicus et Mathematicus Gr. varia scripsit, A. C. 1346.

GEORGIUS [60] Chumnus auctor historiae rythmicae, a M. C. usque ad Salomonem, Voss. de Hist. Graec. l. 3. p. 368.

GEORGIUS [61] Codinus Curopalates, scripsit de origine Constantinopolis, item de Ministris Palatii, etc. Georg. Dousa et Franciscus Iunius, transtulerunt [orig: transtulÍrunt]. Idem Ibid.

GEORGIUS [62] Collimitius Mathemaricus, Andreae Stiborii discip. scripsit complura, sec praet. Gesner. tom. 1. Bibl. Idem de Mathem. c. 65. ß. 8.

GEORGIUS [63] David vide David.

GEORGIUS [64] Ederus Frisingensis, IC. tribus Imperatoribus a consiliis. Praeter alia, Oeconomiae Bibliorum, lib. 5. auctor. Quenstedt. patr. doct.

GEORGIUS [65] Fabricius Chemnitio Germanus, prosa [orig: pros‚] versuque celebris, sec. praet. Gesnerus, Bibl. Criticus excellens, cuius in Terentium Observationes, Ioachimus Camerarius Comm. in Virg. Barth. Descriptionem Romae Auctor Bibliographiae Cur. maximi fecerunt [orig: fecÍrunt], vide illum Praefat. in Ter. istum Adversar l. 5. c 9. hunc l. cit. Obiit A. C. 1571. Aet. 56. Seriem reliquorum scriptorum, quorum ingens numerus, habes in Elog. Ant. Teissier.

GEORGIUS [66] Gemistus vide ibi.

GEORGIUS [67] de Gemmingen doctrina [orig: doctrin‚] inclyrus, sub Maximiliano I. Scripsit inter alia, de machinis bellicis, de cura equorum, de officiis militum, etc.

GEORGIUS [68] Harmannus Mathematicus, baculi bom bardici inventor. A. C. 1540. Voss. de Mathem. c. 71. ß. 19.

GEORGIUS [69] Henischius Med. et Mathematicus Augustanus, de ratone numerandi prisca novaque scripsit. Idem c. 35. ß. 6.

GEORGIUS [70] Ioachimus dictus Rhaeticus, Mathematicus insignis, Wittembergae Astrologiam docuit. Copernici discipulum se gloriatus, eius scripta, post obitum, edidit. Plurimorum scrip torum austor, inprimis Ephemeridum, secundum hypothesin Copernic. Obiit A. C. 1576. Veltkirchiae natus. Idem de Mathem. Quenstedt. patr. doct.

GEORGIUS [71] Laodicaeus contra Manichaeos scripsit, Phorius, cod. 58. Niceph.

GEORGIUS [72] Lilius Anglus, auctor Chronici patrii, Ricciolus in Chronic.

GEORGIUS [73] Logotheta sub Michaele Palaeologo. Auctor Chronici CP. ab A. C. 1203. quo Balduinus coronatus est, ad A. C. 1261. quo Mich. Palaeologus Balduino Ii. successit, Aristoteli et Platoni comparatus, a Gregorio Cyprio, Patr. CP. Onuphr. Chron. A. C. 1234. Voss. de Hist. Graec. l. 2. c. 18.

GEORGIUS [74] Logus Paulo Iovio Elog. memoratus.

GEORGIUS [75] Lud. Frobenius, Clavis universi Trigonometricae auctor.

GEORGIUS [76] Maior Norimbergensis in Wittemberg. Academ. Professor, defendit contra Nic. Ansdorphium, nec infantes quidem, sine bonis operibus, iustificari posse. Spond. A. C. 1551. n. 21.

GEORGIUS [77] Marius vide Marius.

GEORGIUS [78] Martinusius Cardin. Varadin. Minister status et Tutor Ioh. Hungariae Regis. A Ferdinando Imp. in suas partes pertractus, postmodum ob fastum, eiusdem iussu, occisus est. Elorimondus Remondus. Poissard. Chron. Hung. Thuan. Hist etc.

GEORGIUS [79] Merula Angelo Politiano Philippo Beroaldo, multisque aliis viris doctis qequalis.

GEORGIUS [80] Molitor Philosophus et Theologus insignis, Norimbergensis. Obiit A. C. 1484.

GEORGIUS [81] Monachus vide Syncellus.

GEORGIUS [82] Nicomediensis eruditione clarus, A. C. 970.

GEORGIUS [83] Obrechtus IC. Argentor. scriptis clarus.

GEORGIUS [84] Pachymerus Nicaea [orig: Nicae‚] oriundus, circa A. C. 1280. Scripsit Comm. in S. Dionys. Historiam, quae incipit a Mich. Palaeologo, etc. Leo Allatius, diatr. de Georg.

GEORGIUS [85] Phraanza Histor. Graecus, tempore Constantinopoleos captae. Chronici rerum sui temporis auctor, quod desinit A. C. 1461. Voss. de Hist. Gr. l. 2. c. 30.

GEORGIUS [86] Pictor Medicus Germanus aliquot in Medicina tractatus eiddit. Paschal. Gallus Bibl. Med.

GEORGIUS [87] Pisides sub Heraclio Imp. Hexaemeron scripsit, 3000. vetsibus: editum a Fr. Morello, Gr. et Lattine, A. C. 1584. Item historiam Heraclii, de bello Persico, etc. Niceph. Calixt. l. 18. c. 48. Tzetzes, Chil. 3. Hist. 66. Leo Allatius, diatriba de Georg. Voss. de Hist. Graec. l. 2. c. 23.

GEORGIUS [88] Podiebradius Bohemiae Rex praelio contra Moravos victor, A. C. 1461. coronatus, Ladislao, fil. posthumo Alberti Austriaci in nuptiarum apparatu mortuo, successit. A Matthia Corvino, a Pio II. contrase, quod Hussitis impense faveret, electo vesatus, Obiit A. C. 1471. animi maerore, quod filium sibi non successurum


page 382, image: s0382a

cognovisset. Aen. Sylvius in Hist. Boh. Dubravius H. B. l. 30. Successorem habuit Vladislaum, fil. Casimiri Poloni. Filii autem eius Principes Munsterbergenses facti sunt. Vide Podiebradius.

GEORGIUS [89] Polavius Venetus, Auctor Anticopernici Catholici.

GEORGIUS [90] Purbachius Mathematicus, Philosophiam et Theologiam Viennae docuit, dein Bessarionem in Italiam secutus, Graec. Ling. addiscendae studio, illic Epiromae Copernicanae intentus, Obiit A. C. 1472. Regiomontanus discip. quaedam eius edidit. Voss. de Math. c. 35. ß. 45. c. 57 ß. 5.

GEORGIUS [91] Raguseus Venetus, Mathematicus, auctor libri de divinatione.

GEORGIUS [92] Ravennatinus Mediolan. de Vir. Ill. Iacobinorum Ord. scripsit.

GEORGIUS [93] Riplaius Carmelita Anglus, scriptor sec. 14. celebris. Obiit A. C. 1490. Voss. de Hist. Lat. p. 637.

GEORGIUS [94] Rithaimerus auctor Epitomes, de situ orbis.

GEORGIUS [95] Sauromanus Germanus; Panegyricos Caroli V. duos composuit, cum laude, eiusque negotia apud Leonem X. Hadrianum V. et Clementem VII. curavit. Paul. Iov. Elog. c. 18.

GEORGIUS [96] Scholarius Iudex Imperialis CP. eruditione omnigena [orig: omnigen‚] florens, interfuit Concil. Florentino capta [orig: capt‚] a Turcis urbe, Patr. electus, Gennadii nomen sumpsit, pompa [orig: pomp‚] consueta [orig: consuet‚], Obiit A. C. 1460. Scripsit Colloquium cum Mahomete Imp. de articulis Fidei ad eundem, de Praedestinatione, etc. adhuc a)ne/kdota. Phranzcs, c. 18. et 19. et de excid. Cost. Zygomalas, Turcogr. l. 1. Leo Allatius, diatr. de Georg.

GEORGIUS [97] Selveus Parisinus, Ep. Vaurensis, a Francisco I. ad Carolum V. et Venetos missus. Octo vitas Plutarchi vertit, etc. Obiit A. C. 1541. Moret.

GEORGIUS [98] Sigism. Seldius Augustanus, Consil. et Vicecancell. trium Imperatorum. Scriptis clarus.

GEORGIUS [99] Tensera Brugensis, auctor Hist. Artesianae.

GEORGIUS [100] Theophanes vide ibi.

GEORGIUS [101] Tiphernas sec. 15. partem Strabonis vertit, et forte quoque Herodianum. Paul. Iov. Elog.

GEORGIUS [102] Trapezuntius docuit Rhetoricam, et Philosophiam Romae, sub Eugenio IV. Nicolai V. secretarius, plurimos auctores Graecos Latine vertit, sed nimius Aristotelis admirator. Senex, omnium rerum quas antea noverat, propriique nominis, oblitus est. Obiit A. C. 1486. Fius filii Ioh. Regiomontanum veneno sustulisse dicuntur, quod Famam Parentis splendore suo offuscaverit. Paul. Iov Elog. c. 25. Voss. de Hist. Lat. l. 3. c. 8.

GEORGIUS [103] Valla Placentinus, Latine et Graece doctissimus, de Scientiis scripsit. Paul. Iov. Elog. c. 113. Gesner. Bibl.

GEORGIUS [104] Vasarius Aretinus, Pictor et statuarius, Italice de suae artis illustribus Virtis scripsit.

GEORGIUS [105] Vivianus Antverp. Ascetica quaedam scripsit. Verd. Bibl. p. 450 etc.

S. GEORGIUS Ordo Canonicorum Reg., Venetiis a Bonifacio IX. fundatus, A. C. 1404. Moret. Dict. Hist. Item, Ordo Militaris a Friderico III. Imp. et primo Archid. Austriae institutus, A. C. 1470. ad limites Bohemiae et Hung. contra Turcas tutandos. Wolfgang. Hist. Austr. l. 3. Favyn. Theat. Hon. et Eq. Item Ordo Eq. Reip. Genuensis. Item, in Arragoniae regno. Vide Moret.

GEPHYRA [1] urbs Boeotiae. Steph.

GEPHYRA [2] inter urbes Seleucidis seu Seleucenae, memoratur Strab. l. 9. p. 400. et Ptol. de qua vide Salmas. ad Solin. p. 618. et 631. At Gephyri, nomen Familiae, Enstathii tempore adhuc florentis de qua ille haec habet. Narrat is paulo ante memoriam suam factum, ut illustris cuiusdam Viri uxor uno partu pueros novem ederet: quorum septem cum mater submergendos misisset, eos pater, casu interveniens, servavit iam pene fluitantes; hincque Gephyros dictos addit, a loco, ubi fuerant, nisi Deus adfuisset e machina, perituri. Vide Casaub. ad Capitolin. in Anton. Pio. An a ponte, unde praecipitandi erant, Graecis enim ge/fura pons est, uti pluribus diximus supra, in voce Ascogephri.

GEPHYRAEI Phoenices, qui cum Cadmo in Graeciam venerunt [orig: venÍrunt], de quibus sic Herod. l. 5. c. 57. Cum Cadmo in terram, quae nunc vocatur Boeotia, venere [orig: venÍre] Gephyraei et Tanagricum tractum incoluerunt [orig: incoluÍrunt]: inde a Boeotis pulsi Athenas diverterunt [orig: divertÍrunt], ubi certis conditionibus in ius civitatis recepti sunt: Et (c. 61.) templa exstruxerunt [orig: exstruxÍrunt] Athenis, quae cum aliis templisAtticis nihil habebant commune, sed ab iis erant distincta: in quibus fuit Cereris Achaeae templum et orgia; quae et *gefurai/a *dhmh/thr dicta est, Etymol. in *gefur. vide Lipenium de Navigatione Solomonis Ophiritica, p. 167.

GEPHYROTE urbs Libyae. Steph.

GEPIDAE pop. Sarm. Eur. inter Getas et Dacos numerati: a pugna pedestri sic dicti. Isid.

GEPINI vel GUEPINI vulgo vocantur incolae Aurelianorum in Gallia urbis, Gall. Guepins: quod nomen pro convitio a plerisque habetur: Origo ab omnibus ignoratur. An sic dicti, quasi Vespenses aut Vespini a vespis, quorum advolantium molestos ictus importunos bombos, ac pungendi libidinem vino suo inflati, clamoribus, rixis et convitiis imitantur? Hadr. Vales. Not. Gall. in voce Genabum, p. 228. col. 2.

GER Graece *gei\r, fluv. maximus Libyae, apud Ptol. et Plin. l. 5. c. 4. qui Niger est Solino c. 24. ubi vide Salmas.

GERA [1] fil. Beniamin, Gen. c. 46. v. 21. Pater Ehud. Iud. c. 3. v. 15. Pater item Shimei, viri de cognatione Saul. 2. Sam. c. 16. v. 5. Item Gera arx, a Philippo Macedonum Rege expugnata.

GERA [2] nomen illustris in Germania Familiae, quae stirpis Ruthenicae seu Reussen de Plavia ramus est: Hi enim iam a pluribus saeculis Advocati S. Rom. Imp. nec non de Weida, de Plawen, de Gera, de Graez, de Gleisberg, appellati sunt. Defecere [orig: DefecÍre] autem superiori saeculo tres


image: s0382b

nobiles rami, nempe praeter Advocatorum de Weida, et ramum Burg graviorum Misniae, qui titulus, cum Principali axiomate, familiae collatus, a Sigismundo Imp. A. C. 1421. etiam de Gera stirps. Sed. cum hodie duae supersint lineae, Senior et Iunior, ad hanc decem filii Henrici, exstincti A. C. 1635. ex Margaretha Schwartzenburgica (quibus in Gera. Salburg, Schlez Lebenstein, sedes,) spectant. E quibus Henricus II. (omnibus enim in Ruthenica familia Henrici nomen) i. e. fil. praefati Henrici secundo-genitus, nat. A. C. 1602. in Gera sedem nactus, familiam Geranam, ex Catarina Elisabecha Com Schwarzenburgica, propagare coepit: Pater quippe praeter Magdalenam Silbyllam (nat. ac den. A. C. 1645.) henrici II. (nat. A. C. 1648) Henrici IV. (nat. A. C. 1650.9 et Henrici VI. (nat. A. C. 1651. denat. A. C. 1652.) Sed et iisdem Parentibus editae, Iuliana Dorothea (nat. A. C.1649.) et Christina Sibylla (nat. A. C. 1653.) qui fratres et sorores Germani Rutheni seu Reussen Domini de Plaven linaeae iun. in Gera appellari solenr. Vide Phil. Iac. Spener. Theatr. Nobilit. Europeae Part. I. p. 15. et Part. III. p. 88.

GERAEA Lusitaniae urbs. Ptol.

GERANDRYON locus olim oraculo celebris, apud Clementem Alex. Protreptico ad Gentes, *gera/ndruon de ya/mmois2 e)rh/matois2 te timhmen/on kai\ to\ au)to/qi mantei=on, au)th=|s2 drui+ memarasme/non, mu/qois2 geghrako/th katalei/yate. Gerandryon autem arenis desertis honoratum, et quod illic est Oraculum, quod cum ipsa quercu emarcuit, anilibus fabulis relinquatis.

GERAESTUS urbs Euboeae, in parte mer. Ins. ubi incipit Or. in qua Neptuni templum erat. Steph. 15. mill. a Carysto in Austr. 25. a Caphareo. Baudr.

GERANIA [1] urbs Phrygiae, item mons inter Megaram, et Corinthum, a quo se praecipitem dedit Ino, cum fugeret Athamantem. Steph.

GERANIA [2] Thraciae urbs in Moesia, a Barbaris Cattzua vocari auctor est Solin. Catisos gentem vocat Plin. l. 4. c. 5. et XI. Rhacola nominatur Steph. cuius incolae Tussyli appellantur.

GERANIA [3] mons et prom. Megaridis, reg. Achaiae, inter Megara et Corinthum, locus olim Atheniensium, contra Corinthios egregie munitus. Thuc.

GERANION a rosto gruis per Europam notum, inter decora hortorum numerantur, maxime si qua species peregre infertur: quarum vel tredecim praestat, tametsi olim ad duas cogeretur tantum. Radicem habet tenuem, longam, sine multis fibris, quasi villosam et rubescentem: folium est anemones, caulis rotundus, fusco rufus, villosus, nodosus instar calami straminei, ramulis adnascentibus cnbiti longitudine. Mense Aprili excludit florem purpureum quinque foliorum, pene universa [orig: univers‚] aestate spectandum; cadenti succedit folliculus in rostrum acuminatus, cum quinque granis dulcibus. Est et flos caeruleo purpureus, eiiam in fuscum declinans: tum albus, tum caeruleus; tum minutior, sed hyacinthinus, tum sanguineus, medio albente. Auctor Anon. Sinae et Eur. c. 33. addit odorem iucundum Plin. l. 26. c. XI. sed cum myrrhide ibi geranion confundere, ait Salmas. ad Solin. p. 707. Per Germaniam super. Ruperti Herba et Dei gratia quod vocatur, insignem eius olim in illa regione usum fuisse, colligitur. Ab eadem origine salutationis quoddam genus, in quo gruum volatum imitabantur, ge/ranon dictum habet Iul. Caes. Scalig. Poet. l. 1. c. 18. Machinam item scenicam idem l. eod. c. 21. Est praeterea mahinaegenus quintum, quo rapiebantur personae, ge/ranos2 dicitur. Hoc in fabulis Aurora Memnonem rapuit. Boreas Orithyam et. De Geranite lapide, a gruis colore dicto, vide Salmas. ad Solin. p. 712. et 713.

GERANTHRAE urbs Laconiae. Steph. prius sub Achaeis. Sed sub Telecol Rege Lacedaemonii Amyclas. Pharin, Geranthra oppida Finitima qui ab Achaeis adhuc tenebantur, bello capta everterunt [orig: evertÍrunt]. Et quidem Phanitae ac Geranthratae eorum adventu territi, ex pacto decesserunt [orig: decessÍrunt] ex Peloponneso. Amydenses autem restiterunt [orig: restitÍrunt]. Paus. Laconic.

GERAR metropolis terrae Palaestinae, in qua natus est Isaac, quae olim terminus Chananaeorum fuit ad Auftralem plagam. Eius Rex fuit Abimelech temporibus Arbrahami.

GERARAE Graecis *ge/rarai, teste Polluce, quatuordecim erant mulieres a Rege Atheniensium constitutae, quae sacra secreta Dionysio faciebant. De quibus Demosthenes in Orat. contra Neaeram, ubi et tale iusiurandum earum producit:

--- *)/orkos2 *gerairw=n.

*(agisteu/w, kai\ ei)mi\ kaqara\, kai\ a(gnh\ u)po\ tw=n a)/llwn tw=n ou) kaqareuo\ntwn, kai\ a)p' a)ndro\s2 sunousi/as2, kai\ ta\ sqeogo/nia, kai\ i)obakxei=a gerai/rw tw=| *aionu/sw| kata\ ta\ pa/tria, kai\ e)n toi=s2 kasqh/kousi xro/nois2, Nic. Lloyd.

GERARDI Mons vulgo Geersbergen incolis, Gall. Gramont, opp. Flandriae Imper. In Comit. Alostano, in colle, ad fluv. Teneram. 3. leuc. ab Aldenarda, 5. a Teneramunda,

GERARDI Villa al. Grandis villa, vulg. Graville, non longe abest a fluv. Sequana, eiusque ostio, inter Hareflorum, et Portum Gratiae, in Caletis dioecesique Rotomagensi: Prioratu insignis. Vide Hadr. Vales. Not. Gall.

GERARDUS [1] seu GERHARDUS fil. Hugonis Comitis, qui communis trium familiarum ex Alsatica procedentium, Lotharingicae, Dagsburgicae et Habspurgicae pater fuit, Metensium fuit Comes, cuius posteri, alii quidem Metensem Comitatum retinuere [orig: retinuÍre]. Albertus autem et Gerhardus fratres, uces Lotharingiae super. facti, et ex his Gerhardus, amplissimae slirpis auctor, Lotharingiae Duces, qui nunc quoque supersunt, et plures ramos in Gallia produxere [orig: produxÍre], tum aliquos Flandriae et Egeshemios Comites similiter prosevit. quemadmodum fratres eius, Hugo Dagsburgiorum, et minimus natu Guntramus cognom. Dives, Habspurgiorum satores fuere [orig: fuÍre], Vignierius apud Phil. Iac. Spener. Sylloge Geneal. Hist. in Fam. Austriac.

GERARDUS [2] fil. Conradi Comitis Oldenburgici, cum Patre a


image: s0383a

Butiadis caesus est, A. C. 1368. Item fil. minimus natu Theodorici cogn. Fortunati, ex eadem familia, cogn. Bellicosi tulit, et Oldenburgios continuavit, quemadmodum frater eius maximus natu Christianus I. Daniae Rex electus Dano-Holsaticae familiae auctor fuit, et alter Mauritius Delmenhorstanum ramum condidit, qui in liberis eius defecit. Hic itaque Gerardus A. C. 1462. fratrem Mauritium, instinctu Bremensium et Com. Hoiensis sibi bellum inferentem, auxilio fratris Christiahi et Vilhelmi Ducis Brunsvicensis ad Siburgum devict; inde adversus Christianum, a quo tamen A. C. 1467. ut Holsatia cederet, 43000. flor. acceperar, arma vertit. Verum, cum aliquoties e Marsia pulsus, non desineret vexare vicinos, Epp. Monasteriensis et Bremensis, cum proximis civitatibus inito foedere, bellum ei intulerunt [orig: intulÍrunt], et Delmenhorsto A. C. 1482. expugnato, illum in potestatem redegerunt [orig: redegÍrunt]. Liberis parcitum, ipse vero abdicata [orig: abdicat‚] administratione Monasticam profiteri iussus est: Decessit in Gallia A. C. 1500. Ex filiis eius, Otto Canonic. Bremensis et Coloniensis, cum fratre Adolpho bello Dietmarsico periit A. C. eodem; Ioh. Patre pulso, administrationi admotus, stemma propagavit. Fuit quoque Gerardus Holsatus, Dux Slesvici, familiae Schawenburgicae, cuius fila [orig: fil‚] Hedvige uxore ducta [orig: duct‚] Theodoricus Fortunatus, de quo supra, ius successionis, in Slesvicensem Principatum et Holsatiam, liberis reliquit. Phil. Iac. Spener. in Fam. Oldenburgo Danica. Viri Celebres

GERARDUS [3] Valdensium seu Albigensium, ut tum vocabantur, doctor, cum 30. illorum, in Anglia caesus flagris, frigoreque ac fame necatus, mira [orig: mir‚] constantia [orig: constanti‚], Beati eritis, cum vos homnes oderint! canens, mortem excepit, A. C. 1179. Nicol. Harpsfeld. Hist. Eccl. Angl. sec. 12. c. 36.

GERARDUS [4] cogn. Magnus, Daventriensis, Thomae a Kempis praeceptor. Scripsit quaedam. Obiit Daventriae, A. C. 1384. Trithem. Hist. Trip.

GERADUS Blesensis Ep. Encolismensis, Paschali II. medium suggessit, quo sidem Henrito IV. de investitura Beneficiorum, datam eluderet. Missus proin ad Imp. dein Legatus Aquitaniae fuit; qui honor cum ei non continuaretur, ab Innoc. II. Antipapae Anacleto adhaesit. In lecto livida [orig: livid‚] et sugillata [orig: sugillat‚] facie mortuus deprehensus. San Marth. Gall. Chr. t. 2. p. 581.

GERARDUS [5] Iohannes, vide Fohannes.

GERARDUS [6] Mercator vide ibi.

GERARDUS [7] Ruslelius Ep. Oleronensis, in anla Margaretae Navarraeae Evangelium docuit, primusque, sub utraque S. Cenam exhibut. Obiit A. C. 1551.

GERARDUS [8] Sagarellus Parmensis, caput Pseud Apostolorum, si vera de ipso adversarii scribunt, A. C. 1296. Apostolorum imitationem iactavi, in paupertate inprimis spontanea, Pontifices Silvestrum secutos reiecit, excepto Caelestino V. decimas dandas negavit, etc. Exustus. Bzovius A. C. 1300. n. 13. Quaere Fratricelli, et supra ubi de Beguini. Plures Gerardos, vide apud Voss. et Moret. Dict. Hist.

