December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMUS SECVNDVS Literas D, E, F, G, H, I, K, L, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

image: s0330b

FULVIUS [13] Sabinus Praetor urbanus, sub Aureliano, apud Vepisc. in vita huius.

FUMAEUS Martinus vide Martinus.

FUMUS an ex furvo, quod nigrum, an ex Graec. qu=ma, qu/hma, suffimentum, an ex Hebr. [gap: Hebrew word(s)] afflavit ? flammae index est, e quo non minus futurorum scientiam sibi Vett. fingere studebant, ac ex ipsa flamma; Clarus enim et caelum petens felicitatem, densus et terram repercutiens infortunia portendebat, MS. Exegetes Stat. Theb. l. 4. v. 412. Et ad eundem l. v. 468. Lutatius, Ars aruspicinae haec habet; Ut et thuris motus et crepitus et fumi motus et flexus aruspex inde colligat. Cuiusmodi augurium disertissime describit Ovid. Trist. l. 5. Eleg. 5. De eadem divinationis specie Martian. Capella l. 2.

Nam Sabaeorum rapidis
Quid vapor edat aris.
Fumida quid thuricremis
Aura paret favillis.
Omina vel certa ferant
Vocibus auguratis.
Intrepidis, nec dubitans,
Vocibus antevertis.

Quam in rem vide plura apud Statii Commentatorem doctissimum Barth. d. l. et supra aliquid in voce Capnomantes, item Extispicina. Sed et in poenam Fumus adhibitus est. Certe Fumi cruciatus memoratur Vulcatio Gallicano in Vita Cassii, Primus id supplicii genus invenit, ut stipitem grandem poneret pedum octoginta et centum, et a summo usque ad imum damnatos ligaret: et ab imo focum apponeret, incensisque aliis alios fumi cruciatu, timore etiam alios, necaret. Sic. Alex. Sev. Turinum quendam, in foro Transitorio ad stipitem illum ligari praecepit, et fumo apposito, quem ex stipulis atque humidis lignis fieri iusserat, necavit, praecone dicente, Fumo punitur, qui vendidit sumum, apud Lamprid. Eiusdem crudelitatis exemplum habes apud Martyrologiorum Scriptores, in passione Felicis Presbyteri, et aliorum B. Martyrum, qui Valentiae Cavarum e)teleiw/qhsan, alibique in Historiis passim. Fiebat autem fumus ille praecipue ex lignis viridibus, quae humoris plurimum habere cerum est et proin plurimum ex se dant fumi; quo in genere ficum excellere, ideoque ad sontes hoc modo necandos saepius eius ligna adhiberi consuevisse, diximus supra. Vide Casaub. ad Vulcatium Gallic. et Salmas. ad Lamprid. Contra pretiosorum odorum fumis delectari Deos suos credebant Gentiles, uti post multos alios docent Arnob. et Lucian. Notum illud ex Hom. Il. a.

*mhrou\s2 d' e)ce/tamon kata te kni/ssh| e)ka/luyan

Et Stat. Theb. l. 10. v. 55.

--- aggestis vigilant altaria flammis.

Ad quem locum vide Barth. supra laudatum: uti de more caseos fume siccandi colorandique supra; de gemma a fumo nomen habente, infra in voce Iaspis.

FUNALES Equi qui hodie in curru quadriiugo praecedunt, subsequentibus iugalibus, olim sic disponebantur, ut in medio duo iugales irent et ad latera duo funales utrinque essent loro adnexi, sicque equi quatuor aequata [orig: aequat‚] fronte procederent, Euripid, Iphig. in Aulide, ubi de Eumeli quadriga: in qua medii leukosti/ktw| Trixi\ba/lioi, pilo albis maculis distincto varii, funales vero pur)r(o/trixes2, rufis pilis insignes, erant. At Cleosthenis, qui vicit Olympia Olymp. 66. funalium unus erat phoeniceus, alter niger, et iugalium unus varius, ut ex Paus. discimus; quartus non a colore, sed a patria Samius ei vocatur Primus autem, qui tantum medios iugavit iisque singulos es utraque parte simplici vinculo applicuit, quos Graeci seirofo/rous2, Latini funaerios vocant, Clisthenes fuit Sicyonius, ut Isid. habet Orig. l. 18. c. 35. cum prius omnes iugatii essent etc. Vide Sam. Bochart. Hierozoici Part. prior. l. 2. c. 8. Erant vero praecipu in quadriga equi funales, seirai=oi Graecis et seirofo/roi Chrysostomo quoque a)orth=res2 dicti: et quidem in bellicis et aliis si forte curribus, dextri potissimi fuere [orig: fuÍre], utpote qui ducatum ceteris praeberent. Unde Hesych. ubi seirofo/ron, i. e. funale, a)nti\ tou= h)gemonikou=, pro imperatorio; Graecis poni docet, addit: meth=ktai de\ a)po\ tw=n decioei/rwn i(/ppwn, translatum est a dextris sunalibus equis. At in Agonisticis et Circensibus fecus obtinuit. Quia enim ad sinistram meta erat circumflectenda, in eoque posita victoria, maximum ad plamam adipiscendam momentum attulerunt [orig: attulÍrunt] sinisteriores funales, quo fine praestantissimus quadrigae equus et adprime flecti facilis frenoque docilis ad funem sinister locabatur. Atque hinc est, quod talis, utpote reliquis honoratior et primus numerandus, toti quadrigae daret nomen et victoriae titulum solus ferret, uti videre est in vett. Inscr. et pluribus docet Salmas. ad Solin. p. 898. et seqq. Vide quoque hic [orig: hÓc] passim, inprimis infra in voce Sinister.

FUNALIA teste Serv. in Virg. Aen. l. 1. v. 731. dicta sunt, quia ante usum papyri, antiquitus funes cera [orig: cer‚] circumdabant: quod iisdem verbis expressit Isid. Etym. l. 20. c. 20. Eorum figuram praefetunt Angeli insculpti in vetere monumento e marmore Synnadico, in quo Patavii ossa Lucae Evangelistae, in templo D. Iustinae, iacere dicuntur. Et hoc procul dubio etymon habet vox Ecclesiastica Intortitia, Ital. Torcie et Torchii: imo et Hispanica Antorcha. Funalia enim funes intortos referebant. Addatur etiam, fomitem gossypinum, quem hodie cera [orig: cer‚] superinducimus,


image: s0331a

ab Italis appellari Pavero, corrupta papyri, cuius modo Servium meminisse vidimus, nomenclatura. Hos qui gerebant, ad Lychnum, ad Funale, ad Laternam, Lampadophori et Taedigeri appellati sunt. Hi praecincti lumbos et lychnos ferentes, dominum domi praestolabantur, a cena revertentem, quorum aliqui Dominorum quoque comites erant. Val. Max. l. 3. c. 6. Caius autem Duillius, qui primus navalem triumphum ex Poenis retulit, quotiescumque epulaturus erat, ad Funalem cereum, praeeunte tibicine et fidicine, a cena domum reverti solitus est. Eorundem meminit Iuv. Sat. 3. l. 1. v. 282.

--- Sed quamvis improbus annis
Atque mero fervens, cavet hunc, quem coccina laena
Vitari iubet, et comitum longissimus ordo:
Multum praeterea flammarum et aenea lampas.

Et vero sine his domnius bene pouts, qui domum se contulisset? Propert. l. 2. Eleg. 29. Initio.

Hesterna mea lux cum potus nocte vagarer,
Nec me servorum duceret ulla manus;
Obvia nescio quot pueri mihi turba minuta
Venerat etc.

Vide Laur. Pignor. de Servis. p. 86. et 87.

FUNAMBULI apud Vett. iam olim, inter mirantis popelli spectacula: quae, ut aliae exercitationes, licet ubique locorum agerentur, praecipue tamen in Gymnasiis effici consuevere [orig: consuevÍre]. Eae vero sunt to\ dia\ xoini/ou a)nar)r(ixa=sqai, to\ a)kroxeiri/zesqai, to\ e)kpleqri/zein, to\ putilizein, apud Galen. per funem ascendere, manibus colluctari, plethrissare, pytillissare. Quomodo autem per funes ascendendo sese exercerent, ostendit ad oculum icon huius rei, ex aut iquis gemmis expressa, apud Mercurial. l. 3. c. 5. Meminit quoque Funambulorum seu Schoenobatarum, voce Graeca [orig: Graec‚]. Iuv. Sat. 3. l. 1. v. 77. imo et iam diu ante ipsum Terent. Hecyr. Prolog. Initio.

Ita populus studio stupidus in Funambulo
Animum occuparat [orig: occup‚rat].

De iisd. M. Caelius l. 8. Ep. 1. Ego qui scirem. Q. Pompeium Baulis schoenobaticam facere, et usque eo, ut ego misererer eius esuriei, non sum commotus. Ubi Scoenobaticam eleganter dixit facere Pompeium, quod iis premeresur angustiis rei familiatis, ut illi pedes, quod Funambuli solent diducere non liceret: Sunt tamen, qui pro, Schoenobaticam, legi velint, Empeneticam, qua de voce diximus retro. Magis tamen mirere elephantem Funambulum, apud Senec. in Ep. Hodie nulla gens Persis, in hoc genere ludi, exercitatior est, teste Ioh. Tavernier Itin. Pers. Non admodum dissimilis fuit ls ludus, qui apud Hesych. et Polluc. *skapa/rda dictus reperitur, de quo alibi. Cum vero non, sine capitis periculo, artem suam id hominum genus exerceat: adeo que puer funambulus lapsus esset, et, ut credi par est, collum fregisset, principatu Marci Antonini Imp. hic qua [orig: qu‚] erat moderatione et pietate, ne id denuo accideret, funambulis culcitras subici iussit, apud Capitolin. nempe per totum spatium, qua funis tendebatur. Sed et rete aliquando Schoenobatis, eodem fine, subtensum fuisse, docet Casaub. ad l. Vide ibidem Salmas. Alia notio vocis est, apud Orderic. Vital. l. 9. Funibus per murum dimissi sunt, unde ad suam diuturnam ignominiam furtivi Funambuli vocati sunt. Hic [orig: HÓc] enim ironice sie appellantur ignavi quidam, qui ex obsessa urbe funibus e moenibus demissi, fugae se dederunt [orig: dedÍrunt] etc. Quomodo vero a Neurobatis distinguerentur Funambuli, dicemus infra. Manil. Funambulum elegantissimis his versibus describit,

--- aut tenues ausus sine limite gressus,
Certa per extentos ponit vestigia funes,
Et caeli meditatus iter, vestigia perdit;
Per vacuum et pendens populum suspendit ab ipso.

De eodem hoc ai)nigmatw=des2 in antiquo Cod. MS. reperit Salmas. Vidi hominempendere cum via, cui latior erat planta, quam semita; quod idem in hoc distichon Graecum coegit,

*ei=don e)gw\, me/ga qa/mbos, e)n h)e/ri pezo\n o(di/thn,
*meiote/rhs2 e)pi/bas2 i)/gneos2 a)trapitou.

Not. ad Vopisc. in Carino. Vide etiam infra, ubi de Schoenobatis.

FUNCCIUS Iohannes, vide Iohannes.

FUNCHALA urbs Episcop sub Archiep. Olisippon. caput Maderae Ins. in parte Or. sub Portugalliae Reg. 140. leuc. Hispan. a Sacro prom. in Afr. 90. ab ora Africae in Occ.

FUNCTIO apud Aur. Victor. in Maximiano Herculeo, p. 170. Parti Ital. invectum tributorum ingens malum; nam cum omnis eadem functione, mederataque ageret, quo exercitus atque Imp. qui semper aut Maxima [orig: Maxim‚] parte aderant, alis possent: pensionibus inducta Lex nova, quae sane illorum temporum modestia tolerabilis in perniciem processit annonariam denotat; quemadmodum pensio tributum. Sic in l. 4. Cod. Theod. pensio legalis ab annonaria. functione dictinguitur, tit. de indulg. debit. etc. Vide Salmas. ad Treb. Pollion. in Tetrico Sen. In Gloss. Functio, h( sunte/leia. Tributariae functiones, apud Salvian. de Provid. l. 5. p. 30. 1. Edit. quae Publicae functiones Senatori l. 5. Ep. 39. *leitourgi/ai, in Gloss. Curialia munera et onera passim, in Cod. Theodo. et Fustin. etc. Vide C. du Fresne Gloss.

FUNDAS Phoenicum inventum teste Plin. l. 7. c. 56. Meminit eius Plato de Legg. l. 8. ubi de mulierum proriis exercitationibus


page 331, image: s0331b

scribens, kai\ li/qois2, ait, e)k xeiro\s2 te kai\ sfendo/nais2 a(millome/nwn, unde colligit Mercurial. inter exercitationes Vett. gymnasticas, ad fortitudinem militarem comparandam excogitatas, etiam hanc fuisse, qua [orig: qu‚] lapidibus cum manibus, tum fundis emissis, inter sese certarent. Idemque putat, nomine lapidis manibus emissi Platonem halterem intellexisse, qua de voce vide infra. Ab halteribus vero funda diversa fuit, funiculus nempe quidam, qui duobus capitibus manu sumebatur, altero cum ansula, ne exiret, altero sine, ut dimitti posset, atque in medio latior erat, ut ibi lapis contineretur; quem circumacto valide funiculo et ab uno capite dimisso, vehementer proiciebant Funditores: Quam proiectionis formam, a Phoenicibus, ut dictum, duabus de causis repetam esse, verosimile est: Nempe tum, ut minus manibus ex lapidum asperorum attrectatione accederet nocumentum; tum us longinquius, et maiore impetu lapides evibrarentur. Unde Davidem, ad prosternendum Goliathum funda uti voluisse propterea apparet, quod adversus robustissimum hominem maximo armorum impetu opus esse cognoverat. Et hoc genus certaminis, apud Balearium olim Insularum populos usque adeo celebratum fuit, auctore Veget. de Re milit. l. 1. c. 6. ut matres filios suos aliis avibus vesci non paterentur, nisi quas funda [orig: fund‚] suas fecissent. Quam ob causam Virg. Fundam cognomine Balearem insignivit, Georg. l. 1. v. 309.

Stupea torquentem Balearis verbera fundae;

Et Stat. Theb. l. 1.

Roboraque et gravidas fundae Balearis habenas.

Sic Ovid. Met. l. 2. v. 728.

Non secus exarsit, quam cum Balearica plumbum
Funda iacit: volat illud, et excandescit eundo.

Bis autem vel ter circa caput rotabant fundam, antequam eiacularen tur lapidem. Virg. Aen. l. 9. v. 586.

Stridentem fundam positis Mezentius armis
Ipse ter adducta circum caput egit habena.

Quem tamen morem nihili esse et dediscendum proin, doce Veget. der re Milit. l. 2. c. 23. Assuescendum est etiam, ut semel tantum funda circa caput roteutr, cum ex ea emittitur saxum. Notavit et I. Lips. Poliorc. l. 4. c. 2. et ante Stewech. ad Veget Comm. l. 3. c. 14. Plura vide apud eundem Veget. de re Milit. l. 4. c. 22. et Hieron. Mercurial. de Arte [orig: ArtÍ] Gymnast. l. 2. c. 12. Uti de septingentis illis in Beniaminitarum exercitu, Iudic. c. 20. v. 16. Qui praecludentes manum dexteram suam, funda mittebant lapidem ad capillum sine erratione. de Hispanis capite fundas iunceas tres (quas Philetas vocat iunceum ornamentum ) gestare solitis, Strab. l. 3. p. 168. De supplicio, quod a Fundae Graeco vocabulo nomen habet, supra in Diasphendone de Babyloniis circum act u fundae ova coquentibus, infra in voce Ova etc. Vide quoque Cestrosphendonae, it. Scutale: uti de tonirru a Peruanis cum clava et funda pingi solito, in Tonitru.

FUNDA [1] in Circo Rom. dicebatur ultima meta, vel pars eius, in iva ultimae metae, forte quod ibi Circus in Augustias cogeretur ad instar fundae, quae in medio latior est, utrinque strictior: quemadmodum terrarum orbem, qui ad Ort. et Occas. in arctum stringitur, sfendo/nh| e)oiko/ta Dionys. esse dixit, in quae verba pulchre commentatur Salmas. ad Solin. p. 663. Sed Circum claudi utrinque in teretem orbem, dixit Corippus, quo pacto et prima paris illus, ubi primae metae, aeque fundae nomen meruerit. An potius sic ultima meta appellata est, a basis forma, quae instar alae annuli haberet: namque et palam annuli, de qua infra, Gr. sfendo/nhn vocant. Ovatae siquidem formae erat; cui similis in vett. nummis metarum basis conspicitur, quae tres obeliscos sustinet? Graeci certe in suo Circo describendo, nec primarum quidem, nec ultimarum metarum mentionem faciunt, qu/ras2 tamen, h. e. ostia seu carceres Circi opponunt th=| sfendo/nh|, i. e. fundae eius, ubi sfendh/nh necessario ultimam partem Circi notat. Vide eundem ubi supra p. 970. Sed et

FUNDA [2] apud medii aevi Scriptores bursa, crumena est; alias ventralis, koilo/demos2, h. e. sacculus pecuniae, ad usum quottidianum necessariae gestandae accommodatus, et sub ventrem appensus, vide infra in voce Ventralis. Hinc Recentiores sic appellarunt locum publicum, in quo Mercatores de rebus suis et commerciis invicem acturi conveniunt, quod in eo deponatur communis eorum thesaurus vel pecunia ad eadem commercia, atque adeo merces ipsae, Cuiusmodi sunt Bursae Antverpiensis. Amstelodamensis, Londinensis etc. Fundae Tyri, fit mentio in Pactis inter Venetos et Principes seu Barones Regni Hierosol. A. C. 1123. apud Gul. Tyrium l. 12. c. 25. Galli Fonde, Ital. Fundaco, dicunt. C. du Fresne Gloss. Vide quoque supra Bursa.

FUNDABULUM et FUNDIBLA machina oppugnatoria, qua [orig: qu‚] iactantur lapides, apud Monstreletum.

FUNDANIUS vide Caius.

FUNDANUS [1] Lacus satis imminutus ad 4. mill. extenditur versus Fundos, et in mare Mediterr, se exonerat, prope confin. regni Neap. et persaepe, non minus ac Pomptinae paludes aquis restagnantibus palustribus que omnino repletur. Eius mentio apud Tacit. Hist. l. 3. c. 69. et in antiq. Inscr. in Quirinali reperta, quo Dei Fidii templum erat:


page 332, image: s0332a

L. CORNELIO. SULLAE FELICI DICTATORI VICUSLACIFUND.

FUNDANUS [2] Minucius, vide ibi.

FUNDATUS in Chronico Fontanellensi, c. 16. pallia fundata sex. Infra, De vestimentis vero Ecclesiasticis, largitus est pallia, quae dicuntur Fundata tria: apud Anastas. in Vitis PP. p. 109. de palliis Tyriis atque fundatis fecit vela, n. 65. etc. Bulengero est auro textus, acu pictus: qui idem esse opinatur, quod Itali Drappo di fundo d'oro, Galli Etoffe a fond d'or, vocant. Sed cum vox eadem tribuatur quoque vasis argenteis et aureis, ut calix fundatus argenteus, apud eundem Anastas. p. ead. Calix maior fundatus p. 126. et 131. Gabata aurea fundata, p. 122. etc. de acupictili sumi non potest. Vide C. du Fresne Gloss. et Macros Fratres in Hierolex, nec non in voce Profundus.

FUNDI opp. Italiae prope Caietam, ad viam Appiam. Strab. l. 5. p. 233. *fou\ndoi, po/lis2 e)n th=| o(dw=| th=| *)appi/a| keime/nh. Sil. Ital. Punic. Bell. l. 8. v. 530.

Fundique et regnata Lamo Caieta, domusque
Antiphatae compressa freto.

Horat. Serm. l. 1. Sat. 5. v. 34.

Fundos Aufidio Lusco Praetore libenter
Liquimus. ---

Inde generosa vina, scriptoribus commendata. Mart. l. 13. in Xenis Epigr. 114. cuius Epigraphe Caecubum.

Caecuba Fundanis generosa coquuntur Amyclis.
Vitis et in medio nata palude viret.

Nic. Lloyd.

