December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMUS SECVNDVS Literas D, E, F, G, H, I, K, L, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

page 274, image: s0274a

FLAVIUM [2] Axalitanum nunc Lora, opp. apud Baetim fluv. inter Hispalim 9. Cordubam 13. leuc. ol. municipium. Dicitur et Axalita.

FLAVIUM [3] Brigantium Ptol Callaicorum urbs in Portu magno hodie Compofteiia. Item Flavium Noriciopp. Plinl. l. 3. c. 24. hodie S. Andres, teste Lazio. urbs Carinthiae; sub Archiep. tamen Salisb. ad Lavantum fluv. qui 2. leuc. infra in Dravum se exonerat. 9. mill. Germ. a Labaco in Bor. Media inter Claudiam ad Occ. et Graeciam ad Ort.

FLAVIUS [1] nomen familiae Romanae, non admodum illustris. Suet. in Verspas. c. 1.

FLAVIUS [2] Arminii frater, sed eidem discors. Nam in exercitu Rom. sub Tiberio, contra populares Germ. militavit, et in conflictu oculum amisit alterum, insigm erga Rom. fide, Tac. Ann. l. 2. c. 9.

FLAVIUS [3] praenom. Caius, Marci Bruti, Caesaris percusioris, legatus pro Praetore.

FLAVIUS [4] Avienus Cos. cum Pompeio, A. U. C. 1254.

FLAVIUS [5] Antiochianus Cos. cum L. Orphito. A U. C. 1022.

FLAVIUS [6] Basilicus Cos. cum Herminericho. A. U. C. 1218.

FLAVIUS [7] Claudius 23. Rom. Imp. A. U. C. 1021. hic Aureolum vicit, ac imperio exuit, Gothos fudit caeciditque ad 23000.

FLAVIUS [8] Clemens Cos. cum Domitiano Caesare, A. U. C. 847.

FLAVIUS [9] Nepos Tribunus militum, post patefactam coniutationem Pisonianam, tribunatu a Nerone exutus, ob suspicionem. Tac. Ann. l. 15. c. 71.

FLAVIUS [10] Promotus Cos. cum Flavio Timasio, A. U. C. 1141.

FLAVIUS [11] Sabinus a Nerone praef. urbis constitutus, dein ab Othone confirmatus. Tac. Hist. l. 1. c. 46.

FLAVIUS [12] Scevinus Senatorii ordinis, luxu dissolutus, ac somno languidus, particeps coniurationis cum Pisone in Neronem. Acit. Ann. l. 15. c. 40. Ineam rem pugionem templo salutis in Hetruria, sive ut alii tradidere [orig: tradidÍre], Fortunae Ferentano in opp. detraxit gestavitque velut magni operis sacrum. c. 53.

FLAVIUS [13] Stilico Cos. cum Aureliano Caeiare, A. U. G. 1151.

FLAVIUS [14] Val Valentinianus, 42. Rom. Imp. cum Valente, A. U. C. 1118.

FLAVIUS [15] Varro Cos. cum Tertullo, A. U. C. 1163.

FLAVIUS [16] Veianus Niger Tribunus Militum, qui Subrium, iussu Neronis, confecit Tacit. Annl. l. 15. c. 67.

FLAVIUS [17] Vespasianus vide Vespasianus.

FLAVONA opp Illyrici extremum, Ptol. et Plinl. l. 3. c 21. ubi tamen quidam Flammona legunt. In monte, ubi fons viginti duo molendina per declive trudit, anteqam in planum deveniatur, Leand. Albert. descr. Ital.

FLECCHIA recentioribus Flexia vulgo la Fleche. opp. est Gall. non ignobile in finibus Andicavorum, ad Lidericum fluv. An a sagitta, quae Gall. une fleche, an a turri aliqua, structura [orig: structur‚] sagittae erecta [orig: erect‚]. Hic [orig: HÓc] Iesuitarum celebre Collegium. Hadr. Vales. Not. Gall.

FLECKENSTENIA Familia Germaniae illustris, ad Henricum, qui A. C. 942. in torneamentis Rotenburgicis Societatis Rhenanae caput electus perhibetur, originem suam refert. Sub finem fere saeculi decimi tertii postea, in duas lineas abiit, quarum altera a Rudolpho orta, axioma Baronum de Dachstul, A. C. 1389. titulo coniugil obtinuisse dicitur, et quoad masculos in Georgio hoc saeculo; quoad foemellas, in Anna Sibylla A. C. 1661. exstinctis, defecit. Altera ab Henrico Rudolphi fratre sata, in Equestri statu permansit; sed agnatis nuper successit, et non minus in consortium Procerum Imperii admissa, nunc quoque superest. Vide Phil. Iac. Spener. Theatr. Nobil. Part. II. in Ind.

