December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMUS SECVNDVS Literas D, E, F, G, H, I, K, L, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

image: s0362b

GAUDIANUM vulgo Gozano, pag. agri Novar. non incelebris, apud Hortanum lacum.

GAUDIAENUS memoratur Capitolino in Gordiano III.

GAUDIOSUS inter Duces, qui e disciplina Probi prodiere [orig: prodiÍre], apud Vopisc. in Probo.

GAUDIUM inter Numina Romanorum memoratur Clementi Alex. Protrept. p. 12. Vide quoque supra Dii. Alias Gaudium, pa/qos2 lenius, quam laetitia. Cic. Tuscul. Quaest. Quum ratione animus movetur placide atque constanter, tum illud Gaudium dicitur; quum autem et inaniter et effuse animus exsultat, tum illa laetitia gestiens, vel nimia, dici potest. Et Hier. ad Galatas c. 5. In secunde spiritualium fructuum loco Gaudium positum est: quod Stoici quoque, qui distinguunt inter verba sitbtislius, aliud quid esse aestimant, quam laetitiam. Gaudium quippe esse aiunt elationem animi super his, quae Digna sunt, exsultantis: Laetitiam vero effrenatam animi elationem, quae modum nesciat. Utrumque nempe e)/parsis2 elatio est, sed haec a)/logos2 unde frequens Laetitia [orig: Laetiti‚] exsultare, imo et trepidare: illud me\ta lo/gou, Desid. herald. Animadv. Arnob. l. 7. Et quidem Gaudium ex homine nato ingens. Quamvis enim non nasci optimum iudicavit gentium consensus, Thraces quoque hominum natales fleverunt [orig: flevÍrunt], persae item ante quartum vel quintum vel septimum annum natos non aspexerunt [orig: aspexÍrunt], finito nempe primo fatorum circulo, quod et vett. Gallis placuit: verissime tamen Dominus noster, Ioh. c. 16. v. 21. Mulier, inquit postquam peperit puerulam, iam non meminit asslictionis, propter gaudium, quod homo sit natus in mundum. Et rident matres, post septimum diem, quando vitalem sperant natum. Meliorum etiam morum gentes de feliciter transacto puerperio laetabantur. Gaudium et salutatio inter amicos et clientes, Hodie nate salve; ab Oriente ad Romanos delato more: postes puerperae tertia die coronati, munera natalitia puero oblata, polypi, sepiae, coronae, gemmae; puerperae, umbellae, atmillae etc. servis alia: porro epulae, spectacula, statuae exhibitae, Quae laetitia eo maior apud Romanos fint, quo maioris prolis desiderio Rei publicae augendae causa, connubiique retinendi et ob iustrium liberorum, ardebant matres. Vide Thom. Bartholin. de Puerp. Vett. et hic [orig: hÓc] non uno loco. Inde natorum gaudia, apud Papin. Stat. Theb. l. 10. v. 420. pro liberis, qui toti ex amore et gaudiis constant, ut ad l. ait vet. Scholiastes etc. Sed et non minus Olympionicarum olim gaudium fuit, utpote victorum in certamine quo in humanis rebus nihil habebatur praestantius: ut alia omittam. Verum et hic [orig: hÓc] modus tenendus: Gaudio enim nimio exstinctos habemus non paucos: duas feminas apud Liv. l. 7. a pugna Thrasymena: et praeter Chilonem, Sophoclem ac Dionysium I. Siciliae Tyrannum, utrumque Tragicae victoriae nuntio accepto, apud Plin. l. 7. c. 53. Alios. Nec mirum, cum vehemens gaudium, velut paria cum dolore faciens, non raro lacrimas quoque excutiat. Claud. Bello Gildon. Carm. xv. v. 228.

Quem simul ut vidit natus nam clara nitebat
Cinthia permisto tremuerunt [orig: tremuÍrunt] gaudia fietu.

Quam in rem egregia habes, apud C. Barth. Animadv. ad Stat. Theb. l. 5. v. 728. At a gaudio Christianorum nullum periculum, quos ob hoc unice gaudere Dominus I. C. vult, Math. c. 5. v. 12. quod nomina sua scripta sint in caelis, uti ex Evangelio discimus. Apocal. c. 12. v.XI. et 12. Vide quoque infra ubi de Laetitia, it. in voce Zeta: ubi verba Dominica. *ei)selqe ei)s2 th\n xora\n tou= *kuri/ou sou, sic intelligi posse, ut xara\, Gaudium, nomen dicatur esse Diaetae seu Cenaculi Patris caelestis; allusipne facta [orig: fact‚] ad Principes huius saeculi, qui magnificis suis diaetis peculiaria nomina inscribere soliti sunt, videbimus.

CAUDULI locus Galliae, Chaudoul, vide hic infra, Gaveda.

GAVEDA seu GAVEA vulgo la Ioive, locus est Gall. inter possessiones Eccl. Diniensis, Alexandro III. Pont. memoratus, in Litt. datis A. C. 1180. ubi meminit Osidae, Oise, Aglenii vel Agleduni Aiglum, castri Dromonis, castri Belioci vel Belli ioci, Gavedae vicique Gaudulorum, vulgo Chaudoul. Vide Hent. Vales. Not. Gall. in voce Dinia Rodiontiorum vel Sentiorum.

GAVENARIUS Officialis olim, in pago Cameracensi, qui, a Comite Flandriae institutus, illius nomine ius quoddam annuum muneris gratuiti vice in eo percipiebat, pro advocatione seu prorectione Ecclesiarum, apud Carpentar. Hist. Camer. part. 3. c. 6. A gavena, quod a Flandrico Gave, h. e. donum, munus. Sed et gabel, tributum notare diximus supra in Gablum, ex Gloss. C. du Fresne, quem vide etiam in voce Gavena.

GAVERA castellum Flandriae vet. vulgo Gaure. Cum tit. Principatus, quo Ioh. Com. Egmondani posteri aucti sunt, quorum tokeiologi/a haec est. Vilhelmus Dn. de Egmond, baro Iselstenius, qui obiit A. C. 1483. ex Walpurgi Meursia, duos habuit filios, minorem natu Fridericum Com. Burae, cuius hereditas deinad Printipes Arausion. delata est; et Ioh. I. Com. Egmond. qui ex Magdalena Werdenbergia suscepit Ioh. II. defunctum A. C. 1528. quo et Francisca [orig: Francisc‚] Lucemburgia [orig: Lucemburgi‚] Ptinc. Gaverae, natus est Lamorallus seu Amurathes Com. Egmondanus Princeps Gavetae, fortitudinis laude et moris acerbitate (iussu Albani Dueis enim decollatus est A. C. 1568.) celeberrimus: cui ex Sabina Palatina, geniti sunt Philippus, Lamorallus, ceterique; de quibus supra in Fam. Egmondana, omnes Comites d'Egmond, Principes de Gaver, Ph. Iac. Spener. Theatr. Nobil. Europ. part. II. p. 24. uti et in Indice in voce Egmond.

GAUGAMELA locus Persidis, de quo Arrian. *po/lis2 de\ ouk h)=n *gauga/mhla, a)lla\ kw/mh ou) mega/lh, ou)de\ o)no/mastos2 o( xw=ros, ou)de\ ei)s2 a)kouh\n h(du\ to\ o)/noma. Ios. Scalig. ait, Gaugamela, lingua [orig: lingu‚] Assyriaca [orig: Assyriac‚] cameli intestina significare, rationem subdit, quod ibidem essent inhumata. Optime omnium vero Strabo, ait vocem hanc Domum cameli significare. l. 16. p. 737. Nic. Lloyd. Imo potius Cameli


image: s0363a

vectigalia. Observat enim Bochart. nomen contractum esse, ex [gap: Hebrew word(s)] gave gamala, quomodo divisis vocibus in Plin. se legisse testatur Hermolaus: et Chaldaeis gave gamala dici, cameli vectigalia. Nempe Plutarch. ipse (qui cum Strab. sentit) auctor est, priscum aliquem Regem, e praelio fuga [orig: fug‚] elapsum camelo dromade, qua tum vehebatur, tina/s2 proso/dous2, certa vectigalia, illi pro alimento attribuisse. Vide Sam. Bochart. Hieroz. Part. pr. l. II. c. 1.

GAUGIACUM vulgo GUEUX, locus Galliae in pago Remensi, una cum Germiniaco, a Theodorico, Choldovaei filiorum natu maximo, collatus Theoderico vel Theodorico Abbati, a quo Monasterium S. Theodorici S. Thierry, in eodem agro, nomen habet. Vide Hadt Vales. in voce ad S. Theodoricum.

GAVIARII vide supra Galearii.

GAVINUS vel GALVINUS DuglassiusVide ibi.

GAVIRATIUM vulgo GHIVIRA, opp. Duc. Mediol. 6. mill. a lacu Verbano in Ort. Ei adiacet lacus Gaviratius, per Botiam fossam in Verbanum cadens.