GERAS Carthaginensis Vitruv. Geras Carchedonius, ex Graeco Athen. *gh/ras2 *karxhdo/nios2, ut et Pephasmenus Tyrius, ad arietis machinae inventionem, Carthagine factam, aliquid postea addiderunt [orig: addidÍrunt]. Vitruv. apud Salmas. ad Tertull. de Pallio c. 1.

GERASA urbs Coelesyriae, Steph. quem vide.

GERASIMUS Patr. Constant. post Ioh. XII. rudis Graecae literaturae. Obiit A. C. 1322. Niceph. Gregoras, l. 8. Phranz. l. 9.

GERASTUS fil. Mygdonis, a cuius filiabus parthenopolis in Syria dicta est. Steph.

GERAVIA tractus Palatin. Rheni, inter Rhenum et Moenum, ubi Darmstadium opp. a quo hic tractus dicitur Landgraviatus Darmstadiensis.

GERBELIUS Nicolaus Pfortshemius, IC. doctissimus. Graecae Latinaeque LL peritia [orig: periti‚] insignis. Ius docuit Viennae in Austria, et Foh. Cuspiniani; familiaris sui ac intimi amici, vitam ac de utilitate eius Historiae, aliaque scripsit, in quibus Isagoge in Tabulam Graeciae Nic. Sophiani eminet, iudice Auctore Bibliographiae Curiosae. Obiit Argentorati A. C. 1560. Vide Thuan. Hist. Voss. de Mathem. Anton. Teissier in Elog.

GERBERGA uxor Ludovici IV. Ultramatini, filia Henrici Aucupis, Imp. A. C. 940. Marito captivo liberando omnem dedit operam, Lotharioque filio regnante, cum cura, negotiis incubuit, etc. Hist. et Geneal. Gall.

GERBERTUS Mathematicus insignis. Vide Silvester II.

GERBOREDUM opp Ins. Franciae, in agro Bellovac. 5. leuc. a Bellovaco in Circ. in confin. Picardiae, Gerberoy. Baudr. Monti impositum est, Teram fluv. despicienti. Hadr. Vales. Notit. Gall.

GERBRANDI Iohannes, vide Fohannes.

GEREA urbs Indica. Steph.

GERELANUS tribunus, occidendo Attico Vestino, a Nerone immissus. Tac. Ann. l. 15. c. 69.

GEREN urbs Lesbi, vel vicus a Gerene Neptuni filio. Steph.

GERENIA [1] opp. Apuliae Dauniae; apud Phiternum fluv. Hodieque Gerione. Liv. Geryon. l. 22. c. 18.

GERENIA [2] urbs Messeniae, ubi Nestor Pylius educatus est. Unde apud Hom. *gerh/nios2 i(ppo/ta *ne/stwr.

GERES calvus quidam, quod esset impudicus, et servis ortus, traducitur ab Aristoph. in Acharn. Vide Scholia p. 399. G. 2.

GERESTICUS Portus a tergo urbis Tei in Ionia Liv. l. 37. c. 27. Cherraidae Strab. l. 13. p. 644. vult Hubert. Goltzius in suo de Graecorum Numismatibus l.

GERGESAEI populi terrae Chananiticae Gen. c. 15. v. 20. a Gergesaeo fil. Chanaan, Gen. c. 10. v. 16. vide Boch. p. 345. Nic. Lloyd.

GERGINA Mysiae urbs Athen, ad Idam montem, quam suo


page 383, image: s0383b

tempore Gergitham appellatam addit.

GERGIS vel GERGITHUS urbs Troadis. Steph. Hinc Gergithes et Apollo Gergithius.

GERGITHIUS scripsit de adventu Aeneae, in Italiam. Ath. l. 6. p. 255.

GERGITHUM urbs in Cumano agro, ad Larissam in Aeolide. Plutarch. Plin. l. 5. c. 30.

GERGOBIA Caes. sed *gergonei/a Strab. l. 4. p. 191. Galliae opp. in Arvernis, Gergoie, Gab, Simeonio, Gergobia altera vel Gergobina, Boiorum in Gallia metropolis, Caes. Molins Paradino. Viginereus mallet Monlucon, vel Nery, ubi sunt Thermae, et multa antiquorum Romanorum vestigia. Vide Gergovia.

GERGOLIUM vulgo JARGEAU, opp. Aurelianensis prov. ad Ligerim, cum ponte, alias munitum. 4. leuc. supra Aurelias in Ort. Floriacum versus.

GERGOVIA Arvernorum urbs, posita in altis simo monte omnes aditus difficiles habebat, Caes. de Bell. Gall. l. 7. c. 1. et l. 8. c. 2. Hanc Caesar, Genabo Carnutum et Avarito Bitrigum potitus, obsedit, defendente Vercingetorige. Eius vestigia et ruinae hodieque visuntur in monte cel sissimo aliquot stadiis ab urbe Arvernis, et veterem appellationem servant, Gergoye, dictae: ut refert Vales. qui hinc arguit eos, qui Augustonemetum vel Clarummontem cum Gergovia eandem urbem faciunt. Item urbs Boiorum in Gallia, quam Vercingetorix Arvernus, Dux rebellium Gallorum, oppugnavit, sed Caesare appropinquante, recessit. Vide supra in Gregobia.

GERION Augur, Heros inclitus, ut Ponticus habet, vates antiqui nominis, ac Deorum ministr, in omni Graecorum sapientia praestantissimus, Regi Bryto a futurorum consiliis erat. Claruit Anno a mundi origine 2840. et ante Virginis partum 1130. Heli summo sacerdote apud Israelitas dominante.

GERLACUS Com. Nassovius, lineae Wisbadensis et Idsteniae, fil. Adolphi Imp. (ex Imagina Gerlaci Com. Limburgi filia) Patri in Comitatu successit A. C. 1298. Caesaris Ludovici Legatus ad Pontificem ivit, A. C. 1331. Obiit A. C. 1361. Ei geniti sunt, ex Agnete Conradi Hassiae Landgravii filia. Gerlacus, supremi Moguntiacorum Collegii Archid iaconus, Carolo IV. in adipiscendo Imperii diademate adiutor; Adolphus, hereditate cum fratre divisa [orig: divis‚], patris in Wisbadensi et Idstenia ditione successor: ac Ioh. qui, Weilburgiam nactus, primus eius Comes et Weiblurgensis lineae auctor exstitit. Cyr. Lentulus Geneal. Princ. et Com. Nassov.

GERMALUS vel CERMALUS locus, ubi expositi Remus ac Romuius, Palatio coniunctus et ficu Ruminali celebris fuit. Varro de Ling. Lat. l. 4. Gemalum a Germanis Romulo ac Remo, quod ad Ficum Ruminalem et hi inventi, quo aqua hiberna Tiberis eos detulerat expositos. Vide Salmas. ubi supra p. 1137.

S. GERMANI Civ. in radice Casini, Montis vide supra Eulogimenopolis.

GERMANI Fanum S. Germain en Laye, inter Lutetiam et Possiacum, villa et domus regia. Hic [orig: HÓc] Carolus V. arcem aedificavit, in qua exornanda Franciscus I. et Henricus IV. desudarunt. Hic [orig: HÓc] post colloquium Possiacenum, inter utriusque partis Theologos, aliud habitum est, de usu Imaginum, A. C. 1562. et contra imagines, inprimis Trinitatis conclusum, sed res exsecutioni, opponentese Nicolao Mallardo, Collegii Theologici Decano, data non est. Vide Thuan. Hist. l. 28. c. 29. etc. Ibi Orpheus cum lyra, spectandus, etc. Duchen Antiq. Urb.

GERMANIA [1] regio Europae latissima, quae a Gallis, Rhaetis, ac Pannoniis, Rheno, et Danubio fluminibus, a Sarmatis, Dacisque metu mutuo, ac montibus separatur: cetera am bit Oceanus, latos sinus et insularum immensa spatia complectens. Germaniae autem termini ab auctoribus, ut quisque sui temporis rationem secutus est, adeo varie describuntur, ut triplicem quasi Germaniam facere videantur, Veterem nempe, mediam, et recentem. Veterem vocant Berosianam, quam Rheno Oceano, Tanai, Ponto Euxino, Danubio eiusque accolis circumscribunt. Media erit quam Tac. Ptol. et Plin. coaetanei fere cognoverunt [orig: cognovÍrunt], quae cum ex ipsis auctoribus satis nota sit, non opus videtur hic [orig: hÓc] denuo eam describere. Denique recens Germania, quae nostra [orig: nostr‚] est memoria [orig: memori‚] usitatior, ultra Rhenum eatenus est extensa, ut omnes ferme Belgas, usque ad Aples Tridentinas contineat. Ita quoque ultra Vistulam ortum versus, usque ad Scythas Alanos, quo hodie Lithuanos appellamus, pertinet. Erit eius longitudo ab iccio portu, vulgo Caletum usque ad Lithuaniae fines, habebitque latitudienem a mari Germanico et Venetico ad Alpes usque. Sunt in illa Archiepisc. 7. Coloniensis, Trevirensis, Moguntinus, Vesuntinus, Salisburgensis, Pragensis, et Magdeburgensis: Episcopatus 40. Regna 2. Bohemiae, et Daniae; Ducatus 13. Austriae, Stiriae, Bavatiae, Wirtembergensis, Franconiae, Voitlandiae, Saxoniae, Brunsvicensis, Lunaeburgensis, Holsatiae, Lawenburgensis, Magnopolitanus, Pomeraniae; Landgraviatus 2. Hassiae, et Alsatiae; Marchionatus 2. Brandeburgensis et Badensis, Comitatus magni 4. Palatinatus. Tirolensis, Mansfeldensis et Oldenburgensis. Germania et Alemagna Italis, Teutschlandt Germanis, Anglis Germany dicta. Ferr. Baudr. Germania, l'Allemagne Gallis, Alemanna Hispanis, una ex praecipuis Europae partibus. Antiquitus separata fuit a Gallia Rheno fluv. a Norico et Vindelicia Danubio, a Sarmatia Vistula fluv. Nunc autem valde diversos habet limites: A Sept. habet mare Balticum et Iutiam meridionalem, ab Or. terminatur Hungaria [orig: Hungari‚], Prussia [orig: Prussi‚], Regia [orig: Regi‚], et Polonia [orig: Poloni‚] superiori et inferiori, quae pro maiori parte sunt cis Vistulam fluv. A Mer. separatur ab Italia Alpibus, ab Occid. Frisia [orig: Frisi‚] Occidentali, Gueldria [orig: Gueldri‚], Transisalania [orig: Transisalani‚], et Groninga [orig: Groning‚], quae antea erant in Germania, et nunc sunt in Belgio. Sed vicissim ditiones Clivensis, Iuliacensis, leodiensis, Coloniensis, Trevirensis, Palatinatus Rheni pro parte, et Helvetia, quae antiquitus erant in Gallia, nunc in Germania censentur. Alsatia nunc subest dominio Francorum. Bohemia inserta est in Germania cum eius partibus Silesia et Moravia. Sed Polonia et Dania Reges habent proprios,


page 384, image: s0384a

neque ullo modo sub Germania continentur. Helvetii autem cum Rhaetis sunt sui iuris, nec Germanicum agnoscunt imperium. Eius longitudo a confinio Lotharingiae usque ad limites Hungariae est 120 milliarium Germanicorum, seu 180. leucarum Francicatum. Latitudo autem a mari Baltico usque ad Alpes in confinio Foro-Iulii est 126. milliarium Germanicorum, seu 190. lecuarum Francicarum. Nunc tota Germania dividitur in regnum Bohemiae, et Circulos 3 suntque eo ordine:

Germaniae Circuli:

Circulus Franconiae, le Cercle de Franconie, sub quo Episcopatus Herbipolitanus, Bambergensis, et Eichstatensis, ac tota Francoma comprehenduntur. Circulus Bavariae, le Cercle de Baviere, sub quo Bavariae Ducatus, Palatinatus superior, et Archiepiscopatus Salisburgensis, cum Episcopatu Passaviensi et Ducatu Neoburgensi. Circulus Austriacus, le Cercle d'Austriche, sub quo Austria, Stiria, Carunthia, Carniola, Comitatus Tirolensis, et Episcopatus Tridentinus cum annexis. Circulus Suevicus, le Cercle de Suabe, ubi Suevia tota, Ducatus Virtembergensis, et Marchionatus Badensis et Burgoviae. Circulus Rhenanus, le Cercle du haut rhin, in quo Alsatia, Ducatus Bipontinus, Hassia, et Episcopatus Spirensis, cum Abbatia Fuldensi, Veteravia, et Comitatu Valdecensi. Circulus Electorum Rheni, le Cercle des quatre Electeurs du Rhin, sub quo ditiones Electorum Moguntini, Trevirensis, Coloniensis, et Palatini Rhem. Circulus Westphaliae, le Cercle de Westphalie, sub quo Ducatus Westphaliae, Iuliacensis, Clivensis, et Montensis, Comitatus Marchiae, Frisiae Orientalis, Oldenburgensis, et Hoyensis, et ditiones seu Episcopatus Monasteriensis, leodiensis, Osnabrugensis, Paderbornensis, et Mindensis Principatus. Circulus Saxoniae superioris, le Cercle de la haute Saxe, in quo Ducatus Saxoniae, Misnia, Turingia, Principatus Anhaltinus, Marchionatus Brandeburgicus, et Pomerania, cum Rugia ins. Circulus Saxoniae in ferioris, le Cercle de la basse Saxe, sub quo Ducatus Brunsvicensis, Lunaeburgensis, Megalopolitanus, Bremensis, Magdeburgensis, Lavemburgicus, et Holsatiae, Dioecesis Hildeshemiensis, et Principatus Halberstadiensis et Verdensis: suntque hi omnes in Germania. Circulus Burgundicus, le Cercle de Bourgogne, est extra Germaniam propriam, continetque Comitatum Burgundiae et septendecim provincias Belgii; habetque tantum votum in diaetis, cum agitur de rebus Imperii Germanici. Unde colliges regnum Bohemiae non comprehendi in Imperio, sed tantum esse intra Germaniam, et vicissim Circulum Burgundicum comprehendi in Imperio Germanico, sed tamen esse extra Germaniam. Institutus autem fuit Circulus Burgundicus a Carolo V. Imp. ut sic ditiones suas Belgii, et Comitatus Burgundiae servaret auxilio Germanorum.

Germaniae Principes.

Imp. sub quo nunc Regnum Bohemiae cum annexis, Silesia, et Moravia. Eidem etiam subsunt Austria cum Stiria, Carinthia, Carniola, Comitatu Tirolis, Brisgovia, Burgovia, et annexis. Archiep. Elector Moguntinus, sub quo ditio Moguntina, Erfordia, et tractus Eisfeldia. Archiep. Elector Trevirensis, sub quo ditio Trevirensis. Archiep. Elector Coloniensis, sub quo ditio Coloniensis et Ducatus Westphaliae. Dux Elector Bavariae, sub quo Bavaria, cum Palatinatu superiori. Dux Elector Saxoniae, sub quo Ducatus seu Electoratus Saxoniae, eum Lusatia superiori et Misnia, cum Episcopatu Minsnensi et Comitatn Mansfeldiensi. Dux Elector Brandeburgicus, sub quo Matchia tota Brandeburgica, Ducatus Pomeraniae ulterioris, Prussiae, Magdeburgensis, Halberstadiensis, Mindensis, Clivensis, et Crossensis, Comitatusque Marchiae et Ravensbergensis. Princeps Elector Palatinus, sub quo Palatinatus inferior sive Rheni. Archiep. Salisburgensis, sub quo ditio Salisburgensis. Ep. Monasteriensis, sub quo ditio Monasteriensis. Ep. Leodiensis, sub quo ditio Leodiensis. Ep. Herbipolitanus, qui et Franconiae Dox, sub quo ditio Herbipolitana. Ep. Bambergensis, sub quo ditio Bambergensis. Ep. Paderbornensis, sub quo ditio Paderbornensis. Ep. Osnabrucensis, sub quo ditio Osnabrucensis. Sunt etiam Epp. Aistetensis, Argentoratensis, Augustanus, Basilcensis, Constantiensis, Passaviensis, Spirensis, et Vormaciensis, cum eorum ditionibus adiacentibus. Duces Lunaeburgenses et Brunsvicenses, sub quibus Ducatus Brunsvicensis et Lunaeburgensis, Comitatusque Diepholtensis, Danebergae, et Hoyae. Dux Wirtembergensis, sub quo Ducatus Wirtembergensis. Dux Neoburgensis, sub quo Ducatus Neoburgensis, Iuliacensis, et Montensis. Lantgravius Hasso Cassellanus, sub quo maior pars Hassiae, ditiones Marpurgensis, hersfeldia, Smalcaldia, et pars Comitatus Schaumburgensis. Duces Megalopolitani duo, sub quibus ducatus Megalopolitanus et tractus Suerinensis et Ratzeburgensis. Duces Holsatiae plurimi, sub quibus maior pars Holsatiae.


image: s0384b

Principes Anhaltini quinque, sub quibus Principatus Anhaltinus. Dux Bipontinus, sub quo Ducatus Bipontinus. Princeps Frisiae orientalis, sub quo Frisia orientalis. Dux Saxoniae Lavemburgensis, sub quo Ducatus Lavemburgensis. Dux Saxoniae Hallensis, sub quo Halla et pars ampla Thuringiae. Dux Saxoniae Mersoburgensis, sub quo tractus Mersoburgensis, et Lusatia inferior. Dux Saxoniae Naumburgensis, sub quo ditio Naumburgensis, maxima pars Voigtlandiae, et Principatus Hennebergensis. Dux Saxoniae Altemburgensis, sub quo Ducatus Altemburgensis et Coburgensis. Duces Saxoniae Veimatienses, sub quibus Ducatus Veimariensis et Eysenacensis. Sunt etiam plurimi alii Principes minores in Germania, de quibus suo loco dicemus. Insuper Rex Franciae possidet in Germania Alsatiam, cum Sundgovia, uti etiam Brisacum et Philippoburgum. Rex Sueciae habet Pomeraniam citeriorem, Ducatus Bremensem et Verdensem, Rugiam ins. et Vismariam urbem, nunc partim captas, partim bello vexatas. Rex autem Daniae possider magnam Holsatiae partem et Comit. Oldenburgensem et Delmenhorstensem a paucis An. Regiones et urbes. Vide infra. Huius regionis incolae Germani dicuntur, cuius nominis rationem ad Romanos auctores nonnulli referunt, qui cum primum Rhenum devictis Gallis transgressi fuissent, videntes eos et feritate animorum et proceritate corporum, colore flavo, forma [orig: form‚] praeterea et moribus, rituque vivendi Gallis simillimos, Germanos eos, tamquam fratres Gallorum appellarunt. Sic Strab. l. 4. p. 196. Alii inde dictos a Romanis putant, quod peculiari eius regionis ritu, an militari more, se mutuo, sua [orig: su‚] lingua Germanos, i. e. fratres consalutarent; Quod confirmat Plutarch. in Mario. Eruditi tamen inter Germanos vocabuli huius etymologiam ex sua potius lingua petendam existimant. Illi enim gar, sive ger, totum dicunt, et man, virum, ut Germanos dictos intelligas, quasi totos viros. Alii deducunt a Ger, quod pro bello usurpatur apud Gallos vett. ut War Anglis, et Guerre Gallis, unde Germani, i. e. homines belli, Gallice gens d'armes. Nonnulli a germinando derivant, propter fecunditatem gentis populossissimae, ut Sylv. quo et P. Diaconus ruspicere videtur l. 1. Rer. Longobardic. c. 1. Quidam a Carmanis, Asiae populis, vocabuli auspicium deducit. Peucerus Germanos quasi Hermenner, h. e. militares viros dictos existimat: Iunius eos a Thogarma, filio Gomeri, filii Iapeti, filii nae, originem duxisse vult. Alemanniam etiam vocant hanc Europae partem nonnulli, eiusque incolas Alemannos, quo nomine sub inclinati Imperii tempora vocari coeperunt [orig: coepÍrunt] Teutoniam etiam a nonnullis appellatam invenimus a Tentone quodam eorum Duce: alii Teutonas, qui vernacole Teutsche, Italis Tedeschi, et a quibus Teutonici vocantur, et regio Teutschlandt, nomen habere a Thuistone, quem alii vocant Tuisconem, aiunt, creduntque filium fuisse Noachi, exteris vocatur Alemagna: Schlavones Nimicha: Graeci e)la/mags2 hodie vocant, et Turci Alaman: Porro Germani ipsi indigenae existimantur, quoiam non est verisimile, aliquos Asia [orig: Asi‚], aut Africa [orig: Afric‚], aut Italia [orig: Itali‚] relicta [orig: relict‚], Germaniam petiisse, informem terris, asperam caelo, tristem cultu, aspectuque, nisi patria sit. De Germani. Dionys.

*leuka/te fu=la ne/montai a)reimane/wn *germanw=n.

Ubi MS. Bodleinanum legit e)risqene/wn, utrumvis epithethon fortitudinem Germanorum satis indicat. quam etiam abunde testantur auctores. P. Mela, l. 3. c. 3. Immanes sunt animis, atque corporibus. Caes. de Bell. Gall. l. 1. c. 9. Ingenti magnitudine corporum Germanos, incredibili virtute, atque exercitatione in armis esse praedicabant. Columella l. 7. de Re Rust. Germaniam decoravit natura altissimorum hominum exercitibus. Solin. Frequens Germania populis numerosis, et immanibus Tacit. Hist. l. 5. c. 14. Germanes fluminibus suetos levitas armorum, et proceritas corporum attollit. Cic. contra Pisonem, acerrimas dict Germanorum nationes. Senec. de Ira l 1. c. XI. Germanis quid est ammosius, quid cursu acrius, quid armorum cupidius? Et l. de Brevit. Vitae, vocat ferocissimam gentem, et alibi avidam gentem belli. Hinc Horat. Germaniam horridam dixit, Carm. l. 4. Od. 5. v. 26.

Quis, Germania quos horrida parturit
Fetus, --- Quis ferae
Bellum curet Iberiae?

Idem Ep. Od. 16. v. 7.

Nec fera caerulea [orig: caerule‚] domuit Germania pube.

