December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMUS SECVNDVS Literas D, E, F, G, H, I, K, L, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

image: s0348b

S. GALLI Abbas potens olim, ac inter Principes Imperii, quem titulum Ulrico Abbati, ex Altosaxa familia a Philippo Aug. Basileae collatum, refert Cont. Fabariensis in Ann. hodieque satis late imperat. Paret illi in Turgea opp. Wila; dein in sup. Turgea, ager non contemnendus, cuius incolae die Gottshausleuth dicti, in certas regionis Gegningen distribuuntur, quae in suas divisae sunt Praefecturas, vide infra. Porro Comit. Toggenburgicus Abbatis quoque imperium agnoscit, salvis tamen subditorum privilegiis; quorum beneficio inter alia libertate religionis fruuntur, vide Toggii. In praefectura tandem Rheguscorum, ad Helvetios spectante, minor iurisdictio multis in locis ad Abbarem pertinet. Vide Simler. Descr. Helvetiae, et infra in voce Sangallensis Abbas.

Loca in Turgea sub Abbatis ditione.

Berg. Bergknecht. Bernardscell. Geiserwald. Gold. Gottsauw. Helffenschwyl. Hettischwy. Lumiswyl. Morswil. Mula. Rodtmont. Romitzhorn. Roschach. Strubencell. Summerey. Tablata. Thumbach. Underegg. Waldkirch. Wiger. Wittenbach. Zeberwangen. Zuzwil.

S. GALLI opp. Vide Sangallum.

GALLIA [1] maxima Europae pars, quicquid enim terrarum a Rheno per Oceanum, Pyrenaeos montes, mare Mediterraneum, et Appenninum montem, usque ad Anconam clauditur, communi appellatione Gallia Latinis appellatur. A candore populi sic dicta, *ga/la enim Graecis idem quod lac Latinis. Montes namque et rigor caeli ab ea parte Solis ardorem excludunt, ut eorum corpora non colorentur. Regionem hanc olim in Cisalpinam, et Transalpinam divisere [orig: divisÍre]. Cisalpinam dixerunt [orig: dixÍrunt], quam hodie fere communi vocabulo Lombardiam vocamus, quae Italiae pars est. Transalpinam, quae his 5. metis, Rheno nempe, Oceano, Pyrenaeis montibus, Mediterraneo mari, et Alpibus finitur. Hane Transalpinam iterum, Caesare teste, triplicem fecere [orig: fecÍre]. Belgicam Celticam, et Aquitanicam. Belgicam, quae Oceano, Rheno, Matrona [orig: Matron‚] et Sequana [orig: Sequan‚] fluminibus includitur, hodieque maiori ex parte lingua Teutonica utitur, et Germania inferior (cui Picardia coniuncta est) vocatur. Celticam vero seu Lugdunensem, quae Garumna [orig: Garumn‚], Sequana [orig: Sequan‚], et Rhodano fluminibus comprehenditur. Haec nunc Francia dicitur. Aquitanicam denique, quae a Garumna ad Oceanum et Pytenaeos montes extenditur Septentrionem versus Oceanum habet qui et sinus Aquitanicus, ab Occasu Hispaniam, a Mer. Narbonensem provinciam. Corporibus hominum, et lingua [orig: lingu‚] a ceteris differt, hodieque maior eius pars Gasconia, vel Vasconia dicitur. Hic Gallorum antiquus terminus. Sed Gallorum regio, quae hodie regni nomine gaudet, atque vernaculo vocabulo Franciae regnum vocatur, non tam late patet, sed tantum versus Septentr. angustior est, quantum illi linea ab Argentorato ad Rhenum sito, Iccium portum (hodie Caletum) usque deducta adimit; comprehenditque omnem eum terrarum tractum, qui hac [orig: h‚c] linea [orig: line‚], Oceano, Pyrenaeis montibus, mari Mediterraneo, Alpibusque montibus continetur. Triplex etiam nomen habuit Gallia, Togata enim, Comata, et Braccata dicta est. Togata dicitur Cisalpina, quae sc. inter alpes est, et Rubiconem fluv. antiquum Italiae limitem: Ita dicta, quod populi illi Romanorum more toga uterentur. Braccata autem Gallia dicta est Narbonensis provincia: a braccis villosae vestis genere appellata, quibus peculiariter eius provinciae homines utebantur. Comata denique cognominabatur omnis Transalpina Gallia, a comae nutriendae studio. Baudr. Gallia est, Cisalpina, et Transalpina. Gallia Cisalpina, quae et Togata dicta, divisa fuit in Cispadanam, et Transpadanam, Gallia Cispadana vulgo nunc dicitur Lombardia di qua del Po Gallis dicta. Dividuntur inter se flumine Pado. Galliae Cispadanae populi fuere [orig: fuÍre] Ligures, Anamani, Boii, Lingones, et Senones; Transpadanae autem fuere [orig: fuÍre] Cenomani, Euganei, Insubres, Orobii, Lepontii, Salassi, Libicii, Laevi, Taurini, et Segusini. Histri vero, Carni, et Veneti populli a quibusdam Galliae Transpadanae accensentur, et ab aliis omnino ab ea excluduntur, teste Briertio. Est et Gallia Subalpina, quae nunc Pedemontium dicitur; estque pars Galliae Cisalpinae. Gallia vero Transalpina, quae alias Comata, in Aquitanicam, Celticam, et Belgicam subdivisa proprie et vere Gallia est, nunc Francia dicitur, vulgo la France, uti etiam ab Anglis dicitur, Hispanis, et Italis Francia, Germanis Franckreich, estque regnum Europae potentissimum, de quo pluribus in voce Francia, Gallia Aquitanica continebat totum tractum, ubi nunc sunt aquitania verae seu Guienna cis Garumnam, Vasconia, Benearnia, Pictavia, Santonia, Petrocorium, Ruthenensis provincia, Bituricensis, Lemovicensis, et Cadurcensis, cum Alvernia. A. Iuv. facunda dicitur Gallia, Sat. 15. l. 5. v. 111.

Gallia causidicos docuit facunda Britannos.

Idem Sat. 7. l. 3. v. 147.

--- Accipiat te
Gallia, vel potius nutricula causidicorum
Africa ---



image: s0349a

Hinc Adiectiva, Gallicanus, ut res Gallicanae, apud Cic. in orat. pro Quinctio. Item Gallicus, ut Gallica terebra, Columell. l. 5. Item Gallius, ut Galiiae mulieres apud Sallust. Hist. l. 4. c. 5. Denique Gallus, unde Galli dicti sunt, qui ex Gallia originem habent. Illia autem viliores, et crassiores vestes, vel pannos texebant, quippe quibus, teste Strab. l. 5. p. 212. lana, unde saga conficiebantur, crassior, et asperior fuit. Iuv. Sat. 9. l. 3. v. 28. et 30.

--- Pingues aliquando lacernas,
Et male percussas textoris pectine Galli.

Mart. l. 4. Epigr. 19. cuius epigraphe de Endromide.

Hanc tibi Sequanicae pinguem textricis alumnam

Idem l. 6. Epigr. XI. cuius epigraphe in Marcum.

--- Me pinguis Gallia vestit.