FUNDITORES Graecis *gumnh=tes2, ut et ceterae leves armaturae, quos yilou\s2 vocant Hesych. *gumnh=tes2, oi( mh\ e)/xontes2 o(/pla, oi( de\ tou\s2 sfendonhta\s2, oi( de\ tou\s2 gumnou\s2 maxome/nous2. Unde iisdem *gumnhsi/ai dictae Insulae, quae ab eadem ratione Latinis Baleares vel Baliares, viz. a Gr. ba/llw, iacio: quod insularum harum incolae insignes essent funditores. Steph. certe Baleares et Funditores pro synonymis habet, cum ait: *)eklh/qhsan de\ *balhari/des2, a)f' ou(= *baliarei=s2 to\ e)qniko\n, o(/ e)sti\ sfendonh=sai. Vide Salmas. ad Solin. p. 280. supra in voce Funda, infra Pelethi, ut et ubi de his Insulis agimus.

FUNEBRE Officium vide infra in voce Funus.

FUNEBRES Ludi in honorem defunctorum olim exhibeti soliti, originem iactant longe vetustissimam: Namque Aeneas ad Pallantis, et ante eum Achilles ad Patrocli rogum mactavit inferias cum ludis, unde etiam Gladiatorum mos, sine dubio, ortus videtur. Nam quum primum captos ex hostibus iugularent, vitantes foedi spectaculi horrorem, captivos inter sese commiserunt [orig: commisÍrunt], ut penes eosdem esset, et facinus et supplicium, quibusque sors et virtus dedisset, superessent: reliqui placarent Manes puris Manibus parentantium. A Graecis hic [orig: hÓc] mos propagatus est ad Romanos, a quibus hi ludi Munera dicti sunt. Sic Tertullian. l. de Spectac. Munus, inquit, dictum est, ab officio: quoniam officium etiam muneris nomem est. Officium autem mortuis hoc spectaculo facere se vett. arbitrabantur, posteaquam illud humaniore atrocitate temperaverunt [orig: temperavÍrunt]. Nam olim, quoniam animas defunctorum humano sanguine propitiari creditum erat, captivos vel malo ingenio servos mercati in exsequiis immolabant. Postea placuit pietatem voluptate adumbrare. Itaque quos paraverant armis, quibus tunc et qualiter poterant eruditos, tantum ut occidi discerent, mox edicto die inferiarum apud tumulos erogabant: ita mortem homicidiis consolabantur. Haec mu neris origo: Sed paulatim provecti ad tantam gratiam, ad quantam et crudelitatem: Quia ferarum voluptati satis non fiebant, nisi et seris humana corpora dissiparentur. Primus autem Romanorum Iunius Brutus, in defuncti Patris honorem dedisse Romae Gladiatores dicitur: Aliis Appium Claudium et M. Fulvium Coss. huius crudelitatis auctores facientibus. Tunc enim primum fuere [orig: fuÍre] sontes feris in arena obiecti, immunitate tanta [orig: tant‚], ut ab eo horrore matronae publico edicto summotae sint. Dabantur vero et a publicis Magistratibus et a privatis personis, et cum certaminibus et cum fabulis. In patrii funeris apparatu arenam inspersisse tradunt C. Caesarem, cum Aedilis esset: qui postea Dictator fuit. Claudius Princeps ex arbitrariis hos ludos statos fecit, quos Aediles ederent: ex pecunia publica de Quaestoribus, quos Gladiatorios appellavit. Verum postea ipse illorum pertaesus, cruentas has exsequias sustulit: mansit tamen consuetudinis ius privatis, si nempe quadringenta milia in censu haberent. Hos qui curabant ludos, Designatores dicti videntur: quos sustulit tandem penitus Theodoricus Gothorum Rex. Vide Liv. Suet. Tac. Dion. Iul. Caes. Scalig. Poet. l. 1. c. 35. Alex. ab Alex. Genial. dier. l. 3. c. 7. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. c. 24. cum Paralip. Th. Dempsteri. qui de Desultoribus in hisce ludis aliisque huc spectantibus prolixe agit etc. ut et infra in voce Gladiatores.

FUNERAE quae alias Latinis Praeficae, Iudaeis [gap: Hebrew] , Graecis a)oidoi\ vel qrh/nwn e)/carxoi, item penqh/triai dictae, tristi cantu lugentium maestitiam comitari solebant. Quod fiebat vel voce sola [orig: sol‚], ut in funere Alcestis, prohibente marito eius Admeto, apud Eurip. Alc. 430.

*au)lw=n de\ mh\ kat' a)/stu, mh\ lu/ras2 ktu/pos2
*)/estw.

Vel voce instrumento alicui Musico se iungentes: non quidem citharae, utpote Apollini dicatae, at tibiae inprimis. Unde *tu/mbauloi Graecis iidem, qui Romanis Siticines fuere [orig: fuÍre]. Rationem ritus huius Macrob. reddit, cum ait: Mortuos quoque ad sepulturam prosequi oportere cum cantu, plurimarum gentium vel regionum instituta sanxerunt [orig: sanxÍrunt],


image: s0332b

persuasione hac, quia post corpus anima ad originem dulcedinis Musicae, i. e. ad caelum redire credantur. Fr. Rossaeus Arch. Attic. l. 5. c. 24. Vide quoque infra Praefica.

FUNERALE Velum quo feretra clarorum virorum condecorare medio aevo moris erat, occurrit in Ann. Colmar. MSS. A. C. 1276. ubi Baldachinum vocatur: Feretrum coopertum fuit Baldachino, quod Etclesiae reliquerat. Eadem consuetudo viguit, in Civitatibus Italiae, Bononiae inprimis et Senis, uti Cherubinus Ghirardaccius refert Hist. Bonon. ad A. C. 1260. apud Macros, in voce Baldachinum.

FUNES olim e viminibus, nondum cognito cannabis usu. Lycophron Cassandra [orig: Cassandr‚],

*sfragi\s2 me/nei *qo/antos2 e)n pleurai=s2 e)/ti,
*lu/goisi tetranqei=sa.
Vibix manet Thoantis in tergis adhuc
Lentis betulis sculpta.

Calpurn. Ecl. 2.

Quod si dura times etiam nunc verbera Phyllis,
Tradimus ecce manus, licet illae vimine torto
Scilicet et lenta post tergum vitae domentur.

Vide quoque Theoctit. Idyll. 1. etc. In Aegypto funus ex interiore cortice sive libro papyri nectebantur, nec Aegypti Siriaeque Reges aliis funibus diu usi sunt, in rebus na valibus, nondum sparto communicato, quae proin armamenta Nili Plin. vocat l. 13. c. 11. Postea itaque e cannabe et sparto fieri coeperunt [orig: coepÍrunt], de quibus vide suo loco, it. in vove Serilia. Imo et e serico, ut ex Candischii Nobilis Angli historia patet, qui ex America redux omnes navis suae rudentes e serico albo habuisse legitur. Sed et Funes, e mulierum capillis, apud Iul. Capitolin. in Maximino Iun. ubi tanta [orig: tant‚] fide Aquileienses contra Maximinum fuerunt [orig: fuÍrunt], ut funes de mulierum capillis facerent, quum deessent nervi ad sagittas emittendas, quod aliquando Romae dicitur factum: habes hanc historiam apud Veget. l. 3. c. 9. et l. 10. c. 15. in Com. Stewech. p. 406. Flor. l. 2. c. 15. Lactant. l. 1. et Serv. ad Aen. l. 1. v. 323. Idem vero et alias saepe usu venit in bellis. Caes. Belli Civ. l. 3. c. 2. de iis, qui obsessi erant Salonis: praesectis omnium mulierum crinibus tormenta effecerunt [orig: effecÍrunt]. Aristid. in Rhodaica, *pa/lai me\n ta\ e)k tw=n gunaikw=n tw=n a)pokeirame/nwn mhxanh/mata e)dei/knute toi=s2 e)pidhmou=si. Olim quidem ex tonsis mulierum capillis machinamenta ostendisse advenis. Etiam Dio narrat in Seu. in obsessa Byzantio rudentes de crinibus feminarum factos esse, Casaub. ad Capitol. Olim tota res mensoria funibus e iunco plexis, quae proin xoni/a Graecis, peragebatur. Nec Hero Geodaetes aliud agnoscit mensurandis terris organum, quam xoini/on h. e. funiculum, eumque dekaorguiai=on quidem constituit metiendae terrae arabili, pratorum vero mensurae colligendae, dwdekaorguiai=on. Antiquiores tamen, qui de limitibus scripserunt [orig: scripsÍrunt], pedum tanrum meminisse, dein sunes tandem perticas adhibitas, monet Salmas. qui pluribus hac de re agit, ad Solin. p. 683. et seqq. Vide quoque infra Schoenus. Olympiae emittendi currus et equi linea [orig: line‚] praetenta [orig: praetent‚] seu funiculo cohibebantur, ne ante signum datum exirent, utque in aequo limite continerentur omnes, teste Paus. cuius loco carceres fuisse in Cicco Romano, discimus ex Varrone, qua de re videndus idem Salmas. ubi modo, p. 915. Porro fune Bacchus pontem iunxit, Euphratem transiturus, ex vitigineis, et hederaceis contorto farmentis, quem, in urbe eius loci Zeugma, asservatum, Paus. habet in Phocicis. Indi vero Anthropophagi. funibus quibusdam, nodis multis diversissimis certo intervallo dispositis, historiarum suarum perpetuitati consulunt, quo de illorum more legi meretur Petrus Cieza Hist. Ind. Tom. 2. Etiam funem e manibus extorquere, certaminis genus, apud Danos olim celebre, uti videre est apud Olaum l. 5. c. 24. Sed et sunes inter Vett. tormenta, uti videre est supra de Fidiculis et infra in voce Paena: exercitationes item infra in voce Gymnastica, nec non ubi de Funambulis, e funibus quoque antiquitus constitisse Castrorum urbiumque repagula, dicemus infra in voce Licia etc. De funiculo memi/ltwme/nw|, rubricato, quo in contionem compellebantur Athenienses, diximus supra, ubi de Comitiis: sicut de funium usu, investituris, infra in lampadibus, in voce Funalia, Hinc Funarius, cognomen militare Gratiani Imp. quod ei adhuc privato funem venalitium portanti, quinque milites extorquere nequivissent, unde admiratio primum, postmodum argumentum Imperii, apud Paul. Diacon. et Aurel. Vict.

FUNG Ciang urbs Sinici Imperii in prov. Xensia, sic dicta ab ave, quam incolae maximae flicitatis signum habent, et non misi rarissime videri aiunt: Fung enim illis avem, Ciang, felicitatem notat. Pingunt illi avem hanc mira [orig: mir‚] colorum varietate insignem semperque solam esse praedicant, et rari ssime quidem, optimo tamen totius Imperii omine, conspici, aiunt. Phoenicem credas, aut certe ex aquilarum genere aliquam diversicolorem atque ignoratam speciem; cuius figura [orig: figur‚] sinensibus tapetes suos vestesque pretionsiores exornate sollenne est. Auctor Anon. Sinae et Europae c. 37.

FUNGENI pop. Aethiopiae inf. versus lacum Zaire, sub magno Macoco. Is. Voss.

FUNGI in arboribus nascentes, pro fomitibus olim erant et escae dicebantur. Serv. ex l. Comm. Clodii 4. Fomites assulae ambustae, ligna excavata, a fungis nomine excepto. Unde apud recentiores Graecos Medicos *)/iskai, h. e. escae, proprie appellantur fungi huiusmodi, quod fomitum usum antiquitus praeberent, vide supra in hac voce. Apud Sinenses etiam in hominum cedunt escam: In Chekiang namque, ex monte Tienno, ad Quinsaeum urbem, infinita vis fungorum per totum Imperium defertur, quos sale conditos exsiccant, ac per totum annum servant, dein coquendos aliquandiu aqua [orig: aqu‚] macerant, quo pacto quasi recentes denuo evadunt, Auctor Anon. Sinae et Europae p. 32. Vide quae de boletorum esu, habet ad Suet. Tib. Claud. c. 44. Casaub. At huic usui non sunt Fungi impetriti, h. e. in saxa durissima, priori servata [orig: servat‚] forma [orig: form‚], conversi, quales in Museo Kircheriano asservari,


image: s0333a

tradit Georg. de Sepibus, in Descript. eius p. 33. Sed et sungi formam Capuli Ensium referebant, ut vidimus.

FUNGIA regnum Nubiae, aliter Bugitiae regn. versus Nilum. Voss.

FUNIS supplicii genus, de quo supra in voce Fidiculae.

FUNUS initio tenui imponsa [orig: impons‚], postea invalescente luxu, magnifice curari coepit. Unde non seuplchris modo, sed et collocationi, elationi ac productioni Funerum, modum Solon posuit. Fiebat autem collocatio pro arbitrio a cognatis, ut Patris a filio, filii a Patre, si superstitem haberet: aderantque ei promiscue viri, et feminae e cognatis. De elatione vero praescripsit, ut efferrentur ante Solis ortum, postridie collocationis: unde quia incensi funes seu funalia mortuis praeferebantur, hinc Funeri nomen. Mutaverat tamen hic mos quem postea revocavit Demetrius Phalereus, ut refert Cic. de LL. l. 2. Sed ait rursus idem Demetrius, increbuisse eam sunerum sepulchrorumque magnificentiam, quae nunc fere Romae est. Quam consuetudinem lege minuit ipse: Ante lucem enim iussit efferri. Producebant apud Athenienses funus propinqui: neque tamen feminae fexagenariis minores, quae sobrinis natae non essent, funestam domum intrare aut exsequias ire poterant. At vero postquam Funus elatum est, cuique id licuit. Verum quia tandem magna hominum celebritas funeribus producendis interesset, sublata illa est hac lege: In funeribus celebritas virorum ac mulierum producendis ne intereste. Sumptum quoque idem Legislator sustulit, nolens tribus plus vestibus, Riciniis dixerunt [orig: dixÍrunt] Decemviri Rom. mortuum compom aut condi: *mh\ suntiqe/nai ple/on i(mati/wn triw=n, Plus tribus riciniis mortem ne humato. Neve lamentabilia essent, lessum et lacerationem prohibuit, quam ita expressere [orig: expressÍre] XII. Tabb. Mulieres genas ne radunto, neve lessum funeris ergo habento. Hippias dein tyrannus praecepit, ut in singulos mortuos Minervae sacerdoti, quae est in arce, penderetur obolus, hordei duo sextarii, et frumenti totidem. Porro cum iusta mortuo fierent, ipso nempe elationis die, et ab illa non, item tricesimo anniversario et illo quo Natalem eius celebrabant, ne bove parentaretur, iterum Solon sauxit. Immolabatur vero in effossa scrobe, atque haec iusta parentibus persolvere cogebantur lege liberi, aut si nulli liberi essent, heredes. Inter cetera vero Silicernium exhibebant, Gt. peri/deipnon, Circumpotationem verit Cic. (e cuius l. de LL. 2. constat a Solone in servorum funere fuisse sublatam: Servilis unctura omnisque Circumpotatio tollitor ) idque iam a Cecropis tempore: Exhibebantur autem a propinquis et iis, qui propiori cognatione defunctos contingerent, inque iis defuncti, siquidem laudanda fecissent, celebrabantur; qui honos tantum iis postea habitus est, qui in bello essent interfecti aut publice sepeliebantur: quod fiebat in Ceramico extra urbem, ubi erant sepulti, idque ab iis solis, qui ad eam rem publice erant constituti. Vide Sam. Petit. Comm. in Leges Attic. l. 6. tit. 8. uti de Funeribus Romanorum aliorumque hic [orig: hÓc] passim, inprimis ubi de Cadaverum cura, Consecratione, Defunctis, Exsequiis etc. Addam hic [orig: hÓc] saltem, non hodie solum, sed olim, quoque, aera campanasque Funeri adhibitas esse, ut pervetus Theocriti Scholiastes annotat, quod is sonus credebatur esse kaqaro\s2 kai\ a)pelastiko\s2 tw=n miasma/twn, h. e. avertrere spectra et daemonum ludibria. Codonophori item atrati illud praecedebant, Suid. tum ut ad spectandum funebrem pompam homines accerserentur, tum, ut Flaminem Dialem admonerent funeris, ne ille ex improviso occurrens feralibus tibiis auditis pollueretur, vide Hier. Magium l. de Tintinnabulis c. 10. et 11. Nec omittendum hic [orig: hÓc], quamdiu apud Vett. Romanos lugere mortuos soliti sint. Constat ex Vett. monumentis, menses decem, tot enim Romuli habebat annus, viros ab uxoribus viduis lugeri consuevisse: ita quidem, ut ante legitimum luctus tempus nubere nemini possent, nisi venia [orig: veni‚] a Magistratu aut Principe impetrata [orig: impetrat‚]. Interim minuebatur nonnumquam luctus aut publice; aedis dedicatione, lustro a Censoribus condito, voti solutione: aut privatim cum liberi nascerentur, cum honor familiam novus illustraret, cum ab hoste capti domum redirent, cum puella desponsaretur, cum casto Cereris constitissent etc. de quibus erudite disputat Iac. Raevardus Var. l. 1. c. 20. cui adde si placet Iac. Cuiacium Observ. l. 6. c. 32. Cael. Rhodigin. Antiqq. l. 17. c. 19. 20. et 21. etc. Ut et de Christianorum medii aevi ritibus aliquid aspergam, consistebat Funebre officium eorum, in eleemosynis, oblationibus, sacrificiis; Commemoratione item ad altare, gratiatum actione, precatione etc. Quo pacto testabantur fidem suam, de Immortalitate animarum, et de beato statu defunctorum fidelium ac futura corporum resurrectione: simulque spem suam de suo quoque felici exitu aeternaque beatitudine suo tempore obtinenda fovebant, seseque mutuo ad sanctam defunctorum imitationem exstimulabant. Quam in rem vide Ioh. Forbes. Instruct. Hist. Theologic. l. 13. c. 9. toto. uti de Funebri Laude, infra ubi de Parentandi officio; nec non retro in voce Commemoratio; de Funebribus facibus, ubi de Scirpo; de Funebribus Ferculis, supra in hac voce; de Coronarum in hisce usu, ubi de Coronis etc.

Funerum apud Romanos variae species.

Censorium, vide Publicum. Familiare, cuius procuratio iusta erat absentiae a militia excusatio, quando scilicet aliquis ex familia eius, qui militiae nomen dedisset, fatis concesserat. De eo vide A. Gell. l. 16. c. 4. Indictivum, cui adhibebantur non ludi modo, sed etiam Desultores, eaque erant amplissima. Publicum dicebatur, cum ob alicuius obitum iustino indicto publicus luctus esset, sumptusque ex aerario fierent. Sic Piso apud Tac. Ann. l. 6. c. XI. Vitell. apud Suet. c. 3. publico funere qui eximius erat honos elati leguntur. Graeci id dhmosi/a| qa/ptein dixere [orig: dixÍre], quam phrasin de Sphaero Caesaris Paedagogo ac liberto, l. 48. et de Pisone l. 8. Dio usurpat. Vide de hoc honoris genere Ioh. Kirchmann. de Funer. Rom. l. 1. c. 4.


page 333, image: s0333b

Simpludiarium erat, cum adhibebantur ludi duntaxat, corbitoresque. Quidam ea sic vocarunt, quibus neutrum interesset genus ludorum, Festus: ad quem locum notat Scalig Simpludiaria dicta, quia simplices ludii adhiberentur, h. e. saltatores vel cernuatores sive cervitores, quos Festus Corbitores appellat. Transsatitium, quum quis peregre aut apud histres obierat. Tum enim cadaveri domum relato postes sollennia et exsequialia officia peragebantur, quae, quod corpus transferretur, Transtatitia dicta sunt. Verum, cum quis domi obiisset: Hocque erat vel Indictivum, vel Censorium, vel Simpludiarium, de quibus supra etc.

FURANIUM vulgo S. Estienne de Furens, burgus amplissimus, in Lugdun. Praefect. in tractu Forensi, ad Furanium amnem, ad radices collis, 2. leuc a Ligeri, 10. a Lugduno in Afric. Illic maxima carbonis terrestris copia eruitur. Fanum S. Stephani etiam dicitur.

FURCA mons Valesiae, olim Iuberus, Coatius, ac Ursellus; ex eo Rhodanus oritur. Ioh. Matal Metell.

