December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMUS SECVNDVS Literas D, E, F, G, H, I, K, L, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

image: s0277b

FLORUS [1] Gessius Clazomenius, Praefectus Iudaeae, post Albinum. Obavaritiam, cum crudelitate coniunctam, belli Iudaici contra Romanos auctor. Ioseph. Antiqq. l. 20. c. 9. de B. I. l. 2. c. 13. 14. et 15.

FLORUS [2] praenomine Iulius, nobilissimus Trevirorum, qui civitatem suam, ob magnitudinem aeris alieni, ad rebellionem exstimulavit. Sed postea, disiectis ab Iulio Indo copiis Tac. Ann. l. 3. c. 42. incertis latebris victores frustratus, postremo visis militibus, qui effugia insederant, sua [orig: su‚] manu cecidit imperante Tiberio.

J. FLORUS a Portio Latrone in Arte dicendi instructus. Senec. Controv. 25. Princeps eloquentiae, in Gallia, Quintil. Instit. l. 1. c. 3.

FLORUS [3] L. Annaeus Historicus, Senecae, et Lucani agnatus. Vixit An. 200. post Aug. An Poeta ille, cuius lepidos ad Adrianum, huiusque vicissim versus Spartianus recitat? An idem cum epitomatore Livii? Simler. Bibl. Gesn. Voss. de Hist. Lat. l. 1. c. 30.

FLORUS [4] dictus Magister, Scriptor Ecclesiasticus, sec. 9. Scripsit expositionem Missae, Bibl. PP. tomo 6. col. 163. Et contra Erigenem Scotum. Item Diaconus Lugdun auctor comment. in epistolas Paulinas. Sigeb. Cat. c. 94. Item, Martyrologii scriptor, circa A. C. 770. Item, ex Ducibus Marciani Imp. Nobades Blemyesque, Aethiopia [orig: Aethiopi‚] prolapsos, repressit. A. C. 450. Iornandes. c. 49.

FLORUS [5] alio nomine Sulpitius Tac. Hist. l. 1. c. 43. e Britannicis cohortibus, nuper a Galba civitate donatus, qui, cum Statio Marco, Pisonem aede vestae protractum in foribus templi trucidavit.

FLORUS [6] Paulus, vide Paulus.

FLOS an ex Graeco flo\c, quod flammae instar emicet. Mart. l. 4. Epigr. 45. cuius epigraphe ad Phoebum.

Perpetuo sic flore mices ---

Certe quod in caelo stellae, id in terra flores: hinc in tot usus mortalibus expetiti, et integris quoque urbibus nomina aut cognomina inde quaesita. Sic enim Tibur poluse/fanon; urbs Lydiae Trallis apud Steph. et alia in Asia Strab. memorata, *)/anqeia; Ptolemais *(rodofo/ros2 etc. dicta, qua de re vide Paschal. Coron. l. 2. c. 13. Adhibentur autem illi vel conserti, vel soluti. Et quidem qui flores foliaque proceriore surculo sunt, nectebantur invicem; quae vero minus brevem habent, funiculis inter se iuncta suebantur, addebantur unguenta etc. uti hic [orig: hÓc] passim videre est, ubi de Coronis et illas Nectendi artificio: nec non paulo supra, ubi de Floreis Coronis Soluti quoquevo multiplicem omni aevo habuere [orig: habuÍre] usum fragrantia [orig: fragranti‚] naribus, formositate oculis, varietate animo mirifice blandientes. Unde praecipue in conviviis, laetitiae centro, usurpati leguntur. Non enim coronatis epulari sufficiebat, sed et conviviali quadam lascivia [orig: lascivi‚] in ipsum poculum flores indebantur: id quod coronas bibere dixere [orig: dixÍre] Vett. Plin. l. 21. c. 3. Namque apparatu belli Actiaci gratificationem ipsius Reginae (Cleopatrae) Antonio timente, nec nisi praegustatos cibos sumente, fertur, pavore eius illusisse, extremis coronae floribus veneno illitis, ipsaque [orig: ips‚que] capiti imposita [orig: imposit‚]; mox procedente hilaritate invitavit Antonium, ut coronas biberent. Quis ita timeret insidias? Ergo concerpta [orig: concerpt‚] in scyphum, incipienti haurire opposita [orig: opposit‚] manu: En ego sum, inquit illa etc. Et ab amantibus, qui vel offerebant cos virginibus, vel, si earum copia non daretur, ianuis affigebant, quo de ritu Paschal. iterum ubi supra pluribus agit, l. 2. c. 5. Iisdem mensae, lecti, solum, viae, et quid non, laetitia [orig: laetiti‚] invitante, conspersa sunt, ut hic [orig: hÓc] videre passim est. Tertullian. de Coron. mil. Iam vero et in sinum conde si tanta munditia, nempe florum. In lectulum sparge, si tanta mollitia est; In poculum inde, si tanta innocentia. Vide quoque infra ubi de Praesternendi flores more. Iaciebantur porro in aedes sacras, statuas Numinum, inque Athletas, victores, uti diximus supra ubi de Coniectu florum: idque divina [orig: divin‚] nonnumquam manu. M. Lucullum enim eiusque milites aura suavis a proximo prato sponte conspersit tanta [orig: tant‚] florum multitudine, ut scuta et galeae iis coopertae eam speciem hostibus praebuerint, quae Luculli exercitum coronatum demonstraret, auctore Plutatch. in Sulla. Numina ipsa Gentilium, Bacchum inprimis, floribus coronata, iisque apprime delectata esse, habent passim Scriptores prisci, Athen. prae aliis l. 15. Longus l. 2. Alii. Unde et Inachus fluv. in quo Pallas lavare amabat, undas suas auro floribusque permiscet, apud Callimach. Et Flores aris frequenter imponebantur, ut patet ex ararum picturis in Inscriptionum Collectaneis, praecipue illa, quam Liviae Augustae monumentum censet Editor Thomas Hubert. Leodius Ann. Friderici II. El. Palatini l. 1. Stat. item Theb. l. 8. v. 297. et seqq.

--- geminas ergo ilicet aras
Arboribus vivis, et adulto cespite texi
Imperat, innumerosque Deaesua munera flores.
Et cumulos frugum et quicquid novat integer annus
Addit, et intacto spargens altaria lacte,
Incipit: o [orig: Ű] hominum divumque aeterna creatrix,

Sed et in funeribus flores sparsi. Virg. l. 5. Aen. v. 79.

Purpureosque iacit flores

Idem l. 6. v. 884.

Purpureos spargam flores ---

Vide Lutatium ad Stat. Theb l. 6. v. 199. Iique modo serti, modo soluti, uti docent Desider. Herald. ad Mart. Lips. ad Tac. Ann l. 14. Barth. ad Claud. Alii, et hic [orig: hÓc] passim videre est. A qua coronarum florumque in sepulchra sparsione vett. Christiani cum penitus abhorrerent, crimini id illis a Gentilibus datum est, uti ex Minuc. Fel. discimus. Postea tamen et ipsis ab hac simplicitate recessisse ac rosis, violis liliisque nec non aliis floribus, defunctorum tumulos aspersisse, liquet ex Prudent. Hymn. x. Cathemerinon. v. 177. in Exseq. Defunctorum.



page 278, image: s0278a

Nos tecta sovebimus ossa,
Violis et fronde frequenti
Titulumque et frigida saxa
Liquido spargemus odore.

Vide quoque Hieronymum ad Pammach. et plura hanc in rem apud Iac. Ouzelium ad Minucium Fel. p. 63. et seqq. Illi vero flores vere ferales, quibus, honoris specie, Heliogabalus parasitos ita oppressit, ut animam efflarent, apud Lampridium. In sacris vero Testam. ut et hoc addam, non florum, sed frugum fructuum. que habita ratio. At recentiori aevo Flores diversi coloris, in Festo Pentecostes desuper immissi, ad varietatem charismatum Spiritus S. denotandam, occurrunt apud Ioh. Ep. Abrincensem de Offic. Eccl. Plura de Floribus, vide apud Plin. Dioscorid. Theophrast. Alios; de Floribus inprimis Coronariis, Paschal. Opere cit. ut de Floribus Sinicis cum Europaeis collatis, Auctorem Anonymum Sinae et Europ. c. 33. et de unoquoque sigillatim, hic [orig: hÓc] suis locis. De Flore autem aeris, auri, purpurae, quae impropria vocis notio est, apud Salmas. ad Solin. p. 1076. et 1080. et hic [orig: hÓc] passim infra inter alia in voce Obryzam. Vide et supra in voce Flores.

FLUCTUS in crinibus, idem quod ordo, statio, gradus, annulus; concinna nempe crinium per annulos inflexio et per gradus digestio, fluctuum modo exstantium, modo subsidentium, et invicem se propellentium undulatos intortosque motus plane referens. Mart. l. 5.

Illis cura sui vultus frontisque decorae
Semper erit: tortos in fluctum ponere crines,
Aut vinclis revocare comas, aut vertice denso
Fingere.

Ubi tortos crines in fluctum ponere, idem est, quod Quintiliano, in annulos ponere, vide supra, ubi de Annulis crinium.

FLUDD s. de FLUCTIBVS Robertus, Anglus Naturae arcanorum indagator felicissimus Medicinae Doctor Oxoniensis, scripsit. Utriusque Cosmi Metaphys. Phys. atque Technicae Hist. Tom. 3. Anatomiae Amphitheatrum, Philosophiam sacram, Monochordum Mundi symphoniacum, Medicinam Catholicam etc. Floruit A. C. 1620. Boissardus Vit. V. D.

FLUENTIA vide Florentia.

FLUIDO locus, ubi Iacobus Scotiae Rex, a Gallo excitatus, caesis 15000. fusus ac trucidatus est, postquam Limnuchi in aede sacra a quodam divinitus misso, frustra esset monitus. A. C. 1513.

FLUMEN et FLUVIUS synonyma, nisi quod Flumen proprie ipsa aqua, Fluvius, decursus aquae. Sunt autem Fluvii, venae quasi minoris Geocosmi, fibris similes per folia plantarum excurrentibus, quibus una cum lacubus aliisque partibus Oceani minoribus, e Mari origo, in quod etiam redeunt. Adeo nempe totus Geocosmus innumeris abundat cavernis, hydrophylaciis siphonibus, et hydragogis ductibus, in quos non potest non Oceanus incumbens gravissimo molis suae pondere ingentem aquae copiam effundere, et ad superiora terrae protrudere, haud secus ac antlia [orig: antli‚] pressas aquas in altum eiaculamur et diffundimus. Athanas. Kircher. M. S. l. 5. s. 1. Disq. 1. A Gentibus pro Diis culti, quorum filiae Nymphae habebantur, ut inductione fluviorum, apud Poetas inprimis celebrium, liquet. Ex Historicis unum satis sit adduxisse Rubiconem, cui equorum greges consecravit, apud Suet. Cael. c. 81. Hinc omnia animalibus a natura data iis adscripta sunt: caput, brachia, pedes alia. Et quidem, caput quod attinet, tauromorfei=s2, tauriformes, fingebantur, occasione illius Homerici Il. f.

*tou\s2 e)/kballe qu/raze memukw\s2 hu)(te tau=ros2.

Ubi mugitus iis taurinus tribuitur a Poeta: sicut viri cornuti forma [orig: form‚] Cephissum ab Atheniensibus cultum esse, auctor est Aelian. Var. Hist. l. 2. c. 33. ubi, quae gentes Graeciae qua [orig: qu‚] forma [orig: form‚] coluerint Flumina, notat. Utrumque iungit de Ismeno loquens, Stat. Theb. l. 9. v. 420.

Cornua concutiens, sic turbidus ore profundo
Incipit ---

Brachia, e)ktropai\ illorum dicuntur, quae et cornua nonnumquam; pedes, ostia sunt. Praeterea affectus humanos, domicilia item iis assignata legas; qua de re vide Barth. ad Stat. l. 5.sylv. 4. v. 5. et Theb. l. 4. v. 832. etc. Inscriptum heroo: *p*a*t*r*o*s. *q*e*o*u. *x*q*o*n*i*o*u. *o*s. *p*o*t*a*m*o*u. *r*e*u*m*a. *d*i*e*p*e*i. apud Desid. Herald. Animadv. Arnob. l. 1. ad illa. Indigetes illi, qui flumen repunt et in alveis Numisi cum ranis et pisciculis degunt? Et *nomiki=ou habet Dionys. Halic. Antiqq. Rom. l. 1. *kai\ au)tw=| kataskena/zousin oi( *lati=noi tirw=|on e)pigrafh=| toia|de kosmou/menon, *p*a*t*r*o*s *q*e*o*u *x*q*o*n*i*o*u *o*s*n*o*m*i*k*i*o*u *r*e*u*m*a *d*i*e*p*e*i. Integram [correction of the transcriber; in the print Itegram] descriptionem spectri huiusmodi hanc Claud. exhibet in Cons. Prob. et Olyb. Carm. 1. v. 2XI. et seqq.

--- --- Ilicet herbis
Pallentes thalamos, et structa cubilia musco
Deserit, ac Nymphis urnam commendat herilem.
Illi glauca nitent hirsuto lumina vultu,
Caeruleisque infecta notis, reddentia patrem
Oceanum: crispo densantur gramine colla.
Vertice luxuriat toto crinalis arundo.
Quam neque fas Zephyris frangi, nec sole perustam
Aestivo candore mori: sed vivida frondet,
Aequaevum complexa caput. taurina levantur
Cornua temporibus, raucos sudantia rivos,


image: s0278b

Distillant per pectus aquae frons hispida manat
Imbribus: in liquidos fontes se barba repectit.

Quo modo etiam pingebantur, sic tamen, ut proni in laevam, quum quiescerent: Stat. docente Theb. l. 2. v. 218.

--- pater ipse bicornis
In laevum prona [orig: pron‚] nixus sedet Inachus urna [orig: urn‚].

Itaque quicunque fluvium transituri, eum adorabant, et manus lavabant, ex praecepto Hesiodi,

*mhde/ pot' a)ena/wn potamw=n kalli/r)r(oon u(/dwr
*possi\ pera=n, tri/n g' eu)/ch|, i)dw\n e)s2 kala\ r)e/eqra,
*xei=ras2 niya/menos2 poluhra/tw| u(/dati leukw=|.

Quod secuti Romani Petroniam amnem in Tiberim defluentem inauspicato numquam transibant, quod perenne auspicari dixere [orig: dixÍre], teste Festo in Petronio. Militares insuper copiae in traiectu sacrificabant, quod qu/ein ta\ diabath/ria Graecis indigitatum. Taceo coronas ex myrica aut arundine, capillorum primitias, virginitatem, equos taurosque, alia, iis consecrata, vota suscepta, et soluta; ceteraque quibus superstitio Idola sua antiquitus. coluit, in recentius quoque aevum, imo praesentem aetatem, apud Idololatras Indos, valitura. Vide etiam supra ubi de Amnibus, Aqua, et Diis Gentilium, nec non infra in voce Potamides. Ceterum sanguineo colore visi, vel etiam tempore non suo exundantes, inter prodigia semper numerati sunt, plenus Liv. Obsequens, Veterum alii, quibus adde C. Barth. Animadv. ad Pap. Stat. Theb. l. 4. v. 375. et l. 7. v. 405. Nec omittendus ritus Vett. fluminibus gelidis lavandi pueros, futuros Heroas. Ita enim Claud. de 4. Cons. Honor. Carm. 8. v. 525.

Flumina laverunt puerum Rhodopeia Martem.

Virg. de Rutulis Aen. l. 9. v. 603.

Durum a stirpe genus, natos ad flumina primum
Deferimus, saevoque gelu duramus et undis etc.

Vide eundem Barth. ibid. Theb. l. 9. v. 797. etc. Nec cadavera reorum vel hostium in fluvios proiciendi, vide infra ubi de Tractione. Sed et suorum defunctorum corpora in eos deicere solitos Aethiopas aliosque, discimus ex Alex. ab Alexandro Genial. Dier. l. 3. c. 2. etc. Plura de Fluviis, origine inprimis, et maximorum ab Sept. versus Austr. fluxu, apud G. I. Voss. de Idolol. l. 2. c. 73. et seqq.

Fluvii totius Geocosm: notiores, ex Auctore Anonymo Hist. Orbis Terr. iuxta alphabeti ordinem.

I. Europae.

a. FLUVII Russiae Dwina quae vox Russis binarium denotat; quod fluvios Iugam, et Wuymam recipiat. Egreditur in mare Album, ad Emporia S. Michaelis, et S. Nicolai. Iuga, Furnerio Iug, similiter. Moscua, urbem Moscuam praeterlapsus, in Occam maiorem fluv. se exonerat. Obius, pro termino Europae communiter habitus. a lacu Asiae Kithaisko ortus, in Oceanum tandem glacialem e regione Novae Zemblae exit. Occa, magnus fluv. Moscuam recipit, et in Volgam defertur. Onega 90. mill. Russica ab Emporio S. Michaelis versus Occid distans, in Mare Album defluit. Petzora, in Oceanum Glaccis Fretum Vaugatium exoneratur, post Obium. Tobol, fluv. ingens, in Siberia provincia, Obio recipitur. Volga, circa lacum Wolga ortus, in mare Caspium abit, ad urbem Astracanum. Wuyma, Furnerio Suchama, Dwina [orig: Dwin‚] recipitur. b. Fluvii Lappiae et Norvegiae. Cola, in extrema Lappia: praeter quem Furnerius commemorat amnes salmonum feracissimos, Iochenam, Orlogones, Pitsing, Ponoy, et Tiriberi. Tenus, nautis Tenoby, in Norvegiae Praef. Wardhusiensi. Trolheta, seu Golan, iuxta Nidrosiam perlabens, ad Bahusium in mare tendit; quem unicum Lacus Wenerus, ex 24. quos absorbet, reddit. g. Fluvii Germaniae super. Albis die Elbe, ortus in valle montis Gigantei, ad Chersonesi Cimbricae partem Ditmarsiam, in Oceanum Germ. egreditur. Amisius die Ems, haud procul Paderborna exoriens, ad Emdam eodem mergitur Oceano. Danubius die Donau, scaturiens in humo plana, e fonte perenni, in vico Don-Eschingen, in Duc. Wirtenbergensi, Ortum petit, et in Pontum Euxinum 6. ostiis evolvitur. Omnium in Orbe veteri post Nilum maximus. Drava, post Lubecam, quam alluit, in mare Balthicum egreditur. Egra, Albim auget. Fulda, Visurgi recipitur, tunc demum hoc nomen merito. Havela, postquam Spreae se iunxit, Albim auget. Isera, Danubio recipitur. Milda et Molda Albim quoque augent. Moenus et Nicer. Oenus Bavariae fluv. Danubio miscetur. Rheni ortus in Alpibus; ostia tria, Vahalis die Wahl, qui Mosae iungitur: Leccus die Leche, qui mare ingreditur et Isala, qui in Sinum Belgicum de Zuyder-See influit. Sala, in Albim abit. Viadrus die Oder, e Moraviae et Silesiae finibus manans, infra Stettinum, in lacum das grosse Haff se demergit, indeque per tria ostia mare Balthicum ingreditur, receptis Bobero, Neissa et iuxta Custrinum Warta [orig: Wart‚]. Ex hoc in Spream fossa haud pridem deducta est, etc. d. Fluvii Belgii. Agnio, vulgo Aa, ortus in Comit. Rentiaco, per Slusam tandem ad littus Seelandicum eicitur. Mosa, in Gallia, proxime Abbatiam Voyge, in vico Meuse, ex lacu scaturiens; exit in mare, qua [orig: qu‚] Vahali secundo iungitur. Scaldis fontem habet in Veromanduis: egressus infra Antverpiam in duo abit cornua, quorum alterum die Honte inter Walachriam, et Slusas Oceano committitur: alterum ad urbem Bergam-Somam accipit, iterumque in duo brachia divisum, Selandiae ins. interluit. e. Fluvii Magnae Britanniae. Avona, fluv. Angl. Bristoliam alluens, infra eam mari se committit, Birgus, fluv. Hiberniae, cuius sorores Neorus, et Suirus. Bovinda, vulgo Boyn, s. Banney, fluv. eiusdem regni.