Urbes Galliae Aquitanicae clariores: Aginnum, Agen, in Aginnensi provincia. Albiga, Alby, in Occitania superiori. Angeriacum, S. Iean d'Angely, in Santonia. Anicium seu Podium, le Puy. Vide Podium. Aquae Tarbellicae, Dax, in Vasconia. Aturus, Ayre, in Vasconia. Aureliacum, Orilhac, in Alvernia. Auscii, Auch, in Arminiaco tractu. Baiona, Baione, in Vascitania. Bergeracum, Bergerac, in Petrocoricensi provincia. Biturix, Bourges, in Bituricensi provincia. Blabia, Blaye, in Guienna. Briva Curretia, Brive, in Lemovicis. Broagium, Brovage, in Santonia. Burdegala, Bordeaux, in Aquitania propria seu Guienna. Cadurcum, Cahors, in Cadurcensi provincia. Castrum Heraldi, Chastelleraut, in Pictavia. Claromons, Clermont, in Alvernia. Condomum, Condom, in Condomensi tractu. Consorani S. Licer de Conserans, in tractu cognomine. Elusa, Eause, in Arminiaco tractu. Engulisma, Angoulesme, in Engolismensi provincia. Exelodunum, Issoudun, in Bituricensi provincia. Fanum S. Iohannis Pedeportuensis, S. Iean Piedeport, in Navarra inferiori. Figeacum, Figeac, in Cadurcensi provincia. Floriopolis, S. Flour, in Alvernia. Fontenaeum, Fontenay le Comte, in Pictavia. Fuxium, Foix, in Occitania. Gueretum, Gueret, in Marchia. Issuria, Issoire, in Alvernia. Lactorium, Lectoure, in Arminiaco. Lascura, Lescar, in Benearnia. Lemovices, Limoges, in Lemovicensi provincia. Liburnia, Libourne, in Guienna propria. Lodunum, Londun, in Pictavia. Lumbarium, Lombez, in Convenis. Lucionum, Lucon, in Pictavia. Lugdunum Convenarum, S. Bertrand de Comminges, in Convenis. Malleacum, Maillezais, in Pictavia. Mimate, Mende, in Gabalis. Mons Albanus, Montauban, in Cadurcensi provincia. Mons Martiani, Mont de Marsan, in Vasconia propria. Neracum, Nerac, in Vazatensi provincia. Navarressum, Navarrins, in Benearnia. Niortium, Niort, in Pictavia. Olorona, Oleron, in Benearnia. Palum, Pau, in Benearnia. Pamiae seu Apamia, Pamiers, in Occitania. Petrocorium, Perigueux, in Petrocoricensi tractu. Pictavium, Poictiers, in Pictavia. Podium seu Anicium, le Puy, in Velaunis. Portus Santonum. Vide Rupella. Rigodunum, Riom, in Alvernia. Rivi, Rieux, in Occitania. Rupella, la Rochelle, in Alnetensi tractu. Ruthena, Rhodez, in Ruthenensi provincia. Santones, Saintes, in Santonia. Sarlatum, Sarlat, in Petrocoricensi provincia. Tarba, Tarbes, in Bigerrensi regione. Tutela, Tulle, in Lemovicensi provincia. Vabrae, Vabres, in Ruthenensi provincia. Vasatum, Bazas, in Vazatensi provincia. Vaurum, Lavaur, in Occitania. Verdunum ad Garumnam, Verdun, in Gaurensi tractu. Villafranca Ruthenensis, Villefranche de Rovergne, in Ruthenensi provincia. Usarchia, Userche, in Lemovicensi provincia.

GALLIA Celtica seu Lugdunensis Gallia Lugdunensis Ligeri, Sequana [orig: Sequan‚], Matrona [orig: Matron‚], et Rhodano fluviis, et Vogeso monte praeter propter defintia Augusto. Tres enim primi fluvii transcenduntur pluribus in locis, et Caletae, Meldae, Parisii, Tricasses, Lingones, Sequani fuere [orig: fuÍre] in Celtica, uti et Helvetii. Ibi nunc sunt provinciae Francia, Campania ex parte, Normannia, Britannia minor, Burgundia, Helvetii, Bressia, Lugdunensis, Nivernensis, Belsia, Andes, Coenomani, et Turones, testibus Sansono et Brietio; quamquam Cluv. crediderit Helvetios fuisse in Gallia Belgica.



page 349, image: s0349b

Urbes Galliae Celticae clariores:

Abrincae, Auranches, in Normannia. Alenconium, Alencon, in Normannia. Ambasia, Amboise, in Turonia. * Andegavi et Andes, Angers, in Andegavia. Antisiodorum, Auxerre, in Burgundia. * Aureliae, et Aureliani, Orleans, in Aurelianensi provincia. Auxona, Aussone, in Burgundiae Ducatu. Baiocae, olim Baiocasses, Baieux, in Normannia. Bellica, Bellay, in Bressia. Belna, Beaulne, in Burgundia. Blesae, Blois, in Blesensi tractu. Briocum, S. Brieu, in Brit. minori. Burgus, Bourg en Bresse, in Bressia. Cabillonum, Chalon sur Saone, in Burgundia. Cadomus, quasi domus Caii, Caen, in Normannia. Calidobeccum, Caudebec, in Normannia. Calvomontium, Chaumont en Bassigny, in Campania. Carnutes, Chartres, in Belsia. Caroburgus, Cherbourg, in Normannia. Castilio, Chastillon sur Seyne, in Burgundia. Castrodunum, Chasteau Dun, in Belsia. Genomani, le Mans in Cenomanis. Constantia Castra, Coustances. in Normannia. Corisopitum, Quimper, seu Quimpercorentin, in Britannia minori. Deppa, Dieppe, in Normannia. Dinanium, Dinan, in Brit. minori. * Divio, Diion, in Burgundia. Dola, Dole, in Comitatu Burgundiae. Dolus seu Dolis, Dol, in Britannia minori. Drocum, Dreux, in Belsia. Ebroicae, olim Eburovices, Eureux, in Normannia. Fallesia, et Promontoriolia, Falaise, in Normannia. Flexia, la Fleche, in Andegavensi provincia. Gisortium, Gisors, in Normannia. Graeum, Gray, in Comitatu Burgundiae. Iuliobona, l'Isle-bonne, in Normannia. Latiniacum, Lagny, in Bria. Lausanna, Lausanne, in Helvetiis. Leona, S. Pol de Leon, in Britannia minori. Lexovii, Lisieux, in Normannia. Lingonae, veterib. Lingones, Langres, in Campania. Lochia, Loches, in Turonensi provincia. Lugdunum, Lion, in Lugdunensi provincia. Lutetia, Paris, in provincia Insulae Franciae. Maclovium, prius Aletha, S. Malo, in Brit. minori. Mariscona, Mascon, in Burgundia. Mauritania, Mortaigne, in Perticensi provincia. Meduana, Mayenne, in Cenomanis. Medunta, Mante, Ins. Franciae. Meldae, Meaux, in Bria. Melodunum, Melun, in Ins. Franciae. Molinum, Molins, in Borboniensi provincia. Mons Argus, Montargis, in Vastinio tractu. Mons Brisonis, Monbrisson, in Forensi provincia. * Nannetes, Nantes, in Britannia minori. Nivernae, et Nivernum, Nevers, in Nivernensi provincia. Nongentum, Nogent le Retrou, in Perticensi provincia. Osismi sive Osismii. Vide Trecorium. Oximum, Hyesmes, in Normannia. Pons arcuensis, Pont de l'arche, in Normannia. Pontisara, Pontoise, in provincia Insulae Franciae. Portus Graciae, Haure de Grace, in Normannia. Quinpercorentinum, opp. Britanniae praecipuum Osismorum, Ep. sedes, Quimpercorentin. Vide Corisopitum. Remorentinum, Remorentin, in Solonia tractu Aurelianensis provinciae. * Rhedonae, veteribus Rhedones, Rennes, in Britannia minori. Rodumna, Rovanne, in Forensi provincia. * Rothomagus, Roven, in Normannia. Sagium et Saium, seu Saii, olim Sesuvii, Seez, in Normannia. Salinae, Salins, in Comitatu Burgundiae. Salmurium, Saumur, in Andegavensi provincia. Salodurum, Soleurre, in Helvetiis. Senones, Sens, in Burgundia. Tigurum, Zurich, in Helvetiis. Trecae, Troyes, in Campania provincia. Trecorium, olim Osismi, Treguier, in Brit. minori. * Turonae, veteribus Turones, Tours, in Turonia. Veneti, et Venetia, Vannes, in Brit. minori. Vernolium, Vernevil, in Normannia. Vernoninm, Vernon, in Normannia. Vesulum, Vesoul, in Comitatu Burgundiae. Vesuntio, Besancon, in Comitatu Burgundiae. Vindocinum. Vendosme, in Belsia. Vira, Vire, in Normannia.