GAVIS opp. Sabinorum 12. mill. pass. ab urbe Roma.

GAVIUM vulgo GAVI, oppid. munitum dit. Genuensis, intra Apenninum, iuxta amnem Lemum, in limite Montisferrati, et Duc. Mediol. Medium fere inter Genuam ad austr. et Dertonam ad bor.

GAVIUS [1] vide Apicius.

GAVIUS [2] Bassus Macrob. dicitur Sat. l. 1. qui Gabius Bassus A. Gell. l. 1. c. 4. et l. 3. c. 9. l. XI. c. 17. et peius in antiquis aliquot conditionibus, ut et Lactant. l. 1. C. Bassus, nec melius Galbius Bassus Fulgentio. Unde Scriver. apud A. Gell. Gavius reponit, quod nomen crebro occurrit in antiquis inscriptionibus. Gaviam quoque gentem fuisse satis liquet, sed cognomina in praenomina non raro mutantur. Nec difficilis conversio inter B. et V. Commentariorum eius variis in locis meminit Gell. Carrio iudicat hunc eundem esse Gavium Bassum, qui Traiano imperante orae Ponticae fuit Praefectus, de quo vide Plin. l. 10. Ep. 22. Non raro enim Gell. etiam illo Auctores laudat, qui suae aetati aequales vel etiam non multo superiores fuere [orig: fuÍre]. Iac. Oisel. Notis in A. Gell. l. 3. c. 9.

GAVIUS [3] Maximus Praefectus Praetorio sub Antonino Pio, vir severissimus, apud Capitolin.

GAULALES Aethioiae pop. ante Auloles. Oros.

GAULEA apud incertum Auctorem de Geographia, Gaulea Ins. in Australi Oceano occidentalis Aethiopiae; ex Isid. quem allegat. Quid vero sibi velit, nescire se faretur Salmas. ad Solin. p. 384.

GAULEON ora Libyae obiacens, in qua serpens neque nascitur, neque invectus vivit, pulvisque eius ubivis gentium iactus angues, et scorpiones perimit. Solin. Vide Gaulos.

GAULON insignis in Basanitide, et Batanea regionibus urbs est, in tribu Manasse, ex cuius nomine etiam adiacens regio Gaulonitis appellatur, quae regio, postquam filii Israel occiso Og rege Basan, universam eius ditionem expugnassent, a Moyse dimidiae tribui Manasse in possessronem data est, urbs vero cum suburbanis suis assignata fuit Levitici generis sacerdotibus: factaque est civ. refugii in Basan. Ios. c. 20. v. 8. 1. Par. c. 6. v. 71.

GAULONITAE nomen factionis potius, quam sectae, inter Iudaeos, quemadmodum et Herodiani. Dicti a quodam Iuda, qui modo Iudas Gaulonites, Ioseph. Antiqq. l. 18. c. 1. modo Iudas Galilaeus, idem l. 8. c. 2. cuius quoque mentio Actor c. 5. v. 37. vocatus est. Ita autem in Actis legitur: Post hunc exortus est Iudas ille Galilaeus, temporibus de scriptionis et avertit populum multum post se. Descriptionis huius seu tributi auctor fuit Cyrenius ab Aug. in Syriam primo, dein Iudaeam, missus, quae tum Coponium Praesidem habebat. Nec confundenda illa cum descriptione, cuius Luc. meminit c. 2. v. 1. cum haec Oecumenica esset, illa, de qua in Actis, solam Syriam et Iudaeam concerneret, postquam Archelaus, Herodis fil. Viennam exulatum ivisset. Huius igitur bonis ut manum iniecit Cyrenius, novamque descriptionem instituit, Iudas hic magna [orig: magn‚] hominum turba [orig: turb‚] in suas partes pertracta [orig: pertract‚], persuasit illis, omne tributum servitutis signum, nec ullum Dominum vocandum esse, praeter eum, qui Dominus Dominorum est, Deum viz. caeli et terrae. Horum, utpote qui pro Imp. Rom. incolumitate sacrificia non offerenda esse contendebant, Luc. c. 13. v. 1. sanguinem cum sacrificiis eorum miscuit Pilatus, non enim qui gente, sed qui secta [orig: sect‚] Galilaei erant, a Iuda Galilaeo sic appellati, ibi intelligi docet Theophylactus in praef. Lucae loc. cum Pilato in Galilaeorum gentem nihil iuris fuetit. Periit tandem et ille et omnes, qui assensi fuerant ei, dispersi sunt, Actor. 5. v. 37. Vide supra, et Ioseph. insuper de Bello Iud. l. 7. c. 28. Eiusdem factionis erant, qui *sika/rioi alibi in Actis dicuntur, Thom. Godwin. de ritib. Hebr. l. 1. c. 13.

GAULOS sive GAULEON ins. in mari Mediterraneo, Libyae obiacens, 5. mill. pass. in Occidentem, a Melita protensa, in propinquo est, versus prom. Mercurii: Ab indigenis patria [orig: patri‚] lingua [orig: lingu‚]. Gaudifch, Arab. Gaudosch, Gall. le Goze, 30. mill. pass. habens in circuitu, vulgo Gozus nuncupatur: Parvi circuitus. Aquis est irrigua, cultura nobilis, et frumenti feracissima. Gaulos, quae Gozat procul dubio est, equitum Iohannitarum ditioni, Caroli V. Caesaris munere, subest, cum antea penderet a regno Tunetano: cuius indigenae Christiani etiam sunt, licet Saracenice loquantur. In ea est opp. eius nominis in edito loco. De Gaulo ins. haec in ea memoratu digna. Plin. l. 3. c. 8. et l. 5. c. 7. et Solin. scripta reliquerunt [orig: reliquÍrunt]: Serpentes in ea neque nasei, neque vivere invectos, praeterea iactum ex ea quocumque gentium pulverem, arcere angues, scorpionesque a superiectu ilico perimi: quibus haec aetate usus suffragatur. Neque solum Gaulo id proprium est: nam in Gathalia quoque contra Rubricati fluminis ostium, et Sardiniam ins. a terra scorpionem, dirum Africae animal, necari scribit. Plin. A. C. 1551. Cal. Aug. Senen classis Turcicae, 140. triremibus instructae, praefectus, triduana [orig: triduan‚] oppugnatione adortus, arce prius tormentorum ictibus disiecta [orig: disiect‚] in deditionem accepit: quam deinde ingenti capta [orig: capt‚], et quatuor


page 363, image: s0363b

ferme Christianorum milibus in captivitatem asportatis, impio soedavit incendio. Ioh. Matal Metell. Arcem habet in monte edito, cui adiacet burgus amoenus, sub dominio equitum Melit. Baudr. *klau=don vocat Ptol. quae *gau=los2 et *gau=dos2 ceteris, apud Luc. dicitur *klau/dh, Actor. c. 27. v. 16. Athen. *klau/dion. Inter Sardiniam et Africam, 808. mill. Melitene Africana [orig: African‚] distat, secundum Strab. de qua vide Salmas. ubi supra p. 384.

GAULUS Festo navigii genus pene rotundum. Hesych. *gau=loi ta\ poimenika\ tou= ga/laktos2 a)ggei=a kai\ ta\ foinikika\ ploi=a, Gauli pasiorum, quibus lac excipiunt, vasa, item Phoenicia naulgia. Idem Hesych. Pollux et Suid. Achen. l. XI. p. 500. inter vasa reponunt. Plaut. Rud. Act. 5. sc. 2. v. 32. in pocula. Varinus praedatorii navigii speciem esse dicit, quae et Liburnica vocetur. Didonium navigii genus facit Callimach.

*kupro/qi *sido/nio/s2 me kath/gageo enqa/de gau=los2,
E Cypro Sidonius me deduxit huc gaulus.

Utique Hebraeis [gap: Hebrew] lecythus est, vel, ut Iudaei docent, erat vas amplum, concavum et rotundum in formam lenticularem. Vide zachar. c. 4. v. 2. et 3. At [gap: Hebrew] sive gole etiam discedentem in aliam regionem, vagum, vide 2. Sam. c. 15. v. 14. Hinc navis dici potuit, quae maria sulcar, in alias regiones discedit, vel etiam per aquas vagatur Nam et [gap: Hebrew] et Chaldaeis [gap: Hebrew] aquarum scaturiginem notat. Iac. Oisel. Not. in A. Gell. l. 10. c. 25. Vide quoque supra Buttis.

GAUMELLUM vide Laumellum.

GAUNACUM vide Tribonium.

GAUNI vide Naunes.

GAUNODURUM opp. Helvetiorum Pto. Foro Tiberii non procul a Rhenano, qui, Sane, inquit, Zurtzaci nomen non penitus abludit, sic dictum Alemannis pro Duraco. Gaunum autem vetere Gallorum lingua [orig: lingu‚], qua usi Helvetii, saxum significat. unde Agauno nomen in Octodurensi tractu --- propter cataractas Rheni libenter id nomen --- Oufenbergo tribuerem. Sed sunt et superiores cataractae, Rer. Germ. l. 3. Vide et Gannodurum.

