December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMUS SECVNDVS Literas D, E, F, G, H, I, K, L, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

page 357, image: s0357b

GANNATUM opp. prov Borboniae ad amnem Anchalotum, in confin. Alverniae, 1. leuc. a Mompenserio, medium inter Claromontium ad Austr. et Molinum ad Bor.

GANNODURUM olim quae nunc Constantia dicitur. Vide Constantia. Huius cives, sub initia Reformationis, cum iam ante quaedam mutassent parumque honesta contubernia lege vernissent, discesserunt [orig: discessÍrunt] ab iis, hi qui Canonici dicuntur: Ambrosio Blaurero doctore usi. A. C. 1523. post disputationem Bernensem, imagines, et Missam aboleverunt [orig: abolevÍrunt]. Cum plurimis aliis postea, A. C. 1529. contra decretum Spitense protestati sunt. Post quae urbes hae quatuor Argentoratum, Constantia, Memminga, et Lindavium, p fidei suae confessionem, Carolo v. per Casparum Hedionem Ecclesiae Argentin. Doctorem exhibuerunt [orig: exhibuÍrunt], A. C. 1530. quam Eccius, et Faber cum confutare conati essent, scriptum horum sub Comitiorum finem, quae tum Augustae habita, recitari iussit Imp. cum Confessio publice audita non fuisset. Post victos Protestantes, Constantia ab Hispanis tentata est clam, A. C. 1548. quod cum non procederet, proscripti cives, cum salutis viam viderent nullam, Austriacis se dediderunt [orig: dedidÍrunt]; a quibus Praefecto accepto, mox ministris Ecclesiae exilium indictum est: Octobris mense praefati anni. Vide Ioh. Sleidan. Comm. de statu Relig. et Reip. l. 6. et 21. ut et in voce Ganodurum.

GANNUM seu GANOS urbs Thraciae, in Corpialica prov. Nunc Gonga. Inter Redaestum ad Bor. 15. mill. et Bisanthe ad Austr. totidem.

GANODURUM Helvetiorum civitas ad Rhenum. Ptol. vulgo hodie Constantia, Constance. Aliis est Laufenberga, ad Rhenum, supra Basileam. Vide et Gaunodurum.

GANTUM oppid. Beneari, 4. mill. a Palo, in Dioec. Lascurrensi. Ubi natus Petrus de Marcha, Archiep. Paris.

GANYCTOR nomen viri Tortellio. Naupactius erat et hospes Hesiodi, cum in Locris degeret pater Climeni et Antiphi, qui Hesiodum ob im minutam sororis pudicitiam immerito suspectum interfecerunt [orig: interfecÍrunt]. Vide supra Anthiphus.

GANYMEDA nomen Deae, quam, recentiori nomine Hebe dictam, Graecis in cupreseto Phlyasiorum arcis cultam, memorat Corinthiacis Paus. Vide in voce Hebe.

GANYMEDES Trois fil. puer formosissimus, quem cum Iuppiter deperiret, in Idae monte venantem ab aquila rapi iussit, et in caelum afferri, eumque poculis praefici, repudiato ministerio Hebes, filiae Iunonis, quae ante illius raptum miscendo nectari praeerat. Hygin. id Astron. Poetico, tradit. Ganymeden inter sidera translatum conficere signum illud, quod Aquarium vocamus, quod eius stellae suo situ aquam fundentis imaginem referre videantur. Nihil aliud autem per hanc fabulam demonstrare voluerunt [orig: voluÍrunt] sapientes ethnici, teste Cic. l. 2. Tusc. quam prudentem virum a Deo amari, et illum solum proxime accedere ad divinam mentem. Est enim Ganymedes anima hominum, quam ob eximiam virtutem Deus ad se rapit. Pocula autem Iovi ministrare, nihil aliud est, quam Deum mirisice delectari officiis sapiantiae, quaeab anima virorum sapientum procedunt. Porro Ganymedi insignem corporis pulchritudinem tribuerunt [orig: tribuÍrunt], non solum, quia vir sapiens catet sordibus animi, verum etiam, quia sapientiae ranta est pulchritudo, ut, si oculis cetni posset, mirificos sui amores in animis hominum excitaret. Dicitur etiam ab aquila raptus in caelum fuisse propter perspicacitatem, atque ab ipso Iove in aquilam versum, quod adiutor sit Deus ad sapientiam. Obscena autem et turpia, quae ab impuris quibusdam poetis et pictoribus de Ganymede ficta sunt, procul amovenda ab adolescentum oculis, et auribus boni omnes neceslarium esse iudicant. Horat. l. 3. Carm. od. 20. sub calcem.