FURCA et Fossa Angl. Pytte et Gallowes, in antiquis privilegiis, significat iurisdictionem puniendi fures, sc. feminas submersione, viros suspendio. His igitur supplicii insignibus olim cognoscibile erat eiusmodi iurisdictionis territorium: quod et in Scotia hodie observatur, ubi reorum in electione est, utrum mortis genus obire velint. Galli item letiferam iurisdictionem erectis denuntiant furcis. Vide Henric. Spelmann. Gloss. Arch. et hic [orig: hÓc] infra.

FURCAE supplicium olim in creberrimo usu, non in historiis solum, sed Comoediis priscis saepe memoratur. Fuit autem ea vel ignominiosa vel poenalis. De priori Isid. Orig. l. 2. Furcifer dicebatur olim, qui ob leve delictum cogebatur a dominis, Furcam circa urbem ferre, praedicans peccatum suum, et monens ceteros, ne quid simile pecearent. Qualis haec Furca fuerit, describit Plutarch. in Coriolano, cum humane admodum habitos servos a priscis narrat. Erat, inquit, magna castigatio delinquentis servi, si lignum currus, quo temonem sustentant, ferens exiret circa viciniam. Id enim passus, et sic conspicuus non ultra fidem habebat et vocabatur Furcifer. Unde Plaut. Amph. Act. 1. sc. 1. v. 129.

Ego pol te istis tuis pro dictis et malefactis, Furcifer
Accipiam.

Graece stauroko/misos, dikranofo/ros2 etc. Posterior, proprie supplicium fuit, ad quam ligati sub ea vel ad mortem caedebantur vel caesi per viam ducebantur; deinde collo in eam iniecto traducebantur ad supplicium, eratque lignum diplou=n, vel potius dikrou=n, quo media [orig: medi‚] parte collo inserto vinciebatur cervix rei, Sub ea, ad mortem caesos esse, inquit Suet. Ner. Claud. c. 49. qui poenam more Maiorum interpretatur, nudi hominis cervicem inseri furcae, corpus virgis ad necem caedi. Hoc modo Liv. incestum cum Vestale punitum ostendit, l. 22. c. 57. Dionys. in culpa simili, et de iis qui Urbiniam stupraverant, Antiqq. l. 9. Qua poena proprie servi affecti: qui, quod, dum virgis caedebantur, converterent se et trepidarent, saltantium more, multas plagas servo portendi, si saltare se somniarit, scribit Artemid. Onirocrit. l. 1. c. 78. o(/pws2 d' an o)rxh/shtai dou=los2 kai\ o(/pou a)\n polla\s2 lh/yetai plhga/s2, Daemonque hinc, ludis Circensibus, qui antequam inciperent, paterfamilias quidam servum per Circi aream transduxerat caesum virgis et ex more multa verat post patibuli poena, Praesulem sibi dispolicuisse consultus a Romanis, peste atroci paulo post afflictis, respondit, apud Arnob. l. 6. Sed et liberos interdum sub Furca caesos esse, indignitat Fpitome Liv. l. 55. Habena autem caedi servos solitos esse, constat ex Ulpiano l. 1. ß. Impub. ff. de S. C. Silaniano et Horat. l. 2. Ep. 2. v. 15.

In scalis laetuit metuens pendentis habenae.

Vide quoque infra ubi de Supplicio more Mai. Verum etiam cum Furca in crucem non raro tollebantur. Arnob. l. 7. adv. Gentes, Servum pessime meritum per Circi aream mediam traduxisse caesum virgis, et, ex more, multasse post patibuli poena. Nempe alligari brachia manusque ad furcam solebant, atque ita circumduci, mox in ea attolli. Plaut. Mostell. Act. 1. sc. 1. v. 53. Milit. Act. 2. sc. 6. v. 64. Dispessis manibus patibulum habere: et ex eo Nonius, Patibulum afferre per urbem, deinde affigi cruci. In ea appensos esse, constat ex Festo: Furcilae sive Furcilla, quibus homines suspendebant. Plin. Supplicia annua canes pendunt, inter aedes Iurventutis et Summani, surca sambucea [orig: sambuce‚], arbore fixi, i. e. in furca ad arborem fixi. Idem clarissime docet Firmic. l. 6. Matth. c. 31. Severa [orig: Sever‚] animadvertentis sententia patibulo suffixus, in crucem crudeliter erigeretur. Ubi primo patibulo, i. e. furcae, suffixus, dein sublatus in crucem dicitur. Habuere [orig: HabuÍre] Furcae extrema bacilla figuram literae V. teste Varrone de Ling. Lat. l. 4. quemadmodum hodieque in curribus, qua [orig: qu‚] temo cum axe coit, furca est sustentando illi aut fulciendo. Qua [orig: Qu‚] mente Sidon. de Baccho,

Vite capistratas cogebat ad esseda tigres,
Intrabat duplicem qua remo, racemifer arcum.

Itaque sive in ipsa Furca defixi in terram simpliciter; sive cum ea in altiorem arborem aut lignum sublari sunt. Figuras exhibet Iust. Lips. l. 3. de Cruce c. 6. Qui vero ab hoc poenae genere, amicorum intercessione vel alia [orig: ali‚] quadam ratione liberabantur, a Furca redempti dicebantur. Vide infra Tarpeia rupes. Inferioris aevi inventum est Furca illa, seu instrumentum e ligno triplici, forma [orig: form‚] iugi veteris, cui appensi homines laqueo strangulantur: quod supplicii genus in pleraque Europa hodie usitatum est. Coepit id, cum crux desiit, a


page 334, image: s0334a

Graecis enim usurpatum vix reperias, nec a Romanis quidem in publico: etsi ii in carcere, damnatis gulam (sed non ut appenderent) laqueo frangebant. Isid. quidem aevo nomen hoc et usum habuit: Patibulum vulgo, inquit, Furca dicitur (quod hodieque in Hispania, ubi ille scripsit, obtinet) quasi ferens caput Suspensum enim et strangulatum haec exanimat. Atque hac notione novitia satis frequens hoc nomen in libris Legum, quas Tribonianus atque eius adiuvae collegerunt [orig: collegÍrunt]: quia, sublato crucis supplicio, quidni etiam Furcam veterem sublatam dicamus. Itaque ipsos Iurisconsultos usurpasse, non habet fidem apud iuris et moris antiqui peritos, qui vere notant, pro cruce id substitutum, quandoquidem lege lata [orig: lat‚] Constantinus crucem sustulerat. Adeo que ipsi quoque, qui leges collectum ibant, in aevi illius et sequentis usum. Exempla plura sunt, et notata aliis: quaedam etiam, ubi inconspectio; ut in isto Callistrati de Poenis, l. 29. Famosos latrones furca figendos placuit. Ad Furcam enim novam non figuntur homines, sed adstringuntur. Sed fuerat cruci figendos: ubi moverunt [orig: movÍrunt] alterum, altero retento, quod non debebat etc. Vide eundem Lips. ibid. c. 7. cui adde Titum Popmam de operibus serv. A Furcifero autem priscae significationis, Trifurcifer insignis furcifet dicitur, Plaut. in Autul. Act. 2. sc. 4. v. 46.

--- AN. tu trium literarum homo
Vituperas me? fur etiam fur trifurcifer.

FURCAN vide supra Coran.

FURCIS seu sustentaculis ligneis imposita apud Vett. Romanos spectacula, vide hic [orig: hÓc] passim in vocibus Forus, Porticus tristegae, Spectacula.

FURCONIUM quasi Forum Conae, et Avia Ptol. forcone, urbs Vestinorum excisa, e cuius et Amiterni ruinis coaluit Aquila urbs, inde 8. mill. pass. distans.

FURFUR an ex Graeco bo/rboros2, an ex Lat. far, per repetitionem? Varr. Pascuntur farre et furfuribus hordeaceis. Etiam in hominum cibo, sed infimae conditionis, uti dicemus, ubi de Fossoribus. Vide quoque supra in voce Cantabrum, nec non ubi de Pane ac Servis; de alio vero eius usu, in voce Lacca, it. Pila et Sacculi, nec non ubi de Silphio. Hinc vox translata, ad furfuracea illa corpuscula, quae de corpore illoto ac squalido eunt, dum scalpitur, ac squamae alias vocantur, uti videre est apud Salmas. ad Pallium Tertull. c. 5. ubi nec ab hac impetigine eruditam manum abstinet. An inde Furfuraculum quoque, Politorum instrumentum? vide infra Perforaculum: uti aliam vocabuli notionem, ubi de Porphyrite marmore.

FURIA Lex de Testamentis, lata a C. Furio Trib. Pleb. Ne cui, nisi manumissoris cognato, certisque aliis personis, supra mille asset, legare, mortisve causa donare liceret, quod si quis maiorem summam sibi legatam accepisset, redderet, Theophil. Instit. de Leg. Coercendae legis XII. Tabb. causa [orig: caus‚], qua [orig: qu‚] uti quisque legasset suae rei, ita ius erat, ut ait Iustin. Eius meminit Cic. pro Balbo et Verrina 3. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 8. c. 18. Fuit et Furia Caninia, cuius auctores P. Futius Camillus, C. Caninius Gallus Coss. A. C. 651. Ut in testamento ex tribus servis non plures, quam duos, manu mittere liceat, usque ad decem dimidiam partem: a decimo usque ad triginta, tertiam partem, ut tamen adhuc quinque manu mittere liceat, aque ut ex priore numero: a triginta usque ad centum quartam partem, aeque ut decem ex priori numero liberari possint: a centum usque d quingentos, partem quintam similiter, ut ex antecedenti numero 25. possuit fieri liberi: eademque praecepit, ne plures omnino quam centum ex cuiusquam testamento liberi fiant. Eadem lex cavit: libertates servis testamento nominatim dari. Ulpianus Institut. tit. 1. Paulus Sent. 4. Caii Institut. etc.

FURIAE Noctis, et Acherontis filiae tres, Alecto, Tisiphone et Megaera. Quinam Lyssam, i. e. rabiem addunt. Fictum est a poetis infera loca Furias habitare, sed tormenta scelestae mentis esse vett. voluerunt [orig: voluÍrunt]. Cic. pro Roscio Amer. Tres etiam hae Furiae significant 3. animi affectus, qui homines in omnia facinora praecipires agunt, quorum Ira ultionem desiderat, Cupiditas opes, Libido voluptates. Eurip. in Oreste. Vide Dirae et Eumenides. Addo, quod iis serpentes, pro comis primus induxit Aeschylus, qua de re vide in illo, ut et ubi de Tragaedia. Hinc ad immittendos furores, crinibus uti fingebantur. Lucan. Civ. Bell. l. 9. v. 642.

Eumenidum crines solos movere furores.

Eaedem semper virgines ferebantur. Sophocl. kalw=| d' a)ei-parqe/nous2 *)erinnu/as2. Vide Casp. Barth. ad Stat. Theb. l. 4. v. 457. qui plura de Furiis egregio eodem Opere passim exhibet. Vide quoque ubi de Eumenidibus. Addo saltem Furiam Furvam, a galea coronata erumpentem, apicem esse scuti Didaci Fernandi de Corduba Duc. Cardonae, March. de Comores, in Hispania apud I. I. Chiffletium Insign. Gentil. Eqq. Aurei Velleris, n. 238.

FURIA GENS [note of the transcriber: in the print: FURII] sub Romulo, e Medullia Latinorum urbe, quae tunc se Romanis dedidit, Romam migravit, atque inter minorum gentium Patricias lecta fuit. Nobilissima postea fuit, in multas familias, quarum haec cognomina, distincta: Medullinus (ab urbe, unde orta, cognominis origo quoque) Fusus, Pacilus, Camillus, Purpureo, Crassipes, Philus. Clara admodum, et illustris Dictaturis septem: Consulatibus viginti: Tribunalibus militum consulari potestate viginti tribus: Censuris quatuor: Triumphis septem.

FURINA Dea furum, secundum Etruscos vero dea Sortium ad lites dirimendas. Sacra eius Furnalia, vel Furinalia. Eadem Flaminem suum habuit, Furinalem dictum. Incidebant autem Furinalia, in d. 12. Kal. Sextileis. Ioh. Ros. Antiqq. Rom. l. 4. c. 11.

FURINAE Lucus ubi C. Gracchus interfectus est. Plutarch.

FURIUS [1] vide Caius.

FURIUS [2] [note of the transcriber: in the print: FURITUS] Antias Poeta, Macrob. l. 6. c. I. et Aul. Gell. l. 18. c. XI. [correction of the transcriber; in the print Macrob. l. 18. c. XI. et Aul. Gell. l. 1. c. 13.] laudatus: Q. Catulo carus, qui ei tractatum de rebus se


image: s0334b

Consule gestis misit. An auctor Annalium versu scriptorum? Lil. Girald. Furio hos certe Bibaculo adscribit, Voss. de Hist. et Poet. Lat.

FURIUS [3] Bibaculus Annalium metrice scriptorum auctor. Macrob. Sat. l. 1. c. 13. Nugas saepe parum honestas sectatus, Horat. non tamen contemnendus, cum ipse Virg. eum iruitari voluerit. Voss. de Hist. Lat. l. 1. c. 14. de P. c. 12. Orat. Inst. l. 4. c. 6. s. 10.

FURIUS [4] Camillus vide Lucius.

FURIUS [5] Camillus Aruntius Scribonius, Cos. cum. Cn. Domitio Aenobarbo A. U. C. 784.

FURIUS [6] Celsus praeses Mauritaniae Tingitanae, sub Alex. Sev. Ael. Lamprid. in Vita huius, Actae sunt res feliciter et in Mauritania Tingitana, per Furium Celsum et in Illyrico etc.

FURIUS [7] Medullinus vide Lucius, it. Publius Sextus Spurius.

FURIUS [8] Petilius vide Caius.

FURIUS [9] Philo vide Publius.

FURIUS [10] Placidus, Cos. memoratur Vopisco in Aurel. Vidimus proxime Consulatum Furii Placidi tanto ambitu in Circo editum, ut non praemia dari aurigis, sed patrimonia viderentur; quum darentur tunicae subsericae, lineae paragandae, darentur etiam equi, ingemiscentibus frugi hominibus. Factum est enim, ut iam divitiarum sit, non hominum Consulatus etc. Quid sit autem Consulatum edere et u(patei/an dou=nai, diximus supra. Vide et Caius.

FURIUS [11] Purpureo vide Lucius.

FURIUS [12] Scribonianus sub Claudio in exilium actus, Fausto Sulla [orig: Sull‚], Salvio Othone Coss. quasi finem Principis per Chaldaeos scrutatus esset. Adnexa est crimini Iunia mater eius, ut casus prioris (nam relegata erat) impatiens. Paulo post morte fortuita [orig: fortuit‚] exstinctus est. Tac. Ann. l. 12. c. 52.

FURIUS [13] Tricipitinus vide Lucius..

FURIUS [14] Victorinus Praefectus Praetorio, sub Marco Imp. apud Capitolin. in Vita huius.

FURNAE urbec. culta et munita Flandriae, vix 1. leuc. ab ora litt. maris Germ. amplam habens iurisdict. sub Galli. Inter ipsam, et Dunkercam, a qua 3. leuc. in Ort. abest, victi sum Hispani a Gallis, A. C. 1658. A Foederatis hoc bello haud pridem capta, rursumque amissa.

FURNARIA apud Suet. Vitellio, c. 2. Plures auctorem generis libertinum prodiderunt [orig: prodidÍrunt] --- cuius filius sectionibus, et cognituris uberius compendium nactus, ex muliere vulgari, Antiochi cuiusdam furnariam exercentis filia, Equitem Romanum genuerit: absolute positum est pro Furnaria negotiatio. In Gloss. exponitur Furnarius, i)pnokau/s2hs2, kaminokau/s2hs2, sed ea interpretatio ministro potius Furnarii, quam ipsi Furnario, conveniat, Casaub. d. l. De Furni supplicio, vide in Sacris historiam Danielis, et Sociorum: Sed et eo, in Furnarium quendam, qui panem minori pondere, quam constitutum erat, coctum vendidiset, usum in Persia Scha-Abam Regem, severum Iustitiae vindicem, legas apud Ioh. Bapt. Tavernier Itin. Pers. Vide quoque infra ubi de Pistoribus.

FURNIUS [1] a Domitio Afro postulatus adulterii, cum Claudia Pulchra, et veneficiorum in Tiberium: qua de causa etiam damnatus est. Tac. Hist. l. 4. c. 52.

FURNIUS [2] Horatii amicus. Serm. l. 1. Sat. x. sub calcem.

--- Simul his te candide Furni.

FURNIUS [3] Cos. cum Domitiano Aug. A. U. C. 873. Vide et Titus.

FURNUS Episcopi le Four l'Evesque, domus Parisiis in vico S. Germani Antissiodorensis, ad Sequanam; ab eo dicta, quod homines Episcopi ibi conquerent, quibus pecunia proin dari iubebatur: quales Furnos Bannarios appellabant. Talis erat alter Furnus Episcopi, in vico Arboris Siccae, rue de l'arbre sec: Item Furnus S. Eligii, in vico de Aquila etc. Nunc furno diruto, domus modo carcerem, modo, et Auditorium habet, in quo Iudex vel Ballivus, nomine Archiep. Parisiensis, ius reddit. Obiter proin Carolum Molinaeum IC. aliosque, Forum pro Furno reponentes, corrigit Hadr. Vales. praefat. in Not. Gall.

FURONI recent. Forum Comitis, vulgo Foron, amplum Germaniae inf. municipium, a Traiecto, et Aquisgrano parum distans. Hic inter Ludovicum fil. Caroli Imp. et Ludovicum fil. Ludovici Regis A. C. 879. conventum est. Supersunt in proximo colle Op de Sale, veteris Palatii reliquiae, fossae, aggeres, et rudera fundamentorum, Idem.

FUROR ab antiquis fictus fuit vinctus catenis, qualem his verbis Virg. l. 1. Aen. Iovem inducit loquentem, v. 397. et seqq.

--- Dirae ferro compagibus arctis
Clauduntur Belli portae, Furor impius intus
Saeva sedens super arma, et centum vinctus ahenis
Post tergum nodis, fremit horridus ore cruento.

Interdum fingebatur solutis vinculis et catenis, qualis describitur a Petronio Arbitro in Satyrico, Edit. Gonsali di Salas p. 68. Edit. Bosch. c. 84. ubi ita canit,

Quos inter Furor abruptis seu liber habenis
Sanguineum late tollit caput oraque mille
Vulneribus confossa, cruenta casside velat.

Nic. Lloyd. Vide et Insania.

FURSTEMBERGA opp. Duc. Waldeccensis.

FURSTENAVIA Familia Germ. Furstenau, ramus est Familiae Erpacensis: Et quidem Georgius, fil. quarto-genitus Georgii Alberti Com. Erpachii (qui Obiit A. C. 1647.) ex Elisabetha


image: s0335a

Dorothea Hohenloica (defuncta A. C. 1655.) uxorem sibi iunxit Ludovicam Annam, filiam Georgii Friderici Com, Waldeccii, ex ea que suscepit Sophiam Carolam (nat. A. C. 1672. denat. A. C. 1673.) ipse natus A. C. 1646. et Com. de Erpach, in Furstenau titulo insignis, vide Phil. Iac. Spener. Theatr. Nobil. Part. III. p. 1. ut et in Ind. nec non Arte Herald. Tom. II.

