December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMUS SECVNDVS Literas D, E, F, G, H, I, K, L, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

image: s0360a

GARNACHIA apud Gaufred. Vosiensem, Part. 1. p. 74. vestis ampla, sine manicis, Ital. Guarnaccia. Vide C. du Fresne Gloss.

GARMENGUS Petrus, vide Petrus.

GARNERIUS [1] Ep.Lingonensis, A. C. 1192. Principibus, inprimis Richardo I. gratus, homiliarum aliquot auctor. Bertrandus Tislerius, Bibl. Claravall. tom. 2. p. 75. Item M. Magister Ordin. S. Ioh. Hierol. post Mogerium Molinum, interfuit praelio cruento, contra Saladinum, quo Rex Guido ocaptus est, A. C. 1187. ibique pluribus vulneribus acceptis, Obiit decimo post die mense Magisterii secundo Bossius et Megislerus Hist. Melit.

GARNERIUS [2] Robertus ex Coenomanis, Tragicus, Poeta insignis, locum tenens Gener. Coenomanensis agri. Verdier. in Biblioth. Gall. p. 1098. Non infelix Dramatum auctor, imo, Iudice Ronsardo, Steph. Iodelo primo inter Gallos Tragoediae instauratori, et Ioh. Parusino, qui illum sescutus est, anteferendus. Obiit A. C. 1590. Aet. 5. Edidit Dramata novem, quorum nomina, Porcia, Hippolite, Marc-Antoine, Cornelie, la Troade, Antigone, Bradamunt, la Sedechie vu les Iuifres. Item alia nonnulla, de quibus vide Anton. Teissier, adde Sammarthan in Elogiis.

GARNESEJA Ins. maris Brit. versus oram litt. Duc. Normauniae, sub Anglis. Vide Sarnia.

GARNETUS Henricus aequivocationum peritissimus, Iesuitarum in Anglia Provincialis, Coniurationis pulverariae architectus, post hanc detectam, captus est; cum Grenvello, et Oldcorno sociis. Cum se tueri non posset, una cum reliquis ad supplicium ductus, blaspheme applicuit sibi Salvatoris illud, Necesse est, ut unus moriatur pro populo, A. C. 1605. Post quae Iacobus Rex, arctiori iuramento subditorum fidem adstrinxit: Vide huius Opus regium.

GAROCELI Alpium populi, Caes. de Bell. Gall. c. 3. Mencenis, aut Val de Maurienne, cum tit. Comit. ab A. C. 600. sub Duce Sabaudiae hodie. Sansoni fuere [orig: fuÍre] inter Alpes, et Brigantium Segusiumque, ubi nunc mons Genebra, in ultimo limite Delphinatus, versus Italiam.

GARODES Ins. Nili. Plin. l. 6. c. 30.

GARPHETI Arabiae Pop. Plin. l. 6. c. 28.

GARRATUS Martinus vide Martinus.

GARRHA Mauritaniae Caesariensis opp. Ptol.

GARRHARA apud Petr. Antioch. Ep. ad Cerular. corona est clericalis Episcopor. an corrupte ex Arabico Korac, quod sphaeram notat; an ex Graeco, koura\? Dominic. et Carolus Macri in Hierolex. Conspicitur hodieq ve in verticibus Sacerdotum Graecorum corona satis ampla, quam illi *mapalh/qran quoque ac *stefa/nhn vocant. In honorem Petri Apostoli autem gestatam Garrharum, habes apud Petrum laudatum d. l. Vide quoque infra Papalethra.

GARRYENUS vulgo Yare, fluv. Icenorum, nunc Norfolciae Com. in Angl. Norvicum urbem illius tractus prim. rigat; dein auctus fluv. Wauncy, in Oc. Germ. se exonerat, 14. mill. infra Norvicum, ad Gariannonum opp.

GARUCIANUS vide Trebonius.

GARSAURA opp. Cappadociae fuit, inter Coropassum, et Mazanam urbes.

GARSIA Navarrae Rex. A. C. 1015.

GARSIAS [1] Alphonsi fil. Hisp. Rex. A. C. 878.

GARSIAS [2] vel GARSIA vide Garcias.