Nunc adeo culta est, ut nulli Europae regioni cedat. Libertatis apud illos tantus amor, ut omne iugum aegre ferant. Primi illorum Cimbri Tentonesque, irruptione in Galliam Italiamque facta [orig: fact‚], Romanis innotuerunt [orig: innotuÍrunt]: a Caio Mario partim in Provincia, partim in Alpium descensu difficulter victi. Iulius Caesar postea domitis Gallis Rhenum traiecit, longoque ac operoso bello, cum Germanis negotium habuit, interioribus numquam penetratis: Interim quae inter Italiam Rhemumque gentes interiacent, Augusto Tiberioque sfuere [orig: sfuÍre] subiectae: quibus defunctis, soli Alemanni in obsequio manserunt [orig: mansÍrunt], sed qui et ipsi circa A. C. 200. iugo excusso, aliquoties Gellias terruere [orig: terruÍre]. Reliqui ultra Danubium Albimque incolentes non liberi solum fuere [orig: fuÍre] semper, sed et hinc Gothi, Burgundiones, Vandali, Longobardi, alii, effusi in ditiones Imperio subiectas, longe lateque rerum potiti sunt. Iugum passi demum sub Chlodovaeo I. Francorum Rege, ad Tolbiacum victore, cuius Successores Duces postmodum illis im posuerunt [orig: posuÍrunt]. Regna dein Saxonum, Toringorum, Francorum, et Bavarorum, armis Caroli Mag. sunt subacta: qui primus


image: s0385a

Occidentis Imp. coronatus est. Huius fil. Ludovicus Pius, partem harum provinciarum, cum titulo Germaniae Regis, uni filiorum concessit: quorum posteritate post An. circiter 100. exstincta [orig: exstinct‚], Conradus I. e Francorum ducibus Imp. electus est, a quo tempore in Statuum Imperii arbitrio mansit electio, donec processu temporis, in 7. familiis principalibus ius istud haesit vide Electores. E Saxonica igitur, post Conradum, familia, Henricus Auceps, A. C. 918. pater Ottonis I. avus Ottonis II. proavus Ottonis terrii: et Henrici II. e Francica iterum Conradus II. Henr. III. Henr. IV. Henr. V. Rursus e Saxonica Lotharius: e Suevica Conrad. III. Frider. I. Barbarofla, Henricus VI. Philippus. Denuo e Saxonica Otto IV. Iterum e Francica Frider. II ex Hollandica Vilhelmus; ex Austriaca Rudolphus I. ex Nassovia Adolphus; rursus ex Austriaca Albertus: ex Lutzelburgica Henr. VII. ex Bavarica Ludov. iterum ex Lutzelburgica Carolus IV. et Wenceslaus: ex Palatina Rupertus: ex Lutzelburgica denuo Iodocus, et Sigismundus: itetum ex Austriaca Albertus II. electi, Im perium administrarunt, a quo tempore usque ad nostram aetarem Imperium Electitum quidem, sed in Austriaca familia, mansit. Praecipua Germanis priscis Solis, Lunae et ignis veneratio fuit: sed et Tuisconem, e terra genitum, filiumque eius Mannum, quo nomine Adamum forsan intellexerunt [orig: intellexÍrunt], versibus suis eximie celebrarunt. Nec neglectus illis Mercurius fuit, quem humanis victimis propitiarunt. Isis parti Suevorum in signra vasis culta est; Deos pingere, eorumque simulacra templis concludere nefas habebant, lucis proin illis consecratis. Auguria et sortes observabant; a Sacerdotibus supplicia reis irrogati, summaque rerum administrari solita. Evangelii aliqua [orig: aliqu‚] luce circa A. C. 600. Ratisbonae quidem a Lucio Cyrenaeo, Iuliobonae vero in Norico a Marco, ut et Argentorati et Coloniae Agrippinae a Materno; collustrari coeperunt [orig: coepÍrunt]. Florentissimae in Germania iam Ecclesiae fuerunt [orig: fuÍrunt], A. C. 180. quibus iidem cum Protestantium hodieque fidei articulis, vide Irenaeum l. 1. c. 2. et 3. Marcomanni ab Ambrosio conversi leguntur, A. C. 396. Burgundiones fidem suscepere [orig: suscepÍre], A. C. 450. Franci sub Chlodovaeo, A. C. 499. baptrzati sunt. Offo Angelus in Germania praedicavit, A. C. 608. Helvetii ad fidem perducti sunt, ministerio S. Galli, A. C. 614. Vilfredus Frisiis contionatus est, Amandus Flandris, A. C. 678. Vigbertus Anglus Germaniam peragravit, A. C. 686. interfectus a Radbodo, quod Iovis et Fostae statuas evertisset. Villebrordus ei successit. Postea Bonifacius Anglus ope Caroli Martelli, ad CM: ex trans Rhenanis gentibus, Christianis sacris imbuit, Germanorum vulgo Apostolus dictus, A. C. 739. Episcopatus varii instituti, A. C. 750. et seqq. magna [orig: magn‚] Sacerdotum, in Bavaria inprimis, imperitia [orig: imperiti‚]: Germaniae dein Galliaeque Epp. Synodo sub Carolo Mag. Francofurti habita [orig: habit‚], A. C. 797. Nicenum Concilium 2. pro imaginum cultu celebratum, destruxerunt [orig: destruxÍrunt]. Aquisgrani Synodo habita [orig: habit‚], sub Ludovico Pio, Saxoni cuidam translatio Scripturae, in vernaculum sermonem, commissa est, A. C. 836. Interim crevit reliquiarum veneratio, et Carolus Mag. pro sancto adorari coepit: Godescalcus quoque Monachus, in Synodo Moguntina, sub Rabano Ep. Praedestinationem et Reprobationem dari, nec Christum pro omnibus esse mortuum doceret, damnatus est, A. C. 848. Huldericus tamen Ep. Augustanus, Nicolao I. acetrimo caelibatus in Gallia Germaniaque promotori, obnixus, obtinuit A. C. 860. epistola [orig: epistol‚] doctissima [orig: doctissim‚] ad illum scripta [orig: script‚], ut libertas coniugii sacerdotum intemetata maneret per Annos ferme 200. Sententiae quoque de orali manducatione corporis Christi in C. D. tum spargi coeptae, restitit Rabanus, diligens Augustini sectator, circa A. C. 876. defensus a Bertramo presbytero, iussu Caroli Calvi: quo tempore et Ioh. Scotus dogma Augustini de Eucharistia retinuit. Moravi a Methodio, una cum Bohemis ad Christianismum pellecti sunt A. C. 894. Nundinas sacrorum e Germania se sublaturum, praelium initurus cum Hungaris Henricus Auceps Imp. vovit, A. C. 932. praestititque. Huius filio Ottoni M. Leo VIII. Pontif. ius eligendi Pontifices ac Investituram Cleri restitut, Epp. in Bavaria, dissidentes, insigni epistala [orig: epistal‚] hortatus, e qua Sacerdotum coniugium tum in usu adhuc fuisse clarissime patet. A. C. 963. Vide Aventin. Ann. Boi. l. 4. Crevit post haec Episcoporum luxus et superbia, ut non iam a Clericis Fratres, sed Domini, et Canonici dici vellent, A. C. 1000. Fabric. in Chron. In Synodo Noviomagensi, ut panis ad dextram, calix ad sinistram, in celebratione Missae statueretur, decretum, A. C. 1018. Henricus III. Imp. ultimus fuit, qui maiestatem Imperii contra Papas tueretur, eo proin defuncto Mantuae statutum, Papam a solis Cardinalibus eligendum esse. A. C. 1066. Caelibatum inter Germanos iterum vehementer ursit Gregorius VII. opponentibus ipsi Clericis verba Pauli: Melius est nubere quam uri. Nec quidquam profecit Ep. Moguntinus Erphordiae hunc in finem Synodo coacta [orig: coact‚], A. C. 1074. uti nec Moguntiae, ubi iterum in vitae discrimen venit. Sed Calixtus Papa, Magistratus brachio ad id ipsum, maiori successu, usus est, circa A. C. 1120. quo Pomerani et Caslubi in Christum credere incepetunt [orig: incepÍtunt]. Sub Conrado III. magna Germanorum vis a Bernardo in bellum sacrum excitata est. Rugii conversi sunt, A. C. 1161. ut et Pruteni. Waldensium multi in Germania esse coeperunt [orig: coepÍrunt], circa A. C. 1230. ubi Contionatores magno numero, qui sono tintinnabuli Baronibus vocatis praedicaverint publice, prodiisse, refert Crantzius Metr. l. 8. c. 18. et Saxon. l. 8. c. 16. quotannisque e Germania Mediolanum aut inde in Germaniam, ad Doctorum sustentationem collectae summissae. Sigon. l. 18. Hinc persecutio, et ferri candentis examini doctrina subiecta: quo pacto innumeri periere [orig: periÍre]. In Alsatia cum Nobiles quidam Papam damnarent, quod Sacerdotibus uxores et carnium esum omnibus negaret, 100. una [orig: un‚] die Argentinae combusti: et Moguntiae 39. ustulati sunt. Vide Laet. Comp. Hist. Univ. tantus nihilominus fidelium numerus, ut e Colonia Mediolanum euntes omnibus noctibus apud suos hospitio excipi possent. Mornaeus in Myst. Munster. Cosmogr. l. 3. Trithem. in Chron.


page 385, image: s0385b

Auctusque sequentibus annis numetus. A Martino IV. ex: pilati Germani, ut et ab Honorio, V. Synodum Virceburgi convocarunt, ubi Legatus Pontif. periclitatus et Probus Tullensis Ep. in Papas acerrime invectus est, A. C. 1287. Aventin. l. 7. Bulling. de Concil. l. 2. Mainardus quoque Tyroli Comes, vitam Eptscoporum valde exagitavit libro edito, Avent. l. dicto. Waldensium adhuc ad LXXX. M. in Austria circa A. C. 1300. ut et Coloniae, in quos licet severe statueretur, unanimi tamen consensu perseverabant, Abbas Hirsaug. in Chron. A Ludovico Bavaro Imp. multa in Pontifices Rom. gravia statuta sunt, circa A. C. 1320. Post Musarum studia vires resumere coepere [orig: coepÍre], et Academiae Heidelbergae, Viennae alibique institutae sunt, A. C. 1346. et 1356. etc. Petitam Concilio Constantiensi, A. C. 1413. Reformationem, cum Sigismundus Imp. obtinere non posset, ab eodem Basileae alius indictum est, A. C. 1431. in quo liberius, quam unquam alias, in auctoritatem potestatemque Pontificis est inquisitum. In Bohemia Moraviaque florentissimae Fratrum Ecclesiae: circa A. C. 1460. et 1500. quo tempore Philippus Burgundus, postea Ep. Ultraiectinus, Legatus a Maximiliano ad Iulium II. missus Roma [orig: Rom‚] Evangelicus fere rediit, Gerardus Noviomag. in vita eius: et Ioh. Ep. Misnensis venias venales e sua dioecesi eiecit, dicens, se Biblia legentem Religionem praesenti valde dissimidlem invenire: Paulo post a Tecelio dominicano indulgentiis venum expositis, surrexit Lutherus. Quae sequuta vide apud Sleidan. Aliosque. Plura de Germanorum fortitudine vide apud Eliam Schedium aureo illo, quem de Diis Germanis, inscripsit libello, Syntagm. 1. c. 1. De moribus Germanorum libellum singularem scripsit Corn. Tac. Sed prae omnibus videndi Limnaeus de Fure publico, Henricus Kippingus, Meth. nova [orig: nov‚] F. P. et Cluv. de Germania Antiqua, Nic. Lloydius. Adde Cl. Ottonem IC. Societatis Teutonico-Leopoldinae Hist. Univ. Germaniae dignissimum membrum, Notis ad B. Rhenani Res German. Nov-Antiqq. ubi de Germanorum vett. Anacaria, p. 347. Ancone p. 341. Armis reliquis, p. 399. Artibus, p. 376. Bando p. 346. Clientibus p. 348. Dilelectu p. 347. Fluminibus p. 421. Habitandi modo p. 545. Lancea p. 345. Musica p. 348. Praefecturis p. 408. Spatha p. 345. Standa p. 346. Tessera mil. p. 350. aliis accurate agit. At Catalogum Auctorum, qui de singulis Germaniae Circulis seu ut Grotius vocat, Pagis, quos Helvetiorum Cantonibus et Polonotum Waiwodiis similes dicas, exhibet Auctor Anon. Hist. Orbis Terr. Geogr. et Civ. c. 6. ß. 1. Regionem commendar frumenti copia, qua [orig: qu‚] vicinis Regionibus prospicit: et memorabile est, quod natrat Lansius, cum A. C. 1591. Italiam, et in ea Romam gravissima fames premeret, et ex Holsatia, civitatibus Vandalicis atque Belgio mercatores multis navibus eo ivissent, Pontificem cursori, qui adventantium Germanorum nuntium primus attulerat mille ducatos donasse, Orat. pro Germania. Vini bonitatem loquuntur Vinum Rhenanum, Neccaricum, Mosellense, Franconicum et Austriacum: In Bavaria et Borealibus tractibus, ubi id austerius est, melioris notae cerevisia [orig: cerevisi‚], qualis est Servestana, Brunsvicensis, Rostochiensis, Torgaviensis etc. compensatur. Equorum proventu celebris est Comitatus Oldenburgicus, suibus Westphalia et Bavaria, piscibus Marchia, sale Luneburgum, Hala Saxonum, Hala Suevorum etc. ut nihil dicam de metallis ac mineralibus, de quibus vide G. Agricol. l. de nat. Fossilium et de re Metallica, et Lazarum Erckerum Beschreibung aller mineralischen Ertz und Bergwercken. De lingua Germanica, eiusque propaginibus ac dialectis praecipuis, vide in voce Teutoni: De Philosophis vero Germanorum, Georg. Horn. Hist. Philos. etc. Nec praetereunda rara hodie Gentis felicitas, quae nec ipsi prius, nec ulli alii unquam contigit, ut nulla sit Europae Aula, quae non coronato ex hac gente Capite hoc tempore coruscet. Germania, Hungaria, Bohemiaque sub Leopoldo Aug. cui Iosephus Caesar successor designatus est haud pridem Hispania sub Rege est ex Archiducibus Austriae. Dania ex familia Oldenburg, Suecia ex Palatin. M. Britannia, ex Naslov. Com. Reges habet Lusitaniae Regis, et Poloniae Principis Iacobi, uxores ex eadem Com. Palatinorum stirpe prodierunt [orig: prodiÍrunt]. Ipse Galliae Rex ex vett. Francorum prosapia ortum norunt omnes, sed et Delphino tori socia ex stirpe Bavarica fuit, ut non nemo curiose observavit.

GERMANIA superior pars est Galliae Belgicae, a magna Rheno dicreta, in qua Helvetia, Alsatia, et Palatinatus continentur; ab inferiore (de qua mox) Mosella distincta, ad occas. Iura et Vogeso montibus a reliqua Gallia separata, Ferrar. Baudr. Germania superior pars fuit Galliae Belgicae versus Rhenum fluv. ubi nunc Alsatia, Brisgovia, et Palatinatus inferior, non autem Helvetia, quae erat in Gallia Lugdunensi. etc.

GERMANIA [2] Inferior et ipsa Belgicae Galliae portio est iuxta Rhenum fluv. a Mosella (qua a superior dividitur) usque ad Oceanum in Arctos porrecta: in qua ditio Trevirensis, Coloniensis, Iulia, Clivia, Geldriaque Ducatus, et Hollandia Comitatus computantur, Ferr. Baudr. Germania inferior antiquitus erat etiam Galliae Belgicae portio versus Rhenum et Mosam fluvios, eo in tractu, ubi nunc ditiones Coloniensis, Iuliancensis, Clivensis, Gueldria, et pars Orientalis et Borealis Brabantiae et ditionis Leodiensis, non autem tractus Trevirensis. De utraque Germania sic Hadr. Vales. Utraque in Provincia Belgica, nomen habet a Germaniae Gentibus, quae in parte Belgicae Rhenum transgressae consederunt [orig: consedÍrunt]. Certe Caes. de Bello Gallico l. 2. c. 1. scribit, plerosque Belgas esse ortos a Germanis, Rhenumque antiquitus transductos, propter loci fertilitatem ibi consedisse, Gallosque qui ea loca incolerent expulisse: ac ibidem inter Belgas numerat Condrusos, Trevirorum clientes, Eburones, Ceresos, Pemanos, qui imo nomine Germani appellantur: eosdem eodem in libro


page 386, image: s0386a

Germanos qui ripas Rheni incolunt; initio l. 6. c. 6. Cisrhenanos Germanos vocat, ut a Germanis Transrhenanis distinguat; Segnosque et Condrusos ex Gente et numero Germanorum, qui sunt circa Rhenum memorat Cluv. l. 2. de antiqua Germania, auctoritatem Caesaris secutus, affirmat et probat, Eburones, Condrusos, Segnos, Ceresos, et Pemanos, omnes uno et communi nomine primum Germanos, deinde Tungros esse appellatos. Plin. l. 4. c. 17. Rhenu (inquit (accolentes Germaniae Gentium in eadem provincia (Belgica) Nemetes, Triboci, Vangiones, Ubii, Gugerni, Batavi, et quos in insulis diximus Rheni, (Cannenefates nimi rum, et Frisii, Frisiabones, aliique.) Et Tac. l. de morib. Germ. c. 28. de Germanis Cisrhenanis sic refert, Rheni ripam haud dubie Germanorum populi colunt, Vangiones, Treboci, Nemetes, Ubii, Batavi: qui tres priores populi hodieque sunt in provincia Germania prima vel superiore; Ubii, et Eburones vel Tungri; ac Batavi in Germania secunda vel inferiore. Apud Tac. Hist. l. 4 Viribus cohortium abductis (ex insula Batavorum) Vitellius e proximis Nerviorum Germanorumque pagis segnem numerum armis oneraverat; Germanorum nimirum Cisrhenanorum ipsi parentium. Et Triboces quidem, Vangiones, ac Nemetes una cum Harudibus aliisque Germaniae populis Ariovistus Rex Germanorum, paulo ante Iulii Caesaris adventum, in Galliam finesque Sequanorum ad centum et viginti millium numerum transportavit. Ubios autem a Germanico Principatu Augusti in Galliam translatos esse constat. Segnos, Condrusos, Eburones, Ceresos, Pemanos, qui uno nomine Germani appellabantur, cum Caesar ipse Rhenum antiquitus traductos prodat in l. 11. multo ante eius aetatem in Gallia consedisse credendum est. Tiberius privignus Caesaris Octaviani Augusti, ac postea successor, victis Germanis, quadraginta milia captivorum ex Germania transtulit, et super ripam Rheni in Gallia collocavit Augusti iussu: ut scribit Eutropius in Breviario Historiae Romanae. Hoc est forsitan, quod ait Suet. c. 21. Augustum Caesarem Suevos et Sygambros deditos in Galliam traduxisse, atque in proximis Rheno agris collocavisse. Plin. a Rheno ad Scaldim pertinuisse Germanos Cisrhenanos asserit l. 4. c. 13. Toto autem hoc mari ad Scaldin usque fluvium Germaniae accolunt Gentes: etc c. 17. A Scalde (inquit) ad Sequanam Belgica, Item, A Scaldi incolunt Toxandri, etc. Ab his Germanis Cisrhenanis circa Augusti Principatum Germaniae nomen accepit portio Galliae Belgicae Rheno proxima: quae Germania Cisrhenana duas divisa est in partes, nimirum in ptovinciam Germaniam Superiorem vel primam, et in provinciam Germaniam inferiorem vel secundam. Ptolemaeus in Germania superiore, aliis prima dicta, Nemetes, Vangiones, Tribocos, et urbes Moguntiacum Tribocorum, Borbetomagum et Argentoratum Vangionum, Noviomagum, Nemetum ponit; in Germania inferiore aut secunda Coloniam Agrippinensem Ubiorum: cui Tungri cum urbe sua Atuaca sunt adiungendi prae ceteris. Hinc. C. Tac. Hist. l. 1. c. 12. superior Germania, et inferior Germania c. 9. atque in plurali numero Germaniae memorantur; Suet. in Vitellio altera inferior Germania c. 6. altera superior provincia in Galba c. 6. i. e. superior Germania nuncupatae. Idem Tac. eodem in l. c. 8. nunc Germanicos exercuus appellat: quos Suet. in Vesp. c. 6. exercitus Germanicianos in Germania vocat. Ex quo eognoscitur, verum esse quod supra asseruimus, circa tempora Augusti, cui Tiberius successit, parti Galliae Belgicae ad ripam Rheni iacenti appellationem provinciae superioris Germaniae et provinciae Germaniae inferioris im poni occoepisse, Tac. l. 1. Ann. c. 31. alterum in superiore Germania apud ripam Rheni constitutum, exercitum superiorem; alterum in inferiore Germani positum, inferiorem exercitum vocat; in Hist. l. 1. hunc, inferioris Germaniae legiones; illum, superioris Germaniae legiones: hiberna utriusque exercitus, Plin. in c. ultimo l. 4. castra legionum Germaniae nuncupavit; Eumenius in oratione pro restaurandis scholis Augustoduni, alarum et cohortium castra toto Rheni limite restituta. Notitia Imperii Rom. sub Comite rei militaris tractum Argentoratensem, sub Duce Germaniae primae, et sub Duce Moguntiacensi praefectos militum, Nemetis, Vangionibus, Moguntiaci, et in octo aliis Germaniae locis consistentium ponit. Suet. in Iul. quum ait, Q. Titurium Sabium et L. Aurunculeium Cottam legatos Caesaris per insidias caesos in Germanorum finibus, et Eutropius quum refert, absentem in Germania I. Caesarem male pugnasse, legatosque eius duos Titurium et Aurunculeium caesos esse: (quod Caesar l. 5. c. 8. factum scribit in Eburonibus a Rege gentis Ambiorige) ambo cum Caesare aperte declarant Eburones esse Germanos, ac provinciae Germaniae inferiori attribuendos. Not. Gall. praeter Auctores supra memoratos, lege de Circulo Austriaco, Math. Merianum Topogr. Prov. Austr. Lazium deser. Austriae, Ioh. Cuspinianum, Hier. Megiserum Ann. Carinthiae etc. de Bavarito, M. Velser. rer. Boci. l. 6. Ioh. Aventinum Ann. Boior. Aldzreiterum Ann. Boicae gentis, Trithem. etc. de Suevico, Mart. Crusium Ann. Suev. etc. de Rhenano sup. Merianum Toprographia Hassiae, Chr. Browerum Geneal. Comit. Nassov. de Franconico Merianum Topogr. Francon. de Rhenano inf. eundem Topogr. Archiepisc. Mogunt. Trevir. et Colon. Nic. Serrarium Rerum Mogunt. l. 8. P. Crataepol. Catal. Archiep. Trevir. et Colon. etc. de reliquis, Auctores laudatos Becmanno Hist. Orb. Terr.

GERMANIA inferior proprie dicta a recentiorib. quae aliter Belgium Gallis le Pais-Bas, incolis Nederlant dicitur: et in ea sunt 17. provinciae. Eius pars Borealis seu trans Rhenum erat alias in Germania, pars autem Australis et cis Rhenum erat portio Galliae Belgicae; nunc a Germanis omnino separatur. Ex his pars quae in Septentrionem tendit, subest Rei publicae provinciarum foederatarum, nempe Groninga, Frisia occidentalis, Transisalana, Zutphania, Gueldria inferioir, Ultraiectum, Hollandia, Zelandia, et maior pars Limburgi, cum aliquot locis Flandriae et Brabantiae, pars autem Australis Belgii subest partim Regi Hispaniae, uti Brabantiae maior pars, Flandriae pars, Namurcensis Comitatus, Mechlinia, Marchionatus S. Imperii, Gueldriae pars superior, Luxemburgensis Ducatus pro maiori parte, pars item


image: s0386b

Hannoniae, et aliqua portio Artesiae et Limburgi; partim Regi Franciae, uti media Flandria, pars Hannoniae et Luxemburgi, et tota fere Artesia. De his pluribus suo loco. Germania inferior dicitur ab Hispanis Paeses Baxos, et ab Italis Paesi Bassi, uti et ipsius pars septentrionalior dicitur communiter la Hollande a provincia praecipua, et pars meridionalior la Flandre, a provincia sic dicta. Vide Belgium.

Germaniae regiones per circuitum, quae mare attingunt.

Pomerania, Pomeranie, incolis Pomern. Megalopolitana, Meclebourg, incolis Meklenburg. Saxonia inferior, Basse Saxe, incolis Nider Sachsen. Frisia orientalis, Frise orientale, incolis Oost Friesen.

Mediterraneae.

Clivia, Cleves, incolis Clef. Iulia, Fuliers, incolis Gulick. Eyfalia, Eisfeld. Palatinatus inferior seu Rheni, Bas Palatinat, incolis die Pfaltz seu Nider Pfaltz of der Rhin. Alsatia, Alsace, incolis Elsass. Helvetia, les Suisses, incolis Switzerlandt. Rhaetia, les Grisons, incolis Grauwbuntner. Tirolensis Comitatus, le Tirol. Carinthia, la Carinthie, incolis Carnten. Stiria, la Stririe, incolis Steyer. Austria, l'Austriche, incolis Oesterreich. Monavia, la Moravie, incolis Mahren. Silesia, la Silesie, incolis Schlesien. Marchia nova, la nouvelle Marche, incolis niew Marck.

Interiores.

Marchia media et vetus, moyenne Marche et vieille Marche, Germanis Mittelmarck et alt Marck. Lusatia, Lusace, incolis Lausniz. Bohemia, la Boheme, incolis Boheim. Bavaria, la Baviere, incolis Bayern. Nortgovia, Nortgow. Suevia, la Suabe, incolis Schwaben. Franconia, Franconie, incolis Franckenland Hassia, la Hesse, incolis Hessen. Westphalia, la Westphalie, incolis Westphalen. Saxonia superior. la haute Saxe, incolis Ober Sachsen. Misnia, la Misnie, incolis Meissen. Thuringia, la Thuringe, incolis Thuringen. Saxonia inferior, la basse Saxe, incolis Nider Sachsen.

Germaniae inferioris provinciae.

Artesia, l'Artois. Brabantia, le Brabant. Flandria, la Flandre. Frisia occidentalis seu propria, la Frise occidentale. Gronigae dominium, la Seigneurie de Groningue. Gueldria, la Gueldre. Hannonia, le Hainaut. Hollandia, la Hollande. Limburgicus Ducatus, le Duche de Limbourg. Luxemburgensis Ducatus, le Luxembourg. Marchionatus S. Imperii, le Marquisat du S. Empire. Mechlinia dominium, la Seigneurie de Malines. Namurcensis Comitatus, le Comte de Namur. Transisalana, l'Over Issel. Ultraiecti dominium, la Seigneurie d'Utrecht Zelandia, la Zelande. Zutphania, le Comte de Zutphen.