FURSTEMBERGICA Familia Germaniae illustris cum Comit. dignitate: quorum vetusta et inter Suevos celebris memoria, nuper ex parte Principali axiomate illustrior reddita est. Eiusdem familiae partem cred unt olim constituisse Comites Friburgenses, qui in Ioh. (a quo Hochbergiis et nunc Badensibus Badenweiler contigit) defecerunt [orig: defecÍrunt] A. C. 1458. Quantum nunc ex hac stirpe super est, dividitur in ramum Heiligenbergo-Werdenbergium, a Ioachimo Friderici A. C. 1559. defuncti filio, ortum, et a Ioachimi fratre Christophoro Blombergium. Hic in Messkirchium, et Stulingensem iterato dividitur. Et quidem ramum Heiligenbergo-Werdenbergium quod attinet, Fridericus praefatus ex Anna Werdenbergica, filia Christophori Com. Werdenbergae et Heiligenbergae, Ioachimum genuit, exstinctum A. C. 1598.) qui ex Anna de Zimbern, filia Comitis Frobenii Christophori, fil. habuit Fridericum (defunctum A. C. 1617.) qui ex Elisabetha Sultzia, filia Alvici Comitis, Egonem progenuit, qui defunctus est A. C. 1635. Pater ex Anna Matia Zollerana, Ferdinandi Friderici Egonis (nat. A. C. 1623. den..... mariti Franc. Elisabethae Com. de Montrechier ) Leopoldi Ludovici (qui obiit A. C. 1639.) Francisci Egonis (nat. A. C. 1626. Ep. Argentinensis, qui nunc Parisiis degit) Hermanni Egonis (nat. A. C. 1627. mariti Mariae Franciscae agnatae) Ioh. Egonis (A. C. 1629. exstincti) Vilhelmi Egonis, Ep. Metensis nat. A. C. 1629.) Ernesti Egonis (defuncti A. C. 1652. Elisabethae (quae nupsit Ferdinando Com. de Reckum ) Mariae Franciscae (nat. A. C. 1633. cui mariti obtigere [orig: obtigÍre] Wolfgangus Vilhelmus Com. Pal. Rheni Neoburgicus, denat. A. C. 1651. dein Leopoldus Vilhelmus Marchio Badensis (et Annae Mariae (nat. A. C. 1634. et nuptae Ferdinando Carolo com. Leonstenio) qui omnes Principes sunt de Furstenberg etc. lineae Heiligenbergensis. Phil. Iac. Spener. Theatr. Nobil. Part. I. p. 4. Messkirchium vero quod spectat ramum, Christophorus fil. alter Friderici Com. praefati, frater Ioachimi; (defunctus A. C. 1559.) ex Barbara Montfortia, genuit Albertum, qui decessit A. C. 1599. Pater ex Isabella Bernstenia filia Vratislai Dn. de Bernstein, Cancellarii Bohem. Christophori II. (exstincti A. C. 1614.) quo et Dorothea [orig: Dorothe‚] de Sternberg, natus Uratissaus Com. de Furstenberg in Messkirch, iunxit sibi Mariam Helstensteniam, e qua suscepti, Matia Eleonora Dorothea (ux. Ioh. Eusebii Fuggeri Com. de Kirchberg ) Franciscus Christophorus (nat. A. C. 1625. maritus Mariae Theresiae Princ. Arenbergae) Frobenius Maria (nat. A. C. 1627.) et Ioh. Maximilianus Franciscus (qui obiit..) omnes Com. de Furstenberg in Blomberg. in Messkirch. E quibus Uratissao, ex Francisca Carolina Com. Helfenstenia geniti sunt Maria Francisca (A. C. 1638.) Ioh. Martinus Ferdinandus (A. C. 1640.) Rudolphus Maximilianus et Ferd. Vilhelmus, qui postremi amobo obrere [orig: obrÍre]. Idem Part. III. p. 4. et 87. Stulingensem tandem quod concernit, alter fil. Christophori II. et Dorotheae de Sternberg, Fridericus Rudolphus Com. de Furstenberg in Stulingen, obiit A. C. 1655. ex Maximiliana Maria Pappenhemia (defuncta A. C. 1635. filia Maximiliani Com. Pappenhemii in Stulingen, qui obiit A. C. 1639.) Pater Francisci Maximiliani, qui matrimonio sibi iunxit Mariam Magdalenam de Bernhausen, insignis tit. Com. de Furstenberg et c. in Stulingen, lineae Blombergiae, vide eundem Spener. Part. I. p. 133. etc.

FURSTIUS Waltherus Uria [orig: Uri‚] Helvetius, vetus fidusque Werneri Stouffacheri Suitii amicus, huic ad excutiendum intolerabile Austriacorum praefectorum iugum, et patriam in libertatem asserendam, graviter se hortanti aures praebet: amboque re diu secum deliberata [orig: deliberat‚], et Arnoldo Melechthalto, ex Subsylvania in societatem consilii adhibito iuramento se invicem mutuo obstringunt, ad tantae molis opus strenue aggrediendum. Locus ad Uriensem lacum delectus est, vulgo im Grutli nominatus, ubi convenuirent tres hi foederis Principes, et Helveticae Libertatis Triumviri, singulique tribus quatuorve sociis ascitis, communi consilio de rebus agendis statuerent: Factum id, neque plebs solum, sed et Nobilitatis pars magna mox iis accessit. Sic Kal. Ian. A. C. 1308. in tribus Pagis arces eversae, et via ad libertatem aperta patuit. Postridie tres memorati Pagi legatis missis publicum foedus in decennium inierunt [orig: iniÍrunt], donec perpetuum factum est: Ratum esse iubeat omen Deus!

Waltherus, Princeps patrio qui nomine dicor,
Aeterni princeps foederis ecce fui.

FURTUM contrectatio est rei alienae, invito domino: Ei nomen an a ferendo, an a furvo, i. e. atro, quod nocte et velo gaudeant proximi bonis insidiantes? Saturno regnante nullum fuisse dicitur. Apud Lacedaemonios, sobrios illos et acres viros, verba sunt A. Gellii l. 11. c. 18. permissum legitur, pro exercitio disciplinaque rei bellicae factitatum qood et furandi sollertia et assuetudo acueret firmaretque animos Adolescentium, et insidiarum astus et ad vigilandi tolerantiam et obrependi celeritatem. Apud Aegyptios quoque furta tolerabantur, sed certa [orig: cert‚] conditione Lege enim cautum, ut qui furtis operam dare cuperent, apud Principem furum nomen suum profiterentur, atque ad illum cuncta furto surrepta deferrent, Si quis autem furto quaedam amisisset, indicabat illi praeposito, atque sua facile recuperabat, ita tamen ut quadrantem bonorum aestimatorum persolveret. Diod. Sic. Biblioth. l. 1. c. 80. Romani vero gravissime ea punierunt [orig: puniÍrunt]. Et quidem Furem, qui manifesto Furto prehensus esset, tum demum occidi permiserunt [orig: permisÍrunt] Decemviri, si aut, cum faceret, nox esset, aut interdiu se telo cum prehenderetur, defenderet, (conformiter legi, cuius mentio Exod. c. 22. v. 2.) Ex ceteris autem manifestis furibus, liberos verberari, addicique zusserunt [orig: zussÍrunt] ei cui furtum factum esset, si modo id luci fecissent, neque se telo


page 335, image: s0335b

defendissent. Servos item surti manifestos, verberibus affici et e saxo praecipitari: sed pueros impuberes Praetoris arbitratu verberari voluerunt [orig: voluÍrunt], noxamque ab his factam, sarciri. Quod de servitute hic [orig: hÓc] A. Gell. e quo verba illa desumpta sunt. id iuri Hebraeo similiter erat conveniens Exod. c. 22. v. 3. apud quos servitus haec erat exennalis, nisi antea labore suo tantum Dominio acquisivisset, quantum res ipsa sublata valuisset, propter multae enim debitum in servitute retineri nequibat. Mulieres autem in servitutem non addicebantur. Ios. Antiqq. Iud. l. 16. Postea apud Romanos, a lege illa Decemvirali recessum, et Praetores poenam furti manifesti in pecuniariam quadrupli mutarunt dupli in fures non manifestos intactam relinquentes. Imo postmodum non tantum civiliter, sed etiam criminaliter atque extra ordinem, Furti agi coeptum fuit, et poena arbitrio illius, qui iurisdictioni praeerat, relinquebatur. Constitutum quoque, ne licitum esset furem nocturnum vel diurnum occidere, nisi se telo defenderet, parcique ei sine periculo non posset, ut habetur l. 9. D. ad. l. Corn. de Sicar. quod aliter et cum distinctione leg. XII. Tabb. obtinebat. Novissima hinc constitutio lata a Iustin. Nov. 134. c. ult. qua [orig: qu‚] tamen poena [orig: poen‚] ipsa res non continetur, quam persequi dominus potest ß. 14. de Oblig. quae ex del. et ß. 18. de Act. vide quoque supra Crux, Flagra, Apud Vett. Athenienses severa admodum, et acria de Furtis fuere [orig: fuÍre] iudicia Draconis enim lege omne Furtum capite luebatur. Solon postea poenam dupli sanxit, si, quod furto perierat, recepisset dominus decupli autem, si non recepisset: et tum, si Eliasti videbatur, in nervo Gr. podoka/kh| dies quinque totidemque noctes fur detinebatur. Imo, qui dupli quoque condemnabantur, vinculis stringi ignominiae causa fuisse solitos, patet ex Demosthene: Si nempe furtiva res intra 50. drachmarum pretium esset; quod si furtivae rei aestimatio esset supra hanc summam aut nox furtum factum esset, aut etiam interdiu in balineis, vel aliis publicis locis, capitis supplicio vindicabatur Furtum, ex lege Solonis, quam repraesentat modo laudarus Demosthenes e)n tw=| kata *timokratous2. Neque tantum in fures, sed etiam in eos, quorum ope et consilio furtum factum fuisset, lege animadvertebant: Iudices autem harum causarum in illa Rep. Undecimviri fuere [orig: fuÍre]. Vide Sam. Petit. Comm. in L. L. Attic. l. 7. tit. 5. De furum poena apud Israelitas, vide Exodi c. supra laudato; et infra ubi de poena Quadruplici apud Anglos in voce Fossa, item lit. T. Vide quoque infra Hermendatum, et in voce Periurium ubi Furti inprim is crimen per Palicorum fontem consuevisse argui, dicemus. Porro in Stimulus, ubi, antequam crimen confiterentur fures, publice destimulatos illos olim esse, ut veritas eliceretur, videbimus; qui proin Centrones inde dicti. in Thaurgia. Non tamen defuere [orig: defuÍre] sui Furtis apud Gentiles Dii, Furina, Luna dux, Laverna, Mercurius etc. sed potiores Diis fuere [orig: fuÍre] leges, qualis apud Rom. Hostilia, Tabb, XII. etc. apud Graecos Draconis Solnisque supra memoratae, apud Hebraeos eae, de quibus in loco Exodi praefato. Nec forum apud Romanos res suas, deficiente iam die venales proponerent, sc. Suburra etc. Addam saltem, Fures et servos nequam, apud columnam Maeniam Romae puniri olim fuisse solitos. Horat. Epod. Od. 4. v. XI.

Sectus flagellis hic Triumviralibus,
Praeconis ad fastidium.

Nempe Triumviri Capitales iudicio praesidebant. Vide Pignor. de Servis. etc. supra quoque in verbo Advocare, et infra Vespertilio.

Furtorum variae apud Vett. species.

Cingulum incisores balantio/tomoi manifesti, morte mulctabantur apud Athenienses, ex lege: *ea)/n tis2 fanero\s2 ge/nhtai balantiotomiw=n, tou/tw| qa/naton ei)=nai th\n zhmi/an, Manifesti saccularii morte luent. Vide infra in voce Manticulati, it. Saccularii. Columbarum institutores, item qui alias quoque aves sive feras sive pecora sic assuefacerent, ut exeuntes illices redirent comitationes, in lucrum domini, ex Iure Hebraeo pro furibus habitos, discas ex Seldeno, l. 6. c. 11. Vide supra ubi de Columbis. Conceptum per licium et lancem dicebatur furtum apud Romanos, qui morem hunc apud Athenienses usitatum ab iis mutuati sunt, cum qui res furtivas quaerebant, nudi cincticulo amicti aedes suspectas intrabant: cum prius Deos essent contestati, se ineniendi spem quaerere. Si invenissent, is apud quem quaerebant, mulctabatur. De iis lex: fwra/sonta gumno\n xitwni/skon e)/xonta a)/zwston ei)sie/nai ei)s2 th\n oi)kian, e)pi\ tw=| e)reunh=sai, Qui furtum it quaerere in domo aliena, cincticulo amictus intrato. Nudi autem ingrediebantur, ne quid forte vestibus conditum inferrent, dominoque aedium falsum crimen obiectare possent. Lance vero ante oculos utebantur, ne gynaeconitidem viderentur intrare corrumpendi feminas potius causa [orig: caus‚], quam furti concipiendi. Ficus qui furabantur Athenis, olim quidem capite luebant, ex lege: In Hortos irrumpere ficosque deligere capital esto. Sed facile mutavit, itaque postea multati tantum sunt, iuxta legem: *kle/ptonta su/ka kola/zesqai, Qui ficus clepserit, multator. Fimi fures apud eosdem graviter puniti sunt, ex lege: *tou\s2 bo/liton u(felome/nous2 kola/zesqai, quo nomine stercus praecipue bubulum indigitabatur. Gallinarum, gravius puniti, quam bovis vel equi abactivus in Ius. Mannia, vide ibi. Per lancem et licium, vide supra Conceptum. Ludis, ut alea [orig: ale‚], talis, ludicris pecorum, feratum aut volucrium certaminibus, si quis lucrum fecisset, furti teus olim Hebraeis ex Maiorum scitis, habitus. Neque enim, contractu ex fortuna pendente, rem rite acquiri iudicabant. Selden. de Iure Nat. et Gent. iuxta Discip. Hebraeorum l. 6. c. 11. Manifestum dicitur, quod deprehenditur, dum fit: faciendi finis est, cum perlatum est,


page 336, image: s0336a

quod ferri coeperat. De eo supra. Nec manifestum, quod postea quandocunque deprehenditur. Non exhibitum, quando quis rem furtivam apud se quaesitam, et inventam non exhibebat. Oblatum, cum res furtiva alicui a fure oblata est, Plagium apud Athenienses Sirempse lege vindicabatur: *ea)/n ti\s2 faneros2 ge/nhtai a)ndrapodizo/menos, tou/tw| qa/naton e)=inai zhmi/an, Plagiarii manifesti morte luunto. Privatum. Prohibitum, quando quis furtum apud se restibus praesentibus investigari prohibebat. Vide Iac. Oizel. in A. Gell. l. 1. c. 18. Publicum, de quo Cato: Fures privatorum furtorum in nervo et compedibus aetatem agunt fures publici in auro atque in purpura, apud eund. Saccularii, vide supra Cingulorum incisores, infra Sector. Scriptorum, de quo furti genere vide Salmas. Ptol. as Sol. Vecticularii seu manifesti effractores, et perfossores parietum, Athenis capite plectebantur, ex Lege: *ea)/n ti/s2 fanero\s2 ge/nhtai toixwruxw=n, tou/tw| qa/naton e)=inai th\n zhmi/an. Zonarii sectores, vide Saccularii.

FUSCHIUS Remaclus vide Remaclus.

FUSCI in Chron. Novalic. l. 6. Eodem tempore, quo Fusci morabantur in castro Frascenedetto, Mauri sunt, Mauritaniae incolae, Gall. les Noirs vel les Negres, sicut Frascenedetto, Fraxinetum, de quo suo loc. A fusco colore, quem a rutilo ac rufo multum distare Salmas. docet ad Solin. p. 1143. Fuscinum pro eo infima Latinitas dixit, unde Fuscina, Gallis fovine, a fusco pilo meles appellatur, felium agrestium genus, in domibus tamen frequens, praecipue villaticis, noctu fere tantum grassari solitum et gallinis, leporibus, pipionibus ovisque maxime infestum. Unde lucifugam melem vocat Gratius, qui galeros quoque ex ea fieri venaroribus tradit:

--- Lucifugaque ex mele galeros.

Quod proin genus studiose Vett. venati sunt, teste Nemesiano in Cyneget.

--- felicemque minacem
Arboris in trunco longis praefigere telis,
Implicitumque sinu sinosi corporis erem etc.

Vide eundem Salmas. ubi supra p. 1009. et infra Melis

FUSCIANUS Cos. cum Syllano, A. C. 940.

FUSCINA tridens, piscatorium insttumentum. Mart. de Spectac. Epigr. 26. v. 3. cuius epigraphe de Natatoribus

Fuscina dente minax, nexu fuit anchora curvo

Vide infra ubi de Tridente. Hinc Fuscinula escaria, qua Europaei utimut; catum etiam suum porrectos cibos prehendere docuit Philomathus (postea Alexandri VII. nomine clarus) dignum proin habitum, cuius memoriam insigni carmine posteritati commendaret, quod videre est in Musis, eius Iuvenil. Fuit illa ex argento. At simili instrumento ex auro usa, Dominici Sylvii Venetorum Ducis uxor, magno luxuriae argumento, traditur Sabellico. Iaponios vero, duos eburneos bacillos, quibus admodum dextrae cibos tractent vice eius adhibere, legimus apud Itinerariorum Scriptores.

FUSCUS [1] Adriani Imp. ex sorore nepos, cum patre Severiano, occidendus, imprecatus est Adriano, ut cum mori cupiat non possit. Aelius Spartian. in Adr.

FUSCUS [2] Cos. cum Dextro, A. U. C. 977. Vide Cornelius.

FUSCUS [3] Palladius vide Palladius.

FUSIA Lex a P. Furio Philo Cos. cum Sexto Atiliano Serrano A. U. C. 527. rogata, ut certis diebus, qui tamen fasti essent, agi cum populo non liceret, voluit. Alia, lata a Q. Fusio Caleno Praetore. C. Iulio Caesare M. Calpurnio Bibulo Coss. A. C. 690 iussit: Ut singula genera suffragium seorsim ferrent, quo sententiae interno sci possent: Antea enim in Tributis Comitiis omnium simul suffragia confundebantur. Eius meminit Dio Hist. l. 38. Vide Ioh. Rosin. Antiquu. Rom. l. 8. c. 3.

FUSIDIUS Orator. Cic. in Bruto.

FUSINAE vicus Lombardiae Transpad.

FUSIUS [1] Orator, Cic. l. 2. de Orat.

FUSIUS [2] Calenus vide Calenus.

FUSIUS [3] Cotta praenomine Caius, honestus Eques Rom. qui in Gallia, rei frumentariae praeerat, a Carnutibus interfectus, Caes. l. 7. c. 1. Vett. Codd. Citam habent, quod Aureliae familiae nomen.

FUSIUS [4] Geminus vide Caius

FUSNIACUM hodie Foigny, vicus in silva Teoracia Laudunensique dioecesi, aquis, et pascuis, sed multo magis vett. Monasterio illustris, ad amnem paullo post Isaram aucturum. Hunc Claravallensibus Monachis dedit Bartholomaeus Ep. Laudunensis. Hadr. Vales. Not. Gall.

FUSTANUM seu FUSTANEUM apud Orderic. Vitalem l. 5. et Odelinae coniugi eius unum Fustaneum deidt. Infra. et Odoni, filioeius, unum fustaneum: panni est ex gossypio confecti species, Xylinum, Gallis Fustaine, Italis Fustagno. Vide C. du Fresne Gloss. et Macrum in Hierolex. Vocis origo a suste, i. e. ligno, in quo haec lana nascitur. Vide infra ubi de Gossypio.

FUSTES antiquissimorum mortalium arma. Certe primum belligerasse fustibus inter se Aegyptios et Afros, postea Belum Neptuni fil. gladios invexisse, scribit Higin. c. 274. Unde


image: s0336b

Etymologici, auctor, to\ pa/laion cu/lois2 a)nh/|roun tous2 polemi/ous2, u(/steron de\ tw=| ci/fei. Et Horat. Serm. l. 1. Sat. 3. v. 119.

Unguibus et pugnis, dein fustibus, atque ita porro
Puganbant armis, quae post fabricaverat usus.

Cuiusmodi veteris pugnae simulacrum ciere [orig: ciÍre] in India Iusus gratia homines, eo spectaculi genere delectatos, mox fustibus utrinque magno numero relictis discedere, et eminus simias (quarum gtatia [orig: gtati‚] id institui solet) ex arboribus delapsas, atque arreptis fustibus serio inter se digladiantes, acie non nisi truncis artubus aut morre dirimenda [orig: dirimend‚] spectare non sine ingenti risu, refert Ioh. Bapt, Tavernier. Itin. Ind. ut et supra Fulmen. Eodem porro modo in sontes animadversum, quos fustibus interficiebant prisci aut lapidibus, cum ferri usus adhuc in abdito esset. Ioh. Meurs. ad Lycophr. p. 297. Alia fustigationis, recentiori aevo ratio esse coepit: cum iam gladius esset, qui mortem inferret merentibus. Vide infra in voce Fustis. Inde Fusterna, superior pars abietis, quia nodosa, ut solent esse fustes vel baculi etc. Vide quoque hic [orig: hÓc] in vocibus Clava, et Sudes.