image: s0279a

Daurona similiter. Dina et Donus, fluv. Scotiae ad Aberdoniam. Garienis fluv. post Tamesin, effluit ad portum Iarmouth, in Anglia. Humbrum, Angliae aestuarium, constituunt Trenta et Urus: Eodem etiam Hulla influit, unde castello adiacenti nomen. Lerha, amnis Scotiae exiguus, prope Edenburgum. Liffius, fluv. Hiberniae, alluit Kildariam Ep. sedem et Dublinum. Logia, eiusdem regni fluv. Loxa, fluv. Scotiae, cuius aqua semper tepet. Monmoy, fluv. Hibern. Neorus similiter, Suiti et Birgi soror. Nessus, Scotiae fluv. semper tepens. Sabrina the Severen, fluv. Angl. qui e monte Plinlimon in Comit. Montgomerio ortus, Oceanum, ad castrum Darcley munitum valde ingreditur. Senneus vulgo Shennin, fluv. Hibern. Suirus, similiter, Neori et Birgi sotor. Tamesis, fluv. Angliae celeberrimus, nomen ad Oxoniam, a confluxu Tamae et Isis, meritus, ad Ins. Scheppey, in mare effluit. Taus, totius Scotiae maximus, illam in Australem seu cis Taum, et Borealem seu trans Taum. dividit. Twedus, Angliae extremus ad Scotiam, et limitaneus fluv. infra Werke, Greyorum castellum, Tilli auctus, in ostii ripa ultimum Angliae et munitissimum opp. Barvicum habet. Vaga, ex eodem cum Sabrina monte natus, in idem aestuarium quoque se recipit etc. De Remnio, Tivio, Tobio, Withama, qui Lincolniam praeterla bitur, vide Camden. descr. Angl. in primis Walliae. z. Galliae fluvii. Aisia Oyse, Sequana recipitur. Araris, in Rhodanum exit. Atax, ante Rhodanum in mare Medit. devolvitur: hunc cum Garumna coniungere studuit Sereniss. Galliae Rex, vulgo l'Aude. Axona Aine, Sequanam auget. Carus Cher, Ligeri recipitur. Crausia la Creuse, similiter. Duranius, la Dordoigne, ad opp. Burgum in Garumnam sese exonerat. Durcius Rhodanum auget. Elaver Aliier, Ligeri accedit. Garumna, la Garonne, in montibus Aurae, non procul ab urbe Gadalup, ortus, in mare evolvitur ostio ingenti, inter Solacium et Soianum, in litore Santonico. Unus est e 3. maximis Gall. fluv. Inger l'Indre, Ligeri recipitur. Isarus, accedit Rhodano. Ligeris la Loire, apud Velaunos in D. Eulaliae paroecia ortus, in Oceanum evolvitur, iuxta emporium Nannetes: auctus Elavere, Caro, Crausia [orig: Crausi‚], Ingere, Meduana [orig: Meduan‚], Vigenna [orig: Vigenn‚] etc. Lotius le Lot, aliis Olindus seu Oldus, ante Duranium, Garumnam ingreditur, ad Aiguillonium. Matrona Marne, Sequanam auget. Meduana, Maienne, Ligeri excipitur. Rhodanus le Rosne, unus ex tribus maximis Galliae fluviis, ortus in iugo Sempronio Montsampron, Penninarum Alpium celsissimo, haud procul a fontibus Arolae, Rheni et Ticini, ad pagum Neuville, miscetur LacuiLemano, et Galliam summa [orig: summ‚] vi interluens, tribus ostiis in mare se demittit. Sequana la Seine, prope oppid. Chanceaux, in silva Belfaya in Burgundiae Duc. dioecesi Heduensi scaturiens, egreditur in mare Britannicum, alveo 10. m. p. patente, inter Harflutum, et Honflutum. Recipit Matronam, Axonam, Aisiam, etc. Amplissimus est fluv. Vigenna la Vienne. Ligerim auget etc. h. Fluvii Hispaniae. Anas Rio Guadiana, ortum trahens in agro Laminitano, ad Palatium Regium Palacio del Rey terra se condit, et post 20. minuta ad Metallinam Metelin iterum erumpit. Arago, Iaccam praeterluens, Iberum auget. Aragus Pompeiopolim alluit et similiter Ibero excipitur. Avia, in Minium fluens, partem limitum regni Portugalliae constituit. Baetis Guadalquivir, ex monte Orospeda ortus, in Oceanum evolvitur ad S. Lucar, recepto Singuli infra Cordubam. Durius Duero, oritur in Pelendonibus ex monte Idubeda, et ad portum in mare demittitur Port a Port. Iberus Ebro, ortus apud Cantabros prope Aquilar del Campo, in mare Medit. descendit duobus ostiis, quae insulam Alphaciam formant. Minius Rio Minho, e Vidunis Asturiae iugis delabens, fluvio Avia [orig: Avi‚] recepto, limitum regni Portugalliae partem explet. Salo, Ibero accedit. Sicoris, Leridam praeterlabens, similiter Ibero excipitur, Singulis Xenil, infra Cordubam Baetin auget. Tagus Rio Teio, in altissimis Orospedae iugis ortus, infra Lisbonam, inter Prom. Magnum et Barbarum, egreditur: Recipit fluvios Henares, prope Complutum et Manzanares, qui Madritum alluit etc. q. Italiae maiores fluvii. Arnus, non longe a Tiberi ortus, Florentia [orig: Florenti‚] Pisisque visis, in mare abit. Athesis Adese, post Padum totius Italiae maximus, ortus ex Alpibus, Garciae postea iungitur, et Veronae primum navigari coeptus, in mare esfluit ad P. Fosson. Padus Po, in finibus Marchion. Salutiarum ortus, infra Ferratiam Mare Hadriaticum ingreditur, in alveos ductus Flumina et lacus ultra 30. recipit, estque totius Italiae maximus. Tiberis fluv. Tevere, nascitur in Apenninis finibus Aretinorum, prope fontes Arni: iunctusque Palliae ac restagnantibus aquis Clusinae paludis seu Glanii amnis Arno committitur: Romam festinans 42. amniculos in decursu recipit, in Hetruscum mare duobus ostiis, prope Ostiam, sese exonerans, etc. i. Hungariae fluvii. Arabo Rab, urbem cogn. alluens, una cum Danubio ins. Schutt constituit. Danubius, Presburgum, Comorram, Budam etc. alluit, vide supra. Dravus, ex Alpibus Noricis manans, ad locum accolis Toblium dictum, in Roscia Danubio miscetur. Granus Gran, cui adiacet urbs Neusol, ad ostium suum in opposito littore Danubii Strigonium urbem habet, Gran quoque dictam. Savus, ex Alpibus Carnicis oritur, ad Belgradum Danubio iungendus. Tibiscus Tyssa, in Carpathiis natus iugis, haud procul a Savi ostio, Danubio similiter accedit. Vaga die Wage, ad Guttam in Danubium evolvitur etc. Quibus adde Alutam et Mariscum Maros, Transylvaniae fluvios, qui ambo in Carpathiis montibus orti, hic in Tibisco ad Segedinum: ille in Danubio supra Nicopolim desinit. k Sarmatiae fluvii. Borysthenes, e lacubus Russiae natus, recepto supra Kioviam Pripeto, in Pontum se exonerat Euxinum. Melle et lacte fluere vulgo dicitur. Cronius, Lithuanis Niemien, Germ. Memel, in Ducatu Sluskensi ortus, mare Balthicum ingreditur, per lacum Curionensem. Tanais, Russis Don, ortus e lacu Russiae Iuvanovo Ieziero, egreditur in paludem Maeotidem duobus ostiis, ad quae Tana nobile emporium. Eum cum Volga coniungere frustra tentavit Chamus Tartarorum, perfecit tandem Sachainbeierus Camouz, a quo Fosse Camouz nomen habet. Vistula Weixel, oritur in montibus, qui Hungariam a Polonia dividunt, et per Poloniam progressus, in Prussia,


page 279, image: s0279b

prope Dantiscum, Emporium nobilissimum, per sinum Aquae Dulcis das frische Haff, labitur in mare Balthicum etc. Helvetiae fluvios Rhaetiaeque. Vide in vocibus Arola, Lacus, Limagus, Rhenus, Rusa etc.

II. Asiae.

Agradatus, fluv. Persiae; hodie Iesdri. Anames, fluv. Persiae, nunc Tifindo. Andanes, eiusdem regni fluv. qui hodie Bassiri nuncupatur. Araxes, Persiae item fluv. nunc Bendimir. Croceus, e maximis Sinici regni fluviis, a turbido colore luteo nomen habet. Cyrus, Persiae fluv. hodie Tat. Dirideres, eiusdem regni fluv. Tiriti nunc. Euleus similiter, hodie Siri. Euphrates, in Armenia mai. ortus, Tigri ad Seleuciam miscetur: qui ambo dein divisi Mesopotamiam velut mediam comprehendunt, et in sinum Persicum evolvuntur. Unus ex 4. Paradisi fluviis fuit, Phrat seu Frat, in lingua Orig. dictus. Ganges, unus e maximis terrae fluviis, Indiam distinguit in duas partes, et in sinum regni Bengalae, qui olim Sinus Gangetici nomen tulit, se demittit. Fluvios navigabiles recipit magno numero, et ab accolis sanctus habetur. Hydaspes, fluv. Indiae in regno M. Mogolis, ad Nysam urbem Indo recipitur. Hypasis, eiusdem regni fluv. olim terminus expeditionis Alexandri Mag. Hidaspi iungitur. Iaxartes, in mare Caspium defluit. Ieniscea, fluv. ingens, mari Glaciali accedit, similis cum Nilo naturae. Indus, fluv. Indiae, unde huic nomen, olim Sindo, nunc Pang-ab Persis atque Mogolensibus, 5. alveis in mare Indicum devolvitur. Fluvios recipit, praeter alios Hydaspim et Hypasin. Iordanes, fluv. nobilis Palaestinae, ortus in loco primum Dan, dein Panium dicto, in quo et Caesarea Philippi postmodum condita fuit: Per lacum Samochonitidem, et mare Tiberiadis fluens, in lacum Aspalthiten egreditur, Kiangus seu Yangiukiangus, h. e. Fil. maris, Sinicum regnum dividit in partem Australem, et Septentrionalem. Naharmalca hodie dicitur, qui in Sacris Pishon, unus ex quatuor Paradisi fluviis, Chavilam, ad Sinum Persicum sitam, hodieque Chelfa dictam, rigat. Similiter Naharsares hodie, Arabiam alluens, Gichon videtur fuisse, ex iisdem fluv. unus: statuitque V. D. ambos hos fluv. Euphratis ac Tigridis alveos esse, in quos, antequam Oceanum subeunt, scindantur. Oxus, in Caspium mare effunditur. Sabbatius seu Sabbaticus, fluv. Syriae, qui sex diebus fluit, septimo quiescit, teste Ioseph. de Bello Iud. l. 7. c. 24. confer Plin. l. 31. c. 2. Idem confirmat Athan. Kircher. ocularis testis Dominici Magrii fide Mund. Subterr. l. 5. c. 4. s. 4. ubi in vicinis huic fluvio locis subterraneis tantum aquae cogi posse, quae fluvio in sex dies sufficiat, septimo autem deficiens eadem [orig: e‚dem] et fluvium privet, opinatur. Tigris, Asiae ingens fluv. in Armenia maiori, sicut et Euphrates ortus huic ad Seleuciam iungitur: qui ambo dein in diversum abeuntes Mesopotamiam incercipiunt, et in sinum Persicum exsecunt. Videtur Chidekel esse, in Sacris literis, inter 4. Paradisi fluvios, memoratus, Namque et Assyriam alluit, et accolis ante hac Arabibusque hodiernum Diglito seu Diglath dicitur, quod nomen ad Chidekel prope accedit etc.

III. Africae.

Cuama, fluv. Africae, cum Zeila versus Orientem manat. Niger, fluv. Nilo non minor, similis cum eo naturae est, eodemque quo Nilus tempore, adiacentes regiones inundat. Regionis Guangaram, Zanfaram, Cassenam, Tombutum, Mellum etc. perluens, ad Prom. Viride egreditur. Nilus, Aethiopibus hodie Abaoi, celeberrimus Orbis fluv. in prov. Agaos, regno Goiam vicina, in terra Sagela, e duobus fontibus, in apice montis, scaturiens, postquam Aethiopiam, et Aegyptum interluit, septem ostiis in mare abit Mediterraneum. Sunt autem illa: Canopicum seu Heraeleoticum, et Agathodaemon fluv. Bolbiticum et Taly fluv. Sebeniticum et Phatmutiacus fluv. Mendesium, Patmeticum et Bustriticus fluv. Taniticum, et Pelusiacum. Quibus accuratiores Tabb. addunt ostium Penepsimum, tamquam Pseudostoma, et Diolcos Pseudostoma. Zairus, vulgo Zaire, versus Occidentem manat, fluv. ingens. Zella, in Orientem, sicut et Cuama, tendit.

IV. Americae.

Amazonum fluv. el Rio de las Amazonas, ex Andibus ortus, ostio 70. mill. inter Guaianam, et Brasiliam, in Mare del Nort, se exonerat. Ianuarius el Rio de la Plata, ex iisdem montibus cum priore ortus, in idem mare, supra Brasiliam, evolvitur. Maranonius fluv. Maragnon, similiter ex Andibus ortum trahens, in Brasilia, in idem cum prioribus mare egreditur. S. Marthae fluv. ex eadem Americae parte, in sinum Mexicanum se effundit. His addi possent et alii minores, quales de Suyd-Revier, de groote Esopus, de kleine Esopus, Rodenbergs Revier, de Versche Revier in novo Belgio etc. a Belgis sic appellati. Sed quoniam eorum cognitio in Europa minoris est usus, recensendis iis Auctor supersedere voluit. Reliquorum vero hic [orig: hÓc] memoratorum totius Geocosini fluviorum pleniorem Historiam qui desiderat, adeat ipsum Lexic. univ. et praefatum, e quo haec fluviorum series deprompta est, Auctorem, c. 3. de Hydrographia.

FLUMEN Iazer e rupibus iuxta Iazer erumpens, a Iordane suscipitur. Est in tribu Gad.

FLUMENTANA porta Romae, quam Tyberis urbem intrans in sinistra ripae parte relinquit; dicta quod Tyberis quandoque in eam influxerit, hodie Porto del Populo.

FLUONIA Iuno, quam mulieres colebant, quod sanguinis fluroem, in conceptu retinere putabatur. Boccat. vel quod menstrua feminarum singulis mensibus sistere crederetur. Vide voss. de Idol. l. 2. c. 26.

FLUSTATES Gall. Belg. opp. apud Caes. de Bell. Gall. l. 3. c. 6. quos Caenales in comitatu de Foix apud Aquitanos locat. Volaterrano Flussates, cui de Flusso Comites, adhuc suo tempore, ibi fuere [orig: fuÍre]. Ursinus autem ex Plin. l. 4. c. 19. et Claud. in Ruf. Carm. 3. v. 137. legit Elusates: Ac sane hoc tractu Elusatium civitatis fit mentio in Provinc. libello Nicolaus Lloydius.


page 280, image: s0280a

Melius Eleusates, prope Elusam urbem, Eause. Vide Elusates Baudr.

FLUSTRA pro fluctibus, vox nota ex Festo et Tertulliano. Eadem saepius utitur Aldhelmus Occident. Anglo-Saxonum Ep. l. de virgin. c. 14. Nec non etiam ferventia flustra, et spumantis cataclysmi sociae, caeruleae maris undae, cum proprios egrederentur terminos. Et c. 17. Siquidem ligatis lacertis et connexis surarum artubus in profunda pelagi flustra demersos, sed Angelico fultos suffragio, effera fluctuum ferocitas contingere non audens, illaesos littoribus restituit. Idem in Carm.

Tunc omnes pariter glomerantes ordine denso
Contra flustra senem sistebant turgida sanctum.

Alib.

Merserat in pontum fretos virtute Tonantis.
Algida sed vitreis mitescunt aequora flustris etc.

Vide Salmas. ad Tertullian. de Pallio et Ioh. Frid. Gronov. Observ. ad Script. Eccles. c. 4.

FLUTAE vide supra in voce Exormistones.

FLUVIUS vide supra Flumen.

FO in notis antiqq. Forum. FOR. forte, vel foras vel Fortuna, notat etc.

FOCALE lemma Mart. Apoph. l. 14. Epgr. 142.

Si recitaturus dedero tibi forte libellum,
Hoc focale tuas asserat auriculas.

A faucibus dictum, quarum involucrum est adversus caeli inclementiam. Eodem utebantur olim Poetae recitaturi, ne raucescerent. Idem Poeta l. 4. Epigr. 41. cuius epigraphe in male recitantem,

Quid recitaturus circumdas vellera collo?
Conveniunt nostris auribus ista magis.

In quo utroque Epigr. aures potius lectoris et auditorum obstruendas esse focalibus iocatur Poeta, ne pessimos versus audiant, quam collum ac fauces eorum, qui recitent. Origo ab aegris, qui hinc Focaliti, ut et palliolati, Senecae dicti, palliolo, i.e. pileo caput, et focali fauces tectas involutasque habebant, uti docet Salmas. ad Solin. p. 1289. Quod proprie focillare dictum est, aegras viz. fauces lana [orig: lan‚] apposita [orig: apposit‚] fovere, Casaub. ad Suet. Aug. c. 17. vel focalibus e fasciis laneis munire, uti habet Screvel. ad Mart. d. l. Hodie elegantiores focalia habent e subtiliore tela in densas plicas cortugata, quorum imago fuit in subuculis vel interioribus Vett. tunicis, circa collum fimbriatis, uti idem Casaub. docet, ex Lycophrone, ubi indumentum illud, quo usa est Clytemnestra in tollendo Agamemnone, describens, krosswtou\s2 r(afa\s2 in eo memorat, i. e. suturas cirratas. Cirros vero fuisse, fimbrias in nodum coactas, et contortas, cum exstantibus ac dependentibus villis, diximus supra. Vide quoque infra in voce Segmenta.

FOCARIA mons et prom. Umbriae, hodie M. di Pesaro Blondo dicitur.

FOCARIS Lapis vox infimae Latinitatis, est purei=on, pure/kbolos2 li/qos2, lapis igniarius, pyrites Plin. l. 36. c. 19. Pyritarum etiamnum aliqui genus unum saciunt, plurimum habens ignis, quos vivos appellamus, et ponderosissim sunt. Hi exploratoribus castrorum maxime necessarii, qui clavo vel altero lapide percussi, ignem edunt, quae exceptae sulpuratis aut fungis aridis vel foliis dicto celerius ignem praebent. Isid. pyrites vulgaris, quem vulgo socarem dici addit. Igniserum saxum Apuleio etc. Sed alium proprie esse pure/kbolon li/qon, alium puri/thn, Galenus monet, quum defit pyrites, pure/kbolon substituendum praecipiens: a)nti\ li/qou puri/tou, li/qon pure/kbolon. Pyrites namque est, qui vulgo marcasita dicitur, et venam aeris habet, aliquando etiam argenti, admixtam. At pure/kbolos2 lapis ignifer, vel igniarius, quo ad ferrum attrito vulgo utimur ad ignem excutiendum, e silicum est genere. Incertus Auctor de Lapidibus final. Lapis albus silicineus, si peralbus fuerit, Galliensis nuncupatur: si mixtam venam habuerit, ignifer nomen habet. Et notum illud,

Et silicis venis abstrusum extunderet ignem etc.

Vide Salmas. ad Solin. p. 717. et 1143. et infra ubi de re Igniaria. Item in vode Pyrites.

FOCAS Grammaticus Romae, auctor vitae Virg. versu scriptae. Voss. de Hist. Lat. p. 817.

FOCATIUS Panis Isid qui Hieronymo Subcinericius, Graecis e)gkrufi/as2 et e)xari/ths2, Hebr. [gap: Hebrew word(s)] ugga, vel [gap: Hebrew word(s)] ouga, et mutata [orig: mutat‚] forma [orig: form‚] [gap: Hebrew word(s)] maog, panis est, in calido cinere coactus, inter panem vulgarem, et placentam medius, quem Rhodi in usu fuisse, discimus ex Polluce, *(o de\ e)xari/ths2 *(rodiako\s2, meqo/rios2 a)/rtou kai\ plakou=ntos2. Quo referendum, quod in Onkelo Exodi. c. 16. v. 32. manna sapuisse legitur, ut e)xari=tai in melle. Nam e)xari/thn melle conditum fuisse, refert Lynceus Samius, apud Athen. l. 3. et tantae suavitatis, ut eo vescentes vix satiarentur, et inter edendum semper esurirent, ut inter bibendum ebrii semper sitiunt. Ita coacti panis meminit Scriptura passim, Genes. c. 18. v. 6. Exodi c. 12. v. 39. inprimis 1. Regum. c. 19. v. 6. ubi de pane a corvo Eliae allato; Hoseae c. 7. v. 8. ubi Ephraimitae (qui gentibus ita se commiscuerant, ut Iudaicam religionem, quam in specie profitebantur, profanis Gentilium superstitionibus polluerent) cum eiusmodi pane, qui inter coquendum non fuit versus, conseruntur, et Ezech. c. 4. v. 12. quo Deus iubet, ut Propheta panem, pro carbonibus, humano stercore coactum comedat, quo miseros quandoque homines, ligni loco, uti notum; ut Erasm. in Prov. Boliti poenam de bubulo stercore in Frisia ad eundem


image: s0280b

usum adhiberi solito, testatur. Vide Sam. Bochart. Hierozoici part. prior. l. 2. c. 33.

FOCE Aegaei matis Ins. Anton.

FOCULUS diminut a Focus, de quo infra. In Sacris Gentilium idem quod Arula, seu e)xa/ra periforhth\, ut discimus ex Scholiaste Aristoph. ad Acharnanas. Et quidem Latinis nomen hoc, licet in se generale, proprie huic rei assignatum est. Hinc, quod Foculum accensum dicit Liv. in Scaevolae hist. e)xari/da pu=r e)/xousan vocat Plutarch. Poplicola [orig: Poplicol‚]: e)xa/ran pu=r e)/xousan Poliaen. Stratag. l. 8. Senec. in eadem historia, Ep. 24. Spectator distillantis in hostili foculo dextrae stetit: quibus similia habet Ep. 67. Testullian. Apologet. Quem quidem et ipsum proinde examinatorem Christianorum adhiberi, ut foculum, ut acerram oportebat etc. Vide Des. Herald. ad Arnob. l. 3. et supra Arula.

FOCUNATES pop. in Alpibus. Plin. l. 3. c. 20. An Bechuni Ptol. Fossigni hodie Pingonio. Sed Simlero est vallis Suls, inter Tridentinos, et Venetos: partim sub Venetis, partim sub Ep. Tridentino. Serianam vallem illos colere notat Leander. Baudr. horum tractus est Fossiniacum, nunc le Faussigny, in Sabaudia, ad rad. Alpium, in confin. Valesiae. Cuius prim. Clusae.

FOCUS Servio a fovendo dictus est quidquid fovet ignem, sive ara sit, sive quidquid aliud, in quo ignis fovetur. Peculiariter vox sumitur pro ara Diis domesticis, quos Penates Laresque olim dixerunt [orig: dixÍrunt], sacra. Unde Plaut. Aulul. Act. 2. Sc. 8. v. 16.

Haec imponentur in Foco nostro Lari,
Ut fortunatas faciat gnatae nuptias.