FLENSBURGUM urbs Daniae, in Iutia, et Duc. Slesvic. ad Sinum parvum cognom. cum portu capaci, et castro. 4. leuc. Germ. ab Alsena Ins. in Occ. totidem a Slesvico in Bor. 9. ab Ottonia ad Austr. sub Daniae Rege.

FLESSINGA urbs Zeelandiae, in Valachria Ins. permunita, cum portu commodo, in dit. Batavorum, et sub dominio utili Principis Araus. Olim planities modo, et transitus in Flandriam, Clavis maris dicta. A Slusanis direpta, A. C. 1485. Elisabethae Reginae cum Briela oppignorata est, ab Albae, et Parmae Ducibus, frustra obsessa. Guicc. descr. Belg. Grot. Ann. Belg. Strada. Eam Belgis pecunia [orig: pecuni‚] accepta [orig: accept‚] reddidit, Iacobus I. Magnae Brit. Rex A. C. 1616. Vix 1. leuc. a Medioburgo in Occ. 3. a Clausulis in Ort. 7. a Gandavo in Bor.

FLETA dictus auctor libri, qui Fleta inscribitur, quod ab aliquot e Iustitiariis, qui ob crimen repetundarum in carcerem huius nominis coniecti sunt, in eo, sub Eduardo I. exaratus sit. Sic autem vocatur carcer Londoniensis; the Fleet Anglis, a praeterlabente torrente seu fluviolo id nominis adeptus, uti docet Ioh. Selden.

FLETHUS Iohannes, vide Iohannes.

FLETIO vulgo FLUETEN, vicus 5. m. p. ab opp. Woerden in dominio Ultraiect. Sub Batavis, medius fere inter Woerdenum et Ultraie ctum. Cluv in Tab. Theodosiana memoratus: Rhenus, Lugduno XI Praetorium Agrippinae II. Matilone V. Albanianis XI. Nigropullo V. Lauri XII. Fletione XVI. Levesano VIII. Carvone XII. Castra Herculis VIII. Noviomagi X. etc. ubi Fletio, ex mente Cluver. praef est Fleeten vel Vuleden, inter Traiectum vicus, et Nigrumpullum, sive Woerden. Vide Henr. Vales. ubi supra, in voce Lauri.

FLETUS a flendo est. Est autem flere, quasi lacrimis fluere, h e. ubertim flere; sict plorare, cum voce; lugere, cum aliquibus dictis miserabilibus flere; maerere vero, cum silentio dolere: quae ta men haud raro miscentur. Est autem Fletus prima nascentium vox. Unde apud Georg. Palamum Orat. 1. eleganter Anima accusat


image: s0274b

corpus, et se eo contineri, et stringi in ipso matris utero queritut, nee liberari, dum in lucem prodit, sed oriri hinc eiviatus natalitis canti bus ex adverso respondentes, et undique devincientes fascias, et cunabulorum vincula, sepulchralibus ligamentis cognata. *)enteu=qen, inquiens, kai\ klauqmurismoi\ tw=n geneqli/wn a)sma/|twn a)nti/fqoggoi kai\ perisfi/ggousai taini/ai kai\ keiri/ai sparga/nwn suggenei=s2. Quem lucum de canribus a)ntifqo/ggois2 optime, ex num mo Antonini Pii, cuius aversa in parte Faustinae partus videtur, sub specie matris Ideae, cum Tympanistis et Tibicinibus, explicat Gibetrus Cuper. ohservat. l. 2. c. 9. Imo uti nato infante, parentum aliorumque laetitia apud plerasque gentes, ita ploratus apud nounullas nascentim fletui sosiatur, ob tristia illa miferae vitae exordia. Unde non nasci optimum iudicavit multorum consensus. Thraces certe natales hominum flebant, nec sine cerimoniis. Recensnamque natum circumsedentes fletu atque lacrimis prosequebantur, commemorantes, quor et quantae illi, hanc vitam ingressuro, clades atque calamitates essenn subeundae, uti testis est Herod. l. 3. Vide quoque Solin. c. 10. et Valer. Max. l. 2. c. 1. Contra hominem defunctum cantu, et tripudiis efterebant, Causianorum ritu, a quibus tibiarum ritus in funeribus fluxit: cum reliqui mortales suos hinc dicedentes fletu consucverint comitari. Inprimis postquam humata cadavera: quod ultimum officium, vocat vet. Scholiastes Statii Theb. l. 12. v. 454. ubi de Polynicis exequiis. Unde et Virg. Aen. l. XI. v. 372.