FUSTIBALUM machinae bellicae species, apud Fulconem Viae Hierosolym. l. 2. p. 893.

Aggeribus, plateis, onagris fustibalisque
Assultus ineunt, cunctis utensilibusque.

Sed fundibalisque legi mavult C. du Fresne vide supra.

FUSTIGATIO inter poenas, quas paenitentibus Inquisitores Ecclesiae Rom. irrogare solent. Vide infra Verberatio.

FUSTIS [1] an quod praefixi in fossis stent, quos rustici palos vocant, Isid. Vide et infra Valleur. an a fundo, Mart. an a voce fuses, dictus, poenae genus est a Romanis privatim olim ac in castris adhibitum. Metellum suste peremisse uxorem, quod vinum bibisset, refert Val. Max. l. 6. c. 1. Scipio, apud Liv. disciplinam militarem ad Numantiam corrigens, quam militem extra ordinem deprehendit, si Romanus esset, vitibus: si extraneus, Fustibus caedit. Factum id autem hoc modo: Accepto fuste Tribunus vix tantum attingebat damnatum, quod ubi factum erat, omnes, qui in castris erant, caedentes fustibus plerosque in ipsis castris conficiebant, ac si evasissent, ne sic quidem servari potetant. Quippe quibus neque in patriam redire liceret, neque a propinquis domum recipi possent. Infligebatur haec poena inprimis custodibus; sive vigilibus in militia, qui tesseras non reddidissent, aut dormivissent, aut locum vigiliae deseruissent: item tergiductoribus et Praefectis alae, qui negligenter vigilias curassent aut tesseras non propagassent. Fuste etiam caedebatur, qui furto sustulisset quippiam e castris, nec non qui falsum testimonium dedisset. Contra proximum et si quis flore aetatis abutens deprehensus esset. Attellanatum insuper actores, si quid deliquissent, ut dicemus infra in voce Iuvenes; periuri quoque de quibus suo loco, ubi, periculum corporis id poenae genus dictum esse videbimus etc. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 10. c. 25 Hinc Fustuarium mereri, apud Cic. orat. Phil 3. Anglis est a Club, item staf for cudgel. Graecis tu/mpanon, Iungermanno Not. in Hier. Magium de Equuleo: cui proin a)potumpani/zein proprie est fustibus seu rotundis istiusmodi bacillis necare. Probat id ex vet. Scholiaste Aristoph. in Pluto, ubi tu/mpanon interpretatur lignum, quo verberabantur sontes, idque dictum vult para\ to\ tu/ptein, a verberando. Et suffragatur Hesych. cum ait: *tumpani/zetai, plh/ssetai, e)kde/retai, i)xurw=s2 tu/ptetai, etc. Cl. vero Salmas. aliter videtur, cui Fustigatio, Graece culokopi/a dicitur, et in poenis publicis, castigatione virgarum levior fuit: unde varios poenarum gradus recensens Lamprid. in Alex. Sev. fustes, ut minus graves, prius posuit: Si quis de via in alicuius possessionem deflexisset, pro qualitate loci aut fustibus subiciebatur, in conspectu eius, aut virgis, aut condemnatiom, aut, si haec omniae transiret dignitas hominis, gravissimis contumeliis etc. Et quidem liberi sed tenuiores homines, fustibus caedebantur, l. capitalium de poenis; cum virgae et lora ingerenetur servis. Vide Salmas. ad loc. cit. Sed et in re Feudali fustium usus fuit. Hinc per fustem investire in vet. Placito sub Ludovico Imp. apud Viennam, A. C. 912. Cum scuto et fuste se defendere, in L. Longobard. l. 1. tit. 25. ß. 76. et. l. 2. tit. 55. ß. 29. de Campionibus, quorum haec arma erant: Fustes ad sepulchrae ponere, superstitionis paganicae species, memorata Conrado Urspergensi A. C. 1124. apud C. du Fresne in Gloss. Vide quoque supra Fustes: At de Fustigationis poena, apud Hebraeos, Romanos, Graecos vett. Muhammedanos porro, ac Sinenses hodiernos, frequenti, varia egregia apud Ioh. Selden. de Synedriis vett. Hebraeor. l. 2. c. 13. n. 5. ut et infra in voce Mandatum ubi de Verberibus.

FUSTIS [2] pro festuca seu baculo traditorio: tradebantur enim praedia apud vett. per virgam, seu ut Bractonus loquitur apud Spelmann. per fustim, et baculum. Vide in vocibus Fistuca et Traditio. Defendere se fuste et scuto, i. e. duello, Longob. l. 1. Tit. 25. l. 76. et l. 2. Tit. 55. l. 29. apud eundum.

FUSTIUS Ioh. civis Moguntinus, excudit Officiale Durandt in fol. per Petrum de Gernsheim, a. C. 1459. Vide et Iohannes.

FUSUS in re lanaria, Closterem inventorem habuit, Plin. l. 7. c. 56. fuit autem is fil. Arachnes, de qua suo loco. Inter muliebris industriae symbola, uti et colus, de quo supra. Unde Fusus argenteus, clararum mulierum sepulchris olim appensus est. Ditmar. l. 21. p. 25. de filia Ottonis Mag. Imp. Conradi Franconiae Ducis uxore: In Ecclesia Christi Martyris Albani in Moguntia flebiliter es sepulta, cuius fusum argenteum in eius memoria ibidem est suspensum. More forte ex veteri Romanarum consuetudine orto, apud quos Tanaquillae, Tarquinii Prisci uxori, statuam fuisse positum, lanam, fusum et colum tenentem, in probitatis ac virtutis muliebris argumentum, legimus apud Plin. l. 8. c. 48. et Plutarch. Problem. 30. Quippe ut ait Fulgentius Mytholog. l. 2. laborem manuum, et operationem libidinosae


image: s0337a

mulier non diligit. Sane, cum fusus feminarum gladius vel certe scutum dicatur quo sc. contra desidiam sese tuentur, admodum vero simile est, inde profluxisse, ut earum insignia in fusis describantur, volgo lozengiis dictis; quod, ut censet Scalig. ad Varron. lauri foliorum speciem referant, quasi laurengiis: quorum figura eadem est, quae fusorum. Sed et feminarum sigilla cerea [orig: cere‚] Diplomatibus appensa [orig: appens‚] fere sempet ea [orig: e‚] forma [orig: form‚] conspiciuntur, in quibus effinguntur dextra [orig: dextr‚] aviculam vel lilium, aut quid simile tenentes, depictis ad laevam armorum insignubus. C. du Fresne Gloss. Fusos tamen torquere mulieres per etincra, legibus Romanorum interdictum, habet Plin. l. 28. c. 2. Pagana [orig: Pagan‚] lege in plerisque Italiae praediis cavetur, ne mulieres per itnera ambulantes torqueant fusos, aut omneno cletectos ferant: quoniam adversetur id omnium spei praecipueque frugum. Eousque Vett. superstitio processit, quam late hoc capite exponit Auctor, vide Dlecham. Not. ad illud.

FUT Phthut Ptol. Mauritaniae fluv. non longe ab Atlante monte. Plin. l. 5. c. 1.

FUTILE Lutatio ad Stat. Theb. l. 7. v. 297. vas fuit lato ove, quo utebantur in sacris Deae Vestae; quia aqua ad sacra Vestae in terra non ponitur, quod si fiat, piaculumest, ideo excogitatum est vas, quod stare non posset, sed si positum statim funderetur, unde et homo, commissa non retinens, futilis dicitur, contra non futilis, bonus consiliis. Quae omnia ex Servio transcripta, ad verba Virg. Aen. l. XI. v. 339.

--- Consiliis habitus non futilis auctor.

Ubi Serv. vas fuisse ait lato ore, fundo angusto, et quae sequuntur. Scholiastes Horat. Eadem fere de illo tradit, in Artem Poet. uti Futil vocat, et genus vasis sacris aptum, praecipue Cereis, fuisse scribit. A fundendo. Sic Futum, vas tricliniare ad aflundendam aquam, habet Varro de Ling. Lat. l. 4. Salmas. ex Graeco xuto\s2 futus deducit, unde Futilis, ad Solin. p. 1211. Plura de hac voce vide apud Casp. Barth. Animadvers. ad Stat. d. l. aliquid etiam infra in voce Scyphus.

FUTURA sciendi Ars , tantopere mortalibus nec sine sacrilegio expetita, et Veterum inprimis plerisque, variis modis quaesita, vide supra ubi de Divinatione.

FUXIUM mel. FUXUM urbs Occitan. alias munita ad Lauriegue, amnem, ad rad. Pyrenaeorum. Hinc Comitat. Fuxiensis, in quo etiam Apamaea, Tarasco et Mirapincum, et domus celebris. Urbsipsa 6. leuc a confin. Galliae est, montibus Pyr. in Bor. 3. ab Apamaea, 11. a Tholosa in Austr.

FYTERNUS Frentanorum fluv. apud Ptol. Tyfernus aliis dicitur.

G.

G Muta haec a Latinis, in praeterito, in C. nonnumquam in S. vel X. convertitur. N. saepe pro Gn. posuere [orig: posuÍre] prisci, cuius in lingua Hisp. indicia supersunt: Galli V. saepe in G. mutant, ut Gasco pro Vasco, Galles in Anglia pro Wallia, Gap pro Vapincum, etc. Varto. anadlog. l. 1. Scaurus de Orthogr. Voss. in Aristarcho. Ceterum multum hac litera antiquitas parelko/ntws2, i. e. supervacance, usa est. Unde Frugmentum, Gnatura, Gnaevius etc. dixere [orig: dixÍre], pro Frumentum, Natura, Naevius. Tit. Probus in eipt. Val. Max. In notis antiquis gaudium, gentem, Genium, Gellium, Gaium, gratiam etc. notat. Novam literam appellat Diomedes l. 2. c. de litera, nec sine ratione, cum necdum inventa fuerit bello Punico primo, quandoquidem in basi columnae rostratae, quae a Caio Duillto posita, semper C. pro G. ponitur. Primus autem distinxit Sp. Carvilius, quem G. propria [orig: propri‚] figura [orig: figur‚] donasse. docet Terent. Scaurus ut dicem us, ubi de Spurio Carbilio. Vide Gerh. Ioh. Voss. de Arte Gramm. l. 1. c. 15. adde Salmas. ad Solin. p. 891. ubi de ortu huius literae ex Coppa Graecorum varia habet.

GAAL fil. Ebed. Iud. c. 9. v. 35. Lat. abiectio, sive abominatio.

GAANA Cavae Syriae urbs, Ptol. Sinna Strab. l. 16. p. 755. ut Simlero placet.

GAAS mons iuxta Thamnathsate, in cuius septentrionali parte sepultus est Iosue. Ios. c. 24. v. 30. Iud. c. 2. v. 9. 2. Sam. c. 23. v. 30. Lat. tempestas, vel commotio. Videtur parstribus Ephraim, in tractu cognom. in Palaestina, cum torrente Gaas Baudr.

GABA civitas, quae et Gabaa videtur. Isa. c. 10. v. 29. Lat. collis, vel calix. In tribu Zabulon, penes Carmelum, prope fines Ptolemaidis. Gabala et Gaba Iosephi, Sanson.

GABAA [1] civitas tribus [orig: tribŻs] Iudae. Ios. c. 15. v. 57. quam aedificavit Asa Rex Iudae. Eadem quae Gaba. Nunc viculus, contra Or. plagam Daromae. Hier. in loc. Hebr.

GABAA [2] civ. Levitarum, postea Saulis regia, in tribu Beniamin.

GABAATHA villa in tribu Iuda, in duodecimo milliari Eleutheropoleos, ubi etiamdum aetate Hieronymi sepulchrum Abacuc ostendebatur. Hier. in loc. Hebr.

GABAEL Gabriae frater. Tobit. c. 1. v. 16.

GABALA Syriae Cavae opp. Ptol. Gibel Volaterrano, Margad Nigro dicitur. Item Phoeniciae, et Arabiae urbs. Steph. Scribitur et Gabal. Item Mediterr urbs Galilaeae, in tribu Aser, quam Herodes Ascal. instauravit. Ioseph. l. 13. Antiqq. c. 21. et l. 15. c. 10.

GABALAECA Vardulorum in Hisp. urbs. Ptol.

GABALE Mediae urbs. Idem.

GABALES Gall. Aquitanicae pop. Plin. l. 4. c. 19. Nunc in Occit. Velaunis, et Arvernis finitimi, quorum regio Givaudan. teste Poldo. Sid. Apollin. Carm. 24.

Tum terram Gabalum [orig: GabalŻm] satis nivosam.

Caesari Gabali dicuntur. Intra montes Cemenios, inter Velaunos et Helvios ad Or. Ruthenosad Occ. Arvernos ad Bor. Baudt. His


page 337, image: s0337b

Caesar. de. Bell. Gall. l. 7. c. 12. et 14. Nitiobriges, ut eonsines, iungit: et illos cum Cadurcis ac Vellavis; sub Arvernorum imperio esse consuevisse scribit: Unde hodieque Memmate, caput Gabalorum. Mende en Auverne dicitur. Argenti mertalla Gabales apud se habere scribit. Gallsi les Gevaudans appellitantur, quos cum Lemovicibus aliisque confimibus ac montanis Aquitaniae populis, incolis Cebennarum, quotannis stato tempore Hispaniam petentes, ut ad vilia ibi ministeria artesque sordidas mercede conducantur, Hispani communiter Gavachos dicunt, etiam ad pusilli homines animi, vaecordes ac male vestitos appellatione translata [orig: translat‚]. Eorum opp. olim Anderitum dein nomine gentis Gabalum, inter urbes egregias Aimoino: recentioribus Geographis hodie oppid. Iavouls videtur, 4. leucis a Mimate distans, de cuius situ ita Sidon.

Tum terram Gabalum [orig: GabalŻm] satis nivosam,
Et quantum indigenae volunt videri,
Sublimem in puteo videbis urbem.

Nunc ibi prim. urbs Mimate, vulgo Mende, ad Lotium amn. 8. leuc. a Fano S. Flori in Austr. adsita imo mouti cognom. portioni Cebennarum. Huc ex urbe Gabalis Episcopatus translatus est, non multo ante A. C. 1000. quinto loco inter Bituricensi Metropoli subiectos. Non procul castrum Gredo Greze est, quo Gabalorum urbis incolae irruentibus in Gallias Alamaimis, ductu Croci Regis sub Valeriano Gallenoque Impp. sese receperant, amisso tamen S. Privato Ep. quem Barbari fustibus occiderunt [orig: occidÍrunt].

Dioecesi Memmatensi loca comprehensa.

Castellum Novum Randonense Chasteau neuf de Rendon. Fabia la Fage. Gabali Iavols. Gredonense castrum Grese. Lucus. Memmate Mende. Salvia vel Salices Sauges. Thermae, alias Termini, Termes. Montes insignes agri Gabalici sunt Lesura Losere, portio Cebennarum, fluvii Tarmis fonte nobilis et Margarida, itidem Cebennarum tradux, ubi Triobris fluv. seaturit, vulgo la Mariaride, alias Margerite. Hadr. Vales. Not. Call.

GABALICUS quibusdam est oppid. Bagnols, ad amnem Caze, 1. leuc. a Rhodano, 2. a Ponte Spir. S. in Austr. 8. a Nemauso in Bor. Aliis est provincia Givaudan, in Occitania, ubi Gabali populi.

GABALUS [1] Rom. Imp. qui e Solem dici voluit, quare Heliogabalus dictus est. Item, urbs Mimatum, vide in Gabales. Nic. Lloyd. Convitii tamen loco sic vocatum eum esse, nonnullis videtur; quod convitii genus obtinebat illo tempore, in hominum cruce vel gabalo dignum. Ut in versibus Macrini, apud Iul. Capitolin.

Si talem Gaium retulissent fata Poetam,
Qualis Latini Gabalus iste fuit.

Ubi gabalus, quod crucem notat apud Nonium, hominem cruce dignum indigitat, eodem modo, quo apud Lucilium carcer eum, qui propter scelera habitat in carcere. Sed ex Serv. Gabalum etiam vulgo fuisse vocatum Heliogabalum, docet Salmas. ad Lamprid. in Alex. Sev. Vide supra in voce Alagabalus.

GABALUS [2] urbs Mimatum, vide in Gabales.

GABAON Metropolis Hevaeorum, ab Hierosolymis 50. stadiis distans. Ios. c. 18. v. 25. In colle, ampla, una ex civit. regalibus. Habuit antea sub se Caphiram, Berothet, et Cariathiarim Civ. Post attributa est Levitis. In secunda parte tribus Beniamin. Nunc (ut ait Hieronymus) ostenditur villa eodem nomine quarto milliari a Bethele contra occidentalem plagam, iuxta Rama, ubi Salomon, oblatis victimis, divinum meruit oraculum. Lat. collis, vel calix, aut dorsum, vel elevatio iniquitatis. Pop. Gabaonitae, de quibus vide Ios. c. 9 v. 17. etc. 10. v. 2. 4. 5. et 6. etc. c. 21. v. 17. Ier. c. 28. v. 1. Torniel.

GABAOIOLIS opp. Galilaeae. Steph. Ioseph. Antiqq. l. 6.

GABARA civ. in tribu Zabulon, in campo, 40. stadiis a Iotapa. Ios. in Vita sua. Item villa, tribus Zab. in sinibus Diocaesareae. iuxta grandem campum Legionis. Hier. in Loc. Hebr.

GABARAGANA et GADARE oppida iuxta Giscalam, quorum populi Gabaraganaei, et Gadareni dicti, suntque in tribu Aser.

GABARRETUM vulgo GABARRET, locus Galliae, in Novempopulana, caput agri Gabarretani, le Gabardan, inter Elusam et Vasates positi. Olim sub Vicecomitibus, ut docet Gaufredus Burdigal. Archiep. in Ep. ad Sugerium Abbatem S. Dionysii, Noveritis nos apud Menusanum, ubi Auscitanus Archiep. et sere omnes Epp. et Proceres totius Guasconiae convenerant, Gavarritanum Vicecomitem convenisse, Iuper insestatione terrae Domini Regis, ab ipso et a suis. Aliud est Cabaretum, castrum Septimaniae vel Gothiae, quod vide suo loco.

GABARUS vulgo le Gave, fluv. in Princ. Benearniae. Duplex est, Gabarus Palensis le Gave de Pau, oritur ex monte Pyren, in Comit. Bigerrensi; dein per Benearnum labens, Palum Ortesiumque rigat, inque Aturum se exonerat, 4. leuc. supra Baionam. Gabarus autem Oleronensis, etiam ex Pyr. ortus, Oloronem et Navarresium rigat: dein in priorem cadit et cum ipso in Aturum.

GABAS vide Gabaza.

GABATAE inter ministeria sacra Communionis Rom. passim occurrunt: Gabatae medianae anacteae, Gabataeliliatae, Gabatae columellatae, in Hist. Episcopor. Autisiodor. c. 20. Gabatae electrinae; Gabatae aureae Saxiscae, Gabatae interrasiles, Gabatae aureae sundatae,


page 338, image: s0338a

Gabatae aureae purissime, interrasiles, filopares, apud Anastas. in Vitis Pontificum etc. Quibus in locis lances sunt seu disci in Ecclesiis, a laquearibus pendentes, cereis vel lampadibus instructi. Idem Anast s. p. 128. Nec non et gabatas fecit ex auro purissimo pendentes, in pergala, antecaltare. Gul. Biblioghecarius in Stephano VI. Gabata argenteas cum lampadibus obtulit, et continuatim vigiliis ardere praecepit etc. Vox nota Mart. l. 7. Epigr. 47. cuius Epigraphe de Annio,

Cum mensas habeat fere ducentas,
Pro mensis habet Annius ministros,
Transcurrunt gabatae, volantque lances.

Idem l. XI. Egigr. 32. cuius epigraphe in Caecilium.

Sic implet gabatas, paropsidasque
Et leves seutulas, cavasque lances.

Ubi gabatae, sunt lances escariae. Gavata habet Prudent. l. XI. Poem. 9.

Carnea dona tumens argentea gavata perfert etc.