Arnob. Genius Focorum Lat dicitur, l. 4. adv. Gent. Ideoque Lares nigros vocavit Prudent. l. 1. c. Symm. v. 204. et in veteri denario gentis Caesiae, Laribus Vulcanus superponitur. Servius etiam Tullius apud dionys. Halic. l. 4. Laris familiaris fil. creditus, quod eius mater conceperit in Foco: in cuius rei memoriam CompItalia Laribus, et ludos idem instituit. His, venerationis gratia [orig: grati‚], ignis accendebatur, annotante Capitolino in Pertinace: Et cum apud Lares sacrificaret, carbones vi vacissimi exstincti sunt, cum inflammari soleant. Hinc apud Italos vernacula vox Foculare, q. Focus Laris, et Sedulius l. 1. Carm.

Hic laticem colit, ille Larem: sed iungere sacris
Non audent inimica suis, ne lite propinqua [orig: propinqu‚]
Aut rogus exstinguat non magnas fortior undas,
Aut validis tenues moriantur fontibus ignes.

Foci quoque coronari dicti, quum Lares coronabantur, quod horum sedes apud Focum essent. Tibull. l. 1. Eleg. 5. v. 39.

Num seror incestus sedes adiisse Deorum,
Sertaque de sanctis diripuisse focis.

Sic Ovid. celebrans diem natalem uxoris, corona [orig: coron‚] dicitur velare focos, Trist. l. 5. Eleg. 5. v. 10. Imo disertim in foco Lares collocat Euclio ille Plautin. in Aulul. Prolog. v. 2. ut vidimus: vide quoque Car. Pasch. Coron. l. 4. c. 3. Focus vero ex laterculis crudis antiquitus constabat: unde eius Genius Laterani quoque nomine adauctus est, teste Arnobio supra laudato: quandoque vero et testis. Nam tubulus, quo cingebatur h( o)ph\, i. e. ka/pnh, sive foramen, per quod exibat et exhalabatur fumus, nonnumquam testaceus: unde o)pai/an kerami/da Graeci appellabant, uti Eustathius docet; xe/ramon Pherecrates vocat apud. Athen. l. 7.

*(/ozeo\s2 d' u(\wn oi)/nw| kaipni/a, kata\ tou= kera/mou balaneu/sei.

Ubi ke/ramon non pro tegulis, qua [orig: qu‚] tamen significatione frequentissime usurpatur, sed a)nti\ th=s2 a)pai/as2 kerami/dos2, pro tubulo testaceo, accipiunt Eruditi: Sic enim a)=non kapni/an non temere dicit facerus Comicus, vini genus hoc nomine appellatum, et ka/pnion simul alludens, qua [orig: qu‚] vineum Iovis imbrem descensurum ait. Vide Des. Heraldum ad Arnob. l. 4. Erat autem in atrio, non procul a ianua, in quo ignem ardentem servare Ianitorum erat. Quare apud Petron. Lares argentei Trimalcionis, Edit. Gonsalis de Salas p. 16. Edit Bosch. c. 29. in aedicula, inter ianuam et atrium, locati leguntur. Arnob. in Coquinis fuisse indicat advers. Gentes l. 4. Et quid quaeso, ut faciat praesidatum, Focorum iste Deus sortitus est? Per humani generis coquinas currit, inspiciens et explorans, quibusdam lignorum generibus ardor in foculis excitetur. Eum luculentum, pro officio habebant Stat. Achill. l. 1. v. 120.

--- properatque dapes, largoque serenat
Igne domum ---

Unde focus pervigil, inter pauperiorum quoque praecipua vota, Idem l. 4. Sylv. 5. v. 13.

Nos parca tellus, pervigil et focus,
Culmenque multo lumine sordidum
Solantur etc.

Potro corona in Focum addebatur, teste Catone de Re Rust. c. 43. quae ex lana fuit. Ovid. Fast. l. 3. v. 30.

Decidit ante sacros lanea vitta focos.

Et Propert. l. 4. Eleg. 6. de pugna Actiaca Navali v. 5.

Costum molle date, et blandi mihi thuris honores,
Terque Focum circa laneus orbis eat.

Qui ambo hanc coronam indigitantes, ostendere voluerunt [orig: voluÍrunt], lanam, ut ex Plin. notum, familiare maxime indumentum


image: s0281a

subministrate, et ob id Latibus eam convenite maxime. Usus eius in expiatoriis et Magicis sacris inprimis, ut ex Pharmaceutria Virg. palam est: Eclog. 8. v. 64.

Effer aquam et molli cinge haec altaria vitta

Et circa eum pueri circumferebantur per obstetrices vel ministras currentes, quinto a nativitate die, quod festum *)amfidromia hinc et per metathesin *dromi/amfia, appellavere [orig: appellavÍre] Graeci, vide Suid. in voce *)amfidro/mia: ad quem tamen locum, focum illum nil, nisi aras Deorum hostiis calentes, fuisse, notat Thom. Bartholin. de Puerperio Vett. Graecis *(esti/a, de qua voce vide in Vesta, nam et hanc esse inter Deos Penates, ab Aenea in Italiam delatos, creditum olim. Ut et hoc addam, hodie socis substernimus lapides, quos Graeci puroma/xous2 et puri/tas2, dixere [orig: dixÍre], quod in igne non dissiliant, neque frangantur nec crepitent, Lat. Molares, de quibus vide infra, ut et Salmas. ad Solin. p. 717. A Foco, dicti Focarii servi, quorum meminit Ulpian. l. 1. ß. 5. ff. Naut. Caup. Stabul, ubi eos Atriariis iungit: et Focariae, mulieres culinae adscriptae, quarum mentio apud eundem l. 12. ß. eod. Pomponium item et Paulum. Sunt tamen, qui Focarias concubinas interpretentur, occasione loci Varronis de Re Rustic. l. 2. c. 10. cum ait, Sed eas esse mulieres oportet firmas, non turpes, quae in opere, ut in multis regionibus, non cedant viris: ut in Illyrico passim videre licet, quod vel pascere pecus, vel ad focum afferre ligna ac cibum coquere vel ad casas instrumentum servare possunt. Vide Pignor. de Servisp. 255. A Foco, quoque nota phrasis, pro aris et focis pugnare, orta est: in quae verba milites Romanos iurare solitos fuisse, docet Turneb. Advers. l. 10. c. 7. Angli dicunt, for God and our Country. Apud Recentiores indidem Foagium seu Focagium, census est, qui exigitur a domino feudali pro singulis focis seu domibus subditorum ac tenentium suorum: kapniko\n, Scriptoribus Byzantinis, Theophani, Cedreno et Scylitzae, Zonarae, aliis; Gall. Fovage, vide C. du Fresne Gloss. ubi, cum in Normanniae Ducatu inprimis obtinuerit, singulisque trienniis a populo exsolvi solitum fuerit, pluribus, et accurate de hoc tributi genere agit. Sed et Focos appellatas esse aras, Inferis Numinibus consecratas, Serv. ait, ad Ecl. 5. v. 65. Varro Diis Superis altaria, terrestribus aras, Inseris focos dicari affirmat. Und Stat, Theb. l. 4. v. 457.

Tres Hecatae, totidemque satis Acheronte nefasto
Virginibus iubet esse focos ---

Idem tamen aliter ad Aen. l. 3. v. 134. Focorum commemoratione instantium sacrificiorum mentio inicitur, quod ita esse multis locis docetur. Quidam aras, superorum Deorum volunt esse; Medioximorum, i. e. Marinorum, focos; Inferiorum vero tumulos; ad quae verba vide Casp. Barth. Animadv. ad Pap. Stat. d. l. Nec omittendum quod absque foco accenso nulla Gentilibus sacra fuerint, uti diximus supra ubi de Dedicandi ritu. Sed et e Foco velut alylo sanctissimo, supplicem extrahere nefas, apud omnes olim Graecos, non minus, ac ab ara, aut Principis statua abripere, qua de re pleni Iurecoss. libb. Vide et Hadr. Turneb. Advers. l. 21. c. 8. Iac. Revardum Var. l. 1. c. 7. et Alios.

FODERATUS recentioris aevi Scriptoribus, de vestibus dicitur, quae pellibus onerantur ac suffulciuntur, Gall. fourre, an a Sueco-Germanico foder, ut vult Loccen. an a fodero seu fodro, quod qui ad fodrum seu pabulationem proficiscebantur, inde redibant rebus omnibus abunde instructi ac onerati, beneque foderati esse dicebantur? Est autem Fodrum, citimae aetatis vox, notatque annonam militarem, ut habetur in Vita Ludovici Pii A. C. 796. seu, quae praebebantur ad victum militum vel equorum, ut stramentum, et palea, cui inde apud Gallos Feurre appellatio mansit: ex Germ. futter, h. e. pabulum equorum etc. Vide C. du Fresne Gloss. Unde Foderarii, Gallis Fourriers, quid ad fodrum exigendum vel tollendum pergunt. Idem Salmas. Foderarios, eosdem facit cum Hospitiorum Mareschallis, Vett. que mensoribus, quorum officium ac munus fuit, Principi ac Comitibus eius, et militibus hospitia praeparare ac metari et singulis quibusque domos deputare, et manu propria [orig: propri‚] enorare postibusque hospitaturi nomen adscribere, Not. ad Lamprid. in Alex. Sev.

FODERE oculos digitis extrema defensio, ut patet ex non uno Plauti loco Aul. Act. 2. sc. 2. v. 12. Captiv. Act. 3. sc. 1. v. 4. Suet. Domit. c. 17. Puer, qui interfuit caedi, hoc amplius narrabat, deducto ad terram Stephano colluctatum diu, modo ferrum extorquere, modo quamquam laniatis digitis oculos fodere conatum. Sed et oculum digito eruere, in rixa, ira, iurgiis, frequentissimum fuisse suo aevo, docet Mart. passum. Idem iniustis Iudicibus fecisse Alexandrum Severum, apud Lamprid. legas, vide infra ubi de Oculis. A verbo fodere dictae.

FODINAE sunt ex partibus Continentis, a Natura ipsa formatis, ut e gremio suo metalla, mineralia, aliaque in humani generis usum, quottidiana [orig: quottidian‚] fetificatione effundant. Auctor Anon. Hist. Orb. Terr. Geogr. c. 7. Cuiusmodi Fodinae omnium metallorum, cum innumerae sint in Imperio Sinico, eaeque oppido divites, et coplosae, aurum tamen, et argentum ne eruatur, lege patria [orig: patri‚] cautum est, eo quod noxiis existiment terrae exhalantibus vaporibus in mineris passim interire homines, quorum vitam pluris, quam metalla haec (propter quae Europaei et terrarum viscera scrutamur evacuamusque, et terrae superficiem hominibus) a Principibus aestimari, par est, Auctor Anon. Sinae et Eur. c. 30. Certe, custodes illi fodinarum, daemonia crebro laborantium oculis obversantia, quod divitis venae indicium fossores habent, quid aliud quam emissarii sunt principis inferorum, qui sacram hanc auri famem mortalium dum sistere se velle simulant, immensum augent, hominibusque vel tantillum pietati assuetis merito scrupulum iniciunt, terrae matris viscera


page 281, image: s0281b

Neroniano plane ausu pertentandi. Eorum gratia quod exsecrationibus, et fistula [orig: fistul‚] sit abstinendum, nil movet, cum nota sint illius ludibria, qui scriam maxime rem, hominem viz. uti eum vocare solitus est Zoroaster, ludos facere pro lege habet. Vide supra ubi de his Daemonibus. De terminis vero Artis huius technicis, dicemus aliquid infra ubi de Metallis.

Indicem Fodinarum Varenius hunc exhibet.

Aeris, inter alia, fodina insignis esse scribitur in Ins. Sumatra. Argenti celeberrimae sunt in Angola fodinae: Item in China, Chili, Cuba, Germania, Hispaniola, Iapania, Iava, Monomorapa, in Persiae montanis, Peruvia, Philippinis Insul. Suecia etc. quibus etiam addere potes montes Siamenfes, et Sumatram ins. Auri ferax est Angola, Arabia, Guinea, littus Belgis de Goudkuste, Hispaniola, Iava, Monomotapa, Peruvia inprimis et Castella aurea, ut et Philippinae ins. Circa Quito urbem Peruviae fodinae plus auri quam terrae largiri dicuntur: Similiter montes Siamenses ac insul. Sumatra aurifodinas largas possident. Cupri multum in Cuba, Hispaniola, et Iava reperitur: nullibi autem feracior cuprifodina hactenus innotuit; quam qua [orig: qu‚] Suecia celebris est, in vasto monte unius circiter milliaris, quem den Kopperberg incolae vocant. Nec Germania huius metalli parca est mater. Ferrifodinas reperias in Cuba, Hispaniola, Iava, Madagascaria inprimis: Item in Philippivis, Suecia, Sumatra etc. Gemmeae fodinae illustrant Ceilanum ins. Congi regnum, ut et Golcondae, ubi plurimi adamantes: Guianam, ins. S. Mariae, etc. circa Portoveio. Smaragdinae sunt, in Peruvia etc. quibus adde regionem Chili. Vid infra. Marmorea fodina ingens, in regno est Congi, imo tota illa terra subtus creditur esse marmorea. Plumbi ferax Germania est. Salisfodinae nobiles, in Africa, ubi ex specuum salinis, velut marmor candidi, rubei et cinericii coloris effoditur: in Asia min. ad mare Caspium, non procul a Volga fluv. ubi ins. Kostowata; Hinc Russi illud per toram Russiam devehunt: in Cuba mons salsus est: in Hispania in regno Mussilipatano Indiae Coromandeliae, ad urbem Baganaga: Ormusia ins. tota nil nisi sal est: in Persiae monte Kilissim: in Peruvia, 18. mill. ab urbe Lima: in Polonia, ad Pochniam 4. mill. a Cracovia: in Tirolensi Comit. Germaniae, in Transsylvania etc. Quibus adice nobilia Burgundiae Comitatensis salis promptuaria. Stanni fodinae in ins. Madagascari non mcelebres sunt: Sic in montibus Siamensibus, praeter aurum, et argentum, non parum stanni provenire dicitur. Ut taceam antimonii vitrioli aliorumque mineralium fodinas, quibus Germania, Pedemontium etc. scatent. Argenti fodinas in Ins. Chili incolae demoliti sunt, ut et auri atque gemmarum. Nec Arabia auri tam ferax ac olim; et in regnoquoque Golconda gemmifera fodina in usu non amplius esse perhibetur.

FOECIALES a foedere faciendo dicti, alias Fidei Flamines, cum foedus fides antiquis appellatum sit, utex Ennio et Pighio Septim. l. I. discimus, Sacerdotes erant apud Romanos, qui bellum denuntiabant, pacemque proclamabant, a Numa Pompilio primitus instituti, Pomp. Laetus de Sacerd. Horum officium erat Romanis iniustum omne bellum dissuadere; quibus si illata esset aliunde iniuria, ad illam gentem Legati ibant, petitum, ut Romanis satisfieret. Quod si vero illi triginta dies obstinati mansissent, emissa [orig: emiss‚] in hosticum sagitta [orig: sagitt‚] bellum denuntiabant clara [orig: clar‚] voce, unde Clarigatio dicta. Alii illos ariete in hostilem terram dimisso idem significasse aiunt, unde Prov. Arietem dimisit. Denotabat autem hic aries, agrum, quem hostes nunc possiderent, brevi Romanorum gregibus armentisque in pascua cesurum. Tum Imperatore exercitus Rom. designato iurante, so officio fortiter fideliterque functurum, illi sacrificio Diis oblato, horum abeius capite iram avertere conabantur. Praecipuus illorum Pater-patratus dicebatur, i. e. perfectus Pater, ut qui non solum ipse iam Pater esset suae prolis, sed adhuc suum in vivis patrem haberet. Vide Dionys. Halicarn. l. 2 Serv. Aen. l. 2. Erasm. Adag. etc. ur et supra in voce Fetiales.

FOECUNDITAS inter Numina Romanorum, teste Tacit. Ann. l. 15. ubi ob natam Neroni filiam templum Fecunditati decretum memorat. Eidem nummos cusos, docet Bartholin. de Puerperio vett. Simile quid ara fuit, in Treveris, cui insriptum:

OB AGRIPPINAE
PVERPERIUM.

indigitata Suet. Calig. c. 8. Vide supra ubi de Gentil. Diis.

FOEDERATAE Civitates vocabantur olim, quae neque Coloniae, neque Municipia, neque Praefecturae essent, interim ex foedere Populo Rom. aliquid deberent. Hae in ceteris liberae suam Remp. suas leges et suos Magistratus habebant: Itaque Senatus Populique in iis oppidis, ut in liberis civitatibus, memoriam usurpari videmus. Caruare [orig: Caru‚re] autem iure civitatis Romanae, unde ex Foederatis civitatibus multos nominatim civitate donatos legimus. Ceterium harum aliquanto uberior, quam aliorum


page 282, image: s0282a

oppidorum, in Imperio Romano, numerus exstitit: siquidem omnia Italiae oppida praeter praedicta, in hunc censum venare [orig: ven‚re], Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 10. c. 22. At

FOEDERATI in Novella Valentiniani de Reddito iure arm. Magister militum Sigis vultus tam militum, quam foederatorum, tuitionem urbibus ac littoribus non desinet ordinare: Barbarisunt, qui Romanis merebant, et Militibus, qui proprie Romani erant, contradistinguebantur; quorum meminere [orig: meminÍre] etiam Iulian. Antecessor c. 87. Procop. Vandal. l. 1. c. 11. et 19: et Goth. l. 3. c. 31. et 33. Harmenopolus l. 4. tit 12. Alii, imprimis vero Gothi, qui a Constantino Mag. primum conducti, id nomins sortiti sunt. Iornand. de Rebus Get. de iis p. 102. Qui foedere inito cum Imp. 40. suorum milia in solatia contra varias gentes obtulare [orig: obtul‚re], quorum et numerus, et militia usque in praesens in Republica nominantur, i. e. Foederati. Vide Suid. in voce foidera/toi Sidon. l. 1. Ep. 8 Olympiodor. apud. Phor. p. 179 etc. His qui praeerat, Comes Foederatorum dictus est, de qua dignitate vide suoloco, ut et C. du Fresne Gloss.

FOEDUS vel a FIDE, quod in foedere interponatur fides, Fest, vel, quod in eo feta porca foede et crudeliter feriretur; vel a Foecialibus, i. e. Sacerdotibus, per quos olim Foedere fiebant, Gr. spondh\ libando, item sunqh/kh, sunqesi/a appellatum, obligatio mutua est inter diversas Res publicas, ad ferenda invicem certis conditionibus auxilia, Wendel. Doctr. Pol. l. 2. c. 27. Percussarunt [orig: Percuss‚runt] vero Foedus Romani, teste Liv. in historia Tulli Hostilii, l. 1. c. 24. hoc modo: Fecialis Regem Tullum ita rogavit: Iubesne me, Rex, cum patre patrato populi Albani foedus ferire? Iubente Rege, Sagmina, inquit, te, Rex, posco. Rex ait, puram tollito: Fecialis ex arce graminis herbam puram attulit, postea Regem ita rogavit. Rex facisne me tu Regium nuntium populi Romani Quiritium? vasa comitesque meos? Rex respondit: Quod sine fraude mea populique Romani Quiritium fiat, facio. Fecialis erat M. Valerius, is Patvem patratum Sp. Fufium fecit, verbena [orig: verben‚] caput capillosque tangens (pater patratus ad iusiurandum patrandum, i. e. sanciendum fit) foedus, multisque id verbis, quae longo effata carmine, non operae est referre, peragit. Legibus deinde recitatis: Audi, inquit, Iuppiter, audi, pater patrate pupuli Albani, audi tu Populus Albanus, ut illa palam prima postrema ex illis tabulis cerave recitata sunt, sine dolo malo: utique ea hic [orig: hÓc] hodie rectissune intellecta sunt illis legibus, populus Romanus prior non deficiet: si prior defexit publico consilio, dolo malo, tu ille die Iuppiter populum Romanum sic ferito, ut ego hunc porcum hodie feriam, tantoque magis ferito, quanto magis potes pollesque. Ubi dixit, porcum saxo silice percussit. Haec vetustissimi apud Romanos Foederis memoria est. Polyb. de Foedere, inter Carthaginienses, et Romanos sancito, loquens, Romanos ait in foederibus faciendis, iurasse Iovem lapidem, ac per Martem, et Enyalium, hoc modo: Fectalis sumpto in manus lapide, postquam de foedere inter patres convenerat, haec verba dixit: Si recte ac sine dolo malo hoc foedus, atque hoc iusiurandum facio, Dii mihi cuncta felicia praestent: Sin aliter aut ago, aut cogito, coeteris omnibus salvis in propriis patriis, in propriis legibus, in propriis Laribus, in propriis templis, in propriis sepulchris, solus ego peream, ut hic lapis e manibus meis decidet. Nec plura locutus, manu lapidem deiciebat. Festus verba hoc modo refert: Si sciens fallo, nunc me. Diespiter salva [orig: salv‚] urbe arceque bonis eiciat, ut ego hunc lapidem. Solebant autem Foedera sua Romani, ut et reliqua acta publica, in mappis linteisque libris exarare et in Templis reponere. Unde Liv. l. 4. c. 7. Praetermissa nomina Consulum horum. Licinius Macer auctor est, et in foedere Ardeatino et in linteis libris ad Monetae inventa. Vide quoque supra Diana. Similiter apud Graecos usitatissimus fuit in Foederibus sanciendis sacrificii ritus: mactabaturque plerumque porca feta, ut supra de Romanis visum. Und phrasis nota, Ferire, icere, percutere foedus. Imo antiquissimum hunc sacrificandi modum esse, ex Sacris dilucet, ubi dissectis per medium victimis, et dimidiata [orig: dimidiat‚] cuiusque parte e regione suae alterius posita [orig: posit‚], partes, foedus contrahentes, sic pertransisse illas, innuitur Genes. c. 15. v. 10. Hinc Deus apud Ierem. c. 34. violatores foederis secum initi sic alloquitur: v. 18. Tradam homines istos qui transgressi sunt foedus meum, quod pepigeram coramme, quum transivarunt [orig: transiv‚runt] inter dimidiatas partes eius vituli, quem dissecuerant in duo et v. 20. in manus inimicorum ipsorum. Significabatur enim hac cerimonia [orig: cerimoni‚], illos qui Foedus hoc pacto feriissent, illo violato dignos esse, qui, quemadmodum victimae hae, ita et ipsi in partes dissecarentur. Scythae, Armenii et vett. Germani mutui sanguinis haustu iniarunt [orig: ini‚runt] firmaruntque foedera: Et Armenii quidem dextris manibus sanguinem imissum invicem sorbuarunt [orig: sorbu‚runt]; Germani vero vett. sanguinem e sectis frontibus manantem in poculis miscentes biberunt [orig: bibÍrunt]. E brachio acinace sanguinem elicuisse, eoque hausto fidem Henrico Andio Regi suo, Polonum quendam nobilem, testatum esse, praeterito demum saeculo, memorat in Hist. Thuan. Frequentiora apud Vett. Foederis symbola fuerunt [orig: fuÍrunt] sal et panis, quorum usu esuque significarunt, non minus necessaria esse vitae humanae foedera, quam salis panisque esum. Hodie dextrarum porrectio, et iuramentum in foederibus sanciendis in usu est, etc. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. passim.