Qualis aut Ni.eus fuit, aut aquosa
Raptus ab Ida.

Idem l. 4. Carm. Od 4. initio.

Qualem ministrum fulminis alitem,
Cui rex Deorum regnum in aves vagas
Permisit, expertus fidelem
Iuppiter in Ganymede flavo.

Ab Homero a)nti/qeos2 dicitur, h. e. par Deo. Item canqo\s2, flavus. *)agakluto\n eum vocat Qu. Calaber l. 8 *xaropo\n gratum aspectu, vel fulvum Theqcritus Idyl. 12. et *oi)noxoo/n, h. e. pincernam, Idyll. 15. Nonno in Bassaricis, *trw/ios2 bouko/los, eu)xai/ths2, h(bhth\r, drhsth\r *die\s2 kupe/llwn, et i(mhro/eis2 dicitur Regius puer vocatur Virg. Aen. l. 5. v. 252. Puer Idoeus Ovid. Fast. l. 2. v. 145. Phryx puer eidem Fast. l. 4. v. 220. ac Iliacus puer, Trist. l. 2. v. 406. Iuv. Sat. 13. l. 5. v. 43. Sangaricus puer autem Stat. l. 3. Sylv. 3. v. 41. Hinc pro pincerna quovis usurpatur, ut Goetulus Ganymedes pro Afro pocillatore apud Iuv. Sat. 5. l. 1. v. 59. Sat. 9. l. 3. v. 22. et Mart. l. 2. Epigr. 43. cuius epigraphe in Candidum v. 22. et l. 13. et v. 43.

At mihi succurrit pro Ganymede manus.

H. e. ipse mihimet potum praebeo. Nic. Lloydius. Voss. qui Ganymeden Iuppiter rapuit, Tantalus fuit Phrygiae ac Paphlagoniae Rex, de quo sic Euseb. ad Ann. 42. Iudicis Israelitici Aod sive Ehud: Ob raptum Ganymedis Troii, patri eius et Tantalo bellum exortum est, ut scribit Phanocles Poeta. Subicit inde: Frusira igitur Iovis fabula et raptrix aquila coniungitur. Fuit itaque Iovis nomen generale, Regibus omnibus conveniens. Quod vero aquila Ganymedem rapuisse dicitur, id vel celeritatem raptus indicat, vel, quod Epiphan. visum, aquila fuerit parashmon navis, ut taurus eius, qua [orig: qu‚] Europa avecta est. Quanto hic Iuppiter Phrygius tempore vixerit ante bellum Troianum, non operosum est ex rapti et raptoris stirpe cognoscere. quippe raptus fuit frater Ili, qui Ilium condidit,


