December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMUS SECVNDVS Literas D, E, F, G, H, I, K, L, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

page 367, image: s0367b

GELLUS [2] Val. Max. Vergellus Apuliae fluv. super quo Hanmbal pontem ex cadaveribus apud Cannas interfectorum fecit. Ferrar.

GELNACUS Vicus Gall. Iaunay, villa Galliae, in Pictonibus, ad Clennum fluv. ab urbe Pictavis octo circiter mill peddistans; ad quam Ansoaldum Pictavorum Ep. cum Clericis et populo venisse, dicit Auctor vet. qui librum de vita et virtutibiis B. Leodegarii Augustodun. Ep. ad Ermenatium eius successorerr, ante annos fere mille, composuit, apud Hadr. Vales. Notit. Gall.

GELNHUSA opp. Wetteraviae ad fluv. Kintzig, a Friderico III. Imp. inter civitates Imperii collocatum, A. C. 1454. Eiuspatronos esse Palatinum Rheni, et Comites Hanoviae, quod iure pi. gnoris communiter reneant, refert Melchior Weissenburger, Reiphuius Syndicus. Vide Limnaeum Enucl. l. 4. c. 21.

GELO [1] sive GELON Siculorum tyrannus, ex duce Hippocratis Regis Gelae, per An. 17. Ad Himeram Poenos, Xerxis suasu sibi bellum inferentes, vicit. Obiit Olymp. 75. A. U. C. 276. A. C.N. 478. Diod. Sic. l. XI. Herod. Paus. Euseb. Chron. Dionzs. Italic. l. 7. p. 417.

GELO [2] puer quidam, qui a lupo feliciter, et fortuito casu servatus fuit. Hunc enim ferunt, cum ipse aliquando in ludi literarii vestibulo libellum manu retinens sederet, accedentem lupum, libellumque de manibus raptum auferentem, cum clamore insecutum, magnum tumultum excitasse, quo ludi magistrum, omnesque pueros commotos, ut illi supetias ferrent, arma, fustesque tumultuarie rapuisse: quo strepitu concussam domum latam ruinam dedisse, contignationibus solutis, puerosque omnes cum praeceptore elisisse, qui circiter centum fuisse dicuntur, eoque modo Gelonem, a lupo servatum fuisse perhibent. Leonic. Thom. l. 4. c. 104.

GELOI vide Gela.

GELON [1] Pyrrhum veneno necare aggressus est. Plutarch. in Pyrrho.

GELON [2] Aetnae et Hymati fil. Steph.

GELON [3] Dinomenis fil. Hietonis frater, Obiit Olymp. 76. relicto fratri regno. Sub eo, ex Arcadia in Siciliam migravit Phormis cuius equa aenea Olympiae dedicata, ob hippomanes magico veneficio ei inditum, adeo famosa fuit. Paus. Arcadic.

GELON [4] fons Siciliae, a quo Gelonium stagnum, quod vide. At Gelontem, fotnem non procul a Celaenarum opp. Plin. memotat l. 31. c. 2. Vide Salmas. ad Solin. p. 126.

GELONES vel GELONI populi Scythiae, Agathyrsis proximi, qui faciem depingunt, ut terribiliores in praelio videantur. Patientissimi sunt inediae, fameque urgente, equo, quo vehuntur, sanguinis nonnihil detrahunt, eoque cum lacte commixto, inediam levant. Dicti sunt a Gelono Herculis fil. Agathyrsi fratre. Virg. Georg. l. 2. v. 115.

--- Pictosque Gelonos.

Lucan. eis fortitudinem tribuit Civ. Bell. l. 3. v. 283.

Massagetes quo fugit equo, fortesque Geloni.

Ubi tamen, volucresque legendum. Virg. Georg. l. 3. v. 461.

Bisaltae quo more solens, acerque Gelonus.

Vide P. Melam l. 1. c. 21. et Solin. c. 20. de pictura vero Gelonorum vide Salmas. in Plinian. Exerc. p. 188. Multas singuli habebant uxores, contenti suis finibus vivebant. Horat. l. 2. Carm. Ita hic Steph. Ceterum an contenti nescio, nec enim id asserit poeta. Locus est l. 2. Carm. Od. 9. v. 23. sub calce ubi de Augusti tropaeis loquens, ait,

Intraque praescriptum Gelonos
Exiguis habitare campis.

Arcubus et sagittis olim polluisse, testantur Virg. ac Horat. Hic Aen. l. 8. v. 725.

--- Garasque sagittiferosque Gelonos.

Ille Carm. l. 3. Od. 4. v. 35.

Visam pharetratos Gelonos.

Quibus adde Stat. Sic enim ille,

--- Falcemque Getes, arcumque Gelonus
Tenderet. ---

Nic. Lloydins.

GELONIS urbs apud Budinos, quos cum Gelonis eosdem habebant Graeci, vide eundem ibid. p. 189.

GELONIUM stagnum Siciliae tetro odore abigens appropinquantes. Aliis Geloum dicitur. Vide Solin.

GELONUM urbs Sarm. Europaeae lignea in Budinis sita, maximam gentem complexa. Ibi Tarandus animal invenitur.

GELOS Cariae portus P. Mela. l. 1.

GELOTIANA cuius mentio apud Suet. Calig. c. 18. Commisit et subitos (Ludos) cum e Gelotiana apparatum Circi prospicientem pauci ex proximis maenianis postulassent, vel domus, vel Ins. fuit illis temporibus in Urbe nota, ad Circum, ut videtur, Maximum; in qua partem servitii Caesariani habitalse colligit Casaub. ex vet. Lapide, in quo scriptum,

SYMPHORO

TESSERARIO



page 368, image: s0368a

SER. CAESARIS

DE. DOMO. GELO

TIANA. FECIT.

PHILODESPOTUS

SER. CAESARIS

EX. HERMAEO

FRATRI. B. M.

Vide eum Animadv. ad d. l. et infra voce Hermaeum, ubi similiter pars familiae Caesarum habitasse videtur.

GELRIA vide Geldria. Ceterum Ducatum hunc olim rexit Arnoldus de Eggmond fil. Ioh. Egmondani, defuncti A. C. 1451. et Mariae Arculeae: frate Vilhelmi minoris natu Dn. Iselstenii, a quo Comites Egmondani et Burae descendere [orig: descendÍre]. Ipse Arnoldus, Obiit A. C. 1473. ex Catharina Clivia, filia Adolphi Duc. Clivii pater Adolphi de Egmond, Duc. Geldriae et Iuliaci; cui, exstincto A. C. 1477. ex Catharina Borbonia, superfuit Carolus Dux, (maritus Elisabethae Brunsvicensis filia Henrici) in quo linea haec Gelldriae Ducum exstincta est, A. C. 1538. Vide Spener. Theatr. Part. 2. p. 113. Priscis vero temporibus Adelheida [orig: Adelheid‚], Wichatdi Gelriae praefecti filia [orig: fili‚] ducta [orig: duct‚], Otho Walravii Comitis Nassoviae fil. Othonis magni nepos, primus Gelriae Comes, ab Henrico Aucupe, pronuntiatus est, circa A. C. 1020. adiecta [orig: adiect‚] et Zutphaniae provincia [orig: provinci‚], quae ab eo tempore Gelriae mansit annexa. Sic Auctor is stemmatis fuit Gelro Zutphaniensis, quod post Annos demum 336. in Rinaldo III. et Eduardo fratre eius, Gelriae et Zutphaniae Ducibus, exspiravit. Quo facto Geldri iuliacensibus accesserunt [orig: accessÍrunt], donec haud longe post in Egmondanorum potestatem venere [orig: venÍre]. Cyriac. Lentul. in Geneal. Princip. et Com. Nassov. MS.

GELU vide in vocibus Frigus et Glacies.

GEMALLI pater Amiel. Num. c. 13. v. 12. Lat. retributio vel merces, aut ablactatus, vel camelus.

GEMARA vide Misna.

GEMBLACUM opp. Brabantiae; Gemblours. Inter Namurum urb. 4. Nivigellam opp. 5. leuc. a Bruxellis 8. in Ort. ut et a Lovanio in Mer. Geminiacum Anton.

GEMELLA Aug. opp. Hisp. Baeticae. Vide Tucci.

GEMELLI [1] Hebraice [gap: Hebrew] , i. e. vallis salinarum, sic interpretatur D. Hier. 2. Sam. c. 8. v. 13. nomen vallis.

GEMELLI [2] Dii Graeci *qeoi\ diduma/ones2, memorantur Clem. Alexandr. Protrept. ubi aedem quidem utrique Numini suam, sed gemellas eas, et proximo intervallo dissitas, fuisse, docet: quales Virtuti et Honori Romae exstructas, habes apud Plin. l. 35. c. 10. In eorum templis pervigilem ignem, non minus ac in Vestae Cereris Iovis Ammonis, aliorum sacratum fuisse, monet G. Stewech. Electis ad Arnob. adv. Gentes l. 2. Ceterum gemelli sunt, eodem partu editi pro quibus *tritopa/torsi Diis Pacique, ab Atheniensibus vota fieri solita, discimus ex Etymologici Auctore. De eorum primoenitura disceptant Iurisconsulti, masculis fere faventes, ut fortioribus, quod in Hispaniam vett. Gothos primum induxisse, legimus apud thom. Bartholin. de Puerp. Vett. Nobile istiusmodi Gemellorum in Sacris par, memoratur Genes. c. 25. v. 24. aliud ibid. c. 38. v. 27. In ovibus, quae geminos parerent, Ambegnas vocatas Iunonique sacrificatas, refert Fulgent. de prisco Serm. ad Chalcid. l. 6. Bebius Macer, qui Fastos dies scripsit, ait Iunoni eas, quae geminos parerent, oves sacrificari, cum duobus agnis altrinsecus alligatis; quas oves ambegnas vocari, quasi ex utraque parte agnos habentes. Quam ovium fecunditatem Graeci ad Apollinem Nomium referebant.Unde Callimach. Hymno in eum petit, ut illius beneficio

*(h de/ ke mounoto/kos2 didumoto/kos2 ai)=ya geu/oito.
Quae unipara erat, gemellipara repente fiat etc.

Vide Sam. Bochart. Hierozoici Parte prior. l. 2. c. 46. ut et infra in voce Gemini.

GEMELLUS Tribunitius romnus, qui lupanar domi suae instituit, in quo Mutiam et Fulviam feminas illustres, nobilemque puerum Saturninum prostituit.

GEMENNTICUM seu GEMETICUM est Iumieges, Abbatia percelebris ad Sequanam, 5. leuc. infra Rothomagum in Occ. 2. a Calidobecco in Austr. Baudr. Monasterium hoc octingentorum Monachorum, quinque partim Basilicas, partim Oratoria complexum, ac moenibus quadratis murisque cinctum, condidit Filibertus, permissu Chlodovei iun. Eremi Gemeticensis, et Fontanellae Monasterii, ibi a Wandregisilo exstructi, meminit Gallus de vita S. Wandregisili: certe utrumque Monasterium cum Gemeticum tum Fontanella hodieque in saltu eremove Gemeticensi est, quam Sequana fer totam cingit, ac peninsulam facit. Hadr. Vales. Not. Gall.

GEMETICENSIS Gulielmus vide Gulielmus.

GEMIAE Nonio gulosi, comedones: a Graeco ge/mw, unde ge/mos2 et gemi/as2 pro comedone qui celocem saburrat. Eandem vocem in Lucilio legimus etc. Salmas. ad Vopisc.

GEMIANUS seu GEMINIUS Presbyter Antioch. sec. 3. sub Severo scripsit quaedam. Hier. de Scr. Eccl.

GEMINA apud Adhalard. Statut. Corbei. Monaster. l. 2. c. 3. portio est cibaria Monastica duplicata, Gall. Double pitance, C. du Fresne Gloss. At Gemina securis, apud Pap. Stat. Theb. l. 2. v. 609.

--- Sublata minitantem bella securi.

una est utrinque vulnerans, bipennis, quam vocem vide supra. De geminis tibiis, quas pares dictas vult Scalig. Vide ubi de Tibiis.

GEMINAS inter Libertos, qui multum potuere [orig: potuÍre], sub Marco et Vero Impp. momoratur Iulio Capitolin. in Marco Anton. Philos.


image: s0368b

et Vero. Pro Gemino; uti Trophimas, pro Trophimo, apud IC. Salmas. ad Pollion. in Gallienis.

GEMINGA locus Frisiae, ubi ludovici Nassovii copiae caeso Arembergio, victrices, cum descituras civitates frustra exspectarent, et iam deficiens stipendium disciplinam solvisset, Albani superventu concisae, alterno hostium, et suo sanguine bellum Belgicum imbuerent [orig: imbuÍrent]. A. C. 1568. Vide Thuan. Hist. l. 43. et 46. Hug. Grot. Ann. l. 2. etc.

GEMINI unum ex XII. Zodiaci signis, Graecis *di/dmuoi, receptiori Astrologorum opinione sunt Tyndaridae sive Ledaei Iuvenes, Castor et Pollux, quos, ut Hygin, ait Poet. Astronom. c. de Geminis, Iuppiter inter notissima sidera constituisse existimatur; Neptunus autem pariiconsilio numerasse: nam equos his, quibus utuntur, donavit, et dedit potestatem naufragis saluti esse. Unde fratres Helenae, Horat. Carm. l. 1. Od. 3. v. 2. et pueri Ledae eidem Od. 12. v. 25. salutare sidus nautis habentur. Causam Comm in Aratea Germanici Caesius sive Calpurn. Bassus hanc reddit: Castorem et Pollucem Geminorum honore decoratos, quod principes pacationis dicantur: quod mare totum praedonibus maleficisque pacatum reddidissent etc. At alii. eodem Hygino teste, herculem et Apollinem nonnulli Triptolemum et Iasona, a Cerere dilectos, Geminorum nomine intellexerunt [orig: intellexÍrunt]: priorum opinionem Arabibus sequutis, qui eum, qui cancro vicinus, Abrachaleum, alterum Avellar, corrupte vocitarunt. Imo alii, inquit memoratus Arati Interpres, volunt Zethum et Amphionem esse: ideo unus zonam, alter lyram habet. Nigidius Deos Samothraces dixit: ducem viz. sequutus eum, cuius sub Orpbei nomine hymni vel Initia potius exstant. Nam Carmine, quod *kourh/twn squmi/ama inscribitur, sic is de iis:

*kourh=tes2 *koru/bantes2, a)na/ktores2 eu)du/natoi/ te
*)en *samoqrani/h| a)/naktes2 ---

Et mox:

*(oi/ te kai\ ou)ra/nioi *di/dumoi klh/zesq' e)n o)lu/mtw|,
Et qui caelestes Gemini Vocitamini Olympo etc.