Formam gabatae seu lychni pensilis, cuiusmodi duae perpetuo ardent in sacello Pontificio, quibus loco olei coram infundi iussit Paulus IV. exhibet in Hierolexico, Dominicus Macer seu Magrius, ut alii vocant: cuius frater Carolus patinas quoque, hoc nomine olim dictas, ex Rhodo Ins. allatas, ad lagenae figuram, refert Ibidem se vidisse.

GABATJA opp. iuxta Bethlehem in Iuda: est viculus contra orientalem plagam Daromae, Hier. in loc. Hebr.

GABATHON civitas Levit. in tribu Dan. Ios. c. 21. v. 23. p. 19. v. 44. quae et Gibbethon.

GABAZA Asiatica reg. circa Sogdianos, Curt. l. 8. c. 4. An Gabas, Sogdianorum munitum opp. medium inter massagetas et Sogdianos, Atrian l. 4. Alexand. An Gabaza Curt.

GABBA urbs Syriae, gentile Gaebbenus. Steph. Graece *ga/ba et *ga/bba, quam Arabes mercium gratia [orig: grati‚] petebant. Plin. l. 12. c. 17. His commercus Carras opp. aperuere [orig: aperuÍre] (Arabes) quod est illis nundinarium. Inde Gabbam omnes petere solebam, et Palaestinam Syriam. Sed et Steph. Gabba, po/lis2 *galilai/as2, urbs Galileae, est. Vide Salmas. ad Solin. p. 495.

GABBARA gigas novem pedum et totidem unciarum, memoratur Plin. l. 7. c. 16. Procerissimum hominum aetas nostra Divo Claudio Principe Gabbaram nomine, ex Arabia ad vectum, IX. pedum et totidem unciarum vidit. Cum alias septem pedum mensura longissimi haberetur hominis, ut quae Herculi omnium Scriptorum consensu tribuitur, vide infra Septipedes. At Gabbarae seu Gabares, vox Aegyptiaca, qua [orig: qu‚] condita mortuorum cadavera, quae alii Mumias dicunt, gens ista denotare consuevit. Augustin: de divers. Serm. 120. c. 12. Aegyptii soli credunt resurrectionem, quia diligenter curant cadavera mortuorum: morem enim habent siccare corpora et qusi aenea reddere, Gabbaras ea vocant. Vide Scalig. Ep. 198. et infra, in voce Mumia.

GABBATHA Graece dicitur liqo/strwtos2, i. e. lapidibus stratus Erat autem locus editior, vel Stratum lapideum eminens Hierosolymis, iudicio accommodatum. Ioh. c. 19. v. 13. Vide Lithostrotum.

GABE seu GABALA urbs Syriae, in ora litt. maris Syriaci, prope montem Anticassium, 40. mill. ab Antiochia in Afric. 40. ab Antarado in Bor. Baudr. in tribu Manasse, Hier. in Loc. Hebr. Una fuit ex urbibus, quas regionum instar singulas et in Regna contributas fuisse, sub nomine Tetrarchiarum, scribit Plin. l. 5. c. 18. ubi de urbibus Decapolitanae Syriae.

GABEE civitas in tribu Beniamin. Ios. c. 18. v. 24. quae et Gabae.

GABELLA vectigal portorium tributum, census Gallis peculiariter id vectigalis denotat, quod e sale redit. Hoc a Philippo Longo 2. denar. Turon. in quamlibet libram, institutum, circa A. C. 1316. a Philippo Valesio in duplum, a Carolo VII. in triplum. quod ipsum etiam a Ludovico XI. in duplum auctum, deinceps ad arbitrium Principum vatie fluctuans gravissime tandem excrevit. Henr. Sepelmann. Gloss. Arch. Vide plura in voce Gablum.

GABELLUS Lombardiae Cispadanae fluv. Plin. l. 3. c. 16. Vulgo Secchia. Oritur ex Apennino, dem Saxuolum rigat, et inter Mutinam ad Or. et Rubieram ad Occ. labens, aliquot leuc. infra in Padum se exonerat, prope conobium S. Bened. in dit. Mantuana.

GABENE vel GABIENE Diod. l. 19. Persiae reg. tractus. Gabenos habet Plutarch. circa Pasitigrim, in Eum. Gabiena urbs est apud Polyaen. l. 4. in Antigono.

GABER fil. Uri 1. Reg. c. 4. v. 19. Lat. vir, seu fortis. Item, urbs vicina Mageddo in tribu Manasse.

GABERIUS eques Romanus proventu capratum ditari volens, grave damnum sensit. Varro de Re Rust. l. 2. c. 3.

GABIANA et MASSABITICA, Elymaeorum provinciae circa Susianam reg.

GABIENI pop. quorum opp. Gabiano, incolle, 3. mill. infra Verrucam in Ort. Tridinum versus, a quo distat 7. mill. In confin. Pedemontii.

GABIENUS fortissimus Aug. Caesaris classiarius, a Sext. Pompeio captus, cuius iussu incisa [orig: incis‚] cervice iacuit in litore toto die, deinde cum advesperasset, petiit ut Pompeius ad se veniret, aut aliquem ex charis mitteret, se enim ab inferis remissum habere quod nuntiaret. Misit plures Pompeius ex amicis, quibus Gabienus dixit, Diis Inferis placere Pompeii causas, et partes pias; proinde eventum futurum quem optaret, hoc se nuntiare iussum, argumentum fore veritatis, quod peractis mandatis, protinus exspiraturus esset, idque ita evenit.

GABII Volscorum urbs, 70. mill. pass. ab urbe distans, a


image: s0338b

Galacto, et Bio fratribus Siculis condita. Solin. c. 8. Fraude autem Sexti Tarqu. Superbi filii in Romanorum ditionem redacta. Liv. l. 1. c. 53. Flor. Virg. Aen. l. 6. v. 773. Urbis huius originem refert ad Reges Albanorum, quibus enumeratis, sic subdit:

Hi tibi Nomentum, et Gabios urbemque Fidenam,
Hi Collatinas imponent montibus arces.

Sub Ang. Imperio desertam fuisse plurima [orig: plurim‚] sui parte testantur auctores. Horat. l. 1. Ep. XI. v. 7.

Scis Lebedus quam sit Gabiis desertior atque
Fidenis vicus.

Prop. l. 4. Eleg. 1. v. 53.

Quippe suburbanae parud minus urbe Bovillae,
Et qui nunc nulli, maxima turba Gabii

Dion. Halic. l. 4. p. 252. et 253. et seqq. in Hist. Tarquinii, *nu=n me\n ou)k e)/ti sunoikoume/nh pa=sa, plh\n o(/sa me/rh pandoxeu/etai th\n o(do\n. *to/te dh\ polua/nqrwpos, kai\ ei)/tis2 a)/llh mega/lh. Causam Lucan. bellis Civilibus attribuit, l. 7. v. 392.

--- Gabios, Veiosque Coramque
Pulvere vix tectae poterunt monstrare ruinae.

Nic. Lloyd. Baudr. Urbs Latii, 12. mill. a Roma in Ort. in via Praenestina, ubi nunc locus Campo Gabio, cum aliquot ruinis, inter Columnam, et montem Portium, castra Camp. Holstenio Gabii sunt prope diversorium paludis, circa Osam fluv. in iis collibus. ubi Castelli S. Iuliani rudera, ad sinistram viae Praenestinae, Roma [orig: Rom‚] euntibus Praenestem:

GABIM nomen civitatis, Isa c. 10. v. 31.

GABINA Iuno a Gabinis religiosissime culta. Virg. Aen. l. 7. v. 682.

--- Quique arva Gabinae
Iunonis, gelidumque Anienem et roscida rivis
Hernica saxa colunt. ---

GABINIA lex inter leges de Maiestate post XII. Tabb. rogatas prima. Ne quis coitiones clandestinas conflaret: qui fecisset, capitali supplicio plecteretur, sanxit Sallustius in Declam. Porcii Latronis. Alia lata est ab A. Gabinio Trib. pl. A. U. C. 685. L. Caecilio Metello, Q. Marcio Rege Coss. Ut bellum adversus piratas Cn. Pompeio in triennium ita mandaretur, ut toto mariquod est intra columnas Herculis, et in maritimis provinciis usque ad 400. a mari. stad. potestatem haberet imperandi Regibus, Praesidibus, Civitatibus, ut se rebus omnibus ad eius belli administrationem necessariis iuvarent. Eius meminit Velleius l. 2. Dio l. 38. Plutarch. in Pompeio, Appian. in Mithridat. Cic. delege Manelia etc. Alia eodem auctore, eodemque anno rogata, voluit: ut ex Kalendis Februariis ad Kal. martias quottidie Senatus cogeretur, et Legatis exterarum nationum daretur. Cic. l. Ep. ad Quintum Fr. Alia reperitur lata ab A. Gabinio Tr. Pl. A. U. C. 614. Cn. Calpurnio Pisone, M. Poppilio Laenate Coss. Ut Comitiis, quibus Magistratus crearentur, populus non voce, sed per tabellam sufragium serret. Et quo id liberius fieret, cautum est, ne quis inspiceret tabellam, ne rogaret, ne appellaret et ita ab omni parte liberum suum iudicium in Magistratibus creandis populus haberet. Vide Cic. de LL. l. 3. de Amicitia, item pro Plancio.

GABINIANA Via Salona [orig: Salon‚] Andetrium ducens, memoratur in vet. Inscr. apud Iac. Spon. Itin. Dalmat. p. 108. et Itin. Part. 3. p. 79. ubi ex marmore Spalatensi haec exhibet,

CVIUS VIAE MILIA

PASSUUM SUNT CXLVII MV

NIT PER VEXILLARIOS LEG.

VII. ET XI. ITEM VIAM GABI

NIANAM AB SALONIS ANDE

TRIUM APERUIT ET MUNIT

PER LEG VII.

Quod fragmentum ad Inscr. Tib. Caesari factam, cuius ibidem meminit, pertinere, manifestum est etc.

GABINIUM Urbs Polon. inf. Vladislaviam, et Vvarsovam, ad amn. Bsuram, in Ravae Palatinatu, 3. leuc. Pol. a Plosco.

A. GABINIUS Romanus vir Consularis, qui cum Syriae praeesset, Hyrcano Pontificatum reddidit, et rebus Iudaeae compositis. Aristobulo se opposuit, eumque captum Romam misit. Problemaeum Auletem Aegypti Regem in regnum reduxit, quo nomine damnatus est. Vicit quoque Alexandrum, Iudaeae regnum invadentem, hac Marco Crasso, cum Syria relicta. Ioseph. Antiqq. l. 13. c. 10.

GABINIUS [1] nepos Diocletiani, presbyter coniugatus, cum Caio Dalmata, Ep. Rom. fratre et filia Susanna martyrio affectus est. A. C. 283. Balaeus in vita Caii. Laetus Comp. Hist. Moret.

GABINIUS [2] Historicus Romanus, citatur a Strab. l. 17. p. 829. In haec verba, Sed nec Gabinius Romanarumrerum scriptor in describenda Mauritania, fabulis prodigiosis abstinet. Scribit enim, apud Lingen Antaei sepulturam esse, et compagem ossium cadaveris absumpti cubitorum sexaginta, namque a Sertorio detectam, et iterum humatam. Addit etiam de Elephantis fabulosa quaedam, etc.

GABINUS [1] Cinctus. Virg. Aen. l. 7. v. 612.

Ipse Quirinali trabea [orig: trabe‚] cinctuque Gabino
Insignis referat stridentia limina consul.



image: s0339a

Ubi Servius, Gabinus cinctus est toga [orig: tog‚] sic in tergum reiecta [orig: reiect‚], ut una eius lacinia a tergo revocata hominem cingat. Hoc autem vestimenti genere utebatur Consul bella indicturus, ideo quia cum Gabii Campaniae civitas sacris operaretur, bellum subito venit, tum cives accincti togis suis ab agris ad bella profecti sunt, et adepti victoriam. Lucan. Civ. Bell. l. 1. v. 596.

Turba minor sequitur ritu succincta Gabino.

Liv. l. 5. c. 46. l. 8. c. 9. et l. 10. c. 7. De Consule Decio, qui se devovebat, Ipse incinctus cinctu Gabino armatus in equum insiluit. Denique interpres Persii ita scribit, Habitu Gabino Dii penates formabantur involuti toga [orig: tog‚] supra humerum sinistrum et sub dextro. Nic. Lloydius.

GABINUS [2] Presbyter, civis Rom. iussu Diocletiani Imp. incarcerem coniectus est, ibique exstinctus. Volater. Vide Gabinius.

GABIUS Bassus, sub Traiano, auctor, saepe laudatus, Plin. Ep. Macrob. Sat. l. 1. c. 9. et l. 3. c. 6. cui Gabius Bassus dicitur A. Gell. l. 2. c. 4. l. 3. c. 9. l. 5. c. 7. etc. Voss. de Hist. Lat. l. 1. c. 22.

GABIUSA quae et Gabina, et Metrodii porta, urbis Romae, nunc clausa, erat inter Portam Viminalem, et Portam inter aggeres. Item aqua, apud portam hanc, nunc Marana Baccio l. de thermis.

GABLUM apud medii aevi Scriptores census, tributum, reditus, ex Hebr. Gab, quod idem sonat, si Guichartum audimus: Unde Gabella, quae vox olim similiter quodvis vectigal seu tributum significavit, ut videre est in Charta Rogerii Siciliae Regis A. C. 1129. apud Bonfilium Constantium in Hist. Sic. part. 1. l. 4. ut et apud Scriptores Italicos, Ioh. Villaneum l. 6. c. 60. l. 8. c. 9. l. 9. c. 16. l. 10. c. 19. Matth. Villaneum l. 7. c. 81. etc. Hodie salis tributo nude adscribitur, de quo sic C. du Fresne: Philippus Rex ut hostibus suis facilius obsisteret, ad levius subditorum gravamen, aliquot salinaria horrea intra Regni fines instituit, quorum procuratores, Commissarii ac supremi Iudices (Souveralis Commissaires, Conducteurs et Exsecuteurs desdits Greniers et Gagelles) delecti fuere [orig: fuÍre] Mag. Gulielmus Pinchon Archidiac. Abrincensis, Petrus de Vilain Archid. Paris Mag. Philippus de Tire, Thesaurarius Baiocensis, Magister Requestar. Hospitii Mag. Rainaldus Chaviau, Guido Cheurieres, Artus de Provins Milites, et Mag. Iacobus de Boulon. Postmodum vero, cum veterentur Franciae Ordines, ne eiusmodi salarium vectigal fiscale perpetuumque fieret, et Principis aerario in posterum adscriberetur, pollicitus est idem Rex Edicto 15. Febr. A.C.1345 se, cum primum Regnum belli vacaret metu, illud sublaturum. Exstat praeterea Statutum aliud Ioh. Regis 28. Dec. A. C. 1355. quo ex universorum Ordd. consensu, in bellorum impensas, denuo Gabella exacta est. Qui cum in Pictavensi praelio ab Anglis captus esset, inter cetera tunc temporis ad illius redemptionem imposita tributa, eadem a Parisiensibus in annum permissa est Carolo Delphino, intra Vicecomitatus Parisiensis limites, 11. Aug. A. C. 1358. moxque totius salis, quod parisiis tunc exstitit, initarecensione [orig: init‚recensione] paulo post salis modio 60. scutorum aureorum pretium imposium est; quorum 26. essent mercatoris, 34. Ducis et Aedilium urbis; ac Ducis quidem 26. Aedilium vero 8. Demum 26. Nov. eiusdem anni, salis modio 100. scutorum pretium impositum est, quorum 26. essent mercatoris, 56, Regis, et 18. Urbis: quod dein iterum auctum anno seq. Inito denique ad Brettiniacum cum Anglis foedere, quo Ioh. lytrum penderetur, ab eodem Rege varia fuere [orig: fuÍre] indicta tributa A. C. 1360. in quibus salarium itidem vectigal, quod Aide sur le sel, appellatum fuit, et Gabelle de sel, in Chron. Flandriae extremo. A quo tempore Gabella, ut cetera pene tributa, in fiscalem, et perpetuam pensitationem in Francia transiit, quae pro arbitrio Principis seqq. temporibus in immensum postea excrevit. Ioh. Fortescutus de Laudibus LL. Angliae c. 35. Praeterea non patitur Rex (Franciae) quemquam Regni sui salem edere, quem non emat ab ipso Rege --- Et si insalsum pauper quivis mavult edere, quam salem excessivo pretio comparare, mox compelletur ille tantum de sale Regis emere, quantum congruet tot personis, quot an domo sua fovet etc. Sed et ab Andronico Seniore Imp. CP. exactum hoc vectigal, docet Pachymeres l. 10. c. 9. Philippo vero Burgundiae Duct et Com. Flandriae, cum more Regum Franciae petiisset a suis de Gandavo concedi sibi gabellam salis, denegatum id esse tradit Aegid. de Roya, apud eundem C. du Fresnein Gloss. Vide quoque in voce Gabella.

GABOLUS vide Licinius.

GABRANTONICORUM Portus vulgo Suerby, teste Camdeno, opp. Albionis in ora Angliae orientali apud Ocellum prom. in ostia Albi, et Vedrae flum. Ptol. sed in codice Graeco Gabrantuicorum legitur.

GABRETA Ptol. pars Silvae Bohemicae ad occ. inter ipsam Bohemiam, et Nottgolam divortia faciens.

GABRI Sarmatiae Asiaticae gens. Plin. l. 6. c. 7.

GABRIEL [1] nomen Angeli, Luc. c. 1. v. 26. i. e. vir Deus, vel Dei. Apparuit Dan. c. 8. v. 16. etc. 9. v. 21. Zachariae, quem de filio nascituro certiorem reddidit, et B. Virgini, ipsi annuntians Incarnationis mysterium. Luc. c. 1. v. 19. et 26. Gregor. hom. 4. in Evang.

GABRIEL [2] Brixiensis Cardinalis Presbyter, qui mirari solebat se Annos 30. nulli mortalium succensuisse.

GABRIEL [3] Albaspinaeus, Ep. Aurelian. praeter alia, Optatum Milevitanum notis illustravit. Obiit A. C. 1630. Morerius.

GABRIEL [4] Altilius praeceptor Ferdinandi Iun. Regis Neapol. clarissimus sui aevi Poeta. P. Iov. inelog. c. 125.

GABRIEL [5] Barbeta Iacobinus, varia edidit, A. C. 1471.

GABRIEL [6] Bathorius Princeps Transylvaniae, A. C. 1608. a sub ditis, cum Bethlehem Gabor eum aggrederetur, A. C. 1613. desertus.

GABRIEL [7] Biel Spirensis, Theologiam Tubingae docuit, A. C.


page 339, image: s0339b

1477. Commentatus est in Magistrum Sententiarum, item de monetis, etc. Obiit A. C. 1495. Quenstedius, de Patr. Ill. Vir.

GABRIEL [8] Chapusius Turon. nepos Claudii, Bibliothecarii Franc. I. plurima scripsit. Verdier. Bibl. Gall. p. 430.

GABRIEL [9] Fallopius Mutinensis, insignis Medicus, Anatomicus praecipue docuit Patavii, ubi obiit A. C. 1562. Opera eius libb. 3. prostant. Thuan. Hist. l. 32. Vide quoque Iac. Phil. Thomasium et Anton. Teissier Elogiis ubi 73. Annum Aet. attigisse, contra Thuanum, hic observat.

GABRIEL [10] Flamma vitas SS. scripit, A. C. 1580.

GABRIEL [11] Mudaeus IC. celebris, lovanii floruit, A. C. 1555. Forster. Hist. Iur. Civil. l. 3. c. 41.

GABRIEL [12] Paleotus Bononiensis, Cardinalis, plurima edidit, Spond. A. C. 1597. n. 16. Petramellarius de Cardin. Victorel. addit, ad Ciaccon. Ricciolus.

GABRIEL [13] Prateolus Doctor Paris. historiam Eccl. scripsit, libb. 2. A. N. C. usque ad A. C. 1580. Item, de auctoritate Conciliorum, de Sectis et Haeresibus. Moret.

GABRIEL [14] Saconaeus contra Calvinum scripsit, sec. praeterito. Verdier. Bibl. Gall. p. 457.

GABRIEL [15] Simeonis Florentinus scripsit de origine, et Successione Ferrariae Ducis de Symbolis, etc. Idem.