GAURATAE apud Plin. l. 6. c. 23. ubi de Capissene et Carmania: Ins. Acrotadus, item Gauratae in quibus Chiani gens: Flumen Hyperis in medio Sinu Persico etc. ins. Asiae, de qua vide Salmas. ad Solin. p. 1180.

GAUREAE Comites in Iacobum VI. Scotiae Regem conspirant, successu infelici. Vide lectu dignam historiam apud Thuan. et Buchan. in Hist.

GAURI Turcis vocantur Christiani; quasi gentiles, aut pagani, teste Leunclav. Hist. Musulmann. l. 1. imo omnes a superstitione Muhamedana alient. Aic enim in persia, dicuntur, qui e priscis Persis oriundi eorun etiam sacra retinent, neque quidquam cum reliquorum Muhamedismo habent commune; de quorum sede, religione et ititibus variis, vide P. dela Valle itin. Tom. 2. et Ioh. Bapt. Tavernier Intin. part. 1. ubi de Persia. Vocis etymon, an ab hebr. ger Chald. et Syr. gor et gar, i. e. Peregrinus, sive extraneus: an a gaura Syriacc, quod adulterium vagamque notat libidinem? Nec multum abludit Giafirorum appellatio, qua [orig: qu‚] Christianos ab iisdem aspergi, legas apud eundem l. 18. Vide Ioh. Forbes. Instruct. Hist. Theologic. l. 4. c. 15. v. 13. et infra in voca Suspendendi.

GAURICUS Lucas ex Marca-Auconitana Paulo III. magni habitus, et Iul. C. Scalig. in Mathematicis praeceptor, a Ioh. Bentivolo, cui exilium praedixerat, excruciatus, miserrime periit, A. C. 1559. Aet. 82. vide Anton. Teissier in Elogiis, ubi inter alia scripta eius enarrat. Frater fuit Pomponii, Poetae exeellentis, qui edidie artem sculpendi, et alia quaedam prosa [orig: pros‚] versuque, Ioh. Matth. Toscan. Peplo Italiae l. 2. Vide et Lucas, It. Pomponius.

GAURIUM vulgo GAURELEON Liv. l. 31. c. 45. portus Andri Ins.

GAURUS [1] ins. prope Carthaginem. Steph.

GAURUS [2] mons Campaniae, Massicis, et Surrentinis propinquus, in quo nascitur vinum praecipuae bonitatis. Liv. l. 7. c. 32. Plin. l. 3. c. 5. et l. 14. c. 6. Eius meminit Lucan. Civ. Bell. l. 2. v, 665.

--- Vel si convulso vertice Gaurus
Decidat in fundum penitus stagnantis Averni.

Et Stat. l. 3. Sylv. 1. v. 147.

Spectat ab Ieario nemorosus palmite Gaurus.

Idem Sylv. 5. v. 99.

Seu tibi Bacchei vineta madentia Gauri.

Inde Gauranus mons, et Gauranus sinus eidem Statio Iuv. Sat. 8. l. 30. v. 85.

--- Cenet licet ostrea centum
Gaurana.

Idem Sat. 9. l. 3. v. 56.

Te Trifolinus ager fecundis vitibus implet,
Suspectumque iugum Cumis, et Gaurus inanis.



page 364, image: s0364a

GAUS fil. Tatni, qui paternis consiliis adversatus ad partes Artaxerxis se applicuit magnisque postea copiis praefuit. Gaos nominatur Diod. Sie. l. 15. initio classis Persicae, adversus Evagoram, praefectus. Postea fortunam Teribazi metuens, cuius filiam in matrimonio habuit, deseivit ab Artaxerex: sed in primordio molitionum adversus Regem dolo caesus est. Olymp. 99. An. 2. Eius quoque meminit Polyae. l. 7. ubi tamen vocatur *glw/s2.

GAUSAPA sive GAUSAPE an a gossipio? Fuit vestimentum ex pingui ac densa lana compactum, tunica, lacerna, paenula, ex unica tantum parte villosum: quod enim utrinque villos habebat, ex eo Amphimallum Graece dictum est, Varro de Ling. Lat. l. 4. De his Plin. l. 8. c. 48. Antiquis enim torus e stramento erat, qualiter etiam nunc in castris: Gausape patris mei memoria coepere [orig: coepÍre], Amphimalla nostra. Certe Ovid. aetate, quae et Plin. parenti eadem esse potuit, non incogita Romanis fuisse Gausapa, illa docent in Amoribus, Ovid. de arte Am. l. 2. v. 300.

Gausapa si sumpsit, gausapa sumpta proba.

Ubi vel paenulae intelliguntur, utrique sexui communes, vel tunieae. Ceterum etiam Varronem fecisse Gausapinarum mentionem, testantur Charis. et Priscian. annotante Voss. de Analog. l. 1. c. 35. Meminere [orig: MeminÍre] etiam Lucil. Horat. et Pers. Nec lanea modo vestimenta, sed etiam linea, quae villos haberent, Gausapa dicta, eaque tegendis mensis adhibita, quae et mantilia. mart. l. 14. Apoph. de Gausapa villosa vel mantili, Epigr. 138. cuius epigraphe.

Nobilius villosa tegant tibi lintea citrum,
Orbibus in nostris circulus esse potest.

Quia autem tum omnes mensae rotundae erant, hine et Gausape seu mantile pariter rotundum fuit: ad cuius distinctionem Gausape, quod lectis pro stragulo iniciebatur, Gausape quadratum, dicitur eidem Poetae l. eod. Epigr. 152. cuius epigraphe Gausape quadr atum,

Lodices mitiet docti tibi terra Catulli:
Nos Helicaonia de regione sumus.

Ubi densa ac villosa Gausapa Patavio mitti, innuit: talis enim lana Patavina, Strab. l. 5. p. 218. At apud divites erant stragula Gausapina purpurea: ut idem eod. l. Epigr. 147. cuius epigraphe Cubicularia Gausapina

Stragula purpureis lucent villosa tapetis:
Quid prodest si te congelat uxor anus.

docet, ubi ea vocat Cubicularia ut distinguat a Tricliniaribus, quae ferme leviora, licet et ipsa purpurea etc. Ut ad vestem Gausapinam redeam, quae frigoris causa [orig: caus‚] sumi coepit, peregrina illa fuit, imo et barbarica. nec nisi sub Aug. Romae cognita. Glossae vett. Gausapa *barbariko\n palli/on. Messala de statuis Antonii, Armenii Regs spolia, Gausapae pers. Sat. 6. v. 45.

Iam chlamydes Regum, iam lutea gausapa captis,

parthorum Regis statuam gausapatum et pellitam, a Cavallerio olim editam, exhibet octav. Ferrar. de Re. vest. part 2. l. 8. Lipsius porro notat, qui in Gymnasiis exercebantur, itemque balneis, eos fere lodicula, aut gauspina leviter obvolutos fuisse, et citca verendas maxime partes, ut Petronianus Trimalcio coccinea [orig: coccine‚] Gausapa [orig: Gausap‚] involutus: sed Ferrar. his in locis, totum corpus villosae ac crassae istiusmodi vesti involutm fuisse, frigori arcendo, contendit: quem non modo de lodicibus, stragulis et mappis, sed et de omnibus vestimentis villosis, quae Gausapa dictae, laenis, chlaenis, tunicis, lacernis et paenulis, prolixe disserentem, vide l. praef. c. 9. et seqq..

GAUSENNIS vide Causennis.

GAVUS Camerinus vide Publius.