Urbes Germaniae liberae et Principum clariores, asterismo maiores indicante.

Amberga, Amberg, in Palatinatu Rheni. * Argentoratum, Strassburg, in Alsatia inferiori. Augusta Tiberii. Vide Ratisbona. * Augusta Vindelicorum, Augspurg, in Suevia. Bamberga, Bamberg, in Franconia. * Basilea, Basel, Basse, in Helvetiis. * Berlinum, Berlin, in Marchia Brandeburgica. * Berna, Bern, in Helvetiis. Bipontum, Zweibrucken, in Palatinatu inferiori. Borbetomagus. Vide Wormacia. Brandeburgum, Brandeburg, in Marchia Brandeburgica. Brema, olim Phabiranum, Bremen, in Saxonia inferiori. Brisacum, Brisach, in Brisgovia. * Brunopolis, Braunswick, vel Brunswyck, in Ducatu Brunsvicensi. * Cassella, olim Stereontium, Hassiae primaria, Cassel. Coburgum, Coburg, in Franconia. * Colonia Agrippina, Caeln, et Coln, in Dioecesi Coloniensi. Constantia, Costentz et Costnitz, in Suevia.


image: s0387a

Curia, Chur, et Coira, in Rheatia. Curia altera, Hoff, in Voitlandia. * Dresda, Dresden, in Misnia. Durlacum, Durlach, in Suevia. * Egra, Eger, in Bohemia. Embda, Embden, in Frisia orientali. * Erphordia, olim Bicurgium, Erfurdt, in Thuringia. Fanum Galli, San Gal, in Helveriis. Francphordia, Franckfort an der Oder, in Marchia Brandeburgica. Friburgum, Freiburg, in Brisgovia. Glogavia magna, Gross-Glogaw, in Silesia. Gerlitium, Gorlitz, in Lusatia. * Grypsualdum, Gripswald, in Pomerania. Gusterovia, Gustrow, in Ducatu Megalopolitano. Halberstadium, Halberstat, in Saxcnia inferiori. Halla, Hall, in Saxonia superiori. * Hamburgum, Hamburg, in Saxonia inferiori. * Heidelberga; olim Budoris, Heidelberg, in Palatinatu Rheni. Helenopolis, Postea Francphordia, emporium liberum Franconiae Franckfort am Main, in Franconia. * Herbipolis, Wirtzburg, in Franconia. Iena, et Isenacum, academiae Thuringiae, Iena et Isenach. Ingolstadium, aliquando Chrysopolis, Ingolstadt, in Bavaria. Lipsia, olim Lupphurdum, Leipsick, in Misnia. * Lubeca, Lubeck, in Holsatia. Luneburgum, Lunenburg, in Saxonia inferiori. * Magdeburgum, olim Parthenopolis, Magdeburg, Meidenburg, in Saxonia inferiori. Mansfeldia, Mansfelt, in Saxonia inferiori. * Martisburgum, olim Amasia, Hassiae academia et primatia regionis, Marpurg, in Hassia. Misna, Meissen, in Misnia. * Mogontiacum, quae et Magontia, ac Moguntia, Mentz, in ditione Moguntina. * Monachium, Munchen, in Bavaria. * Monasterium, olim Minigroda, Munster, Mymingrode Munstero, in Westphalia. Neoburgum, Newburg, in Brunsvicensi Ducatu. * Neroberga, et Noriberga, ac Norica Nurnberg, in Franconia. Nerolinga, Nordlingen, in Suevia. Noriberga, et Norica. Vide Neroberga. Olomucium, Iulius mons aliquibus, Olmutz, in Moravia. * Praga, olim Marobudum, ut creditur: Prag, in Bohemia. * Ratispona, et Reginopolis, Regenspurg, in Bavaria. Rhodopolis, postea Rostochium, Rostock, in Ducatu Megalopolit. Rotovilla, Rotweil, in Suevia. Salodorum, Solothurn, in Helvetiis. * Spira, olim Nemetes, et Neomagus, Speyr, in Palatinatu Rheni. * Stetinum, Stetin; in Pomerania. Stutgardia, Stutgard, in Suevia. Sundis, Straelsundt, in Pomerania. Susatum, Soest in Westphalia. Swenitium, Schweinitz, in Silesia. * Tigurum, Zurich, in Helvetiis. Tremonia, quae et Dortmania, Dortmond, in Westphalia. Treviri, Trier, in Trevirensi ditione. Tubinga, aliquando Augusta, Tubingen, in Suevia. Vangiones. Vide Wormacia. * Verona, postea Berna. * Vesuntio, aliquando Chrysopolis, Besanzon, in Comitatu Burgundiae. Huius nempe Archiep. est Imperii Princeps. Miraeus. Vimaria, alias Vinaria, Weimar, in Thuringia. * Vismaria, Wismar, in Ducatu Megalopolitano. * Vitemberga, quasi Vitarum mons, Witenberg, in Saxonia inferiori. * Vlma, Vlm, in Suevia. Volgastum, Wolgast, in Pomerania. * Vratislavia, Breslaw, in Silesia. Wormacia, Worms, in Palatinatu inferiori. Zuica, olim Cycnea Zwickau, in Lusatia. Vrbes Norici, Austriam, Stiriam, Carinthiam, Carniolam, partem Bavariae et Comitatus Tirolensis continentis. Andreapolis, quae et Lavantum, S. Andres, in Carinthia. Anisium, Ens, in Austria superiori. Astaris, Steyr, in Austria superiori. Brixina et Brixinum, Brixen, antea in Rhaetia. Candolica. Vide Vitopolis. Celeia, Cilley, in Stiria. Cetium, Zeisselmur, in Austria. Chiema, Chiemsee, in Bavaria. * Claudia, Clagenfurt, in Carinthia. Cremesium, Kremps, in Austria. Draburgum, Draburg, in Carinthia. Fanum S. Viti. Vide Vitopolis. * Flaviana, quae et Iuliobana, Vienna postea, Wien, Austriae caput, Academia, et Episcopatus sub Archiep. Salisburgensi. * Gracium, sive Graecium, olim Savaria, Graetz, antca in Pannonia.


page 387, image: s0387b

Gurcum, Gurck, in Carinthia. Iuliacum, olim Vacorium, Villach, in Carinthia. Iuvavia. Vide Salisburgum. * Labacum, Labach., in Carniola. Lavantum. Vide Andreapolis. Leitae, seu Lytipons, Pruck, in Austria. * Lencia, Lintz, in Austria. Medelicum, Melck, in Austria. Muraepons, Prucklan der Muer, in tiria. Neoburgum geminum, Neuburg, in Bavaria. Nova urbs, Neustat, in Austria. * Oeni pons, Inspruck, in Comitatu Tirolis. * Patavia, Passaw, in Bavaria. Petovio et Petovium, Petaw, antea in Pannonia, nunc in Stitia. * Salisburgum, olim Iuvavia, Saltzburg, in ditione Salisburgensi Secovia, Sekaw, in Stiria. * Tridentum, Trento, Trient, antea in Rhaetia, nunc in Tirolensi Comitatu. Vidonis Curia. * Vienna, Wien, quae antea erat Pannonia. Vitopolis, S. Veit, in Carinthia. Ex his urbibus aliquot fuere [orig: fuÍre] alias in Rhaetia, et quaedam in Panonia, sicque extra Noricum: nunc autem omnes in Germania censentur.

GERMANIA [3] urbs Moesiae Inf. circa Thraciam, alias metropolis, et patria Belisarii.

GERMANICA legio septima . Ptol. Hisp. Tarrac. urbs.

GERMANICAE Historiae Univ. societas vide Teutonico-Leopoldina Societas: sicut de altera per Germaniam Societate Naturae Curiosorum, ubi de Curiosis.

GERMANICIA seu GERMANICEA Euphratesiae urbs. Steph. iuxta Amanum montem. Adata vulgo, teste Manasse. Item urbs Galatiae Paulo Diacono, qui eam Mirangulos vocat.

GERMANICIANA Africae Propriae urbs. Ant.

GERMANICIANI apud. Suet. Tib. Ner. c. 25. Flagitabant ambo exercitus --- ut aequarentur stipendio praetorianis. Germaniciani quidam etiam detrectabant Principem; milites dicuntur Exercitus Germanici, Graecis oi( e)n tw=n stratope/dwn tw=n e)n th=| *germani/a|. Sed et ipse exercitus Germanicianus dicitur eidem Vesp. c. 6. ad quem locum vide Casaub. Animadv. Idem Oth. c. 8.

GERMANICOPOLIS Asiae minoris urbs circa Hellespontum. Plin. l. 5. c. 32. Eius meminit Amm. Marcell. l. 27. sed dicit esse in Cilicia.

GERMANICUM [1] castrum Galliae, in Biturigibus, olim minutissimum, a Ludovico Crasso Gall. Rege ad deditionem adactum; capto Haymone Burbonensi domino. Germigny hodie, inter Dunum Regis et Nivernum, in pago Burbonensi, 6. vel 7. leuc. a Burbone Erchembaldi. Est et Germaniacum, ad Vidulam fluv. vulgo Germigni non longe a Durocortoro Remorum, quod Theodoricus Austrasiorum Rex Theodorico Abbati donavisse dicitur. Item Germiniacus villa a Monast. Floriacensi non multum dissita. Hadr. vales. Not. Gall.

GERMANICUM [2] Mare seu Oceanus Germ. qui Germaniam alluit inter ostia Rheni et Albis fluv. Ptol. In quo Glossariae insulae, et Thule, Plin. l. 4.. c. 13. Distinguitur in Ocean. Sept. Nortzee, Occid. Westzee, Danis; et Mer. qua [orig: qu‚] effunditur in vastum sinum per Hollandiam, Zuydersee. A variis varie promovetur in Or. et Bor. Quibusdam terminatur ad prom. Schanuvium. in Sept. excurrit ad prom. Bor. Noortcaep, hincque spargitur in oras Norvegicam et Anglicam. Baudr.

GERMANICUS [1] inter titulos Domit. Imp. apud Stat. l. 4. Silv. 1. v. 2.

Laeta bis octonis accedit purpura fastis
Caesaris, insignesque aperit Germanicus annum.

Titulus Carminis est, Consulatus Imp. Aug. Germanici. Sic sequens inscribitur, Eucharisticon ad Imp. Aug. Germanicum Domitianum: Hodie id nomen in Fastis Domitiano subiectum legitur. Vide infra ubi de Rheni sim ulacro, it. Septembri; et plura hanc in rem apud Barth. ad d. l. ut et in voce Domitianus.

GERMANICUS [2] Caesar Cos. Collega C. Fonteii Capitonis A. U. C. 764. Fil. Drusi, C. Caesaris Caligulae pater, a Tiberio patruo adoptatus est, Suet. Calig. c. 1. quaesturam quinquennio, antequam per leges liceret, ac post eam consulatum statim gessit. Missus ad exercitum in Germaniam, excessu Aug. nuntiato, legiones universas Imp. Tiberium pertinacissime recusantes, et sibi summam reip. deferentes, incertum constantia an pietate maiore compescuit: atque hoste mox devicto triumphavit. Armeniae Regem devicit: Cappadociam in provinciae formam redegit. Diutino morbo, Antiochiae Obiit An. Aet 34. non sine veneni suspicione, Tac. Ann. l. 2. c. 69. Fraude Tiberii ministerio et opera [orig: oper‚] Cu. Pisonis, qui sub idem tempus Syriae praepositus erat. Suet. in Iul. Caes. Calig. c. 5. Moritur hic [orig: hÓc] Germanicus A. M. 3981. post C. N. 19. Vide quoque Tac. Ann. l. 1. c. 3. de quo infra. Hunc, ut poetam, celebrat Ovid. in Fastis, l. 1. v. 3. et 63. quos ei dicavit, item carmine ad Suillium. Et fortasse eius, non Domitiani Germanici carmen est, quod in veteribus epigrammatis legas, de puero Thrace, cui glacie caput abscissum, Suet. in Calig. c. 3. Omnes Germanico corporis, animique virtutes, ut quantas nemini cuiquam contigisse, satis constat. Magnum et rarum elogium, in quo tamen consentiunt historici. Tac. Ann. l. 2. c. 64 et 83. Pluribus persequitur illius laudes, etiam cum Alex. Mag. comparatione facta [orig: fact‚]. Dio paucis verbis non pauciora dicit l. 57. *ka/llistos2 me\n to\ sw=ma, a)/ristos2 de\ kai\ th\n yuxh\n e)/fu, paidei/a| te\ a(/ma kai\ r(w/mh dieprepe, prao/tato/s2 te kai\ swfrone/staios2 hn)=. Dilaudat


page 388, image: s0388a

eundem et Ioseph. Origin. l. 18. c. 8. Unus Velleius, per adulationem principis turpissimam, ausus est laudato ab omnibus iuveni ignaviae maculam aspergere.

GERMANICUS [3] locus Germ. nunc vicus Foburg. ad Danub. ubi Ilmi um fluv. recipit in Bavar. Cluv.

GERMANII Persiae gens. Herod. l. 1. c. 125.

GERMANION 28. Ierusalem Ep. post Dium, successore Gordio. A. C. 209. Euseb. Hist. l. 6. c. 8. et 9.

GERMANITAS tit. honorarius, in Epistolis Episcoporum sibi invicem scribentium, apud Augustin. in Ep. 19. 97. et 106. Vide supra Fraternitas.

GERMANOPOLIS Paphlagoniae urbs. Ptol. Ginopoli teste Moletio.

GERMANO-Sarmatia vide Sarmatia.

GERMANORUM Apostolus dictus Bonifacius Anglus de quo vide suo loco et infra Mogontiacum.

GERMANORUM opp. in finibus Trevirorum pagoque Trevirensi, ad laevam Ripam Rheni rivulique Wocharae; ubi Goar Aquitanus, Oratorium cellulamque exstruxit, sub Sigiberto Iun. Austrasiorum Rege. Hodie ad S. Goarem, vulgo S. Gewer dicitur. Forte hunc locum Aus. in Mosella v. 473. designavit nomine Germanoram portuum, sic canens:

Vel qua Germanis sub portubus ostia solvis.

Sub eo enim et ab eo non procul sunt confluentes Mosellae et Rheni. Vasaliaco sup. proximum est, inter hoc et Bobardum situm. Vide Hadr. Vales. Not. Gall.

GERMANUS [1] I. Patr. Constantinop. a Leone Isaurico pulsus, A. C. 730. Aet. 90. Niceph. in Chron. Cedren.

GERMANUS [2] II. Emanueli successit, A. C. 1222. per An. 17.

GERMANUS [3] III. A. C. 1255 Cui Arsennus successit. Item, Patr. Hierosolymitanus, sec. praet. Genebrard. in Chron.

GERMANUS [4] Altissiodorensis Ep. a Pelagiano errore Britannos, cum Lupo Trecensi, ad veram fidem revocavit A. C. 431. Obiit Ravennae, Prosper in Chron.

GERMANUS [5] Britanniae Ep. sub Utherio Pendraco Britannos in Saxones educens, ter cantato cantico Alleluiah, hostes fugavit. A. C. 517. Polyd. Hist. l. 3. et 4.

GERMANUS [6] Capuae Ep. ab Anastas. P. ad Anastas. Imp. missus, ut haereticis favere desineret; apud Iustinum eodem munere functus. Obiit A. C. 521.

GERMANUS [7] Ep. Paris. Childeberti Regis Eleemolynarrus magnus. Obiit A. C. 576. Greg. Turon

GERMANUS [8] Audebertus, aurelianensis, Philosophus, Poeta et IC. Alciati auditor. Ob versus in Romae, Neapolis et Venetiarum laudem, clarus, Eq. D. Marci dignitatem metuit. Obiit A. C. 1598. Aet. 80. Scaevola San-Marth. in Elog. l. 4.

GERMANUS [9] Brixius Antissiodorensis, Graece doctiffimus, vertit Chrysostomum de Sacerdotio, scripsit de pugna inter Gallicam quandam et Anglicam navem, versu, etc. Spoliatus Blesis, cum in Aula esset, prae maerore in reditu Obiit. Paul. Iov. Elog. c. 14.

GERMANUS [10] Iohannes, vide Iohannes.

GERMANUS [11] Vaillantius Ep. Aurel. Graece doctus, Poeta, Commentator Virg. Francisco I. gratus Saussaeus Ann. Aurel. Obiit A. C. 1587. Aet. 70. Praedixerat is particidium funestum in Henrico III. commissum, et turbas illud insequutas, viditque maximam scriptorum suorum partem ipse petire, ac dissipari intestino bello. Vide quoque Elogia San-Marth. et Anton. Teissier, nec non Barthium Advers. l. 50. c. 9.

S. GERMANUS vide Grandis vallis.

GERMARA Celtica gens, quae interdiu nihil videt. Steph. ex Arist. Mirabil. et Apollon. ex Eudoxo.

GERMEUS Marcus vide Marcus.

GERMIA Leuncl. Kermen, urbs Thraciae, Hadrianopoli finitima, nunc clara, et sedes Praefecti: Gerne quibusd. Lacus Varani, in prov. Capitanata regni Neap. versus montem Garganum ad Bor. et oram littor. maris Hadr. Circuitus 16. mill.

GERNLERUS Lucas Theologus Basiliensis, eruditione, pietate facundia [orig: facundi‚], Orthodoxiae zelo, agendi dexteritate, celeberrimus. Natus A. C. 1625. patre Ioh. per 50. Ann. Ecclesiaste inculpato: post egregiam Lingg. Philosophiaeque peritiam haustam, Theologiae animum applicuit: cui in patrio Athenaeo, auspiciis Zuingerii, Buxtorfii, Beckii, Grynaei, virorum celeberrimorum, feliciter operatus, ad exteras Ecclesias visendas, per Galliam, Britanniam, belgium, et Germaniam iter instituit: Redux in patriam, postquam foris domique verbum Domini, incredibili successu aliquandiu praedicavit; dignus est habitus, qui Theodoro Zuingero, Socero suo, Ecclesiae Basil. Antistiti Sexto, A. C. 1654. in Domino pie defuncto, succederet; a quo tempore, quantus in Ecclesia, quantus in Academia esset, indefatigabili alacritate, testatus est luculentissime. Obiit A. C. 1675. mens. Febr. postquam aliquot mens. ante sub finem anni praec. suggestus, e quo populum solito zelo docebat, ingenti terrae motu intremuit, et Luna mox Cal. Ian. emortualis anni totum vultum horribili ferrugine texit. Eius brevi prodibunt: Praelectiones in Prophetiam Danielis, aliaque luce quam maxime digna. Pater fuit Ioh. Henrici iam Ecclesiastae in patria Micropolitani, et Theodori, Coetus Germanici qui Genevae colligitur Ministri, qui ambo vestigiis paternis avitisque strenue insistunt. Vide Petrum Werensel sium, qui illi in functione successit, in Orat. fun.



image: s0388b

Nox postquam oppressit tantum, mea Patria, sidus,
Qui micat, o [orig: Ű] mirum! rursus ab axe dies?

GEROCOMIUM ex Graeco *ghrokomei=on, locus ubi Senes aluntur, in Vita Euphrosinae Virg n. 8. aliter Gerontocomium, Gr. *gerontokomei=on, apud sulian. Antecess. Constit 7. Diversorium Senum, in Monasteriis agnoscit Petrus Diacon. de Mirac. S. Benedicti Casini patratis n. 29. Inter quod *ghrokomei=on et *ghrotrofei=on id discriminis ponunt Grammatici, quod istud ampla, hoc minor aedes sit, in qua aluntur senes. Lexicon Gr. MS *ghrokomei=on me/ga, *ghrotrofei=on mikro\n, Gerocomium magnum, Gerotrophium parvum, apud C. du Fresne in Gloss. qui de Gerontocomiis et Gerotrophiis CP. agit in CP. Christ. Ceterum Gerontocomia primum instituisse Hyrcanum Iudaeorum Principem, refert Egesippus. Quem imitatus inter Christianos Impp. Mauritius, domum, in qua senes morbosi alerentur, nomine vivarii sumptuosi, exstruxisse magnificis impensis, legitur apud Cedren. etc.

GEROLDSECCIA Germ. Geroidseck vel Hohen-Geroldseck, Familiae nomen in Germania illustris: cuius auctorem Geroldum Bavariae Ducem, Hildebrandi Ducis Sueviae fil. et Hildegardis, Carolo Magno nuptae, fratrem constituunt; cum alterum quidem eius fil. Bertholdum, Ducatui Sueviae admotum, alterum Geroldum, castro Geroldseccio a Patre donatum, perhibent. Certe gens inter illustriores semper numerari meruit, et coniugiis dignis decora avita conservavit. Demum in Anna Maria, friderici Com. Solmensis, et deinceps Fridericus Marchionis Badensis, uxore, de cuius progenitoribus paulo post, tota defecit. Et quidem de eius in Baronatum praerensione, in Instr. Pac. ß. 4. cautum est: de cetero Cronenburgio Comiti titulus iste accessit, et ob illum, inter Proceres Imperii, locus. Alia Familia fuit Dominorum Geroldsecciae ad Vogasum, in Alsatiae oris, quae cum dudum defecerit, eius nominis memoriam Rappolstenii Comites servarunt. Redeo ad Annam Mariam praefatam, cuins progenitores ita habent: Waltherus Dn. de Hohengeroldseck, ex Elisabetha Liechtenbergica filia. Simonis, Theobaldum genuit, exstinctum A. C. 1461. Quo et Dorothea [orig: Dorothe‚] de Thengen filia Eberhardi Comitis, nat. Gangolphus, ex Cunigunde Montafortia (quae Obiit A. C. 1515.) suscepit filium cognominem: cui Anna Rupinensis filia Ioh. Com. de Lindau et Rupin, genuit Quirinum Gangolphum, qui excessit A. C. 1569. Pater ex Maria Com. Honstenia Iacobi, inter masculos suae gentis extremi. Obiit enim is A. C. 1634. non nisi duabus filiabus ex Barbara Rappolstenia genitis: quarum una Maria Magdalena nata A. C. 1585. Obiit A. C. 1587. altera Anna Maria, Friderico primum Com. Solmensi in Laubach: inde Friderico M. Bad. in Durlach, nupta, uti dictum, decessit A. C. 1649. Vide Phil. Iac. Spener. Theatr. Nobil. Part. 2. et in Indic.

GERON fluv. Peloponnesi, apud Pylum opp.

GERONTIA ins. ante sinum Pagasicum. Plin. l. 4. c. 12.

GERONTICON in Charta Slsnandi Ep. Itiensis Aerae 952. apud Ant. Yepezium Chron. Ord. S. Benedicti Tom. IV. Libros, unum Ordinarium et unum Sacerdotalem, et unum Geronticum, tertium cum Officio Passionis et Missae ipsius Martyris etc. liber est continens Vitas Patrum seu Seniorum, de quo ita Ioh. Antiochenus nuper editus a Ioh. Bapt. Cotelerio c. 5. H prw/tws2 e)n *)aigu/tw| sunteqei=sa megi/sth bi/blos2 tw=n a(gi/wn gero/ntwn th=s2 *skh/tews2, *qebai/+dos, *libu/hs2 ta\s2 i(era\s2 politei/as2 kai\ a)pofqe/gmata tou/twn kata stoixei/wn e)mperie/xousa. Primum in Aegypto concinnatus ingens Liber sanctorum Senum, in Scethi, Thebaide et Lybia, sanctam eorum conversationem et apophthegmata, iuxta ordinem literarum, complexus. Cuius, Latine editi a Rosweido, Graecum exemplar nactus idem publicavit in Monumentorum Eccl. Graecae tomo 1. Vide quoque Notas eius p. 795. et Car. du Fresne in Gloss. nec non infra Senex, it. Seniores.

S. GERONTII opp. S. Girons, in provincia Galliae Benearensi, haud procul abest, a castro S. Gaudentii, S. Gaudens, vide Hadr. Vales. in Sancti Gaudentii castrum.