GABRIELIS [1] Bordonia filia Ludovici Montpenserii, nupsit Ludovico Tremollio, mortuo A. C. 1525. ex illo mater Caroli Talmontii, in praelio Marinianaeo occisi A. C. 1515. Ingenio inclita, scripsit de Educatione puellarum, Templum Spir. S. Item paenitentis, Contemplationes animae devotae super mysterium incarnat. et Passionis D. N. Ioh. Bouchetus, Voss. etc.

GABRIELIS [2] Estraea pellex Henric IV. Gall. Reg. historiis celebrata.

GABRINES Nicolaus, vide Nicolaus.

GABRIS Mediae duo diversa oppida. Ptol.

GABRO locus Galliae in Cenomanis, inter Meduanam, et Sardam fluv. sed Meduanae propior, vulgo Iauron. In eius agro Constantinus Arvernus cellulam sibi condidit, quae nunc Prioratus est. Hadr. Vales. Notit. Gall.

GABROSENTUM Camdeno Gateshead, opp. Angl. in agro Dunelmensi.

GABRUMAGUM seu GABROMAGUS opp. Norici, nunc vicus Heylige Kreuz Cluv. circa caput fluv. Kremps, in Austria infer. versus montes.

GACES [1] vel nobilis, qui sub Philippo Valesio floruit. Fabulosae de Avibus historiae auctor.

GACES [2] Brulesius multum valuit, apud Theobaldum, Navarr. Regem Eques et Poeta non vulgaris Verdier. Bibl. Gall.

Patriarcha, et Propheta Dei.

GAD [1] septimus Iacobi ex Lea fil. Gen. c. 30. v. XI. ex Zelpha ancilla Leae uxoris suae, A. M. 2287. sic familiam suam auxit, ut de tribu eius iuxta montem Sinai recensiti et inventi sint viri ad pugnam apti 45. milia et 650. quibus omnibus in deserto mortuis, eorum filii 40. milia et 500. ultra Iordanem pro possessione acceperunt [orig: accepÍrunt] mediam uberemque terram regni Amorrhaeorum, concedente Moyse. Hi tandem, cum, relicto Deo patrum suorum, cum idolis fornicarentur, suscitavit Deus Israel spiritum Phul Regis Assyriorum, et spiritum Theglathphalasar Regis Assur, et abstulit et Gad, et Ruben, et dimidiam tribum Manasse et abduxit eos in assyriam. Tribus Gad nullam partem lacus Genezareth videtur possedisse: influit enim in Iordanem infra lacum Iaboc torrens, auctore Iosepho, qui limes est tribus Gad a Sept. ita tamen ut proxima sit lacui illa influxio Weiss. Intribu hac Esavus dicitur Iacobo reconciliatus, asina Bileami locuta, Absolon in fuga de quercu suspensus. Torniel. A. M. 2287. n. 2. et 2591. n. 4. Hodie non nisi ab Aethiopibus quibusdam haec terra habitatur. Vide infra.

GAD [2] Nomen etiam Prophetae 1. Sam. c. 22. v. 5. Hic Davidi, numerati populi crimen, Dei nomine, exprobravit et scripsisse creditur Regis huius gesta 1. Paral. c. 21. v. XI. et c. 29. v. XI. 13. 18. et 19. A verbo [gap: Hebrew word(s)] gadad, turmatim convenere . Ceterum iuxta quosdam Gad primum ante alia Numina apud Syros culta, memoratur Gen. c. 30. v. XI. com. XI. Peperit itaque Zilpah ancilla Leae ipsi Iacobo filium, et ait Leab [gap: Hebrew word(s)] Bagad, et vocavit nomen ejus Gad ut et Hebraeorum aliqui Fortunam bonam intelligunt, Leamque loquutam, quasi pattui bene esset ominata volunt; unde vulgata editio, quae D. Hieronymi dicta Feliciter pro Bagad habet. Rabbini siquidem resolvunt [gap: Hebrew] in [gap: Hebrew] i. e. venit Gad, quod interpretantur per [gap: Hebrew word(s)] Ba Mazal tob, i.e. venit Fortuna Bona, sive sidus bonum, bonus Daemon. Et Mazorethis est haec una ex quindecim dictionibus quae scribuntur ut una, et leguntur ut duae. Certe [gap: Hebrew] Arabibus bonus, seu beneficus est, adeo que Iovis stellam denotat. Ut Hebraei autem, ita Chaldaei locum illum Geneseos, de verbis Leae interpretantur. Onkelos enim habet [gap: Hebrew word(s)] Atha Gad, i. e. venit Fortuna, seu Gad. Arabs quoque editionis Erpenianae idem habet. Sed Paraphrastes ille Pentateuchi, qui sub Ionathanis Ben-Uzielis nomine circumfertur, [gap: Hebrew word(s)] atha Mazala taba, i.e. venit Mazala sive Fortuna Bona. Atque Targum Hierosolymit. [gap: Hebrew] i.e. venit Geda, seu Gad selix, sive bonus. verum heic septuaginta kai\ ei)=pe *lei/a, e)n tu/xh|, vertunt, quasi Beth servilis esset loco praepositionis. Atque ita habet exemplar vetustissimum Geneseos in Bibliotheca Cottoniana: Sed et in Graecorum versionibus nonnullis legebatur tetu/xhka, uti videri est apud B. Chrisostomum in Gen. sermone 56. Id interpretatur ille per e)pe/tuxon tou= skopou=. Inde etiam Latinis olim, Beata facta, vel Felix sum ibi substitutum, uti advertit ibidem D. Augustin. Vide Seld. de Diis Syris Synt. 1. c. 1.

GAD [3] Palaestinae urbs, ut habet Beniamin, quam suo tempore Niphas dici scribit. Item tribus, una ex 12. Habebat haec Tribus,


page 340, image: s0340a

ad Bor. dimidiam part. Tribus Manasse, ad Austr. Tribum Ruben.

GADALAIPHUS alias Dagalaiphus, Cos. cum Gratiano A.U.C. 1119.

GADAMARTA Mediae pars, apud Polyaen. l. 4. in Antig. Com. 11. Forsan, Gamarga. Diod.

GADANUS vir austerus, qui apud Iordanem magna [orig: magn‚] consenuit abstinentia [orig: abstinenti‚], sub Dio degens.

GADARA [1] quae et Gadaris, urbs in tribu Manasse, trans Iordanem est, contra Tiberiadem, et Scythopolim ad Orientalem plagam in dimidia tribu Manasse, non procul a tribu Gad dissita. Sita autem est in monte, quem, ut scribit Plin. l. 5. c. 18. Hieromiace vel Hieronis, et Hippodion fluv. praeterfluit, ad cuius etiam radices, teste Hieronymo, aquae calidae erumpunt balneis desuper aedificatis.

GADARA [2] urbs Palestinae in Caele Syria Steph. nunc Gaddi, apud Gadaram amnem, ubi in lac. Genesareth se exonerat Paul. de Via.

GADAREUS Sophista qui prius more mendicorum peregrinabatur, tandem vero, Maximiniani beneficio, Consulatum adeptus est. Vide Theodorus.

GADDA olim civitas in tribu Iuda, aetate autem Hieronymi villa in extremis finibus Daromae, contra Orientem imminens mari mortuo.

GADDEL nomen viri. Esdr. c. 2. v 47.

GADDER civitas in tribu Iudae Ios. c. 12. v. 13. c. 15. v. 36. quae et Gedera dcitur, et a Steph. Antiochia. Habuit regem priusquam terram promissam Israelitae ingrederentur, quem Iosue interfecit, ut auctor est Hieronymus. Fuit haec patria Balanami, qui in diebus regis Davidis praepositus erat super oliveta, et ficeta, quae erant in campestribus.

GADDERA in tribu Iuda, nunc appellatur villa ad regionem civitatis Aeliensis, nomine Gadora circa Terebinthum. Hieronym. in loc. Hebr.

GADDI fil. Susi, princeps tribus Ioseph. Num. c. 13. v. XI. Et nomen loci. 1. Par. c. 12. v. 8. 14. et 37. In tribu Gad. Item Montis Eccles. 24. pro quo ibi Cades.

GADDIR vide Gades.

GADDIS fil. Mattathiae. 1. Macchab. c. 2. v. 2.

GADELONITIS regiunc. occid. Cappadociae iuxta Halys fluv. ostia.

GADEMESSA reg. Afr. cum deserto cognom. in tractu Biledulgerid, inter Fezzenum desertum ad Ort. et Guargalam ad Occas. Habet et opp. Gademes, ad fontes Capsi fluv.

GADERES civitas Syriae, non longe ab Ascalone, ex qua Theo Rhetoricae praeceptor, qui Strabonis aetate floruit. Al. Gadetes.

GADEROTH urbs in tribu Iuda. 2. Par. c. 28. v. 18. Lat. muri, maceriae, aut sepes.

GADES quae GADIRA Graecis Insparva Hisp. Baeticae, proxima continenti contra Caesarianam, et portum Mnesthei, cum urbe Episcopal. sub Archiep. hispalensi, inde 19. leuc. a Tyriis condita, col. Rom. inter ostia Baetis, et Calpen. Inde Gaditanus, ut mare Gaditanum et Gaditanae puellae, quae agilitatis, lasciviaeque nomine olim in pretio fuerunt [orig: fuÍrunt]. Mart. l. 6. Epigr. 71. cuius Epigraphe Telesina.

Et Gaditanis ludere docta modis.

Iuv. Sat. XI. l. 4. v. 162.

--- Ut Gaditana canoro
Incipiat prurire choro

Graecis, uti dixi, Gadira. Suid. *ga/deira, to/pos2 kata\ thn *)esqeri/an moi=ran a)poteleu/thsis2 th=s2 qala/sshs2, kai\ o(=ion e)kroh\ a)po\ th=s2 pro\s2 h(ma=s2 ei\s2 th\n *)atlanti/da qa/lassan kai\ to\n *)wkeano\n h(/n diapleusai ou)k enh=n braxw/dh kai\ kotoeidh= tugxa/nousan. Deinde rationem nominis profert, *ga/deira para\ th\n ghn=, kai\ th\n dei/rhn o(/ e)sti tra/xhlos2. Solin. vero aliud etymon longe verisimilius reddit, c. 6. In capite Baeticae, ubi extremus est noti orbis terminus, ins. a continenti septingentis passibus separatur, quam Tyrii a Rubro mari profecti Erythraeam, Poeni lingua [orig: lingu‚] sua [orig: su‚] Gadir, i. e. septem, nominarunt. Unde Hesych. *ga/deira ta perifra/gmata, et Rufus Avien. in Descriptione Orbis,

Poenus quippe locum Gadir vocat undique septum.

Hebraeis certe [gap: Hebrew word(s)] gadar est sepire, unde [gap: Hebrew word(s)] geder, maceria, sepimentum. Nic. Lloyd . Hic [orig: HÓc] Geryonem victum bobusque privatum ab Hercule, fabula habet. Vide Strab. l. 3. p. 140. Plin. l. 4. c. 22. Melam, Cluv. l. 4 p. 24. Edit. in Quarto. Est haec Ins in Oceano, in ora Andalusiae, ab Or. in Occ. extensa, per 3. aut 4. leuc. Cum Urbecognom, parva, sed munita, in parte Occ. Ins. direp ta ab Anglis, sub elizabetha Regina arceque et portu capacissimo, ubi emporium celebre. 19. luec. Hisp. ab Hispali in Austr. 7. ab ostio Baetis fluv. 15. a Calpe in Circ. Ins. iungitur Continenti ponte la Puente de Suago. Baudr. Fretum Gibraltar dicitur, Hollandorum, duce Heempskerkio, navali victoria [orig: victori‚] celeberrimum, sec. praet. Vide Hug. Grot. Ann. Belg.

GADITANA [1] Iul. Colonia, Gades urbs: Unde Sinus Gadit, qui vulgo Golfo de las Yegas, Ortel. et Fretum, idem cum Herculeo.

GADITANA [2] Saltatio omnium corruptissima. Mart. l. 5. Epigr. 79. cuius epigraphe ad Turanium.

Nec de Gadibus improbis puellae
Vibrabunt sine sine prurientes
Lascivos docili tremore lumbos.

Cuiusmodi saltatriculas ex hac ins. erant qui circumducebant ad quaestum. Unde idem l. 1. Epigr. 42. cuius Epigraphe in Caecilium.



image: s0340b

Quod de Gadibus improbus Magister.

Inprimis postquam illarum saltatio et cantus perditis luxu Romanls in conviviis placuere [orig: placuÍre]. Iuv. Sat. XI. l. 4. v. 162.

Forsitan exspectes, ut Gaditana canoro
Incipiat prurire choro etc.

Quo facit querela Quintiliani l. 1. c. 2. Omne convivium obscenis cantrcis strepit, pudenda dictu spectantur. Donec haec omnia calentis in triclinio nequitiae irritamenta sustulit optimus Imp. Theodosius, uti Christianum decebat, teste Paulo Diacono de Gest. Rom. l. 12. Erant autem modi huius saltationis tres, Chironomia, a manuum agilitate: Halma, a saltu, et Lactisma, a calcitratione, de quibus vide Iul. Caes. Scalig. Poet. l. 1. c. 18.

GADIVA Camdeno Aberfraw, opp. Monae Ins. olim regia, in ora, contra Northwalliam.

GADOR vel GEDOR locus 1. Paral. c. 4. v. 39.

GADULLIUS Gallicanus citator Nonio in voce canalis.

GAEA civitas Arabiae Felicis, et ins. in Syrti maiori. Ptol.

GAEON a Iosepho dicitur Nilus, rectius scripseris Gion.

GAESATAE pop. ad Rhodanum habitantes, qui und cum Sennibus Romam ceperunt [orig: cepÍrunt]. Plutarch. et Strabo l. 5. p. 212. Hos Polybius ait profectos a locis Rhodano vicinis, ad ea quae sunt circa Padum, Idem eos ait sic esse dictos dia\ to\ misqou= strateu/ein, *(h ga\r le/cis2 inquit, au(/th tou=to shmai/nei kuri/ws2. Vide quoque Gessatae.

CAESUM fluv. vel potius stagnum Ioniae, inter Prienen, et Miletum, iuxta Maeandrum fluv. inter illum, et Trogylium prom. Gessus Plin. l. 5. c. 29. et Melae.

GAETANUS vel Caetanus Tienus, Vincentinus, unus ex fundatoribus Ord. Clericorum Reg. Theatinorum, A. C. 1524. Urbano VIII. in Beatis, A. C. 1629. a Clem. X. in Sanctis esse iussus. Maurolic. in Man. Oceani. Reliog. Moret. Vide et Bartholomaeus.

GAETULIA regio Libyae interioris, Garamantibus finitima, cuius incolae Gaetuli. Lucan. Civ. Bell. l. 4. v. 677.

Autololes Numidaeque vagl, semperque paratue
Inculto Gaetulus equo.

Sil. Ital. Punic. Bell. l. 3. v. 287. et seqq.

Vos quoque desertis in castra mapalibus itis
Misceri gregibus Gaetuli assueta ferarum,
Indomitisque loqui, et sedare leonibus iras:
Nulla domus, plaustris habitant, migrare per arvae
Mos atque errantes circumvectare penates.

Virg. Aen. l. 4. v. 40.

Hinc Gaetulae urbes, genus insuperabile bello.

Sallust. in bello Iug. c. 15. Africam initio habuere [orig: habuÍre] Gaetuli, et Libyes, asperi, incultique, quibus [orig: queis] cibus erat caro ferina atque humi pabulum, uti pecoribus. Hi neque moribus, neque lege, aut imperio cuiusquam regebantur: vagi, palantes, quas nox coegerat, sedes habebant. Leonibus abundabat haec regio ubi hodie Biledulgerid, Regnum Terga etc. Virg. Aen. l. 5. v. 351.

--- tergum Gaetuli immane leonis.

Horat. Carm. l. 3. Od. 20. Initio

Non vides quanto moveas periclo
Pyrrho Gaetulae catulos teaenae.

In hanc usque regionem arma sua olim extenderunt [orig: extendÍrunt] Romani. Nic. Lloyd. Sallust. de B. I. Plin. l. 5. c. 1. Cluv. Intr. Geogr. l. 6. Sanson.

GAETULICUS Historicus, de quo Voss. de Hist. Lat. l. 1. c. 25.

CN. LENTULUS GAETULICUS Tiberii et C. Caligulae temporibus vixit. Pater eius fuit Cn. Lentulus Cossus Gaetulicus, qui cum L. Calpurnio Pisone consulatum gessit. A. U. C. 752. Huius mortem Tac. refert l. 4. Ann. c. 42. Ibidem et filii meminit, quem consulatum gessisse ait cum C. Calvisio Sabino A. U. C. 778. Eo anno Tiberius Imp. Roma [orig: Rom‚] cum modico comitatu in Campanam abiit: nec Romam postea reversus fuit, ut praeter Tac. auctor est Suet. in Tib. c. 39. et Dio l. 48. Anno autem procimo hic ipse Gaetulicus, in Germania superiori, cum proconsulari fuit imperio, quintoque imperio eius anno occisus est Romae Seianus. Tum accusatus quoque Gaetulicus, quod Seiani filium sibi generum destinasset. Sed animosa [orig: animos‚] satis epistola [orig: epistol‚] se defendit, ac tantum effecit, ut delator urbe exigeretur: qua de re vide Tac. l. 6. Ann. c. 30. Dum superioris Germaniae legiones curat, ut ibidem legere est, mirum amorem adsecutus est, effusae clementiae, modicus severitate, et proximo quoque excercitui per Luc. Apronium sicerum non ingratus. Sed benevolentia ista militaris eum, post Tiberii obitum, Caio suspectum reddidit. Nec alia de causa ab eo occisus fuit. Docet hoc nos unus Dio Cassius l. 59. *gaitouliko\n *lentou=lon ta/te a)/lla eu)do/kimon o)/nta, kai\ th=s2 *germani/as2 de/ka e)/tesin a)/rcanta, a)pe/kteinen, o(/ti toi=s2 stratiw/tais2 w)|kei/wto. Historiam scripsit, cuius meminit Suet. in Calig. c. 8. Cn. Lentulus Gaetulicus (Caligulam) Tibui genitum scribit. Poematis etiam claruit. Hinc Mart. praefat. l. 1. Sic scribit Catullus, sic Marius, sic Pedo, sic Gaetulicus. Meminic et Probus Grammaticus in Virg. Georg. l. 1. ubi tres eius hexametros adfert. Adhaec Sidonius Apollinaris l. 2. Ep. 10. ubi nomen amicae eius Caesenniae fuisse ait. Et Carm. 9.



image: s0341a

Non Gaetulicus hic tibi legitur.

Imo et eius esse epigrammata videntur. quae l. 3. et 6. Antholog. leguntur sub nomine *getulli/ou, vel, quod malim, *getullikou=.

GAGAE Graece *ga/gai, urbs montana Lyciae, quae alias *palaio\n tei=xos2 et *palaio/polis2 dicta, ad fluv. cognominem, ubi Gagates lapis reperitur, de quo mox vide Salmas. ad Solin. p. 252. et 785. ut et in voce Gage.

GAGANUS [1] nomen Chunorum Regum, teste Gregorio Turon. Hist. l. 4. s. 29. qui et Chunos e Pannoniis egressos l. 2. s. 6. ex aliorum opinione refert; et videntur ii iidem esse, qui alias Uni, et Unini, alias Hunni, demum Hungari appellantur. Henr. Spelm. Gloss. Arch. Vide Caganus, alibique passim.

GAGANUS [2] Rex Avarum: a Iustino Imp. tributum poscens, belli minas accepit. Vide Caganus et Chaganus.

GAGASMIRA Indiae intra Gangem urbs.

GAGATES [1] fluv. Siciliae, in quo lapides eius nominis primum reperti: de quibus hic [orig: hÓc] infra.