GAZA [1] insignis Palaestinae civitas, ex 5. Satrapiis Philistinorum, Aegyptum versus ultima, quae olim Iudae in sortem cecidit, Moret. Simeonis adscribit, sic dicta a regia Gaza, i. e. pecunia, quam illuc olim Camby ses Persarum Rex vehi curarat, quondam munitissima, ut Alexander bimestri obsidione obsessam aegre ceperit. Diod. Sic. l. 17. Apud vetr. terminus erat Chananaeorum iuxta Aegyptum. Inde Gazaeus, et Gazeticus, Lat. fortis, aut capra. Gazam nemo melius Arriano oculis subicit: *)ape/xei de\ h( *ga/ea th=s2 me\n dala/sshs2 ei)/kosi ma/lista stadi/ous2, kai\ e)/sti yammw/dhs2 kai\ basqei=a ei)s2 au) th\n h( a)/nodos, kai\ h( sqa/lassa h( kata th\n po/lin tenagw/dhs2 pa=sa. *mega/lh de\ po/lis2 h( *ga/za h)=n, kai\ e)pi\ xw/matos2 u(yhlou= w)/|kisto, kai\ tei=xos2 perie/blhto au)th= o)xuro/n. *)exa/th de\ w)|kei=to w=s2 e)p' *ai)gu/ptou e)n *foini/khs2 i)o/nti e)pi\ th=| a)rxh=| th=s2 e)rh/mou. Polyb. l. 4. *ou)=tos2 me\n ou)=n u(po\ th\n e(wsqinh\n e)cagagw\n to\ sozw/menon me/ros2 th=s2 duna/mews2 dieteine pro\s2 *ga/zan. Ex quo loco non mediocris difficultas exurgit, si conferatur cum eo. quod dixit supra; *parageno/menos2 de\ ei)s2 *ga/can kai\ prosanalabw\n au(tou= th\n du/namin au)=sqis2 prosh/|ei ba/bhn. *dianu/sas2 de\ e)pi\ to\ prokei/menon pemptai=os2 katestratope/deuse penth/konta stadi/ous2 u)poxw\n *p(afi/as2, h)\ kei=tai meta *p(inoko/roura prw/th tw=n kata th\n koi/lhn *suri/an po/lewn w(s2 pro\s2 th\n *ai)/gupton. Quae verba Latine sic sonant: Cum autem venisset Gazam, et ibi copias refecisset, rursus procedebat lente in anteriora, et quinque dierum spatio castrametatus est prope Raphiam ad 50. stadia, ea sita est post Rhinocorura, prima ex Cavae Syriae urbibus versus Aegypti partes. Nam si Gaza occurrit prima venientibus Aegypto Raphiam, quomodo Antiochus praelio ad Raphsam victus Gazam se recepit, et non potius recessit versus suas partes. Sed inter Ptolemaeum victorem, et Aegyptum, tamquam in casses se iniecit prope desertum, ubi nullus commeatus, kiinulla commodi recessus [orig: recessŻs] spes? Certe haec videntur a)su/stata. Tum Gaza erat in partibus et sub iure Ptolemae i, per quam iter fecerat, et


image: s0364b

ibi copias suas refecerat: quomodo igitur victus exercitusco se recipere potuisset? At solvit dubium locus Nov. Testam. Act. Apost. c. 8. v. 26. ubi Angelus Philippum sic alloquitur: *)ana/sthsqi kai\ poreu/ou kata meshmbri/an e)pi th\n o)do\n katabai/nousan u)po\ i(erousalh\m ei)s2 *ga/zan, au(/th e)stin e)/rhmos2. Ubi Angelus in dubio Philippum esse noluit, ad quem locum mitteretur, ideoque addit, quae deserta est, quod sic intelligi bere videtur, quae est in deserto, aut iuxta desertum. Duae igitur erant Gazae, una in ditione Ptolemaei prope desertum, ubi copias suas refecit Ptolemaeus ex labore, quem in deserto transmittendo habuerant. alia Syriae in Antiochi ditione, quo post praelium se recepit; et primam illam Ptolemaei Gazam fuisse in deserti fimbus patet ex ipsius Polybii verbis: dixerat enim paulo ante, ptolemaeum, dum versus Gazam tenderent, fecisse iter dia\ th=s2 a)nu/drou, per terram carentem aqua, quod est per desertum. Sane D. Hieronymus duas fuisse Gazas notaverat, ubi citat Casaub. ad Strab. Sed et Diod. Sic. l. 19. duas fuisse Gazas manifeste innuit Sic enim de Ptolemaeo Lagi coutra Demetrium movente: u)po\ de\ *phlousi/ou dia\ th=s2 e)rh/mou dielsqw\n katestratope/deuse plhsi/on tw=n polemi/wn peri\ th\n palaia\n *ga/can th=s2 *suri/as2, Etrursus eod. l. *meta\ th\n geuouni/hn h)=ttan *dhmhtri/w| peri\ *ga/zan th=s2 *suri/as2: Unde colligitur, alteram fuisse Gazam, quae non fuit Syriae, quando semper ita distinxit Diod. et ea est de qua Polyb. uti supra. Huius urbis ambas portae fores in montem vicinum detuslit Samson; postea oculis erutis Gazam ductus, concussis domus columnis, 3000. hominum secum oppressit. Nunc Principem proprium habet, sub clientela Turcarum. parva et male culta. Nic. Lloydius Baudr. Historia urbis huius haec paucis: Ab Alexandro loim capta, ut dictum, dein Macchabaeis, postmodum sub Constantino mag. reparata et Episcopatu ornata dicitur. Ethnici hic [orig: hÓc], etiam sub Christianis principibus, fidelibus molesti, Iuliano imperante, in Sacerdotes virginesque devoras crudelissime grassati sunt, A. C. 363. Theodoret. l. 3. c. 6. et 7. Horum Idolum Marne, toto Oriente clarissimum, sub Arcadio Imp. A. C. 401. oera [orig: oer‚] Porphyrii Ep. destructum. Ipsa saeculo 11. et 12. bello sacro saepius direpta destructaque, hodie iterum habitatur. Vide supra, et Macchab. c. XI. v. 6. et c. 13. v. 15. Strab. l. XI. p. 523. Curt. l. 4. c. 5.

GAZA [2] Theodorus vide Theodorus.

GAZACA urbs aut vicus maximus in media. Steph.

GAZAEORUM Portus in Palaestina 30. stadiis a Gaza distans, Ptol. quae et Maiuma dicebatur, et postea Constantia a Constantino Mag. Huic postea Iulianus Imp. civitatis ius ademit, nomineque Constantiae ptivavit. Vide Niceph. l. 8. c. 33. et l. 10. c. 3. Item Sozom. l. 5. c. 3.

GAZAEUS Aeneas auctor Dialogi, de immortalitate Animae. Vide Aeneas Gazaeus.

GAZAM nomen viri, Esdr. c. 2. v. 48. i. e. vellus eorum, sive tondens eos.

GAZAR civitas a Salomone aedificata, 1. Reg. c. 9. v. 15. 16. et 17. Alia, cuius Regem iosue occidit, quae ex tribu Ephraim data fuit Levitis. Ios. c. 10. v. 33. et c. 16, v. 3. c. 21. 1. Par. c. 6. v. 67. et c. 7. v. 29. et c. 14. v. 16.

GAZELLA Arabice gazal, capreae hinnulus, nomen ab amore habet. Nam gazala, aliquem amatorio sermone demulcere, significat; et algazlo, est de amore sermo vel carmen: et agzalo, qui huiusmodi sermones apprime callet, Vide Anton. Thys. in Miscell. Interim licet e caprearum genere hazellae sint, nostris tamen loge sunt proceriores, et in illis locis, cervi, magnitudine vel pares vel suppares: lnprimis o rim inter illas, ut pinguedine, sic statura [orig: statur‚], eminet. Unde Balaamus de Israele, Illi populo sunt elationes tou= reem. i. e. quales sunt elationes tou= reem. Quasi praedixisset fore, ut tam emineret populus ille inter reliquos populos, quam eminer reem inter reliqua caprarum genera. Nisi quis id referre malit ad id, quod Arabes observant, huic animali peculiare esse, ut caput et aures multum erigat, et propria [orig: propri‚] voce id appellari elationem aut eminentiam tou= rim, etc. Vide Sam. Bochart. Hierozeici Part. prior. passim, inprimis l. 3. c. 27. Apud Albertum aq. l. 7. c. 66. Gazela vel Gazella, equus est Saracenicus, cursu praevalens. Sic apud Order. Vital. l. 10. de Balduino Rege Hierosol. legimus, Inde Rex cum suo commilitone gazellam suam ascendit: quam celerem equam fortissimamque supra dixerat. De quo significatu vocis quid sentiendum, ex praedictis facile est videre.

GAZERIA vel GAZARIA penins. minoris Tartariae, olim Taurica et Pontica. Vide ibi.

GAZETAE pop. Galatiae, aurum gerentes. Steph.

GAZETUM apud Greg. Turon. de Gloria Confess. c. 65. vinum est e Gaza Palaestinae, magno olim in pretio. Commendant enim vinum Gazeticum, Sidon. Carm. 17. ad Ommat. Corippus l. 3. n. 3. Senator l. 12. Ep. 12. Fortunat. de vita S. Martin. l. 4. et Isid. l. 20. c. 3. Ab eadem urbe Gazzatum, linum vel sericum subtilissimum, cuius mentio in Concilio Budensi A. C. 1279. can. 61. ubi eius usus Monachis interdicitur, nomen videtur habere. C. du Fresne Gloss.

GAZI Turcarum Rex, a Balduino Rege Hierosolymotum captus. A. C. 1121.