page 358, image: s0358a

fil. Trois, unde Troas et Troia dicta, nepos Erichthonii, pronepos Dardani, qui interempto fratre Samothraciam fugerat, unde Cabirorum sacris expiatus in Teucriam se contulit, ac filia Teucri Batea [orig: Bate‚] ducta [orig: duct‚], in partem regni receptus est. Hus autem Pater fuit Laomedontis, Avus Priami, Proavus Hectoris et Alexandri sive Paridis, ut hi ab Ilo Ganydis fratre, tertia distent generatione. Fuit et frater Ganymedis Aslaracus, pater Capyos, avus Anchisae, Aeneae proavus, ubi itidem videmus, Aeneam tertia [orig: terti‚] ab Assaraco generatione esse dissitum. Iam vero Tantalus pater fuit Pelopis, Atrei et thyesthae genitoris: Atrei fil. fuit Plisthenes, huius Agamemnon et Menelaus: ut hquarta [orig: quart‚] distent generatione a Tantalo. Nempe Ganymedes cum raperetur, adolescens admodum erat: raptor Tantalus generatione tota [orig: tot‚], h. e. 30. annis vel circiter provectior; sicque Phrygius hic Iuppiter 100. quasi annis ante bellum Troianum rapuerit Ganymedem. Quae ostendunt, memoria [orig: memori‚] deceptum esse Cic. cum sie scribit Tuscul. Quoest. l. 1. Nec Homerum audio, qui Ganymedem a Diis raptum ait propter formam, ut Iovi pocula minislraret, non iusta caxsa, cur Laomedonti tanta fieret iniuria. Fingebat haec Homerus et humana ad Deos tr ansferebant, divina mallem ad nos. Neque enim fil. fuit Laomedontis, Priami frater, ut Tullius putavit, sed fil. Trois, patruus Laomedontis, Priami patruus magnus, ut ex praedictis liquet. Vide et Aquila: item Gerh. Ioh. Voss. de Idolol. l. 1. c. 14. cui adde Casp. Barth. Animadvers. ad Stat. Theb. l. 1. v. 548. ubi inter alia Ganymedem, opilionem, et e caulis raptum, Luciano Coll. rapti cum Iove; at raptum inter germani et amatoris manus exspirasse, Mythologis et Herod. l. 1. referri, observat.

R. David GANZ idoneus de temporum calculis iudex, scripsit librum Arithmeticum [gap: Hebrew word(s)] Scutum Davidis, et Chronologiam Sacro-profanam [gap: Hebrew word(s)] Germen Davidis, usque ad A. C. 1592. quam Latine vertit et Observationibus illustravit. G. H. Vorstius. Primus inter Hebraeos glaciem fregit, ut annorum numeros ad Creationis exordium disponeret, cum priores Annalium conditores calculos suos vel ad annos Templi I. et II. vel ad aeram Contractuum instituerent. Vorstius Praefat. in eum. Vide quoque Marsham. Canone Chron. Sec. IX.

GAOGA aliter urbs Africae, iuxta lacum, regni et deserti Gaogae caput, in Nigritia, inter Nubiam ad Or. et regnum Borno ad Occ. Reges a quodam servo Aethiope descendunt, qui ante An. 200. heri sui iugo excusso, primo mancipiorum mercimonio aliquam equorum vim sibi comparavit,dein vicinis percursatis regionibus, tandem regnum hoc occupavit. Pars incolarum, Christiani sut, sed omnium prope rerum ignari, et pastoritia [orig: pastoriti‚] plerumque cura [orig: cur‚] vitam tolerantes. Ioh. Leo, Sanut. Marmol.

GAR Ottisch Germ. quasi Totus Ottonicus, cogn. Premissai, Regis Bohemiae, quod se Ottonis IV. Saxon. Ducem Philippi Suevi aemuli, partibus totum addixisset: unde vocibus inversis Ottogarus I. huius nominis appellatus est; hocque cognomen ad fil. et nepotem transmisit. Georg. Horn. Ord. Imp. p. 126. Vide in voce Ottocarus vel Ottogarus.

GARAMA opp. Garmantum clarissimum, apud Plin. l. 5. c. 5. a Lepti Magna 5400. stadium [orig: stadiŻm],seu 30.dierum intervallo distans, Ptol. ex relatione Flacci et Materni. Vide Salmas. ad Solin. p. 384. et 495.

GARAMANTES pop interioris Libyae, Plyllis finitimi, a Garamante Apollinis fil. sic dicti. Hi matrimoniorum expertes passim cum seminis degunt, nullas certas sedes habentes. Virg. Aen. l. 6. v. 794,

--- --- --- Super Garamantas et Indos
Proferet imperium. --- --- ---

Idem Eclog. 8. v. 44.

Ismarus, aut Rhodope, aut extremi Garamantes.