GARSIAS [3] Ximenius seu Innicus I. Rex primus Suprarbiae et Ripagorzae, secundum Christianorum in Hispania Regnum, pulsis Mauris, constituit, circa A. C. 724. postquam pelagius, in montibus Asturiae, Gallaeciae et Cantabriae primum constituisset, A. C. 716. Sedem Regni Insam opp. elegit: Pro insignibus arborem viridem habuit; et super eam crucem rubram, in croceo campo, in memoriam istiusmodi apparitionis vel visionis, quam ante praelium cum Mauris habuisse dicitur: unde et nominis Supr arbioe appellatio, Rittershusius Exeg. Gen. p. 66.

GARSIAS [4] Innicus II. Pompeiopolim cepit seu Pampelonam; quo sede Regia [orig: Regi‚] translata [orig: translat‚], Regnum exuto priori, nomine Regnum Navarroe, item Pampelonae, dictum est. Vide Georg. Horn. Orb. Imp. edit. A. C. 1677. p. 270. et 271.

GARTIA opp. Pomeraniae, ad Oderam fluv. 3. leuc. supra Stetinum in Austr. e regione Griftenhagae, sub Suecis. Alias munitum, ed ab A. C. 1638. munitiones solo aequatae sunt.

GARUM Sociorum memoratur Plin. l. 9. c. 17. M. Apicius, ad omne luxus ingenium mirus, in sociorum garo (nam ea quoque res cognomen invenit) necare eos (mullos) praecellens putavit, atque ex iecore eorum alecem excogitare provocavit. Item Senecae Nat. Quoest. l. 3. c. 17. Alios necant in garo et condiunt vivor. Ut recte in Hippolyto Salviano culpet Lud. Nonius de Re Cib. l. 3. c. 27. quod in Plin. l. c. pro necare legere mallet siccare. Inventi vero eius si quae est gloria, ea non penes Apicium, sed Graecos fuit, Est enim Platonis Comici, apud Athen. l. 2. c. 25. ubi de garo: e)n saprw=| garw| ba/ptontes2 a)popni/cousi/ me, in putrido garo submergentes suffocabunt me. Nec satis erat sic necate, nisi vitreamini inclusus mullus moriens spectaretur: unde Senec. loco mem. Ini cubili natant pisces, et sub ipsa mensa capitur, qui statim tr ansferatur in mensam. Parum videtur recens mullus, nisi qui in convivae manu moritur. Vitreis ollis inclusi offeruntur, et observatur morientium color, quem in multas mutationes mors luctante spiritu vertit etc. Fiebat hoc garum, et quidem laudatissimum, ex eliquata sanie putrescentium scombrorum. Plin. l. 32. c. XI. Unde Mart. in Xeniis Epigr. 102. cuius epigraphe Garum Scombrorum

Exspirantis adhuc scombri de sanguine, primo
Accipe fastorum munera cara gatum.



image: s0360b

Dixere [orig: DixÍre] vero Sociorum, qui a sociis Popul. Rom. apportaretur: quales Hispani, unde idem Mart. in iisdem Epigr. 40. cuius epigraphe ova.

Hesperius scombri temperet ova liquor.

Nimirum Carthagine nova [orig: nov‚] sive Spartaria fiebat: atque id tanti pretii, ut nullus, praeter unguenta, liquor carius divenderetur, teste Plin. l. 31. c. 7. Odoris tamen fuisse ingrati, indicat hoc Poetae antea memorati, l. 7. Epigr. 93. cuius epigraphe de Papulo male olente.

Unguentum fuerat, quod onyx modo parva gerebat;
Olfecit postquam Papilus, ecce, garum est.