GAZOPHYLACES apud Persas dicti sunt pecuniae Regiae custodes, seu aerario regio Praepositi, a voce gaza, celebti thesauris regiis recondendis opp. de quo vide suo loco. Namque et apud Persas moris fuisse, ut publica pecunia magnatibus asservanda committeretur, docet Brisson. Unde Curt. l. 5. c. 2. Tiridatem pecuniae, quae ex una provincia cogeretur, custodem memorat: et Begophanem areis Babylonicae et regiae pecuniae eiusdem provinciae custodem, eod. loc. Apud Ioseph. quoque Antiqq. Iud. l. 11.c. 4. basilikou= gacofulaki/ou, Regii ararii, mentio fit: ut et edicti Artaxerxis ad omnes, qui thesauris suis trans flumen praepositi erant, ut quidquid ab eis Esdras sacerdos, scriba legis Dei caeli, postulasset, ilico praestaretur, Esrae c. 7. Vide quoque Strab. l. 15. p. 718. ubi de Suza, Arrian. l. 3. ubi de Pasagardis, Diod. Sic. l. 17. Corn. Nep. in Datame c. 5. etc. Haec gaza quam immensa fuerit ac prodigiosa, licer vicere ex variis


image: s0365a

Scriptoribus a praefato Brissonio adductis. Asservabatur ea plerumque in templis, quod loca ea sacra ac inviolata censerent: Abbas Urspergensis Chronici p. 41. Audita [orig: Audit‚] templi Hierosolymitani opulentia [orig: opulenti‚], quam Pompeius intactam reliquerat, in Palaestinam divertit; Hierosolymam adit, templum pervadit, opes diripit. Sic Romani in aede Saturni, apud Iuv. Scholiast. Gortynii, in templo Dianae, apud C. Nep. Hannib. c. 9. Macedones in opp. Quinta, iuxta Tharsum; Syracusani in Labdalo castello; Hebraei in Thrace quoque et Tauto Hierichuntis; Tigtanes in Bambrusa et Olena, Babylonii in Zeugmate, iuxta Euphratem, alii alio loco suo krh/mata ad belli opus deponebant, Cuius rei rationem habes apud Minuc. Fel. Octav. et plura hanc in rem apud Ferrar. Adduensem Insubrum IC. l. Observ. et Brodaeum Miscell. l. 4. c. 7. nec non supra in voce Aerarium. Ceterum gaza, Persis esse tbesaurum, ut Syris [gap: Hebrew] , notat Suicerus, quod vero inde Palaestinae urbem Gaza, de qua diximus quoque appellatam vult Pomp. Mela l. 1. errare illum ostendit, cum in Hebraeo nomen huius civitatis non incipiat a [gap: Hebrew] , sed a [gap: Hebrew] . Dicta itaque ei Gaza ab Hebraea voce, [gap: Hebrew] , quasi dicas valida, quia urbs erat ingens et munita admodum, ut ait idem Pomp. Et Diod. Dic. scribit l. 17. munitissimam fuisse, ut Alexander bimestri obsidione obsessam aegre ceperit. Vide Cl. Suic. Thes. Eccl. in voce *ta/ca, ut infra Privatarius, Thesaurarius, et Thesaurus.

GAZUIRA urbs Cappadociae in confin. Paphlagoniae, ad Itim fluv. excisa, nomen tamen antiquum retinet, Theveto teste.

GAZORUS [1] urbs Macedoniae. Strph. Vide Gasorus.

GAZORUS [2] Moletio Carat, vel Garat, opp. Palaestinae, ad Iordanem, Callirhoae, et Lybiadi urbi olim Episcopal. finitima.

GAZULUS Iohannes, vide Iohannes.

GAZUS urbs Indica, longe maxima. Steph.

GENS [1] in notis antiquis Gentes.

G. F. gula filiorum, Germanus frater, Geminae fidelis.

GG. vel GS. gesserunt [orig: gessÍrunt].

GEN. CORN. gente Corneliorum etc.

GER. Germanicus.

GEA opp. prope Petras in Arabia. Steph.

GEADA sive GEDA ex hominibus in Deorum numerum a vett. relatus Britannis, teste Cael. Sedulio, qui sub Theodosio Iun. vixit: Ita autem hic Op. Paschali ad Macedonium Abbatem. B. Hieronymi coaetaneum,

Cum sua Gentiles studeant figmenta Poetae [orig: PoŽtae]
Grandisonis pompare modis, tragicoque boatu,
Ridiculove Getae, seu qualibet arte canendi.
Saeva nefandarum renovent contagia rerunt,
Et scelerum monumenta canant, rituque magistro
Plur ima Niliacis tradant mendacia biblis.
Cur ego Davidicis assuetus cantibus, odas
Chor darum resonare decem, sanctoque verenter
Stare choro, et placidis caelestia psallere verbis,
Clara salutiferi taceam miracula Christi?

Eosdem versus adducit Ioh. Asserus Ep. in Anglia Scyreburnensis, sive, ut postea dixere [orig: dixÍre], Saresburienses; qui annum circa noningentesimum vitam scripsit Aelfredi, Anglo-Saxonum Regis: cuius genus, initio operis sui, ab hoc Geada sive Geta deducit. nam Aelfredus ei vigesimus est a Frithuwulfo. Post quem subiungit, Qui fuit Fingodwulf, qui fuit Geada; quem Getam iamdudum pagani pro Deo vener abantur. Postea vero hunc Geada decimum a nae fuisse, persuadere nobis conatur. Vide Gerh. Ioh. Voss. de Idol. l. 1. c. 36.

GEBA civitas de tribu Beniamin posteris Aaronis data, Neh. c. XI. v. 31. quae et Gaba et Gabaa, Lat. collis, calix, sive vas. Item, villa in tribu Ephraim. Hier. in Loc. Hebr.

GEBAL civitas Syriae. Psal. 83. v. 8. Gabel nunc Volaterrano. Lat. limes, vel terminus.

GEBALE Arabiae regio. Steph.

GEBALENA regio in finibus Eleutheropoleos.

GEBBAI nomen viri, Neh. c. XI. v. 8. Lat. dorsum vel elevatio aut cisterna, sive locusta, aut Syriace exactor.

GEBBANITAE sive Gelbanitae pop. maris Rubri accolae in Arabia deserta; quorum caput Thona est; unde genus Gebbaniticum.

GEBBAR nomen viri. Esdr. c. 2. v. 20.

GEBBETHON civitas Levitis data in tribu Dan. Ios. c. 19. v. 44. c. 21. v. 23. 1. Reg. c. 15. v. 27. quae et Gabbathon.

GEBELEIZES daemon, idem cum zamolxide putatur. Herod. l. 4. c. 94.

GEBELLINA vel GIBELLINA pellis vide infra Zibellinae.

GEBENNA Galliae opp. et mons inter Arvernos et Helvios, numero multitudinis extulit Lucan Civ. Bell. l. 1. v. 435.

--- Qua [orig: Qu‚] montibus ardua summis
Gens habitat cana [orig: can‚] pendentes rupe Gebennas

. Montes Gehennici a Strab. defin iuntur l. 2. p. 128. et l. 4. p. 176. et 185. r(a/xis2 o)reinh\ pro\s2 o)rqa\s2 th= *purh/nh|. Sic [gap: Hebrew] gebina, Syris est supercilium montis. Luc. l. 4. v. 29. Vulgo les Cevenes, et Sumene; Graecis *ke/mmenos2. Nic. Lloyd. Baudr. Gebenna mons, seu Cemmenius, et Gebennici, vulgo les Sevennes, seu les monts de Sevennes, montes Galliae in longum protensi, in ter Gall. Aquitan. et Narbonens. per 30. leuc. a Luteva nempe usque ad fontes ligeris, in Vivariensi tractu, in confin. Occitaniae, Ruthenensis prov. Gabalorum, Velaunorum, et Viyariensis: sunt fertiles et bene culti, ubi quamplurimi pagi et villae, et aliquot oppida. Hinc Cemmenius tractus, le pays de Sevennes. Sed opp. Sevennes, cuius Ferrar. meminit, ipsis indigenis ignotum.

GEBEONIAE pop. prope Hierosolymam. Steph.

GEBER Medicus et Astronomus Arabs, sec. 9. Exposuit


page 365, image: s0365b

systema Ptolomaei, a Petreio editum, A. C. 1533. a quibusdam Algebrae inventor creditur. medica quoque scripsit, a Cardano inter 13. subtilissima ingenia collocatus. Gesner. T. 1. Biblioth. Simler. epit. Blancanus, Chron. Mathem. p. 56. Voss. de Matth. c. 35. ß. 9. de Phil. c. 14. Ricciol. Chron. Reform.

GEBHARDUS [1] fil. Bertholdi I. Zeringiae Ducis, Ep. Constantiensis, A. C. 1085. fratris Bertholdi II. oper a [orig: ] creatus, Pontificiam factionem pro virili promovit. Phil. Iac. Spener. Sylloge Geneal. Hist, in Fam. Badensi.

GEBHARDUS [2] Truchsessius Archiep. Colun. ductauxore [orig: duct‚uxore], Agnete Mansfeldica [orig: Mansfeldic‚], Reformationem religionis moliri videbatur; hinc a Papa depositus, Ernestum Bavarum Ep. Leodiensem, a Canonicis electum, adversarium accepit. Pulsus, Ioh. Cafimir. Palatin. frustra obtinente, armis Parmae Ducis, in Hollandiam se recepit. Obiit sub finem sec. praecedentis. Vide Thuan. Hist. etc.