GERONTIUS Diaconus Mediol. ab Onoscelide quodam se rasum et molae affixum, dicens, iussu Ambrosii domum pro carcere habuit. Sed inde cum in Graeciam evasisiet, Medicinae peritia [orig: periti‚] tantum effecit, ut Ep. Nicomediae fieret: A Chrysostomo depositus. Sozom. l. 8. c. 6. Socrat. l. 6. c. 10. Item, Dux Constantini Tyr. Maximum pulso Imp. surrogaturus, adventu Honorii copiarum, quas Constantius ductabat, in Hisp. fugit, ubi se ipsum, cum uxore et Valente amico occidit A. C. 449. Cassiod. et Prosper. in Chron. Oros. l. 7. c. 40. Sozomen l. 9. c. XI. et 12. et seqq. Item, haereticus, a Basilisco, Anastasio Hierosol. suffectus.

GERONTOCOMIUM vide Gerocomium.

GERRA vulgo El Catif, urbs Arabiae in ora Sinus Persici. Hinc Sinus adiacens aliquando Geraicus.

GERRAE [1] pop. Sept. apud Dionys. Perieg. v. 131.

*pro\s2 de\ no/ton *ge/r)rai, kai\ *nwri/ki a)/ste) e)rumna\.

Ita enim vulgo legebamus donec Tanaquillus Faber aliam lectionem nobis suppeditavit, Ep. Crit. 27. Sic enim ille: Et tamen aliquis, inquit, quantumvis leviter in his rebus eruditus, facile conicere poterat non *ge/r)rai, sed *p(ai=toi legendum esse. Nic. Lloyd.

GERRAE [2] crates vimineae, Graece ge/r)rai quoque; quas cum Athenienses, Syracusas obsidentes, crebro poscerent, irridentes eos Siculi gerras clamitabant; unde factum, ut gerrae, pro nugis et contemptu, dicantur, Fest. Hinc itaque Gerrae Siculae, proverb. Ahi tamen scuta Persica e)n lu/gwn kai\ oi)sij/nous2, gerras dictas esse volunt, ut apud Suid. et Eustath. videre est. Sed et fascini sic dicti sunt in Naxo, Veneris ins. Nonio teste etc. At Gerres, apud Mart. l. 3. Epigr. 75. cuius epigraphe in Baeticum.

Teque iuvant gerres, et pelle melandrya cana:



image: s0389a

minuta salsamenta sunt e locustarum genere, de quibus vide Plin. l. 32. c. ult. et Hadrian. Turneb. Advers. l. 24. c. 46.

GERRHA urbs Aegypti maritima, apud Palaestinae confinia, Maseli, teste Molet. cum Ortelio. Steph. est urbs Chaldaeorum. Gerrhum dicitur. Ptol.

GERRHENI populi. 2. Machab. c. 13. v. 24.

GERRHI Sarmatiae Asiaticae gens. Ptol. Et Arabiae Felicis populi.

GERRHUS vel GERUS fluv. Albaniae, in Caspium mare fluens. Ubi Geri pop. vide et Gerus. Plin. l. 4. c. 12.

GERSHAM fil. Mosis. Exod. c. 2. v. 22. Lat. advena ibi. 1. Par. c. 6. v. 62. et 71. etc. 15. v. 7.

GERSHOM fil. Phinees. 1. Esd. c. 8. v. 2.

GERSHON fil. Levi. Gen. c. 46. v. XI. 1. Par. c. 6. v. 1.

GERSON [1] vel JARSONa loco natali, alias Ioh. Charlerius, Doctor et Cancell. Academiae Paris. Sui aevi Oraculum. A Duce Burgundiae, haerescos in Concil. Constantiensi frustra accusatus, sub vitae finem plurima passus est, quod in saeculi vitia liberius esset invectus. Obiit Lugduni, A. C. 1419. Opera eius habenrur, edita Argentinae, A. C. 1488. et Parisiis A. C. 1606. in 4. partes divisa. Moret. Dict. Hist. Vide et Iohannes.

R. GERSON doctor captivitatis Gallicae, auctor Thekanot versionis Obiit A. M. 4830. iuxta R. Ganz. Eius tempore fuere [orig: fuÍre], R. Iuda F. Barzelon, auctor libri Hettim, seu de temporibus, R. Ioseph. Tob. qui scripsit Olam amuba ex omnibus versibus, et R. Zerachia, auctor Meor Enaiim aliique memorati in Iuchasin p. 130. Vide cit. Ganz in Chronologia Rabbinor.

GERSON [2] quae et GERGASSI civitas est alienigenarum in Basanitide, in tribu Manasse, de qua filii Israel expellere non valuerunt [orig: valuÍrunt] Gesluri. Hier. de loc. Hebr. lit G. dict. Gerson.

GERTIGOS Morali Vambra, opp. Hisp. nunc pag. Portugall. in reg. Igeditania.

GERTRUDIS [1] virgo pietate et scriptis inclita, A. C. 1280. Trithem. Catal.

GERTRUDIS [2] Mons Urbs Hollandiae Mer permunita, in ora Mervae, in confin. Brabantiae 2. leuc. a Breda in Bor. vix 3. a Dordraco in Eur. Sub Batavis. vulgo Geertruydenberg.

GERVA Leuncl. Trebilium, urbs Armeniae mai.

GERVASIUS [1] Anglus, nepos Henrici II. ab Ottone IV. Mareschallus regni Arelat. factus. Scripsit Mappam Orbis. historiam Angliae, Terrae S. de origine Burgundorum, Mirabilia Orbis Chronicon cui tit. de Otiis Imperialibus, etc. Vide Voss. de Hist. Lat. et Mathem.

GERVASIUS [2] Cantuariensis, Benedictinus, sec. 13. Historiam Angliae composuit, ubi satis curiose in Britonum, Saxonum et Normannorum originem inquirit. Item vitas Archiepp. Cantuar. Balaeus, Gesner. Voss.

GERVASIUS [3] Ricobaldus Ferrar. vitas Paparum, usque ad A. C. 1300. persequutus est. Volaterr. l. 22. Comm. Urban. Vide Hier. Rubeum, Hist. Ravenn. l. 2. et 6. Voss. de Hist. Lat. l. 2. c. 62. p. 499.

GERULA apud Isid. Uri agrestes boves sunt in Germania, habentes cornua in tantum protensa, ut regiis mensis insigni capacitate ex iis gerulae fiant: vas vini est aut cuiuslibet humoris capax, unde Gerlas hodie Burgundi vocant vasa ampla lactis aut aquae gerula, ex ligno facta. Alias Gerula, apud Romanos, ministerii domestic nomen erat, a gerendo infantes. Hanc a Nutrice distinguit Hier. ad Laetam, Nutrix ipsa non sit temulenta, non lasciva, non garrula, habeat modestam Gerulam, nutricium gravem. Neque vero haec opera discereta semper, sed Nutricem aliquando Gerulam quoque fuisse, discimus ex Plaut. Ptol. Poen. v. 28.

Nutrices pucros infantis minutulos
Domi ut procurent, neu quae spectatum afferant;
Ne et ipsae sitiant et pueri pereant fame.

Etiam Geruli fuere [orig: fuÍre] servi, qui id officii sub Nutricibus praestatent, a Scholiaste Sophoclis in Aiace flagellifero *bai/ouloi, Baiuli dicti, quod baiulent gestentque ulnis pueros: Unde in Aula CP. olim Magnus Baiulus, apud Georg. Codin. Geruli sportularum, similiter e ministerio fuere [orig: fuÍre]: de quibus Iuv. l. 1. Sat. 3. v. 249. et seqq.

Nonne vides, quanto celebretur sportula fumo?
Centum convivae: sequitur sua quemque culina.
Corbulo vix ferret tot vasa ingentia, tot res
Impositas capiti, quas recto vertice portat
Servulus infelix, et cursu ventilat ignem.

Et haec socorum migratio erat ab aedibus divitum ad tenuiorum et pauperum domus, qui sportulam officio diuturno commeruissent: Illae autem a culina in triclinium beatorum et divitum et in ipso triclino fuerunt [orig: fuÍrunt], quarum meminit Senec. Ep. 78. et Mart. l. 7. Epigr. 47. cuius epigraphe de Annio,

Cum mensas habeat fere ducentas,
Pro mensis habet Annius ministros:
Transcurrunt Gabatae, volamque lances etc.

Huius agminis portio fuit, ille apud Evangelii Scriptores Marcum, et Lucam, lagenam seu amphoram aquae baiulans: item illi apud Sidon. l. 9. Ep. 13.

Geruli caput plicantes
Anaglyptico metallo,
Epulas superbiores
Humeris ferant onustis etc.



page 389, image: s0389b

Vide Laur. Pignor. l. de Servis p. 191 et 192. Apud Suet. Calig. c. 40. Vectigalia nova atque inaudita --- exercuit --- Ex Gerulorum diurnis quaestibus pars octava etc. Geruli sunt, oi( misqou= ferontes2 Graecis prounei/kous2 et pridi/nous2 Attici dixere [orig: dixÍre]; Latini etiam baiulos et gerones, ut Cic. Ep. ad Attic. Vide Casaub. add. l. nec non Salmas. ad Solin. p. 230. etc.

GERULATA vulgo Kerlburg, oppid. Hung. ad ripam Danubii, 3. leuc. a Posonio. Cluv.

GERULPHI apud Gervas. tilleber. in Otiis Imperial. part 1. appellati Gallis dicuntur, qui Graecis luka/nqrwpoi, Gallis Loup-garous, quasi Lupi-homines, hodie, vide infra Guaratores.

GERUNDA vulgo Girona, Hisp. Tarr. urbs, Ausetanorum fuit, nunc Catalauniae apud oram litoream: de qua Prudent. peri\ stefanw=n Hym. 4. v. 30.

Artibus sanctis locuples Gerunda.

ad amnem Sambrocam Ter; Dives et munita, cum Duc. tit. 7. leuc. ab ora maris Medit. in Occ. 8. a confin. Gall. et Comit. Ruscinonensis, in Austr. 16. a Barcinone. Baudr. Episcopal. est sub Archiep. Tarraconensi: de cuius Conciliis vide Tom. VI. Concil. et Moret. Dict. Hist.

GERUNDENSIS Ager a Saracenis vastatus Blondus l. 2. Derad. 2.

GERUNIUM Vulgo CIRIGNOLA, opp. Apuliae Dauniae inter Asculum et Canusium, quam Quadratus Gereniam appellat. Steph. *koua/dratos2 de\ *ghrhni/an au)thn kalei=.

GERUS vel GERRHUS fluv. Scythiae, in sinum Carcinitem influens, septimus ab Istro memoria [orig: memori‚] dignus. Herod. l. 4. c. 19. 47 et 56. Steph. locus est et fluv. proximus Borystheni, Basilidas et Nomadas separans. Val. Flacc. Argon. l. 6. v. 67.

--- Potaque Gerys quos efferat unda [orig: und‚].

GERUSA urbs Sarmatiae Asiaticae. Ptol. S. Georgio hodie dici putatur.

GERUSIA ex Graeco gerousi/a, Sparta seu Lacedaemone olim, quod Romae Senatus, fuit, ipsa quoque a Senibus dicta, qui Graecis *ge/rontes2 dicuntur, in gl. l. Archigerontes, C. de Ep. aud. Eodem nomine X. ke/smous2 apud Cretenses insignivit Aristoteles. Vide Postell. de Magistr. Athen. c. 30. et infra in voce Presbyter. Inde et loco nomen, ubi Senatus habebatur. Plin. l. 35. c. 14. Sic struxere [orig: struxÍre] murum Athenis --- sic Patris aedes Iovis et Herculis --- domum Trallibus, regiam Attali: item Sardibus Croesi, quam Gerusiam secere [orig: secÍre] etc.

GERYON [1] sive GERYONES Chrysaoris fil. Hesiod. Trium Hispanicarum insularum Rex priscus Belearidum viz duarum, et Ebusi, quae res locum fecit Poetarum fabulis, ut Geryonem tricorporeum fuisse dicerent Hunc Hercules interfecit, bovesque eius in Graeciam abegit. Sunt etiam qui idcirco Geryonem tricorporem creditum velint, quod tres fuerint eodem nomine fratres, tanta [orig: tant‚] inter se animorum concordia [orig: concordi‚] viventes, ut anima [orig: anim‚] una [orig: un‚] regi putarentur. Hesiod. in Theog.

*xrusa/wr d' e)/teke trike/falon *thruonh=a.

Euripid. in Herc. Fur. vocat eum *grisw/maton both=ra *)eruqei/as2. Nonnus Bassaricor. l. 25.

*ka/llipe kai\ trilo/foio karh/ata *thruonh\os2

Lucret. de Rer. nat. l. 5. v. 28.

Quidve tripectora tergemini vis Geryonai.

Horat. Carm. l. 2. Od. 14. v. 7.

--- Qui ter amplum
Geryonem, Tityonique tristi
Compescit unda.

Virg. Aen. l. 7. v. 662.

Geryone exstincto, Tirynthius attigit arva,

Idem l. 8. v. 202.

Tergemini nece Geryonis, spoliisque superbus,

Ovid. Met. l. 9. v. 184.

--- Nec me pastoris Iberi
Forma triplex, nec forma triplex tua, Cerbere, movit.

Sil. Ital. Punic. Bell. l. 13. v. 200. et seqq.

Qualis Atlantiaco memoratur litore quondam
Monstrum Geryones immane tricorporis irae.
Cui tres in pugna dextrae varia arma gerebant,
Una ignes saevos, ast altera pone sagittas
Fundebat, validam torquebat tertia cornum,
Atque uno diversa dabat tria vulnera nisu.

Palaephatus: *ghruo/nhn fasi\n o(/ti trike/falos2 hn)=, a)du/naton de\ sw=ma trei=s2 kefala\s2 e)/xein, h)=n de\ toi=on de\ tou=to. *polis2 e)sti\n e)n tw=| *eu)cei/nw| po/ntw| *erikachni/a kaloume/nh, h)=n de\ *ghruo/nhs2 e)n toi=s2 to/te a)nqrw/pois2 o)nomasto\s2, plou/tw te kai\ a)llois2 diafe/rwn. *)/exe de\ kai\ bow=n a)ge/lhn sqaumasth\n, e)f' hn)\ e)lqwn *(hraklh=s2 a)ntipoiou/menon *ghruo/nhn e)/kteinen. *(oi de\ sqew/menoi perielauname/nas2 ta\s2 bou=s2, e)qau/mazon, h)=san ga\r to\ me\n me/geqos, mikrai\, u)po\ de\ kefalh=s2 e)pi\ th= o)sfu/i+ mikrai\ kai\ simai\, ke/rata ouk e)/xousai, o)sta= de\ makra\ kai\ plate/a. *pro\s2 tous2 punqanome/nous2 ou)=n e)/lego/n tines2> *(hraklh=s2 tau/tas2 perih/lasen, ou)sas2 *ghruo/nou sou= *trikarh/nou, tines2 de\ e)n tou= legome/nou u(pe/labon au)to\n trei=s2 e)/xein khfala/s2. Voll. de de Idol. l. 3. c. 8. In Theologia Poetica et fulmen et tonitru designat Geryon. Nomen a sono, nam ghru/ein, fwnei=n, le/gein dicitur Hesych. illud autem ab Hebraeo [gap: Hebrew word(s)] garon, guttur, Dorice enim garu/emen pro


page 390, image: s0390a

ghru/ein Pind. Fingitur vero Geryon triplex, quia triplex vis fulminis, nam est et terebrans, materia [orig: materi‚] subtili, et discutiens, materia [orig: materi‚] ventosa [orig: ventos‚], et urens materia [orig: materi‚] viscosa [orig: viscos‚]. Hinc telum Iovis trisulcum dicitur. Boves tribuuntur ei, ob tonitrua, quae bubus comparantur ob boatum, sive horrendum strepitum quem edunt. Abigit Hercules eas boves, quando ignea illa vis, nube rupta [orig: rupt‚] in terras vibratur. Vide Nic. Lloyd.

GERYON [2] Urbs Apuliae, apud Fiternum fluv. inter Theanum et Larinum, excisa.

S. GERYON Ordo mil. in Palaestina, a Frid. Barbarossa fundatus, solis Germanis in consortium receptis. Favin. Theat. Hon. et Eq.

GERYONIS Oraculum locus apud Patav. nunc S. Pietro Scardeonius. Vide supra Aponus.

GERYS vide Gerus.

GERZI nomen pagi. 1. Sam. c. 27. v. 8.

GESALRICUS seu Gens-Alaricus fil. nothus Eurici seu Henrici. Westgothorum in Hispania Regis XI. post Alaricum II. regnavit ann. 5. in praelio occisus, A. C. 1511. successore Amalarico. Vide Isid. Hispal. Chron. et Grot. Praef. in Hist. Vandalo-Gothic.

GESAN fil. Iehaddai. 1. Par. c. 2. v. 47.

GESANDER Iazygum Dux, qui labantem suorum aciem restituit. Vide Val. Flacc. Argon. l. 6. v. 280.

Turbine Gesandrum Mavorsrapit, ille: morantes
Increpat,

Idem Ibid. v. 322.

Illum ubi congressu subiit Gesander iniquo,

Idem Ibid. v. 365.

Colla viri, et molles Galeae Gesander habenas

Idem Ibid. v. 370.

Ac simul Haemonides, Gesandrumque omnis in unum.

Occidit Canthum ex Argonautis v. 365. Cyrnum Aquitis fil. v. 222. cumque instaret graviter Menippae Amazoni, Eurylae regina ei caput bipenni diffidit. v. 370.

GESCLITHRON specus unde spirare Aquilonem dicit Plin. l. 7. c. 2. Graece *gh=s2 klei=qron, i. e. terrae claustrum. Vide Turneb. Advers. l. 24. c. 42.

GESCON Carthaginensis, adversus fratris Amilcaris, quem ob virtutem cives sui morte affecerant, calumniis adversae factionis inducti, abreptus et in exilium pulsus: de quo vide Diod. Sic. l. 16. Biblioth. p. 552. revocatus est Olympiadis centesimae decimae Anno primo. De eius magnitudine animi in condonandis inimicis et iniuriis, lege Polyaen. l. 5.

GESITHOUS auxiliaris Aeetae contra Persen, a Colaxe caesus in praelio. Val. Flacc. Argon. l. 6. v. 639.

Et nunc magnamimos Hypetaona Gesithoum que

GESMINUS Gall. Iasmin, floris nomen eximii, de quo sic Fr Pomey, An cerni flos potest isto tenuior? Vix mole violam. An candidiorem reperias ullum? Nivem et lac adaequat candore. Ecquis autem suaviorem olfaciat? Nequaquam ambaris et mosci aeque suavis odor est. Quis demum vel cogitatione speciosiorem effingat? Stellae caelo delapsae speciem praebet ac fulgorem. Adeo ut tam vere dici possit, quam scite, virentem cameram gesminis intertextam, inumbratamque, terrestre quoddam esse caelum, quot pictum flosculis, odoriferis tot stellulis micans. Huius flosculi parens planta --- ita ductilis et sequax est, ut flecti se patiatur in omnem partem: fecunditatis usque adeo felicis, ut floribus fundendis foliisque ad certamen usque luxuriet; generositatis porro tam mirae, ut in sublime sese efferat diffundatque: procerae instar arboris. Adminiculis eget quidem, ut fulciatur, ut nitatur sursum; at suo non minori ornamento fit, quam sui cultoris commodo atque voluptate, quod adminicula requirat. Si enim nixa fulcris, et illigata pergulis, hortorum convestit parietes, et testudines obtegit, et umbracula contexit, viriditate longe amoenissima [orig: amoenissim‚], frondiumque textura [orig: textur‚] ita eleganti, ut nihil ad aspectum praeclarius, nihil sit, quod oculis arrideat magis. Quid autem de Iberici soli gesmino dicam? Annon hortensium vasorum decus et ornamentum est? Minus illus quidem ferax --- at multo sane specie venustius: non ita se promittit, verum est, at odorem longe quam suaviorem emittit. Vide eum Divers. Descript. et infra, de flore haud absimili, in voce Mogorin.

GESNERUS Auctor Biblioth. Vide Conradus Gesnerus, et plura de illo, inprimis omnium eius scriptorum indicem accuratum apud Anton. Teissiet in Elog. P. 1. et 2. it. in Elogiis Laurentii Crassi, Simleri Bibliotheca Pantaleorus Prosopographiae Iconibus Bezae, Vit. Medicor. Melch. adami, aliis. Alius Ioachimus, Silesius, varia scripsit. Quenstedt. patr. doct.

GESODUNUM urbs Norici in Austria, vulgo Salzburg, Gastenthal vero Lazio dicitur. Quibusdam est Lentia, opp. cultum Austr. super. ad Danub. Vulgo Lintz.

GESORIACUM urbs Belgicae sec. quo Massilia [orig: Massili‚] profectus Claudius Aug. inde in Britanniam transmisit: quam et Caius Caligula petiisse ante et turrim seu pharum ibi condidisse, a Carolo Mag. postea restauratam, dicitur Plin. l. 4. c. 23. portus Morinorum Britannicus vocatur, quod ad fretum Gallicum seu Britannicum sita, inde commodissime et brevissime Gallos Romanosque in Britanniam transmitteret. A Ptol. claris Belgicae urbibus accensetur, inter Icium prom. et ostium Tabudae, sive Scaldis. Bononia dici coepit, circa tempora Constantini Mag. qui urbem hanc expugnavit, inde ad partem Eboraci aegrotantem festinans, eumenius in Panegyr. Unde Gallis Boulogne sur mer, Germanis accolis Bvenen, Belgis Beunen, Britannis Bovuling llong, Anglis Bolen. Eius partes duae, altera in


image: s0390b

monte posita urbs sup. la haute Ville ac absolute Bononia: pars ad Lianam fluv. iacens et ab altera 600. pass. distans inferior urbs la basse Ville, vel basse Boulogne appellatur. Turris seu pharus, de qua ante licet fastigio imminuta, Bononiense litus usque ad nostram aetatem, qua [orig: qu‚] diruta est, illustravit, Gallis la tour d'Ordre, Flandrensibus proximis D'oude-man, Anglis The Old man dicitur. Olim urbs Ep. sedes fuit, unde Andomarus Bononiae et Taroanensis opp. praesul vocatur, apud Ionam in vita S. Eustasii: et inter prov. Belgicae. 2. civitates duodecim, post Tervannam ultima numeratur Bononia: postea Ep. aliquandiu caruit, donec vetus ei dignitas restituta est. Caput est pagi cogn. quem Galli le Boulonnois, vel le Boulenois appellant. Maris autem huius ora, per tractum Armoricanum et Nervicanum, seu per Lugdunensem 2. et 3. et per Belgicam. 2. Romanis litus Saxonicum, quod Saxonicis latrociniis infesta esset, dicta est. Vide Hadr. Vales Not. Gall. ut et infra Gessoriacum.

GESSACES mons Illyrici, per quem Scythae, facta [orig: fact‚] carragine, fugere conati sunt, sub Gallieno Imp. apud Trebell. Pollion. in Gallienis.

GESSATAE pop. Gall. Tog. in Aemilia. Vide Gaesatae, Baudr. horum regio fuit, ubi nunc Bononia, Forum Cornelii, Ravenna et Comaclum. Hi et Boii dicti. Ioh. Bapt. Plantin. Gessatarum nomen apud Plutarch. in Marcello, Polyb. l. 4. Oros, l. 4 c. 13. Sabellic. Ennead. 4. l. 9. etc. non gentis vult esse, sed mercenariorum Gallorum ex Orosio: hodieque apud Britannos Guessin vocari conductitios servos refert. Dicti autem ipsi Gessatae videntur, vel a Gessu lanceae genere, vel quod se omnes Gesell, i. e. socios appellarent. Hottingerus vult Helvetios Polyb. Gessatas dici a gesis, genere armorum truculento, quod hodie Hellebardae Sempacenses appellatur, in Spec. Tigur.

GESSEN vide Goshen. Est autem regio Aegypti.

GESSENAE vulgo Gesseins, nunc vicus Campaniae, in Gall. ad Albulam fluv. 2. leuc. infra Barium ad Albulam, in Bor. 9. a Trecis in Ort.

GESSIUS Florus Procurator Iudaeae, sub quo bellum ortum, in quo occidit. Tac. Hist. l. 5. c. 10.

GESSORIACUM opp. Morinorum navale. Ptol. Volunt non nulli esse illud opp. unde brevissimus est in Angliam traiectus, quod vulgo Caletum vocant. Lelandus in Bononia collocat, nec alitet Camden. Eius meminere [orig: meminÍre] Plin. l. 4. c. 16. P. Mela, l. 3. c. 2. Suet. in Tib. Claud. c. 71. vide sis Burtonum in Antonini Itiner. p. 18. Nic. Lloyd. Nunc Bononia, Boulogne sur mer, Baudr. urbs permunita, inque duas partes divisa, cum portu capaci, ad ostium amnis Lianae. Hinc regio adiacens dicta fuit Gessoriacus pagus, nunc tractus Bononiensis. Vide Bononia et Gesoriacum: plura apud B. Rhenanum et Ottonem IC. Notis ad eum p. 635.