Usum eius hodieque esse Constantinopoli, traditum est Bellonio. Quod vero Ioh. Langius Ep. Med. l. 1. Ep. 59. putat, Plin. vocasse l. 9. c. 17. garum associorum; atque hoc valere asotorum, id locum habere minime potest. Namque Sociorum etiam appellavit Senec. Ep. 95. Quid illud sociorum garum malorum piscium saniem, non credis urere salsa tabe praecordia? Habes et apud Mart. in Xeniis l. 13. Epigr. 97. cuius epigraphe oleum venafranum, ubi veram lectionem retinuit Aldina: Item Auson. Ep. 21. ad Paulin. Imo apud Galen. de Compos. Medic. l. 3. *ga/rou me/lanos2 *r(wmai+sti\ legouni/ou *sokiw/roum, Gari nigri. quod Romani Sociorum dicunt. Sic enim rescribit Voss. ubi perperam in Aldina o)kito/rou; in Basiliensi, o)kipo/rou. Atque hac multiplici auctoritate etiam est refellere, qui Sosiorum rescribunt: quasi id nomen impositum sit a Sosiorum apud Romanos familia, memorata Tullio non semel et Horat. Sed ut non dubitandum, quin recta sit sociorum appellatio: ita haud aeque apertum, an non verius sociorum dicatur, quasi sodalium sive coetus socialis, quigulae causa [orig: caus‚] convenisset. Sed magis placet, quod priori loco dictum. Variam garorum confectionem docent Geoponica Constantino tributa l. 20. c. ult. ubi legas, garum ai(ma/tion, i. e. sanguineum, esse praestantius: quod idem ac sociorum, esse videtur, Galeno in verbis allatis me/lan, dictum; quo modo et Aetius vocat l. 3. c. 82. *prwtei=on, primarium, nominat Paul. Aegineta. Eo autem nigrum et sangumeum dicebatur, quoniam consieret ex piscium cruore,qui nigroris istius causa erat. vide Gerh. Ioh. Voss. de orig. et progr. Idol. l. 4. c. 26. Idem hepar et caput, in mullis maxime expetita docens, hepar non solum per se edi consuevisse ait, sed etiam impositum oleo et garo cum vini paulo, inque his eousque comminui, donec ex iis sucus fieret unicus, halec tinctus, in quo mulli carnes, cum edere volebant, soliti sint tingere, c. proec. etc. Vide quoque infra Liquamen.

GARUMNA fluv. Galliae, in Pyrenaeis montibus nascens, Celtasque dividens ab Aquitanis, et per Santonum fines occiduum influens Oceanum. Baudr. fluviorum, qui e Pyrenaeo exeunt, maximus, oritur in montibus Aurae, in confin. Aragoniae, non procul a Salarda; dein per Convenas fluit: Vales. oritur in Convenis, et ex Pyrenaeo monte delapsus, alluit Castellum Leoonis Castel Lion, Fanum S. Beati Baudr. dein Lugdunum Convenarum, Valentiam, et S. Gaudentium rigat, ut et Rivos, Muretum, Tolosam. Vale. post opp. S. Beati, Montem Regalem Montreal, ad Nigellae la Nesle et Garumnae confluentes positum, ac Rupem fortem alluit. Tum Salatum recipit Sale, amnem e Consarannis, et ex opp. S. Licerii S. Lezer venientem. Post Longa [orig: Long‚] augetur la Longe, deinde etiam Areia [orig: Arei‚] l'Ariege, qui Tarasconem, Fuxum, Rivos, Apamiam, Savardunum castrum, opp. S. Gavellae, et Altam ripam praeterlapsus, contra Rupes Roqs accedit Garumnae: qui mox Tolosam, Granatam, et Virdunum attingit, et Castellum Saracenum. Hinc auctus aliquot fluviis Tarnum recipit infra Mossiacum, seu Mussiacum vet. Monasterio illustre, et paulo post Aegirsium, Gers, ex Augusta Auscorum, et Florentia Lacturaque venientem. Inde Valentiam, Aginnum Nitiobtigum, Portumque et Aquinonem Aiguillon, ubi recipit Lotium seu Olitem, fluv. navigabilem, et Baisam ex adverso, praeterlapsus, inde Tonino, Manso Aginnensium, Marmanda, Regula rigatis, Gerundam vicum Gironde, unde illi porro nomen, vide infra, praeterfluit, Drosio le Drot ibi accepto. tot auctus aquis Garumna alluit castrum S. Macarii, Alingonem, et Sirionem Barsac, ad Sirionis le Siron et Garumnae confluentes situm. Cadillacum Cadillac, Potentiacum Podincac, Reontium Rions, et prope Burdegalam labitur; infra quam Gala amniculus la Ialle in eum decurrit, paulo post recipit Duranium fluv. omnium fluviorum, qui in cum devolvuntur, maximum, cum quo 15. leuc. infra in Ocean. Aquit se exonerat, postquam Cantum Merulae Chantemerle, Pauliacum, Castellionem in Medulis, Solliacum Soulac in sinistra ripa; in dextrae Santonicaque Blaviam Blaye, Condate Cosne, Tamnum Mortaigne, aut potius Talmon, Novioregum Royan, quae quatuor loca sunr Santonum, salutavit. Eius ostium ut Baudr. habet aestuatrium magnum efficit inter Solacium Medulum, et Roianum Santonum, ubi Andros Ins. alias, nunc tantum turris Corduenna, iner quam et Santoniam est exitus, dictus Passus Asinarius. Secundum Vales. in eius ostio tres sunt passus gradusve, navigantibus noti, passus Arenosus le pas de grave: passus Asinorum le pas des Asnes, et Foramen Malidumi le Pertuis de Manbusson. Medio in ostio, quod la bouche de Garone vocant, scopulo cuidam insidet turris admirandi operis ab Ludovico XIV.magnificentissime refecta et restituta, cum inscriptione Latina. Heic navigantibus noctu ignis accensus praelucet, ve olim in Ins. Pharo, in urbe Gallaeciae Brigantia, in Morinorum urbe Gesoriaco factum. Dicitur la Tour de Cordan, h. e. turris Cordubensis, quoniam inde olim Saracenorum Hispaniensium, quorum Cordubae sedes fuit, conatus observati. Currit autem hic fluv. teste Aethico milia 207. Aquitanos prim um a Celtis: dein provincias Narbonensem 1. et Aquitaniam secundam a prov. Novempopulana se Aquitania 3. dividens. A fonte nomen integrum retinet, usque ad Gerundam vicum, et ad Regulam, tum enim ad ostium usque