GEBNEEL et JEBNEEL civ. in tribu Dan. Ios. c. 15. v. XI.

GEBWILLER opp. Alsatiae super. in montium faucibus A. C. 124. initium habuit, Ioh. Matal Metell.

GEDANENSIS Sinus pars maris Baltici, versus oram littor. Prussiae, et Gedanum, ubi alias Venedicus sinus. Eius pars est Puscensis fin. Pautskervick. Vide Venedicus.

GEDANUM Germ. urbs in Vistulae fluv. qui 1. leuc. infra insin. Gedan. se exonerat, ostio, vulgo Dantzick. Perampla, et probe munita, cum portu capaci et commodo; Hanzeatica, quamolurimis gaudens privilegiis. 5. leuc. Germ. a Mariaeburgo in Circ. 7. ab Elbinga in Occ. 15. a Thorunio in Bor. Caput est Pomeraniae tractus. Olim pagus, A. C. 1295. a Primislao Polon. in urbem mutatus. A. C. 1343. urbs moenibus cincta est, Ac. C. 1454. Casimiro Pol. Regi secertis conditionibus submisit. Versus Mer. et Occ. cingitur aliquot montibus, ab A. C. 1656. bellicis opperibus munitis, contra Suecos. Irrigatur amnibus Rodauno, et Motlava [orig: Motlav‚]. Estque duplex Antiqua et Nova. Baudr. Vide et Dantiscum.

GEDDEL nomen viri. Esdr. c. 2. v. 56.

GEDDIEL fil. Sodi, Nom. c. 13. v. x.

GEDEON pater Abidan, principis tribus [orig: tribŻs] Beniamin, Num. c. 1. v. XI. et fil. Ioach, Iudex in Israel. Qui, priusquam ad versus Madianitas contenderet, bis signum a Deo petiit, quo certior fieret, se ab eo mitti. Duobus itaque miraculis confirmatur: Prius fuit in holocauste, quod totum ignis abfumpfit: posterius in vellere primum humido, deinde sicco. Sic roborata [orig: roborat‚] fide, in praelium descendit, ac Oreb et Zeb, Madianitarum Duces, item Zebee (seu Zaba) et Zalmana, caccidit, ac internecioni dedit, asserens in libertatem lfraeliticum, populum, qui fub illorum iugum ante annos septem missus fuerat. Vide Iud. c. 6. v. 8. et 36. Ioseph. Antiqq. l. 5. c. 10. Torniel A. M. 2761. 2800. etc. Hebr. Gidhon [orig: GidhŰn] a radice [gap: Hebrew word(s)] gada, excidit .

GEDERA civitas in tribu Iuda. Ios. c. 15. v. 36. quae a Stephan. Antiochia, et Seleucia dicitur.

GEDEROTHAIM civitas in tribu Iudae. Ios. c. 15. v. 36.

GEDETI nomen viri. 1. Par. c. 25. v. 4.

GEDETIAS fil. Phassur. Ier. c. 38. v. 1.

GEDOR vel GADOR civitas in tribu Iudae, Ios. c. 15. v. 58. Sita ab Or. vallis, in terra pascua et uberrima. Item vir fil. Phanuel, 1. Par. c. 4. v. 4. et 39. et Fil. Abigabaon. 1. Par. c. 8. v. 31.

GEDROSIA prov. Persidis fuit, inter Carmaniam ad Occ. et confin. dit. M. Mogolis, ostiaque Indi fluv. ad Ort. Arachosiae ad Sept. finitima, ad Mer. Oceano Indico terminata. Tarse Haytono, et Sabellico. Circan Castaldo, Gest Mereatori, Khesimur, Mackeram, vel Guzarate, Moret. Olim. sterilis, cuius incolae ex piscium spinis casarum suarum trabes fecisse, Alexandro Mag. relatum. Populi Gedrosii Strab. l. 2. p. 130. Gedrosi Plin. l. 6. c. 20. et 23. l. 9. c. 3. et Melae, de quibus vide Q. Curt.l. 9. c. 10. Dionys. v. 1086.

*tw=n de\ pro\s2 a)ntoli/hn *gedrwsw=n e(/lketai ai)=a
*gei/twn *)wkeanou= megakh/teos2.

Hic [orig: HÓc] urbs praec. Macran, versus oram littor. Baudr. Addo, quod una haec regio fuit ex IV. Satrapiis Parthorum, memoratis Plin. l. 7. c. 23. de qua vide Salmas. ad Solin. p. 794. 982. 1176 et seqq.

GEGANII a Gya dicti, comite Aeneae: Gens Albana fuit: cuius pars Romam cum Romulo commigravit. Nam inter primas quatuor Virgines Vestales a Numa factas refertur Gegania a Plutarcho. Eius vero altera pars Romam a Tullo Hostilio traducta fuit, et inter Patricias, Alba [orig: Alb‚] eversa [orig: evers‚], allecta. Fuerunt [orig: FuÍrunt] igitur in gente Gegania familiae Patriciae maiorum, et minorum gentium, quae Magerini cognomen frequentarunt, Consulatibus aliquot, censura [orig: censur‚] et triumpho illustres.

GEGANIUS Macerinus vide Lucius, it. Marcus, Proculus, Titus.

GEHENNA nomen loci apud Evangelistas; ponitur autem pro inferno, hac occasione, teste Hieronymo. Erat idolum Baal, iuxta Ierusalem, ad radicem montis Moriae, unde Siloa fluit. Haec vallis est parva campi planities irrigua, et nemorosa, plenaque deliciis, et lucus in ea idolo consecratus. In tantam autem populus Israel venerat dementiam, ut, relicto Templo, hostias ibi mactarent, filiosque suos incenderent Daemonibus, vel initiarent. Appellabatur autem locus ipse Gehinnom, i. e. vallis Hinnom Et comminarur Deus, se locum illum impleturum cadaveribus mortuorum, ut nequaquam Tophet et baal, sed Polyaudrium vocetur. Futura ergo supplieia, et poneae perpetuae, quibus im pii ctuciandi funt, huius loci vocabulo denotantur. Vide Fungerum in Gehenna, et Seld. de D. Syris Synt. l. 1. c. 6. Hodieque supplicii genus apud Gallos Gehenne dicitur; quod Hieron. Magius cum Equuleo Veterum, Hispanorumque Pulliedro idem esse vult. H. Iuni us Nomenclatore sua, ubi carteris suppliciique


page 366, image: s0366a

propria vocabula recenset, Fidiculas esse contendit, et ab Equuleo distinguit, dum ait: Fidiculae Suet. Machina multis intenta funibus, quibus ceu fidibus distendebantur facinorosi, ad exquirendam facti fidem, kolasth/rion, piesth/rion, a)rqre/mbola, troxo\s2 Aristoph. cu/lon basanisthrion, Aleman. Folterseil, Zwick, Treibschnur mit der man foltert, Belg. Piinbank, Gall. Gehenne. Nebrissensi interpretatur illudd tormenti genus, quod Italiae familiare, tratto die corda: Hispanis tratto de cuerda vocatur: quo reus reiectis in tergum manibus fune suspensus in praeceps deicitur. Vide Gothofr. Iungermann. Notis in H. Magium de Equuleo.

GEHON fluv. qui e Paradiso terrestri labitur. Gen. c. 2. v. 13. Ioseph. Nilum vocat. Lat. vallis Gratiae vel mansionis. Sansoni est in Armenia mai. et inter mare Caspium se esonerat. Quibusdam Araxes est. Baudr. quid sit, non constat.

GEILHUSIUS Henricus vide Henricus.

GEISA [1] I. Hungariae Rex. Pilgrini Bethavensis, et Laureacensis Ep. sanctitate motus, rogavit, ut Ugrorum regiones adiret, ibi Phiolsophiam Christianam interpretaretur, se cuivis cultum Christi recipiendi potestatem facere. Aventin. Ann. l. 3. A. C. 966.

GEISA [2] II. Hungariae Rex, Belae fil. cum Germanis in Pannoniam irruentibus grave praelium commisit, primo victus, deinde victor. Ludovicum Franciae Regem, et Cunradum Imp. copias, ad recuperandam terram sanctam ducentes, hospitio suscepit, circa A. C. 1143.