GESSUR [1] regio Syriae, quae et Gessuri. i. 2. Sam. c. 3. v. 3. 1. Par. c. 2. v. 23. c. 3. v. 2.

GESSUR [2] fortis et regia urbs, in Tribu Manasse sita, ut ex nominis Hebraici significatione videtur in valle. Ab hac urbe finitima regio Gessuri appellatur.

GESSUS Ioniae fluv. Plin. l. 5. c. 29. et Strab. l. 14.

GESTA pro Actis publicis, passim apud Recentiores. Vide C. du Fresne Gloss.

GESTAMES apud Solin. c. 2. ubi de coralii ramulis, Excuduntur ex illis multa gestamina. Habet einem --- materia haec quandam potestatem, ac propterea, quidquid inde sit, ducitur inter salutaria. Et Plin. de eodem, Aruspices eorum Vatesque inprimis religiosum id gestamen amoliendis periculis arbitrantur: dicitur, quidquid gestatur ad ornatum aut usum medicum magicumque, qualia Periapta, de quibus infra. Sed et quid quid ad indutum, hoc enim nomine vestes etiam veniunt apud Latinos, ut forh/mata apud Graecos: quorum recentiores foresi/as2 vocant quaelibet vestimenta. Salmas. ad Solin. p. 90. Neque vero, ea quae gestantur solum gestamina, sed et vehicula, quae gestant, quoque voce ea [orig: e‚] indigitari consuevere [orig: consuevÍre], Graecis forei=a, qua de eius notione vide supra in voce Basterna. Sic Gestatoria dicuntur medii aevi Scriptoribus, Alberto Aq. Hist. Palaestinae l. 3. c. 4. l. 7. c. 20. l. 9. c. 22. Caesario Heisterbac. Mirac. l. 2. c. 32. Aliis. Gestatoriae Sidon. l. 8. c. 8. Gestoria, vet. Scholiastae Statii Theb. l. 6. v. 512. lecticae quibus gestantur afflicti vulneribus aut easu aliquo alio, vide Casp. Barth. ad h. l. et hic [orig: hÓc] infra.

GESTATIONES loca fuere [orig: fuÍre] apud Romanos, in quibus domini vel voluptatis vel morbi levandi gratia [orig: grati‚], a servis gestabantur. Plin. l. 2. Ep. 17. Gestatio buxo, aut rore marino, ubi deficit buxus, ambitur. Ulpian. l. 13. ff. de usufr. Etsi sorte voluptarium fuit praedium, viridaria vel Gestationes, vel deambulationes arboribus infructuosis opacas, atque amoenas habens. Neque vero sub dio tantum gestabantur, sed et sub tecto porticus alicuius. Iuv. l. 3. Sat. 7. v. 178.

Balnea sexcentis et pluris porticus, in qua
Gestetur dominus, quoties pluit; anne serenum
Exspectet, spargatque luto iumenta recenti.

Vide eundem l. 1. Sat. 4. v. 5.

Quid refert igitur quantis iumenta satiget
Porticibus, quanta nemorum vecteur in umbra

In gestando quoque certus passuum numerus observatus est, ut in deambulando Cic. adhibuisse testatur Plutarch. in eo: et patet ex antiqua inscriptione: In hoc pomario. gestationis. per. circuitum. itu. et. reditum. quinquiens. efficit. pass. mille. Gestabantur autem navi, lectica [orig: lectic‚], scamno, vehiculo, docente Celso l. 2. c. 15. item caethedra [orig: caethedr‚] et sella [orig: sell‚]. Unde Cathedrarii servi Sidon l. 1. Ep. XI. et sella gestatoria, apud Suet. in Claud. Ner. c. 26. ac Vitellio c. 16. quam portatoriam vocat Cael. Aurelian. l. 1. c. 1 qui idem quoque fertoriae et gestatoriae meminit: Hanc duo homines gestabant, etc. Vide Laur. Pignor. de Serv. p. 136. De Gestationum vero in universum viribus; de earum quae


image: s0391a

Vehiculis, Lectica atque Sellis, viribus particulatibus; de Lecti pensilis item, Cunarum ac Navis gestationum facultatibus, aliisque huc pertinentibus, disserit prolixe Hier. Mercurial. de Arte Gymn. l. 6. c. 9. 10. et 11. Nec omittendum, ut et de gestatione activa aliquid aspergamus, Romanos, apud quos prius fas non erat rerum imagines annulis insculpi, postea tamen hunc morem migrasse, et cum aliorum, tum Aegyptiorum Numinum formas annulis gestasse. Quam consuetudinemperstringens Plin. l. 2. c. 7. Aliis, inquit, nullus est Deorum respectus, alius pudendus. Externis famulantur sacris ac digitis Deos gestant. Et l. 33. c. 3. Iam vero etiam Harpocratem statuasque egyptiorum Numinum in digitis viri quoque portare incipiunt. Quod tum de annulis Mag ea [orig: e‚] arte formatis exponi potest, tum imprimis de superstitione illorum, qui simulacrum alicuius Numinis, a quo se iuvari putarent, quottidie circum ferebant. Sic Veneris Armatae effigiem gestabat C. Iul. Caes. apud Dion. l. 43. Deae caelestis imaginem, Asclepiades Philosophus, apud Amm. Marcell. l. 22. c. 13. et apud Apulei. Apolog. legimus: Nam morem mihi habeo, quoquo eam, simulacrum alicuius Dei (sudario linteo involutum) inter libellos conditum gestare. Imo nec Dei solum simulacrum; sed et hominis pro Deo habiti, vel Herois interdum, ferebant: ut Alexandri Mag imaginem familia Macrianorum; quam viros in auro et agento, mulieres in reticulis, et dextrocheriis et annulis, tunicis quoque et limbis et penulis gestitasse, testis est Trebellius Pollio ubi de Quieto, uno ex XXX. tyrannis. De iisdem Alexandri Mag. nummis, in calceis quoque gestatis, diximus supra. Vide Ioh. Kirchmann. de Annulis c. 11. Etiam gestatio Infantum circa focum, per obstetrices vel ministros facta, autiquo ritu, non praete reunda penitus. De qua sic Thom. Bartholin. de Puerp. Vett. Maribus (lustricus dies, quo nomen adipiscebantur) nonus, famellis, octavus, ultima hebdomadis aliis, qui etiam intra quintum diem substiterunt [orig: substitÍrunt], Praeerat Nundina Deo festo, quod Suo-vetaurilibus peractum et circuitione. Circumferebantur pueri circa focum, unde *)amfidro/mia, seu *dromia/mfia per methathesin. Focus ille, nil nisi arae Deorum hostiis calentes. Expiabantur deinde aquae aspersione per aniculas lustrali, ex sputo et pulvere, ex balneis plerumque sumpto. Hinc eodem die vario ferculorum luxu; convivium agitatum etc. De eodem sic Suid. *amfidro/mia, hn(\ a)/gousin e)pi\ toi=s2 bre/fesin e)n h)= a)pokaqai/ronitai ta\s2 xei=ras2 ai( sunaya/menai th=s2 maiw/sews2 kai\ to\ bre/fos2 perife/rousi th\n e(sti/an tre/xontes2, Quintus a natu infantibus dies, quem Graeci sollemniter celebrant. Hoc die manus purgant illae, quae Obstetrices munere perfunctae sunt. Infantes autem circa focum gestant currentes. etc.

GESTATORIUM apud mediae aetatis Scriptores, lectica est, qua afflicti vulneribus, aut alio aliquo casu, gestantur, uti supra diximus in voce Gestamen. Item feretrum, in quo Sanctorum reliquiae, C. du Fresne Gloss.

GESTRICIA una inter Nordlandias provinc. Sueciae, ferri fodinis dives. Ei ad Occ. Dalecarlia, ad Ort. sinus Bothnicus. Ibi opp. Gevalia in ora littor. et Coperberga in Mediterr.

GESTUS vide hic [orig: hÓc] passim, ubi de Chironomia, Mimis, Mocosa actione, Pantomimis, Saltatione etc. item in Habitus et Schema.

GESVALDUS Carolus vide Carolus.

GESUM apud Stat. Teb. l. 4. v. 64.

--- pars gesa manu, pars robora flammis
Indur ara diu ---

Serv. ad Aen. l. 8. hasta virilis est. Nam et fortes, inquit, viros Galli gesos vocant. Ubi virilis, robusta exponitur Barthio. *(olosi/dhron vocat Pollux, ex solido ferro. Unde gravia omnia eo nomine censeti poetis, multis docet Lips. Poliorcetic. l. 4. c. 4. Cum lanceis gesa iunguntur, apud A. Gell. l. 10. c. 25. etc. Hinc Gessatae, milites mercenarii. Polyb. l. 2. *diepe/mponto pro\s2 tou\s2 kata ta\s2 *)/alpeis2 kai\ to\n *p(odano\n potamo\n katoikou=ntas2 *gala/tas2, prosagoroto me/nous2 de\ dia\ to\ misqou= strateu/ein, *ghsa/tous2, h( ga\r le/cis2 au(/th tou=to shmai/nei kuri/ws2. Mittebantur ad Gallos, qui circa Alpes Rhodanumque fluv. habitant, quod mercede militent, Gessatas dictos. Hoc enim proprie vox notat. Vide in voce Gessatae.

GETA [1] Caesar, fil. Sept. Seu. Imp. a fratre Caracalla ex priore coniuge nato, in sinu matris Iuliae occisus, dein in Deorum numerum relatus, addito scommate, Sie divus modo non sit vivus, A. C. 212. Eius num mi, in cuius altera parte Cupido, inversam tenens facem, cum voce *s*i*k*gw*n*iw*n, quod Sicyone cusus; Alteriusque, in cuius ad versa facie Aesculapius et filia eius Hygieia, manu serpentem gerens, cum literis *p*e*p*g*a*m*h*n*q*n, quod Pergami, ubi aedem habuit Aesculapius, meminit Iac. Spon. Itin. Part. 3. p. 183. et 185.

GETA [2] simulavit se Scribonianum Camerinum, Neronianorum temporum metu, in Histria occultatum. Igitur tam vulgo, quam militibus assumptis, turbare cogitavit. Ad Vitellium pertractus et a Domino agnitus, supplicium in servilem morem luit. Tac. Hist. l. 2. c. 72.

GETA [3] Cos. Collega Plautiani A. U. C. 955. cum fratre Caracalla, a patre Severo, Caesar factus, hoc mortuo, in sinu matris, a fratre occisus est. Spartian. in Seu. et Caracalla vide supra.

GETA [4] vide Daae, it. Geada.

GETA [5] Licinius vide ibi.

GETA [6] Lusius vide Lusius.

GETAE pop. in Scythia Europaea, quos Appian. de Bell. Illyr. p. 758. et 763. Dacos vocat. Strab. vero l. 7. p. 294. et 295. et 304. Getas a Dacis ita distinguit, ut Getae sint, qui ad pontum in Orientem vergunt: Daci vero, qui in oppositum latus spectant versus Germaniam, et ad Istri fontes, quos olim Davos vocatos nonnulli volunt, ex quo apud Athenienses Davorum, et Getarum servilia nomina. Aelius Spartian. scribit, Getas dictos fuisse, qui postea Gothi appellati sunt. De moribus eorum et barbarie sic inter alia plurima. Ovid. Trist. l. 5. El. 7. v. XI. et seqq.



page 391, image: s0391b

Mista fuit haec quamvis inter Graecosque Getasque
A male pacatis plus trahit ora Getis.
Sarmaticae maior Geticaeque frequentia Gentis.
Per Medias in Equis itque reditque vias.
In quibus est nemo, qui non coryton et arcum,
Telaque vipereo lurida felle gerat.
Vox fera, trux vultus, verissima Martis imago,
Non coma, non ulla barba resecta manu.

Idem de Ponto l. 3. El. 3. v. 31, 34, 40, et 103. l. 4. El. 6. v. 12, 61, 65, et 73. Ibid. El. 5. v. 28. Ibid. El. 9. v. 78. Ibid. El. x. v. 2. Ibid. El. 13. v. 18, 19, et 22. Ibid. El. XV. v. 40. Idem eos rigidos, crudos, duros, inhumanos, hirsutos, truces, feroces, diros, saevos, et feros vocat. Et uno versiculo haec omnia, Ovid. de Ponto. l. 2. El. 3. v. 2. et 32.

Nulla Getis toto gens est truculentior orbe.

Inde Geticus, ut plectrum Geticum pro Orpheo Stat. Sylv. 3.

--- Et Getici cedat tibi gloria plectri,
Et tu saxa moves, et te nemora alta sequuntur.

Item Getica Lyra. Idem l. 3. Sylv. 1. v. 17.

--- Tyrione haec moenia plectro,
An Getica venere lyra?

Nic. Lloydius.

GETARA Ptol. Gagara, urbs ol. Albaniae, nunc Zitraen, in Zuiria, reg. Georgiae.

GETH civitas Palaestinae. Lat. torcular. Una ex 5. Satrapiis Philistinorum, in Tribu Iuda, ex qua Goliath fuit, a Davide fundae ictu prostratus. In colle, in ora maris Syriaci, in confin. tribus Dan.

GETHAIM civitas, ad quam fugerunt [orig: fugÍrunt] Berothitae interfectores Isboseth. 2. Sam. c. 4. v. 3.

GETH-HEPHER civitas in tribu Zabulon. Ios. c. 19. v. 13.

GETHER fil. Aram. Gen. c. 10. v. 23. qui locumne aut populum aliquem de suo nomine appellaverit, haud quaquam scio. Mihi saltem nullus occurrit. Nam in vulgata Gether, 1. Sam. c. 30. v. 27. est pro Hebraeo [gap: Hebrew word(s)] Jatthir . Et ubi Getara pingitur in Ptolemaei tabulis, ad mare Caspium in Albania, Graecus codex habet *ga/gara. Denique in Peloponnesi descriptione apud Geographum Arabem Gethuria videtur esse Laconiae Gerenia. Ex Gethere descendisse scribit Mercerus Acarnanes, Cares, et Bactrianos vicinos inter se populos: Quod viro alioquin impense docto excidisse mirum est. Cum nemo sit, qui nesciat, quantis locorum intervallis a se invicem dissiti sint Acarnanes in Graecia, prope Epirum, Cares in Asia minore, e regione Rhodi ins. et Bactriani in intima Asia ultra mare Caspium. Sed errori ansam dedere [orig: dedÍre] Ioseph. et Hier. quorum ille Bactrianos, hic Cares et Acarnanes deducit ex Gethere. Fallor, aut Syrus auctor aliquis scripserat, Gether habitasse [gap: Hebrew word(s)] Begethera, i. e. in Gethera urbe, vel regione, ubicumque tandem fuerit. Pro quo Ioseph. legit Bagtra, vel Bactrae, quasi de Bactris ageretur. Pari errore [gap: Hebrew word(s)] Bispharad, i. e. in Sepharad, Abd. v. 20. Hier. Bosphorum reddit ac si B. praepositum pars esset vocabuli Boch.

GETHES Herulorum, et Horda, Hunnorum Reges, cum suis baptizati, A. C. 528. Pantal. in Chron.

GETHOSYNE femina aulica Beronices Reginae viduae Antiochi. Polyaen. l. 7.

GETH-RIMMON nomen civitatis. Duae autem fuerunt [orig: fuÍrunt], una data tribui Dan. Ios. c. 19. v. 45. Nunc villa praegrandis, in 12. mill. Diospoleos, pergentibus ad eam Eleutheropoli: altera tribui Manasse. Ambae autem Levitis postea assignatae. Ios. c. 21. v. 25.

GETHSEMANI nomen vallis quae est ad radices montis Oliveti Ios. c. 28. v. 1. Math. c. 26. v. 36. Lat. vallis pinguedinis. Marc. c. 14. v. 32.

GETHUSSA urbs Libyae. Steph.

GETIA Turcis Cotzaruck, opp. Illyrici, in Albania, in confin. Macedoniae et Dalmat. circa Scodram Urb.

GETICUS Maximus per Satyram dictus est Antoninus Caracalla. ob Getam fratrem occisum, apud Ael. Spartian.

GETULI vide Gaetuli, Getulicus, vide Lentulus.

GEVALIA urbs prim. Gestriciae, ad ostium fluv. cogn. in ora littor. sinus Bothnici, vix 4. leuc. Germ. a confin. Uplandiae, in Arctos; Gevals.

GEVINI pop. Germ. Sarm. hastarnarum pars, versus Peucinos.

GEUSII vide Gueusii.

GEZAIRA una ex 3. partibus praecip. regni Algerii, inter Bugiae prov. ad Ort. et Tenezam ad Occ. A Sept. mare habet Medit. a Mer. Montes. I. Leo. Primaria est Algerium, Arabibus etiam Gezaira, Baudr.

GEZER civitas, 2. Sam. c. 5. v. 25. eadem quae et Gazer. Item fil. Caleb. 1. Par. c. 2. v. 46.

GEZERON civitas. 1. Mac. c. 4. v. 15.

GEZZA Philippus vide Philippus.

GHAAR Kebir celebris crypta Melitae ins. de qua vide supra.

GHAMMAS fluv. peramplus Tartariae magnae, post longum cursum in Mare Kaimachitarum se exonerans. Sanson.

GHETH vox Hebraea, qua utebantur Iudaei ad repudium denotandum, in damnatione mulierum. Hodie vero significat locum separatum ac septum, in urbibus Christianorum, ubi a fidelibus seclusa separataque haec natio habitat. Ital. etiam Ghetto, quod


page 392, image: s0392a

vocabulum secundum Kabbalae regulas numerum duodenarium designans, XII. Tribuum repudium apposite notat. Car. Macer. in Hierol.

GHETALDUS Marinus vide Marinus.

GHILINUS Hieronymus auctor theatri virorum Literatorum: fuit ex fratre pronepos Camilli Ghilini, Mediolan. Ludovico et Francisco II. Sfortiis Consiliarii, et in aula Caroli V. oratoris, defuncti A. C. 1535. non sine suspicione veneni ab Ant. Leva sibi propinari. Scripserat hic adolescens adhuc Libr. Exemplorum omnium saeculorum. P. Freher. Theatro Viror. erudit. claror.

GIAFIRI a Mahumetanis Christiani per convitium cognominantur, de quo vide Ioh. Leunclav. Hist. Musulman. l. 18. ut et supra in voce Gauri.

GIAH nomen loci. 2. Sam. c. 2. v. 23. in tribu Beniamin, pro quo Interpres Latinus vertit Vallis.

GIAMERICA urbs Americae, a Batavis occupata circa A. C. 1629.

GIBBER ex Hebr. [gap: Hebrew] , quod cognationem habet cum Hebr. [gap: Hebrew] et [gap: Hebrew] , unde Gr. ku=fos2 et u(/bos2, quid proprie, ex vet. dicto liquet.

In dorso gibbus, in pectore gibber ---

Unde gibber, istiusmodi pectoris tumore deformis. Cuiusmodi gibberi fictile signum, inter Saturnalitia munera, Mart. memorat, l. 14. Apoph. Epigr. 182. cuius epigraphe Sigillum Giberii fictile.

Ebrius haec fecit terris puto monstra Prometheus
Saturnalitio lusit et ille luto.

Origo sigilli, ex historia de Gegania praedivite femina, quam, cum candelabrum Corinthium, cum appendice Clesippi fullonis, gibbo foedi, emisset, huic tamen monstro postea nupsisse, eumque heredem ex asse scripsisse, ex Plin. l. 34. c. 3. diximus supra, ubi de Clesippea a)poqew/sei. De gibbo vero Cameli, vide in hac voce: ubi et de illo *qaumatopoiw=n genere, qui saltu periculoso corpus vibrantes, totos plerumque se contrahunt et gibbos faciunt, ut et infra in voce Petaminarii. Hinc Gibbosus quo cognomine Ludovicus Dux Bavar. insignis Ingolstadiensem lineam terminavit, ut infra videbimus in voce Stephanus.

GIBEL vide Gabala.

GIBELINI et GUELPHI duae fuere [orig: fuÍre] quondam per Italiam factiones, A. C. 1240. quae odio exitiali inter se digladiabantur. Earum autem origo talis fuisse dicitur. Cum Fridericus II. Imp. in Italiam proficisceretur, excommunicatus est a Romano Pontifice. Lustrans vero singulas civitates, facile deprehendit, qui propensum erga se haberent animum. Qui igitur ei favebant, illos vocabat Germanico nomine Gibelinos: eos autem, qui adversum a se habuerunt [orig: habuÍrunt] animum, appellavit Guelphos. Horum vocabulorum ratio est incerta. Hinc tandem varia et multiplicia scelerum genera in duo vel tria subsecuta sunt saecula, quam historiam Munst. l. 2. c. 3. fuse lateque scripsit. De iis sic Moret. Cum schisma, quo Innoc. II. Anaclerus Antipapa opponebatur, Ecclesiam totamque fere Europam in partes vocaret, hunc inprimis defendente Rogerio, Comite Neapol. et Sicil. a Normannis, qui has regiones sibi subiugaverant, oriundo, qui per integrum octennium satis pro voto bellum gessit. Conradus III. Imp. cum exercitu et Henrico nepote, in Italiam transiit. Cui ut re sisteret Rogerius, Guelphum Bavariae Ducem advocavit, sic novum bellum motum A. C. 1139. Quo, cum Bavari aliquando ad praelium se incitaturi, exclamarent, Hie Guelff: Caesarei, a loco, ubi educatus Henricus in Patria fuerat, quoque supra modum delectabatur Hie Gibelin, succlamarunt. Hoc enim loco nomen. Unde nomina partium, et in posterum Guelphi dicti, qui Papae, Gibellini, qui Imper. adhaerebant. Quae dissidia durarunt, usque ad A. C. 1228. sub Gregorio IX. et Frider. II. aliis adhuc ulterius ea extendentibus. Blond. 2. dec. 7. Sigon. l. XI. etc. Cuspin in Frider. II. Villan. l. 4. c. 78. Crantz. Saxon. l. 8. c. 8. Aemyl. in Lud. IX. Naucler. gener. 38. et 42. Horn. de factionum harum origine sic: Contendebant, inquit, de Imperio duae potentissimae familiae, Henricus Superbus Bavariae et Saxonum, ac Conradus III. Sueviae, Duces, inter quos ad opp. Winsbergam praelio fervente A. C. 1140- Bavari inclamare suum Guelphum (Henrici Ducis fratrem) Suevi suum Weiblingen, quod opp. hodie Ducatus Wirtembergici est et in quo natus ac educatus Conradus fuerat: unde Guelphorum et Gibellinorum (ex Weiblingen Italis vocem detorquentibus) nomina. Sed cum paulo longius petita videatur haec origo, aliam suggerit Ioh. Kraus Canonicus Argentinensis in Vitis Impp. e domo Brunsvic. Clamor, inquit, adhortationis ad resistendum ac fortiter dimicandum, in exercitu Welfonis fuit iste: Hie Welff; unde Fridericus ad confusionem Welffonis, praecepit clamore in suo exsertitu, Hie Gybeling, quia in illa villa nutrix illum insantulum lactaverat. Itali autem, et Galli et Longobardi, non intelligentes, quid esset: Hie Welff et Hie Gybeling, fecerunt [orig: fecÍrunt] sibi exponi; quibus declaratum fuit, quod Papales significarentur per Welff, et Imperio adhaerentes per Gybeling: a quo Gibellini, apud L. Ioachim. Fellerum Animadv. ad Georg. Hornii Orbem Imp. p. 34. Sunt tamen, qui priorem sententiam praeferant, et ex Weiblingen, Gibellingos primum, inde Gibellinos factum contendant. Conradus certe III. praefatus de Weiblingen cognomen habuit, uti ex Chronico Laurishamensi p. 73. perspicere est etc. Vide quoque Felicem Osium ad Hist. Mussati, Hier. della Corte Hist. Veron. l. 5. Alios, e quibus Welphonem VI. Henrici II. Bavariae Ducis fratrem, a Conrado Imp. Ducatu, in Leopoldum Austrium tranflato, privatum, bellum Conrado, opibus Rogerii Siculi subnixum, movisse, quo primum factionum haec nomina audita, insuper discimus.