FOELICINUM opp. Lombardiae Cispadan. in Marchionatu Montisferrati.

FOELICISSIMUS Fisci Procur. sub Valerio Aureliano Imp. Monetariorum turbas movit, quae prudentia [orig: prudenti‚] Imperatoris. brevi compositae, A. C. 276. Vopiscus. Victor. Eutr.

FOEMINA an a mollitie feminis vel femoris, ut Scalig. vult Ling. Lat. c. 79. an a fetu, quem sc. concipit, parit, educat; aut plenius a fetu minando, i. e. ducendo dicta, non minus, ac melior sexus, Deum auctorem habet, e costa formata viri: adeo que una cum illo, ut imaginis divinae, sic futurae gloriae, particeps est: Servabitur enim teste Apostolo 1. Tim. c. 2. v. 15. liberos gignendo, si permanserit in fide ac charitate, et sanctificatione cum modestia. Ubi pri marium eius in natura, etconversatione humana officium indigitatur, prolem nempe concipere, et conceptam fovere, de quo vide infra in voce Puerperium. Ceterum, post lapsum, illi natura est infida,


image: s0282b

suspicax, inconstans, insidiosa, simulatrix, superstitiosa, evi si potentiae adiuncta est, fit intolerabilis, I. C. Scalig. Poet. l. 3. c. 14. De natalibus eius, aliisque huc pertinentibus, diximus quaedam supra in voce Filia: reliqua habes in vocibus Puella, Pacta, Sponsa, Uxor, Puerpera etc. Hic [orig: HÓc] operimenta eius a capite ad calcem ex Antiquitate, utcunque eruemus: quibus sexui huic omnino opus, postquam nudata [orig: nudat‚] per lapsum iustitia [orig: iustiti‚] originali anima [orig: anim‚], corpus nudum esse et pudor et externae prohibuere iniuriae. Et quidem, caput Femineum quod attinet, ei tegmen quo operiatur congruere, Apostolus diserte tradit. 1. Cor. c. 11. v. 6. Si non operitur mulier, etiam tondeatur: quod si turpe mulieri tonderi aut radi, veletur. Proin Tertoll. l. de cor. mul. c. 14. humilitatis femineae sarcinam: Concilium Gangr. subiectionis memoriam: Chrysostomus in 1. Cor. c. 11. signum muliebris subiectionis, hoc tegmen vocant. Et semper id tulit gentium bene moratarum usus. Apud Hebraeos enim, iam a gentis origine, velari aut contegi Feminarum capita, ex usu fuisse, patet ex Genes. c. 20. v. 16. qui deinceps quoque tenuit. Unde iterum Tertull. de cor. mil. c. 4. Apud Iudaeos tam sollenne est seminis velamen capitis, ut inde dignoscantur. Idem apud alias quoque gentes in more positum fuit. Apuleius Graecae mulieris caput mitella [orig: mitell‚] textili opertum repraesentat Met. l. 7. Romanas Feminas velato capite processisse, sicut mares nudo ac aperto, testis est Plutarch. c. 14. Rom. Idque adstruunt exempla Liviae, Marciae, Faustinae, quas nummi antiqui capite obducto repraesentant, addito lemmate: PUDICITIA. Poppaeam quoque Sabinam, Neronis coniugem, nonnisi velatam, in publicum prodiisse, tradit Tac. Ann. l. 13. Imo C. Sulpitii Galli uxorem a marito reiectam, quod capite aperto foris versatam cognovisset, refert Val. Max. l. 6. c. 3. Insuper barbaris mulieribus perpetuum fuisse, capita tegere, Tertull. auctor est de vel. Virg. c. 17. et Arabicas mulieres, non caput modo habuisse tectum, sed et faciem suc quoque tempore, testatur Hieronym. in Es. c. 4. Hinc apud Christianos, huiusmodi velamentum nubentibus esse iam olim adhibitum, discimus ex Ambrosio de Virg. l. 3. etc. Velamentum autem capitis, Feminae vel commune cum viris habebant; ut erat capitis tegmen, quod Neophyti in Bapitsmo acceptum per octiduum olim gestabant: vel peculiare, quo vel Natura ipsa suppeditavit, vel ars conficere docuit. Pruis coma est ipsa, quam mulieri pro velamine datam esse, Apostolus c. supra laudato v. 15. ait Posterioris generis fuere [orig: fuÍre] varia, de quibus hic [orig: hÓc].

Operimenta Feminei capitis varia.

Calntica, Lyrano Cuffa, Gallis une Coiffe, eadem cum Mitra fuisse eruditis videtur: de qua mox. Caliendrum, in supellectile Dearum recensitum, ab Arnobio Regillum, et Calyptra Dearum exponitur Adr. Turneb. Advers. l. 13. c. 27. Calyptra, proprie erat Reginarum tegmen: unde agri in Perside, cui nomen Reginae calyptra, eo quod illius proventus Reginae in calyptrae sumptus attributi fuerant, meminit Plato in Alcib. I. Idem cum Regillo esse videtur. Flammeum tegmen fuit, quo Matronae nubentes capita operiebant, teste Nonio et Tac. Ann. l. 15. c. 37. Vide supra in voce Flammeum. Mavorte seu Mavortium, idem cum Ricinio, secundum Nonium, Suid. cum Cridemnone idem esse ait. Tegmen erat latius, quam ut caput solum operiret. Vide infra in voce Mavorte. Mitella, quasi parva Mitra, quod mitra [orig: mitr‚] matronarum eset angustior, Virginum sacrarum apud Afros, olim integumentum erat; cui aurum intexebatur, ut colligere est ex Optato l. 6. qui purpura [orig: purpur‚] illud tinctum fuisse ait. Mitra aliquando sonat capitis redimiculum, e quo pendebant fasciolae, Phyllae dictae, proprie tamen integrum muliebris capitis tegmen notat: quod cum Calantica idem faciat Lyranus Iudith. c. 10. v. 3. Pallium quoque femineum, quia praelongum et laxum erat, caput quandoque operiebat. Ut de Rebecca legimus Genes. c. 24. v. 65. ubi tamen alii Peplum reddunt: qe/ristron alii. Peplum, Hebraeis mulieribus a capite ad calcem gestari solitum; faciem totumque Virginum corpus cooperuit. Peplum aestivum Pollux qe/risron Graecis dictum vocat. Regillum, capitis Reginarum tegmen, cum Calyptra idem esse supra diximus. Vide quoque Caliendrum. Ricinus vel Ricinium, ab eo quod post tergum reicitur, teste Servio in Aen. l. I. idem cum Mavorte. Stola, caput quoque muliebre velavit, teste Isid. l. 29. c. 25. simulque scapulam cooperuit, a dextro latere in laevum humerum missa. Eadem Ricinium et Mavortem dicta. Theristrum Gr. qe/risron, Polluci Peplum aestivum, fuit nuptialis amictus, una cum capite faciem Virginum abscondens Pudicitiae id signum fuisse et humeros texisse, docet Hieron. Ep. des uspect. contubernio: Imo totum corpus cooperuisse, ex Gen. c. 38. v. 14. Velum, in specie, dicebatur sacrarum Virginum operimentum; quod paulo diversum erat a velamine, quo viduae Deo consecratae, integebantur: fiebatque non de serico, sed de tincto aliquo linteo panno, ut docet P. Abelardus Ep. 8. Vittae, sive Matronales multiplices, sive Virginales simplices, ornamenta potius capitis quam tegmina erant, famosis mulieribus penitus interdictae etc. Addi posset krh/demnon velum, ad humeros usque demissum, quod ne a ventis decuteretur, capiti obligaculo quodam obstringebatur. Vide Solerium de Pileo.


image: s0283a

Reliquum corpus, ad pedes usque, pellicea [orig: pellice‚] primum tunica [orig: tunic‚], abipso Deo, in horto Edenis, statim post lapsum, confecta [orig: confect‚] Gen. c. 3. v. 21. obvelatum fuit. Apud Romanos, primis Urbis temporibus tam viros, quam Feminas in toga incessisse, docet nos apud Nonium Varro de vita Popul. Rom. et quidem honest ores tum matronae toga utebantur clavo aureo praetexta, auctore Festo. Postmodum probrosis tantum feminis cessit: remansitque apud Feminas linonestas ingenuasque tunica; quam et Stolam dixerunt [orig: dixÍrunt], ad talos usque demissa, cuius imam partem instita ambiit seu segmenta aut limbi aurei: haec manicata sive manuleata quoque fuit et multis rugis ac plicis constricta, totum corpus, sola [orig: sol‚] facie exceepta [orig: exceept‚], operuit. Et iniciebant Pallium Virg. Aen. l. 1. v. 652. sive

Pallam signis auroque rigentem.

quae proprie vestis muliebris erat, deducta usque ad vestigia, Serv. ad Virg. rugisque vibrantibus sinuata. Id Praeter hanc amiculum quoque gerebant, pulla [orig: pull‚] quidem brevius, sic tamen, ut, si pars eius laevo brachio aut humero non sustineretur, fluere, et trahi necesse haberet, Plaut. Paenulo Act. 1. Sc. 2. Ut de Ricinio, Cyclade aliisque id genus nihil addam. Eousque enim tractu temporis muliebris processit luxus, ut nec vestibus, nec artificibus, circa illas conflciendas occupatis nec ministris ministrabusque numerus modusque maneret, vide paulo infra. Prius tamen paucis monebo, ex lana linoque post pelles supra memoratas, contextis vestibus muliebrem aliquamdiu acquievisse modestiam, donec liolosericae byssinae, bombycinae, pellucidae, suadente malesana [orig: malesan‚] ambitione, iis successere [orig: successÍre]: In quas ita invehitur Senec. de Benef. l. 7. c. 9. Video sericas vestes, si vestes vocandae sunt, in quibus nihil est, quo defendi aut corpus aut denique pudor possit, quibus sumptis mulier parum liquido nudam se non esse iurabit etc. Quantus fuerit Romae olim muliebris ille in vestibus luxus, etiam nondum subacta [orig: subact‚] Asia [orig: Asi‚], nondum orbis spoliis ac peregrinis delitiis bellicosa [orig: bellicos‚] Martis gente emollita [orig: emollit‚], docet Senex ille Plautinus in E pidico Act. 2. Sc. 2. v. 39. et seqq. quem vide, et Oct. Ferrar. ad l. In ipsum Dei populum quanta circa haec insania irrepserit, accurate annotavit Esaias c. 3. v. 17 et seqq. Ad pedes descendo, quos ut spinae tribulique peccati vindices, lancinare coeperunt [orig: coepÍrunt], de calceis cogitatum est. Hos e caesorum animalium pellibus primo omnium consarcinatos fuisse, ex Gen. c. 3. supr. laud. haud obscure liquet. Unde et Mart. Romanorum calceum lunarum pellem vocat, l. 2. Epigr. 49. Et quidem crudae primum pelles adhibitae fuere [orig: fuÍre], postmodum concinnari tingique coeperee [orig: coepÍree]: e papyro dein, sparto, iunco, ligno, ferro, aere, aliaque materia confecta sunt haec contra veprium aculeos remedia: ut de auro, argento, gemmis, linteo, serico, etc. Nihil addam. Apud Romanos eodem primo cum viris modo calceabantur Feminae, nisi quod illi colore nigro, hae albo prius; postea purpureo illi uterentur, Impp. inprimis, hae et cereo et hederaceo et mulleo et rubeo etc. Imo quantum curiosum hoc genus, cum luxuriae agitatur genio, experiri omnia velit, ex eo non minus olim patuit, quod in calceorum genera virili sexui propria acpeculiaria, Perones etiam, quod mirere, manus quoque iniecerit: quo factum, ut Tertull. eos effeminatorum epitheto insigniat, eorumque sutrinam Veneream appellitet, cum alias rusticorum praecipue aut peregrinorum essent, ex crudo corio sine ulla arte, ad nivem pluviamque arcendam comparati, vide Balduin. de Calceo, nec non infra ubi de Subere.

Calceorum Feminerorum varia genera ex Polluce et Balduino.

Acrosphyria, vide Poll. in Onom. Ambracides, Amphisphyra, Aphracta, ibid. Baucides, croceo colore pretiosoque cultu insignes, Ionicis mulieribus in usu erant. Baxeae, purpura [orig: purpur‚] tingi solitae: eaedem cum Crep9idis. Blautae, seu Blaudes. s. Blaudiae, idem quod crepidae s. soleae. Canabia, vide Polluc. in Onom. Cothurni Tragoedorum etiam feminis cessere [orig: cessÍre], quibus hodieque in Gallia passim Hisp. et ltalia nobiliores feminae utuntur. Gall. Patins. Unde de maritis dicterium: Eos dimidium solum uxorum suarum in lectis genialibus amplecti, altero dimidio cum calceis seposito. Crepidae, crassiores paulo soleae, pedibus calceandis ita inserviebant, ut superiorem illorum partem nudam relinquerent. Graecis proprie in usu. Constitere [orig: ConstitÍre] illae duplici triplicique corio simul compacto, unde argutae dictae. Diabathra, viris mulieribusque communia erant. Endromides, Dianae venatrici et cursoribus singularem praebuere calceatum. Eumarides, utrique sexui communes Gall. soles e ligno habuere [orig: habuÍre], crepidis non dissimiles, Gallis usitatae. Gymnopodia, vide infra. Mesopersicae, Pollux in Onom. Mullei, a rubro colore dicti, etiam feminis usurpati sunt: ut patet ex illo Persii: Solea puer obiurgabere rubra. Nosides, vide Poll. in On. Nudipedia, vide Poll. in On. Nyctipedes, vide Poll. in On. Nymphides, sponsalia erant calceamenta. Opisthocrepidae, vide Poll. in On. Pedila, communia utrique sexui variis eximissque coloribus erant picturata. Peribarides, proprium ancillis calceamenti genus. Perones, rusticum ac peregrinum calceamenti genus, feminarum quoque cessere [orig: cessÍre] libidini, sed eorum aspera rusticitate in molliorem elegantiam immutata [orig: immutat‚]. Phittacides, vide Poll. in Onom. Rhadiae, sandali species; quod facile induerentur, vel prae tenuitate convolverentur, aut inverterentur, sic appellatae. Sandalia, muliebre calceamenti genus pulchrum, et elaboratum. Colore enim infici, auro induci, tenuibus incisuris dis pungi, gemmis etiam aliisque id genus ornamentis instrui sunt solita. Seleucides, vide Poll. in Onom. Soleae, plantarum calces, aut si mavis, pedum plantas tantum infra tegebant, coeterisque prope nudis, teretibus habenis iungebantur, ut ait A Gell. l. 13. c. 21. Similes crepidis, nisi quod simpliciores essent, cum crepidae duas vel tres soleas simul compactas haberent. Earum usus pro civili usu


page 283, image: s0283b

Feminis inprimis familiaris fuit: tegmen habebant nullum, pedibusque habenarum corrigiarumque beneficio apte adstringebantur. Per convivia tamen publicaque spectacula etiam viri apud Romanos fuere [orig: fuÍre] soleati. Sicyonia, calcei erant delicatioris cultus, et amtatorii: quos a candore et tenmtate describit Apuleius: quibus adde, dispunctionibus mcisurisque varie ac artificiose fuisse distinctos. Unde multiformis hic calceus Tertull. dictus est L. de vel. virg. c. 12. et plano ac uniformi, quo modestiores uti solebant, oppositus. Tyrrhenica, quae et Sandalia, loris inauratis variegatisque fuere insignia, quibus Minervam suam Phidias induit. Uncinati calcei, Romanorum antiquissimi, ab unco, cuius propter acumen reflexum similitudinem referebant, appellati: utrique sexui erant in usu. Unde Iunonis Sospitae simulacrum non aliis unquam ornatum fuisse docet Cic. l. 1. Div. c. 2. et 44 etc. Haec de vestitu Femineo, quem immundum muliebrem dici vult Tertull. l. de Hab. Mul. postquam auro, argento, et gemmis luxuriare coepit: Quanta de ornatu addi possent, qui in cura capilli et cutis et earum partuium corporis, quae oculos trahunt, occupatur. Quanta de mundo huius sexus, quem a cultu, e ornatu quidam distinguunt, ex l. 25. ff. de anr. et argent. leg. quoque contineri volunt specula, matulas, unguenta, vasa unguentaria, et si quae similia dici, possunt, veluti lavatio riscus etc. Sed de his alias. Non possum tamen non addere tum artificum, quorum industriam muliebris delassavit luxuries; tum ministrorum, quarum patientia domi, illarum abusa est ambitio, succinctam seriem. De prioribus vide Plaut. in Aulul. Act. 3. Sc. 5. quae omnia explicata dat Octav. Ferrar. de Re Vest. l. 3. c. 21. et infra ubi de vett. re Vestiaria. ubi et de infinitis vestium feminearum apud Romanos generibus, ex eiusdem comici. Epidico. Posteriores suggerit Pignor. de Servis, ubi mollem hanc, et delicatam legionem prolixe lustrat. Iam enim apud Tac. Ann. l. 3. c. 33. Severum Caecinnam conquestum legimus; Inesse mulierum comitatui, quae pacem luxu, bellum formidine morentur, et Romanum agmen ad similitudinem barbari incessus convertant. Et sane mater Iuliani martyris, apud Surium tom. 1. in publicum prodit cum innumer abili familia utriusque sexus. Nec hyperbolice quidem locutus est Caecinna, si Amm. Marcell. l. 14. c. 6. audimus, qui Matronarum comites recenset, Textrices, Coquos, Spadones et universum promiscue servitium. Eth huc respexit Iuv. Sat. 6. l. 2. v. 417.

---Gravis occursu, teterrima vultu,
Balnea nocte subit, conchas et castra moveri
Nocte iubet.

ubi Castra appellat immodicum agmen, matronae circumfusum

Varia Feminei servitii officia ac nomina.

A. Admissionales dicti sunt, qui ad interioris domus cubicula aditum faciebant. De quibus Horat. l. 1. Serm. Sat. 9. v. 56.

---Haud mihi deero:
Muneribus servos corrumpam;

Adstetrix, de qua Ovid. Met. l. 9. v. 307.

---Aderat faciendis strenua iussis.

Alumna, ad nutricum agmen pertinebat; cuius menrio apud Paulum IC. leg. 38. ff. de fidei comm. libert. Amicae, quarum greges conduxere [orig: conduxÍre], ut divitias et opulentiam iactarent. De his Iuv. Sat. 6. l. 2. v. 352.

Conducit comites, sellam, cervical, amicas.

Ancillulae ex Aethiopia, quemadmodum Mauros et Aethiopes servulos vulos viri habuerunt [orig: habuÍrunt]. Imo et his usas esse Feminas, docet Tibull. l. 2. Eleg. 6. v. 35. Anteambulatrices, ex officio praeibant. Aquarii et Aquarioli, ex Eunuchorum numero, aderant lavanti dominae, et quae ad lympham, curabant. In huius interioris tutelae gratiam Custodes dicti. Ab Argento potorio ministram habuit Livia, quae illi vinum miscuit et ad cyathum sterit. Atrienses, Atrium tuebantur, perpetuo cirrati, ut patet ex Phaedro l. 2. Fab. 5. v. 13. Auriculae ornatrix: cuius meminit inscriptio Romae, Iuliae Liviae Aug. auricolae ornatrix. B. Baccariones, ex Eunuchis erant, domInaeque ministranti lavabant. C. a Catellae cura dicebantur, quae nobiles Matronarum cartilos curabant. Unde marmor, Ossa Aurel. Liviae Aug. Ser. a cur. Catellae etc. Cathedralicii pueri, a Cathedris Feminarum appellati sunt. De his Mart. l. 10. Epigr. 13. cuius epigraphe ad Tuccam.

Cum cathedralitios portet tibi Rheda ministros, etc.

Cinerarii ministri, erant a cincinnorum studio. Hi calamistros in cinere calefactos ministrabant: Iidem Ciniflones dicti. Comites, qui in publicum prodeuntem stipabant. Horum meminit Macrob. l. 2. Sat, c. 5. Averterant in se populum in spectaculo gladiatorum Livia et Iulia comitatus dissimilitudine: quippe cingentibus Liviam gravibus viris etc. Coqui, cum reliqua familia culinari gulae serviebant. Cosmetae et Ornatrices, muliebrem ornatum tractabant. Earum meminere [orig: meminÍre] Iuv. Sat. 6. l. 2. v. 476. et Ulpian Mart. quoque l. 9. Epigr. 37. cuius epigraphe de Ganymede et Iove, ubi integram illarum officinam, Comas, Pyxidem, Supercilia, exponit. Cubicularii, cubiculi curam gerebant: Hi apud privatas Feminas Admissionalium vicem frequentius functi sunt. Cunaria, infantes in cunis observabat. Vetus lapis: D. M. Teiae. Treptae. Soror. Piissimae. Cunariae. Ruffinae. V. V. etc. Custodes et Excubiae in vestibulis fuere [orig: fuÍre]. Etiam Eunchi lavantis Dominae ministri, ob interiorem hanc rutelam sic dicti sunt. Diaetarii seu Zetarii cenationem, et locum, ubi


page 284, image: s0284a

gaudium ac hilaritas debacchabantur, curae suae commissum habuere [orig: habuÍre]. E. Educator, ab educando nomen habuit. Eius meminere [orig: meminÍre] Iustinian. l. 1. instit. tit. 6. et Apuleius Met. l. 2. Eunuchi, in familia Palatina, Claud. in Eutrop. Carm. 18. v. 417.