Ad quos est iter inexplicabile, ut ait Plin. l. 5. c. 4. et 8. Vide Tac. l. 4. Hist. c. 51. Garamantes exciverat, gentem indomitam, et inter accolas Latrociniis fecundam. Lucano nudi, Civ. Bell. l. 4. v. 334. et 679. ac inculti l. 9. v. 460. et 512. dicuntur. Velox Garamas, Claud. l. 1. in 1. Cons. Stilich. Carm. 21. v. 255.et355. Edyllia Nilus Carm. 47. v. 20. et atrox, Silio, Ital. Punic. Bell. l. XI. v. 181. inops autem Senecae in Hippolyto. Act. 1. v. 67. Nic. Lloydius. Hodie regnum Borno hi populi constituunt, partim candidi, partim nigri, comes, et ex parte mercaturae dediti: sed uxorum communione, et religionis exigua [orig: exigu‚] cura [orig: cur‚] priscos aemulantur. Vide ulterius Strab. l. 2. p. 31. l. 17. p. 835. Cluv. l. 6. c. 4. etc. Hinc Garamanticus Sil. Ital. Bell. Punic. l. 1. v. 142.

Dum fert Herculeis Garamantica signa columnis.

GARAMAS [1] Libyae Rex, cuius filiam Iuppiter Ammon ad Bagradam fluv. compressit, ac Iarbam ex ea genuit. Virg. Aen. l. 4. v. 198.

Hic Ammone satus rapta [orig: rapt‚] Garamantide Nympha [orig: Nymph‚].

GARAMAS [2] Asiae mons, ex quo Phasis oritur. Vibius.

GARAPHA portus Africae propriae. Ptol.

GARAPHI montes Mauritaniae Caesariensis. Idem.

GARARIUS officium Monasticum, apud Adalard. in Statutis antiquis Monasterii Corbeiensis l. 1. c. 1. Custos forte, a garir vel garer, quod olim custodire Gallis.

GARAS mons ibidem.

GARATES Peloponnesi amnis in Arcadia. Paus.

GARATONIUS Christophorus vide Christophorus.

GARAZUA opp. Brasiliae, in Praef. Paranambuci, 5. leuc. German. ab Olinda in Bor.

GARBATA Aethiopiae sub Aegypto mons. Ptol.



image: s0358b

Reges Oveti, Legionis et Castellae

GARCIAS [1] Rex Oveti, et Legionis, fil. Alphonsi III. Suasu Chimenae uxoris, contra Patrem arma sumpsit, sed acie victus, in vinculis fuit, Quibus, a Fratribus et Socero, effractis, coegit Patrem se abdicare reguo, vix triennio superstes. Obiit A. C. 890. Mariana Hist. Hisp.

GARCIAS [2] I. dictus Ferdinandus, fil. Ferdinandi Gonsales, ex Sanctia Navarraea, Comes Castellae, patri successit, per Annos 48. Contra Mauros, Filii sui Sanctii rebellione, excitatos, fortiter pugnans, in praelio cecidit, A. C. 986. Nepos.

GARCIAS [3] II. successit Patri, in nuptiis occisus, cum Sanctia, sorore Weremundi III. Regis Legion. Eius soror Sanctio III. M. Regi Navarrae nupta, Castellum Navarrae iunxit. Mariana, Tutquet. Hist. Hisp.

GARCIAS [4] I. Navarrae Rex cognom. Inigus, Inigo Ximenio Patri successit, maritus Urracae Arragoniae. Obiit A. C. 870. Regni 20. Vide Oihenartum, et Maurian.

GARCIAS [5] II. patri Sanctio successit A. C. 905. Obiit A. C. 926. in eonsortium Regni ascito fil. Sanctio, cognom. Abarca [orig: Abarc‚].

GARCIAS [6] III. Sanctii Abatcae fil. praelium initurus trepidare solitus est, unde Trepidator dictus, postmodum fortitudine conspicuus inter primos. Pater, ex Ximena, Sanctii M. Obiit sub initium sec. 11.

GARCIAS [7] IV. Nagerae educatus, Fratri Ferdinando I. contra Bermundum, Legionis Regem, suppetias misit, postmodum, contentione oborta [orig: obort‚], ab illo acie victus, Obiit A. C. 1054. Mariana l. 3. etc.

GARCIAS [8] V. fil. Rairniri, qui Sanctii IV. ex fratre nepos fuerat, Navarrae Regnum recuperavit. Cum vicinis bella gessit, lapsu equi in venatione mortuus, A. C. 1150, Regni 15.