GIBELINUS Patr. Hierosolym. post Aichardum Massiliensem A. C. 1107. Arelatum, cuius etiam Archiep. erat, redire frustra


image: s0392b

desiderans, Obiit senio curisque confectus. A. C. 1111. Arnoldo successore. Guil. Tyrius, Hist. B. S. l. XI. c. 14. 15. et seqq. Baro A. C. 1107. et 1112.

GIBRAEUM suburium Falaesae, in Norm. inferiori, mundinis celebratissimu, vide Falaesa.

GIBRALTAR mons Hispaniae notissimus, ad fretum Gaditanum, in Austral. Hisp. parte, olim Calpe dictus, Arabice Gibeltarif i. e. mons Tarif inquit Ortel. quasi vero Tarif nomen proprium sit, ac non potius appellativum, [gap: Hebrew word(s)] extremitatem Latine declarans: plane idem quod scribit Plin. l. 3. c. 1. quorum primus a Calpe Hispaniae extimo (ut dictum est) monte. Gibraltar enim nihil aliud est, quam mons extremitatis, Fullerus. Moret. urbs est Andaluziae, cum freto famoso, inter Europam et Africam. Portu urbs gaudet egregio. Hic [orig: HÓc] Iacobus Hempskerkius, classis Hollandicae praefectus, sub initium huius saeculi, memorabili victoria potitus, maturandis induciis, inter Hispanos et Batavos occisionem dedit. H. Grot. Ann. et Hist. Bel.

GIBRALTARIA antea Gibal Tarif, Urbs parva et munita Hispan. sic dicta a Duce Mauro. Ad Fretum Herculeum, nunc Destroit di Gibraltar. Ante Calpe dicta. Vide ibi. Inde 4. mill. distant Heracleae rudera, Gibraltar Vieio, Baudr.

GICHTHIS Africae propriae urbs. Ptol. Gita Antonini est, iudice Simler. Forte hodie Galfanacar, ut Moletius ait.

GIDEON de tribu Manassis, quintus Iudex Istaelis, praefuit per An. 40. Postquam enim, mortuo Baraco, Israelitae in idoloatriam relapsi, per septennium integrum sub iugo Midianitarum gemuisient, missus est illis vindex et liberator Gedeon, qui quo pacto straverit hostes, vide Iudic. c. 7. et 8. Sequuta victoriam profunda pax est, ipse autem gloriae vitaeque satur, Obiit A. M. 2800. pater siliorum 70. et nothi Abimeleci, qui fratres universos, unico excepto, neci dedit, quo tyrannide potiretur. Ibidem. Vide quoque Torniel, A. M. 2761. et 2800. Salian. Spond. Ann. sacr. Ioseph. Antiqq. Iud. etc.

GIDEROTH civitas in tribu Iudae. Ios. c. 15. v. 41.

GIDGAD Num. c. 33. v. 32. locus est, in quo castra metati Israelitae: a verbo [gap: Hebrew] , quod exercitum contrahere significat, unde [gap: Hebrew word(s)] exercitus. Hinc Pasagardas, quasi Pasi-gedud, i. d. Persarum exercitum, dictas vult. Salmas. ad Solin. p. 1202. Quemadmodum et apud Graecos nomen xa/ rac, quod vallum significat, quo exercitus includitur, multis urbibus locisque haesit: in quibus aliquando exercitus castra metati essent, uti diximus supra in voce Charax.

GIDICA uxor Comminii Laurentii, quae, dum privignum Comminium maxime deperiret, neque tamen ad concubitum posset inducere, se suspendit. Dositheus apud Plutarch. in Paral. Min.

GIEMUM castrum olim, nunc opp. Galliae in dioecesi Antissiodorensi, ad Ligerim, in Senonum et Aurelianensium Carnutumve confinio, prisci Comitatus caput, vulgo Gien. Ei proximum est Giemum vetus Gien le vieil inter Solliacum et Giemum, sed huic propius. Hadr. Vales. Not. Gall.

GIENGA civitas Imp. inter Ulmam et Nerolingam, ad fluv. Brentz: post cladem Nordlingensem bello Germanico misere vastata et in cineres redacta, alienata aliquando fuit ab Imperio in Comites Helfensteinios. A. C. 1354. Vide Limnaeum Enucl. l. 4. c. 23. Germ. Giengen.

GIENNIUM seu GIENNA vulgo IAEN, urbs Episcopal. Vandalitiae, ad amnem Frio. 9. leuc. a Granata in Bor. Habuit olim regni tit. aliterque Oningis dicta est. Incolae Aurigi, Gyrisoenni et Ilturgi quoque appellati sunt. Moret. Dict. Hist.

GIESSA urbs parva Hassiae, cum Acad. recenti, ad Lanum fluv. sub Landgravio partim Darmstad. partim Cassellano, 4. leuc. a Marpurgo in Mer. 2. a Vezlaria in Ort. Munitissimum est totius provinciae opp.

GIEZI famulus Elisaei. Lege Gehazi, et vide eius historiam l. 2. Regum. c. 4. v. 12. 14. 25. 27. 29. et. 36.

GIFANIUS Hubertus Bur‚-Gelrus IC. Philosphus et Philologus eximius, docuit Argentorati cum plausu, atque inde ab Imp. evocatus, a Consiliis ipsi fuit. Scripsit complura, inter quae Comm. in Politica et in Ethica Aristotelis ad Nicomachum, it. Comm. ad Institutiones Iuris Civilis; nec non Annotationes in Lucretium, eminent, quas tamen ultimas sibi ab ipso interversas queritur Labminus Praefat. in Lucretium, qua [orig: qu‚] etiam malam illi fidem, qua cum Frustero egerat Comm. eius in Aul. Gell. fidei suae a moribundo auctore commissum, sibi vindicando, exprobrate non dubitat. Obiit Pragae A. C. 1604. Aet. 70. Val. Andreae Biblioth. Belg. Naudaeus Biblioth. Polit. Sicoppius de ratione Stud. Anton. Teissier Elog. erudit. claror. viror. Part. 2. ubi scriptorum eius catalogus, Alii.

GIGANEUM Colchidis urbs. Ptol. Garbenda Moletio. Sanastopoli. Nigro.

GIGANTES Telluris filii excelsissimae staturae, et draconum pedibus in Deorum perniciem procreati, ut superis scilicet bellum inferrent, Iovemque de caeli possessione deicerent. Macrob. Sat. l. 1. c. 20. Gigantas autem quid aliud fuisse credendum est, quam hominum quandan: impiam gentem, Deos negantem, et ideo aestimatam Deos pellere de caelesti sede voluisse. Et Cic. de Senectute, More Gigantum bellare cum Diis, quid est aliud, nisi naturae repugnare? Horum pedes in Draconum volumina desinebant, quod significat, nihil eos correctum cogitasse, totius vitae eorum gressu, atque processu in inferna vergente. Physici vero interpretantur Gigantes spiritus esse terrae inclusos, qui, dum exitum non inveniunt, fractis interdum altissimis montibus vi erumpunt, et fragmina ipsa quasi in caelum eiaculantur. Hos Poetae in campis Phlegraeis cum Diis congressos fabulantur; sed partim Iovis fulmine, partim Apollinis, et Dianae telis confixos cecidise, aliosque sub Aetna monte, alios sub Mycone, et Lipara insulis sepultos esse: nonnullos etiam in Tartara detrusos impietatis suae poenas


image: s0393a

luere. De Gigantum autem origine variae sunt priscorum opiniones. Alii namque illos Titanis et Terrae filios fuisse scribunt. Alii ex sanguine Titanum a Iove interfectorum e terra esse natos aiunt. Hesiod. ex sanguine Caeli, amputatis illius a Saturno virilibus, genitos esse dixit. Ioseph. vero in Antiqq. Iud. contendit, eos ex daemonum coitu cum mulieribus fuisse procreatos: cui quidem opinioni et Lactantius, ex Sacra Historia argumento sumpto, astipulari videtur. Sed D. Augustinus, ceterique recentiores Theologi recte istam reiciunt opinionem, quod Daemones cum mulieribus vere coire posse, prolemque aliquam suscipere, impossibile sit. Gigantum autem urbs maxima fuit Enos, circa Libanum montem, qui universo dominabantur orbi, ab occasu Solis ad ortum. Isti vastitate corporis ac roboris confisi, inventis armis alios oppreslerunt [orig: oppreslÍrunt], libidinique inservientes invenerunt [orig: invenÍrunt] papiliones, et instrumenta Musica, omnesque delicias. Manducabant homines, et procurabant abortus in eduliumque praeparabant, et commiscebantur matribus, filiabus, sororibus, et masculis, atque bruti: ac denique nihil erat sceleris, quod non admitterent, Dei ac Religionis contemptores, Berosus l. 1. Gigantum esse Libyae gentem quandam. Eudoxius Cnidius resert, qui ex floribus, quos plurimos et odoratissimos apud eos sponte sua [orig: su‚] tellus producere solet, arte quadam optimum adeo mel conficere dicuntur, ut non multum ab apum melle distare videatur. Leonic. Thom.. l. 5. c. 77. Sic dictos volunt quasi *ghgenei=s2, i. e. terra [orig: terr‚] nati, Approbat hoc etymon Orpheus his versibus:

*ous2 kale/ousi *gi/gantas2 e)pw/numon e)n maka/ressin,
*(/ouneka gh=s2 e)ge/nonto kai\ ai(/matos2 ou)rani/oio.

Ovid. Fast. l. 5. v. 35.

Terra feros partus, immania monstra, Gigantes
Edidit ausuros, in Iovis ire domum.

Vide Philonem, Sixtum Senensem, Lucilium, Torniel. M. D. 6. n. 13. A. M. 987. n. 15. et seq. 2590. n. 4. Salian. in Ann. etc. Nic. Lloyd. Hodieque Patagones, gentem Americae merid. communiter procerirate 6. et amplius cubitorum esse, adeo que ordinariam hominum reliquorum staturam excedere, memorant ltinerariorum Scriptores. An vero unquam natura tam vastam molem protulerit, qua praedita scribuntur inventa aliquot in locis cadavera 30. 40. 60. 100. et 200. cubitorum, merito dubitat Athan. Kircherus: cum natura certum omnibus animalibus terminum praefixetit, quem, dum actiones suas rite obire debent, egredi nequeunt. An Maiores nostri communiter hodierna statura nostra proceriores fuerint, ab Eruditis quoque quaeritur. Et Iuv. illud nemini ignotum, l. 5. Sat. XV. v. 70.

Terra malos homines nunc educat atque pusillos.

Sed si olim a magnitudine sua recesserunt [orig: recessÍrunt] homines, cur decrementa haec tandem fuere [orig: fuÍre] inhibita, cum per tot saecula idem staturae modus manserit. Namque et Davidis tempore Goliathi statura 6. cubitorum pro gigantea habita fuit, quae tamen ne hodie quidem magnitudinis consuetae adeo ingens excessus est. Vide Hier. Magium in Miscellan. de Gigantibus, Chassagnonum de iisdem, Ant. Terillum de Termino magnitudinis et virium in animalibus, Ioh. Goropium in Origg. Kircher. praefatum Mund. Subterr. l. 8. s. 2. c. 4. Voetium Volum. I. Disput. de Creatione part. 8. p. 704. Auctorem Anon. Hist. Orbis Terr. Geogr. et Civ. c. 9. s. 2. ß 10. cui titulus de Gigantibus, supra Gabbara, ut et infra aliquid in voce Necromantius, ubi de Hebr. [gap: Hebrew] , quod Gen. c. 6. v. 4. vulgo Gigantes redditur.

GIGANTIS vet. nomen Arcadiae. Steph.

GIGANTOMACHIA Graece *gigantomaxi/a, nomen carminis, quo gigantum dimicantio, ut Plin. vocat, descripta, pars fuit Cycli Epici, de quo supra. Inter opera ex marmore Phidiae memoratur huic Auctori l. 36. c. 5. In scuto (Minervae) Amazonum praelium caelavit intumescente ambitu parmae, eiusdem concava [orig: concav‚] parte Deorum et gigantum dimicationem, in soleis vero Lapitharum et Centaurorum etc. Ceterum quid de hac pugna et in Deos armis gigantum credendum, vide apud Philostrat. Apollonio l. 4. Ea [orig: E‚] vero fabula [orig: fabul‚] malorum Spirituum, ex affectatis sedibus caelestibus, depulsionem adumbratam fuisse, iam olim monitum, C. Barth. ad Stat. Theb. l. 10. v. 916.

GIGANTUM Scalae nomen est Saxi mediocris eminentiae, Venetis, in quo recens electus Dux, galerum Ducalem; tempore inaugurationis, capiti suo imponit, uti videre est apud Thulden. ad Inaugurationem Bertucii Valerii, A. C. DC. LVI.

GIGARTUM Strab. l. 16. p. 741. Gigarta Plin. l. 5. c. 20. opp. Phoenices ad Libanum montem.

GIGAS prom. Mysiae, apud Abydum et Dardanum.

GIGIA [1] Margaritha, vide Margaritha.

GIGIA [2] vulgo GIJON, oppid. Asturiae, in ora Oceani Cantabr. prope Scythicum prom. Cabo de las Penas, cum portu utcumque capaci; 18. leuc. Hisp. a Trileuco prom. in Ort.

GIGLIATI nummi, ut quidam volunt, argentei, in quibus lilium insigne Gallorum, quod Italis giglio, insculptum erat; quorum sex Florenum Rhodi constituebant. Aliis, a Fratre Roberto de Iuli (Ordinis Hierosolymit.) appellationem haec moneta sumpsit; dicunt enim ab eo institutum esse, ut singuli Gigliati singulis fratribus secunda [orig: secund‚] Quinquagesimae feria [orig: feri‚] distribuantur, quod tamen minime constat. Borghin. Dissert. de Monet. Florent. existimat, Gigliatos appellatos esse nummos Regum Neapolitanorum ex gente Francica, quod in iis scutum liliatum esset effictum: Certe Caroli I. Regis Siciliae aureum in Gazophylacio Regio, se vidisse testatur C. du Fresne, in cuius antica sedet Rex ipse, dextra [orig: dextr‚] screptrum liliatum, sinistra [orig: sinistr‚] globum crucigerum, tenens,


page 393, image: s0393b

cum hac Inscr. KAROLUS DEI GRATIA SICILIAE REX. In postica scutum liliatum, cum Labello effingitur, cum Inscr. DUCATUS APULIAE PRINCIPATUS CAPUAE. Sed et in posteriorum ex eadem gente Regum monetis expresla fuisse horum liliata insignia, constat ex Anton. Rufio in Comit. Provinc. laudato C. du Fresne in Gloss. Alii vero et quidem longe minoris pretii fuisse videntur Gillati, qui Guillots dicuntur in Regesto Parlamenti Paris. d. 12. Iulii A. C. 1378. Iidem vero forte Gillati illi, quorum mentio in Charta A. C. 1338. Dominorum Canneti in Provincia, et in Charta pro matrimonio Ferrandi Maioricani, cum Isabella filia Gulielmi Principis Achaiae, scripta Meslanae, A. C. 1313. apud eundem.

GIGNON vel GIGON inter Herculis cognomina. Vide infra Herculis.

GIGONUS urbs Thraciae. Vide Steph.

GIHLOVA seu IGLAVA urbec. Moraviae, iuxta confin. Bohemiae, ad Gihlovam seu Iglam amnem, 8. leuc. a Zonimo in Occ. 10. a Bruna. Vide Iglava.

GIHON fons in occidentali Davidicae civitatis parte 1. Reg. c. 1. v. 33. 2. Par. c. 32. v. 30. Ioh. c. 9. v. 7.

GILANIA prov. Persiae, in ora Austr. maris Caspii; ibi alias pars Hyracniae. Eius primi. Urbs Gilan, ad Abisirvium amnem, in Mediterr. Hinc mare Casp. saepe mer de Gilan dictiru.

GILBERTUS [1] Parmensis, Cancellarius Henrici IV. Imp. Gregorio VII. deposito successit, Clemens III. dictus. Henricum Paschatis die coronavit, A. C. 1084. Obiit A. C. 1100. Osla eius sub Paschali II. refoslta, et in fluv. Ravennae proximum proiecta. Leo Ostien l. 1. et seqq. Ursperg in Chron. Vide quoque infra, in Gilebertus.

GILBERTUS [2] secundae Compilationis Decretalium, una cum Alano Ep. Autisodor. auctor: qui ambo, Bernardum Circam imitati, collegerunt [orig: collegÍrunt] Decretales eorum Pontificium, qui post Circam vixerunt [orig: vixÍrunt]. Sed iis nomen et gloriam facile praeripuit Ioh. Gallensis seu Vallensis, de quo supra.

GILBERTUS [3] Archidiaconus scripsit vitam amici sui, Leonis II. a Sirmondo editam, A. C. 1615. cum notis Barthii, advers. l. 45. c. 19. Item, auctor Chronici Imperatorum et Paparum. Item Flander, scripsit incendium pagi S. Amandi etc. Voss. Simler. Item, scriptor Hist. Hannonicae Meier ad A. C. 1071.

GILBERTUS [4] Alemannius auctor Hist. terrae S. A. C. 1334.

GILBERTUS [5] Blochovius et Bouhusius Carthusiani celebres. Petrei. Bibl. Carth. p. 105.

GILBERTUS [6] Consinus Burgundus, varia scripsit. Vide Gesner.

GILBERTUS [7] Folioth auctor vitae SS. quorundam, Voss. de Hist. Lat. l. 2. c. 52.

GILBERTUS [8] Genebrardus vide ibi.

GILBERTUS [9] de Hoilandia Abbas Suinsetinensis, editis scriptis, vita [orig: vit‚] inprimis Bernardi, et 48. sermon. in Cantica, inclitus. Bosto in Catal. Trithem. Simler. Voss. Balaeus, etc.

GILBERTUS [10] Philaretus Limburgius, Avicennae cum Hippocrate et Galeno conciliationem, etc. edidit. Quenstedt. de patr. doct. p. 111.

GILBERTUS [11] Poretus Ep. Pictaviensis, Philosophus et Theologus excellens; sed quod de divinis mysteriis, potius secundum Aristotelis Topica, quam S. Scripturam iudicaret, essentiam divinam Deum, proprietatesque personales Personas esse negans: Item, quod Naturam divinam non incarnatam diceret, omne meritum, praeter Christi, negaret, Baptismum verum solis salvandis obtingere statueret, coram Eugenio III. accusatus, eiusque propositiones damnatae sunt. Obiit A. C. 1154. Auctor operis de Trinitate, et Exposit. in Psalmos et Epistolas Paulinas. Vide Otton. Frising. l. 1. gest. Frider. l. 1. c. 46. et 47. et Moret. Dict. Hist.

GILDA [1] urbs Libyae, Steph.

GILDA [2] vox Saxonica, est societas quorundam, puta charitatis, religionis vel mercarurae gratia [orig: grati‚], instar Ganerbinatus apud Germanos, confoederatorum: loca quaedam, interdum et praedia, nec non aulam societatis, praetorium commune habentium, Latinis Collegium, Fraternitas, Societas. Graecis *fratri/a, a *fe/ar, quod communi puteo usi sunt. Nec minora solum sodalitia hoc nomine continentur, sed ipsae etiam civitatum communitates. Inde hodie illarum praetoria publicique consessus aedes Gildhallas, i. e. Gildae aulas Angli vocant. Erant et extra urbem plurimae per villas Gilda, suis praediis et facultatibus satis locupletes: quae et convivia publica, instai primitivae Ecclesiae Agaprum, vicanis et advenis annue proponebant: sublatae anno 1. Eduardi VI. Perantiquae tamen reperiuntur in Francorum, Longobardorum, aliarumque gentium legibus, et Germanis hactenus in usu: qui Gilden appellant convivia publica a vicanis et agricolis collatitia [orig: collatiti‚] stipe semel quotannis atque iterum celebrata. Prohibuit autem Carolus Mag. ne interposito sacramento fierent; Vide Henr. Spelmann. Gloss. Arch.

GILDARDUS Ep. Rothomgensis, frater uterinus B. Medardi Ep. Noviomensis, qui ambo doctissimi, sicut eodem die nati, ita eodem denati sunt. A. C. 564.

GILDAS cogn. Sapiens, Abbas Anglus, scripsit Ep. de ruina M. Britanniae, Item de luxu Cleri. Obiit A. C. 570. Alias quoque Badonicus dictus. Eo antiquior fuit Gildas dictus Albanicus, qui obiit A. C. 512. Item, Benedictinus Anglus, plurima scripsit. Uster. Voss. de Hist. Lat. c. 21. et 37. Moret. Dict. Hist.

GILDO Rex Africae, aut potius Comes et Praef. sub Theodosio, contra fil. eius insurrexit, Mascezelis fratris sui filios necuit, qui in Italiam fugiens ab Honorio copias accepit, et cum 5. mil. pugnatorum fraternas copias ad 70000. delevit. Gildo ex desperatione laqueo fauces elisit, Amm. marcell. l. 29. c. 5. Oros. l. 7. c. 36. Diacon.


page 394, image: s0394a

l. 13. Claudian. de bello Gild. Idem l. 1. in pr. Cons. Stilich. Carm. 21. v. 249. August. c. litt. Petil. l. 1. c. 24. Iornand. Zosim. Marcell. Comes.

GILDONICI Patrimonii Comes vide supra.

GILEBERTUS Comes cum Adelberto et Olderico, insidiatus Berengario Italiae Regi, sed ab hoc per Hungaros oppreslus, veniam impetravit. Mox Rudolphum Burg. Regem contra Evergetam suum constitutum, Regem Italiae coronari curavit. Sic Berengarius regno mox et vita a Flamberto exutus est, A. C. 924. Sed et Rudolphum vicissim Ermengarda, Adelberti filia imperio excussit. Vide Sigon. l. 6. ad A. C. 921. 923. et 926.

GILIGAMBAE pop. Libyae. Steph.

GILIMER pronepos Genserici, consobrinus Hunerici seu Hilderichi, hoc pulso, Regem Vandalorum se fecit, Iustiniani Imp. intercessione spreta [orig: spret‚], Belisarium gravem hostem sensit, qui intra 6. mens. tota Africa, per 100. Annos ab Imperio divulsa [orig: divuls‚], potitus, Gi limerum in triumpho duxit, exclamantem in Circo, visa [orig: vis‚] Iustiniani pompa [orig: pomp‚]: Vanitas Vanitatum! Galatiae dein quaedam loca, cum suis incolenda ab Imp. accepit, Patritius etiam futurus, ni Arianismo petrinaciter adhaesisset. Procop. l. 1. et 2. de B. Vandal. M. Victor, isid. Theophan. et Grot. Hist. Vandal. Sic Vandalorum in Africa regnum desiit, post saeculum vix exactum.

De GILINGHAM Gulielmus, vide Gulielmus,

GILIPPUS Dux a Lacedaemoniis ad Syracusanos cum auxiliaribus copiis missus, vide Gylippus.

GILKENIUS Petrus, vide Petrus.

GILLIUS Petrus vide Petrus.

GILLO apud Cassian. Mon. et in vetustissimo l. Epigr.

--- gillo, fabilla, melo;

idem quod bauca seu baucalis, vas vinatium vitreum, Salmas. ad Pollion. in Claud. fictile, in Gloss. Camberonensi MS. apud C. du Fresne. Unde Gillonarius, officium Palatinum, apud Wisigothos, l. Wisigoth. l. 2. tit. 4. ß. 4. idem cum Buticulario, apud Francos. De vocis gullw\, apud Graecos recentiores, notione vide Coteler. Monum. Eccl. Gr. Tom. I. p. 744.

GILLUS exul Tarentinus. Hic cum Persarum exploratores a piratis captos pecunia [orig: pecuni‚] sua [orig: su‚] redemisset, et ad Darium reduxisset, iussus eo nomine petere quicquid vellet, hoc unum petiit, ut Regis opera [orig: oper‚] in patriam reduceretur. Herod. l. 3. c. 138.

GILOLO vel GILOLUM quae et Batochina, Ins. ampla, in mari Indico, in Archipelago Moluccarum, ex Insulis, quas vulgo nuncupant Del moro, una est, in India Orientali. Caelum hic [orig: hÓc] inclemens et aer calidus. Ager abundat oriza, ac medulla cuiusdam arbotis, quae Sagis dicitur, ex qua panem conficinnt: a qua etiam arbore sucum eliciunt, quo vini loco utuntur. Incolae barbari ac crudeles, qui, ut olim, carnibus humanis vescuntur. Merc. Est inter Macassariam Ins. seu Celebes ad Occ. terramque Papuorum ad Ort. Urbem habet prim. cogn. in ora Occ. e cuius regione sunt 5. Insulae Moluccae. Sub Rege proprio. In illius tamen ora Occ. sunt fortalitia quaedam Europaeorum. Baudr.