Praefecti sed adhuc gemmis, vestique dabantur
Custodes, sacroque adhibere silentia somno,

Iidem mulierum pudicitiam tuebantur, dominae lavanti aderant, flbello ventulum faciebant etc. praecipua pars mundi muliebris. Laurent. in Phaedr. l. 4. fab. 5. v. 21. De his vide quoque supra, in Aquarii, Baccariones etc. F. Flabelliferae inter ancillas conspicuae erant. Licet enim domi flabellum Eunuchorum fuit, tamen etiam mulierculae alicuius nonnumquam. Unde, inter ancillarum officia, flabellum tenere, enumerat Hieronym. in Epiph. Paulae. Fontani, pocillatorum turbae annumerandi, quorum mentionem facit Mart. l. 7. Egigr. 49. cuius Epigraphe ad fontem Ianthidos.

Fons Dominae, Regina loci quo gaudet Ianthis.

G. Gerula, aliquando eadem cum Nutrice, aliquando diversa fuit. Eius meminit Hieronym. l. 1. adv. Iovinian. et ad Laetam, ubi ait, Habeat modestam gerulam. I. Ianitrices, et Ianitores, fores observabant, quia sordidum videbatur appenso ut olim marculo eas pulsare. Vide infra Ostiarii. Internuntii, ut et Salutigeruli; apud parum pudicas Feminas, portio comitatus earum fuere [orig: fuÍre]. De quibus vide Iuv. Sat. 14. l. 5. v. 28.

Ut non ter deeies respiret? conscia matri
Virgo fuit,

et Apuleium de Deo Socr. qui illos Graeco nomine *dai/monas2 vocat. L. Lanipendiae, inter Lanificas pensa partiebantur, quando ea munera sordere dominabus visa sunt. De us Pompon. Leg. 32 ff. de donat. inter vir. et ux. Lecticarii, succollabant, supposiris cervicibus, et dominam incedere nolentem gestabant. Eorum meminit Senec. Ep. 110. M. Muliones quoque inter Matronarum ministros, quae vehiculo carpentario, quod a iunctis mulabus trahebatur, uti solebant. Id quale esset, indicant numminomine ac imaginbus Iuliae ac Agrippinae Augg. signati. N. Nutrices re, et nomine fuerunt [orig: fuÍrunt], quae natos infantes procurabant, de quarum officio vide Plaut. Prolog. Poenuli. v. 28. Nomine tantum, quae diligentiam infantibus et munditiem adhibebant, ut loquitur vetus Gloss. ad illud Iuv. Sat. 14. l. 5. v. 207.

Hoc monstrant vetulae pueris poscentibus assem.

Pertinent huc, Baiuli, Geruli, Gerulae, Nutricii et Nutritores. O Obstetrices, opem parientIbus ferebant, vetus Inscr. Sallustia. Q. L. Imeria. Obsletrix. Ornatrices, ornatum tractabant: quod artificium ut probe addiscerent, Magistris tradi consuevere [orig: consuevÍre]. Illis autem cura sui vultus srontisque decorae Semper erat, tortosque in flexum ponere crines, aut nodis revocari etc. Manil. l. 5. Auriculae Ornatricis, Galeae Ornatricis, a Tutulo Ornatricis vett. Inscriptiones meminerunt [orig: meminÍrunt]. Ostiarius, ad ostium excubabat: Fuit autem is catenatus; et repellebat vel admittebat quos visum erat. P. Pedissequae, in publico incedentem sequebantur, sicut Anteambulatrices praecedebant. Mart. l. x. Epigr. 74. cuius epigraphe ad Romam Capella l. 2. Periergia vero aliis comitata Pedissequis etc. Hae pueros quoque prodeuntes cum comitibus stipabant. Q. Quasillariae a quasillo seu calatho dictae. Petron. Edit. Gonsali de Salas p. 76. Edit. Bosch. c. 92. Nec contenta mulier tam gravi in iuria mea, convocat omnes Quasillarias, familiaeque sordidissimam partem ac me conspui iubet. S. Salutigeruli vide supra Internuntii. Sandaligerulae, et i. e. sandalium Dominae pedi vel addebant, vel demebant: etiam aliquando prae ferebant. Non raro enim aurea erant haec calceamenta, et margaritis internitebant. Talis erat, e cuius manu lavantis Dominae calceum corripuit aquila, ut demitteret Memphi in gremium Psammetycbi Regis. Item Vitellius qui pro maximo munere a Messalina petiit, ut sibi pedes praeberet excalceandos, apud Suet. in eo c. 2. Sarcinatricum mentionem facit Caius IC. L. 27. ff. de peculio. Silentiarii, ex Eunuchorum numero, non in Palatio solum, sed et in familia privata fuere [orig: fuÍre], teste Salviano l. 4. de Gub. Hos quietis ministros dixit Procop. de bello Pers. l. 2. ad Somnum dicti ministri, prioribus affines fuerunt [orig: fuÍrunt]. Eorum meminit Curt. l. 6. T. Textrim mentionem facit Amm. Marcell. l. 14. c. 10. et Cai. IC. l. 27. ff. de pec. Topiarii hortos exornabant, hedera [orig: heder‚], myrto, lauru, chamaedaphne, buxo, adiantho et eiusmodi generis aliis. Eorum meminit Plin. l. 21. c. XI. Inscr. vetus: Lucrio. Aug. Topiario. ex Hortis etc. a Tutulo, dicebatur Ornatrix, quae huius tegminis seu suggestus crinium curam gerebat. Romae olim in Museo Carpensi: Aponiae. Successae. a Tutul. Ornatr. C: Batonius. Epigonus. Atriensis. Vide plura infra in voce Tutulus. Vide Vehicularii, in varia divisi erant genera. Ex iis enim fuere [orig: fuÍre]. Basternarii: Postquam enim carpento Magistratus uti coepere [orig: coepÍre], inde factum est, ut Matronae ad Basternas sese reciperent. Carrucarii, dicebantur Burdones, qui carrucam Matronarum dormitoriam gestabant: Muliones Carrucarii quoque appellati apud Capitol. in Max. Iun. Cisiarii, a cisio, quod vehiculi biroti genus fuit, nomen habuere [orig: habuÍre], L. 13. ff. loc. Iunctores iungebant rhedam equis vel mulis: Eorum memminit Alfenus apud Curopalatem. Lecticarii, vide supra. Muliones, similiter. Rhedarii, rhedas curabant: De quibus Cic. Vide in Miloniana. Velarii, a velis accepere nomen, quae in palatio fuere [orig: fuÍre] frequentia: Inscr. Romae, Ti. Cl. Thallus. Praepositus. Velariorum. Domus. Augustae. Eadem in privatis aedibus, tum ut visum arcerent, tum ut venerationem conciliarent. Mart. l. 1. Epigr. 35. cuius Epigraphe ad Lesbiam.



image: s0284b

At meretrix abigit testem veloque seraque.

Vestiplicae, quid muneris obierint, ex ipsa voce dingnoscitur. Earum meminit Fabius maior Declam. 363. Alii Vestispicas illas dictas esse, a veste spicienda, ex Plauti Trinummo Act. 2. Sc 1. v. 22. contendunt. Quibus ex veteribus monumentis non male Vestificos et Vestificas annumeres. Rosimunda Alboni Vestiariam habuit, teste Diacono de Gest. Longobard. l. 2. c. 28. Umbelliferae ut Ovid. de arte Am. l. 2. v. 209. loquitur.

Ipse tene distincta tuis umbracula virgis:

Quod insolens et ignominiosum in Athen. notat Ael. l. 6. c. 1. quod nempe inquilinorum puellas adigerent skiadhforei=n e)n tai=s2 pompai=s2. Praeter has omnes, ancillas negotiationi a dominabus fuisse praepositas testantur Icti, L. 7. et 8. ff. de instit. act. L. 5. ß. 2. ff. de tribut. act. etc. Apud priscos porro Feminae forma [orig: form‚] praestantes, super coronam, victoribus in praemium cedbant. Ita enim Hercules, velut singulare quiddam, praedicat, ubi praemia sibi donata recenset,

--- gunh\ d' ep' au)toi=s2 ei(/peto.
Mulier vero super ipsis sequebatur;

apud Euripid. Alcest. Act. 5. Et cum Troia [orig: Troi‚] capta [orig: capt‚] suis ducibus praemia distribueret, Telamom Hesionem dedit idem, teste Xenoph. de Venat. Ipsae tamen Olympiis interesse vetitae, qua de re vide notata ex Paus. Bernartio et Barclaio, ad Stat. Theb. l. 1. v. 424.

--- Exclusaque expextant praemiamatres.

Adde Val. Max. l. 7. c. 16 et Aelian. Var. l. 10. c. 1. Interim ex eiusdem Paus. Laconicis, equestri aut curuli certamine, non solum admissas ad Ludos feminas, sed etiam Olympionicas, fuisse, notat C. Barth Ammadvers. ad d. Stat. locum. Et per Augustum eidem sexui osuperiora loca sunt assignara ombius in Ludis atque Spectaculis, praeter Athletica, et Ferarum certamina, teste Scalig. Poet. l. 1. c. 21. cum antea viris mixtae spectarent. Quemadmodum apud eosdem Rom. eodem modo antiquitus lavabant, uti diximus supra, ubi de Balneis mixtis; more tandem Novella [orig: Novell‚] Iustiniani 117. aegre coercito. Plura de illis earum viz. coronis, vide apud Car. Paschal. in Coron. libb. passim; luxu, praeter dicta, apud Plin l. 33. c. 12. ornatu, eundem l. 32. c. 4. osculo illis figi solito, iterum l. 7. c. 13. radendi malas more, in funere, l. 11. c. 37. statuis, l. 34. c. 6. successione in Regnis, Hug. Grot. de Iure Bell. et Pac. l. 2. c. 7. ß. 12. aliisque huc pertinentibus apud alios innumeros (ut quorum de hoc Sexu agentium, in sola Bibl. olim Mazariniana, numerum ad 400. ascendisse accepimus) nec non hic [orig: hÓc] passim; uti de illarum Commumone iamiam.

FOEMINARUM Communio etiam Gentilium modestioribus damnata ab Haereticorum non paucis ex orco revocata est, Gnosticis praesertim, quos convenientiore vocabulo *borborianou=s2 Orthodoxi vocarunt, h. e. coenosos, propter foedissimam turpitudinem, quam in suis mysteriis exercebant, uti refert Epiphan. Haer. 26. et Augustin. Haer. 6. Simonianis item, quos hunc in finem etiam incantationibus, et amatoriis et agogimis usos fuisse, discimus ex Irenaeo adv. Haer. l. 1. c. 20. et Theodoret. Haer. Fab. l. 1. Carpocratianis porro. qui promiscuum feminarum usum koinwni/an mustikh\n, communionem mysticam, profane appellare teste Clem. Alex. 3. Strom. quique hac fini artes Magicas operari, et incantationes, philtra quoque et charitesia et paredros, et oniropompos, et reliquas malignationes, ur habet Irenaeus ubi supra c. 24. nulli erubuerunt [orig: erubuÍrunt]. *)antita/ktais2 insuper, Canis Montanistis, Manichaeis, Priscillianistis, aliis, de quibus vide Clementem l. cit. Theodoretum Haer. Fab. l. itidem cit. c. de Antitactis, Irenaeum adv. Haer. l. 1. c. ult. Augustin. Haeresi 36. et 46. Alios. Quorum sub Christiano nomine latentium, abominabili impuritate, pro ingenio suo, Satanas abusus, ipsum Christi sanctissimum nomen fidemque purissimam, apud eius hostes claumniari numquam destitit. Unde illa de promiscua et incesta Venere, de in fanticidio ac Thyestaeis epulis, iacta inChristianos a Paganis opprobria; quae commemorat Iustinus Martyr. Dial. cum Tryphon. Iud. Athenagor. Apolog. pro Christian. Minut. Felix Octavio, Tertullian. Apologet. c. 7. et Euseb. Hist. Eccl. l. 4. c. 7. Monente et Irenaeo, abuti quidem Haereticos nomine Christi, se ipsos Christianos falso appellantes --- blasphemari autem veros Christianos (quibus talia obiectabantur) licet in nullo cum Haereticis communicantes, neque in doctrina, neque in moribus, neque in quottidiana conversatione adv. Haer. l. 1. c. 24. etc. Vide. Ioh. Forbes. bistruct. Hist. Theolog. l. IV. c. 8. ß. 2. ut et infra ubi de Haereticorum Noclurnis coetibus.

FOEMINEAE Kalendae vide infra Kalendae.

FOENEI Impp. apud Spartian in Pescennio Nigro, Amavit de Principibus; Augustum, Vespasianum, Titum reliquos foeneos vel venenatos vocans: sunt oi( ou)dene\s2 kai\ ou)tidanoi\; homines foenei, nullius pretii, nec pluris aestimandi, quam soeneae illae imagines vel pilae, quibus proritabantur tauri olima ad pugnandum. Cic. in Corneliana, Postulator apud me Praetorem primum de pecumiis repetundis. Prospectat videlicet cominus quid agatur: videlicet homines foeneos in medium ad tent andum periculum obiectos. Quo alludens Mart. Epigr. quodam in lusorem, qui, cum florente aetate primus esset in arte pilae; postquam desiit per senectutem ludere, factus est prima pila, ait: l. 10. Epigr. 86. cuius Epigraphe de Lauro.

Sed qui primus erat lusor, dum floruit aetas,
Nunc postquam desit ludere, prima pila est.

i e. contemptui habetur, ut illa pila, quae prima obicitur tauris iratis quam dilcerpunt etc. Salmas. ad l.

FOENICULUM inter su/mfulla, i. e. olera quottidiani usus memoratur Cael. Rhodig. l. 6. 6. 12. multisque describitur Dioscoridi,


image: s0285a

Theophrasto, et ex his Plin. passim, qui inter alia l. 20. c. 23. Foeniculum, inquit, nobilitavere [orig: nobilitavÍre] serpentes gustatu ut diximus senectam exeundo, oculorumque aciem succo eius reficiendo, unde intellectum est, hominum quoque caliginem praecipue eo levari. --- Laudatissimus in Iberia etc. Ad quem locum narrat Dalechampius, in Iberia caulem medium, dum floret, a rusticis demeti, et igni admoveri; sicque calfactum, sucum lacteum exsudare gummi similem, altero succo ad oxydercica, et ocularia medicamenta efficaciorem. Vide quoque infra Vipera. Et l. 19. c. 9. Reliqua sunt ferulacei generis, seu floeniculum, anguibus ut diximus gratissimum, ad condienda plurima, cum inaruit. Graece ma/raqron, unde i)ppoma/raqron, q. maius foeniculum, quod ipsum condimentis prope omnibus inseri, oxyporis etiam aptissime, quin et panis crustis subici consuevisse, ait idem ubi supra etc.

FOENUM [1] beum pabulum, Iob. c. 40. v. 1. ubi de Behemoth, seu hippopotamo, ut Bocharto visum, dicitur; Foenum quasi bos comedet, ut Hebraea Hieronym. vertit. Unde est, quod apud Sirachidem arator invigilat ei)s2 xorta/smata dama/lewn, Eccl. c. 38. v. 28. Et Hesiod. in Operibus l. 2. ubi de hieme apperente,

*dh\ to/te xorta/zein e)/likas2 bou=s2 e)/ndon e)o/ntas2.
Flexipedem in stabulis foeno tum pascito vaccam.

Idem 1. 1. v. 604. ubi paleas addit,

*xo/rton d' e)skomi/sai. kai\ surfeto/n, o)/fra toi ei)/h
*bousi\ kai\ h(mio/noisin e)phetano\n ---
Foenum congerito, paleamque, ut pabula bobus
Annua sufficiant mulisque --- -

Quod proin quando quave ratione secandum, Plin. exponit, l. 18. c. 28. Sed et to\n kuri/ttonta tw=n po/wn xo/rtw| perieli/ssein to\ ke/ras2, bobus cornupetis cornu foeno circumligare solebant Romani, ut obvii sibi caverent, Plutarch. in Crasso, cuius moris rationem idem exquitit Quaest. Rom. 71. Et eo alludens Horat. l. 1. Serm. Sat. 4. v. 34.

Foenum habet in cornu, longe suge ---

Vide supra, ubi de Bove cornupeta. Iidem in bello, cum acies educenda et manus cum hostibus conserenda esset, primitus foeni manipulis, signi militaris loco, fuere [orig: fuÍre] usi, quos hastis alligatos signiferi deferebant, uti testatur Plutarch. in Romulo, ubi de acie huIus contra Amuliim instructa; unde Manipularium nomenclatio orta: donec aucto Imperio propogatisque finibus quinque signa ex aerario depromi, et praeire milites coepere [orig: coepÍre], Plin. l. 10. c. 4. aquila viz. lupi, minotauri, equi et apri simulacra. Indidem Faenicularium, apud Cic. ad Attic. 12. In foenicularium cogitet. i. e. in aciem, ad exercitum, ut nonnulli exponunt, aliter Turnebo sentiente, qui vocem a foenore deducit. De foeneis imaginibus, quibus olim in arena tauri irr itabantur, diximus supra etc. Qui vero foenum secabant, Foenisectores et Foenisecae dicti sunt, pars familiae rusticanae apud Romanos, qui, quamdiu Creticae tantum transmarinaeque cores notae erant; nonnisi oleo falcis aciem excitabant, hincque cornu propter oleum ad crus ligato incidebant, Plin. ubi supra. Eorum insigne, e foeno, uti dicebat, corona. Ovid. Met. l. 14. v. 644.

Tempora saepe gerens foeno religata recenti,
Desectum poterat gramen versare videri.

Et Propert. l. 4. Eleg. 2. v. 25.

Da falcem et torto frontem mihi comprime foeno:
Iurabis nostra [orig: nostr‚] gramina secta manu.

Vide quoque infra de Vertumno. Locus. quo congerebant desectum, Foenile fuit; quae una cum palearibus, apothecis et horreis Vitruv. extra villam consulto reicit, ut ab ignis periculo tuta essent, quod et legibus locationum consueverat aliquando exprimi; vide et Pignor. Comm. de Servis.

FOENUM [2] Graecum Gr. th=lis2, unde teilinum oleum, de quo vide Salmas. as Solin. p. 466. et infra suo loco: aliter et kerai/+tis2 et bou/kerws2 a seminis curvatura, Lat. sillicula, vel Silicla describitur Plin. l. 18: c. 16. Et silicia-scarificatione seritur, non altiore 4. digitorum sulco: quantoque peius tractatur, tanto provempt melius. Rarum dictu, esse aliquid, cui prosit negligentia. Vide quoque eum l. 24. c. 19. Id ut et absentum (absinthium ) apiastra, facelaria, quorum meminit Lamprid. in Vita Heliogabali, ubi ait, loco illorum, barbas mullorum plenis fabatariis et discis eum iussisse exhiberi: in primis mensis olim apponebatur inter ea, quae assumebantur fami irritandae, vide Galen, de Facult. Alim. l. 2. et Apitium, ubi habes quomodo pararetur, Casaub. ad Lamprid. De Foeno vero, quod Sanctum Gallis, vide infra, ubi de Herba Medica.

FOENUS ex fetu, i. e. partu pecuniae, ut Gr. to/kos2 a)po\ tou= ti/ktein, Varro. Alii a fundo, quia fructus fundit: vel a fetendo, quod eiusmodi lucrum feteat in Rep. primitus appellabatur naturalis terrae fetus, postea per translationem, nummorum fetum denotare coepit, Festus. Hanc inter pecuniae quaerendae rationes secundam, in Politicis Philosophus recenset, ac simul im probat, ut quae mxime a natura abhorreat. Quemadmodum iam ante ipsum Plato omne Foenus Rep. sua [orig: su‚] arcuit. Sic ille, rogatus quid foenerari? quod hominem occidere, respondit, et foeneratores furibus peiore a Maioribus aestimatos tradidit. Sic alius ad Caesarem, quare tollendus foenerator in posterum: Sic Romae vetita aliquando usura fuit: et notum, pro danei/zein substitutum ponhreu/esqai, pro foenerari nimirum improbe agere. Interim maxima apud plerasque gentes


page 285, image: s0285b

foenerandi invaluit licentia: Unde quantas eorum in egenos et obaeratos crudelitas in Rep. Rom. dederit turbas, ex Historicis affatim patet. Hinc enim ingens seditio A. U. C. 259. A: Virginio Tricosto Caelimontano, T. Vetusio vel Veturio Gemino Cicurino Coss. et ex seditione secessus in montem Urbi vicinum, postea Sacrum dictum; cui non aliud inventum remedium est, quam ut Patres per legatos plebi debitorum sevationem, et nexorum solutionem offerrent, eique insuper Tribunatum Pl. cuius constituendi tunc primum facta est mentio, atque Aediles porro Pl. permitterent. Postea, cum iterum horum hominum improbitas lacertos movisset, A. C. 301. Valerio Poplicola, C. Martio Rutilio Coss. de re foenebri levanda actum, et alieni aeris solutio in publicam curam versa est, Quinqueviris Mensariis creatis, quos Mensores a dispensatione pecuniae appellatunt: Fuere [orig: FuÍre] illi C. Duellius, P. Decius Mus, M. Papirius, Q. Publius et T. Aemilius, Liv. l. 7. c. 21. Qui idem alibi tradit, et A. C. 537. tempore secundi belli Punici Triumviros Mensarios creatos fuisse, quorum nomina: L. Aemilius qui Cos. Censorque fuerat, M. Attilius Regulus et L. Scribonius Libo, qui tum Tribunus erat Pl. Nec defuere [orig: defuÍre] leges licentiae foenebri coercendae, Licinia, Genutia, Duillia, Moenia, Sempronia, Valeria, Sulpitia, Caecilia, Gabinia, Iulia et Claudia: quarum ultimam, quae Creditores in mortem parentum filiisfamilias pecuniam foenori dare prohibuit, ab Atheniensibus desumptam esse, ex Terentii Phormione discimus: His adde Paetiliam Papiriam, de qua Liv. l. 8. v. 28. Habebant autem Collybistae pecunias foenori exponendas in foro Kalendis fingulis: Unde Horat Epod. Ode 2. v. 96.