Vide Gerh. Ioh. Voss. de orig. et progr. Idol. l. 2. c. 36. uti de signi huius figura, Salmas. ad Solin. p. 1237. Ceterum Gemini, iidem cum Gemellis; quorum sibi per omnia similium exemplum, Daucia et Tymber, Rutuli, Lari apud Virg. Aen. l. 10. v. 310.

--- simillima proles,
Indiscreta suis, gratusque parentibus error.

Vide quoque Stat. Theb. l. 9. v. 295.

Solus abi miseros non deceptura parentes

et seqq. Lucan. Civ. Bell. l. 4. v. 526. Claud. l. 1. in Rufin. Carm. 3. v. 108. ubi de Castoribus, Alios. Quanto magis mira similitudo non una [orig: un‚] provincia [orig: provinci‚] natorum apud Plin. l. 7. c. 12. quos Toranius Mango Antonio Triumviro, ut geminos, vendidit, cum alter in Asia, alter trans Alpes genitus esset: detecta [orig: detect‚] fraude, quum a Furente esset increpitus, magnitudinem pretii inter alia conquerente, argute respondens, ob id ipsum se tanti vendidisse, quoniam non esset mira similitudo in ullis, eodem utero editis. Diver sarum quidem gentium natales tam concordi figura [orig: figur‚] reperiri, super omnem esse taxationem; adeo que tempestivam admirationem intulit, ut ille proscriptor animus, modo et contumelia furens, non aliud in censu magis ex fortuna sua duceret, Recens exemplum nobile, in Sebastiano Portugalliae Rege aliisque nonnullis, de quibus infra ubi de Pseudonymis.

GEMINIACUM haud dubie a Gemino loci conditore vel domino nomen accepti. Unde Geminiacenses, in Not. Imp. Magistro peditum subiecti: et ibidem inter legiones Comitatenses 32. Cortoriacenses 22. Geminiacenss 23. locum tenent, intra Gallias cum V. I. Magistro equitum Galliarum. Postea Gemmelacum, exin Gemlacum dictum est, hodie Gemblours. Locus Leodicensis dioeceseos finibus inclusus, illustris Monasterio. Hadr. Vales. Not. Gall. Vide Gemblacum.

S. GEMINIANI Fanum opp. Senensis dit. nunc Florent.

GEMINIUS prodigentia opum, ac mollitia vitae amicus Seiano, nihil ad seriem: cecidit tamen coniurationis crminie. Tac. Ann. l. 6. c. 14.

GEMINUS [1] inter Iuni cognomina, vide infra.

GEMINUS [2] Comoedus, inter Praeceptores Marci Imp. apud Capitolin.

GEMINUS [3] Rhodius Cic. ac Pompeii temp. de Astrologia, Sphaera, Geometria, etc. scripsit. Proculus *gemi/non vocat; vix autem dubito, quin sit nomen Ramanum. Sane Gemini,m Geminii et Geminiani celebrantur in antiquis scriptoribus, et inscriptionibus. An libertus? Vide Blancan. Chron. Mathem. Brucaeum, Cat. Astrol. Petay. notis in Gemin. Voss. de Scient. Math. p. 160. et 329.

GEMINUS [4] Rutilius, vide Rutilius.

GEMINUS [5] Victor Afer, post mortem excommunicatus, quod Prebyterum constituisset liberorum suorum Tutorem. Cyprian. Ep. 66.

GEMISTUS Georgius, dictus Pletho Constantinop. Philos. Platonicus, et Mathematicus, in aula florentiae Duc. sec. 15. scripsit de differentia Platonis, et Aristotelis, de interpretatione, in Magiam Zoroastris, etc. Voss. de Philos. sect. c. 16. ß. 6 de Hist. Graec. l. 4. c. 30.

GEMITUS ingens sonus est e profundo. Virg. de Aetna. l. 3. v. 576.

Liquefactaque saxa sub auras
Cum gemitu glomerant ---

Cum nempe plenum maerore pectus in sonitum erumpit, unde iumenta sub naere gemunt, h. e. edunt sonum gravem et non clarum, uti vocem explicat vet. Scholiastes Pap Stat. ad Theb. l. 12. v. 656. Poetae inde ad omnia lamenta vocem extendunt, uti


image: s0369a

docet Barth. ad eundem l. 3. Sylv. 3. v. 31.. Proprie [orig: PropriÍ] vero columbis tribuitur. Virg. Eccl. 1. v. 58.

Nec tamen interea raucae tua cura palumbes,
Nec gemere aeria cessabit turtur ab ulmo.

Hinc Gregor. in Iob. l. 32. c. 4. Scimus, quia columbarum pulli, vel turtures pro cantu gemitum habent. Quod ipsum stenein Graecis: unde e)/stene trugw\n: gemebat turtur, apud Theocrit. Idyl. 7 v. 141. Alii tuttures tru/cein dicunt, et columbas goggu/zein, ut videre est apud Polluc. l. 5. c. 13. ß. 2. cur tit. o)rne/wn fwnai. Est autem goggu/cein, murmurare; unde murmura pro columbarum gemitu, in Eithal. cuius Gallien. auctor apud Trebell. Et certe murmur sonus gravis, non clarus est, ut de gemitu dixit supra Statii Scholiastes. LXX. Interpretes meleta=|n reddunt; unde peristerai\ meletw=sai dicuntur Theodoreto Columbae gementes, in Ezech. c. 7. v. 16. Hebraeis [gap: Hebrew] , quod ad luctum ubique refertur. Unde pro luctuoso gemitu sumitur vox columbae, Nahum c. 2. v. 7. ubi Reginam Nineves, cum in captivitatem abducitur, comitantur ancillae gementes, tamquam voce columbarum, et pectora sua tundentes. Nempe uti lacrimis, sic gemitu dolor egeri minuique videtur. Quod proin solatii genus in carorum funeribus quoque a Tyrannis vetitum occurrit, apud Stat. Theb. l. 12. v. 393. Sic inter dictum, ne capite damnatos propinqui lugerent, sub Tib, Ner. legimus, apud Suet. in eo c. 61. etc. Sed et de luporum voce gemitum usurpari invenias, hyaenarum item, de quibus suo loco ut et ursorum, de quibus vide infra in verbo Saevire: plura apud Sam. Bochart. Hierozoici Parte Post. l. 1. c. 2. uti de Athletarum, inter exsecrcendum gemitu, infra aliquid ubi de Phonascia it. Vociferatio.

GEMMA [1] Aeolice quicquid ad ornarum induitur, ab ei(=ma, Aeol. e(/mma, et addito digamma ge)mma. Unde Latini videri queant fecisse vocem gemma de lapillo pretioso ac pellucido, qui auribus collo et digitis induitur ad ornatum. At maior ceteris, qui ad ornatum destinantur, cantes dicitur. Ut enim lapis aliquis gemma sit, non solum to\ lei=on, to\ pmkno\n, to\ stilpno\n, to\ diafane\s2 kai\ to\ pa/nion, laevor, durities, splendor, diluciditas et raritas, sed etiam to\ mikro\n, parvitas, facit. Quamvis et e gemmis cavatis pocula olim facta, certum est: nam et amplissimae quaedam reperiuntur, ut achates, lychnitae, carbunculi, chalcedonii et similes. Sed huiusmodi patvi t rari lapilli, qui proprie gemmae sunt, ad annulos praecipue sculpebantur; fuitque hic primus ac vetustissimus eorum apud Graecos usus, ut sic sculpti auro includerentur, digitoque gestarentur, ad signandum. Proinde gemma proprie sfragis2 est. Plin. de Obsidiano lapide, Multi et gemmas ex eo faciunt, i. e. sfragi=das2 seu sfragi/dia, annulos signatorios. In quem usum eligebantur, quibus nec minima forma, nec grandior, coneniebat. Hinc quoddam genus Satdae gemmae, quae paulo amplior esse, di/shmon dixere [orig: dixÍre], quasi duplicis sfragi=dos2 magnitudinem haberent. Caedebanturque non in longitudinem, sed ovali plerumque figura [orig: figur‚] erant etc. Etiam vero gemma in annulo Gr. yh=fos2. Ita enim Suid. yh=fon kalou-men li/qon to\n e)n tw=|daktuli/w| kai\ tw=n xrhma/twn a)riqmo/n, Lapillum vocamus, tum lapidem in annulo, tum pecuniarum numrum. Unde annuli a)/yhfoi Artemid. sunt annuli gemmis carentes, l. 2. c. 5. qui aliis a)/peiroi. Vide Aristot. l. 3. Pbys. Ausc. c. 9. item a)/liqoi. Annulorum enim apud Vett. quidam gemma carebant, quidam habebant, eamque vel figura [orig: figur‚] aliqua [orig: aliqu‚] insignem, vel nulla [orig: null‚]. Plin. l. 33. c. 1. Multis hoc modis, ut cetera omnia, luxuria variavit, gemmas addendo exquisiti fulgoris, censuque opimo digitos onerando: mox et effigies varias caelando, ut alibi ars, alibi materia esset in pretio. Alias deinde gemmas violari nefas putavit. ac ne quis signandi causam in annulis esse intelligeret, solidas induit. Quid quod duas gemmas (forte et plures) in annulo insertas fuisse, videre est ex Ep. Valeriani Imp. ubi annuli bigemmei uncialis fit mentio, apud Trebell. Pollion. in Claud. Notat aucem hic [orig: hÓc] Ael. Everh. Vorst. Comm. de Ann. orig. nullum fuisse lapidis pretiosi genus, modo aut scalpro aut caelo corrumpi posset quod antiquis illis luxuriae Magistris intactum fuerit relictum: solo adamante, ob insolitam, uti tum credebatur, duritiem, excepto; sed et hic [orig: hÓc] quomodo vitiaretur, nostra [orig: nostr‚] aetate reperisse Mediolanensem quendam Iacobum Tresciam, qui Philippi Hispaniarum Regis gentilitia insignia adamanti summa [orig: summ‚] arte insculpserit. Interim, licet omnes fere gemmae ad usum sigillorum inciderentur aut caelarentur, tres tamen maxime omnium ad hunc usum aptabantur, achates, onyx et sarda, eo quod ceram non traherent, pulcherrimeque ac sine labe effigiem exprimerent. Vitreas gemmas in annulis vulgus usurpasse, tradit Plin. supra laudatus l. 35. c. 6. Ceterum imagines, quae gemmis incidebantur, aliae erant cavae, quae scalpro fiebant: aliae extuberantes prominentesque, quae caelo; unde et, quae eiusmodi imagmem exhibebant, Ectypae dicebantur, u)po\ tou= e)kto\s2 e)/xein to\n tu/pon. Senec. de Benef. l. 4. c. 26. Paulus Praetorius in convivio quodam Tiberii Caesaris habens imaginem ectypa [orig: ectyp‚] et prominente gemma [orig: gemm‚]. Talis itaque annulus, qui gemmam habet, tribus constat partibus, orbiculo, qui ipsa est eius perife/reia, pala [orig: pal‚] Gr. puelw=| seu sfendo/nh|, cui gemma inseritur et gemma [orig: gemm‚]. Sed et, sicut e succino et ebore, ita ex integris gemmis annulos factos legimus. Ita ex sarda integra annulum cum pala aurea et circulo argenteo, exhibet Gorlaeus Dactylioth. sua n. 101. Nec omittendum, quid sibi apud Iv. Sat. 1. l. 1. v. 68. velit Gemma uda. Nempe, cum obsignarent olim literas tabulasque, lino, quo illae constringebantur ac obligabantur, ceram vel cretam imponebant, in quam sigillum imprimerent, sed prius saliva [orig: saliv‚] madefactum, ne cera illi adhaereret. Unde Scholiastes Iuv. ad. l. cit. udam gemmam interpretatur saliva [orig: saliv‚] tactam, propter signaculi impressionem. Et Ovid. Trist. 1. 5. Elge. 4. v. 5.

Flens quoque me scirpsit: nec qua [orig: qu‚] signabar, ad os est
Ante, sed ad madidas Gemma relata genas, etc.



page 369, image: s0369b

Vide Ioh. Kirchmann. de Ann. c. 3. et 7. ut et infra ubi de Signandi ritu. Quae vero minores essent, quam ut annulis inservirent gemmae, ad pocula transserebantur, uti de uxoribus Regum Magnatumque virorum conscribit Epiphan. attificio iuz. th=s2 liqokollhtikhs2, quo gemmae poculis aureis includebantur, uti hic [orig: hÓc] videre est, ubi de Auro gemmato et Poculis gemmaiis. Inde ad hominem ornandum usus translatus, et quidem corporis partes, quae gemmis margaritisque ornari solerent, Mahil. expressit hoc ver su.

Perque caput ducti lapides, per colla, manusque.