GELA Fazello Alicata, celebris urbs Siciliae ad amnem cognom. Eam Rhodii, Antiphemo, et Cretenses, Etimo duce, communi opera [orig: oper‚] condiderunt [orig: condidÍrunt] An. 45. post Syracusas. Hinc pop. Gelenses, Cic. Gelani, Plin. l. 3. c. 8. Geloi Virg. Aeu. l. 3. v. 701. Apud Gelam stagnum est, terro odore accedentes abigens; et fontes duo, unus fecunditatem, alter sterilitatem, adducens. Ferrar. ex Sol. De origine nominis Grammatici multa nugantur Hebraismi ignoratione, ut statim apparebit. Steph. et Suid. qui de gelu, ut Romana [orig: Roman‚] voce, aliquid inaudiverant, Siculum amnem ad Austrum obversum Gelan appellari volunt, o(/ti pollhn pa/xnhn genna=|: *tau/thn ga\r gh\| *)opikw=n fwnh=|kai *sikelw=n ge/lan le/gesqai. Aliis Gela dicitur u)po\ *ge/lwnos2 tou= *ai)/tnhs2 kai\ *u(ma/rou, a fabuloso Gelone Aetnae et Hymari filio. In ea sententia fuere [orig: fuÍre] Proxenus, qui peri\ po/rwn *sekelikw=n, de Siciliae itineribus scripsit (non peri\ po/lewn de urbibus, ut legi voluit vir doctus) et Hellanicus credo Lesbius, quem Suid. scripsisse refert peri/odon gh=s2 kai\ i(stori/as2. Alii denique Gelan dici putant, u)po\ tou= gela=n, a ridendo, errore perridiculo. Tradit enim Aristenaetus, qui de phaselide scripsit, Lacium, et Antiphemum fratres, cum Delphos profecti essent, ad consulendum oraculum, Pythiam nihil ad ea dicentem, de quibus consulta fuerat, solum iussisse Lacium, ut ad Ort. navigaret, tou= d' *)antifh/mou gela/santos, th\n *pusqi/an ei)pei=n pa/lin, a)f' h(li/ou dusmw=n kai\ h)=n a)\n (lege kai\ *ge/lan' po/lin oi)kh/sh|. Hae hactenus apud Steph. Rem paulo aliter refert Etymologus, quem consule, si tanti est. Nos enim iam taedet nugarum. Itaque, ut serio agamus, Gelam urbem Graecos huc appellentes nuncupasse dicimus, de nomine fluminis, ad cuius ostium erat condita. ita referunt praeter Durim, multi bonae notae scriptores. Thucydid. l. 6. *th=| me\n po/lei u)po\ tou= *ge/la pwtamou= sou)/noma e)geu/eto. Virg. Aen. l. 3. v. 702.

Immanisque Gela siuvii cognomine dicta.

Sil. Ital. Bell. Punic. l. 14. v. 219.

Venit ab amne trahens nomen Gela venit Halesa,

Claud. l. 2. de Raptu, Proserp. Carm. 35. v. 58.

Pantagiam, nomenque Gelan qui praebuit urbi.

Vibius in catalogo fiuminum: Gela Siciliae, a quo opp. Serv. Gela civitas a fluv. nominata. Steph. Suid. Etymologus: *ge/la po/lis2 *sikeli/as2, kalei=tai de\ u)po\ potamou= *ge/la. Gela porro vorticosus est amnis. Ovid. Fast. l. 4. v. 467.

Praeterit et Cyanen, et fontes lenis Anapi,
Et te vorticibus non adeunde Gela.

Inde Gela Punice dictus est amnis [gap: Hebrew word(s)] Bela, i. e. vorticis seu vorticosus. Gelae autem urbis conditores, Cretenses, et Rhodii, quorum dialectus erat Dorica, aut Aeolica, b. et G. suo more permutatis pro Bela Gelam dixerunt [orig: dixÍrunt]. Tale pro ba/lanos2 ga/lanos2, unde glans, fli/gw pro sqli/bw, unde affligo. Itaque Gelas idem, quod Graece *bardi/nhs2, vel barudi/nhs2. Vide Suid. Alius Gelam deducet ab hebraeo verbo [gap: Hebrew] [gap: Hebrew word(s)] galal, h. e. volvere, volutare, unde [gap: Hebrew word(s)] gal, fiuctus, tamquam a volutatione. Alius item per aphaeresin ab [gap: Hebrew word(s)] akkel, torquere, unde Talmudicis [gap: Hebrew word(s)] ikul, vortex aquarum . Sed verum est, quod diximus, Bochart. Gela Cluv. Terranova nunc, urbecula satis culta, in valle Neaetina, in ora littor. Maris Aft. cum tit. Duc. gentis Cordubae, arceque, et portu satis tuto. 30. mill. ab Agtigento in Ort. 35. a Syracusis in Occ. ad ostia fluv. Gelae, nunc Fiume de Terranuova, fontes habentis prope Pergusam lac. Cuius ostia distant in Occ. 18. mill. ab ostiis fluv. Salsi, olim Himera dicti. Baudr.

GELAE pop. Mediae, in Parthiae consin. Quorum urbs ex Persici regni praecipuis, quae et Gheilan.

GELANOR Argivorum Rex, Sthenelo patri successit, regno exutus a Danao Cadmi patruele, quem vide, ut et Paus. l. 2. Eius regno nullum tempus assignat. Euseb. Aeschyl. filium a)nw/numon indigenae Pelasgi, quem inter Reges istos recenset Hygen. sub adventum Danai regnasse Argis ait, *(ike/tisi v. 254. paulo ante exitum Israelitarum, non hos solum, sed et Aegyptios ipsos gravissime prementibus


image: s0366b

Regibus Pastoribus S. Hycso de quibus suo loco.

GELASINUS Deus risus, apud Mart. l. 7. Epigr. 24. cuius epigraphe in malum Poetam:

Nec cibus ipse iuvat morsu fraudatus aceti,
Nec grata est facies, cui Gelasinus abest.

A verbo gela/w, rideo, vide infra ubi de Risu.

de S. GELASIO [1] Iohannes, vide Iohannes.

de S. GELASIO [2] Octavianus, vide Octavianus.

GELASIUS [1] I. Afer fil. Valerii, post Felicem II. Papa A. C. 492. Euphemium Constantinop in communionem recipere noluit, donec ille Acacli nomen e Dyptichis expunxisset. Ad Episcopos Dalmatiae, et Marcae Anconitanae, ob Arianismum ibi renascentem, ad anastas. Imp. Eutychianismi fautorem scripsit, Synodo habita [orig: habit‚] Canonicos libros ab Apocryphis secrevit, haereticos varios damnavit. Vir doctus, ceterum Primatus acer defensor. Obiit A. C. 496. sedis Au. s. De eo, scriptisque eius, vide Gennad. l. 94. de script. Eccles. Moret. dict. Hist. Ursperg. Successit Anastas.

GELASIUS [2] II. Caieta [orig: Caiet‚] oriundus, successit Paschali II. A. C. 1118. a Cincio Frangipani mox pulsus, dein ab Henrico V. surrogato Gregorio VIII. depositus, Caesarem in Germaniam redeuntem diris est persecutus. Unde schisma recruduit. Ipse in Galliam profugus, Obiit A. C. 1119. post Synodum Viennae habitam. Successit Calixtus II.

GELASIUS [3] Cyzicenus Ep. Caesareae in Palaestina, sub Basilico Imp. floruit A. C. 476. Scripsit historiam Concilii Niceni. Photius Biblioth. n. 15. 88. et 89. etc. Nicetas l. 5. Orth. fidei c. 6. etc Item nepos Cyrilli, successit Euzoio, Concilio I. Const. interfuit. Theodoret. dial. 1. Hieron. Descr. Eccl. c. 36. Phot. cod. 85. vertit Latine libb. 2. a Ruffino historiae Eusebii annexos. Alius ibidem Ep. contra Anomianos scripsit, Photius.

GELATI nomen Academiae Bononiae, in Italia, institutae, cuius meminit Iac. Spon. Itin. part. 1. p. 70.

GELBIS fluv. in Mosellam se exonerans, teste Aus. Edyll. Mosella v. 359.

Te rapidus Gelbis, tem marmore clarus Erubrus

Kil hodie, teste Marliano,

GELBOE vel GILBOA mons in tribus Manasse prope Sichem, in quo tres filii Saulis una cum exercitu a Philistinis caesi sunt, et Saul sibi ipsi mortem conscivit. 1. Sam. c. 28. v. 4. et c. 31. v. 1. Ascythopoli 6. mill pass. distans.

GELDONIA Flandrensibus vulgo Geldernaken, Gallis Iodoigne urbs vel municipium Brabantiae Gallicae est. Inde haud procul Monast. Orpense, vulgo Orp le Grand, exstruxit Alpais, mater Caroli Martelli, eoque se ad expiandam B. Landeberti caedem inclusit. Addunt quidam, illam in vico Antio Ans Leodio proximo natam, Monasterium alteram in loco Hugardis vulgo Huigarden, prope Geldoniam, condidisse. Hadr. Vales. Notit. Gall.