image: s0361a

Gerundae nomen sumit. Not. Gall. La Garonne hodie. Eius meminit Tibull. l. 1. Eleg. 8. v. XI.

Testis Arar, Rhodanusque celer, magnusque Garumna.

quem versum sic legit Hadr. Vales.

Testis Atur Doranusque celer:

Additque merito Magnum a Tibullo vocari, cum Fortunatus l. 1. Carm. 15. Pado eum ac Rheno Danubioque comparandum putarit: ipseque tribus, inter alios, navigabilibus fluviis Tarne, Olite,atque Duranio auctus, oequoreus ab Aus. in Mosella, recentioribus quoque Mare appelletur. l. 2. Edyll. X. v. 83.

--- --- --- Aequoreae te commendabo Garumnae.

Claud. in Rufinum, Carm. 5. v. 113.

Quosque rigat retro pernicior unda Garumnae.

Quod ait retro, revocat mihi in mentem Sidonii illud,

Oceanus refluum spargit per culta Garumnam.

P. Mela l. 3. c. 2. Garumna ex Pyrenaeo monte delapsus, nisi cum hiberno imbre aut solutis niv ibus intumuit, diu vadosus, et vix navig abilis fertur. At ubi obvius Oceani exoestuantibus accessibus adauctus est, iisdemque retro remeantibus suas illiusque aquas agit, aliquantum plenior, et quanto magis procedit, eo latior fit: ad postremum magni freti similis: nec maiora tantum navigia tolerat, verum etiam more pelagi soevientis exurgens, iactat navigantes atrociter, utique si alio ventus, alio unda praecipitat. Ceterum nomen ipsi a rapiditate, namque antiquis Gallis et nunc etiam Britonibus Garum rpidum sonat. Oritur Becmanno in montibus Aurae, non procul ab urbe Guadalup in lat. 42. evolvitur in mare in lat. 45. ostio ingenti, quodque difficile propter syrtes: Unde ad roianum plerumque nautae quaeruntur, qui suo periculo naves deducant. Burdegalam usque admittit magnae molis navigia: haudque procul ab ostio admittit Duranium, ad opp. Burgum, cuius influxus in magna pericula navigantes adducit. Cum hoc fluvio Atacem coniungendo Galliam ex Mari Mediterraneo in Oceanum Occ. perviam facere studuit Christianissimus Rex hodie feliciter imperans. Atque similiter Sequanam posse coniungi cum Rhodano eoque Mari Medit. mediis Armancione et Ouche, ductoque alveo 3. non amplius leuc. monet Furnerius l. 6. c. 15. qui alveum etiam mediante Lupia [orig: Lupi‚] Loin, inter Ligerim et Sequanam ductum esse, refert ibid. c. 16.