Nec adhuc Plini aetate tunicis vestibusque illatae sunt. Postmodum vero vestium gemmis ac margaritis consertarum luxus invaluit, uti ex Hist. Aug. Scriptoribus liquet. Quod a feminis primum usurpatum, inde ad meliorem sexum transiit. Vide de inepta ostentatione Impp. Graecorum in gemmis vestitui infixis, Nicetam Choniatem, Luithprand. Ticin. et eius Imperii Ann. Nullus tamen prodigiosior luxus, quam qui Gemmas ad pedes ambitiose abiecit et calcari docuit. Non enim Carinus Imp. in calceis fibula gemmea solum usus est apud Vopisc. sed et Diocletianus, auctore eutrop. l. 9. adorari se iussit, eamque ob rem ornamenta gemmarum vestibus calceamentisque addidit: cum prius Imperii insigne in chlamyde prupurea tantum esset. Imo idem non minori luxu prius iam usitatum ab Heliogabalo, testatur Lamprid. his verbis: Habuit in calceamentis gemmas et quidem sculptas, quasi possent sculpturae nobilium artificum videri in gemmis, quae pedibus adhaerebant. Idem de Alex. Sev. eadem refert. Et sane sequioris aevi Impp. idem factitasse dubium non est; cum de Carolo Mag. Eginhard. testetur, Hadriani et Leonis Pontificum hortatu calceos auro gemmisque distinctos induisse. Atque hactenus tolerabilis ambitio forte fuit, cum sunmmorum Principum splendorem haec cimelia auxere [orig: auxÍre], sed quod inferioris notae homines, seminae inprimis, eodem luxu procedere ausi sunt, id vero stuporem omnem superat. De iis certe agens Plin. l. 9. c. 35. Gemmas, inquit, non tantum crepidarum obstragulis, sed et totis socculis addunt. Neque enim Gemmas gestare iam Margaritas satis est, nisi calcent, ac per uniones etiam mabulent satis est. Unde Lamprid. in Heliogab. Facta sunt, inquit, Senatusconsulta ridicula, de Legibus Matronalibus: quae quo vestitu incederent, et quae aurum vel gemmas in calceamentis haherent. Quibus accinens Tertull. l. de cultu feminarum c. 7. Et in perombus, ait, uniones emergere de luto cupiunt. Ut hinc discas: non tantum socculis elegantioribus, quorum usus nitidum solum petit, addita fuisse gemmarum unionumque ornamenta, sed etiam crassioribus altioribusque calceamentis, quae siccum praebent adversus limum lutumque pedibus integumentum. Vide B. Balduin. de Calceo antiquo c. 6. Nec nudae gemmae suffecere [orig: suffecÍre] luxui, sculptas eas et quidem in calceamentis quoque esse oportuit. Iterum Lamprid. Heiiog. Habuit et in calceamentis gemmas, et quidem sculptas: quod risum omnibus movit, quasi possent sculpturae nobilium artificum videri in gemmis, et quae seqq. vide supra. ut de gemmatis ensium capulis, galeis, lectis, matellis, vehiculis, totaque adeo suppellectile, nihil addam. Originem quod attinet, de illa sic Plin. Prooem. l. 37. Quae fuerit origo gemmarum, et quibus initiis in tantum admiratio haec exarserit, diximus --- in mentione auri annulorumque. Dixerat autem c. de auro et annulis, Maior vitae ratio circa hoc instrumentum esse coepit, incertum a quo tempore. Videmur tamen posse in externis auctoritatem eius intelligere circa Polycratem Sami tyrannum, cui dilectus ille annulus in mare abiectus. Ubi plurimam apud Graecos, Polycratis eius tempore, iam fuisse auctoritatem gemmarum innuit. Idem l. 37. c. 1. victoriam Ponticam pompeii Mag. primum ad margaritas gemmasque mores Urbis inclinasse, tradit. At antiquior longe illarum in Sacris usus, uti ex Hist. Mosaica patet, ubi de Pectorali Sacro iuris Sacerdotis Summi, cui XII. gemmas inseri iussit Deus, Exod. c. 28. integro, vide infra in hac voce. Potto gemmae, non caelari, sed scalpi et cavari proprie dicebantur, ut quae ad signandum impressas haberent figuras, quas in cera exprimerent, vide supra ubi de Cabitariis et Cavatoribus. Nonnullae et perforabantur, ut filo ad monilia inseri possent, et collo suspendi. Poliendis autem et limandis scalpendisque Cypriae et Armeniae cotes accommodatae erant. Idem fiebat adamantis fragmentis auro inclusis, hodie adamante in minutissimum pulverem contrito. Vide quoque infra Smiris. Interim et Ectypae gemmae meminit Senec. d. l. quae non incisa erat depressis figuris, sed eminentem habebat et expressam imaginem, id quod caelare vocavere [orig: vocavÍre]: verum illa signando non erat. Salmas. ad Solin. p. 1046. De colore fulgoreque earum diximus aliquid supra in voce Color: de vitiis hic [orig: hÓc] passim, vide Pterygia, Pulvis, Pucta, Repumicatio. Adde de stellis earum venisque, in voce stella: aliquid etiam vide in verbo Substerni: de umbunculis parvorum in voce Umbo. Ut de adulterio verbum adiciam, gemmas adulterare tingendo crystallo primi Indi repererunt [orig: reperÍrunt], teste Plin. c. de Smaragdis, ubi vitrum crystalli voce eum intelligere idem Salmas. docet. Inde vitreae gemmae, pro falsis, in Hist. Aug. et vitreum absolute, de falso lapid apud Tertullian. Tanti vitreum, quanti margaritum: uti vicissim gemma, pro vitro, non uno Mart. loco. Nempe vitrum intellige krustallofane\s2, h. e. in translucente candidum, cui intr vitri genera ac colores maximus honos ac pretium fuit. Hinc gemmeus miles, in ludo latrunculorum, apud Mart. l. 14. Apoph. Epigr. 20. cuius epigraphe calculi. etc.



page 370, image: s0370a

Insidiosorum si ludis bella laironum,
Gemmeus iste tibi Miles, et hostis erit.

Compositores gemmarum occurrunt apud Plin. l. 37. c. 6. de gemmato auro iam dictum. Plura de Gemmis, vide praeter Plin. saepe laudat. apud Salmas. ad Solin. passim, inprimis p. 89. et 380. ubi de distinctione gemmarum et lapillorum apud Latinos (Graeci enim li/qon de gemma quoque dicunt) p. 132. Et 564. ubi de sexu gemmarum, e quibus mates colore austeriore ac nigriore fulgent, feminae dilutioris coloris sunt, alibique: Anselmum Baethium insuper de Gemmarum et Lapidum Hist. Ioh. Latium et Franc. Ruaeum de Gemmis, Baccium item, et ad eum Gobelchoverum, A. Riv. et in Exod. c. 28. integrum ubi de Rationali aut Pectorali Pontificis, Alios; ut et hic [orig: hÓc] de illarum unaquaque suo loco.

GEMMA [2] Cornelius vide Cornelius. It. Reinerus.

de GEMMINGEN Georgius vide Georgius.

GEMMA [3] Reinerus ditus Frisius, Medicus et mathematicus excellens, operibus inclitus, Medicinae Lovanii Professor. Obiit A. C. 1555. Quenstedt patr. doct. Blancanus Chron. Matth. etc. Fil. eius Conrelius, Poeta, Philosophus, et Medicus, scripsit de arte Cyclognomica, et de Divinis characterismis. Possevin. Bibl. selecta.

GEMMINUS Lacus vulgo Germinago, pag. agti Mediol. ad. Verbanum lacum.

GEMONIAE saclae dicebantur Romae, ad quas corpora damnatorum, impacto unco trahebantur. Suet. tib. Ner. c. 53. Nemo punitorum non in Gemonias abiectus, uneoque tractus. Tac. Ann. l. 6. c. 25. Idem Hist. l. 3. c.74. de Sabino: Tunc confossum, conlaceratumque, et abscisso capite truncum corpus Sabini in Gemonias trahunt. Et Plin. l. 8. c. 40. scribit canem a corpore servi non recessisse, abiecto in gradibus gemoniis. Nonnulli a Gemonio auctore sic dictas putant. Beroaldo autem a gemitu sic appellatae videntur.

GEMUNDA opp. Imp. Franconiae, ad Moenum, ubi Salam recipit, sub Ep. Herbipol. 4. leuc. ab Herbipoli in Bor. 5. a Schwinfurto: Praeter opp. Austriae Inf. ad lacum Traunzee, in confin. dit. Salisburgenis,s versus montes. Parvum quidem, sed elegans, dictum est quibusdam, quasi Gaudia mundi, ob ludos equestres, aliasque festivitates, ibi olim a Sueviae proceribus celebrari solitas; vel potius a rivulis ibi cum fluv. Remps, unde Raempsia vallis, in qua sedet, sese miscentibus. Germ. Schwabische Gemund. Innotuit primum A. C. 1110. cum muro circumdari coepit, a Friderico monoculo, Sueviae Duce: crevit sub Friderico Barbarossa, a quo etiam ius civitatis et privilegia nactum est: Municipium olim fuit, et praetorium Sueviae Ducum, quorum familia [orig: famili‚] exstincta [orig: exstinct‚], in ditionem imperii venit. Regimen urbis cum penes nobiles olim fuisset, per horum ambitionem dissensionibus obortis, populus ad clavum pervenit, A. C. 1284. Insignia civitatis monocerotem ostendunt in campo albo, Limnaeus. Hic [orig: HÓc] magna et lucrosa salis negotiatio in campo praestans et acre ex vicinis montibus effoditur, et Gemundam allatum, vasculisque impositum, per Dranum fluv. in Danubinm transportatur. Baudr.

GENA pars illa vultus est, in qua nobilis ruboris purpura efflorescit, C. Paschal. Cor. l. 5. c. 4 De illis Plin. l. XI. c. 37. Infra oculos malae homini tantum quas prisci genas vocabant, XII. tabularum interdicto radi a feminis eas vetantes, Pudoris haec sedes. Ibi maxime ostenditur rubor. Infra eas hilaritatem risumque indicantes buccae. Hinc pulchritudinis ibi asylum. Stat. l. 1. Sylv. 2. v. 12. ubi in Violantilla Sponsa laborat, inter alia eam vocat,

Lumina demissam et dulci probitate rubentem.

Idem Theb. l. 4. v. 274.

Dulce rubens, viridique genas spectabilis aevo.

Quas proin purpurissare studebant. et fuco inficere, quibus vel natura [orig: natur‚], vel intemperantia [orig: intemperanti‚] vel morbo eae minus florebant, ut videre est ubi de Fuco, Paederote, Radicula. Eas contra in luctu unguibus lacerabant cruentabantque Romanae matronae antiquitus, donec a Decemviris lata lex, Mulieres genas ne radunto, neve lessum funeris ergo habento; imitatione Solonis, qui a)muxa\s2 koptome/nwn a(fei=len, lacerationes plangentium sustulit, teste Plutarch. in eo. mansit tamen et sequenti aevo. Ovid. Trist. l. 3. Eleg. 3. v. 51.

Parce tamen lacerare genas, nec scinde capillos.

Tibull. l. 1. Eleg. 1. v. 81.

Tu manes ne laede meos: sed parce solutis
Crinibus, et teneris, Delia, parce genis.

Vide quoque Artemidor. Oneirocrit. l. 1. c. 30. et infra ubi de Radendi genas ritu. Unde proswpopoihtikw=s2 Ovid. idem reliquas aves invitat, ad genas laceraendas, in morte psittci sui, Amor. l. 2. Eleg. 6. v. 3.

Ite, piae volucres, et plangite pectora pennis,
Et rigido teneras ungue notate genas.

Iu poenam vero genis stigmata inuri, vide infra lemmate in Maxillis: it. alapae colaphique infligi soliti, vide ibi imo et in Civem rubuere [orig: rubuÍre] genae, vide infra ubi de manumissione porro Persarum mos erat, ut, qui pares essent, osculo se salutarent, inferiores autem salutando potentiorum genas manu tangerent, uti docet Alex. ab Alex. Genial. Dier. l. 2. c. 19. Etiam obscularentur, ut de Impp. CP. dicemus infra,m ubi de ritu Pedes lavandi. Ut ali quid de ornatu addam, indigitatur is Sacri Cantic. c. 1. v. 10. Ornatae sunt genae tuae (gemmarum) ordinibus, collum tuum torquibus. Quo modo autem ornari queant gemmarum ordinibus, obscurum non est. Nempe si ex auribus pendeant, aut si inspergantur mitr arum redimiculis, i. e. latis fasciis, quae per malas productae mento subligabantur. Nam in Syria mitra fuit muliebre capitis integumentum, Bochart. Hierozoici Parte poster. l. 1. c. 9.


image: s0370b

Ceterum gena proprie Becmanno membranula est, quae circumcirca otiilos tegit aut munit, ab [gap: Hebrew word(s)] oculos, item [gap: Hebrew word(s)] texit, circumdedit --- postmodum significatio ad partem genae inferiori contiguam est dilatata, in Orig. L. L. Vide quoque infra in voce Maxilla. Paulo laxius vocem accipit. Plin. in praeced. ut et Stat. passim, ubi barbam, fauces, oculos, palpebras, totum vultum, ea [orig: e‚] voce indigitare, notat Casp. Barth. Animadv. in eum.

GENABUM prius [orig: priŻs] Cenabum Carnutum, Galliae opp. ad Ligerim fluv. situm, Caes. l. 7. Comm. de Bell. Gall. c. 1. et l. 8. c. 2. qui cives Rom. negotiandi causa [orig: caus‚] ibi constitisse, ac C. Fusium Cottam Eq. Rom. rei frumentariae suo iussu praefuisse scribit. Idem eod. l. oppidanis noctu fugientibus direptum a Caesarianis ac incensum, refert: et anno insequenti belli Gallici 8. castra in eo posuit, ac C. Trebon. cum duabus legionibus in hibernis collocavit. Roberto Caenali Orleans est, Paradino, et Vigenereo potius Geyen videtur opp. cum ponte ad eundem fluv. situm; 12. leuc. ab Aureliis in Ort. 20. ab Agendico, idque verum esse ex distantia quam Caes. inter hoc opp. et Agendicum ponit, ostendit. Luc. Vic. Bell. l. 1. v. 400.