Viri Celebres.

GARCIAS [9] Hispalensis, IC. insignis, sec. 13, in Epistolas Decret. com mentarios scripsit.

GARCIAS [10] Lassus Poeta, Odarum insignis scriptor, Paul. Iovius, elog. doct. Vir. Caroli V. in Provinciam comes, prope Aquas Sext. lapidis ictu a rustico interemptus est.

GARCIAS [11] Loaisa Archiep. Toletan. Concilia Hispaniae edidit. A Philippo II. filii educationi admotus, Obiit A. C. 1590. paenitentia [orig: paenitenti‚] relictae Aulae enectus.

GARCIAS [12] Martinus vide Martinus.

GARCIAS [13] Toletanus Vice-Rex Siciflae, ob cunctationem, in suppetiis melitae Ins. summittendis, et intactam classem Algeriam, a Selimo Turc. Imp. per literas illusus.

GARCUS ins. ante Taprobanem. Ptol.

GARDA urbs Gronelandiae erat, in ora littor. et emporium celebre, in parte Or. sub Norvegiae Regibus. Iam diu in ruinis. Episcopal. fuit sub Archiep. Nidrosiensi.

GARDEI Sarmatiae Asiatica gens. Plin. l. 6. c. 3.

GARDELEBA opp. Marchiae Brandeb. super. ad amnem meldam, 7. leuc. a magdeburgo in Bor. in confin. Ducatus Brunsvic.

GARDEROBA apud Matth. Paris. A. C. 1245. vestiarium est seu locus, in quo asservantur vestes et robae. In Aula Anglicana, sie dicitur locus Clericis tantum assignatus, qui in Francia Camera Clericorum appellatur: ubi Chartae regiae asservantur ipseque Thesaurus Regius, C. du Fresne Gloss. Vide infra in voce Roba. Hinc Thesaurarius Garderobae in Anglia nomen est, cui cura expensarum Regis et familiae eius commissa est. Is pecuniam, iocalia et xenia Regi facta recipit, recepta Regis secreta custodit et de receptis expensas facit rationabiles etc. Vide Fletan. l. 2. c. 17. ß. 1.

GARDIANUS a Gall. Gardien, defensor, patronus, tutor, custos, is cuius fidei quid committitur: ut Gardianus Ecclesioe, qui rem Ecclesiae procurat, tuetur, ministrat: alias Defensor Ecclesiae, quod vid. Gardianus seu custos quinque portuum, magnus apud Angl. Officialis est: quinque praecipuis regni portubus viciniori Galliae oppositis, praefectus; omnem belli aleam exspectaturus, portuumque ope strenue subiturus, Angl. Lord Warden of the cinque ports. Vide supra Barones quinque portuum, et infra, Quinque portus. Apud Hispanos Gardingus dignitatis classis fuit; vel saltem muneris, quam tamen ipsi Hispani hodie non satis explicant: In LL. Wisigothorum crebra eius mentio. Vide Henr. Spelmann. Gloss. Archaeol.

GARDINGUS dignitas magnae existimationis in Hispania, Visigothorum Regum aevo. Concilium Tolet. De accusatis Sacerdotibus, seu etiam Optimatibus Palatii atque Gardingis. Voss. Palatii Custodem fuisse vult, quem Itali Guardiano vocant. At Garzias Loaisa Archiep. Toletanus in Collect. Concil. Hispan. maiorem quampiam dignitatem hoc nomine indigitatam olim ait. Namque in Visigothorum LL. l. 2. tit. 1. l. 1. interveniebat in condendis Statutis simul cum Sacerdotibus; et post Duces Comitesque in iisdem l. 9. tit. 2. l. nlt. mox collocatur: Si maioris loci persona fuerit, i. e. Dux, Comes, sive etiam Gardingus: passimque inter huiusmodi digniores Palatii Triumviros memoratur. Vide Dominic. Macr. in Hierolex.

GARDINUS Ludovicus vide Ludovicus.

GAREATAE Arcadiae pop. Paus.

GAREATHYRA Cappadociae opp. Strab. l. 12. p. 568.