--- inhumata, instetaque turba.

Quo cum parentes proximique, ut aequum est, neque sine planctu, et pectoris laceratione, tum insuper praeficae huic fini olim adhibitae, defungebantur, tam prodigae lacrimatum, ut vasa quoque hinc lacrimatoria dicta, salso hoc latice replerentur etc. Vide passim, ubi de rebus ad Cadaverum curam, et Funus pertinentibus. De fletu vero inter exercitamenta Vett. infra Vociferatio: de mulierum in sacris Adonidis, nec non in Thesmophoriis, vide suo loco: at plura hanc in rem apud Gerh. Ioh. Voss. de Idolol. l. 3. c. 47.

FLEVO quibusdam Fletio, Ins. Frisiorum in Flevo lacu, ubi nunc ins. Ens et Urck, in sinu de Zuydersee, Ortel. Cluv. autem absorpta est, ubi nunc Brevia het Bredesant, inter Frisiam, Occ. et Vieringam Ins. quod forsan mel. Baudr.

FLEURIACENSIS [1] Hugo vide Hugo.

FLEURIACENSIS [2] Rodolphus vie Rodolphus.

FLEVUM [1] it. FLEVI lacus, Tac. Ann. l. 4. c. 72. sinus maris Germanici inter Batavos, et Frisios, in quem Rheni alveus Crientalis cum Isala apud Campenam urbem influit; vulgo Suydersee. Sed Flevum Plin. l. 4. c. 15. est, ipsius Rheni ostium Orientale. Yssel Ortelio, Ulie autem Verrutio, apud Hollandiam. Vales. inter Insulas Schelling. et Ulielant; intusque in ipso sinu Het oude Ulie, inter duo brevia.

FLEVUM [2] Castellum, Tac Ann. l. 4. c. 72. opp. Frisiae Occ. ad lacum Flevum Vollenhove, teste Cyro Spangenbergio. Sed Becano est Fledorp. opp. eiusdem Frisiae in ora littorea ad Bor. apud Groningam urbem. Aliis fuit, ubi nunc vicus Oosteynde, in parte Bor. Ins. Ulielant, ad ostium Flevi lacus seu maris Austrini, prope Rheni ostium Or. Flevum, het Ulie, vix. 3. leuc. in Occ. ab ora Frisiae Occid. Sanson. Viiet autem, Fliet et Flee Belgis, maritimos dici campos, aestibus modo inundari, modo nudari solitos, et oppida ac loca, quo Oceanus accedere consuevit, notat Cluv. Vales.

FLEVUM [3] Castellum, vel Flenium, vulgo Delft, opp. elegantissimum, impositum Fossae Flierensi, de Uliet, sive Fliet dictae, ante 500. Annos factae, ut ait Gror. adversus Cluv. qui fosiam Corbulonis eam esse existimabat. Mentio eius in Tabula, cui a Theodosio nomen, ubi Batavia sic describitur: Foro Haedriani XII. Flenio XVIII. Tables XII. Caspingio XVIII. Grinnibus VI. Ad duodecimum XVIII. Vide Hadr. Vales. in voce Batavia seu Ins. Batavorum.

FLEXUM Pannoniae urbs Anton. Wien Spigelio. Lazius Presburg putat Hungariae urbem. Aliis Owar, Germ. Altenburg, ad ramum infer. Danubii, ubi Leitam recipit, prope Schutiam Ins. 2. leuc. a Posonio.

FLEXUS ad pectinem capillus apud Ael. Spartian. in Hadr. est capillus arte flexus calamistroque crispatus, Graece ou)=los2 vel ou)=lwqei\s2; quem in annuium positum Quintilian. dixit, vide supra.

FLEXUTES a flectendis in equum gyris postea dicti sunt, qui prius Celeres vocabantur. Plin. l. 33. c. 2. Celeres sub Romulo Regibusque appellatr sunt, deinde Flexumines postea Trossuli. Vide Salmas. Not. ad Lamprid. in Comm. et supra in voce Celeres.

FLICTUS cymbalorum pulsus est. Aus. Ep. 25. v. 20.