GALLIA Narbonensis seu Braccata Gallia Braccata, in 4. etiam dispescitur. Occitanam, in qua Tolosa; Provinciam, in qua Aquae Sextiae, Delphinatum, in quo Gratianopolis, et Sabaudiam, in qua Cambericum.


page 350, image: s0350a

Urbes Galliae Narbonensis clariores: Agatha et Agathopolis, Agde, in Occitania. Alba Helviorum, quae et Vivario, Viviers, in Vivariensi provincia. Annessiacum, Annesi, in Sabaudia. Annonaeum, Annonay, in Vivariensi tractu. Antipolis, Antibes, in Provincia. Apta, Apte, in Provincia. Aquae mortuae, Aigues mortes, in Occitania. * Aquae Sextiae, Aix, in Provincia. Arausio. Orange, in Provincia. Arelate et Arelatum, Arlcs. in Provincia. * Avenio, Avignon, in Provincia. Belloquadrum, Beaucaire, in Occitania. Biterae, Besiers, in Occitania inferiori. Brigantium, Briancon, in Delphinatu. Cabellio, Cavaillon, in Provincia. Carcaso, Carcassone, in Occitania. Carpentoracte, Carpentras, in Provincia. Castra; Castres, in Occitania superiori. Caucoliberis, Collioure, in Comitatu Ruscinonensi. Civaro, Chambery, in Sabaudia. Civitas, la Cioutat, in Provincia. Crestidium, seu Crista Arnaldi, le Crest, in Delphin. Dea et Dia, Die, in Delphinatu. Dinia, Digne, in Provincia. Draguignanum, Draguignan, in Provincia. Ebredunum, Ambrun, in Delphinatu. Electa, Aleth, in Occitania. Fanum S. Eutropii, S. Tropez, in Provincia. Forum Iulium, Freius, in Provincia. Forum Neronis, Forcalquier, in Provincia.? Geneva, Geneve, in Sabaudia. Glandeva, Glandeve, in Provincia. Granopolis et Gratianopolis, Grenoble, in Delphin. Grassa, olim Griniacum, Grasse, in Provincia. Helena, Elne, in Comitatu Ruscinonensi. Helvii. Vide Alba Helviorum. Limosium, Limoux, in Occitania. Luteva, Lodesve, in Occitania. Magalone, Maguelone in Occitania. Maritima, Martegues, in Provincia. Massilia, Marseille, in Provincia. Mauriana, S. Iean de Maurienne, in Sabaudia. Monmelianum, Monmelian, in Sabaudia. Mons Pessulanus, Montpellier, in Occitania inf. Montilium Audemari, Montelimart, in Delphinatu.? Narbo, Narbonne, in Occitania.? Nemausus, Nismes, in Occitania. Nicaea, Nice en Provence, alias in Provincia. Papuli Fanum, S. Papoul, in Occitania sup. Perpinianum, Perpignan, in Comitatu Ruscinonensi. Piscenae, Pezenas, in Occitania inf. Pons S. Spiritus, Pont S. Esprit, in Occitania inf. Pontiopolis, olim Therme, S. Pons de Tomiers, in Occitania inferiori. Regium, Riez, in Provincia. Romanum, Romans, in Delphinatu. Sanicium et Sanecia, Senez, in Provincia. Sistarica, Cisteron, in Provincia. Tarantasia, Moustier en Tarentaise, in Sabaudia. Tarasco, Tarascon, in Provincia. Telo et Telona, Toulon, in Provincia. * Tolosa, Tholouse, in Occitania sup. Tricastra, S. Paul de troix Chasteaux, in Delphinatu Tunonium, Tonon, in Sabaudia. Turnonium, Tournon, in Vivariensi tractu. Valentia, Valence, in Delphinatu. Vapincum, Gap, in Delphinatu. Vasio, Vaison, in Provincia. Vencia, Vence, in Provincia. Vienna Vienne, in Delphinatu. Vivarium, seu Alba Helviorum, Viviers; in Vivariensi tractu. Utica, Usez, in Occitania.

GALLIA [2] Belgica terminatur ab Or. Rheno fluvio, a Sept. partim Rheno, partim Oceano Germanico, ab Occas. mari Britannico et Gallia Celtica, a qua etiam terminatur in Austr. Nunc in plures provincias dividitur, nempe in Picardiam, Campaniam ex parte, Lotharingiam, Alsatiam, Germaniam cis Rhenum, et partem Australem Belgii, quae partim Regi Franciae, partim Regi Hispaniae subest. Belgium enim versus Bor. fuit sub Germania comprehensum. Ex his partibus Gallia Aquitanica tota Regi Franciae subest, uti et Gallia Narbonensis, excepta [orig: except‚] Sabaudia [orig: Sabaudi‚], et Gallia Celtica seu Lugdunensis exceptis Helvetiis et Sequanis; et ex Gallia Belgica, maior pars ipsius imperio subest, nempe Picardia, Campania, Alsatia, Artesia, pars Flandriae, et Hannoniae, cum parte Lotharingiae. Colonienses autem, Trevirenses, Clivenses, Iuliacenses, et Leodienses sunt in Germania, et propriis parent Principibus: Altera vero pars Belgii Australis Hispanum agnoscit dominium, dempta [orig: dempt‚] tantum [orig: tantŻm] aliqua [orig: aliqu‚] parte, quae subest dominio Hollandorum. Urbes Galliae Belgicae clariores nunc sunt. Abbavilla, Abbeville, in Picardia.


image: s0350b

Ambiani et Ambianum, Amiens, in Picardia. Atrebatum, Arras, in Attesia. Avenna, Avesne, in Hannonia. Augusta Veromanduorum, olim Episcopal. nunc Abbatia, Vermand, in Picardia. Barrum Ducium, Barle Dui, in Barensi Duc. * Bellovaci, Beauvais, in Ins. Franciae. Bethunia, Bethune, in Hannonia. * Bononia, Bologne, in Picardia. Calerum, Calais, in Picardia. Carolopolis, Charleville, in Campania. Catalauni, Chalons sur Marne, in Campania. Compendium, Compiegne, in Ins. Franciae. Corbia, Corbie, in Picardia. Cortracum, Courtray, in Flandria. Duacum, Dovay, in Flandria. Dunquerca, Dunquerque, in Flandria. Durocottorum. Vide Rhemi. Fara, la Fere, in Picardia. Furnae, Furnes, in Flandria. Gravelinga, Gravelines, in Flandria. Guisia seu Cusia, Guise, in Picardia. Hamum, Ham, in Picardia. Hedinum, Hedin, in Artesia. Ianvilla, Ioinville, in Campania. Insulae, Lisse, in Flandria. Laudunum, Laon, in Ins. Franciae. Maceriae, Maisieres, in Campania. Marsalium, Marsal, in Lotharingia. * Metae, olim Mediomatrices, Metz, in Lotharing. Mons S. Vinoci, Vinoxbergue, in Flnadria. Monstrolium, Montrevil, in Picardia. Mosomium, Mouson, in Campania. * Nancaeium, Nancy, in Lotharingia. Noviodunum et Noviomum, Noyon, in provincia Insulae Franciae. Perona, Perone, in Picardia. Quinctinopolis, S. Quentin, in Picardia. Retelium, Retel, in Campania. * Rhemi, quae et Durocottorum, Reims, in Campania. Sedanum, Sedan, in Campania. Silvanecti et Silvanectum, Senlis, in Ins. Franciae. Suessionae, veteribus Suessiones, Soissons, in Insula Franciae. Theodonis villa, Thionville, in Ducatu Luxemburgico. Tornacum, Tournay, in Flandria. * Tullum, Toul, in Lotharingia. Virodunum, Verdun, in Lotharingia.

GALLIA Novempopulana Sex. Ruf. vel Novempopulonia pars Aquitaniae, inter Garumnam fluv. montes Pyrenaeos, et Oceanum contenta, sic a novem populis in illa praecipuis dicta, vulgo la Cuascogna, Gascoigne.