GARUMNI populi Garumnam circum habitantes, ut Tolosates, Aginates, Burdegalenses etc. Baudr. Vales. Garumnos soli Caesari Comm. l. 3. c. 6. memoratos, quos Auscis ille, et Cocosatibus medios interponit, gentem vult esse Novempopulanae provinciae, quae Garumnam delapsum ex Pyrenaeo, prima vel inter primas accoluerit. Est enim in Convenarum finibus, inquit, inter oppida S. Bertrandi, et S. Gaudentii, ad utramque fluv. ri pam posita regio, inde Riparia Riviere dicta, divisa in Superiorem et Inferiorem urbibus Monte Regali Montregeau, et Valentia [orig: Valenti‚] insignis cuius tractus incolas Garumnae nascenti appositos, Garumnorum appellatione a Caesare designari arbitratur. Certe Riparia attingit fines prov. Narbonensis, quam Garumna ab Aquitania dividit, Not. Gall.

GARZONASTASIUM vox barbaro-Graeca, ex voce medii aevi Garsio seu Garzo, h. e. puer ephebus, et sta/sis2, statio. locum notat in aedis sacrae medio, pueris destinatum. Macer. Hier. ubi epicombia iaci et statuas Impp. poni consuevisse dicemus infra in voce Vestibulum.

GARZONUS Iohannes, vide Iohannes.

GASANDAE Arabiae populi, quos cum Alilaeis coniungit Diod. Sic. l. 3.

GASCONIUS Iohannes, vide Iohannes.

GASELICUS fil. Alarici nothus, patre caeso, pronuntiatus Rex mox collusionis cum hoste suspectus pulsus est, regnumque Almarici ex Theudetusa filia Alarici nepotis tutor Theodoricus Veronensis, tutatus est. A. C. 517. Isid. in Chron.

GASINDUS in L. Longobard. l. 1. tit.. 9. ß. 21. dicitur, qui ex familia alicuius est vel domo, famulus honoratior: Sic etiamnum Germanos Gesinde et Hoffgesinde vocare Aulicos, Curiales, Palatinos, observat Freher. ad constitutionem Adolph.Imp. de Ins. Rheni, apud C. du Fresne Gloss.

GASMULICA Gens tempore Balduini Imp. CP. inter Graecos Latinosque neutram se gerens, memoratur Niceph. l. 4. apud C. Macrum in Hierol.

GASNAPIA vulgo la Ganache, locus est Galliae, in Pictonibus, inter Montem acutum, et Bellum videre ad mare. Petri de Gasnapia, proditoris summi, meminit G. Miles in literis ad Henricum Angl. Regem aute Ann. 500. scriptis. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall.

GASORUS Moletio Lesterocori, urbs Maced. Amphipoli prozima, Graecis nunc Alectryopolis, Episcopal. sub Archiep. Philippensi.

GASPAR [1] Colinius Castellionaeus Admiralis Galliae celeberrimus, Reformatorum Dux fortissimus, Princeps Parisiensis Lanienae victima, occubuit A. C. 1572. Vide Colinius.

GASPAR [2] Contarenus vide Contarenus.

GASPAR [3] Peucerus Medicus et Mathematicus insignis, gener Melanchthonis, Chronicon Carionis edidit


page 361, image: s0361b

Wittembergae, A. C. 1565. ut et de Divinationibus librum. Carcere, ob veritatem, decennali sub Aug. Elect. Sax clarus. Obiit A. C. 1601.

GASPAR [4] Schwenckfeldius nobilis Silesius, literis egregie imbutus, hortatus est Iacobum Ep. Vratislavensem, edito scripto, A. C. 1514. ut puram Evangelii doctrinam amplectatur. Dein medium se inter Evangelicos, et Pontificios getens, ridiculam plane haeresirl procudit. Negavitenim, vrbum aliquod Dei scriptum extare, Scripturamque ad Fidem,non hanc ad illam examinandam esse: Corpus Christi caelitus delatum fuisse, eius humanam naturam post Resurrectionem Ascensionemque deisicatam esse, hominem iustitiae, sapieutiae, etc. Dei essentialis participem fieri, virtutem verbi sacri ipsum substantiale Verbum esse, corpus Fili Dei in S. C. ex aere conflkari, etc. asseruit. A Luthero, Melanchthone, Bucero, Bullingero,etc. refutatus, nihilo setius obstinate in delitiis hisce perstitit. Vide Sclusselburg. in Catal. haeret. Gautier. s. 16. c. 66. Bucholzerum, Ind. Chronol. etc.