Cymbala dant flictu sonitum ---

Quem proin non lenem fuisse, neque qualem nostra cymbala hodie habent, utpote tinnitum potius edentia, inde colligit Barth. Animadvers. ad Stat. Theb. l. 2. v. 78.

Aeraque taurinos sonitu vincentia pulsus.

Est autem flictus, a fligo, quod ab Aeolico fli/gw, pro qli/bw, premo, uti docet Salmas. ad Solin. p. 64.

FLINTUM castr. Angliae in Wallia, ad Deam aestuarium. Hinc Comitatus Flintensis. Est autem 9. mill. Angl. a Cestria, in Occ. Ibi Richardus H. perfidia [orig: perfidi‚] Henrici Percii, Northumbriae Comit. traditus, in manus Henrici Lancastriae Ducis devenit; inde captivus Londinum deductus, et e regali solio depulsus est.

FLISSINGA vide Flessinga.

FLOCUS seu FLOCCUS, vulgo FROCG all. Monachorum vestis, amplas habens manicas: an quod esset floccosa, i. e. trixw/dhs2, uti vocem interpretatur vet. Moschionis Scholiastes, an quod flocci


image: s0275a

instar, cum ampla sit, huc et illuc levi flatu impellatur, vide C. du Fresue Gloss. et Macrum Hierol.

FLODOARDUS Abbas S. Remigii Remensis, sec. 10. Chronicon orsus, ab A. C. 917. ad A. C. 966. perduxit. Alii eum ab A. C. 877. i. e. a Caroli Caroli Calvi morte incepisse aiunt. Scripsit quoque libb. 4. historiam Ecclesiae Remensis, a Sirmondo editam, A. C. 1611. Alia quaedam versu scripta ei attirbuuntur. Vide Sigebert. de Vir. Ill. 6. 131. Simler. Voss. etc.

FLOMESTA nomen Familiae in Hispania illustris, quae Benavidiae ramus est. Diasius enim Sanctius de Benavides (de quorum origine diximus supra) Dn. de Santistevan del Puerto, per duos filios totidem linearum auctor fuit. primus enim Mendus Rodericus, generavit Diasium Sanctium Benavidium primum Comitem Santistevan del Puerto et reliquorum conditorum: Alter Manuel Benavidius Dominus de Iabalquinto, et ex hereditate alterius fratris Gomesii I. de Flomesta, exstitit. Hunc patrem habuere [orig: habuÍre] Gomesius Dn. de Flomesta, Ioh. Dn. de Iabalquinto (cuius posteri Marchionum titulo exornati sunt) et Sanctius Dn. de Canena et Almunnan in provincia Guadicensi; reliquorum qui hoc titulo gavisi sunt sator. Et quidem Gomesius II. ultimo dictus, pater fuit Francisci, Marescalli Castellae; quo et Eleonora [orig: Eleonor‚] de Velasco genitus Gomesius III. itidem Castellae Marescallus, ex Maria Manricia suscepit Ludovicum, eadem cum avo proavoque dignitate Marescalciae gavisum: Cuius ex Aldoncia de Bazan fil. Hieronymus Marchionis de Flomesta axioma obtinuti A. C. 1559. pater ex Anna Maria de Zuniga et Bazan Ludovici: quo, et Angela [orig: Angel‚] Cortesia [orig: Cortesi‚], nati sunt, Hieronymus, Ludovicus (cui uxor obtigit, Anna filla Ludovici Carrillo de Teledo, March. de Caracena ) et Maria Monialis. Vide Phil. Iac. Spener. Theatr. Nobil. Eur. Part. II. p. 32. Dicitur etiam Fromesta, ut habet idem l. c.

FLONOCHERUS Guido vide Guido.

FLORA Dea Romanorum, quam floribus praeesse volebant. Hanc meretricem fuisse aiunt, quae cum magnas opes corporis quaestu quaesivisset, pop. Rom. scripsit heredem, certamque pecuniam reliquit, cuius ex annuo foenore suus natalis dies celebraretur editione ludorum, quos appellant Floralia, sive ludos Florales. Quod quia Senatui flagitiosum tractu temporis videbatur, ab ipso nomine argumentum sumi placuit, ut pudendae rei quaedam dignitas adderetur, Deam finxerunt [orig: finxÍrunt] esse, quae floribus praesit, eamque oportere placari, ut fruges cum arboribus, et vitibus bene prospereque florescerent. Celebrabantur illi ludi omni cum lascivia [orig: lascivi‚], convenienter in memoriam meretricis, nam praeter verborum licentiam nudabantur, flagitante populo, meretrices, quae spectatores impudicis moribus detinercnt. Lactant. de F. R. l. 1. c. 20. Valer. Max. l. 2. e. 5. Haec Graecis *xlwri\s2 dicebatur. Ovid. Fast. l. 5. v. 195.