GAREB nomen collis, iuxta Hierusalem. ad Bor. siti, Ierem. c. 3. v. 39. Nomen viri. 2. Sam. c. 23. v. 38. 1. Par. c. XI. v. 40. Lat. scabies, aut Syriace hydria.

GARELIANUS mons Italiae, quem Saraceni ex Africa venientes, post Apuliam, et Calabriam vastatam, occuparunt, et


image: s0359a

munierunt [orig: muniÍrunt]. A. C. 910. Sigon. l. 6. inde deiecti a Berengario Rege, Papae et Graecorum auxiliis suffulto, qui tam celebri victoria tum potitus est, ut Petrum, et Paulum Apostolos, in praelio conspectos, vulgaris admiratio, et hinc orta credulitas, tradiderit, A. C. 915. Idem.

GARETUM seu GARETA provincia regni Frezzae, in ora maris Mediterr. in confin. regni Algeriae, ubi et Gareti montes versus A ustr. Initium sumit ab Occasu a Medulo flumine, et ad fluv. Mulviam ad Ort. terminatur, a Met. montes ipsam a desertis Numidiae separant, a Sept. ad mare mediterraneum protenditur. Merc. Dividitur in tres partes, nempe in planitiem, ubi urbes et opp. in montes et in Deserta. Eius urbes praec. Tezzota, Meggea, Casaza et Melilla. Quae duae ultimae sunt sub Hisp. Baudr.

GARGANUS [1] mons Apuliae Dauniae, vix 80. mill. in circuitu habens, cum late sumitur, i. e. cum illa patte Apuliae Daun. quae in Hadr. mare excurrit, praecelsus valde, et ascensu difficillimo, latere quo mare spectat, prom. habet, spatio 300. stadiorum procurrens. Incipit ab Apennino, ex cuius radicibus iugum enascitur editissimum, latitudine P.M. duorum,longitudine 20. post quod ita paulatim, mons assurgit, ut in summam (fructifet tamen) altitudinem, vastitatem, amplitudinemque desinat. In mare tam longe protenditur, ut ambitu radicum, quas planities excipit, ad 200. P.M. contineat. In hoc monte lacus aliquot piscosi inveniuntur, inter ceteros Varanus. In fronte prom. civitas est Pestia: post 10. milia Vesticae castellum sequitur; flexuque illo prom. toto emenso Rode vel Rore civitas. In montis Gargani vertice prcelsaque rupe, quae ad mare spectat, opp. est D. Angeli, ita nominatum a specu D.Michaeli Archangelo sacra,distatque 5. mill. ab ora maris Afr. totidem a Manfredonia in Bor. 15. ab Hyrio in Austr. Baudr. Hinc vertex hodie vocatur mons S. Angeli. Plin.l. 3. c. XI. Lucan. l. 5. Civ. Bell. v. 380.

Appulus Adriacas exit Garganus in undas.

Idem l. 9. v. 184.

Igne fovet terras, simul et Garganus, et arva.

Horat. l. 2. Ep. 1. v. 202.

Garganum mugire putes nemus, aut mare Tuscum.

GARGANUS [2] Sinus a prom. cogn. dictus, Iapyx appellatur Virg. Aen. l. XI. v. 247.

Victor Gargani condebat Iapygis agris:

Sed Iapygiae finum a Gargano dinstinguit Plin. l. 3. c. XI. Nempe sic dicitur, in quo i)apugi/a a)/kra, Iapygia prominentia, e cuius ore ventus Argestes recta in Calabriam ferebatur, utque hinc a Calabris Iapyx nominatus est. Salmas. ubi supra p. 1257.

GARGAPHIA vallis et fons, ub Actaeon a canibus laceratus est. Ovid. Met. l. 3. v. 155.

Vallis erat piceis, et acuta [orig: acut‚] densa cupresso,
Nomine Gargaphie. --- --- ---

Obiter emendabis Vibium Garga Euboeae, ubi Actoeon lacertus est a canibus, repone, Gargaphia Boeotioe. A Phoenicio [gap: Hebrew word(s)] garaph, per primae geminationem deducit vir magnus, illud autem de torrente dicitur, qui praeceps lapsus omnia avehit:

GARGARA mons et opp. Troadis in summitate montis Idae, apud Ilii urbem, frugum copia [orig: copi‚] maxime affluens. Plin. l. 5. c. 30. Virg. Georg. l. 1. v. 102.