GALLIA Subalpina Plin. l. 4. c. 17. pars Cisalpinae Alpibus subiecta, quae regio Pedemontana, et principatus Pedemontanus dicitur, vulgo Piedmont; in qua Augusta Taurinorum, conventus iuridicus, et sedes Principis, qui Sabaudiae Dux est, ibi residens, cum principatus longe maior, magisque Sabaudia [orig: Sabaudi‚] excultus sit.

Urbes Galliae Subalpinae, i. e. principatus Pedemontani.

* Asta, Asti. * Augusta Taurinorum, Turino. Augusta Praetoria, Aosta. Eporedia, Iurea. Fossanum, Fossano. * Mons Vici, Mondovi. Salutiae, Saluzzo. * Vercellae, Vercelli.

GALLIA Togata pars Galliae Cisalpinae, a Placentia Anconam usque protensa, (licet alii alios terminos faciant) in va Aemilia, et pars Umbriae, in ora Senonum, Hadriatico mari exposita, inter Apenninum montem ad Mer. et Padum fluv. ad Bor. perstricta.

GALLIACUM castrum Galliae, ad fluv. Tarnim, vulgo Gaillac. Eius meminit Petrus Hist. Albig. c. 54.

GALLIANI Saltus qui et Aquinates, teste Plin. l. 3. c. 15. Galeata, pagus Aemiliae, in agro Foroliviensi, Meldulae opp. et Civitellae oppid. ad 2. mill. pass. vicinus.

GALLIANUM opp. Lombardiae Cispad. in Marchionatu Montisferrati.

GALLIARUM Patricius vide supra Aetius.

GALLICA auctore A. Gell. l. 13. c. 21. verbum novum, non diu ante aetatem M. Ciceronis usurpari coeptum: genus quoddam calceamenti fuit, pedibus muniendis institutum, viatorium potius, quam utbanum. Unde eius usum intra urbem in Antonio damnavit Cic. et in discipulis suis Castritius Rhetor, quos Gallicis calceatos per urbis vias incedere, nequaquam decorum iudicavit, apud praefatum Gell. Nisi forte in loco illo Gellii pro Gallicis, potius Caligis legendum. Gallorum fuisse proprium calceamentum, ipsa vox sonat; atque inde in Latium et Italiam delatum. Quibusdam id calcei genus videtur, quod hodieque Galli vocant Galloches, et pedes a frigore atque humore defendit. Verum si Veterum Gallicae soleis et crepidis fuere [orig: fuÍre] similes, ut ex Gellio discimus, multum sane quoad formam abiere [orig: abiÍre] ab hodiernis Gallicis, quae superiorem etiam pedum partem operiunt, cum illae, solearum ac crepidarum instar, partem eam nudam apertamque relinquerent. Interim id inter Gallicas crepidasque discriminis statuit Balduin. quod Gallicarum soleae olim, ut et nunc, e ligno fuerunt [orig: fuÍrunt], crepidarum vero duplici triplicique corio simul compacto constiterint; atque harum imaginem hodieque adhuc apparere, in Capucinorum soleis, illarum in Fulliensium sandaliis


image: s0351a

exstare, vide ipsius Calceum Antiqq. c. 14. Iul. Nigron. Gallicam cum caliga eandem facit, aut certe, Rei publicae primorumque Imperatorum aevo, tam exiguum inter utrumque hoc calceamenti genus discrimen agnoscit, quam inter voces ipsas cernitur, quod fere nullum est: proinde alteram pro alter a promiscue usurpari, l. de Caliga c. 2. ait. Cui assentiens Heribertus in Onom. Nescio, inquit, an promiscue Gallica pro caliga accipiendum. Sed aliud quid fuisse Gallicam, saltem recentiori aevo, videtur colligi posse, ex Tertull. Carm. ad Senatorem c. 2.

--- Caligaque vemota [orig: vemot‚]
Gallica sit pedibus molli redimita papyro.

Ubi indigitatur, Senatorem illum cum religione mutasse calceos; et caliga [orig: calig‚] spreta [orig: spret‚], qua hactenus usus fuerat, Gallicam indusse. Diminut. Gallicula: unde ad verba Auctoris ad Herennium, pedibus soleae lineae inductae sunt, ait Dempster. Viros doctos observasse, Galliculas hosce calceos proprie nominari Gloss. vett. sanda/lion, Gallicula etc. Vide quoque infra Sabotae, it. Sandalium.

GALLICA Flavia Hisp. urbs Ilergetum. Ptol. Fraga Varrer. Vide Flavia Gallica.

GALLICAE Paludes quae et Stagna Hadriatica, Vitruv. Lagune di Venetia, intimus maris Hadriatici recessus, apud Venetam urbem, quae intra illas condita, ab omni hostili invasione tuta est. Vide Mare Nigrum.

GALLICANUM opp. Latii, ubi ol. Gabiorum Urbs.

GALLICANUS [1] Cos. cum Atilio Titiano, A. U. C. 879. et cum Venustio, A. U. C. 902. et cum Symmacho, A. U. C. 1082.

GALLICANUS [2] ex Consulibus apud Iul. Capitolin. in Gord. III. Post haec veterani ad Curiam venerunt [orig: venÍrunt] --- Ex quibus duo ingressi Capitolium, quum illic Senatus ageretur, ante ipsam aram a Gallicano ex Consulibus et Maecenate ex Ducibus, interempti sunt: Graece *u(patiko\s2, h. e. ex Consule, sive Vir Consularis, sicur Maecenas ex Ducibus, i. e. qui Dux fuerat. Utrique hi a Populo occisi sunt postea, apud eundem in Maximinis.

GALLICANUS [3] militum Dux celebris, ducta [orig: duct‚] Constantia [orig: Constanti‚], filia [orig: fili‚] Constantini Mag. in ex peditione quadam contra Barbaros, se periculo inextricabili implicitum sentiens, a duobus amicis persuasus, votum Deo fecit, Christi fidem se amplexurum, si victor evasisset. Cuius damnas, fideliter quae pollicitus erat, praestitit, Martyr sub Iuliano Apostata tandem factus. Baron. A. C. 330. et 362.

GALLICANUS [4] Ovinius vide Ovinius.

GALLICANUS [5] mons Plutarch. Gallicanus saitus Ciceroni, mons Campaniae, idem cum Massico, et Gauro, teste Blondo cum aliis, (cum pago, qui Cascano dicitur) Suessae urbi finitimus, Garro hodie, inter Suessam, et Sinuessam urbes.

GALLICINIUM h( a)lektorofwni/a, Marci c. 13. v. 30. tempus est antelucanum, quo matutina avis, gallus, cantu suo ad laborem homines excitat: et quidem proprie medium inter mesono/ktion, et mane, ut definit Evangelista: Media [orig: Medi‚] nocte, gallicinio aut mane. Unde Censor. in partes dici enumerans, c. 19. Gallicinium, inter mediam noctem, et conticinium, medio loco enumerat. Neque aliter Macrob. Sat. l. 1. c. 3. Et Glossae vett. Conticinium, o( metacu\ a)lektruofwni/as2 xro/nos2, tempus, quod est inter gallicinia: ubi plurali numero dicuntur, quia plura sunt. Gallus enim a media nocte canere incipit. Deinde medio inter mesunu/ktion et auroram spatio rursus canit, quem proin cantum multi secundum vocant. Aristoph. *)ekklhsiaz.

*ou)d ei) ma\ *dia to/t( h)=lqes2, o(/te to\ deu/teron.
*)alektruw\n e)fqe/ggeto ---
Neque per Iovem, si tunc venisset, cum secundo
Gallus canebat.