Inclita Caesareis Genabos dissolvitur alis.

Aliis et mel est Orleans, Aureliae, seu Aurelianum velae, quod nomen assumpsit, postquam urbs ab Aureliano Imp. post Germanos Gallia [orig: Galli‚] pulsos, et caesas in campis Catalaunicis Tetrici legiones, restituta est: in prov. Lugdunensi Senonia vel quarta; loco quinto posita, in vett. Not. Sedes hae urbs quoque Regum fuit aliquandiu: Mortuo enim Chlodoveo, divisa [orig: divis‚] inter eius filios Francia [orig: Franci‚], ex uno quatuor regna facta sunt: sortitusque est Theudericus sedem Metis, Chlodomeres Aurelianis, Childebertus Parisiis et Chlotariu Suessionis, Fredegar. l. 4. c. 30. et 55. et l. 5. c. 16. et. 64. Sed Chlodomere Anno Regni 13. A. C. 524. a Burgundionibus interfecto, regnum eius Childebertus, et Chlotarius, iugulatis fratris filiis inter se divisere [orig: divisÍre]. Postea Guntchramnus unus 4. Chlotarii M: filiis et successoribus, mortuo Patre, cum tota Burgundia Aurelianos, et regni Chlodomeris partem obtinuit, et posthabita [orig: posthabit‚] urbe hac Cabillonum Aeduorum in Burgundia Regiam delegit, regnumque eius totum a potiore parte Burgundia dicta est: quod per Annos 48. obtinuit. Mortuo dein A. C. 612. Theodorico Childeberti filio, Chlotarius, Chlotarii mai. ex Chilperico fil. nepos, Neustriae suae Burgundiam ac Austriam adiunxit, a quo tempore Neustria et Burgundia, postquam ipse fil. Dagoberto Austrasiam cesserat, uni Regi Luteciae Parisiorum sedenti, paruere [orig: paruÍre]. Quemadmodum Austrasiae Reges Mettis sedem habuerunt [orig: habuÍrunt], usque ad Pippinum Maiorem domus regiae, qui illis postpositis Coloniae Agrippinae habitavit. Interim Hugo, Robertus et Henricus Reges, Aurelianis prae ceteris nonnumquam sunt commemorati, pertinuitque haec urbs ad Reges istos proprie, et peculiari iure. Caput est pagi cognom. l'Orleanois. Continentur autem, in dioec. Aurelianensi, quae Belsam non totam, pagum Aurelian. et Secalauniam complectitur, Archidiaconatus 6. nim. Archidiaconatus Maior seu Aurelianensis, ad Decanum Aurelianensem pertinens, in quo Clariacum, Mitiacum, ac floriacum, oprae caetetis, cum urbe Aurelianis: Archidiac. Pitiverensis, in quo Lauriacum et Vitriacum castrum: Archidiac. Belsae, in quo Puteolus Putset, Ianviall, Tauriacum: Archidiac. Secalauniae, a Ligeri ad Carum usque fluv. pertinens, in quo Montolium ad Carum, Montou vel Menetou sur Cher, Castellio ad Carum, Rivus Morentini Archidiac. Balgentiacensis, in quo Balgentiacum, Ucellus vicus Uceau, Magdunum, Oratorium fori Oroir le marche: Archidiac. demum Solliacensis, Solliacum prae ceteris Sully, Oratorium ad Ligetim, curtem Leonis ad Ligerim, castrum novum ad eundem, Oratorium in Campis Ouuroir les Champs, Gargogilum, Germinicum, Noviacumque Neufvi complexus. Incolae Aurelianenses dicuntut, vulgo Guepins, quod nomen pro convitio a plerisque habetur, origine omnibus ignota [orig: ignot‚], vide in voce Gepini. Hi, ut patriae suae vecus Genabi nomen vindicarent, urbis suburbano Genabiae nomen Genabie imposuere [orig: imposuÍre]. Clebrant annua [orig: annu‚] supplicatione diem 8. Mai. quod illo, A. C. 1428. obsidionis Anglicae periculis liberati sunt: cum prosestum habeant diem 14. Iun. quo A. C. 451. armis Aetii et Gothorum Francorumque, Hunni urbe expulsi ac maiores eorum iugo durissimo subtracti sunt. Vide Vitam S. Anniani Ep. Aurelian. MS. apud Hadr. Vales. Not. Gall. et in voce Aureliae.

GENADIUM mel. Cenadium, Chonad, urbs Hungar. Comit. Chonadiensis caput ad Marysium fluv. qui paulo infra in Tibiscum cadit. 3. leuc. a confin. Transylvaniae. Sub Turcis, iam pridem.

GENAPIA vulgo Gennep. opp. Brabantiae arce munitum, Ludovici XI. Galliae Regis antequam regno potiretur, diututno secessu nobilitatum. vide Hadr. Vales. Not. Gall.

GENAUNI pop. Vindeliciae. Horat. Carm. l. 4. Od. 14. v. 9.

--- Milite nam tuo
Drusus Genaunos, implacidum genus,
Deiecit acer. ---

GENEA vicns Corinthi, lege, et vide Tenea.

GENEALOGICI Hymni fabulosorum seu historicorum partes, aut originem aut causam cuiusque potestatis, olim enarrabant. Sic Bacchi ortus. Iovis fil. qui Iuppiter aether est. Semele arsit. Utrumque vini igneam vini ostendit. Praeterea immaturum fatum, nisi succo abundet. Uritur enim utis sine humore. Idciro exemptum in coxa insutum, perficit Iuppiter etc. Iul. Caes. Scalig, Poet. l. 3. c. 115. Cuiusmodi genealogi/an Georum omnium carmine tradidit Hesiod. ad quem vide Lamberti Barlaei Notas. Postmodum Euhemerus Messenius, deprompta ex titulis et inscriptionibus sacris, quae in antiquissimis Templis habebantur, maximeque in Fano Iovis Triphylii (ubi aurea [orig: aure‚] columna [orig: column‚] a se posita, gesta sua ipse Iuppiter inscripsiise perhibebatur) historia, natales, patrias,


image: s0371a

sepulchra illorum, exsequutus est, a)qeo/thtos2 equidem infamiam operis praemium adeptus, ut Cic. refert de Nat. Deor l. 1. Idem Apollodor. fecisse l. quem de Diis composuerit, Athenagoras auctor est. Meminitque Leontis Sacerdotis cuiusdam Aegyptii Augustinus, qui Alexandro Macedoni istorum Deorum originem, quam vis a Graecorum opinione diversam, ita tamen tradiderit, ut homines fuisse declararet, Tom. 4. de consensu Evangelist l. 1. c. 3. et de Div. Dei l. 6 c. 7. et l. 7. c. 26. Vide Tob. Pfanner. System. Theolog. Gentil. pur. c. 2. ß. 18. At his longe antiquiores sunt Sanctorum catalogi, quos divini Scriptores, Moses inprimis, et Evangelistae Matthaeus, et Lucas ex vett. scriptis, pertexunt: eo exactiori huius rei in Vet. Testam. cura, ut tanto certior esset fides de Messiae ortu, ex stirpe Davidis, tribu Iuda, et Patriarcharum illo Triumviratu incluto, fidelibus promisso. Sed et, quia Sacerdotes natalium iure sibi succedebant, et hereditates a maioribus relictas non confundere licebat, Genealogiae diligentior ratio tum habita, ut ex l. Esrae inprimis elucet. In quo tamen studio quis modus tenendus, praescribit Timotheo suo Paul prior. Ep. c. 1. v. 4. iubens, mh\ de\ prose/xein mu/qois2 kai\ geuealogi/ais2 a)pera/ntoois2, ai(/tines2 zhqh/seis2 pare/xousi ma=llon, h)\ oi)kodomi/an *qeou= th\n e)n pi/stei, ne attendat fabulis et genealogiis infinitis, quae potius quaestiones praebent, quam aedificationem Dei, quae est per fidem. Nempe non negligendae sunt, quas Verbum Dei nobis tradidit, ita tamen, ut hic [orig: hÓc] minime haereamus, ac consideremus Spiritus S. in illis recensendis scopum potius, quam in hoc veluti campo nos fatigemus: quod illorum inprimis temporum Iudaei fecerunt [orig: fecÍrunt]. Quemadmodum et de Tib. Ner. Suet. Maxime, inquit, cur avit notitiam historiae fabularis, usque ad ineptias ac derisum. Nam et Grammaticos --- eiusmodi fere quae stionibus expriebatur, Quae mater Hecubae etc. Uti autem seriem generationis nostrae sanctificare dignatus est Servator noster, dum secundum carnem sanctissimam ex Patribus nasci sicque illorum posteritati interseri voluit, ita secundum Deitatem idem a)geuealo/ghtos2 fine generis serie, dicitur in illustri typo suo Melchisedeco, Hebr. c. 7. v. 3. ad quem 1. vide Commentatores sacros et de Genealogiis familiarum Iudaicarum ab Herode, antiquitatem generis iis invidente, de qua ipse gloriari non potuerat, aliisque de causis, concrematis, Euseb. Aliam vero vocis notionem paulo infra.

GENEBRARDUS Gilbertus Arvernus, Benedictinus, Turnebi, Carpentarii, Sanctii discip. Regius S. linguae Parisiis Prof. Ligae addictissimus, hinc Archiep. Aquensis A. C. 1593. Sed cum pro suggestu usque pergeret in regem invehi, periculum veritus, Avenionem secessit ibi libro, de sacrarum electionum iure, ad Eccl. Rom. redintegrationem, edito: qui a Parlamento Provinciae damnatus est, auctore perpetuo exilio multato. Obiit A. C. 1597. Aet. 60. Scripsit in Psalmos, contra Antitrinitarios, Chronologiam sanctam, usque ad A. C. 1584. continuatam postmodum a Ioh. March. Medico, Liturgiam Apostolicam, versionem Iosephi, etc. Vide thuan. Hist. l. 119. et Auctores, apud Moret. Dict. Hist. citatos. Adde Elogia Sammarth. et Anton, Teissier, qui inter alia Scriptorum eius prolixum catalogum exhibet, P. Simonem Hist. Crit. Vet. Test. l. 3. c. 15. Mezeraeum Hist. Gall. Thomas. de Plagis Liter. ß. 440. Alios. Iuxta nonnullos auctor quoque fuit libri merito exsecrabilis, cuit tit. Gul. Rossaeus de iusta Reip. Christianae in Reges imptos et haereticos animadversione, iustissimaque Catholicorum adi Henricum Navarraeum et quemcumque haereticum a regno Galliae repellendum, Antverpiae editum in Octavo. A. C. 1592 Placcius de Scriptis Anonymis p. 249. quem tamen alii GUl. Giffordo. Turco-Calvinismi auctoris, alii Boucherio tribuendum censent. Teissier d. l.

GENEBRIA mulier Veronensis peritissima, tempore Pii Secundi Rom. Pontificis. Haec doctissimas scripsit Epistolas, quas recitabat decoro gestu, voce virili, permista [orig: permist‚] suavitate.

GENEHOA regn. Nigritiae, in ora Oceani Atl. versus ostia fluv. Senegae, et prom. Arsinarium. Habet a Sept. regnum Gualatam, ad Ort. regn. Tombutum. Cum urbe prim. cognom. estque iuxta Senegam fluv. longe ab ora Oceani.

GENEPUM urbec. Duc. Clivensis, cum arce fere adiacenti et permunita, ad Mosam, ubi Niersam recipit: Iuris Brandeburgici. 2. leuc. a Clivia in Occ. 6. a Vesalia.

GENER [1] tanqum generis propagator Becmanno de Origin. L. 1. p. 500. cum Socero, moribus rom. nec lavare, nec praesente eo sedere poterat. Capitolin. in Gord. Sen. Socero suo Annio Severo tantum detulit, ut in familiam eius quasi filium migrasse se crederet, ut numquam cum eo lavarit numquam illo praesente sederit, ante Praeturam. Vide quoque Plutarch. in Marco Cat. Apud eosdem a Genero, et a Socero, donum accipere non licuit: et quidem ab illo, ne per patrem videatur ad uxorem pervenire donum; ab hoc, quod visum aequum est, ut is, qui non dat, etiam non accipiat. Idem in Quaest. Rom. etc. De ratione Generum sibi legendi Phocensium, qui Massiliae sedem fixerunt [orig: fixÍrunt], vide infra in voce Phiala de gambri/w| stolh=, soli Gnero Regis, apud Vett. Persas conveniente, supra ubi de Cognatis Regis, it. in voce Doryphori. apud Iustin. vero l. 18. c. 5. ubi de Pygmalione Acervam, Didionis maritum, Generum suum, occidente, vox sororis maritum notat, ut ex Sophoclis Oedipo Tyr. et Probi Paus. c. 1. notat Iac. Cuiacius Observ. l. 6. c. 17. Quomodo et Ditmaraus et Witikindus Saxo l. 1. loquuti sunt. Cedren. quoque Iethro socerum Mosis vocat penqero\n h)\ gambro\n. Ut quicumque uxorem alteri dat, aut filiam aut sororem, eius Gener dicatur. Forsan et qui ducit quo sensu verbum e)pigambreu/ein legitur Matth. c. 22. v. 24. Hinc zonaras in Stauracio generale vocabulum restringit, gambro\n e)pi\ th= a)delfh=|. Ceterum istiusmodi nomina cognationum et affinitatum, quo pacto ab Auctoribus Iuris non consultis confundantur saepe corrumpanturque, vide praeter alios apud Alb Gentilem de Nuptiis l. 5. p. 448. et seqq.