Omnem relegit Idibus pecuniam;
Quaerit Calendis ponere.

Et quidem ante Iani templum. Vide quoque infra Forum, Idus, Puteal Scribonii Libonis. Ceterum Foenus, recte ex menstrua ratione definitur: unde Centesimas dixere [orig: dixÍre] id usurae genus, quo singulis mensibus de centum e. g. denariis unus, adeo que toto anno dnodeni pendebantur. Hinc usurae sextantes, quadrantes, trientes, quincunces, semisses, septunces, besses, dodrantes, dextantes; ex Foenore menstruo nomen acepere [orig: acepÍre]. Et sextantes quidem dictae sunt, ubi sextantes centesimae pendebantur in mensem. Quadrantes tres annuos denarios centenis addebant. Trientes quatuor in centum solvebant, et sic consequenter, vide Ioh. Frid. Gronov. de Pec. Vet. passim. Unciarium autem foenus dictum est, quod menstruam unciam, annuas duodecim uncias centesimae partis, et sic unam centesimam sortis partem annuam refecit: quod constitutum legimus Duillia [orig: Duilli‚] Moenia [orig: Moeni‚] lege A. U. C. 396 seu potius repetitum, cum idem iam XII Tabb. Leges sanxissent. Quemadmodum Centesimam Licinia [orig: Licini‚] ante permiserat, postea vero Valeria [orig: Valeri‚] quadrantem solvi iussum legimus, vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. passim. Athenis antiquitus ingens foenerandi licentia erat, approbata veteri Solonis lege: to\ a)rgu/rion sta/simon e)=inai, e)f' o)po/son a)\n bou/lhtai o(/ danei/zwn, usurarum modus esto, quem stipulatus fuerit foenerator. Fuitque vetustissima in illa genre usura e)fekto\s2 to/kos2 sextantalis, cum obolus menstruus in drachmam dabatur, quod vocabant danei/zein e)pi\ e(/ktw| draxmh=s2: Usratissimus vero foenerandi modus Centesima erat, quae to/kos2 e)pi\ draxmh=| vocabatur. Praeter quae erat Foenus trientale to/kos2 e)pi/tritos2, cum duo oboli menstrui in drachmam pendebantur: Item to/kos2 e)po/gdoos2, cum tres oboli pro tetratrachma dabantur; quo pacto una mina vertente anno sesequiminam commodi lucrata est, et pro una in sortem elocata duae cum semisse foeneratori restitutae sunt. Imo exigebant et magis horrendum foenus, si vellent, *(hmerodaneistai\ toculliones, quibus drachma obolum semis quottidie pariebat; usura autem, quae non solveretur, sorti accedebat atque deinceps foenus superfetabat, quod a)natokisme\n nuncupavere [orig: nuncupavÍre]: Sed modus huic avaritiae impositus est lege, *mh\ lamba/nein pollou\s2 to/kous2, Pecuniam ingenti foenore ne occupato. Nec omittendum, Danistras pecuniam suam temere mutuo non dedisse, nisi e)pi\ e)nexu/rw|, vel coram testibus vel scriptis etiam tabulis, ut constat ex Demosth. pro\s2 *timo/qeon: in cuius pro\s2 th\n *lakri/tou paragrafh\n, Syngraphae exemplum reperire est; quemadmodum aliam, apud Romanos usitatam, nec multum ab Atheniensium more abeuntem, exhibet Scaevola l. 28. ff. et inde in Pandectas retulit Trebonianus l. 122. ß. 1. l. de verborum oblig. A foenore urbano, quod menstruum erat, nauticum diversum fuit, quod diarium esset: Secundum cuius leges mille drachmae in singulos dies pariebant drachmas centum viginti quinque, etc. Vide Sam. Petit. Comm. in Leg. Attic. l. 5. tit. 4 et infra in voce Usura. Apud israelitas, prohibuit Deus, ne pauperi fratri pecuniam foenori darent, Exod. c. 22. v. 25. Extraneo autem ad usuram concessit, Deut. c. 23. v. 19. Nec omne etiam moderatum foenus Christus sustulit, Luc. c. 6. v. 35. Sed ist ostendit solum, etiam iis mutuum dandum esse, a quibus nihil speramus reddi posse; non vero indistincte omnibus etiam divitibus, mutuo dari vult, absque omm spe restitutionis sortis lucrique insuper honesti; quod gratitudinis loco pro concesso tantisper nostrae pecuniae usu, solvi ipsa aequitas iubet. Vide hanc in rem plane egregia apud A. Rivet. Explicat. in Decalogum, Exod. c. 20. v. 15. p. 1422. et seqq. Hinc Foeralia indigitata Liv. l. 35. c. 7. tempus, quo foenus cessabat et finiebatur, reddebaturque pecunia: Ita libero vero foenore obruebant debitores, cuius cernendi quum ratio quaereretur; diem finiri placuit, foeralia, quae proxime fuissent, ut qui post eam diem sociis civibus Romanis credidissent peeunias, profiterentur: et ex ea die pecuniae creditae, quibus debitor vellet legibus, creditor: ius diceretur. De Foeneratoribus recentioris aevi, vide supra in voce Caorcini.

Foenoris multifariae spccies ac nomina.

Besses usurae, denariis centenis addunt quotannis 8. denarios: Singulis mensibus enim consiciunt 10. asses duos trientes.


page 286, image: s0286a

Centesimae, 12. in. 100: quotannis: in singulos menses unum, conficiunt. Deunces, singultis annis, Undecim denariis sortem augent. Dextantes; quolibet mense tredecim asses trientem conficientes, decem annuos faciunt denarios. Dodrantes usurae, novem in centum quotannis conficiunt: singulis mensibus duodecim asses. Quadrantes, tres annuos denarios centenis acquirunt. Quincunces, in singulis menses 6. asses duos trientes: quotannis quinque denarios faciunt. Semisses usurae, quotannis centum denariis generant sex denarios: singulis mensibus octo asses. Septunces usurae; in mensem novem asses trientem, in annum septem denarios sorti adiciunt. Sextantes, ubi sextantes centesimae in mensem, nempe asses duos duosque trientes pendi necesse; conficiunt in annum denarios duos. Trientes, quatuor in centum annuos denarios conficiunt. Unciarium foenus, in singulos menses centesimae partis unciam promittit: ut toto anno exsistat una pars integra centesima. Semunciarium proin foenus in centenos dimidiatum asciscit annuum. Vide Gronov. libro prafato.

FOESIUS Anutius Metensis, in patria Medicinam magno successu per 40. Annos fecit. Edidit, Hippocratis Opera omnia, Latina [orig: Latin‚] Interpretatione et Commentariis illustr ata, adiectis ad VI, Sectiones Palladii Scholiis Graecis in libr. peri\ a)gmiw=n, nondum antea excusis, et nunc primum Latinitate donatis. Oeconomiam Hippocratis, alphabeti serie distinctam, Pharmocopaeam Medicamentorum omnium, quam ex Musa Brassavolo et Iac. Sylvio deprompsit. Obiit A. C. 1596. Aet. 68. Vide les Eloges Anton. Teissier.

FOETAE Latinis non solum feminae praegnantes sunt, sed et, quae onere levatae parvulos lactant, uti Hebraeis [gap: Hebrew] , Gen. c. 23 v. 13. Plin de panthera, l. 8. c. 17. Foeta erat, catulis procul in caveam delapsis. Varro apud Nonnum, veniebant ad foetam, amicae gratulatum, i. e. ad puerperam. Virg. Georg l. 3. v. 177. et seqq.

--- nec tibi foetae
More patrum niveo implebunt mulctralia vaccae.
Sed tota in dulces consument ubera natos.

Sic primum foeta mater Stat. Theb. l. 9. est, quae primum peperit, ad quem locum vide Animadvers. C. Barthii, et plura hanc in rem, apud Sam. Bochart. Hierozoici part. prior. l. 2. c. 30. Inde foetus, de animalibus proprie cuius primitias Deo sacras lex vetus voluit: sic quidem, ut de mundis pecudibus ea, quae nobilioris sexus erant, ad templum deduci et immolari, Exod. c. 13. v. 2. immundae autem, ove aut haedo permutari, aut praecisa [orig: praecis‚] cervice intra 30 diem necari necesse haberent. Vide infra ubi de Primitiis ir. Ver sacrum. Voce dein ad arbores, vineas etc. translata [orig: translat‚], ut videre est apud Salmas. ad Solin. p. 173. et 259. Foetum hamanum recentem comesum, non sine horrore legas apud Gul. Brittonem l 7. v. 540.

Contigit ut pareret ibi quaedam femina, cuius
Foetus adhuc a matre rubens calidoque cruore,
Unguibus infixis multas transmissus in alvos.

Dira [orig: Dir‚] viz. fame urgente, cuius exempla congerit veria C. Barth. ad Stat. Theb. l. 8. v. 759. Plura de foetura hominum infra dicemus, in voce Praegnans, it. Puerpera: diximus supra. ubi de Abortu. Addo hic [orig: hÓc] verbum de instituto crudeli variarum gentium, foetus insignes, ut Curtius ait, h e. inusitato naturae dehonestamento notabiles, aut aliqua [orig: aliqu‚] membrorum parte inutiles, necandi, vide eum l. 9. c. 1. ubi de Indis. Sic Romulus lege sanxit, nihil quod natum esset occidere, ante trienni tempus: nisi aliquid mutilum aut monstrosum statim a partu esset, apud Dionys. l. 1. Unde Senec. de Ira l. 1. c. 19. Porientosos foetus exstinguimus: liberos quoque si debiles monstrosique editi sunt, abicimus. Vide quoque alterum Senec. Controv. 33. et supra ubi de Exponendi more.

per FOETIDOS cibos iurandi consuetudo quibusdam olim gentibus in usu, memoratur Plin. l. 2. c. 7. Gentes vero quaedam animalia etiam aliqua et obscena pro Diis habent, ac multa dictu magis pudenda, per faetidos cibos et alia similia iurantes. Ubi ad Aegyptiorum allia, porrum, cepas, respicere videtur Dalechampio, vide in his vocibus, et plura hanc in rem, apud Alex. ab Alexandr. Genial. Dier. l. 5. c. 10. ut et supra ubi de Gentilium Diis.

FOGGIA oppid. lepidum regni Neap. in prov. Capitanata, prope Cerbalum fluv. tributo, la Dogana di Foggia, celebre. Vix 8. mill. ab ora maris Adr. 10. a Manfredonia in Ort.

FOHANIUS Ludovicus, vide Ludovicus.

FOLCARDUS Clericus Beneventanus, auctor Chronici huius urbis, ab A. C. 1113. usque ad A. C. 1140. ob sinceritatem laudatus. Item Monachus, auctor vitarum S. Audomari, et S. Bertini. Item, Cantuariensis, circa A. C. 1060. Ioh. Baverlaci unius ex Archiepiscopis Cantuar. Mon. vitam scripsit. Voss. de Hist. Lat.

FOLENGIUS Ioh. Baptista, Mantuanus, Benedictini instituti, circa reformationem Ecclesiae, vestigia Isidori Clarii Ep. Fulin. sequutus. Scripsit Dialogos, Commentarium in Psalmos, in Epistolas S. Petri et S. Iacobi, nec non in omnes Epistolas Canon. Obiit A. C. 1559. Aet. 60. Sixtus Sen. Biblioth. Possevinus Appar. Draudius, Anton. Teissier Elog. Frater fuit Iacobi, primi an inventoris an excultoris Poeseos Macaronicae, vide Elogia Thomasini.

FOLIA mulier Ariminensis, veneficiis, et mascula [orig: mascul‚] libidine insignis. Horat. Epod. l. Od. 5. v. 41.

Non defuisse masculae libidinis
Ariminensem Foliam.



image: s0286b

FOLIATAE in Consuetud. Cluniac. MSS. Bernhardi Monachi c. 8. de Granatorio, Omni dominica [orig: dominic‚] fratribus debet per consuetudinem Foliatas, quae alio nomine Similae vocantur, ac in omnibus diebus Quadragesimae sed istae calidae debent esse etc. videntur esse eae placentulae, quas Gasteaux fevilletez dicunt Galli, C. du Fresne in Gloss.

FOLIATUM Unguentum memoratum Plin. l. 13. c. 1. una cum spicato seu crocino, multo in usu Romanis olim fuit, unde et nomen Latinum Graeci retinuere [orig: retinuÍre]. Dioseorides, *fouli/aton ei)=dos2 mu/rou e)si\n, ou(/tw para\ *(rwma/ois2 kalou/menon. xrw=ntai de\ tou/tw| par' au)toi=s2 ai( plousi/ai tw=n gunai/kwn. Foliatum, species unguenti, sic Romanis dicti. Utuntur automeo mulieres opulentae. Hinc de amica, nimium petente, queritur Mart. l. 11. Epigr. 28. cuius Epigraphe ad Flaccum.

At mea me libram foliati poscit amica
Aut virides gemmas-, sardonychasque pares:

Sed et a viris adhibitum in potu est. Idem l. 14. Apoph. Epigr. 110. cuius Epigraphe Ampulla potoria.

Hac licet in gemma, quae servat nomina Cosmi,
Luxuriose bibas, si foliata sitis.

Eousque enim luxuria invaluit, ut unguenta quoque biberentur et c. Idem autem cum nardino fuisse, vult Plin. errore cum plerisque Vett. communi, qui aroma illud, quod absolute folium dicebatur Romanis (unde unguento nomen) nardi folium esse imbiberant: quae o pinio usque ad infima Graeciae tempora perduravit. Malabathrum seu malabathri folium sic Latinis i)di/ws2 appellatum est, unde unguentum malabathrinum Foliatum, Graecis fu/llinon mu/ron, h)/toi malaba/qrinon. Errandi occasionem similitudo odoris nataliumque praebuit; Nardi enim spica, et Folium sive malabathrum, inter alia mirifica [orig: mirific‚] suavitate olentia, quae mittunt Indi, praecipuam ac primam auctoritatem obtinuere [orig: obtinuÍre] semper. Hodie Betre, item Tembul dicitur id folium, cum quo cave confundas alterum Folit genus, inter aromata, Veteribus (sed post folium malabathri demum) cognitum, quod hodie Indis Tamalabathra appellatur, affinitate quidem nominis ad malabathrum Vett. accedens, ut et facie pene simili ac pari facultate praeditum, divetsae tamen ab illo speciei, uti pluribus docet Salmas. ad Solin. p. 1054. et seqq. Vide quoque supra in voce Betre, et infra Petalium. Addam hic [orig: hÓc] saltem, Folium obsolute dictum complicatum et in pilulam convolutum; Folium vero alterum, Indici conomine Scriptoribus insignitum, in fasciculos collectum colligatumque advehi solitum. Sed et Iurisconsultus ea plane distinxit, l. 16. D. de Public. et Vectig. Species pertinentes ad vectigal, puta Cinnamomum, piper longum, piper album, folium catasphaerum, folium Barbaricum, costum. Ubi Folium catasphaerum, est folium malabathri, quod inde sfai/rai; i. e. pilulae conficerentur: Folium vero Barbaricum id, quod Indicum Graeci recentiores nominarunt, quod ex India deferretur in Aegyptum, per Barbaricum Sinum etc.

FOLIETA [1] Hubertus vide ibi.

FOLIETA [2] Hugo vide Hugo,

FOLIUM ex Graeco fu/llon, florum arborumque velut coma est: de quorum natura, differentiis, mirabilibus, vide Plin. l. 16. c. 20. 21. 22. 23. et 24. Hic [orig: HÓc] quaedam de multiplici usu, quem hominibus praestant. Primos certe homines consutis foliis ficus fecisse sibi praecinctoria, legimus Genes. c. 3. v. 6. et 7. et diximus supra, ubi de Ficu. Ex iisdem strata sibi fecere [orig: fecÍre] antiquissimi mortalium, cuius rei exemplo Ulysses naufragus est, qui in littus Phaeacum eiectus ut corpori suo frigore et lassitudine tantum non confecto consuleret, cubile sibi ex foliis, quorum magnam ibi copiam offenderat, paravit,

*)en d' a)/ra me/ssh| le/kto, xu/sin d' e)pexeu/ato fu/llwn..
In medio autem cubuit, copiam vero superingessit foliorum.

Apud Hom. Od. e. Eadem postea culcitris infarta. Sic mulieres qesmoforia/zousai, apud Athenienses, per omnes sacrorum dies, quibus a maritis secubabant, habebant stramenta iis herbis ac foliis farta, quae castitati conducere credebantur, uti diximus ubi de Cadurco. At excessus luxuriae fuit, quod lectum foliis rosae, quibus demptum esset album, replevisse Aelius Verus legitur, apud Spartian. Porro capiti inumbrando inservierunt [orig: inserviÍrunt], contra Solis ardorem, cum pileorum usus nondum esset, quo faciunt antiquissimae ex foliis coronae Silvani, Panis, Satyrorum, aliorumque: Et postmodum, cum necessitas desiit, retenta, in oblectamentum convivantium, praemium victorum etc. de qua re supra diximus ubi de Coronis, item ubi de Floribus, vide et de Nectendi suendique folia modo. Addam saltem, Foliacea corona nihil apud Graecos praestantius habitum, hincque sacros Agones fullinai/ous2 et fullofo/rous2, h. e. foliaceos dictos, ac toi=s2 a)rguri/tais2, pecuniariis, fuisse contradistinctos, quod in his argenti vel vilis lucri causa [orig: caus‚], in illis non nisi virtutis gloriaeque gratia certaretur, quippe quorum brabeum non alinde esset, quam folia, materia non multae rei, et brevi emarcescens. Sed et in scena herbraum folia grandiora ob faciem obtenta prius, antequam faecibus ora Thespis perungeret: unde a nobis peronata, quia a Graecis proswpei=on et proswpi/s2, I. C. Scalig. Poet. l. 1. c. 13. Imo inter Hylophagorum alimenta fuisse, apud Diod. invenias, l. 3. c. 3. Quo vero alter cum altero etiam absente sensa communicare aut memoriae ergo exarare posset, ex arboribus huic rei primum folia, dein demum libri sive interior corticis tunica, postremo et tabulae inservierunt [orig: inserviÍrunt]. De foliis certe indicio sunt, quae de Sibylla tradit Virg. Aen. l. 6. fueruntque [orig: fuÍruntque] illa praecipue palmarum et malvarum, uti testis est Isid. l. 6. c. 12. quorum illa saperiora quidem; sed calami magis patientia: haec molliora, sed quae vix mucronem eius sustinerent, adeo que glutine et aliis firmari opus habebant, Gerh. Ioh. Voss de Arte Gramm. l. 1. c. 36. Apud Athenienses quoque, post fraudem Xenotimi in fabis deprehensam, qui Senatu movebantur,


image: s0287a

foliis inscribi coepere [orig: coepÍre]; uti in o)s2ra)kois2 seu testulis eorum nomina signabat populus, quos vellet urbe excedere: unde e)kfoulloforh/sews2, et o)s2rakismou= appellationes notissimae. Quin et in aliis de rebus ferendis sententiis foliorum in eadem Rep. usus fuit, ut ex Polluce discimus l. 8. c. 5. quam in rem vide Sam. Petit. Comm. in LL. Attic. l. 3. tit. 1. Simile quid erat petalismo\s2 Syracusanorum, qui folio oleagino nomen eius, qui ob potentiam suspectior esset, inscribentes, quinquennii exilio afficiebant, cuius nomen saepissime omnium in foliis legeretur, Diod. Sic. l. 10 Passimque hic mos in Graecia obtinuit, antequam Aegyptus ab Alexandro Mag. in potestatem esset redacta, a quo tempore charta frequentari coepit, manente interea foliorum nomine paginis librorum, sive illi e ligno, sive e papyro, sive ex membrana etc. constarent. In Sinis folia floris lacustris, Fula de Golfo Lusitanis dicti, quae amplissima sunt, Olitoribus, Scrutariisque loco papyracei involucri, ad merces infarciendas inservire, supra diximus in voce Floridus Lacus, vide quoque infra Lien. Ut aliquid de lusibus Vett. adiciam, solebant illi folium olivae in hydriam conicere, quod Mercurium vocabant et in eius Dei honorem primum eximebant, vocabaturque illud *klh=ros2 *(ermou=, Sors Mercurii. Suid. Etiam Graeci foliis papaveris, et anemones herbae (quae platagw/nia dicebantur) periclitati leguntur, numquid amasiis suis grati forent. Siquidem pollici imponentes ea ac indici mox collidebant: quae si percrepuissent (quod plata/ssein vocabant) aut ruborem concepissent, (unde r(o/dia dicta) amari se augurabantur; sin minus, ut frustrati ingemiscebant, uti discimus ex Theocrito, et latius ex Cael. Rhodig. Antiqq. Lect. l. 19. c. 4. Eosdem inscriptis folio his vocibus, h( dei=na kalh\, N. formosa, amorem solitos fuisse testari, docet ex Erasmo Zuingerus Theatri Vitae Hum. Volum. III. l. 9. p. 993. de investitura per Folium nucis, vide infra etc. De Folio vero kat' e)coxh\n sic dicto, item Folio Indico, vide supra in voce Foliatum.