GELDRIA [1] una ex infer. Germ. 17 provinciis, ducatus antiquorum Sicambrorum (uti sere omnes scriptores consentiunt) sedes. Habet a Sept. Frisiam, et sinum maris Germanici, ab Or. Cliviae ducatum, a Mer. Iuliacum attingit, Brabantia, et Hollandia eam ab Occ. respiciunt. Regio est campestris, montibus omnino catens, sed passim silvis ac nemoribus ornata. Omnium rerum fertilis est, praecipue frumenti fecunda, et supra modum pascendis pecoribus ob pratorum ubique viridantium luxuriem apta, adeo ut ex ultima Dania emacerata armenta hic [orig: hÓc] saginanda mittantur. Tribus celeberrimis fluv. Rheno, Mosa [orig: Mos‚]. et Vahali irrigatur. Noviomagum in ea metropolis est. habet 22. urbes muris et fossis munitas, et supra 300. pagos. Geldriae Comes, cum Theodorico Hollandiae Comite, qui post Silvam ducis expugnatam, praeda a Duce Brabantiae exutus erat, est captus A. C. 1210. Matth. Voss. Ann. 2. l. XI. A. C. 1339. Comes Geldriae Francofurti in publicis Comitiis Dux coronatus est, a Ludovico Imp. Huius successorum uni Arnoldo, ob Adolphi filii horrendam rebellionem, Geldria a Carolo Audace erepta est, A. C. 1467. Phil. Cominaeus Hist. l. 5. Postea varias est experta vices, de quibus vide belli Belgici scriptores, De etymo Geldriae varia exstant apud Henr. Aquilium, F. Irenicum, et Ludov. Guicciardinum. Vulgo Gueldres. Eius pars Septentrion. seu Inf. nunc ad Batavos spectat, ubi urbes clariores, Arenacum, Bommelia, Elburgum, Hardervicum, Neomagum. Merid. vero seu super. Hispanorum est, ubi Geldria primaria, Ruremunda, Venloa, etc. Valde est extensa a Sept. in Mer. nempe a Mari Austrino, usque ad Ducatum Iuliac. sed non aeque lata. Huius pars fuit alias Comitatus Zutphaniensis. Baudr. Vide quoque Gelria et Gueldria.

GELDRIA [2] urbs prim. prov. cognom. ad Niersam amem, medis inter Rhinobergam ad Ort. et Venloam ad Occ. egregie munita, sub Hispanis. Frustra tentata ab henrico Friderico Principe Anriaco. A. C. 1639.

GELDRIA [3] arx in ora sinus Bengalae, in India citer. in ora Coromandelis et regni Narsingae, nuper ab Hollandis exstructa.

GELDUBA ubi legio IX. Antonino, Floro et Tac. Hist. l. 4. c. 26. Castellum Rheno impositum scribit Plin. ubi siseris generositas praecipua. Divaeus putat Gelre caput regionis Geldriae esse, Aliis et mel. Gelb, vicus in dition. Archiep. Colon. 9. mill. pass. infra Novesiuni in Bor. 2. mill. supra Ordingen, ad Rhenum Simlero Cluverioque videtur. Non ad Rhenum, sed a


image: s0367a

Novesio Occidentem versus, quatuor a flumine milliatibus Italicis, coustituit Bruno in suo Novesio. Ad Rhenum putat Ortelius milliare infra Coloniam Traianam et Geldub hactenus vocari.

GELDUM sive GILDUM vox Saxonica, solutio, praestatio, vectigal, tributum. Item mulcta Iudiciaria, compensatio delicti et pretium rei. Capitulare 3. An. Quicquid involavit, novem geldos componere faciat etc. Unde Wergeldum, quasi valor seu pretium viri; Orfgild, pecoris pretium; Angild, simplex rei valor, Twigild, duplex, Trigild, triplex etc. Suntque voces complures, quibus in fine additum geldum species quasdam pensitationum designat: v. g. Danegeldum, Hornegeldum, Penigeldum, et aliae id genus. In Anglia Geldum Regis, tributum dicebatur seu vectigal, quod exsolvebatur Regi; an idem cum Danegeldo, de quo supra? Vide C. du Fresne Gloss.

GELENIUS Sigismundus Bohemus, vertit in linguam Latinam Ioseph. Iustin. Martyrem, Dionys. Halic. Philon. et Appian. Alexandrin. De hoc Erasm. l. 2. Ep. 39. Gelenius pro sua doctrina non vulgari, proque morum sinceritate, dignus et alutiore fotuna, divitias vix ausim illi optare. ObiitBasileae, A. C. 1554. ubi Frobenio et Episcopio, in corrigendis, quos typis exprimebant, Auctoribus, operam navavit, vide et Sigismundus: de Scriptis vero illisu Elogia Antonii Teissier.

GELENOR vide Gelanor.

GELIDA Iohannes Valentinus, discipulus Iac. Fabri Stapul. praeceptor liberorum Iul. C. Scaligeri, Ann. Aet. 40. demum ad studia accessit, brevi doctissimus factus. Obiit A. C. 1541. Aet. 60. Anton Teissier in Elogiis P. 1.

GELIDAE Minister indigitatus Iuv. Sat. 5. l. 1. v. 63.

Quando vocatus adest calidae gelidaeque minister?

quis apud vett. Rom. dictus fuerit, vide infra, ubi de Nive.

GELISA fluv. Aquit. Elusatium urbem alluens. Scalig.

GELLIA Cornelia Lex a L. Gellio Poplicola, Cn. Cornelio Lentulo Coss. A. U. C. 681. lata est: Ut cives Romanie essent ii, quos Cn. Pompeius de consilii sententia singulatim civitate donasset; Cic. pro Balbo.

GELLIANUS Historic. Plin. memoratus, l. 3. c. 12. Gellianus auctor est, lacu fucino haustum Marsorum opp. Archippe, conditum a Marsya duce Lydorum: perperam in Ind. eiusdem Auctoris ad l. cit. C. Aelian. vocatur, ubi vet. codex Cellianus scribit, Salmas. ad Solin. p. 58.

GELLIAS vir Agrigentinus, mortalium omnium munificentissimus, de cuius filoceni/a|, et in omnes hospitalitate multa Diod. Sic. l. 13. nec pauciora Valer. Max. l. 4. c. 8. Male *telli/as2 vulgo apud Athen. l. 1.

A. GELLIUS quem nonnulli Agellium vocant, Grammaticus Noctium Atticarum scriptor. Antonini Pii temporibus vixit, non diu post mortem Plutarchi. Coaetaneos habuit Phavorinum Epicteti auditorem, Corn. Frontonem, et Herodem Atticum, quorum secundum adolescens Romae docentem audivit, teste ipso, l. 19. c. 8. Vide Aulus Gellius.

GELLIUS [1] Fuscus Historicus Lat. An idem cum Aurelio Fusco? Vide Trebell. Poll. in Tetrico Iun. Voss. de Hist. Lat. l. 2. c. 4. Alterius Gellii meminit Vopisc. in Probo Sexti et Cneii Gellii mentionem iniciunt Cic. et Dionys. Halicarn. Vide et Cenus. Apud. CIc. l. de Legg. Atticus ita de Gellio familiari loquitur, Quia, inquit, me Athenis ex Phaedro meo audire memini, Gellium familiarem tuum, cum pro Consule in Graeciam venisset, Athenis Philosophos qui tum et ant, in locum unum convocasse, ipsisque magnopere auctorem fuisse, ut aliquando controversiarum aliquem facerent modum. Quod si essent eo animo, ut nollent aetatem in litibus conterere, posse rem convenire, et simul oper am suam illis esse pollicitum, si posset inter eos aliquid convenire. Cui Cic. respondens, ioculare istud Pomponi, inquit, et a multis saepe derisum: sed ego plane vellem me arbitrum inter antiquam Academiam et Zenonem datum. Ita Gellius hic inter tot litigantes Philosophorum sectas concordiam molitus, uti lites, ita controversias illorum, honoraria [orig: honorari‚] arbitri opera [orig: oper‚] disceptari et componi posse credidit. Georg. Horn. Hist. Philos. l. 6. c.13.

GELLIUS [2] Publcola vide Lucius.

GELLIUS [3] Sextus vide Sextus.

GELLO [1] virgo quaedam, quae puella adhuc e vita discessit, cuius spectrum oberrare lesbiis creditum est, ac pueros impetere, unde puerorum mortem, qui praematuro fato perirent, huic imputabant.

GELLO [2] locus non obscuro Monasterio clarus, ad Araurarim fluv. ab urbe Luteva, cui attribuitur, 2. leuc. distans. Hoc nunc S. Guillem de Desert dicitur, a conditore Gulielmo, Caroli Mag. comite A. C. 806. Locus est amoenus vinetis, hortis et arboribus sed undique celsissimis cinctus montibus. Vide Hadr. Vales. Not. Gall.

GELLUS [1] Ioh. Baptista Florentinus, sartor et Latinae Linguae rudis, alter tamen fundator ac praecipuum decus Academiae Florentinae, ingenii ope, evasit. Scripsit vernaculo sermone, et ex Iatino Italice vertit varia, de quibus vide Anton. Teissier in Elogiis. Ioh. Matth. Toscanus Peplo Italiae de illo:

Quae Calamo aeternos conscripsit dextera libros,
Saepe haec cum gemino forfice rexit acum.
Induit hic bominum peritura corpora veste,
Sensa tamen libris non peritura dedit.

Obiit A. C. 1563. iam senex.