GENER [2] Iohannes, vide Iohannes.

GENERALE apud Monachos est, quod singulis in singulis datur scutellis. Pitancia quod in una scutella duobus, verbi gratia: aliquando pro pitancia unum crudi casei frustum, vel quaturo ova: pro generali ova


page 371, image: s0371b

quinque et caseus numquam nisi coctus. Sed si quid est generale, a novissimo incipit administrari et ad hoc scilla, sicut ad olera, pulsatur. Pitancia vero Priore et de hac hebdomadarii coquinae nihil omnino se ex debito intromittunt; sed Cellerarius, quibus ad hoc innuerit, cum his eam administrant, quidquid est generale, hoc apportant, et nisi pisces sint, quos Cellerarius ipse singulis eis suggerentibus apponit: Si est alius generalis, adhuc unus eorum scillam sonat, scutellas colligit, eas solas in quibus fabae oleraque sunt administrata etc. Udalticus Consuet. Cluniac. l. 2. c. 35. Vide quoque librum Usuum cisterc. Ord. c. 48. ubi de melle numquam generale fieri debere iniungitur etc. Apud eundem Udalric. alibi, Generale piscium dicitur, cum in singulis scutellis singulis Monachis piscis apponitur. Generalis vero refectio, in Charta Caroli C. apud Doubletum in Hist. Sandionys. p. 806. est, quae omnibus Monachis ex cibo aliquo praebetur etc. C. du Fresne Gloss.

GENERALES , *ghrinali/oi Constantino Porphyrog. de Themat. l. 1. c. 1. ubi, provinciis Orientis ab Impp. subactis, eas scribit divisas ei)s2 *)eparxi/as2 kai\ *(hgemoni/as2 kai\ *doukata kai\ tou\s2 kaloume/nous2 *konsiliari/ous2: additque *)=hsan de/ kai\ tines2 au)tw=n *pri/gkipes2 --- a)lla\ mh\n kai\ *ghrinali/oi, uti legit C. du Fresne, Erant autem etiam quidam illorum Principes --- ut et Generales. Qua [orig: Qu‚] voce exercituum Praefectos ac Duces hodie vocant Galli. Sed et Superiores Ordinum Religiosorum in Ecclesia Rom. simili appellatione insigniuntur; Pantocratoreni Balsamoni tit. de Fide ad can. 20. Photii. Vide C. du Fresne Gloss. et Dominic. Macr. in Hierol.

GENERATIO apud Canonistas, dicitur gradus cognationis et affinitatis, intra quem matrimonia contrahi vetant Canones et agnatio computatur. Ac sacris quidem literis, de paucis, iisque proximis, cautum fuit, in Levit. nec longius fere processit interdictum, quam ne fratris sororisque filia duceretur: quod in Republica Rom. quoque obtinuisse, innuit Gregor. Mag. l. 12. Ep. 31. ad Augustin. Impp. postea Christiani etiam consobrinas iungi vetuerunt [orig: vetuÍrunt], ut Theodos. tantum, verba sunt Seti Victoris, pudori tribuens, ut consobrinarum nuptias vetuerit tamquam sororum. Quas divinas Imperatoriasque LL: diu obtinuisse, colligere est ex Synodo Agathensi can. 61. et ex Ennodio l. 5. Ep. 34. Primus Gregor. Mag. introduxit, ut cognationis gradus vetiti ad septimum usque extenderentur, uti videre est l. 12. ep. 32. ad Felicem. Quem tamen rigorem temptavit. Innoc. III. in Concilio Lateran. A. C. 1215. can. 50. in quo prohibitionem copulae coniugalis intra quartum consanguinitatis et affinitatis gradum prohibuit, etc. Apud Wisigothos intra sextum gradum nuptias prohibitas fuisse ex l. 3. tit. 5. ß. 1. apud Graecos item, ex Georgio Pachymere Hist. l. 6. et l. 9. c. 4. discimus. Vide C. du Fresne Gloss.

GENEROSI Raph. Regio dicuntur, qui a Nobilibus genus ducunt. Vide C. Nep. in Cimone c. 1. et Dione c. 1.

GENESARETH opp. nunc viculus, nomen retinens. Item, Galilaeae lacus, circumseptus urbibus plurimis et celebribus. Solin. c. 38. Hic [orig: HÓc] Christus apostolos vocavit. Idem dicitur Mare Tiberiadis. Nunc mare de Fabrie.

GENESE urbs Laconicae. Steph.

GENESIA Graece *gene/sia, dies dictus est, quo quis est fato functus, sicut Genethlia, quo in lucem prodiit, Ammon. Vide Cael. Rhodig. Antiqq. Lection. l. 17. c. 21. et infra, ubi de Genethliaco Festo, nec non in voce Natalis.

GENESIS [1] primus S. Scripturae liber, Hebr. Bereschith, i. e. in principio, sic enim incipit. Hunc composuisse quibusdam creditur Moyses, cum in terra Madianitarum degeret: cuius priora capita apud Iudaeos, ante 30. Aet. Annum legi prohibita. Continet capita 50. et desinit, in morte Iosephi. Hier. in Prologo Galeato. Ep. ad Paul. etc. In Genesin, exstant a costae Comm. Fol. Lugdun. A. C. 1641. Aegidii in Hexaemeron. l. 2. Ablertus. Alcuinus. Ambrosii Hexaemeron. Anastas. Andreae *)apospa/smata in c. 4. pr. Angl. Fol. Londini a.C. 1657. Anselmus de Aquino. Ariae Montani Apparatus. Artopaei Discursus ex 3. pr. c. Stetini A. C. 1545. Augustinus Avitus Basilii Homiliae in Hexaem [orig: HexaÍm]. Beda. Bernardinus. Bonaventura. Bruni Comm. et Quaestiones analyt. in Benedictiones 12. Patr in Quart. Venet. A. C. 1601. Buxtorfii Discursus de confus. lingg. Quart. Basil. Calovii Comm. Candidus. Capito. Carnovius. Cartwrighti Electa, Octav. Londini A. C. 1656. Casmanni Angelographia et Cosmopoeia. Catharinus. Celada. Chemnitii Quqestiones. Chrzsostomi Homiliae. Cigninius. Clementis de Hagar et Sara. Corderius. Corvinus. de Cusa. Cratoaldi Annotata in c. 3. pr. Argent. A. C. 1530. Draconites, Draconitius. de Escalante. Eucherius. Eustathius. Fabritii Comm. Quart. Argentin. A. C. 1584. Fagii Expositio, in 4. c. pr. Fernandey. Ferus. Fidelis. Frusii Assertiones. Romae A. C. 1541. Garcias. Gerhardi Comm. Quart. Gesneri Disputat. Quart. Witteberg. A. C. 1604. Graminaeus. Gregorii Nayiany. de 12. Patriarchis Tractatus. Gregorius Nzss. de vita Mosis. Gualtperius. de Guete. Guevara in c. 1. Gulielmus. Hameri Comm. Fol. Dilingae A. C. 1564. de la Haye Comm. literales, c. Volum. Paris. A. C. 1659. Heidericus. Hieronymi Traditiones et Quaestiones. Honcala. Honorius. Hopzinsoni Descriptio Paradisi, Quart. Lugd. Batav. A. C. 1592. Hottingeri Historiae Creation. examen, Quart. Heidelb. A. C. 1650. Hunnii Praelectiones. Iudae Annotationes, Tiguri. Iunii Analysis Quart. Iunilius. Knoxus. Lactantius. Lavaterus. Lancellotus, Laurentii Expositio Hist. Iosephi, Quart Hardervici a. C. 1630. Libavius. Lutheri Comm. Lipomannus. Lyserus. Magalianus. Marlorati Biblioth. Expositionum A. C. 1562. Martinengus. Martinii fons perennis verae Theol. in 3. pr. c. Duodec. Bremae A. C. 1615. Martyris Comm, Fol. Heidelb. A. C. 1606. Merceri Praelectioner, Fol. Genevae A. C. 1598. Mersenni Quaestiones. Moses Barcephae. Musculus. Nannius. Oecolampadii Annotationes, Basileae A. C. 1536. Origenis Tropologiae. Paraeus, Passaeus. Pelargus. Pepinus. Pererius. de Petigianis. Pezelius Fol. Neostadii A. C. 1596. Philoponus. Picus. Pisides. Prudentius. Rabus.


page 372, image: s0372a

Riveti Exercitationes. del Rio. Ruffinus. Rungii Comm. octav. Witebergae A. C. 1608. Sacratus. Schickardus. Sixtus sen. Steuchus. Sylvius. Terseri Annotationes, fol. Trissinus. Verenius. Victor. Victorinus. Vielmius de operib. 6. dier. quart. Venelis a. C. 1575. Vincentius. Whateleius. Wigandi Exercitationes, in c. 3. pr. Willeti Hexapla in Gen. et Exod. angl. fol. Londini A. C. 1632. Ystella. Zanchius de operibus 6. dier. Ziegleri Comm. fol. Basileae A. C. 1548. Zuinglii *)echgh/seis2, etc. Vide Crowaei Elenchum. Item in Pentateuchon et Testamentum.

GENESIS [2] ; nomen doctrinae reconditioris, apud Aegzptios, ad cuius a)kro/asin nemo nisi circumcisus admissus. Origenes Ep. ad Rom c. 2. l. 2. Apud Aegyptios --- nullus aut Geometriae studebat, aut Astronomiae, quae apud illos praecipua ducitur, nullius certe Astrologiae et Geneseos, qua [orig: qu‚] nihil divinius putant, secreta rimabatur, nisi circumcisione suscepta [orig: suscept‚].

GENESIS [3] Parva *ge/nesis2 lepth\, apud Cedren. passim, inprimis Hist. p. 6. ubi Cainum ruina [orig: ruin‚] domus oppressum. p. 21. ubi Abrahamum ab Angelo Domini linguam Hebraeam edoctum: p. 24. ubi Mastiphalem, daemoniorum principem, ad Deum accessisse, et dixisse si te diligit Abram, immolet tibi filium suum: etc. p. 38. ubi solos decem menses abiectos fuisse in amnem Israelitarum pueros, ex illa refert: nomen libri apocryphi, de quo quid sentiendum, ex solis his fabulis abunde constat. Unde illam Zonaras principio Ann. suorum merito a)podiopompei=tai. Alias Apocalypsin Mosis fuisse dictum habes apud eundem Cedren. ad Opera Creat. 6. diei, p. 3. Vide Cl. Suicer. Thes. Eccl. in voce *ge/nesis2.

GENESIUS [1] Gallus scriba militum, iussus scribere edicta, in quibus Christiani ad supplicia poscebantur, calamum et chartam abiecit, et aufugit. Tandem propter Christi confessionem interfectus est. Item mimus nobilis apud Domitianum, qui Christianos turpissimis gestibus irridebat. Tandem et ipse sub Imp. passus est.

GENESIUS [2] Marcianus Syrus, Mammaeae, Maesa [orig: Maes‚] Iulia [orig: Iuli‚] aug. sorore genitae, maritus, ex ea Alexandrum Seu. Imp. genuit, Dio: quem tamen Varii fil. vocat lamprid. Vide Casaub. Ad hunc Auctorem.

GENETES portus et fluv. Arrian. Steph. unde Genetaeum prom. in quo templum fuit Hospitalis Iovis, quem Xenion vocant. Steph. Val. Flacc. Argon. l. 5. v. 147.

Inde genetaei rupes Iovis:

Apollon.

*tou\s2 de\ met' au)ti/k' e)/peita *genhtai/ou *dio\s2 a)/khn
*gna/myantes2, etc.

Prom. Cappadociae, inter Iasonium et Cotyorum urb. Strab. l. 12. p. 548. Pop uli Genetae sunt apud Plin. l. 6. c. 4.

GENETHLIACI dicti sunt qui ex natali constellatione omnia captabant. A. Gell. l. 14. c. 1. Augustino Planetarii, Confess. l. 4. Isid. Mathematici, Orig. l. 8. c. 9. Pers. Horoscopi, Sat. 6. v. 18. Ipsi sese Schaldaeos appellabant, de qua voce Cic. de Divin. l. 2. Chaldeaei non ex artis, inquit, sed ex generis vocabulo nominati, diuturna [orig: diuturn‚] observatione siderum, scientiam putantur effecisse, ut praedici posset, quid cuique eventurum et quo quisque fato natus esset: et Mathematicos, quo specioso hoc nomine facilius imponerent. Unde Sextus Empiric. adv. Mathem. l. 5. ait, se isto libro non scripturum adversus Astronomiam, a)lla\ pro\s2 geuealogi/an, hn(/ semnote/rois2 kosmou=ntes2 o)no/masin oi( *xaldai=oi, *maqhmatikou\s2 kai\ *)astrolo/gous2 sfa\s2 au)tou\s2 a)nagoreu/ousin, Sed adversus genealogiam, quam Chaldaei magnificis ornantes nominibus, se ipso Mathematicos appellant ac Astrologos. Hinc etiam in Cod. Theod. et Iustin. Tit. de Malesicis et Mathematicis et Impp. in l. 5. ad monem ambiguitatem vitandam Chaldaeos et Mathematicos coniungunt, ac omnem divinandi curiositatem perpetua [orig: perpetu‚] lege silere iubent. Vocantur etim Babylonii Iulio Firmico l. 2. Astron. c. 3. unde et numeri Babylonii, apud Horat. Carm. l. 1. Od. XI. v. 2.

--- Nec Babylonio
Tentaris numeros.