FOLKERUS Simonis Friso, Cos. urbis Snecanae, composuit Frisiae Annales. Suffridus Petri. de scr. Fris. s. 8.

FOLLANEBRAJUM vulgo FOLLENBRAY, locus Galliae, seu villa Regia Francisci I. ac Henrici II. in pago Laudunensi, inter Calnacum et Codiciacum. Eius meminit Hincmarus Laudunensis Ep. Ep. ad Hincmarum Archiep. Remensem. Nomen habet ab antiqua Gallica voce Braium, quae lutum significat: unde nominibus locorum, quibus palustris ac lutosus situs est, saepissime additum reperitur. Sic Tenerchebraium, Wibraium etc. Vide Hadr. Vales. Not. Gall. in voce Braium.

FOLLATI Calcei apud Isid. l. 19. c. ult. laxiores calcei sunt, qui, cum pes premitur, et terrae insistit, inflantur, et tumescunt; quum levatur, detumescunt: id quod proprie follare et follicare dicebatur, Salmas. ad Pallium Tertulliani c. 3.

FOLLERALIS seu FOLLARIS follis aereus, monetae species, apud Marcellin. Com. ubi Teruncianum Romanis dici ait. Item apud Falconem Benev. ubi de Rogerio Siciliae Rege, et Scriptores Byzantinos, qui Follis nomine plerunque Folleralem, seu follem aereum, intelligunt. Fuit id genus pecuniae omnium minimae; nam apud Calculones follis idem erat, quod apud Arithmeticos mona\s2: eorum 24. unum denarium argenteum, qui Miliarensis dicebatur, efficiebant: duodecim autem miliarenses unum aureum, sicque 288. folles inerant in uno numismate, Salmas. ad Heliogabal. Lamprid. C. du Fresne observat, 500. folles aereos conficere libram argenti, ex l. 3. Cod. Theodos. de Pistor. quae definit, primam Praeturam expendere 25000. follium, et 50. libras arg. secundam 25000. follium, et 40. libras arg. terriam denique 15000. follium, et 30. libras arg. Quos vero senos folles, quibus libra porcinae carnis aestimabatur, vocat l. 3. dod. Cod. de Suariis, e(ca/folon appellat Auctor Rationalis Peraequatorum, quo loco addit, ita nuncupatam additionem factam dicerato, a Leone Isauro etc. Atque haec de Follibus, sub et post Iustinianum: Sub Constantino vero et ante eum, folles dicebantur sestertii, unde Hesych. quadrantem esset dixit to\ te/tarton tou= fo/llews2. Follis tamen non semper pro aereo nummo usurpatus, sed etiam summam aliquam vel auri, vel argenti, vel aereae pecuniae designabat; sicque ut saccus auri, sporta auri, ita follis auri, certa auri quantitas vocabatur. Follis enim et saccus et marsupium idem, Salmas. ubi supra, vide quoque C. du Fresne Dissertatione de Infer. aevi Numism. n. 90. et 91. ubi apud Hispanos hodieque monetam quandam minutam, quae valeat cornado, sitque tertia pars blancae, Foluz vocari, ex Covarruvia, addit. Vide quoque paulo infra.

FOLLICULI Lusus Suet. memoratus in Aug. c. 83. qualis fuerit, vide Alex. ab Alex. Genial. Dier. l. 3. c. 21. et hic [orig: hÓc] infra.

FOLLIS [1] an a Graeco fa/llos2, an a flatu, quia spiritu impletur; an quod Vett. follem pellem dicebant: quidquid enim ex corio factum est, ut impleatur, Follis dictum. Specialiter fu/sa, fu/ssa, purh/nemos2 r(ipi/s2, cuius flatu fovent ignem Fabri. Cuiusmodi ignis exsuscitatores folles, inter alia Anacharsis Scythae inventa refert Ephorus, apud Strab. l. 7. p. 293. At illis ad parasitos deludendos abusus Heliogabalus legitur, apud Lamprid: qui eum vilioribus amicis folles pro accubitis stravisse, eosque reflasse, prandentibus illis, ita ut plerique sub mensis repente invenirentur prandentes, scribit, in Vita eius. De Organo, quod follibus inflatur, dicemus ubi de illa Musices parte, quae Organica dicitur. Alia vocis significata hic [orig: hÓc] infra.

FOLLIS [2] unum ex quatuor pilae apud Vett. generibus, quae omnia sub nomine Italicae sphaerae Cael. Aurelianum Medicum nonnulli complexum esse credunt. Erat autem pila magna ex aluta confecta, soloque vento repleta: quae, si maior erat, brachiis impellebatur, et simpliciter interdum Pila nuncupabatur, ut apud Nonium ex Varrone videre est. Sic Propert. l. 3. Eleg. 14. v. 5.

Cum pila veloces fallit per brachia iactus.

Interdum quoque velox, ut apud Horat. Serm. l. 2. Sat. 2. v. XI.



page 287, image: s0287b

--- seu pila velox.
Molliter austerum studio fallente laborem,
Seu te discus agit,

Cuiusmodi pilae exercitationem licet videre in Gordiani III. Imp. nummis, quos Mercurial. in suo de Arte Gymn. l. 2. c. 5. depictos exhibet; unde conicere est, unumquemque lusorum propriam habuisse pilam, eumque ludum, in sacrificiis Pythiis apud Apolloniatas, esse adhibitum, ut tum ex voce *p*u*q*i*a, tum ex palma, atque vasis sacrificio destinatis, celligitur. Cum vero minor erat, pugnis eiciebatur, atque Follis pugillaris, seu pugillatorius, vocabatur. Plaut. Rud. Act. 3. Sc. 4. v. 16.

--- extemplo hercle ego te follem pugilatorium
Faciam.

Sed et eandem hanc pilam nonnumquam folliculum quoque dictam, lgeimus apud Suet. Aug. c. 83. quem hoc pilae ludo valde delectatum memorat. Quomodo vero Mart. dixerit l. 4. Epigr. 19. ubi de Endrom.

Plumea, seu laxis partiris pondera Follis.

cum ex corio vento repleto pila haec consueretur et non pluma, ut omnes fere Latini Auctores uno ore fatentur, in abdito est: dici tamen potest, ob levitatem forte plumea pondera vocitasse; cuius levitatis gratia [orig: grati‚] neque pueri, neque senes, alioqui imbecilles, inter ludendum, nimium defatigabantur. Quare Idem l. 14. Apoph. Epigr. 47. cuius epigraphe Follis.

Ite procul Iuvenes, mitis mihi convenit aetas,
Folle decet pueros ludere, folle senes.

Hinc et lusui huic dicatus locus nullis lapidibus aut lateribus sternebatur, ne laberentur pedibus ludentes, et si forte lapsi essent, ex casu non paterentur damnum. Et propterea ex continuo terrae attritu pulvis excitabatur: quamquam etiam fieri potest, ut pavimento luderent, sed pulvere humili, et exiguo illud aspergeretur, ita ut resiliens non impediretur pila, et ludentium magis firmarentur pedes. In pulverulento namque solo hanc exercitationem fieri consuevisse, innuit Mart. l. 12. Epigr. 84. cuius Epigraphe de Menogene.

Colliget et referet lapsum de pulvere follem,
Et si iam lotus, iam soleatus erit.

quod vide. Anvero ludus hic unus ex Graecorum fuerit ludis, dubium. Nonnulli pilam magnam Graecorum cum Folle Latinorum faciunt eandem: Alii corycum Graec. Latin. Follem fuisse dicunt: Aliqui Follem, pilam inanem, superius descriptam, efficiunt, de quibus omnibus vide Hieron. Mercurial. de Arte Gymnast. l. 2. c. 5. et l. 5. c. 4.

FOLLIS [3] antiquitus sacculus ad custodiendam pecuniam. Plaut. in Aulul. Act. 2. sc. 4. v. 23. Quin, cum it dormitum, follem obstringit ob gulam. Iuv. l. 5. Sat. 13. v. 61.

----- Veterem cum tota aerugine follem.

Et quidem grandiusculus: unde plus Plauto follitim ductitare, quam peratim. Inde pro ipsa pecunia coepit accipi: ut thesaurus et pro loco, qui capit, et pro eo, quod capit pretiosum. Et ad aes, ad argentum, ad aurum significandum adhibebatur: aes quidem in singulis nummis, argenti nummorum a)qroi/smata, auri et materias ipsas seu libras. In aere et singulis numismatibus successit in locum veteris, et dupondii, et sestertii, postquam hic ex argento fieri desiit. Dupondius uncia [orig: unci‚] constans aeris, asses semiunciales valebat duos; Sestertius argenteus eiusdem generis quatrussis. Crevit interim pretium aeris, asse ad quadrantem redacto. Sic aes, quod prius dupondii fuerat, quatuor assibus suffecit, et prodiit Follis aere dupondii, pretio sestertii: Non tamen, ut quatuor sestertii, sic quatuor Folles, sed quinque faciebant denarium. Nam libra argenti centum denariis, quadringentis sestertiis aestimata, quingentis aequiparatur Follibus etc. Et tunc argentum ad aes fuit, ut 1. ad 41. Libra auri ad argentum decupla, ut quatuor milia sestertium, mille denarium, ita quinque milia efficiebat Follium sive assium viginti milia, quae librae aeris 416. cum excurrentibus octo follibus. Et sic erat aurum ad aes ut 1. ad 416. Itaque aureus Romanus, ut 25. denarios, centum sestertios, ita 125. habebat Folles; quod valuit ante Constantinum, et sub eo, usque ad Consulatum Anicii Paullini, et Ceionii Iuliani. Sexto suo Consulatu, i. e. ante quinquennium, veteranis ad instrumentum rusticum emendum dari 25. m. Follium constituerat, ut est in l. 3. Cod. Theod. de Veteranis: quae sunt 50. librae argenti, aeris librarum 2083. Eadem veteris argenti sunt vicena milia sestertium, quinque milia denarium; illa ipsa summa, quam praemerito Augustus Praetorianis post sedecim annorum stipendia decreverat, teste Dione: quum legionariis post 20. annorum militiam tantum tria milia denarium seu duodena milia nummum adsignasset. Sed id discrimen sustulit Constantinus etc. Vide Ioh. Frid. Gronov. de Pec. vet. l. 4. c. 16. Frat et Follis modus auri oblaticii, quod Senatores Principibus, ex instituto Constantini Mag. uti Zosimus habet, pendebant ex censu, locupletiores auri libras octo, mediocres quatuor, tenuiores duas. Si qui praebitiones eorum implere non valerent, velut tenuissimos Senatorum, obligabat septem solidorum praestatio, ut loquuntur leges 4. et 12. Cod. Theod. l. 6. tit. 2. et l. 12. Cod eodem de proximis comit. dispos. et l. 2. Cod. Iustin. de Praetoribus. Heic ingemiscit Gronov. Heu me! magne Regum Senatus quo recidistis? Parum erat eripi vobis imperium, aerarium, provincias; nisi et tributarii fierctis


page 288, image: s0288a

illis quibus olim imperabatis, quorum provincias ornari vestrum erat beneficium, qui sua [orig: su‚] confessione servire vobis debebant, et universis civibus sepe et plerumque etiam singulis: nisi e visceribus vestris saginaretur comitatus magna [orig: magn‚] parte barbarus, barbarus miles, cousque donec et vos et ipsos, qui servitutem vestram quottidie vos pascere cogebant, et omnia sustulit. Hunc exitum habuit sinistra pietas civitatum cum toto orbe Romano communicantium, ut non provinciales civium honorem, sed cives et ipse Senatus stipendiorum vilitatem subirent. Demere tamen et iniuriam illis et sibi pudorem voluere [orig: voluÍre] Arcadius et Honorius dicta l. 2. Sed sero, et postquam, quod Patribus relinquebatur, non ipsis, sed Alarico et Odoacro et horum pellitis satellitibus, condonabatur. Idem sub finem capitis. Tandem Epiphan. Follem kata\ dhnarismo\n describens, inquit: fo/llis2, o(\ kai\ balla/ntion diplou=n de/ e)stin u(po\ du/o a)rgurw=n kai\ h(/misu sugkei/menon, oi(/ gi/nontaisi/ dhna/ria, i. e. Follis qui et sacculus, a duplicatione nominatur: duo namque sunt ac semis argentei, quis faciunt minutos denarios 250. Unde colligere est, diversa Follium fuisse genera. Vide eundem Gronov. Op. laudato, l. 2. c. 6. et supra: nec non quae infra dicemus in voce Phollis.

FOLMARUS praepositus Ecclesiae, in Franconia A. C. 1180. eruditione inclitus.

FOMES apud Macrob. Sat. l. 2. c. 8. Aestimavit fomitem esse quendam, et ignitabulum ingenii virtutisque, si mens et corpus hominis vino flagret: prorie materia est levis et arida, quo excipitur et fovetur ignis excussus, et excusus, ab ignitabulo. Et quidem Festus sic assulas vocat, quae ex arboribus excutiuntur inter caedendum; Opilius vero non nisi eas iam excussas id nominis mereri ait, apud eundem. Certe fomites dicta esse ta\ peleki/smata, assulas securibus excussas, hinc firmatur, quod fomo, vetus verbum, peleki/zw est, et dolo. Glossae, pelekw=, dolo, fomo. Et alibi, a)popeleki/zw, defomo, dedolo. Unde confomare, in illo Catulli, Carm. 19. v. 3.

----- Rustica [orig: Rustic‚] confomata securi.

At Serv. ex Clodii Comm. l. 4. Fomites assulae ambustae, ligna excavata a sungis nomine accepto. Quod ideo dicit, quia fungi pro fomitibus prius erant et escae dicebantur, unde recentioribus Medicis Graecis i)/skai fungi sunt arboribus innascentes. Dicta autem ligna huiusmodi arida, seu assulae ambustae, fru/gia Graecis, item fru/gana. Hesych. fru/gion, cu/lon chro\n. Glossae, fomites. fru/gana. Latine cremia quoque, unde cremiales arbores. Cuiusmodi assulis certo modo dispositis incensisque, oi( puroma/nteis2 igni spices, olim ad vaticinia usi fuere [orig: fuÍre], uti videre est apud Scholiast. Aristoph. in Pace,

*ou)k ou)=n dokw= soi\ mantikw=s2 to\ fru/ganon ti/qesqai.
Nonne videor tibi ex Vatum disciplina fomitem ponere?

Sed et folia hac fini adhibita. Plin. l. 16. c. 40. Teritur lignum ligno, ignemque concipit attritn, excipiente materia [orig: materi‚] aridi, fomitis, fungi vel foliorum. Sulpurata postmodum, ibid. ut et apud Isid. Unde Dalechampius Notis ad dl. locum. Eam (materiam aridam) olim lucubrum vocaverunt [orig: vocavÍrunt]. Paratur fere ex sulpuratis, fungis arborum insolatis et arefactis, acie sive acu nimirum carpto carminatoque lino, vel stupa --- --- *luxnayi/an Gloss. vetus appellat, Canapuram Scalig. Vide quoque Salmas. ad Solin. p. 180. et 181. De Fomite vero accenso, quem Olgerdus Mag. Lithuaniae Dux Demet rii Ivanovicii Mag. Moscoviae Ducis minis irritatus, huic misit, antequam ille exstingueretur, se Moscuae futurum et arci illius hastam suam illisurum professus, Guagninum Descript. Lithuaniae. Apud Marc. Capellam de Nuptiis Mercurii et Philologiae l. 6. ubi de Pallade,

Virgo armata, decens, Rerum Sapientia, Pallas,
Aethereus Fomes, Mens et Sollertia Fati etc.

Vox ignem vivisicum, calorem omnia vegetantem, aethereum vitalemque spiritum, in calore omnia vivificantem, et foventem notat, Barthio: qui de Iove ipso multis initio Arati sui Avienum eundem in modum loqui addit, quemadmodum de Sole eiusdem Capellae hoc,

Ignoti vis celsa Patris, vel prima propago,
Fomes sensificus, mentis Fons, lucis origo.

Vide cum Animadvers. ad Pap. Stat. Theb. l. 2. v. 242.

De Iove mutatosque velint transumere cultus.

FONDURA Regio Americae Septentrionalis, media inter Iucatanam, et Nicaraguam: Trugillum coloniam huc deduxit Franciscus Casanus A. C. 1505. nomine ductuque Ferdinandi Cortesii, sed Coiumbus A. C. 1502. prius hoc totum Fondurae latus quarta [orig: quart‚] sua [orig: su‚] navigatione ad nominis usque Dei Portum detexerat quaerens pervii alicuius fretri angustias, per quas ad ultimum Orientem navigari posset, sed irrito conatu Ioh. Matal. Metell.

FONOLIADUM vel vulgo, FENOULLET, locus Galliae, in Aquitania, sedes Archidiaconi, unius ex IV. Ecclesiae Narbonensis quorum reliqui sunt, Archidiaconus maior Narbon. Archidiac. Corbariensis, et Archiep. Redensis. Hadr. Vales. in voce Narbo. Hinc ager Fonoliadensis, vulgo Fenolhedes, Hieronymo Zuritae memoratus Era [orig: Er‚] 1216. Castellania est in Dioecesi Electensi, quadraginta duos continens vicos. Vide eundem in voce, Minerva Castrum.

FONS Neptuni inventum, vide infra, a fundendo, quod aquam fundant, dictus, scaturigo aquarum perennis, atque hinc inter rudis illius Antiquitatis Numina fuit. Mart. l. 4. Epigr. 57. v. 7. cuius epigraphe ad Faustinum.



image: s0288b

Ergo sacri fontes et littora grata valete
Nympharum pariter, Nereidumque domus.

Ubi sacros vocat, ob divinitatis opinionem, quemadmodum i(erou\s2 potamou\s2 Graeci, dia\ to\ a)e/nnaon,inquit Eustath. ad Odyss. l. propter perennem fluxum. Certe Persae ab horum cultu u(drola/trai dicti sunt, non minusac ab ignis veneratione pursola/trai: quos proin eousque coluerunt [orig: coluÍrunt], ut nec faciem aqua [orig: aqu‚] eorum lavarent, neque aliter attingerent, quam potus gratia et ob plantarum curam, Herald. ad Mart. Atque hinc *krhni/des2 Nymphae ( krh/nh namque fons est) communi aliorum daemonum cultu, aris, autris, templis honoratae. Indidem oracula petita, quo phgomantei/a (nam phgh\ itidem fontem notat) Gentilium multiplex spectat, quos sortes in profundum aliquem Fontem, divinandi gratia [orig: grati‚], iactasse legimus, apud Suet. Tib. c. 14. ubi ait: Cum iuxta patavium adiisset Geryonis oraculum, sorte tracta [orig: tract‚], qua [orig: qu‚] monebatur, ut de consultationibus in Aponi fontem talos aureos iaceret, evenit, ut summum numerum iacti ab eo ostenderent, hodieque sub aqua visuntur ii tali. Quod Isaac. Casaub. in Graecorum consuetudine moribusque fuisse, ostendit ex Sozomeno Hist. Eccl. l. 5. c. 19. allato etiam exemplo Inus sontis, ex Paus. in Laconicis. Et allusit Claud. de 6. Honorii Consulatu, Carm. 28. v. 513.

----- Cumque omnibus una
Sit natura vadis, similes ut corporis umbras
Ostendant: haec sola novam iactantia sortem,
Humanos properant imitari flumina mores.

Rossaeus Artis huius quinque distinctas species recenset: 1. Cuns haustu fontium vates se fieri credebant, oi( tw=n a)por)r(h/twn u(da/twn peo/ntes2 mantikoi\ geno/menoi, Aristid. Orat. de Puteo. Quo nomine Castalius fons, in Baeotia, olim celebris fuit. Stat. Theb. l. 4. v. 38.

----- nec enim altior ulli
Mens hausto de fonte venit -----

2. Cum in eos aliquid coniciebant, attendentes an sideret id, an supernataret. Quo fine in fontem Inus [orig: InŻs] modo dictum placentas proicere moris fuisse, legas apud Paus. ubi supra. 3. Cum imagines earum rerum, quas scire desiderabant, in fontibus quaerebant, uti de fonte Apollinis Phryxaei, in Achaia legimus. 4. Cum immissis in fontes phialis vitreis de morbi eventu inde auguria captabant, illas extractas iterum inspiciendo. 5. Cum tres lapillos in fontes proicientes observabant, quales in descendendo gyros facerent. Quam in rem vide Franc. Rossaeum Archaeologiae Atticae l. 7. c. 2. Proin dona quaedam in Fontes, seu accepti beneficii praemia, coniciebant, percepta [orig: percept‚] sorte discessuri, non minus ac illi, qui Oracula consulebant, donaria votiva templorum seu tholis seu parietibus affigebant. C. Plin. l. 8. Ep. 8. Hunc subter fons exit et exprimitur pluribus venis, sed imparibus, eluctatusque facit gurgitem, qui lato gremio patescit, purus et vitreus, ut numerare iactas stipes et relucentes calculos possis. Ubi stipes in fundum coniectas apparet, sed et alia donaria iuxta affigebantur. Unde iterum Claud. de Apono, Carm. 49. v. 37.

Tunc omnem liquidi vallem mirabere fundi.
Tunc veteres hastae, regia dona, micant.

Ita nihil tam purum limpidumque, quod non sordibus suis superstitio conspurcare fuerit causa. Vide Th. Dempster. Paralip. in Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 2. c. 7. Laudabantur enim hanc in rem ii praecipue, qui vitrea perspicuitate visum ad imum usque fundum admitterent. Unde Poeta, de fonte,

--- --- vitreus pellucidus undis.

Horat. l. 3. Carm. Od. 13. Initio.

Ű fons Blandusiae splendidior vitro.