--- --- -- Nullo tantum se Mysia cultu
Iactat: et ipsa suas mirantur Gargara mesleis.

Ovid l. 1. de Arte Am. v. 57.

Gargara quot segetes, quot habet Methymna racemos.

Claud. de Sexto Cons. Honor. Carm. 28. v. 388.

--- --- --- Iam flavescentia centum
Missibus oestivae detondent Gargara falces.

[gap: Hebrew word(s)] gargar Hebraeis granum significat. Dictus igitur hic mons a copia frugum. Vide Serv. in Georg. l. 1. Item Gargarus lacus Phrygiae iuxta Idam montem, ex quo Scamander, et Simois decurrunt. Nic. Lloyd.

GARGARENSES gens mixta Amazonibus.

GARGARIS Cutetum Rex, mellis colligendi usum primus invenit. Huic cum ex filiae stupro nepos provenisset, omnibus modis eum perdere conatus est, sed frustra; tandem vero tot casuum periculorumque, quae evaserat, admiratione, successorem illum in regnum designavit, nomenque illi Habidis impositum est. Iustin l. 44. c. 4. quorum Rex vetustissimus Gargoris.

GARGARIUS Locus in vet. Inscr. quae incipit,

PAGANI PAGI LUCRETI QUI SUNT
FINIBUS ARELATENSIUM LOCO GARGARIO
Q. COR. MARCELLI LIB. ZOSIMO IIIIII VIR.
AUG. COL. IUL. PATERNA ARELATE OB
HONOREM EIUS QUI NOTUM FECIT
INIURIAM NOSTRAM OMNIUM SAECULORUM


page 359, image: s0359b

SACRATISSIMO PRINCIPI T.
AELIO ANTONINO etc.

apud iac. Spon. itin. part. 3.Gall. Garguiez, vel S. Iean de Garguiez, quae aedicula S. Ioh. sacra, locus est Galliae in provincia, haud procul Arelate, in radice montis, qui a Monasterio S. Balmae nomen habet, situs: ubi praeter aedem dictam, unicum diversorium, idque non satis commodum. Vide quoque supra in voce ad Balnea.

GARGARUM Lampsaci opp. et aliud Epiri, et aliud Italiae a Gargaro Iovis filio. Steph.

GARGE urbs Lybiae. Idem.

GARGETTVS opp. et pars tribus [orig: tribŻs] Aegeidis. Plutarch. Patria Epicuri, qui inde Gargettius, Cic. Aliis. Item canis cuiusdam generosi nomen, qui Geryonis boves custodiebat, et leonibus insultabat, quem tunc Hercules interfecit, cum illius armenta abduxit, fuitque Cerberi Epirotici frater. Poliux l. 5.

GARGILESSA vulgo GARGILEESS locus Galliae in Biturigibus Cubis; memoratus in Literis Roberti Regis quae Hubaldi Virsionensis, Arnulphi Dunensis et Giraldi de Gargilessa mentionem faciunt, apud Hadr. Vales. in voce, Virsio castrum.

GARGILIANUS Cinaedus quidam, de quo Mart. l. 3. Epigr. 30. cuius Epigraphe ad Gargilianum pauperem.

Dic mihi, quid Romoe Gargiliane facis?

Ibid. Epigr. 74. cuius epigraphe in Gargilianum impurum

Numquid Tonsorem, Gargiliane, times?

Item l. 4. Epigr. 56.l.7.Epigr. 64. l. 8. Epigr. 13.

GARGILIUS Martialis Historicus, qui vitam Alexandr Severi est diligenter persecutus. Vide Lamprid. in Seu. Vopisc. in Probo, qui historiae eius veritatem laudat, elegantiam desiderat. An idem Palladio Servioque memoratus? Item venator nobilis, de quo Horat. l. 1. Ep. 6. v. 57. et seqq.

--- --- --- Venator ut olim
Gargilius, qui mane plagas. venabula, servos
Disfertum transire Forum populumque iubebat, etc.