Ab inventoribus huius scientiae Babyloniis, a quibus eam in Graeciam Berosus attulit, Salmas. ad. Solin. p. 647. Ceterum etsi Chaldaeorum nomen plerumque male audiit, utpote quo homines divinandi ex astris artem profitentes designatentur, tamen inter ipsos etiam Chaldaeos fuisse, qui artem hanc minime probantes eam ut vanam et suspectam haberent, luculenter testatur Strab. l. 16. p. 762. ubi docet, Chaldaeos ab ultima antiquitate Philosophiae rerumque naturalium contemplationi deditos, singularem ac praecipuam curam Astronomiae seu corporum motuumque caelestium observationi impendisse: inter quos cum aliqui in Astrologicis praedictionibus totum studium ponerent, a ceteris improbatos esse. Scripsit contra eosdem ex Veteribus Cic. de Div. l. 2. Sextus Empiric. l. 5. adv. Mathem. Simplic. In Epictet. c. 1. Inprimis egregia atque illustris Favorini contra illos disputatio est apud A. Gell. l. 14. c. 1. cui in tota antiquitate vix similem reperias: ubi succincte ac nervose futilissimae Artis fundamenat penitus subvertit. Inter recentiores prae ceteris eminent Hier. Savanarola in l. adv. divinatricem Astrolog. I. Picus Mirandul. l. 12. disput. in Astrologiam, alex. de Angelis l. 5. adv. Astrologos, Sixtinus ab Hemminga in Astrologia refutata, Georg. Raguseius de Divin. l. 1. et Gassend. in Phys. l. 6. S. 2. ubi de Siderum effectibus agit.

GENETHLIACUM Festum quotannis olim redibat, sicque dicebatur, quo memoria nati natalisque alicuius recolebatur. Plaut. in Persa Act. 5. sc. 1. v. 16. natalem diem vocat,



image: s0372b

--- hoc age accumbe,
Nunc diem suavem meum natalem inter nos agitemus amoenum.

Idem Pseud. Act. 3. sc. 1. v. 9. et Act. 4. sc. 7. v. 139. Natalitis Cic. Philippic. l. 2. Erat illud primo Principum progeniel proprium, mox aliis, etiam Philosophis, non viventibus solum, sed et fato functis, exhiberi coepit. Unde natum inter *gene/sia et *gene/qlia discrimen, de quo vide Suid. et inter sacra publica ac privata. Cunctis religio inerat maxima: constitutaeque, ne in demortuis omitteretur, usurae, ad solvenda convivia, uti liquet ex illustri plane Inscr. marmoreae tabellae Bergomi, in Aede benedicti, descripta, Grutero p. DCCLIII. Eadem festivitate munera ab amicis missa, pro cuiusque arbitrio: Im peratoribus nonnullis statutum pretium placuit. Exhibiti Ludi Theatrales, aliaque facta, de quibus latius dicemus infra, ubi de Natali Die, vide quoque supra in verbo Commendare. De Genethliaco vero carminis genere, vide Iul Scalig. Poet. l. 3. c. 101. et plura huc pertinentia, ubi de Nativitate et Natalitiis Ritibus, nec non in voce Puerperium.

GENETHLIUS Iuppiter sic dictus, quod ei incumbat cura gignendorum liberorum. Item doctissimus Sophista Palaestinus, discipulus Minutiani, et Agapeti, qui scripsit multas lalia\s2 seu dialeceis2, et mele/tas2 et multra alia. Suid.

GENETYLLIS Venus dicta, ut Aristophanis Interpres ait, quod geniturae praesit. Vide Aristoph. in Nubibus. Addo, quod illi, ut et Hecatae, pro nascentibus vota olim fiebant, canisque immolabatur, non ob pariendi facilitatem, neque ob animalis sinceritatem, sed propter vigilantiae, audaciae ac fecunditatis omen. Eidem festum a mulieribus, pro gravidarum partu, celebratum fuisse, refert Hesych. Vide Aristoph. Scholiast. Thom. Bartholin. de Puerp. Veter. etc.

GENEVA urbs Allobrogum extrema, mirae antiquitatis: Cuius, ut et pontis super Rhodanum siti, ac a se rescissi, meminit Caesar, l. 1. de Bell. Gallic. c. 2. ampla, populosa et probe munita, ad ostia Lemani lacus, ubi Rhodanus exit, proxima Helvetiorum finibus, emporium iam olim celebre, quod inde Lugdunum translatum Gall. Geneve. Germ. Genff. Ab Annis circiter 900. literatum ac soni similitudine, ab indocto tum saeculo Gebenna et Gebennae, nomine plurativo dicta: unde Baronibus a Gebennis nomen manet. Ital. Geneura. Quidam Genabum quendam Numantinum, vastata [orig: vastat‚] a Scipione Numantia [orig: Numanti‚], hanc urbem condidisse volunt, sed hi Genevam cum Genabo, de quo Caesar l. 8. c. 1. confundere videntur Mercator eam exstructam vult A. M. 2994. ab Alemannorum patre Lemanno, Paridis filio, Priami nepote. Mira alia Munsterus habet l. 2. Sed ad has coniecturas recurrere opus non est: Loquuntur antiquitatem urbis, praeter authenticum Caesaris testimonium, variae inscriptiones Romanae, quae hodieque in urbe visuntur, e quibus patet: Romanam hic [orig: hÓc] fuisse coloniam: quam quidam etiam civitatem Equestrium aut Equestrem vocatam fuisse volunt, quod tamen alii Neviduno tribuunt. Et plura invenirentur prisci aevi monimenta, nisi urbs ab hostibus saepe vastata, saepe gravibus incendiis tantum non consumpta fuisset. Sub Marco enim Aurelio Antonino, maxima ex parte igne conflagravit, unde ab Imp. reparatae, et privilegiis amplissimis donatae Aureliae nomen: donec illo mortuo antiquum resumpsit. Postea Batabris in Galliam irrumpentibus, easdem calamitates cum aliis urbibus passa, sed a Genebaldo Burgundiae Rege reparata, ante 350. circiter Anns duobus iterum, vix septennii spatio, incendiie misere deformata est: Tetrarchatum aliquot tum sedes Libertati suae graves nacta Comites Gebennesios, ut et Sabaudiae Principes, contra illos fortiter sua iura et privilegia asseruit. Imo A. C. 1412. cum Amedaeus, Sabaudiae dux, ius in civitatem a Martino Pontif. permutatione quadam [orig: qu‚dam] impetrare conaretur, Ioh. a Petra scissa, Ep. cum civibus nactus est, pro se et suis successoribus, se numquam ulli permutationi aut alienationi libertatis Genevensis consensurum: quod si secus faxint, ius fore civibus, in proditorem, et perduellium numero eos habendi. Cum postea Maximilianus I. Imp. Philibertum Sabaudiae Ducem, generum suum, Vicarium Imperii in illis regionibus declarasset, denuo ipse, ac frater eius Carolus Genevam novi huius iuris titulo sibi subicere conati sunt, praetendentes privilegia Vicariatus, a Carolo IV. olim Principibus Sabaudie data; qui tamen omne ius in Civit. Genevensi et eius territorio Amedaeo Comiti ademerat. Inter has insidias et odia vicinorum Principum, Gencvenses Helvetiorum amicitiam studiose sectati, foedera nonnumquam in certos annos cum Bernatibus et Friburgensibus fecere [orig: fecÍre]: donec perpetuum foedus seu ius civitatis cum Bernatibus pepigerunt [orig: pepigÍrunt], idque arctius firmarunt, A. C. 1535. quo tempore propter mutatam religionem Sabaudus Princeps, et Ep. Genev. cui Aniciaci in Sabaudia sedes, urbem bello persequebantur, Bernatibus ills auxilium ferentibus. Idem foedus postea denuo renovatum, novumque cum Tigurinis quoque A. C. 1584. initum est: quorum ab illo tempore egregiam operam, variis temporibus, urbs est experta. Obsidione feliciter sustenta [orig: sustent‚] celebris est Cochleariorum (nobilium Allobrogum conspiratio erat, qui argentea in pileis cochlearia gestabant) a quibus tam arcte cincta fuit, ut stupenda [orig: stupend‚] fame in urbe grasante, lactentes infantes pro lacte sanguinem ex lactantium uberibus exsugerent: sed iusto exercitu per Bernates cives suos obsidione liberati, in eamque libertatem vindicati sunt, et quidquid iuris in Genevenses vel Ep. vel Dux praetendebat, iis remissum sit per vindices. Quo simul tempore iurisdictionis pomoeria dilatata sunt, ut cum antea nihil iuris extrae pomoeria haberent, nunc aliquo usque imperent. Dein non minor urbi celebritas ab elusis Caroli Emanuelis Sabaudiae Ducis conatibus accessit, e cuius militibus, cum ultra 200. noctu, ipso Brumali Solstistio A. C. 1602. per scalas moenibus admotas urbem intrassent, miro Dei beneficio, proditione detecta [orig: detect‚], captis, qui iam intra urbem erant, reliqui retro ceseerunt [orig: ceseÍrunt]. A quo tempore Scalarum festum


image: s0373a

urbi sollenne. In hac Apollo olim cultus est, cuius templum D. Petri postmodum nomen accepit; Augures quoque ibidem fuerunt [orig: fuÍrunt], ut ex inscriptione quadam antiqua colligitur. Sed mature Christo nomen dedit, a Paradoco, 70. Christi discipulorum uno, et Dionysio, ut antiqua quaedam Saubaudiae Chronica MSC. habent, conversa, vorum hic Parisios postea venit. Quod confirmatur ex adversariis quorundam Bibliorum Latinorum Genevensium, quae diligenter a Canonicis conservabantur, in quibus scriptum, Ecclesiam Genevensem ab Apostolorum discipulis, aut viris Apostolicis originem trahete, eamque florentissimam, dominationem in urbes, intra Alpes Rhaeticas, et Celticas sitas, obtinuisse. Sequentibus temporibus saeculi torrente abrepta, nihilominus etiam in illa mundi caligine, POST TENEBRAS LUCEM, quod urbi olim symbolum, speravit: donec A. C. 1535. Evangelium annuntiante Gulielmo Farello, POST TENEBRAS LUX illi affulgere coepit, a quo tempore usque ad nostram aetatem Theologis celebertimis inclita est. Distat 5. leuc. a Camberiaco, 7. ab Annescio in Bor. ubi hodie sedes Episc. qui se Genevensem vocat. Aedisicia maxime antiqua creduntur, 1. Spelunca in Insulae extremitate, qua [orig: qu‚] Orientem respicit: quam a Caesare constructam volunt, hodie la Tour de l'Isle et de Cesar, aliis quendam Regem Obluis, Caesare longe antiquiorem, eius conditorem statuentibus. 2. Templum Petri, de quo supra. Hic [orig: HÓc] Carolus Magnus contra Desiderium movens, copias lustravit: Michael Servetus, Socinistarum Patriarcha, ob blasphemias, A. C. 1553. exustus est. Foedere A. C. 1600. sancto, a Clemente VIII. inter principes procurato, una cum Argentina, prima petenda proposita est, ut Evangelicorum vires distraherentur, vide Speculum Consil, Hispan. unde forte Sabaudici conatus A. C. 1602. de quibus iam supra, et A. C. 1609. utrique irriti. Theologos suos ad celebrem Synodum Dordracenam misit, A. C. 1618. etc. Ab urbe hac lacus Lemanus Genevensis, Germ. der Genffer see dicitur. Ei ex altera parte Rhodani suburbium adiacet amplum, vulgo S. Gervais, quod verius pars urbis est: ubi Rhodanus, cum exit e lacu Lemano, traicitur duplici ponte ligneo, quorum alter cum maxima hominum aedificiorumque strage haud pridem totus conflagravit: Helvetiorum Evangelicorum liberalitate damnum mox sarciente, quem admodum et Confoederati Belgae, in hoc Orthodoxias asylo exornando muniendoque hactenus munificos admodum se praebuere [orig: praebuÍre]: uti testatur le Bastion d'Hollande, quod ab una parte urbem tuetur. De hac Poeta quidam nostri aevi:

Urbs antiqua sedet, vasto vicina Lemano,
Fama [orig: Fam‚] ingens, gestisque patrum, Regumque favore,
Et flammis, belloque, et quovis aitior hoste,
Insidias bonitate Dei non exiit unas:
Post tenebras lucem dudum quam gestiit, illa [orig: ill‚]
Undique circumfusa micat, velut asira minora
Igne premens Dictynna suo: isti annuat Aether,
Perpetuumque Deus iubeat pietatis Asylum,
Ad seros Famam sic continuare nepotes!