GILON civitas in tribu Iuda. Ios. c. 15. v. 51. 2. Sam. c. 15. v. 12. In qua suspendit se Achitophel. Pop. Gilonitae.

GILVUS Color Graece ki/rro\s2, flavo dilutior est. Unde Hippocrates de victu in Morb. acut. Com. 3. vinum album, cum veterascit, semper fieri kir)ro/teron, gilvius, et tandem etiam canqo\n, flavum, tradit. Eundem colorem in equis saepe memorant Vett. Varro apud Nonium, in Badius.

Equi colore dispares ita dati,
Hic badius, iste gilvus, ille murinus.

Virg. Georg. l. 3. v. 82.

--- color deterrimus albis
Et gilvo.

Ubi Serv. Gilvus est melinus color, quem vulgo fulvum vocant: imo flavum. Isid. Gilvus autem melinus color subalbidus. Melinus dici videtur u)po\ tw=n mh/lwn, a colore malorum: Germ. falb, Gall. fauvo, quia ad flavum maxime accedit. Cuius coloris aiunt fuisse Nisaeos in Media equos, apud Persas tanti olim nominis, Phavorin. Sed, ut in vino, ita in equis, gilvus a flavo differt; quia in gilvo, color aliquantum dilutior est. Itaque Apocalyps. c. 6. v. 8. i(/ppos2 xlwro\s2, videtur esse gilvus equus: ibi enim xlwro\s2, ut passim, pro w)xrw=|, sumitur. Porto w)xro\n xrw=ma conflatur, leukou= canqw= memigme/nou, cum flavo miscetur album, ut in Timaeo docet Plato. Syrus interpres reddit equum pallidum: ita equus ille equiti suo, i. e. morti concolor, quae pallida est. Unde colligere est, pallidum et gilvum colores vicinos esse. Apud Zach. c. 6. v. 2. serukim equi, Bocharto gilvi exponuntur: sic in Es. c. 26. v. 8. vires dicuntur serukim et c. 19. v. 9 lina Aegyptia lina Serikoth: cruda viz. quae omnino nativi coloris, h. e. flavi vel subflavi, sunt etc. Vide eum Hierozoici Part. prior. l. 11. c. 7.

GINAEA vicus in planitie positus, a quo Samaria incipiens, in Acrabatenam desinit toparchiam in tribu Manasse. Scribunt etiam illi, opp. munitum esse, situm in pede montis Ephraim, quod Sinum vel Silum dicatur, ubi terminetur Galilaea et incipiat Samaria.

GINDANES Libyae pop. qui solo Loti arboris fructu victitant. Steph. Vide Herod. l. 4. c. 176.

GINDARA vicus iuxta Antiochiam: incolae Gindarenses: Plin. l. 5. c. 23. vel Gindari. Steph.

GINDES fluv. Albaniae in Cyrum influens. Alter in Mesopotamia, qui ex Armeniae montibus oriens in Tigrim excurrit, teste


image: s0394b

Orsoio, qui illum secundae magnitudinis facit post Euphratem; scribitur et Gyndes. Tibull. l. 4. Elg. 1. v. 141.

--- Aut rapidus Cyri dementia Gyndes.

GINETH Pater Thebni. 1. Reg. 16. v. 23. et 24.

GINETTA animal in Hispania, vulpis magnitudine, pelle varia [orig: vari‚] et nigro ac cinereo alternantibus maculis distincta [orig: distinct‚]. Quasi hyaenetta, i. e. hyaenula, u(pokoristikw=s2, vide infra Rosomacha.

GINGE Ancilla Parysatidis, conscia veneficii ac patricidii in Statitam, uxorem Artaxerxis, in iudicum vocata primo ut innocens absoluta; sed a Rege damnata, extremo supplicio affecta est. Ctesias.

GINGI urbs ampla Penins. Indiae intra Gangem, prov. cogn. caput, alias sub Rege Bisnagariae, nunc proprio. Permunita est, cum arce in scopulo, 60. mill. a sinu Gangetico in Occ. Hinc dic. adi. Status du Naique de Gingi, Gall. estque inter regn. Bisnagariae ad Bor. sinum Ganget. ad Or. montes Malabariae ad Occ. et dit. Taniaor. ad Mer.

GINGIBER vide Zinziber.

GINGLA opp. Commagenes non procul ab Euphrate, Plin. l. 5. c. 24.

GINGLYMOTE urbs Phoeniciae. Steph.

GINGRAS [1] Adonis Phoenicibus dictus. Pollux. l. 4. c. 10 *(h de\ *foini/kwn glw=tta *gi/ggran to\n *adwnin kalei=, kai\ tou/tw| o( au)lo\s2 e)pwo/mastai. Vide Hesych. in *gi/ggri, et Boch. Phoen. Col. p. 807.

GINGRAS [2] sive GINGRIS etiam GINGROS tibia, a Phoenicibus excogitata, Phrygiae similis, qua et Cares usos prodidere [orig: prodidÍre], inprimis apta funeribus. Nam Phoenices Adonim Gingram vocabant, in cuius luctu illam ad cantum accomodabant: sicut affini voce apud affines Aegyptios ginglarus habita est pusilla tibiola, sono acuro, ad monodias. Iul. Caes. Scalig. Poet. l. 1. c. 20. Graece gi/ggras2 quoque et giggrai/nos2 au)lo/s2. Gingrina Solino quoque c. 5. Sive gingrinas, quae breviores licet, subilioribus tamen modis, insonant: aut milvinas etc. Ad quem locum notat Salmas. ab imitataione soni, quem anseres faciunt, nonnulos vocem arcessere. Certe Hesych. gi/ggri, ait, e)pifw/nhma/ti tw=n xhnw=n lego/menon: unde et giggra/zein et giggri/zein, Latinis gingrire, quod anserunt proprium. Sic vicissim de tibicinibus xhni/cein, Graeci, ut ex Athen. l. 14. p. 618. discimus, unde gingritor tibicen, apud Fest. p. 119.

GINGUNUM Umbriae mons Strab. l. 5. p. 227. Gerugnone Leandro, parvus, cum vico cogn. 5. mill. a Fano S. Leonis, Urbinum versus, in dit. Pontif. 6. a confin. dit. M. Duc. Hetruriae.

GINNUS Heysch. ou(= path\r i(/ppos, h(| de\ mh/thr oi)/os2, cuius pater est equus et mater asina. Hinc pro mulo pulilo usurpatur vox Mart. l. 6. Epigr. 77. cuius Epigraphe in Afrum.

Non aliter monstratur Atlas cum compare Mulo.

Ubi antea legebatur, mulo, item gibbo. Nempe Poeta scripserat ginno et glossator aliquis, mulo in margine, quam vocem ahi substituerunt [orig: substituÍrunt] vocabulo ignoto; alii dein pro ginno, gibbo scripserunt [orig: scripsÍrunt]. Atlas autem Nani nomen est, de quo Iuv. Sat. 8. l. 3. v. 32.

--- --- Nanum cuiusdam Atlanta vocamus.

nanus est seu pumilio mulo insidens aeque pumilo. Pro ginno vero vel hinno burdonem sequior aetas dixit. Epigr. vet. de ambigenis,

Hae sunt ambigenae, quae nuptu dispare constant,
Burdonem sonipes generat commixtus asellae
Mulus ab Arcadicis et equina [orig: equin‚] matre creatus.

Saepe tamen burdo et mulus promiscue sumuntur etc. Bochart. ubi supra c. 20.

GINSBERCA locus Germaniae, in Nasloviae Comitatu, consilio de adiuvandis Belgis saeculo praet. habito, memorabilis: hora [orig: hor‚] distat Hilchenbaco. Cyr. Lentul. Geneal. Nassov. MS.

GINSENG celebratissima toto Impetio Sinico radix, nomen a figura habet, hominis viz. crura divaricantis, unde mandragoram nostratem credas, nisi quod ea [orig: e‚] multo minor sit: Iaponensibus Nisi vocatur. Siccata flaverscit, fibras seu capillos, quibus alimentum sugat, vix habet, nigricantibus venulis circumspersa. Cum manditur, dulcedine ingrata est, nonnulla [orig: nonnull‚] amaritudine, sed renui admista. Auget plurimum vitales spiritus suavemque corporis calorem excitat; balneo Mariae, ut vocant, cocta adhibetur, atque fragrantem, atomatum instar, exhalat odorem. Eius libra triplo argenti pondere appenso emitur; nascitur autem in Pekingia prov. nec non in Xansia, ubi civitatem Leao valde nobilitat etc. Auctor Anon. Sinae et Europ. c. 31. ubi plura de mira nobilis huius radicis virtute.

GINTZBURG praen Simson, Rabbinus Architectonicae et Geometriae peritissimus, omnes sui temporis in Germania Iudaeos divitiis superavit, obiit Anno Aet. 80. Millenarii VI. Anno 346. iuxta supputationem R. Dav. Ganz in Chronoo. Iudaeorum sub Templo II.

GION vel GEON fluv. qui apud Aegyptios Nilus vocatur. Quo nomine etiam vocatus est mons Iudaeae, apud quem Salomon in Regem unctus fuit.

GIOSTRA in Hist. Cortusior. l. 5. c. 7. monomachia ludicra: vox Ital. Gallis Iouste, Niceph. Gregorae l. 10. et Cantacuzeno tzoustri/a. Vide C. du Fresne Dissert. ad Ioinv. 6.

GIPEDAE et GIPEDES apud Treb. Pollion. in D. Claud. Denique, Scitharum diversi populi, Peucini, Trutungi, Austrogothi --- Gipedes, Celtae etiam etc. Gepidae sunt Iornandi aliisque; sed Graecis scriptoribus saepe *gh/pedes2 vel *gh/paides2. In antiquis schedis haec verba, oi( *ou)=ggroi to\ palaio\n e)le/gonto *gh/paides2, Ungari olim dicebantur Gipedes, se offendisse, refert Casaub. ad locum. Coripp.



image: s0395a

--- Gypedaeque feroces.

At Graeci, ut dictum, *gh/paidas2 eos vocant. Ita enim solent barbarica nomina et fera, ad Graecum sonum, formationemque Graecae propiotem inflectere. Hinc *gh/paidas2 eorum Grammatici e)tumologou=si, quasi *gegw=n pai=das2, Getarum filios: quidam quasi *gh=s2 pai=das2, Terrae filios. Quemadmodum Erulos *)elou/rous2 appellant, u)po\ tw=n e)lw=n, a paludibus, in quibus habitabant, nominis originem arcessentes. Vide Salmas. ad Vopisc. in Prob.

GIPHANIUS Obertus vide Obertus, mel. Huebertus.

GIPPIUS Rom. vir, qui simulabat se dormire, et stertere, quo facilius uxor eius meocharetur, unde natum adagium videtur Cic. in quadam epistola ad Fabium Gallum, Non omnibus dormio. Lucil. apud Beroald.

GIR Libyae fluv. Ptol. Niger Merc. Claudian. ditissimum vocat de Laud. Stilich. l. 1. Carm. 21. v. 252.

Hesperidum Triton, et Gir notissimus amnis.

Alii Ger, Gil, Gis notissimus amnis. *gei=r est Ptol. et *gei=ra civitas ad hunc fluv. sita.

GIRADA princeps femina in opp. Vauro, tempore belli sacri, ut vocabant, contra Albigenses, a S. Dominico et Montfortio, in Gallia, gesti, in puteum coniecta, saxisque obruta est, A. C. 1212. Laet. Comp. Hist. Univ.

GIRALDINUS Antonius vide Antonius.

GIRALDUS [1] vel GEROLDUSP atr. Hierosol. sec. 13. Item, Hispanus, auctor Historiae Compostellanae, Vasaeus in Chron. Hisp. c. 4.

GIRALDUS [2] vide supra Cynthius.

GIRALDUS [3] de Bournel Nobilis Lemovicensis, a Principibus certatim expetitus, nulli se addixit: unus ex celeberrimis inventoribus Poeseos Provincialis, quam vocant Troubadours. Primus creditur quoque tetradecastichorum, quae Sonnets Gall. auctor. Obiit A. C. 1278. Eum Patrarcha imitatus est. Nostradam. in vita Poet. Prov.

GIRALDUS [4] Lilius Gregorius vide Lilius Ferrariensis, discip. Baptistae Guarini sub Demetrio Chalcondylo Mediolani, Graeco studio operam navavit, memoriae felicissimae, sed in direptione urbis Mutinae bonis suis, Bibliotheca [orig: Bibliothec‚] inprimis insigni, privatus pauloque post iacturam passus optimi patroni Ioh. Franc. Pici Mirandulae Com. a Galeotto interfecti; paupertate porro, Renatae Ferrar. libertate non parum, mitigata [orig: mitigat‚], et podagra [orig: podagr‚] sexennali dirissima [orig: dirissim‚], infelix. Obiit A. C. 1552. Aet. 74. Scripta eius, quae Aurea ingenii doctrinaeque Giraldi monumenta vocat Voss. de Mathem. p. 424. inprimis de Vitis Poetar. Idem de Poet. Lat. c. 7. exacte enarrat Ant. Teissier in Elog. Vide et Leandr. Alberti Descript. Ital.

GIRALDUS [5] Silvester Anglus, in familia Walliae Principis, circa A. C. 1210. floruit, Hiberniae, inter alia, descriptionis auctor. Quenstedt. patr. doct. p. 89. Vide et Silvester.

GIRARDINUS Ambianus priscus Meladii auctor. Verd. Bibl.

GIRARDUS vel GERARDUS cogn. Tuncus, Maritima [orig: Maritim‚] Provinciae oriundus, instituit Hierosolymae, cum a Godofredo Bull. capta esset, Ord. S. Ioh. nunc Melitensem dictum A. C. 1104. secundum alios A. C. 1099. vel A. C. 1100. Primus Ordinis Mag. cui successit Raimundus du Puy. Obiit A. C. 1118. Bossio et Naberatus, Hist. Melit. Columb. in Manuesca. Bouch. Hist. Provinc. l. 9. etc. Vide et Bernardus.

GIRBA Ins. parva Afr. in mari Medit, ad os Syrtis min. seu sinus Capsi: media fere inter Adrumetum ad Occ. et Zonam ad Or. Hispanis erepta a Turcis. Ol. Lotophagitis. Est in regno Tripolitano, vix 1. mill. a Continenti Afr. cui ponte iungitur.

GIRBITANA Purpura apud Treb. Pollion. in D. Claud. Albam subsericam unam, cum purpura Girbitana; dicta est ab Ins. Girba, quae Meninx est Vett. in Oceano Mer. hodie Gerbi. In qua nobilissimum baphium; cuius mentio in Not. Imp. ubi Girbitanum baphium non semel memoratur; unde proin Gilbitana haec purpura, apud Pollion. cum prius nullo sensu cogeretur Succubitana, Salmas. ad eum.

GIRGIUM seu GEORGIA urbs Aegypti sup. supra Nilum, caput prov. Cassifat de Girgio.

GIRIM mons apud Garamantas, gemmas producens.

GIRINGBOMBA seu GIRIBUMA regn. Aethiop. Ins. cui subsunt 15. regna. Iuxta fluv. Gingiro seu Giring, et est conterminum regni macao. I. Voss.

GIRIS in Tab. Peutingeriana, aliter Diris vel Siris, Ptol. *gei\r, ingens Africae, fluv. per Garamantas Aethiopas fluit, et, sub terram absconditus, Nubam paludem efficit: de quo vide Salmas. ad Solin. p. 420. et 421.

GIRONA Familia in Hispania illustris cuius origo Guttiero adscribitur, qui ex Vasconia, cum Henrico Burgundo Lusitaniae Regum satore, venerit, et Bragam acceperit dono. Filio cognomen datum est, de Cunnas, unde Acunniorum seu Acugnorum gentile nomen. Ex qua gente saeculo decimo quarto vixit Martinus Vasquezius de Acunna, qui ex secundo quidem matrimonio, cum Maria Lusitana, Comitum Valentiae auctor fuit; in primo autem coniugio ex Teresia Girona Alphonsum Tellez Gironum genuerat: Fuerat autem haec Teresia, ex antiqua et celeberrima Gironum (et quibus Rodericus Consalvi memoratur vixisse A. C. 991.) stirpe oriunda, nominisque haeres, unde Alphonsus Martini fil. a Matre Gironis nomen adsumpsit. Huic uxor desponsata Maria filio Ioh. Fernandi Pacheci Dn. de Bello Monte: quae suum item nomen in hanc gentem intulit. Et quidem primo filio Ioh. Pacheci nomen impositum, alteri petro Gironi; a quo descendunt Comites de Urenna, e quibus dein Duces de Ossuna et March. de Pennafiel orti. Petrus enim Giron M. Mag. Ord. Calatravae, defunctus A. C. 1466. ex Isabella de las Casas Ioh. I. Telles Gironis Com. de Urenna pater fuit: quo et


page 395, image: s0395b

Leonora de la Voga Velsco, natus Ioh. II. ex Maria de la Cueva suscepit Petrum Gironem Ducem de Ossuna, cui Leonora Anna Guzmann (exstincta A. C. 1573.) genuit Ioh. III. March. de Pennafiel Duc. Ossunae: cuius ex Anna Maria de Velasco fil. Petrus Giron Dux Ossunae, in matrimonio Catharmae Henriciae de Ribera, fil. habuit Ioh. Tellez IV. Duc. Ossunae, March. de Pennafiel, caput nominis Giron, cui nupsit Isabella filia Christophori Gomezii de Sandoval et Roxas D. de Uzeda atque Mariae Manriciae Padi la, soror Francisci etc. Obiit autem praefatus Ioh. Tellez IV. A. C. 1656. relicto fil. Casparo Tellez Girone Duce Ossunae et Uzedae March. de Pennafiel Com. de Urenna. Phil. Iac. Spener. Theatr. Nobil. Europa. Part. I. p. 70. et Part. III. p. 87. In Ioh. vero (filii primi Alphonsi supra dicti) Pacheci cognominati March. de Villena et Duc. de Escalona filiis cognominum itidem diversitas est. Primogenitus namque Pacheci servavit nomen, et auctor est Ducum de Escalona, de quibus supra dictum. Alter fil. Petrus, a matre Portocarreri nomine accepto, ex se Marchiones Villanovae dedit: in eius tamen posteris, praeter Portocarreri commune nomen, aliarum etiam familiarum a matribus appellationes reperias. Tertius, Alphonsus Tellez ad Gironum nomen rediit, et ab illo Domini de la Puebla in Montalvan, qui postea Comitum dignitate ornati sunt, et subinde Pacechorum nomen renovarunt, derivantur. Vide eundem Phil. Iac. Spener. in Ind. Part. I. in voce Giron et Pacheco.

GIRONUS Iohannes, vide Iohannes.

GISALDA seu GISALA vel GISLA uxor Childerici cum marito in monasterium detrusa. Chenius, t. 1. Auct. Hist. Franc. p. 793. Aventin. etc. Item fil. Caroli simpl. nupta A. C. 912. Rolloni Normanno.

GISARMA in Statutis Vilhelmi Scotiae Regis c. 23. ß. 4. Saxonice Hand-ax, securis bellicae species fuit. Vide Henr. Spelmann. in Gloss. et Skenaeum de Verb. signif. in voce Gysarum.

GISCALA Galilaeae civitas, firmis portis et muris munita, ac populo frequens: patria seditiosi illius ac nequitita [orig: nequitit‚] nobilissimi Ioh. I. eviae filii. Huius frequens est apud Ioseph. mentio.

GISCALIS opp. Iudaeae, in tribu Beniamin.

GISELINUS Victor Flander, Iusti Lipsii et Ioh. Lernutii condiscipl. Lovanii, Dolae Burgundorum Medicus Doctor creatus et a Lipsio Panegyrice laudatus est. Insigni Comm. illustravit Metamorphoses Ovidii, et Prudent. Poetam [orig: PoŽtam] Christianum, in quo poste riori tamen desiderat Barthius auctoris modestiam, Val. Andreas illas Notas exscriptas arguit, ex Arnoldo Laur. Berchemo. Praeterea prodierunt [orig: prodiÍrunt] eius Notae et Chronologia in Severi Sulpitii opera, Adagiorum epitome, Ep. de Hydrargyri usu, Hymni Liturgici. Poemata porro, et Emendationes in Auson. quas Lernutio legavit, mortuus A. C. 1591. Aet. 60. Vide Thuan. Hist. Barthium Advers. l. 10. c. 20. et l. 21. c. 4. et l. 50. c. 9. Possevin. Appar. Anton. Teissier in Elogiis Parte II. etiam aliquid infra in voce Victor.

GISILBERTUS Comes mansuariae, ex partibus Caroli Calvi stetit, atque ex Ermengarda, Lotharii Imp. filia, quam rapuerat, Raginerum I. et Ricuinum I. genuit; E quibus iste Ardennae Comes, ex filiis Ottone et Ricuino II. aliquos primorum Lotharingiae sup. Ducum totamque familiam Limburgiam et Lucenburgiam, cuius rami in Belgium et Germaniam protensi sunt, ac nostro demum saeculo exaruere [orig: exaruÍre], prosevit: Ille autem Hasbaniae et Hainaci Dux, pater fuit Gisilberti, celebris Lotharingiae Ducis, quem cum Carolus Simplex peulisset, restituit socer, Henricus Auceps Imp. Sed postea rebellem affinis Otto I. praelio occidit A. C. 939. Plura vide infra in voce Raginerus.

GISIRA Africae propriae urbs. Ptol. One Castaldo.

S. GISLENI cella vulgo S. GHISLANIN, vel S. GUISLANIN, nomen loci, qui prius Ursidongus, et coenobii, quod prius Cella Apostolorum dictum est; ad Hamam vel Hagnam fluv. prope Castri locum seu Montes Hannoniae, in Dioecesi Cameracensi, etc. Hic [orig: HÓc] Gislenus, regnante apud Austrasios Sigeberto pio, Dagoberti filio, cellam condidit, quae totius Hannoniae prima est, Hasnonio secundum locum tenente. Hadr. Vales. Not. Gall.

GISNA Morinorum vulgo Guines, opp. est Flandriae, stagno impositum, hinc aquis, inde silvis et montibus cinctum, caput Comit. cognominis, cui Ardea castellum Ardre, Fielnae, Fiennes, Witsant, Andria, Bredenarda, Sangata et Colemude castella, aliaque attribuuntur, Fluvium Gisnarum Ledum nuncupare videtur Gul. Abbas Andrensis in Chron. qui et stagni Gisnarum meminit. Primus Comes Sifridus Danus fuit, ab Arnulfo Flandriae Com. in fidem acceptus. Idem. Fuit postmodum hic Comit. cum Calesio per Ann. 1210. sub Anglis.

GISON in tribu Iuda. Hier. in Loc. Hebr.

GISORIUM vulgo GISORS, opp. Normanniae, in Veliocassibus, Sugerio, Rigotdo, et Gul. Brittoni Armoricano, cunctisque adeo post Ludovicum VII. Regem rerum Nortmannicarum scriptoribus notissimum celebratissimumque ad fluv. Eptam seu Ittam. Rodbertus de Candos Munio Regii Dangionis Gisortiensis, praefectus Regiae arcis turrisve Gisortiensis ac munitionis memoratur Orderico Hist. l. 12. Vocant autem hodie Galli Dangionem le Donion, summam arcis praecipuaeve turris partem, seu supremum eius tabulatum: quo in loco Nobiles olim vel Castellani habitate consuevere [orig: consuevÍre]. Distat 14. leuc. a Lutetia in Circ. In huius vicinia, audito captae a Saladino Hierosolymae nuntio, Philippus Aug. Galliae et Henricus Angliae Reges, omissis litibus, ad terram Sanctam ab infidelium iugo liberandam foedus inierunt [orig: iniÍrunt], in rei memoriam cruce ibi loci erecta [orig: erect‚], A. C. 1288. Rogerius in Phil. Aug. Hadr. Vales. Notit. Gall. etc. Vide Caesortium.

GISSA [1] Ins. maris Illyrici, Liburniae adiacens. Pago dicitur Volatertano. Aliis hodie Gisse dicitur. Vide infra. Plin. l. 3. c. 21.