Inter secundae notae Historicos memoratur Vopisc. in Probo. An idem cum Gargilio Mart. qui de Re Hortensi libros ediderat, memorato Serv. in Virg. et Palladio? Casaub. ad Lamprid. in Alex. Sev.

GARGITTIUS canis Geryonis, boves eius custodiens, Cerberi frater, a pecoris abactore Hercule caesus est, Pollux in Fabulis. Vide Albric. in Deorum imaginibus c. de Hercule, ut et in voce Gargettus.

GARGOGILUM vet. ac nobile castrum Galliae, ad Ligerim, in finibus Carnutum, dioecesique Aurelianensi. Vulgo Iargeau. Monasterium S. Crucis Cargogilensis numeratur, inter Aurelianenses Ecclesiae res, in literis Caroli Calvi, Hugonis et Leonis VI. Vide Hadr. Vales. Not. Gall.

GARGUS unus ex collibus Tauri montis.

GARIANNONUM opp Angliae ad Ort. in Garieni flov. ostium, emporium Norvico urbi propinquum, olim Burghcastle Camdeno, ex cuius ruinis hodie Yarmouth emersit.

GARIBALDUS Longobardorum in Italia Rex XI. successit patri Grimoaldo A. C. 673. mox at depositus locum fecit Bertatido vel Pertarido Rege exuli, quem vide.

GARIEUS vide Idrieus.

GARITES Gall. Aquitanicae pop. circa Garumnam incolentes, soli Caesari memorati l. 3. c. 6. quos Elusatibus atque Auscis medios interponit. Horum urbs Aginum, et regio Agenots, teste Orontio, et Marliano. Baudr. ubi nunc Comitatus Gaurensis le pais de Ganre, ad Egirsium amnem, inter Auscios, et Lactorium, aliquot leucis ab Aginno in Austr. Comitatus hic inter Comit. Fidentiacensem, et Vicecom. Laomaniensem ac agrum Condomiensem positus, oppida habet, Florentiam novum municipium, Simpodium Sampui, et Salvitatem la Sauvetat de Gaure. Hadr. Vales. Not. Gall.

GARIZIM vel GERIZIM mons in in finibus tribus [orig: tribŻs] Ephraim, et Manasse altissimus, in quo sita fuit urbs Sichem, prope quam habitavit et altare condidit patriarcha Abraham, Gen. c. 12. v. 4. et Iacob, Gen. c. 33. v. 20. In hoc monte Pontifex Manasses. frater Gaddi, quum duxisset filiam Satrapae Samaritani, ideoque a Iudaeis dignitate sacerdotii privaretur, confugiens ad socerum, templum simile Hierosolymitano aedificavit, et sacra similia Leviticis instituit eo tempore, quo Alexander Mag. Monarchiam Persicam occupavit. Ioseph. l. 11. c. 7. Id templum annis 200. post, una cum Samaria, evertat Ioh. Hyrcanus fil. Simonis fratris Iudae Maccabaei. Ioseph. l. 13. c. 16. Sed tamen nihilominus in eiusdem montis vertice Samaritani, quorum 11000. a Vesasiano ibi occisa, adorabant, et acerrime Christianos oderant, usque ad Iustiniani Imp. tempora, qui plerosque ad fidem Christi perduxit, ac templum paulo ante iussu Zenonis Imp. in eo monte in honorem Christi exstructum instauravit, et munitionem addidit, unde seditiosos Samaritanos posset compescere, ut Procop. l. 5. de adificiis Iustiniani, narrat. Cyrillus putat hunc eundem montem esse, supra quem Iosue aedificavit altare, et populus Israel audivit a sacerdotibus recitari benedictiones, legi obtemperantibus propositas. Scribunt enim montem hunc, ad dextram fontis Iacob, Parnassi instar bicipitem fuisse, cuius alterum caput Gerizim, alterum Ebal nominatum sit. Vide quoque Deut. c. 11. v. 29. Ios. c. 8. v. 33. Iud. c. 9. v. 7.

GARLANDUS vide Steph. Garlandus.

GARMAA Thraciae opp. Procop.