GAGATES [2] lapis nomen habet loci et amnis Gagis Lacriae. Aiunt et in Leucola expelli mari, atque intra XII. stadia colligi. Niger est, planus, pumicosus, non multum a ligno differens, levis, fragilis, odore si teratur gravis. Fictilia ex eo inscripta non delentur. Cum uritur, odorem sulpureum reddit. Mirumque accenditur aqua [orig: aqu‚], oleo restinguitur --- -- deprehendit sonticum morbum et virginitatem suffuus --- Hoc dicuntur uti Magi in ea, quam vocant, axinomantiam etc. Plin. l. 36. c. 19. Quibus paria habet Solin. c. 23. ubi de Britannia ins. Sed ad Thracium lapidem, quod aqua [orig: aqu‚] accendi, oleo restingui eum, aiunt referendum: uti ad Gangitem lapidem pertinet, quod idem Plin. l. 10. c. 3. habet, ubi nihil igne deperdere eum scribit. Non solum enim gagates facile accenditur, isque optimus, qui facilime, sed etiam igne consumitur, eoque redigitur, ut in pulverem teri possit. Nec in axinomantia adhibitus est olim, sed causimomantia, ut supra diximus. Etiam, quod Solin. gagatem artritu calefactam adplicita detinere, atque succinnum, addit; falsum prorsus esse, contendit Salmas. ad eum p. 254. Vide quoque supra ubi de Electro.

GAGE Lyciae opp. ab amne Gage, ubi Gagates lapis. Dioscorides Plin. l. 5. c. 27.

GAGECOME Leuncl. Gatvo, opp. Phrygiae Magnae.

GAGGARE Anglis Gaded, h. e. suffocare, torturae genus in Francia olim usitatum, de quo sic Ioh. Fortescutus de laude LL. Angliae c. 22. Quidam vero in equuleis extenduntur, quo eorum rumpuntur nervi et venae in sanguinis fluenta prorumpunt: quorundam vero diversorum ponderum pendulis dissolvuntur compagines et iuncturae: et quorundam gaggantur ora usque dum per illa tot aquarum infundantur fluenta, ut ipsorum venter montis tumeat more, quo nunc venter ille, fossorio vel simili percussus inftrumento, per os aquam illam evomat, ad instar balaenae, quae cum halecibus et aliis pisciculis mare absorbuit, aquam de spumat ad altitudinem arboris pomi etc. Hoc saeculo in usum revocatum, a Suecis, ut fertur, cum, victricia per Germanima circum ferentes arma, hac omnino ratione e colonis extortum ibant. si quid bonorum hic [orig: hÓc] ibi haberent absconditum. German. der Schwedische Trunck, h. e. potio Suecica. Vide C. du Fresne in Gloss.

GAGNAEUS Iohannes, vide Iohannes.

GAGO regnum Nigritiae inter Nigrum fluv. ad Bor. et Guieam ad Austr. urbem prim. habet cognom. sed male cultam, ubi sedes Regis.

GAGUINUS Robertus Callina [orig: Callin‚], exiguo pago, in cofinio Artesiae, ad fluv. Lisam, oriundus, Gen. Ordinis Trinitatis. Caroli VIII. et Ludov. XII. Bibliothecarius, Legationibus plurimis functus. Scripsit inter alia, Galliae historiam. libb. 12. Obiit A. C. 1502. Chytraeus, in itin. delic. Voss. de Hist. Lat. l. 3. c. 11. Quenstedt. de patr. ill. Vir.

GAHAM fil. Nachor ex Reuma concubina. Gen. c. 22. v. 24.

GAHER nomen viri. Esdr. c. 2. v. 47.

GAIA fluviolus Hisp. Tatracon. Liv.

GAIANITAE Haeretici, ex Eutychianis, orti. Iuliani Halicarnass. qui incorruptibilium, et Phantasticorum caput fuit, deliria secuti, a Gaiano dein nomen acceperunt [orig: accepÍrunt]: Corpus Christi, post unionempersonalem, infirmitatibus humanis obnoxium fuisse, inficiati. Baron. A. C. 535.

GAIANUS 21. Ep. Hierosolymitanus, sec. 2. Item, Ep. Alexandriae, caput Gaianitarum, vide supra. In exilium pulsus. Leontius, Scholast. de Sectis, Act. 5.

GAICUM Monasterium inter formulas veteres Marculso subiunctas, formula [orig: formul‚] 41. commemoratum, in pago Galliae Wastinensi, ab eo Menasterium S. Mariae vocatur, et puellarum fuisse dicitur, hodie forte Gy les Nonnains, h. e. Gaicum Nonnarum vel sacrarum Virginum: Sedet ad fluv. Lupam 3. a Monte Argisi leucis distantem. vide Hadr. Vales. in voce Wastinensis pagus.

GAILDORFIA Familia Germaniae illustris, in Franconia. Limpurgicae stirpis ramus est. Cuius origo a Conrado, quemadmodum altera capitalis linea huius familiae Speckfeldia vel Sonthemia, a Friderico, utroque Friderici defuncti A. C. 1414. filis, descendit. Et quidem in linea Gaildorsia (quo etiam Schmidelfeldia referenda) Albertus Dn. et Pincerna de Limpurg, exstinctus A. C. 1506. ex Elisabetha Com. Oetingensi. genuit Christophorum I. (qui obiit A. C. 1515.) patrem ex Agnete Werdenbergica Vilhelmi, exstincti A. C. 1552. Quo et Anna [orig: Ann‚] de Scala, genitus Christophorus II. qui mortuus est A. C. 1574. ex Eva Agnata, reliquit Albertum, defunctum A. C. 1619 cui ex Aemilia Roggendorfia, natus Ioachimus Godofredus, decessit A. C. 1651. pater ex Barbara Dorothea Oetingensi, Vilhelmi Ludovici (nat. A. C. 1624. denat. A. C. 1657.) cui Elisabetha Dorothea Agnata nupta erat: Sophiae Dorotheae (nat. A. C. 1625.. A. C. 1627.) Friderici Cratonis (nat. A. C. 1626. denat. A. C. 1627.)


page 341, image: s0341b

Philippi Albetri (nat. A. C. 1628. q. A. C. 1632.) et Ottonis Henrici (nat. A. C. 1629. q A. C. 1653.) qui omnes Dn. et Pincernae de Limpurg etc. lineae Geildorfa-Schmidelfeldiae In eadem linea, fil. alter Alberti praefati et Aemiliae, Ioh. Vilhelmus (qui defunctus est A. C. 1655.) ex Maria Iuliana Hohenloica, suscepit Philippum Albertum (nat. A. C. 1648.) Ioh. Fridericum (nat. et q. A. C. 1651.) Vilhelmum Henricum (nat. A. C. 1652.) Matiam Aemiliam (nat. et q. A. C. 1653.) Ioh. Vilhelmum (nat. A. C. 1654. q. A. C. 1655.) et Sophiam Eleonoram (nat. A. C. 1655.) ad quos etiam patuelis successio delata est. Vide Phil. Iac. Spener. Theatr. Nobil. Europ. Part. l. p. 55. et 101. et in Ind.

GAILLARDUM castrum Galliae fortissimum, cuius mentio apud Rigordum in rebus Anni 1202. a Philippo Aug. mensibus amplius quinque oppugnatum ac tandem captum est: quam obsidionem fuse describit Gul. Armoricus de gestis Philippi Aug. qui et l. 7. Philippi Gaillardica moenia, et Rupem Gaillardam vocat. Hodie vicus est et Chausteau Gaillard dicitur in ins. prope Andeliacum vel Andeleium. De eo sic praefatus Armoricus: Richardus, inquit, Rex firmavit in fluv. Sequana, in loco qui Portus Gaudii vocatur, munitiunculam et in ins. iuxta vicum Andeliacum aliam fortentiam firmavit, et aedificavit ibidem super ripam Sequanae villam amoenissimam, in loco munitissimo. Imminebat villae rupes excelsa, in qua aedificavit arcem, et circum cinxit muro altissimo et fossis profundrssimis, totamque munitionem illam vocavit Gaillardum, quod sonat in Gallico petulantiam. Vide quoque in voce Gallardum.

GAINAS tyrannus, Ariana [orig: Arian‚] labe foedatus; Gothus, et Dux exercitus, sub Arcadio, proditorem Rufinum occidi curavit, cuius opibus potitus Eutropius maxima ex parte, apud Imp. valuit plurimum. Quod aegre ferens Gainas, advocatis ex Asia Barbaris, coegit Principem, et hunc, et Aurehanum, cum Ioh. ac Saturnino, fidelissimis suis ministris, sibi ad necem tradere. Templum dein Arianis Constantinopoli exambiwens, maiora agitare coepit. Palatium Imp. combusturus, miraculo cohibitus est. Hostis Reip. ab Arcadio declaratus, Thraciam vastavit, Chrysostomi precibus pace concessa [orig: concess‚]. Postea denuo ad ingenium revolutus, cum copiis suis occisus est. Theodoret. l. 5. Secrat. l. 6. Zosimus l. 5. Sozomen. l. 8. item l. 10. c. 6. et Euseb. Eccles. Hist. l. 5. c. 32.

GAITIA mel. JAITIA urbs Bossiniae ins. ad fluv. Plenam, in monte, cum castro permunito, versus confin. Croatiae. 7. leuc. a Bagnaluca in Occ. 7. a Vihitza, in Ort. vide Iaitia.

GAIUS Sextus Hierosolymorum Ep. A. C. 155. Item 26. Rom. Ep. A. C. 215. post Eutychianum. Ei successit Marcellmus. Vide Caius.

GAJUS Cassius Longinus natus ex filia Tuberonis, quae fuit neptis Servii Sulpitii, Cos. fuit cum Quartino, temporibus Tiberii Imp. magnaeque in Civitate auctoritatis, donec a Caesare ea [orig: e‚] pelleretur. Expulsus itaque in Sardiniam, sed revocatus a Vespasiano, diem domi suum obiit, l. 2. ff. de orig. Iusi. Fuit et Gaius IC. Hadriani temporibus, ex l. 7. ff. de reb. dub. qui pervenit ad tempora Antonini Pii, ut colligitur ex l. 42. ff. de don. inter vir. et ux. Ex huius Commentariis, tam Institutionum, quam Rerum Cottidianarum, Institutiones compositas esse, profitetur ipse Iustinian. Praefat. Institut. Vide late Briflon. laudatum Ioh. Calvino in Lex. Iur.

GALA aliis Iala, quibusdam Gealus, amniculus Galliae, qui in Garumnam labitur, duabus leucis infra Burdigalam: quam ab hoc et altero fluviolo Burda nomen accepisse, opinantur nonnulli, inprimis Massonus. Sed Vales. Burdam nusquam se reperire qui Burdigalae aut uspiam alibi Garumnam augeat, refert, in voce Bituriges Vivisci. Vulgo la Ialle. In literis Philippi Pulchri datis A. C. 1295. memoratur boca Ialae, ubi Iala cadit in mare dictum Geronda; et Ialae veteris ac Ialae pontis fit mentio.

GALAAD [1] fil. Machir, fil. Manasse. Num. c. 26. v. 29. Item pater Iarae, patris Hari. 1. Par. c. 5. v. 14. Lat. accrvus testimonii. Item regio Galilaeae ad orientem ultra Iordanem, ubi dimidia tribus Manassis accepit possessionem, cum Rubenitis, et Gaditis. Num. c. 32. v. 39. animalibus pascendis aptissima: Cum prius proprie montis solum nomen efset, in quo Iacobus cum Labane foedus pepigit, Galaaditae Saulis et filiorum cadaveracum cura sepelierunt [orig: sepeliÍrunt]. Vide Genes. c. 31. v. 21. Ios. c. 13. v. XI. 1. Reg. c. ult. v. 3, 15, 20. I. Par. c. 10. v. XI. et 12. Pslam. 60. v. 9. Torniel. A. M. 2296. n. 3. et 9. et A M. 2979. n. 9. etc.

GALAAD [2] urbs in tribu Manasse dimidiae tribus Manasse, in monte Galaad condita est, a quo etiam, ut Hieron. testatur, nomen suum sortitur.

GALAAD [3] mons montium omnium qui trans Iordanem sunt altissimus: in tribu Manasse: Hic 50. circiter milliaria longus, ab Austro iuxta civitatem Iaer rupesque Arnon initium sumit, et versus Sept. per duo regna, Amoirhaeorum scilicet, et Basan. ad Or. vero per deserta loca, diversis cacuminibus usque ad Libanum montem porrigitur, et in diversis locis diversa sortitur nomina: Nam quibusdam in locis vocatur Seir, in aliis Hermon, in aliis Libanus, et alibi mons Galaad, qui tamen omnes sunt unus mons continuus. Ubertate reliquis, qui ultra Iordanem visuntur, montibus praestat, atque arborum, aromatum, et graminis admodum ferax est, praesertim vero resinae: a monte vero et civitas, quae in eo condita est, et adiacens monri regio vocabulum Galaad etiam sorrita sunt.

GALABRII Dardanica gens circa Thraciam. Strab. l. 7. p. 316.

GALACTITES lapis Plin. l. 37. c. 10. ex vivo colore lactis est. Eandem dicunt leucam, et leucographiam et synnephiten --- Mittit eam et Achelous amnis, Sed leucogaea et sinetris, Graece smhktri\s2 gh= sic dicta, quod ea Vett. uterentur ad dealbanda ac pumicanda vestimenta, galaxia et morchthus dicitur Dioscoridi, terra potius, quam Nilus dat, est, quam lapis, cum galactite non confundendus. Huic autem nomen dedit non color, sed sucus lacteus, quem tritus reddebat: ipse namque cinerei coloris est. Eundem a)nagki/thn et a)da/manta scribit appellatum Orpheus, quod Deorum


page 342, image: s0342a

mentem inflectere, et pacatam hominibus, eorumque sacrificiis attentam, reddere crederetur;

*to\n r(a palaige/nees2 me\n a)nagki/thn a)da/manta
*klei=on, o(/ti gna/mptei maka/rwn no/on, o)/fra quhla\s2
*)azo/menoi e)qe/lwsin e)pixqoni/ous2 e)leai/rein,

De quo lapidis huius usu Magico, ut et plura hanc in rem, vide apud Salmas. aed Solin. p. 137. et 1092.

GALACTOPHAGI Scythiae Asiaticae opo. a lacte denominati. *glaktofa/goi Hom. Il. 3. quos iustissmos appellat, quod tenui victu contenti ab omni iniuriase continerent.

GALACTOPOTAE Nomadum Getarumque populi, quod frumenti expertes lacte vescantur.

GALACUM opp. Albionis. Vide Calatum.

GALADA vel GALADENE vel GALADITIS regio Arabiae. Steph.

GALADRAE urbs Macedonum in Pieria. Idem.

GALADRUS mons quidam a Galadro Emathii fil. dictus. Idem.

GALAE seu IMGANGALAE pop. Aethiopiae, mai. partem Abassiniae occuparunt, a 100. prope annis, suntque inter regnum Abassenum, et regn. Monemugi extensi. Eis subsunt prov. Angete, Bali, Bizamo, Cambate, Doaro, Fategar, Ogge, Oifate, etc. quae ante erant sub Abassinorum Imp. Is. Voss. Habuit Regem proprium magnum Galam. Regni Congi incolis, et Lusitanis Giaguas dicuntur.

GALAL viri nomen. 1. Par. c. 9. v. 5.

GALANDUS Petrus vide Petrus.

GALANTHIS Alcmenae ancilla, quae cum domina sua partus [orig: partŻs] doloribus laborans, a Iunone ne pareret impediretur, mira [orig: mir‚] astutia [orig: astuti‚] dicitur Deam elusisse: venisse quippe ad eam risu, ac laetitia [orig: laetiti‚] gestientem, et solutam iam partu reginam mentiendo confinxisse: qua [orig: qu‚] re intellecta [orig: intellect‚] admiratione simul ac dolore concitam Deam solutis manibus surrexisse. Tunc subito Alcmenam sine ullo cruciatu Herculem enixam: Lucinam vero indignatam, mox Galanthidem in animal sui nominis galen, i. e. mustelam mutasse, hac [orig: h‚c] addita [orig: addit‚] poena [orig: poen‚], ut ore, quo praecipue peccaverat, pareret. Ovid. Met. l. 9. v. 306.

Una ministrarum media de plebe Galanthis

Idem ibid. v. 316.

Numine decepto risisse Galanthida fama est.

GALAPHA Mauritaniae Tingitanae urbs Ptol.

GALARDO castrum Galliae, in Belsiae Carnutinique agri confinio, vulgo Gallardon: ad ripas amniculi, qui in Auturam defluit, inter Carnutas urbem ac Novigentum Regis. Hadr. Vales. Not. Gall.

GALARINA urbs Siciliae a Morgo Siculo condita. Steph. Vide Cluv. Sicil. Ant. l. 2. c. 8.

GALATA [1] filia Valentis Imp. a Dominica uxore Ariana in Orthodoxos, concitati: quo morbo correpto mater visionibus horrendis divexata est, pater vero Basilio Orthodoxiae fidem datam non praestitit: Hinc Basilius, de puero; mquiebat, fiat voluntas Domini. Obiit A. C. 370. Theodoret. l. 4. c. 18. Socr. l. 4. c. 21. etc.

GALATA [2] ins. non procul a Melita. Mela.Syriae urbs, Polyb. Siciliae ins. Plin. l. 3. c. 8. l. 5. c. 7. urbs Siciliae medit. Cic. Calata, nunc Galati, Phocidis mons Plutarch.

GALATA [3] seu PERA, urbs Thraciae, verius suburbium Constantinop. ubi Latini fere omnes morantur, in Bosphori ripa, primum a Genuensibus culta. I. Spon. pera, hodiernis Graecis, idem valere quod Vett. pe/ran, trans, Graecosque Constantinopoli Galatam prosecturos, Pao pera, h. e. trans aquam ibo, dicere solere (quemadmodum et locus traiectus [orig: traiectŻs] perama illis est) atque inde opp. illi nomen haesisse, docet, Itin. Part. 1. p. 264.

GALATAE populi qui Galatiam habitant, Tanium, Pessinuntem, Ancyras, in Asia, incolentes. E Gallis, qui Roma [orig: Rom‚] exusta [orig: exust‚], et Italia [orig: Itali‚] vastata [orig: vastat‚], hic [orig: hÓc] sedes fixerunt [orig: fixÍrunt], cum olim Phryges hanc terram incolerent, parte eius Paphlagonia [orig: Paphlagoni‚] vocata [orig: vocat‚]. Plurimis bellis gestis incliti. Ad hos Paulus Ap. epistolam divinam scripsit. Vide Paus. Iustin. Horum regionem, cum Cappadocia, et Armenia, Alimbego, per Bassam Perat occiso, eripuit Solimannus Turcarum Imp. A. C. 1537. Iovius in Hist. In divinam ad hos Epistolam, exstant: Augustini Expositio. Batti Com. cum Disput. Quatt. Gryphisw. A. C. 1613. Bethulaei Explicatio. Octav. halae Sax. A. C. 1617. Brentii Comm. Calixtus, Chemnitius, Chytrae: Enarratio. Octav. Francof. A. C. 1569. ut et Claudii Taurin. Octav. Parisiis A. C. 1542. Cocceius. Cogeleri Obiectiones et Solution. Octav. Witebergae. A. C. 1564. Contzen Comm. Coloniae A. C. 1631. ut et Corneri, Octav. heidelb. A. C. 1583. Crellii Socin. Praelectiones. Crocius. Erasmi Homiliae. Feurbornius. Galli Annotationes. Gomari Expl. locorum difficil. Godeau. Grimanus, Quart. Venetiis A. C. 1542. Grynaei Theses Analyticae, Quart. Basil. A. C. 1596. Heilbrunneri Loci Comm. Octav. Lavingae, A. C. 1591. Hieronymus. Hae Comm. Quart. Witebergae A. C. 1616. Kromayeri in c. 4. Kunadus. Lushintoni Comm. Angl. Quart. Londini A. C. 1650. Lutheri comm. Lyseri Analysis Theol. et Schol. Quart. Witeb. A. C. 1616. Megandri comm. Tiguri A. C. 1559. Meyeri Annotat. Octav. Bernae A. C. 1546. Musculus. Nahumi Explicatio Anal. Octav. Hanov. A. C. 1602. Oleviani Notae Octav. Genevae A. C. 1598. Paraeus. Perkinsius in c. 5. pr. Rageri Exegesis. Rolloci Analysis Log. Octav. Genevae A. C. 1603. Serepandus. Speii Comm. Stevartii Exegesis. Thummius. Titelmannus. Vasquez. Vorstius. Weinrichii Expositio brevis. quart. Lipisiae A. C. 1618. Wigandus. Winckelmanni Notata Octav. Giessae. Zinglii Annotationes. Steph.