Unde Adagium vet. apud Paroemiographos, de quo multa Erasmus, *prin h)\ to\ deu/teron a)lektruw\n e)fqe/ggeto, Priusquam gallus secundo canat, i. e. summo mane. Vide quoque Synes. Ep. 4. Melam. l. 1. c. 10. Plin. l. 10. c. 21. etc. E quibus liquet, secundum illud gallicinium et quartam vigiliam, idem esse, Quamvis autem profunda [orig: profund‚] nocte bis galli canant, tamen cum aliquid factum legitur Gallicinii tempore, absque numeri adiectione, semper posterius intelligitur, quod sic kat' e)coxh\n vocatur, aut quia runc galli acrius et alacrius canunt. aut quia posterior ille cantus hominibus est utilior, cum ad diurnos labores eos excitet: aut denique, quia prioris gallicinii tempus alio designatur nomine; vocatur enim mesonu/ktion, medinoctium. Itaque non solum Marcus Evangelista, sed et Censorin. ac Macrob. gallicinium, inter mediam noctem et mane interponunt, ut vidimus: unde facilts conciliario, inter Marcum et reliquos Evangelistas, circa designationem temporis, quo Christum Petrus ter abnegaturus erat. Nam iuxta Marcum Christus Petro praedixit fore, ut ter abnegaret, pri\n h)\ di\s2 a)lektora fwnh=sai, antequam Gallus bis cantasset: et vero, cum cecinisset post primam abnegationem, post tertiam, e)k deute/rou a)le/ktwr e)fw/nhse, rursus cantavit gallus, c. 14. v. 30. et 68.. At in aliis non cantat gallus, ante tertiam abnegationem, Matth. c. 26. v. 34. Lucae c. 22. v. 34. et Ioh. c. 13. v. 38. Quae sic conciliantur, ut Petrum primo negasse statuamus circa mediam noctem, et tum gallum primo cecinisse; at tertio negasse, circa quartam vigiliam, vel circa illud tempus, quod Gallicinium solet dici et gallum tum temporis iterum cantasse. Quo posito, haec Christi verba, Non cantabit gallus aut priusquam cantet gallus: idem erunt, ac si dixisset, Ante tempus gallicinii, vel, Non cantabitgallus sollenni illo cantu, a quo tempus, quo canit a)lektorafwni/a dicitur, priusquam ter me negaveris etc. Vide hac de re multis erudite disputantem Sam. Bochart. Hierszoici Parte prior. l. 1. c. 17. et infra in voce Nocturna, ubi unum ex


page 351, image: s0351b

nocturnis officiis hoc nomine in Eccl. Rom. quoque indigitari videbimus. Adde saltem, strictiora vett. Christianorum ieiunia, quae ex aliqua sollicitudinis Ecclesiasticae causa indicabantur, ut et ea, quae Paschatis festo celebrabantur, ad usque Galli cantum nonnumquam extendi consuevisse, ex Epiph. cum alias stationes suas ac ieiunia circa vesperam Montanistae hora [orig: hor‚] nona [orig: non‚] Orthodoxi communiter finirent, uti docet Desid. Herald. Castigat. ac Notis ad Minuc. Fel. p. 13.

GALLICUM Ant. opp. et fluv. Hispaniae Tarraconensis, in Aragonia.Opp. idem est cum Gallica Flavia: fluv. Galiego nominatur, in Iberum influens inter Caesaraugustam, et Osicerdam. Ferr. Baudr. Gallicum opp. quid sit, non constat: Si idem cum Gallica Flavia; est Fraga, si Forum Gallorum, est Zuera, seu Gurrea, seu Luna. Vide ibi. Gallicus autem fluv. quibusdam est Gallego; qui ortus ex Pyrenaeis montibus, in Iberum fluv. se exonerat iuxta Caesaraugustam.

GALLICUM Fretum pas de Calais Gallis, The streight of Calis Anglis, de Hoofden Belgis, fretum est inter Galliam et Angliam, 6. leucis Gallicis latum; nempe inter Iccium portum, Wissan et Dubrim. Dicitur etiam fretum Morinorum, et mare Germanicum separat a Britannico. Vide Fretum Gallicum.

GALLICUM Mare quod prov. Narbonensem, h. e. Gotiam vel Septimaniam atque Provinciam, a Pyrenaeo ad Varum fluv. alluit: Gallicus Sinus Liv. l. 26. c. 19. qui illud ibi inter Tuscum mare et Pyrenen collcat: sicut l. 34. inter Pyrenaeum, et Alpes Maritimas. Idem partem eius, qua [orig: qu‚] Provinciam pulsat, inter Ligures Italos et Massiliam, ac Rhodanum, oram Salyum nuncupat l. 21. c. 26. Strab. l. 4. p. 188. mare hoc Narbonense vocatur, ab urbe totius eius orae olim clarissima: Pomp. Melae mare Mediterraneum seu Internum: cuius tamen parva ad modum portio est, vix mill. pass. 1 10. a summo Pyrenaeo ad summam Alpen in longitud. patens. Idem nimis laxa [orig: lax‚] appellatione Tyrrbenum vel Tuscum aequor dicitur. Sed non sinui tantum Gallico Narbonensem provinciam alluenti, verum etiam Oceano Gallico, oram Aquitaniae Galliaeque Lugdunensis, et Belgicae pulsanti convenire videtur. Hoc, ob colonias Graecorum Massiliensium terra [orig: terr‚] marique sparsas, mare Graecum Angli scriptores nuncupavere [orig: nuncupavÍre]; Nunc mare Massiliense dicitur pars maris Gallici, circa Massiliam, et Stoechadas, totamque hanc oram Provinciae. Galli mare suum vocant Mer de Levant i. e. Ortivum, cum potius Meridianum dici posset, Gothiam quippe atque Provinciam a Mer. terminans. In illo varii sinus sunt. Primo sinus Salsus occurrit, ab Hispania Galliam Italiamque mari petentibus, Mellae, eum ad Pyrenaei prom. seu Caput Crucis Cap. de Creus, et in eo portum Veneris Port Vendres ponenti, memoratus. Tum alius est inter prom. Leucatam, et Setium, in quo Ins. Blasco, hodie Briscou, Agathae urbi adversa, sita est. Hi duo sinus in unum a Strab. qui eum minorem vocat, coniunguntur. Sequitur sinus ad Graedus, a 6. gradibus, quos Rhodanus effluens facit, cognominatus: Hic a Setio incipit, et ostiis Rhodani finitur, Casaub. illum terminat prom. Citharista [orig: Citharist‚] ultra Massiliam 30. mill. Hunc sinum excipit Massiliensis, in quo Massilia: post quem sinus Sambracitanus, qui habens ab Occ. portum S. Tropesii, ab Or. portum S. Maximi, a Mer. prom. Caput Caninum Teste de Can, cum inscognomine, Grimaldum a Sept. modo Golfe de Grimaut, modo le Golfe de S. Tropes dicitur. Hunc attingit sinus Foroiuliensis, in quo est prom. S. Vincentii, et duae Insulae Leones dictae atque Forum Iulii. In eundem amnis Argenteus devolvitur. Postremus a prom. Rubeo ad prom. Gallupe Cap Garouppe pertinet, et duo alia prom. ac Lerinum, et Leronem insulas complectitur, duosque fluvios Benconem, et Cyaneum Siagne recipit. Pars aliquam Provinciae orae partem allatrans, circa Areas, Pergantionem Brigancon, et Bromum Borme, insulasque Areenses, ob tempestatum atrocitatem, mare Leonis Golfe du Lion etiam dicitur. Circa Telonem et 2. lap. a prom. dicto Cerchiec, corallium nasci affirmant Provinciales, quod olim laudatissimum in Gallico sinu, circa Stoechasias, fuisse, Plin. scripsit l. 32. c. 2. Oram aequoris Gallici illustrant Caucoliberi, Colioure vel Colibre; Helena civitas, Elde, Episcopatus olim sedes; Cannetum Cannet; Perpiniacum Perpignan, nunc Cathedra [orig: Cathedr‚] Episcopali illustre, caput Comitatus Ruscinonensis, ruinis Ruscinonis Coloniae proximum; Ripa alta Ribehaute; Salsusae vel Salsulae, Sausses Gallis, Hispanis Salses dictae; Leucata Locate; Rupes fortis Roquefort; Palma la Palme; Narbo Martius, Decumanorum olim colonia, non procul ab ostio Atacis; Biterrae Beziers, ad fluv. Obrim; Castellum novum Castelnau, ori eius proximum; Villa nova Villeneufve, Agatha ad Araurim effluentem Agde; mons Setius Mont de Sete, Magalona Maguelone; ostium fluminis Ledi; Lez, cui Monspessulanus, a Sextatione loco olim illustri non multum distans, et Castellum Latara Tour de Latte adsident; Aquae Mortuae Aiguesmortes; ostia Rhodani; Maritima Avaticorum Martegue; Massilia Graecorum; Citharista portus, et prom. Civitas la Ciotat, vino suo nobilis; Carsici, Taurentum, Telo Martius Toulon; Areae Hieres; Pergantio Brigancon, Bromum Borme, sinus Sambracitanus vel Grimaldensis supra memoratus; Forum Iuliense ad Argentei amnis ostium, Freius; Canoae Canes; Antipolis Antibe; Villa nova Villeneufve; municipium S. Laurentii, S. Laurens; et Vari amnis ostium, quo flumine Gallia ab Italia dividitur. Multi alii amnes ignobiles, et obscuri in mare Gallicum decurrunt, memoratu indigni, cum in Septimania, tum in Provincia. Multa sunt, et in eadem ora promuntoria, sed si Leucatam, et Setium Septimaniae, et Citharistam Provinciae excipias, cuncta veteribus indicta. In mari Gallico sunt insulae plurimae, sed pleraeque parvae admodum, et incultae ac desertae. Quas inter eminent quaedam maiores, nobiliores, atque cultiores, suo quaeque loco a nobis enarratae. In primis Blasco contra Agatham, vulgo Briscou, Rogero Hovedenio celebrata, alias Briscon, litteris a in i, et l in r conversis, ut in Lusciniola Rossignol, ululare urler, ulmo orme: Anguillaria l'Anguillare, Anguillade in quibusdam tabulis dicta,