GASPAR [5] Vopelius Mathematicus, circa A. C. 1544. scripsit Cosmographiam, descriptionem Europae, Asiae et Africae littorum, Item de Rheno. Voss. de Math. c. 44. ß. 18.

GASPAR [6] Ursinus Poeta et Historicus, composuit Chronologiam Imperatorum, Regum, Paparum, etc. Paul. Iov Elog. Vide et Casparus.

GASPARINUS Bergomas Grammaticus celebris, A. C. 1420. Ricciol.

GASPHA nomen loci. Neh. c. XI. v. 21. Lat. appropinquatio oris, sive accedens huc.

GASSENDUS Petrus Provincialis, Mathematicus Regius, Philosophus sui temporis celeberrimus. Scripsit libb. 3. de Philosophia Epicur. libb. 5. Philosophiam suam, opera Astronomica, vitam Peirescii, etc. Obiit Parisiis, A. C. 1655. Aetat. 66. Vide Voss. Moret. etc.

GASTALDUS civitatis seu provinciae, idem Longobardis olim, qui aliis Graphio et Praepositus, Anglis Vicecomes appellatur. Vide Henr. Spelmann. Gloss. Arch. C. du Fresne munus hoc officiumque vatium fuit et diversum, pro temporum Principumque ratione. Nam apud Longobardos quio fficio isti nomen indiderunt [orig: indidÍrunt]. Gastaldi primo dicti videntur, qui quasi custodes, actores sive procuratores praediis aut villis regiis im ponebantur, velut Oeconomi Villicique. Praesertim vero ita appellati sont, Regionum et urbium Praefecti: Unde Gastaldus Tuscanensis, memoratur Anastas. in Vitis Pontif. p. 76. Gastaldus Beneventanus, et Capuanus, Leoni ostiensi l. 1. c. 21. et 26. etc. Eratque officium eorum subiectis populis iura reddere, iudiciisque praeesse, ut patet ex Constitutione Pipim Regis. In L. Longobard. l. 2. tit. 52. ß. 19. Quam tamen iurisdictionem non absque unius seu plurium Iurisperitorum consilio exercebant. Porrigebatur autem illa in plebem solum et viliora capita, non vero in nobiles aut vassos dominicos, qui Ducibus aut supremis duntaxat provinciarum Praefectis erant subiecti. Unde forte est, quod Albertinus Muslatus Gastaldiones interpretatur Tribunos Pl. de Henrici VII. Imp. Gestis l. 7. Intererant porro Placitiscum Comitibus aliisque Iudicibus; et, si bellum esset, subditos in ex3rcitum conducebant. Namque et horum quoque militare munus fuisse, docet praeter L. Longobard. l. 1. tit. 15. Anastas. in Greg. I I. tradens, Longobardos pene trecentos cum eorum Castaldione interfectos, a Neapolitano Duce, in Cumani Castri recuperatione. Vide Erchempertum in Hist. Longobar. n. 15. et 62. Licet autem id munus, feudi nomine donetur a Feudistis, tamen non fuisse perpetuum id, patet ex Paulo Diacono Hist. Longobard. l. 5. c. XI. ubi scribit, iussu Grimoaldi Longobardorum Regis in Italia certas possessiones datas Alzeconi Duci Bulgarorum, ita tamen ut non Dux, sed Gastaldus vocaretur, auctor est Theophan. p. 296. qui eos primariis viris accenset, *(/ote *xa/ganos2, inquit, tw=n *)aba/rwn kai\ oi) e(pe/keina *p(h=ges2, e)/carxoi/ te kai\ *kasta/ldoi kai\ oi( e)coxw/tatoi. De Anglis, vide Vitalem l. 10. p. 773. de Francis Meurissium p. 379. et plura hanc in rem apud Macr. in Hierol. et Car. du Fresne in Gloss.

Comites Foissaei seu Fuxii.

GASTO [1] I. Comes Foissaeus, successit Patri, Rogerio Bernatdo II. A. C. 1306. Obiit A. C. 1315.