Plura de Geneva, vide apud Simler. de Rep. Helvet. Ioh. Baptistam Plantinum Helv. Nov. Antiq. Hadr. Vales. Not. Gall. inprimis Iac. Spon. et Greg. Laeti, quorum is Gallice, hic [orig: hÓc] Italice urbis Historiam edidit etc. De praetensionibus in eam Sabaudiae Ducis, apud Limnaeum Enucl. l. 3. c. 22. Thuan. in Hist. Phil. Iac. Spener. Artis Heraldicae Parte Spec. ubi de Fam. Sabaudica. De aliis apud alios. Sed et idem nomen illustris Familiae, tit. Comitum insignis, sibi vindicavit: quae ramus Thoireae, non incelebris olim. In Thoireis primus reperitur Hugo Dn. de Thoire, circa A. C. 1080. Accessit dein titulus de Villars, et in penultimo stirpis Humberto Comitum Genevae: quemadmodum in secundo-genitis nomina de Bauvoir et de Montelier inveniuntur. Et quidem Rudolphus Comes Genevae, exstinctus A. C. 1269. ex Maria Dna de Varey, filia Hugonis Dn. de Coligny, Amedaeum II. genuit, qui defunctus A. C. 1380. ex Agnete Cabillonensi, reliquit Gulielmum, patrem, ex Agnate de Sabaudia, nepte Thomae des Sabaudia Com. Mauriennae Princ. Pedemontii, Amedaei III. Com. qui Obiit A. C. 1367. pater ex Mathilde Com. Arverniae et Bononiae, Mariae Comitissae Genevae, quae nupta Humberto VII. Dno de Thoire et Villars, filio Humberti VI. nepoti Humberti V. pronepoti Humberti IV. abnepote Humberti III. exstincto A. C. 1423. ex eo suscepit Humbertum VIII. Dn. de Rossilion et Annonay Com. Genevae, post avunculum Clementem VIII. Papam; qui Obiit ante Patrem A. C. 1406. et Luisam uxorem Gulielmi Viennensis Dn. de S. George Seurre etc. Vide Phil. Iac. Spener. Theatr. Nobil. Europ. Part. 2. p. 64. Sed Comtes Gebennesii hi dicti occurtunt in vett. monumentis, non Genevenses aut Gebennenses, adeo que a Gebennesio agro, non ab urbe Geneva seu Gebenna, uti rudioribus saeculis urbs appellata est, nomen habuere [orig: habuÍre]. Cumque processu temporis aliquot ex illis id nominis sibi assertum irent, Petrus inprimis, qui floruit circa A. C. 1370. atque in nummis a se cusis Comitis Gebennensis titulo insigniri voluit, opposuere [orig: opposuÍre] se acriter Epp. Gebennenses, interque eos Ioh. Ludovicus de Sabaudia inprimis, uti praefatus Cl. Spon. pluribus docet ubi supra Tom. 1. l. 2. p. 47. et 48.

GENGENBACHIUM Germ. Gengenbach, opp. Imper. conditum ad fluv. Cynthium (Kinziu( a Pyrminio Praesule Trebocorum, una cum adiuncto coenobio, A. C. 724. cuius Abbas Berchtholdus impetravit a Rodolpho I. Imp. A. C. 1278. ne cuiquam subditorum aut vasallorum a sententia sua appellare liceat. Limnaeus Enucl. l. 4. c. 22.

S. GENGULFI opp. in Burgundia olim Varennae, non procul a Graona fluv. pagoque Matisconensi, nunc S. Ieugon. Vide Hadr. Vales. Not. Gall.

GENIALIA sunt omnia, quae ad coniugem res pertinent, et Genius praeses nuptiarum et thalami. Quorum hic praecipue, sinc adiectione ulla, Genialis dicitur. Iuv. Sat. 10. l. 4. v. 334.



page 373, image: s0373b

--- Torusque palam Genialis in hortis
Sternitur.

i. e. torus nuptialis, de quo vide infra ubi de Lecto Geniali. Hinc et Genialia Iura Deum, apud Stat. Theb. l. 3. v. 689.

--- Sed iura Deum gentialia testor,

Ad quem l. Lutat. Coniugialia, inquit. Et bene uxor super coniugis iuravit partes. Viri enim Genialia conveniunt mulieribus. h. e. mulieres fas est omnia in coniugio maritis accidemia particrpare. Genialia soedera, apud eundem Achill. l. 2. v. 54. coniugium etc. Inde vox ad quamcumque laetitiam extensa: unde Geniales Dii, Ceres et Bacchus eidem Theb. l. 12. v. 618.

Mittit in arma manus Genialibus hospita divis.

Id vero observabant vetustissimi mortales, ne aliquid gentale facerent, a sepulchralibus starim officiis reversi. Hesiod. *eggwn 1. 2.

*mh/t' a)po\ dusfh/moio ta/fou a(ponosth/santa
*spermai/nein geueh\n, a)ll' a)qana/twn a)po\ daito\s2.

Sic mortuos abominabantur, et obvia funera declinabant, quod cum praesentiret Sophista Iamblichus, apud Eunapium, purissimi spiritus diisque amicissimus habebatur. Unde Ovid. de infelicissimis nuptiis Terei et Prognes Met. l. 6. v. 430.

Non. Hymenaeus adest illi, non Gratia, lecto.
Eumenides tenuere [orig: tenuÍre] faces de Funere raptas,
Eumenides stravere [orig: stravÍre] torum ---

Interim post usum Veneris non minus purificabant corpora, ac post tactum defunctorum, quod polluti etiam faciebant lege divina [orig: divin‚] pariter Hebraei. Hesych. a(gneu/ein, kaqoru/ein, a)po/ te) *afrodisi/wn kai\ a)po\ nekrou=. Vide C. Barth. ad Stat. Theb. l. 1. v. 112.

Tum geminas quatit illa manus, haec ille rogali
Fulgurat.

GENIATUS apud Iul. Capitolin. in Vero, Fuit decorus corpore, vultu genitus, barba [orig: barb‚] prope barbarice demissa [orig: demiss‚] etc. Salmas. Gr. w)rai=os2, qui facie est venusta et geniali et plurimum grata [orig: grat‚], atque amabili. Genitus enim, inquit, venustas est et gratia, differtque a forma, ut venustas a pulchritudine. Uti proin sunt pulchri quidam; qui venusti non sunt: Sic aliqui vultu formosi, qui minime tamen geniati sunt. Geniatum igitur in vultu est to\ xari/en. Sidon. Apollin. Epithat. Ruricii

Quantus honos geniusque genis ---

Sed et Vopis. in Carino genium a)/ntikrus2 usurpavit, pro eo quod Graeci w(/ran sw/matos2 dicunt etc. Vide plura hac de voce apud eum Not. in Capitolin. d. l. Maiorem emphasin in voce Barthius quaerit, ad Stat. l. 1. Sylv. 1. v. 1. ubi Equum Max. Domitiani Imp. molem geniatam vocat Poeta,

Quae superimposito moles Geniata Colosso

quasi Numen seu Genium Principis in illa machina agnosceret. Unde idem infra v. 56.

--- Insessaque pondere tanto
Subter anhelat humus: nec ferro aut aere laborat,
Sed Genio ---

Vide de pondere Numinum eundem Barth. ad Claud. Adr. Behotium Apophoret. l. 1. c. 9. et infra in hac voce. Intelligit autem Numen Domitiano peculiariter addictum et familiare, quo aulam quoque eius impleri, eoque iuvari ipsum, dicit in Epulo l. 4. Sylv. 2. Eundem memorat in Abas. Carm. 5. v. 73.

--- cunctis supplex advolveris arts,
Et mitem Genium domini praesentis adoras.

Certe Genii Principum, inque Fanis et simulacris eorum; apud multos Scriptores occurrunt. Sic Templo inferre Genium iubet Herculem, idem Pap. Stat. l. 3. Sylv. 128.

Huc ades et Genium templis nascentibus infer.

Et Genio Aug. speciatim dedicatum Templum, refert Suet. in eo c. 60. etc Vide praefatum Barth. Animadv. ad Stat. d. l. nec non hic [orig: hÓc] paulo infra.

GENICULATOR inter Gentilium Numina, vide supra Dii.

GENISTA flore albo, iusta [orig: iust‚] proceritate arborescit, lignosos et arboreas radices agit, cincricio caudice assurgit, numerosos implexosque ramos viridi pallore tingit; ex iisdem virgulas more passi dissipatique capillamenti demittit densissimas, praetenues, fere cubitales, ramulosas, lentas, instar viminis obsequibiles, ocellisque distinctas ceberrimis; unde rubi foliolis minutiora folia, flosculique imo tantum nodulo rubentes cetera candidi exsistunt, pulchre pendulis floridis virgulis, tamquam lineis margaritarum. Vere toto vernat etc. Auctor Anon. Sin. et Eur. c. 33. Graecis parti/on dicirur, non quod ex genere sparti sit, quod nomen Latini de solo Hispanico vel Africano, sparto usurpavere [orig: usurpavÍre], sed quod corquendis restibus et funibus idonea, cuiusmodi herbam omnem parto\n Graecos apellasse notum. Unde Graeci vett. ut genistam a sparto distinguerent, fere addere


page 374, image: s0374a

consuevere [orig: consuevÍre], parto\s2 w(=| ta\s2 a(mpe/lous2 desmeu/ousi. Ligandis enim vitibus servire, ex Galeno, Paulo, Plin. discimus: Sicut inde fructus suspensos, habet Mart. l. 1. Epigr. 44. cuius epigraphe in Mancinum.

Non pyra, quae lenta [orig: lent‚] pendent religata genista [orig: genist‚]

Quam in rem vide plura apud Salmas. ad Solin p. 263. et seqq. ubi inter alia ta\ pa/rta new=n apud Homer. quibus naves suebantur antiquitus, non de genista, sed de lino vult accipi, et Plin. insuper l. 19. c. 1. ex genista in Asia fieri lina ad retia praecipua, in piscando durantia, docentem refellit. Idem Plin. tingendis vestibus aptas genistas, habet l. 16. c. 18. et flores ad coronamenta quoque adhibitos, l. 21. c. 9. Sed et nodulum, decerptum virgineis digitis, acetoque et sale conditum, vel sale tantum, si in vase firmo, aut linteo pondus accipiat, ne putrescat aut mucorem trahat ex aere, delitias praebere palato, quin et renes purgare, Olivis Italicis longe efficacius, scribit idem Anon. Auctor d. l. ubi de genistae genere, inter Rhenum et mosellam nascente agit; e cuius trunco lignoso nasci praetenues virgulas teretes, minutis foliis vestitas, quae hisce demptis scoparum faginarum, imo et setacearum, suppleant vices, addit.

GENISTAE [1] apud Papiam, Haeretici sunt Iudaeorum, quode genere Abrahami se esse gloriarentur, sic dicti.

GENISTAE [2] Siliqua Gall. Cosse de Geneste, Ordo Equestris a Ludovico IX. Galliae Rege in nuptiis cum Margareta Provinciali institutus: cuius symbolum, Exaltat humiles. Initiatus Rex ipse huic ordini ab Ep. Parisino Gualtero, fratrem suum Robertum, aliosque Principes, in eundem adscivit. Gul. Nangius in vita S. Ludovici. Favin. l. 3. du Theatre d'Honneur, et de Chevalier, p. 581. Moret. Dict. Hist.

GENISUS Cyzicenus, cui in trepidatione nocturna ad reditum Argonautarum cum uxor arma removisset, ne ad periculum egredi posset: relucente subito foco illa reperit in suum exitium. Val. Flacc. Argon. l. 3. v. 115.

Urbs agitur Geniso coniux amoverat arma

GENITA Mana qualis olim Genius fuerit, docet Plutarch. in Quaest. Rom. q. 52. dia\ ti/, inquit, th=| kaloume/nh| *genei/th ma/nh| ku/na qu/ousi, kai\ kateu/xontai mhde/na xrhsto\n a)pobh=nai tw=n oi)kogeuw=n. h)\ o(/ti dai/mwn e)sti\n h( *genei/ta peri\ ta=s2 geue/seis2 kai\ ta\s2 loxei/as2 tw=n fqartw=n, Cur Genitae, ut vocant, Manae canem immolant, votaque saciunt, ne domi quis bonus nascatur, nisi quia genius est Genita, ortut et puerperio rerum corruptibilium praepositus? Et paulo post, ut Romanos Genitae, ita Graecos Hecatae canem, pro nascentibus sacrificare dicit. Votum autem id, Ne domi quis bonus anscatur, explicat Bartholin. ne quis imbellis, l. de Puerp. vet. Nempe Dea genendi, Genita dicta est, ut Moneta, Dea monendi, et Pota, Dea potus. Mana autem cognominata est, h. e. bona, non a manando, ut Plutarch. interpretatur, quasi praeses sit th=s2 geue/sews2 kai\ loxei/as2 tw=n fqartw=n. Itaque Genita Mana, idem est quod Genita bona, ut Cerus Manus, in carmine Saliari, Creator bonus. Salmas. ad Solin. p. 412. Vide quoque de hac generationis Dea. Sam. Bochart. Hierozoici Parte prior. l. 11. c. 56.

GENITALES [1] Dii qui geniturae humanae praeesse olim crediti sunt, fuere [orig: fuÍre] vel maiorum gentium, ad nativitatis providentiam electi, diversi a Genialibus, proprie Indigetes vel Tutelares, quibuscum consilium de rebus Achivis iniit Iuppiter: *gene/qlioi Graecis, quibus placidis vel iratis, prout quisque natus, ita felix vel infelix censebatur. De quibus intelligendus locus Ovid. l. 1. ex Ponto Ep. 8. ad severum v. 63.

At tibi nascenti (quod toto pectore laetor,)
Nerunt fatales, fortia fila Deae.

Ubi de de hisce Diis placidis loquitur, sicut de iisdem iratis Plaut-Mostell. Act. 3. Sc. 1. v. 36.

Scelestus natus Diis inimicis omnibus.

Quorum in numero Neptunus, humore suo nativitatem promovens; cuius aedes Natalitiae Lacedaemone etc. Vel minorum, ut Parcae, Partula aliique complures, de quibus vide iterum Thom. Bartholin. de Puerp. vet. p. 51. et seqq.

GENITALES [2] Notae apud Amm. Marcell. l. 22. c. 14. Est einm Apis bos diversis genitalium notarum figuris expressis, maximeque omnium corniculantis lunae specie latere dextero insignis; Graecis sunt ta\ e)/mfuta shmei=a, quas ingenitas et ingenuas notas vocat Solin. c. 32. genitivas Suet. in Aug. c. 80. Corpore traditur maculoso, dispersis per pectus atque alvum genitivis notis in modum et ordinem ac numerum stellarum caelestis Urae. Notam generis naturalem, Iustin. l. 15. c. 4. ubi de Seleuco: Originis eius argumentum etiam in posteris mansit: Siquidem filii nepotesque eius, anchoram in femore (quae nata cum Seleuco parvulo fuerat) veluti notam generis naturalem habuere [orig: habuÍre]. Ingenitum signum, de eodem agens Auson. ubi de Antiochia: Clar. urb. 3. v. 10. et seqq.