page 352, image: s0352a

non longe ab ostiis Rhodani; forsitan Metina Plin. l. 3. c. 5. in Rhodani ostio. Tum Odur ad eiusdem amnis ostia, ins. quae dicitur Odur, quae est ad introitum Rhodani, Rogero Honedenio nuncupata ante Annos 450. vulgo Odor. Sequuntur tres Stoechades, Prote; Mese quae et Pomponiana, Rogero Hovedenio Pumpone appellata, inter Massiliam, et ins. S. Stephani, vulgo la Pomegue; tertia Hypaea, Is. Insulae Areensium numero item tres, contra Areas opp. les isles d'Hieres, vel tes isles d'or. Insulae duae, Leones dictae Amelio in navigatione Gregori XI. Papae ante Annos 300. vel insulae Leonum, les Lions, Foro Iulii adversae, cuius Dioecesi contribuuntur: demum Lerinus, et Lero, prior S. Honorati nomine ac monasterio illustris posterior S. Margartae Hadr. Vales. Not. Gall.

GALLICUS Limes vide supra Decimanus.

GALLICUS Oceanus a Rheno ad Pyrenaeum usque promittitur; Gallis mer du Ponant, i. e. mare Occiduum: Plin. l. 4. c. 19. Oceanus Scptentrionalis: Claudio Ptol. Oceanus Germanicus: quibusdam Oceanus Barbaricus. Inter ostia Rheni, et os Sequanae Oceanus est Britannicus, ut Plin. l. 4. c. 19. placet, ab Insula Britannia dictus, quam inter, et Galliam Belgicam Lugdunensemque funditur: Hic prope ad os Ligeris usque pertinens, recentioribus mare Anglicum appellatur: Gallis nunc Canalis, nunc idque saepius la Manche, est enim inter Gallias, et Britanniam ins. manicae modo longus, erectus, et angustus: et ins. Britannia grandi angulo Rheni ora prospicit; atque uno latere Galliae Belgieae, ac provinciae Lugdunensi 2. ac tertiae adversa est: cuius lateris extrema extremae Britanniae minori, nimirum Uxanti insulae, et promuntorio Gobaeo vel. S. Matthaei respondent. Oceanus igitur Britannicus, sive mare Anglicum hinc Britanniam ins. vel Angliam, inde Hollandiam, Zelandiam, Flandriam, Picardiam, Nortmanniam, ac Britanniam minorem aut Cismarinam alluit: et ad Oceanum Britannicum sunt Gallorum populi, Batavi, Menapii, Morini, apud quod fretum Gallicum, fretum Morinum [orig: MorinŻm] Gratio dictum, Ambiani, Caleti, et trans sequanam Lexovii, Baiocasses, Constantienses, Abrincatui, Dolenses, Aletenses, ac Osismii. Partes Oceani Britanniei sunt Fretum Gallicum, vel Fretum Morinum, Fretum Britannicum quibusdam nuncupatum: tum mare Rotomagense, quo Sequana, Rotomagum provinciae Lugdunensis 2. mertropolim. Butilam la Boville, Gemeticum, Caldebeccum, Guellebotum Quillebeuf, Tancredivillam Tancarville, Rupemque Riselae Roque de Rille praeterlapsus, recipitur. Venantii Fortunati in l. 6. Carm. 7. de Gelesuintha Regina, tale distichon est,

Pervenit, qua [orig: qu‚] se piscose Sequana fluctu
In mare fert iuncto Rotomagense sinu.

Ubi mare Rotomagense vocavit Fortunatus ab urbe nobilissima, partem Oceani Britannici circa ostium Sequanae, et qua [orig: qu‚] Sequana paulo ante Rotomagum praeterlapsus accipitur: Oceani Britannici portio inter ostia Sequanae et Ligeris, Armoricus coceanus aetate Ausonii vocabatur, cuius in Ep. 9. v. 35.

Sunt et, Aremoriei qui laudent ostrea opnti;

in Oceanum Britannicum influnnt Rhenus, Mosa, Scaldis, Agnio, Quantia, Alteia, Sumina, Aucum, Eara, Deppa, Sequana, Diva Oliina, Viria, Seva et Senuna, Arduns, Rintius Rance, aliaque flumina. Inco Oceano sunt insulae Walacria Walcheren, Vectis, Guith Britannis, Anglis Wight dicta, 20. milia passuum patens: Caesatea Gersey, et Sarmia aut Sarma Garnsey; haec 10. paroeciis constans, illa 12. ambae quondam Episcopatus Constantiensis portio, et olim Francorum, nunc Anglorum Regi subiectae, a Normannis, et Brirtonibus Francica lingua utentibus habitatae, ambae Aethico memoratae: Ebodia, Alderney, a Paulo Longobardo celebrata, Sarmiae proxima, quae vicum haber: Arme, et cautes eminentes verius quam insulae, Caseatae vel certe caeatae, numero circiter 13. vulgo Casquetes aut Quasquettes dictae; Liga, alias Iga apud Aethicum, Ligon: ins. Brehalia L'isse de Brehal aut Brehat. ins. Viridis l'isse Verre; Septem insulae les sept Isles Gallis nuncupatae; Batha isse de Bas Gallis, Anglis Basepole vocata: Andium ab Aethico aliisque non omissum, vulgo Andio; Uxantis vel Axantos, l'isse d'Ouessant, et Sena orae Osismicae adversa. Sequitur Oceanus Aquitanicus, a Gobaeo promuntorio ad Pyrenaeos montes longe lateque diffusus, ut Ptolemaeo placet: licet ostio Ligeris, et prom. Pyrenaei veteribus Aquitaniae terminis proprie terminetur. Ad sinum Aquitanicum post Gobaeum Osisiniorum prom. claros olim Portus Vindanam, et Brivatem ponit Ptol. Ad eum sinum sunt populi Curiosolites, Veneti, atque Nannetes: tum Aquitanieae Gentes Pictones, Santones, Bituriges Vivisei, Meduli, Boii, atque Tarbelli. Parres sinus [orig: sinŻs] Aquitanici sunt Pictonicus Oceanus; et Oceanus Santonicus a Tibullo, in Carmine ad Messallam, memoratus: Santonici sali et Pictonici litoris ostrea laudat Ausonius. A Medulis Medulicus Oceanus nomen accepit, Aus. in Ep. 9. medulorum Oceanus dictus, v. 18.

Sed mihi prae cunctis ditissima, quae Medulorum
Educat Oceanus, quae Burdigalensia nommen, etc.