Et quia cuilibet Numini suum ei)/dwlon, suam effigiem dabant Gentiles, Aegyptii canales salientesque sacrorum fontium leontomo/rfous2, leonina facie fabricabant, uti ex Oro docet Salmas. ad Solin. p. 431. etc. Duravit superstitio recentius quoque inaevum. Fontibus enim et lignis sacrificasse olim Cattos sive Hessos, antequam a S. Winfrido, cognom. Bonifacio, primo Ep. Moguntino, converterentur, docet Willibaldus, primus Ep. Eistetensis, cuius librum edidit Canisius Antiqq. Lect. part. 2. et Serrarius, una cum Bonifacii Epistolis. Eundem Bohemos cultum quoque Fontibus praestitisse, legimus apud Ioh. Dubravium Hist. Bohem. l. 1. Qui et huic rei firmandae de Nympharum ab hac gente cultu et id genus Numinum, verba adducit e Procopii Hist. Goth. l. 9. sic scribit: Cetera in Boiemia tranquilla erant, nisi quod ad vomitum superstitiosi rursus revertebantur, Lares et Lemures colentes, victimasque tuns ad fontes, tum ad lucos et compita mactantes. Sed et Peruani, Novi Orbis incolae, non solum Mare pro Deo habuere [orig: habuÍre], Mammacocha illud appellantes; sed et flumina Fontesque, divinis honoribus affecere [orig: affecÍre], antequam illo Regno potirentur Hispani teste Ioh. a Costa l, 5. c. 2. et 4. Vide Voss. de Idolol. l. 3. c. 82. et infra Fontium excultores. Imo et Fontis Dei mentio apud Arnob. adv. Gentes l. 3. qui eum Iani fil. facit, Varronem de Ling. Lat. l. 5. Cic. de LL. Martian. Capellam de Nuptiis Philolog. l. 1. cuius sacra Fontinalia, ut infra videbimus. Sanctior eorum usus quod philosophandi loca antiquissimis temporibus Fontes fuisse legimus. Unde iuxta Fontes Beersabae, lucos sibi et amoena vireta plantasse Abrahamus Patr. legitur Genes. c. 21. v. 19. et Christus, ad Fontem Iacobi considens, ad Samaritanam primo, dein ad discipulos suos, de Rebus ad Regnum caelorum spectantibus, disseruit, Ioh. c. 4.


image: s0289a

v. 6. et seqq. Nempe prima haec urbium origo fuit. Ad Fontem conveniebant pauci aliqui primitus, ac prope eum casam erigebant, hac commoditate e propinquo usuri. Mox pluribus ibidem casis eiusmodi exstructis vicus ortus est, a. Gr. phgh\, pagus appellatus: plures postmodum pagi in unum corpus coeuntes opp. effecerunt [orig: effecÍrunt]; oppidorumque semper insigne decus habitum fontes salubri aqua [orig: aqu‚] perpetuo manantes. A Fonte, dicti Fontani, qui fontium apud Romanos curam gessere [orig: gessÍre], memorati Mart. l. 7. Epigr. 14. cuius epigraphe ad Arginum puerum

Securus licet hos fontes, Argine mimstres
Nil faciunt Nymphae: ne velit ipse, cave.

ubi de fonte in aedibus Stellae agit. Hos non magis Aquariorum, quam pocillatorum turbae, annumerari vult Pignor. l. de Servis: ubi ex Iuriscoss. vasa haec rccensent salientibus aquis accommodata: Plumbeum castellum, fistulas sub terra missas, ahenum lateribus circumstructum, fistulas fictiles, epistomia, canales, automata, cantharos, personas, crateres, vasa aenea. Idem expressiones aquarum Silanos dictos, earumque modulos aut ad unciarum, aut ad digitorum rationem, institutas esse, ait. Unde factum, ut apud Paulum IC. in Epistola nescio cuius legamus, u(/datos2 tou= r(e/ontos2 da/ktulon, aquae fluentis digitum: apposite ad veterem Inscr. Suessanam, in qua ordo Decurionum Coloniae Suessae C. Titio cuidam Chresimo permittit, Ut. aquae. digitus. in. domo, eius. flueret. Vide quoque infra Saltentes, it. Silani etc. Plura de Fontibus, iis inprimis, qui prae caereris aliqua [orig: aliqu‚] re notabiles, vide praeter Plin. l. 2. c. 88. alibique, apud Voss. de Idolo. l. 2. c. 63. 70. et 73. etc. Auctorem Sinae et Eur. c. 28. Auctorem Anon. Orbis Terr. Georg. et Civ. c. 3. ß. 21. Alios. Apud Ecclesiasticos Scriptores, Fons, vas est in Baptisterio, in quod baptizandi descendebant: kolumbh/qra et decamenh\ Graecis, uti pluribus ostendit C. du Fresne Descript. S. Sophiae n. 83. Unde Descensus ad fontem, tit. Carminis a Canisio editi Antiqq. Lection. Tom. V. p. 745. quo describitur Litania, quae canebatur, dum baptizandi ad Fontes deducebanrur:

Mitte sanctum nunc amborum
Spiritum paraclitum,
In hanc plebem, quam recentem
Fons Baptismi parturit.

Influebant autem in Baptisteriorum fontes aquae vivae, per fistulas, canales et aquaeductus, ut colligere est ex Ennodio Carm. 149. Anastasio Bibl. in Hadr. Alios: Atque interdum per columnas in medio fontium perforatas effluebant, ut idem Anastasius refert in Hilaro, ubi de Baptisterio Basilicae Constantinianae. Interdum per figuras animalium, v. g. cervorum, Ibid. agnorum, apud eundem in Slvestro etc. Vide quoque infra aliquid in voce Puteus. Aliud quid sonat, Fons aureus, cumgemmis, in vet. Scheda apud Browerum Ann. Trevir. l. 8. n. 114. ubi vas notat, in quo aqua, ad Missae sacrificium, ut vocant, in communione Rom. reponitur, vide C. du Fresne Gloss.

FONS Aethiopis erat in via qua [orig: qu‚] ab Ierusalem Gazam itur, nec longe ab Azoto, teste Sansone: et is est ad cuius aquas Eunuchum Candacis Reginae Aethiopum baptizavit Philippus Diaconus, ut fidem faciunt sacrae pagninae Act. c. 8. v. 27. et 38.

FONS Aureus vide supra Fons.

FONS Bellaqueus seu Fons aquae pulchrae, Fontainebleau, burgus cultissimus Galliae, in provincia Insulae Franciae, et in Hurepoesio tractu, cum palatio superbissimo, a Francisco I. qui insigni Bibliotheca locum ornavit, et Henrico IV. Regibus exstructo: ubi peramoenus Regis secessus, in medio silvae cognominis. Hunc locum secessum, et eremum suam appellare solitus est. iam olim Ludovicus IX. Sancti cognomen meritus. Vix una leuca distat a fluvio Sequana, 4. a Meloduno, et 14. a Parisiis in Austr. Vide Duchenium rech. des ant. de France. Hic [orig: HÓc] colloquium inter Philippum Mornaeum, et Cardin. Perronium de aliquot controversis Religionis capitibus, coram Henrico IV. Rege, in conventu illustrium utrinque virorum habitum est, A. C. 1600.

FONS Bliaudi Fontainebleau, villa regia Galliae nobilissima atque cultissima, in silva Bieria, quae vulgo la forest de Biere, et a palatio hocce magnificentissimo la forest de Fontainebleau, pagoque Wastinensi: a nomine vici et fonte ibi oriente dicta. Vide Hadr. Vales. Not. Gall. et supra.

FONS Calcarius vel Forum Calcarium vulgo Forcalquier, locus Galliae, in Provincia, Auctori incerto, cuius Chronicon desinit in A. C. 1290. a Catello editum, memoratus: Quum in A. C. 1265. Carolum Regem, Ducem Apuliae, Principem Capuae, Comitem Andigaviae, Provinciae, Fontis Calcariae (potius Calcarii) nuncupat. Olim enim, qui in Provincia dominabantur, modo Comites Provinciae et Foricalcarii, vel Forcalquerii: modo a capite regionis, Comites Arelatenses, aut Areletensium dicti sunt. Hadr. Vales. Not. Gall. in voce Provincia.

FONS Ebraldi Fonteurault, oppid. Galliae, in Andegavensi provincia, Baudr. in Pictonibus habet Vales. agroque Pictavensi, cum Abbatia percelebri Virginum, A. C. 1106. a Roberto de Arbrisello, in confinio Andium, Turonum, et Pictonum condita, quarum Abbatissa etiam viris huius Ordinis praeest. Inter Abbatissas 15. numerantur Principes feminae, e quibus quinque e familia Borbonia: crevitque tam brevi coetus, ut 50. ann. ab ordine fundato 5. vel 6. milia virginum ei nomen dederint. Vide Morerium Dict. Hist. Est in confinio Turonensis provinciae. Vix una [orig: un‚] leuca [orig: leuc‚] distat a Ligeri fluv. 3. a Salmurio in Eur. et 5. a Chinonio in Occas.

FONS Elisaei scaturiens e pede montis Quarentanae, fluvium generat uberrimum ac saluberrimum: Prope hunc fontem arbores crescunt prunorum instar, spinosae tamen, in quibus flores nascuntur, quos rosas Hiericuntinas vulgus appellat, mirandi effectus.


page 289, image: s0289b

Nocte enim natalitia [orig: nataliti‚] nostri Salvatoris paulatim hiant, atque inde se recludunt, licet siccae sint et aridae, in testimonium virginei partus. Saligniac. l. 10. c. 6. Est in tribu Beniamin.

FONS et piscina Gabaon Hic [orig: HÓc] duodecim pueri ex parte David, et totidem ex parte Isboseth pugnaverunt [orig: pugnavÍrunt], et mutuis ictibus ad unum confecerunt [orig: confecÍrunt], unde loco nomen inditum Ager robustorum. 2. Reg. c. 2. v. 24. Est in tribu Beniamin.

FONS Hortorum Lib. Cantic. fluv. Adonis, qui Canis nominatur, teste Postello, qui per Phoeniciam exmonte Libano, seu Antilibano, in are Syrium aud Berytum decurrit. Ferrar. Baudr. puteus est aquarum viventium, quae fluunt impetu de monte Libano.

FONS Iacob in tribu Ephraim: Ad hunc puteum Iesus fatigatus sedens, cum muliere Samaritana locutus est de aqua viva, et adorando DEo in spiritu et veritate.

FONS Iovis Plin. apud Dodonem in Epiro mirus, faces exstinctas accensas exstinguens.

FONS Rapidus Script. Hisp. Fuente rabia, Fonterabia, opp. cum arce firmissima adversus Gallos Hispaniae Tarraconensis, in ora Vardulorum, apud Olarsonem opp. excisum, a Gothis A. C. 625. conditum, inter Baionam urbem Aquitaniae, et Sebastionopolim opp. 5. leucis dissitum. Ferrar. Baudr. Fontarabie Gallis, opp. est munitum Guipuscoae provinciae, in ora maris Aquitanici, ad ostra Bidassoae fluvii, in ipso limite Galliae, 3. leucis a Sebastianopoli in Ort. eratque antiquitus in Aquitania, ut multi opinantur.

FONS Rogi vulgo Fontrouge, Monast. a Romano quodam Monacho aedificatum in pago Antissiodorensi. Hadr. Vales. Not. Gall.

FONS Samariae qui dicitur alternis coloribus quater in anno variari, vitidi scilicet, sanguineo, turbido, et limpido. Est in tribu Ephraim.

FONS Samson Hic [orig: HÓc] sitienti Samsoni produxit Deus fontem aquae e dente molari maxillae asini, unde locus nomen retinuit, et ostendebatur. Est in tribu Dan.

FONS Solis in Cyrenaica, sic dictus, quod Solis per cardines motu, calore et algore variatur. Eius meminere [orig: meminÍre] Herod. l. 4. c. 181. Diod. et Arrian. Ovid. Met. l. 15. v. 309.

----- Medio tua corniger Hammon,
Unda die gelida est, ortuque obituque calescit.

Sil. Ital. Punic. Bell. l. 3. v. 670.

Stat fano vicina (novum, et memorabile) lympha,
Quae nascente die, quae deficiente tepescit,
Quaeque riget medium cum sol accendit Olympum,
Atque eadem rursus nocturnis fervet in umbris.
Nomina fontium aliquot apud veteres.

FONS Vennae vulgo Fouvent, castrum Galliae, in Lingonibus. Hadr. Vales. in hac voce etc. Acidulas et Fontes vinosos, in Germania, videre est ad opp. Sualbach; in Gallia ad opp. S. Baldomani, in agro Ludgunensi, quibus nomen le Fontainefort, quasi dicas, Fons fortis. Alios in Aquitania, prope urbem Bessam; in Hispania, prope S. Mauritii vicum etc. Nec omittendus Fons iuxta Paterbornam Methorn vulgo, cuius unus rivus aqua [orig: aqu‚] clara [orig: clar‚], subcoerulea [orig: subcoerule‚], tepida [orig: tepid‚] et ebullienti fluit; Alter frigida [orig: frigid‚], turbida [orig: turbid‚], albicanti et sapore fortiori praedita [orig: praedit‚]; Tertius mediae inter utrumque naturae, aqua [orig: aqu‚] subviridi, clara [orig: clar‚], acidique nec iniucundi sporis: E quorum medio quae bibunt aves, mox tremere incipiunt, et convulsionibus correptae moriuntur, compertumque est esctarum pulmones et intestina quasi contracta apparuisse. In Xansia regni Sinensis provincia magno numero videre est Fontes Igneos, quibus etiam ad coctionem incolae utuntur, Neuhofius Itin. Chin. p. 12. In Herefordiensi Com. Angliae, prope Castellum Richardi Richards Castle fons est Fons Ossium, vulgo the Bonewell, communiter dictus, quod officulis fluat, iis, qui in ranis sunt, non dissimilibus; quae licet omnia eximantur, postridie eadem tamen copia [orig: copi‚] scatet. Plura talia Fontium miracula vide apud Varenium Geogr. l. 1. c. 7. Prop. 17. Acidalia, Boeotiae apud Orchomenon. Aganippe, Boeotiae, ad Heliconem montem. Albuneus, in Latio, apud Tybur. Arethusa, apud Syracusas, in Sicilia. Callirrhoe, apud Athenas, in Attica. Castalius, Phocidis, ad Parnassi montis radices. Clitorius, apud Clitorium urbem Arcadiae. Cruno, Atticae. Cyane apud Syracusas, in Sicilia. Dirce, apud Thebas, Boeotiae. Dircenna, apud Bilbilim, Hispaniae. Gargaphie, apud Plateas, in Boeotia. Hippocrene, ad Heliconem montem. Libethros, Magnesiae, in Thessalia. Liriope, apud Thespias, in Boeotia; ubi Narcissus puer suflocatus. Magaea, apud Syracusas in Sicilia. Salmacis, Cariae, apud Halicarnasaum, qui est Salmax. Virbius, Laconiae, in Peloponneso.

FONTANAE opp. olim Burgundiae, S Bernardi, cui pater erat Tecelinus Miles, natalibus celebre, vicus nunc est ad Albae ripam, inter Claram vallem, et Barrum Albense, sed huic propior. Item opp. in finibus Tungrorum, seu Leodiensium, patria Philippi, qui scripsit de miraculis Bernardi. Hadr. Vales. Not. Gall.

FONTANELLA pag. Gall. Celt. ad Sequanam fluv. in territ. Rhotomagensi, cum coenobio celeberr. a Wandregisilo, cognom. Wandone, tempore Chlodovei iun. in eremo Gemeticensi, cum 4.


page 290, image: s0290a

basilicis extracto 12. mill. pass. a Rhotomago. Vulgo Fontanelle, a fonte uberrimo praefluente; sed coenobium a conditore, et Abbate primo, modo Fontenelle, modo S. Vandrille dicitur. Habet a Sept. Occ. et Mer. montes vitiferos, ac densas silvas; ab Or. fontem uberrimum, qui passus 1300. emensus in Sequanam decurrit; fluv. item mirabilem, quevi in Aquilonari plaga coenobii ortus, ad Mer. in Sequanam similiter influit: inter haec autem duo flumina prata Monachorum amoena et irrigua. Est et Fontanella, in Hannonia, Monasterio puellarum celebris, l'Abbaye de Fontenelle en Hainaut, ubi Iohanna soror Philippi VI. socurs Ludovici Bav. et Eduardi III. Angl. Regis amisso marito Vilhelmo Bono, sepulta est. Vide Hadr. Vales. Not. Gall.

FONTANARIUS Sertorius vide Sertorius.

FONTANETUM locus agri Antissiodorensis, in quo Lotharius a fratribus Carolo, et Ludovico, acie victus est, A. C. 841. Vulgo Fontenay. Item castrum in Pictonibus, Malliaco proximum, similiter Fontenay: cum aliud non procul a Niortio Fontenay dicatur, nunc vici magis, quam castri nomine dignum, postquam a Ludovico IX. funditus eversum est, A. C. 1242. Idem.

FONTANI Ministri apud Mart. l. 7. Epigr. 14. indigitati. cuius Epigraphe in Agrinum Puerum.

Securus licet hos fontes, Agrine, ministres,

non tam Aquariorum, qui aquas et salientes curabant, pro familiarum qua [orig: qu‚] usu, qua [orig: qu‚] voluptate; quam Pocillatorum turbae, adscribendi, vide Laur. Pignor. Comm. de Servis, et hic [orig: hÓc] passim.

FONTANIA sacra fontium, quae fiebant coronatis puteis, et fontibus. Varro et Festus.

FONTANUS Nicolaus, vide Nicolaus.

FONTARABIA frustra a Condaeo Principe obsessa, qui non parva [orig: parv‚] clade ibidem affectus est, A. C. 1640. Vide Fons Rapidus.

FONTECLI vulgo la Fondazza, pag. olim Aemiliae, nunc rus, cum castro parvo diruto, inter Placentiam, et Parmam.

FONTEJA Virgo Vestalis, M. Fonteii soror. Cic. pro Fonteio.

FONTEJUS [1] Agrippa Tac. Hist. l. 3. c. 46. Asiae Proconsul, Maesiae praepositus.

FONTEJUS [2] Capito. Horat. l. 1. Serm. Sat. 5. v. 32.

----- Capitoque simul Fonteius, ad unguem
Factus homo, Antoni non ut magis alter amicus.

FONTEJUS [3] Capito, in Germania, post caedem Neronis, turbare coeptavit: ideo a Cornelio Aquino, et Fabio Valente, legatis legionum, interfectus est, antequam a Galba iuberentur. Tac. Hist. l. 1. c. 7. Fuere [orig: FuÍre], qui crederent Capitonem, ut avaritia [orig: avariti‚], et libidine foedum ac maculosum; ita cogitatione rerum novarum abstinuisse: sed a legatis bellum suadentibus, postquam impellere nequiverint, crimen ac dolum compositum. Vide et Caius, et Lucius.

M. FONTEJUS amator historiarum, memoratur Fl. Vopisco in Firmo.

FONTENAEA vulgo FONTENAY illustris in Gallia Familia, Rohaneae ramus. Carolus enim Ioh. II. fil. minor, pater fuit Ludovici (quo genitus Ludovicus cognom. Magnus, Dominos, vel, uti nunc vocantur, Principes Guimene, Duces de Montbazon, et Comites Rupefortios sevit) et Petri Dni. de Gie, Marescalli Franciae: cuius fil. fuit Carolus Dn. de Gie et du Verger, (cuius posteritas in nepotibus defecit) et Petrus Dn. de Fontenay maritus Annae, quae haeres primarii Rohanai rami fuerat: Unde in huius posteris iterium Vicecomitum de Rohan Princ. de Leon et Dn. de Soubize, titulus continuatus est, ac demum Ducalis corona accessit. Donec ultimus masculus ex ea vitam clausit, seu Henricus Dux A. C. 1638. ex vulnere in praelio Reinfeldensi accepto, seu fil. eius (de cuius natalibus magna [orig: magn‚] contentione agitatum est) Tancredus, in Parisiensibus motibus exstinctus, successione, per Margaritam Henrici filiam, in domum Chabotiam illata [orig: illat‚], vide Phil. Iac. Spener. Theatro Nobil. Eur. Part. 1. in Ind.

FONTENAEUM [1] Burgus prope Antissiodorum, celebris memorabili ab omni aevo praelio, inter Ludovici Pii Imp. filios, Carolum Calvum, et Ludovicum Germ. ab una parte, et Lotharium Imp. cum Pipino fratris filio ab altera: quo priores victores evaserunt [orig: evasÍrunt]. A. C. 841. Vide Fontanetum.

FONTENAEUM [2] urbs lepida Pictavensis prov. infer. ad radices collis, ad amnem Vendeam, nundinis dives effecta. 5. leuc. a Marano in Bor. 3. a Malleaco, 7. ab ora Oceani Aquitanici. Fontenay le Comte.

FONTES pagus Insubriae, apud Aronam, nunc Fontanetum, a multis fontibus. Hic [orig: HÓc] plures exstant inscriptiones antiquae marm.

FONTES Aponi Thermae sunt a vett, celebratae in agro Paravino, Venetorum ditionis; hodie Bagni d'Abano, ut Leander scribit.

FONTES Vinosi vide Vinosi.

de FONTIBUS Petrus, vide Petrus.

FONTINALIA erant Fontium sacra, apud Romanos, d. 3. Idus Octobr. celebrari solita. A fonte, inquit Varro de Ling. Lat. l. 5. quod is dies feriae eius: ab eo autem tum et in fomes coronas iaciunt et puteos coronant, Festus. Ios. Scalig. Coniect. in Varronem d. l. notat, Fontinalia sacra fuisse, et ferias eius fontis, cuius delubrum fuerit, iuxta portam Capenam, unde et ipsa Fontinalis dicta sit.

FONTINALIS Porta urbis Romae ob propinquitatem scaturientium fontium, eadem Capena vocatur.

FONTIUM Excultores vide supra Facularum Accensores.

FONTIUS Bartholomaeus, vide Bartholomaeus.

FONTUS Iani fil. apud Arnob. adv. Gentes l. 3.