GASTO [2] II. fil. eius, Obiit A. C. 1344. Fil. successore, qui

GASTO [3] III. cognom. Phoebus, victoriis, animi magnitudine, aedificiorum magnificentia [orig: magnificenti‚] etc. inclitus fuit, Scripsit de Venatione, Speculum Phoebi, etc. Obiit subitanea [orig: subitane‚] morte, A. C. 1391. Comitatum suum Carolo VI. Regi donavit, sed hic eum heredibus reddidit.

GASTO [4] IV. fil. Ioh. A. C. 1436. ex Eleonora Arragonla, pater inter alios, Ioh. Vicecom. de cuius fil. Gastone,infra.

GASTO [5] V. Foissaeus, vel Fuxius, fil. Ioh. Vicecom. Narbon ex Maria Aurelianensi, sorore Ludov. XII. Praefectus Mediol. et Dux exercitus Gallici, in Italia. Intra 15. dies, Bononiam, a Confoederatis, Papa, Hisp. Rege et Venetis, obsesam, nive insuper densissima [orig: densissim‚] cadente ingressus: Ioh. Paulum Baillonum, copiarum aliquot Venetarum Ducem stravit, Brixiensi agro intrato 8000. hostium delevit, memorabili dein ad Ravennam praelio Paschatis die A. C. 1512. victor dum nimis avide fusos hostes insequitur, a globo Hispanorum circumventus, et occisus est, An. Aet. 24. cum maximis Ducum comparandus. Vide Solon. ministr. status, Dupleix. Mezeraium, etc.

GASTO [6] nomen Ducis Aurelian ftatris Ludovici XIII. Obiit


page 362, image: s0362a

A. C. 1660. Aet. 52. nulla [orig: null‚] prole mascula relicta [orig: relict‚]. Item nomen Delphinatis cuiusdam nobilis, qui cum Guerino fil. Ordinis. S. Antonii fundator exstitit, sec. 10. Vide Antonii Ordo. Item Moret. Dict. Hist.

GASTRA et GASTRUM vas aeneum est, cum fundo angusto. in Petron. Satyrico Edit. Gonsali de Salas p. 22. Edit. Bosch. c. 39. hoc nomine intelligit Casaub. amphoras, per angiportus Romae collocari solitas, in quibus qui diem vesicam exonerare vellent, stipem pendere cogebantur, a Vespasiano institutam, ex Tit. vet. Scriptoris loco apud Macrob. Sat. l. 3. c. 17. vide eum ad Suet. in Vespas. c. 23. ut et supra ubi de Foricariis et Fullonibus. A Graeco gasth\r, venter: unde rastralogi/a inter opera Terpsionis, quem primum editis regulis, quid edendum, a quo abstinendum, docuisse, Discimus ex Athen. l. 24. p. 649.

GASTRON Lacedaemoniorum, quos Spartani Aegyptiis adversus Persas auxilio miserunt [orig: misÍrunt], dux. Vide Polyae. l. 2. p. 136. Hic, cum sciret, firmiorem esse Graecum militem magisque a Persis timeri commutatis armis Graecos in prima posuit acie; et cum illi aequo Marte pugnarent, submisit Aegyptiorum manum. Persaetum Graecis, quos Aegyptios opinabantur, restitissent, superveniente multitudine, quam ut Graecorum expaverant, cesserunt [orig: cessÍrunt].

GASTRONIA regio Macedoniae. Steph.

GASTUS vett. Francis Dominus, ut augutatur Wendelinus, ex Prologo L. Sal. ubi quatuor Legislatores hanc condidisse dicuntur, Wisogast, Bodogast, Salegast et Windegast: qui quidem Francorum Rectores fuerunt [orig: fuÍrunt], in locis Bodoheim, Saleheim etc. a suis, ut apparet, sua singula nomina sortiti; ut proin Bodogast obtinuerit locum Bodoheim, Salegast Sale-heim, Windegast, Windeheim etc. Henr. Meibom. Notis ad Witekindum, ait Gast vocabulum Germ. non ut hodie hospitem, sed quemvis hominem ad omnia promptum agilemque olim significasie. At Camerarius, Gastos, Germanico nomine, a sapientia et scientia rerum, atque ingenii perspicacitate, dictos existimat, Horarum Succisiv. tom. 3. c. 63. C. du Fresne Gloss. Vide quoque ubi de Salica Lege.

GATA et GATTUS genus navis, in Chron. Anonymi Barensis A. C. 1071. et apud Laurent. Veron. Bello Balear. Item machina oppugnatotia, apud Monachum Florentin. de Expugnat. Accon. Gattos et arietes fieri iussit, vide supra in Cattus.