Extrema pars Aquitanici sinus [orig: sinŻs] est oceanus Tarbellicus, Idem in Parentalibus IV. v. 12. Tarbellus Oceanus appellatus,

Tarbellique furor perstrepit Oceani.

In hunc devolvuntur fluvii Bla vitta vel Blavetum, Vicinonia, Liger, Sepatis. Seure Niortoise vulgo dictus, Carantonus Garumna, Leria, Atur aut Aturrus. In illo quoque sunt insulae, Grana, Grane; Oaput equi Pen marck; insulae complures Venetorum, quae et Veneticae appellantur, ut ait Plin. l. 4. c. 19. septem maioris soli quam nominis, in


image: s0352b

quibus eminet Pulera ins. Belle-isse, a re cognominata, ostio Ligeris adversa, ceterae incultae fere 200. Herius, a Nigro Monasterio dicta l'Isle de Nermonstier, alias Heys: Oia, Radis Re; Uliarus in Aquitanico sinu, Plin. ibidem ut supra memorata ins. Sidonio Olario nuncupata, Oleron: et ei adversae ins. Aia. vel Agioa, Isle d'Ais, Denepus Denep, Varenna la Garanne, Oria l'Isle d'Oire, et Insulae Medulicae Hadr. Vales. Not. Gall.

GALLICUS Rutilius Praefectus Urbi, carmine Papinii Statii, quod inscripsit, Soteria pro Rutilio Gallico, celebris est. Vide Poetam hunc l. 1. Sylv. 4. cum Animadvers. Caspari Barthii.

GALLICUS Sinus Strab. l. 4. p. 181. Salsus Melae, mare inter Templum Veneris, sive Aphrodisium, Pyrenaei montis prom. in Hispaniae Galliaeque confinio et Narbonensis, vide supra.

GALLIENA consobrina Gallieni Imp. memoratur Trebellio Pollioni in Celso, occupatis partibus Gallicanis, Orientalibus --- Afri quoque --- Celsum Imp. appellarunt --- Quare creatus per quandam mulierem, Gallienam nomine, consebrinam Gallieni, septimo Imperii die, interemptus est.

GALLIENUS Publicus Licinius Ignatius fil. Valer. a patre in consortium Im perii adscitus, ab A. C. 2. Galli et volusiam, A. C. 254. una cum eo imperavit, A. 7. vel 8. donec Valeriano a Sapore cpro, ipse solus mansit Imp. Sub hoc, Imperium praeda Barbaris, et 30. Tyrannorum theatrum fuit. Accessere [orig: AccessÍre], terrae temores, pestes, aliaque, quibus commotus Imp. edictorum contra Christianos acerbitatem itigavit, ipse in scelerato flagitiorum calle pertinax. Interim tanta ei in acceptis cldibus patientia, vel potius stoliditas, ut in his etiam iocari non dubitaverit. Nam cum accepisset, Aegyptum a Rom Imp. de civisse, Quid enim, inquit, sine lino Aegyptio esse non possumus? Perdita [orig: Perdit‚] Gallia [orig: Galli‚], ridens, Et non est, inquit, tuta Resp. sine trabeatis sagis? Asia [orig: Asi‚] Alemannorum, et Scitharum incursationibus vastata [orig: vastat‚], Quid, inquit, sine Aphronituis esse non possumus? Caelius Rhod. l. 18. c. 21. Accessit vitiis reliquis saevitia, qua [orig: qu‚] tandem factum, ut ipse a Claudio, Dacici exercitus Duce, prope Mediolanum, occideretur, cum fratre Valeriano iun et filiis, quorum maximus ex Salonina Publius Corn. Saloninus Valerianus Coloniae sublatus est. A. C. 268. Treb. Pollio in eius vita. Eutrop. l. 9. Aur. Victor. de Caes. Zon. Zos. Cassiod. etc.

GALLIM vicus Accaronis, unde dicitur fuisse Phalti, qui Michol duxerat uxorem post fugam David. Civitas item non procul a limite Moabitarum. Is. c. 10. v. 30. 1. Sam. c. 25. v. 44. Sita in palustribus. In Tribu Kuben. Hebr. Eglaim.

GALLINA Graece o)/rnis2, quae vox avem in genere significabat, apud Graecos vetustiores, Hom. et Hesiod. Platonis aevo usurpari coepit pro genere gallinaceo et per aliquot saecula tam ad gallum, quam ad gallinam, pertinuit: donec obtinuit usus, ut gallinae nomen maneret proprium. Unde factum, ut Levit. c. 14. v. 4. ubi leprosus, qui mundatus est, Deo iubetur offerte du/o o)rni/qia zw=nta kaqara\, Origenes et alii duas gallinas intellexerint: non artendentes, illus kaqara a Graecis additum, quod frustra fuisset, cum omnis gallina ex lege esset munda. Arabibus mater congregationis, ut cui proprium est, quod non solum ovis incubat, sed et pullos iam editos sub alis congregat, ut materno calore foveantur et vegetentur; cuius filostorgi/as2 illustre exemplum ab Alpheo Mitylenaeo habes Antholog. l. 1. c. 87. Hinc apud Euripid. Hercule furente, Megara de liberis, quos et Hercule habuerat, sollicita, cos sub alis servate se dictitat, ut pullos incubans gallina. Verba sunt,

*(oi q' *(hra/kleioi pai=des2, ou(/stu(popte/rous2
*sw/zw neossou\s2, o)/rnis2 w(s2 u(feime/nh.
Et quos fub alis servo natos Herculis,
Pullis ut incubare gallina assolet.

Quae simillima verbis Domini nostri, quibus in Euangelio suam filanqrwpi/an, cum gallinae, pullos suos summo studio ad se allicienis, ut ab imminente milvo sartos tectos sub alis tueatur, filostorgi/a| confert, Matth. c. 23. v. 37. Vide quoque infra Passer. Ceterum Gallina, inter avium, humano esui aptarum, praecipua genera, memoratur Galeno, de Alim. facult. l. 3. c. 19. unde etiam Romani solas Gallinas vel columbas in aviariis habuerunt [orig: habuÍrunt]; illas in plano, has in sublimi, ut apud Varron. vider estl, de Re Rustic. l. 3. c. 3. Cibus namque parabilis ac facilis appetitu: solum opus, quia dutior recens occisae caro, ut coquatur cum lapathi sive tum icis herba, vel viva im mergatur Falerno, uti Catius Epicurens Insuber, Tullio semel iterum momoratus, apud Horar, praecipit Serm. l. 2. Sat. 4. v. 17. et seqq.

Si vespertinus subito te oppresserit hospes,
Ne Gallina malum responset dura palato,
Docuts eris vivam misto mersare Falerno,
Hoc teneram faciet. ---

Saginare vero illas Deliaci coepere [orig: coepÍre], ut Plin. ait l. 10. c. 21. Erant vero hi Gallinatii Mercatores, de quibus supra, in voce Delinai. Quam vero Romani vett. has delitias refugerint, docet idem Plin. cum d. l. c. 50. ait; Interdictum lege C. Fannti Cos. XI. annis ante tertium Punicum bellum, nequid volucrum poneretur, praeter unam gallinam, quae non esset altilis: quod deinde caput translatum per omnes leger ambulavit: inventumque diverticulum est, in fraude earum, gallinceos quoque pascendi lacte madidis cibis. Earum atque eaponum cerebella in delitiis fuere [orig: fuÍre] multis; lurconibus inprimis, qui omnia rariatate ac sapore aestimant. Unde et in Vitellii patina, de qua in vita eius Tranquillus, etiam phasianorum ac payvonum, cerebella fuere [orig: fuÍre]. Es Heliogabalus, cerebellorum ergo, sexcenta struthiocamelorum capita convivis apposuisse legitur. Crista Gallinarum, cum palmis anserinorum pedum tostis, condire, docuit Messallae Oratoris fil. ut est apud Plin. l. 10. c. 21. Pullos Gallinaceos, non sanos modo.