--- Illa Seleucum
Nuncupat, Ingenuum, cuius fuit anchora signum,
(Qualis inusta solet) generis nota certa. per omnem
Nam subolis seriem nativa cucurrit imago.

De cuiusmodi Notis haud protrita observavit Mich. Piccardus Dec. 1. c. 7.

GENITALIA olim Diis dicata ut Cybeli. Prudent. peri\ stef. Hymn. x. v. 1066.

Ast hic metenda dedicat genItalia.

Nunc suspenduntur nescio cui Arculio ab Italis inquit Comm. in


image: s0374b

Poeta [orig: PoŽta] Christi: Georg. Fabric. a Theseo Mega-Neapol. edoctus. Vide infra Verenda.

GENITALITII Ludi apud Iul. Capitolin. in Pertinace, quibus nativitatis memoria recoleebatur. Vide Casaub. ad Spartian. in Hadr. et Salmas. ad Capitolin. nec non infra, ubi de Natali Die.

GENIUS [1] Dicebatur Naturae deus apud vett. et qui omnium rerum gignendarum vim haberet, unde cuiusque rei dicebatur suus genius. Accipitur aliquando proipsa natura. Quidam ipsam animam, vel Deum, vel Spiritum esse volunt, qui mortales ad voluptatem incitet, unde Geniales apud priscos vocabantur, qui ad curandem cuticulam erant promptiores. Inde Proverbium Genio indulgere. Fuerunt [orig: FuÍrunt] etiam, qui aquam, terram, ignem, aerem, item 12. signa, et solem, et Lunam Deos genios facerent, et a gerendo, quod multa gerere possent, primum [orig: primŻm] Gerulos, deinde Genios appellatos esse putarent. Hos locum mutasse, unde Oracula desierint, refert Plutarch. de def. Orac. Loci genius apud Virg. ponitur pro Deo topico. Orare solebant antiqui per Genium. Propert. l. 4. Eleg. 9. v. 43.

Exuitur, Geniumque meum prostratus adorat.

Tibull. l. 4. Elge. 5. v. 8. Perque tuos oculos, per Geniumque rogo. Horat. l. 1. Ep. 7. v. 94.

Quod te per Genium, dextramque, Deosque Penateis,
Obsecro et obtestor. --- ---

Stat. l. 5. Sylv. 2. v. 73.

--- Dum cunctis supplex advolveris aris,
Et mitem Genium Domini praesentis adoras.

Imo morte a Caligula mulctati, qui id non fecissent. Suet. in Aug. c. 60. in Calig. c. 28. Vide Censorin. de die Natali c. 3. et ad eum Lindenbrog. Genius, inquit Fungerus, inter Deos selectos unus, ut quidam volunt, a generando nomen suum obtinere videtur. Sed non omnes idem de eo. Sunt enim, qui cuique locum suum adscribunt, sunt qui cuique homini suum asserunt. Augustinus Deum esse dicit, qui omnium rerum gignendarum vim habeat; iuxta profanam veterum opinionem, quamquam Varronem affirmare dicat, genium esse uniuscuiusque rationalem animum. Festus Pompeius cum Augusstino facit, uterque vero a gignendo derviat. Quare et Censorinus, qui hunc nobis assiduum velut observatorem, apposirum dixit (ut et Plutareh. Menandrum dixisse refert a(/panti a)ndri\ dai/mona sumparastatei=n eu)squ\s2 geuouni/w|, mustagwgo\n tou= bi/ou ) appellatum ait, sive quod, ut generemur curet, sive quod una gignatur nobiscum, sive quod genitos suscipiar ac tueatur. Quin vett. unicuique homini duos trivebant genios, sicut Angelos nonnulli ex nostris Theologi Basi= lius imprimis adversus Eunomium. Unum ex his bonum, alterum affirmabant malum, quem Empedoclem Terrestrem appelasse cerdiderim, apud Plutarch. his verbis: *di/ttai/ tines2 h(mw=n e(/kaston paralamba/nousi kai\ kata/rxontai moi=rai kai\ dai/moness2 en)sqei=a, xsqoni/h te. Idera vult Serv. ad illud Virg. Aen. l. 6. v. 743.

Quisque suos patimur manes:

Quando ait: cum nascimur, duos Genios sortimur, unum qui hortatur ad bona, alterum qui depravat ad mala, nec congrue dicuntur Genii, quod unusquisque genitus fuerit, ei statim observatores deputantur. Celebratur et illud Menandri,

*di/mwn a)ndri\ sumpari/statai eu)squ\s2 genome/nw|.

Arrianus in Epictetum, etsi non statuit duos, unum tamen cuique proprium Daemonempervigilem et incorruptum assignatum docet hoc modo: *kai\ e)pi/tropon e(ka/stw| prae/sthke to\n e(ka/stou dai/mona, kai\ pare/dwke fula/ttein au)to\n au)tw=|, kai\ tou=ton, a)koi/mhton, kai\ a)para/gwgon. De Socratis genio, vide Apuleium, Paus. in Achaicis, etc. simulacrum Genii (ne illud omittam) interdum serpentis imagine effingebatur, interdum puerili, iuvenili, senili forma [orig: form‚]. Coronabatur platani foliis, resque illi sacra fiebat sloribus et mero. Unde Pers. Sat. 2. v. 3.

Funde merum Genio.

Duius rei causam explicant Censorin. et Varro. Geniales lectuli, qui puellis nubentibus sterni solebant, vel a liberis generandis traxerunt [orig: traxÍrunt] nomen. Ab eadem origine genItalia corporis partes verendae, et genitores vocabulum deducunt. Nic. Lloydius. Colebatur autem Genius olim cuiusque votis, nummis, statuis, et adhuc illustris apud Gruter. p. 109. inscriptio, ex templo Herculis in Capitolio, ubi Genio pro salute Imp. aedes reparata: Pro Salute. D. D. Imp. Pii. Fel.-Aug. et matris. Aug. N. et Kastror. aedem. Genio. caeli. Adianti. manipuli. eius. sua [orig: su‚]. pecunia [orig: pecuni‚]. refecerunt [orig: refecÍrunt]. Per eum soli fere viri iurabant, sicut per Iunonem plerumque feminae. Unde Senec. Ep. 12. Villicus iurat per Genium meum se omnia fecisse: nec minori religione per Genium Principis, quod maximum apud vett. iuramentum fuisse, demonstrat Tertull. Apolog. c. 28. Citius denique apud vos per omnes Deos, quam per unicum Gemum Caesaris peieratur. Visebatur vero Genius varia [orig: vari‚] forma [orig: form‚], ater subinde et pelle amictus etc. Vide plura apud thom. Bartholin. de Puerp. vett. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 2. c. 14. cum Paralip. Th. Dempsteri etc. Ut de Geniis Regionum, Civitatum, Locorumque aliquid adiciam, Graeci illos e)gxwri/ous2 qeou\s2, *dai/monas2, *(/hrwas2 dixere [orig: dixÍre], locorum sanctos incolas, Gratius. Illorum enim unicuique Genium suum praeesse credebant Vett. De Regionibus Petron. Edit. Gonsali de Salas p. 9. Edit. Bosch. c. 17. Nostra regio tam praesentibus plena est Numinibus, ut facilius possis Deum, quam hominem, invenire. De


image: s0375a

civitatibus Arnob. l. 1. Prudentissimi votis videntur --- qui Faunos, qui Fatuas civitatum Genios, qui Pausos reverentur atque Bellonas. Hinc in vett. nummis Genius Populi rom. geui/os2 tou= dh/mou Dioni Genius publicus Amm. Marcell. De locis quibuslibet Serv. Georgic. l. 1. Genium dicebant antiqui natur alem Deum uniuscuiusque loci. Vet. Inscr.

I. O. M. I G-NO LOCI
HVIUS. Q. CAECILI-
US. SECUNDUS
LEG. C. SERENI
P Rocos. GALLIAE
TRANSALPINAE.
U.S.L.M.

Sic Genius Centuriae, Genius Coloniae, Genius Conventus, Genius Fontis, Gentus Horreorum, Genius Lavacrorum, Genius Municipii, Genius Patriae, Genius Theatri, Genius Venaliciorum etc. memorantur passim in Lapidibus. De Mensis, Hesych. in voce *eu)fra/dhs2: sic enim vocabatur, cuius simulacro mensae decorabantur. De navibus Herod. qui *pataikou\s2 vocat, quorum simulacra in navibus sculpebantur aut caelabantur. De portis quoque, ac stabulis, Prudent. adv. Symmach. l. 2. v. 444.

Quamquam cur Genium romae mihi fingitis unum?
Cum portis, domibus, thermis, stabulis, soleatis
Adsignare suos Genios; ---

Qua de re vide Casp. Barth. ad Stat. Theb. l. 1. v. 327. ubi, sicut Fortunas, ita Genios, cuique loco adscripsisse priscos docet: Nec non eiusdem comm. Superstitionum, et Animadversiones Rutilianas l. 1. v. 126. Istiusmodi itaque Genium propitium sibi mutuo Vett. apprecabantur, Tertull. de Idol. c. 22. Et cum ingrederentur primum aliquam regionem aut postliminio in eam redirent, solebant eam religiose salutare, in Genii, quem ei praesse credebant, honorem, Idem Apologte. c. 21. Eidem sacrificabant, Helido. Aethiop. l. 10. multoque coronarum coniectu honorabant, Tibull. l. 2. Eleg. 2. v. 5.

Ipse suos Genius adsit visurus honores.

Etiam discesluri alio, post sacra itidem peracta, quo qu/ein ta\ a)pobath/ria dixere [orig: dixÍre] Graeci, ei vale dicebant. Ovid. Met. l. 13. v. 421.

Troia, vale, rapimur, clamant, dant oscula terrae
Troades ---

De quibus ritibus multa apud Meurs. ad Lycophronem sub fin. de Genii vero vocabulo polush/mw| Romani, de Geniis item magnis, urbtum regionumque praesidibus, vide Voss. de Idol. l. 1. c. 18. et l. 2. c. 62. nec non infra aliquid in voce Serpens: uti de Genio duplici, quem Plato unicuique homini a nativitate, velut custodes et vitae moderatores, adesse, et postquam obiere [orig: obiÍre] animas eorum in iudicium rapere suoque testimonio vel absolvere vel damnare, docuit in Phaedone, illumque secuti Haeretic. nonnulli, Desid. quoque Herald. Anim. ad Arnob. adv. Gentes l. 2. etc. A Genio cena, quae a novo marito dabatur Sponsae, die nuptiali, ut et comitibus eius, Claud. Geniales epulae, dicta est de Rapt. Proserp. Carm. 35. v. 327. in quam aliquando maiores sumptus, quam in alia convivia, facere legibus Licinia [orig: Licini‚] et Iulia [orig: Iuli‚] permissum erat. lectulus dein nuptialis componebatur, quem proprio nomine Genialem appellatum, Serv. ostendit in Aen. l. 6. toga [orig: tog‚] vero sterni et maritorum Genios advocari consuevisse, docet Arnob. adv. Gentes l. 2. ubi G. Elmen horst. et Des. Herald. vide. Et hinc fortasse Sacri Genium lecti Iuv. dixit. Sat. 6. l. 2. v. 22. et Sat. x. l. 4. v. 334. Eundem postea pro puerperis quoque stratum esse, suadet Prudent. l. 1. c. Symmach. uti infra pluribus dicemus de Lecto Geniali. Vide quoque supra quaedam in vocibus Genialia, item Geniatus: ut et Schol. Mart. l. 7. Epigr. XI. v. 12. cuius Epigraphe ad Faustinum ubi Genium cuiuscunque rei gratiam, Venerem, leporem, dictum esse addit etc.

GENIUS [2] Iovialis, vide infra Iuppiter.

GENNADES mulieres nobiles, quae per impares nuptias plebeiae sunt factae, l. 1. C. de dig. l. femina ff. de Senatu. Sic Virginia, cum esset patritia, nuptiis suis plebeia devenit, Liv. l. 10. c. 8. Ex antiqua igitur iuris definitione, interveniente connubio, liberi patrem semper sequuntur, l. cum legitima ff. de statu ho. Attamen tricassini et aliae quaedam gentes id non servant: apud quas filiae melioris parentis conditionem semper sequuntur, habenturque nobiles. In vett. glossis Gennades dictae sunt et Mulieres Lucae, ea [orig: e‚] forma [orig: form‚] qua [orig: qu‚] Boves Lucae. Vide Ciacium ad feudd. l. 4. Titul. 32.

GENNADIUS [1] I. Patriarch. CP. successit Anatolio A. C. 458. Orthodoxias assertor, morumque vindex, Obiit A. C. 471. Cuius mentio in Menol. Graecorum, d. 25. Aug. Praeter alia, Commentarium literalem in Danielem scripsit. Theodorus Lect. Collect. l. 1. Niceph, Chron. et l. 15. c. 23. Suid.

GENNADIUS [2] II. Vide Georgius Scholarius.

GENNADIUS [3] Massiliensis, qui de vitis illustribus, Theodosii tempore, scripsit, Eidem attribuitur liber de Dogmatibus Eccl. qui apud augustin. et Isid. Hispal. aliaque, sec. 5. Obiit A. C. 493. Vide Cassiod. div. Instit. c. 17. Valfrid. Strab. de div. offic. c. 20. Moret. Dict. Hist.

GENNAEUS nomen viri. 2. Maccab. c. 12. v. 2.

GENNESARA Lacus Galilaeae, Tiberiadis alias, quod Tiberias opp. ab Occid. eiusitum, item Taricheaelacus, quod a Mer Taricheam haberet, ubi plurimae tarixei=ai, i. e. salsurae; nomen accepit a reg cognomine, de qua ut et lacu vide Salmas. ad Solin. p. 578. et Seqq. nec non in voce Genesareth.