GATAKERUS Thomas vide Thomas.

GATHAM fil. Eliphaz filii Esau ex Ada uxore. Gen. c. 36. v. XI. Lat. tactus, vel mugitus eorum, aut mugitus perfecti vel simplicis.

GATHEA urbs Arcadiae. Steph.

GATHIS regina Syriae, quae edicto cavit, ne quis piscem comederet, quin ipsa adeset, at haec piscibus tandem data, et devorata dicitur. Volaterran.

GATHYNIA urbs a Lacone Rege condita iuxta mare, ut Cedren. nobis tradit. *(o toi/ nun *la/kwn th\n h(mi/seian xw/ran laxw\n, *lakwnikh\n ena/lesen, h)=s2 tria/konto trei=s2 xro/nous2 basileu/sas2, e)/ktise po/lin para/lion th\n *gaquni/an. Nic. Lloydius.

GAVANODURUM alus Iuvavum, et Iuvavia, Saltzburg, urbs Archiep. Germ. quibusdam, Aliis est, Gamanodurum, quod vide.

GAVARIACUM vulgo JAVARCAYV illa olim regia seu fiscalis Galliae, in pago Pictavensi. hadr. Vales. Not. Gall.

GAVARRETUS in Aula Regum Siciliae Officium, sub Normannis Principibus, cui non solum cura et custodia Palatii erat commissa; sed et illius erat eos, qui per diversos Palatii carceres erant inclusi, frequenter inspicere, eorumque statum mitius asperiusque prout ei visum erat, commutare et prout vellet, custodes singulis designare carceribus, Falcandus in Hist. de Siciliae calamitat. Cui simile fuit in Aula CP. Magni Paptae officium, ut in Notis ad Cinnamum docet C. du Fresne. Eiusdem nominis habentur Vicecomites in Beneharnis Vicecomites de Gavarreto dicti, de quibus vide Marcam Hist. Beneham. l. 5. c. 28.

GAUDARA vicus Macedoniae, Steph.

GAUDENTES Fratres vide supra Fratres.

GAUDENTII Castrum in Vasconia prov. Galliae, memoratum Petro Monacho in Hist. Albig. his verbis: Monuerunt [orig: MonuÍrunt] Comitem, ut maximam reciperet Vascomae partem. Properans igitur Comes, perrexit ad Castrum, quod dicebatur S. Gaudentius, et fuerat Comitis Convenarum: vulgo dicitur S. Gaudens, opp. est Galliae, in Comit. olim Convenarum, postea Dominio Benearnensi, non procul ab opp. S. Gerontii Sl. Girons, et ab opp. S. Licetii S. Leze, alias S. Leger. Hadr. Vales. Not Gall. in voce Sancti Gaudentii.

GAUDENTIUS [1] Ep. Atiminensis pius, et orthodoxus, tempore Constantini Imp. quum impiae synodo Arianorum Episcoporum, qui Arimini convenerant, nollet assentiti, crudeliter interfectus est.

GAUDENTIUS [2] Ep. Brixianus, Philastrii successor, A. C. 387. missus Constantinopolim, A. C. 405. cum legatis Innocentii l. ad restituendum Chrysostomum, et Concil. Gen. celebrandum. Scripsit inter alia, vitam Philastrii, 28. Sermones, in Bibl. PP. etc. Obiit A. C. 410. A. C. 427. Ferdin. Ughel. T. 4. Ital. sacr. Moret. Item Ep. Donatista, in Numidia, cuius 2. Epistolis ad Trib. Dulcitium, B. Augustinus respondit, etc. Vide Moret. Dict. Hist.

GAUDERE Gr. xai/rein, sero epistolis additum esse nonnulli censent, cum prius alter alteri simpliciter scriberet, ut Amasis Polycrati. Primum Cleonem ait Eubulus Comicus sic scripsisse Atheniensibus e Sphacteria. Sed et Vett. ea voce usi, non solum in primo congressu, verum et in discessu et gaudere, pro valere ac sanum esse, usurparunt, Suid. vide supra ubi de Epistolis.

GAUDIACUS Vicus locus Galliae in Carnutibus, vulgo Iouy. hadr. Vales. in voce Ignorandis.