image: s0353a

sed etiam aegros mire iuvare, docet Simeon Sethi in voce *)/orniqes2. Itein *)/orniqo/poula, ubi quidem M. Fabius Calvus, o)rniqo/poula putavit esse trunculos, et pedes Gallinarum: quo nomine a Lil. Gyraldo in Simeonis tralatione reprehendi meruit. Omnino enim o)rniqo/poulon est pullus gallinaceus, o)/rniqes2 namque per excellentiam, item o(rni/qia Gallinae Graecis dici meruerunt [orig: meruÍrunt]: quique Latinis pulli, hi posterioribus Graecis pou/lloi, ut Demetrio Constantinop. Hieracosophii l. 1. c. 42. qui et l. 2. c. 27. sic vocem usurpat: non generatim pro ave, quod vir quidam doctus putabat. Itidem Constantino Asynkio in Viatico, ubi ait, *kai\ o)rniqopoulli/tcia kai\ pe/rdikas2, kai\ o(/moia: interpretari oporter, et gallinaceos pullos et perdices similiaquqe; non et avium pullos, ut generatim nimis exposuit idem longe doctissimus vir. Vide Gerh. Ioh. Voss. de Idol. l. 3. c. 91. Britannis tamen olim nefas habitum leporem, gallinam aut anserem gustare, aluisse tamen voluptatis gratia [orig: grati‚], docet Sabellic. l. 6. Enneade 6. De usu gallinarum in sacris, sic Plin. l. 10. c. 56. Ad rem divinam, luteo rostro pedibusque purae non videntur: ad opertanea sacra, nigrae. Ubi intellige sacra, quae Opi fiebant in abdito, ne profanorum oculis polluerentur, et seclusa quoque vocabantur, teste Dalechampio. Quod vero idem illis pietatem in Deos tribuit. l. eod. c. 42. Gallinis et religio inest. Inhorrescunt edito ovo, excutiuntque sese, et circumactae purificant, ac festuca [orig: festuc‚] aliqua [orig: aliqu‚] sese et ova lustrant: refellitur a Voss. de Idol. l. 3. c. 85. ubi perikarfismou= huius, ut Plutarch. Symposiac. l. 7. Probl. 2. appellat, physicam rationem erudite exponit. Ceterum Gallinarum tria genera Varroni de Re Rust. l. 3. Villaticae, Rusticae de quibus vide infra, Perdix leucophaea, et Africanae, quae alias Numidicae, vulgo gallinae Guinae Gallis, Graecis olim Meleagrides dicebantur, quod alius nomen non haberent. Vide quoque infra Indica Gallina. Praeter quas, Gallinae Medicae, ex genere quidem comm uni, sed generoso et magnitudinis non vulgaris, ad seminium praecipue [orig: praecipuÍ] expetitae et Melicae Vett. Romanis dictae, celebraes fuere [orig: fuÍre], de quibus omnibus vide Salmas. ad Solin. p. 871. et seqq. ut et hic [orig: hÓc] passim: Bochart. Hieroz. Part. post. l. 1. c. 18. et 19. etc. de Gallina vero candida Liviae, praeter Suet. Plin. adi l. 15. c. ult. de Gallina Sipica, gossipium vomente, infra in hac voce: uti de gallinarum aliarum que avium Fartoribus ac Altiliariis plura itidem infra ubi de Vett. Saginandi Arte: de ratione vero eorundem ex gallinarum pullis divinandi, ubi de Pullis, deque furibus, in Ius Mannia, gravius, quam qui bovem vel equum abegissent, punitis, infra [orig: infr‚] in voce Mannia de iure veteri apud Anglos, circa animalia frugibus pullisque infestiora, ubi de Utlagatis; de animali tandem gallinis maxime infesto, in voce Thos etc. At de gallina, sideribus illata, ab Interprete Chaldaeo Iobi c. 38. v. 32. diximus supra in voce Feretrum yeudermh\nei/a| loci ex Bocharto ostensa: quemadmodum inter idola populorum, quos ex Assyria in Iudaeam Salmanasser transtulit, gallinam cum pullis fuisse, in voce Succoth Benoth indigitatam, 2. Reg. c. 17. v. 30. male Talmudicos asserere, dicemus suo loco.

GALLINAGO Hebr. [gap: Hebrew word(s)] Kore, 1. Sam. c. 26. v. 20. et Ierem. c. 17. v. 11. a nomine Kora, quod palum acutum notat, e quo fiunt sepes, Graecis okolo/pac, Plin. et Mart. l. 13. Epigr. 76. cuius epigraphe rusticula et rustica perdix, Germanis sneppa, et Gallis becassa, a magnitudine rostri, unde Hebraeum et Graecum nomen eidem inditum: avis est columba minor, edulis; imo in delitiis, longo rostro, vocem in guttute reciprocans, breves habens pedes, dorsum varium, pluviae praenuntia, ac proin apud Arabes boni omnis esse credita, in Arabia, Aegyptoque inprimis frequens. In montanis degere amat, teste Bellonio, qui in Alpibus et Pyrenaeis, ac in celsissimis Helvetiae, Sabaudiae atque Arverniae montibus, aestate versari scribit. Unde Saulem se velut avem Kore in montibus persequi, queritur David d. l. etc. Vide Bochart. Hieroz. parte post. l. 1. c. 12. et plura infra in voce Rusticula.

GALLINARIA [1] ins. parv. in mari Tusco, contra montes Ligusticos, ut inquit Vatro. l. 2. de Re Rust. a gallinis rusticis appellata. Vide Colum l. 8. c. 2. seu verius scopulus, hodie l'Isolotto d'Albenga. Sozomen. l. 3. c. 13. de B. Martino. *kai\ e)pi/ tina xro/non ri/zais2 botanw=n a)rkou\menos, nh=son w)/|khsen hn)\ *gallina/ria kalou=si. *mikra\ de\ au(/th kai\ a)noikhtos2 e)n tw=| *tur)rhnikw= pela/gei keime/nh. In ora Occ. Liguriae, prope, et ante Albingaunum, cum turri, Baudr.

GALLINARIA [2] Silva Cumis vicina. Iuv. Sat. 3. l. 1. v. 307.

Et Pomptina palus et Gallinaria pinus.

ad GALLINAS nomen villae Romanae Suet. Ser. Sulpic. Galb. c. 1. memoratae de ava vide infra in voce Laurus.

GALLINDAE pop. Germano-Sarmatiae, et Venedorum pars, Sansoni, inter Venedos proprios et Agathiseos. Aliis Galindae.

GALLINICUS 3. Italiae Exarchus, Romano successit, A. C. 598. per 4. annos. Huic Gregorius Mag. Istrianos commendavit, l. 7. Ep. 100. et 101. Blondus.

GALLIO [1] proconsul Achaiae. Act. c. 18. v. 12. Item unus ex Dueibus Valentiniani III. contra Bonifacium missus, A. C. 426.

GALLIO [2] Iunius cum pro senrentia censuisset, ut Praetoriani, actis stipendiis, ius adipiscerentur, in quatuordecim ordinibus sedendi: violenter increpitus est a Tiberio; ac statim curia [orig: curi‚], deinde Italia [orig: Itali‚] exactus, et quia incusabatur facile toleraturus exsilium, delecta [orig: delect‚] Lesbo insula [orig: insul‚] nobili, et amoena [orig: amoen‚] retractus est in urbem custoditusque domibus magistratuum. Hoc pretium Gallio meditatae adulationis tulit. Tacit. Ann. l. 6. c. 3. Cn. Domitio, et Camillo Scriboniano Coss.

GALLIO [3] al nom. Iunius, fr. Senecae, ab Nerone quoque interfectus.

GALLIO [4] seu GALLION, vulgo GAILLON castr. Normanniae, in Eburovicibus, versus Sequanam, ubi Cartusia nobilis Borbonia, et peramoenus Archiep. Rhoromag. secesus, in castro splendido, a Gregorio Card. Ambosiano erecto, ad radices collis, 5. leuc. ab Ebroico in Ort. 7. supra Rhotomagum in Austr. Vide Hadr. Vales. Not. Gall.