Chloris eram, quae Flora vocor.

Catone tamen spectante, populus, ut nudarentur mimae, postulare erubuit, Val. Max. l. 2. c. 10. Introducebantur etiam hisce ludis funambuli elephantes etc. utex Suet. in Galba c. 6. et ex Fl. Vopisco in Carino apparet. Instituerunt [orig: InstituÍrunt] illos Romani 4. Kal. Mai. A. U. C. 596. ex Oraculis Sibyllae, ut omnia bene deflorescerent, teste Plin. l. 18. c. 29. Ovid. l. 5. Fast. v. 183. L. Posthumio Albino, M. Popilio Laenate Coss. A. U. C. 580. illos initium sumpsisse docet: cumque primum mense Aprili celebrarentur, postea in Maium translata esse idem ait. In vico Patricio aut proximo, noctuque accensis facibus, habitos fuisse, discimus ex Alex. ab Alexandro Genial. dier. l. 6. c. 18. Dio scribit l. 58. L. Seianium Praetorem Floralibus ad ridendum Tiberium, qui calvus erat, omnia calvorum ministerio ad noctem usque peregisse: lumen quoque discedentibus a theatro per puerorum rasis capitibus quinque milia praebuisse. Plura vide apud Ovid. loco supra laudato, et l. 4. Fast. v. 900. et seqq. et v. 941. et seqq. ubi turpem hanc festivitatem prolixe prosequitur. In colle Hortulorum, Circum fuisse Floralibus destinatum, ait Bart. Lat. in Verrin. Or. 7. Convocabantur autem meretrices, hisce ludis nudae per vias discurrere solitae, tuba [orig: tub‚], quam Floralem Iuv. vocat: l. 2. Sat. 6. v. 249.

--- Dignissima prorsus
Florali matrona tuba [orig: tub‚].

Idem l. 5. Sat. 14. v. 262.

--- Ergo omnia Florae
Et Cereris licet.

Aul. Pers. Sat. 5. v. 178.

--- nostraut Floralia possint
Aprici meminisse senes:

Vide quoque Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 2. c. 20. l. 4. c. 8. l. 5. c. 1 5. Thom. Godwyn. Anthol. Rom. l. 2. c. 3. s. 3. Hospinian. de Orig. Fest. etc. nec non aliquid infra in voce Pornae. Ut et hoc addam: Templi idolo huic sacri meminit Marr. l. 6. Epigr. 27. cuius epigraphe ad Nepotem.

Bis vicine nepos (nam tu quoque proxima Florae
Incolis, et veteres tu quoque Ficelias)

Erat id nempe e regione domus Mart. Romae Idem l. 5. Epigr. 23. cuius epigraphe in Paulum.

Sed Tiburtinae sum proximus accola pilae;
Qua videt antiquum rustica Flora Iovem

Vide quoque Ovid. Fast. l. 5. v. 326. et seqq. Inter opera Praxitelis e


page 275, image: s0275b

marmore, Floram memorat Plin. l. 36. c. 5. etc. Plura de Florae Dea. quam a Sabinis acceptam, non ab Romanis primitus institutam, in honorem meretricis, quae sua legarit. Populo Rom de Florae sacris, diu ante Florales Ludos Romae celebratis: de Ludis Floralibus, quando inprimis inceperint et quomodo annui facti sint, apud Lips. Elector. l. 1. Gerh. Ioh. Voss. de orig. et progr. Idolol. l. 1. c. 12. Iac. item Ouzel. ad Minuc. Fel. de iisdem apud Graecos quoque inprimis Massilienses celebratis. Vide Iustin. l. 43. c. 4.

de FLORE Hugo, vide Hugo.

FLOREA Corona in capite convivarum. Esurie nempe sedata, siti excitata [orig: excitat‚], poculisque ingestis ac epotis, huiusmodi coronae singulis convivarum exhiberi solitae sunt: quas serta quoque, item genialia serta, passim vocant Poetae. Iisdem pocula insuper, et ministri coronabantur, uti videre est supra, ubi de Convivialibus Coronis: pluribus vero apud C. Paschal. Coron. l. 2. c. 2. Nempe Floreae Coronae plerunque significant meros iocos, meram festivitatem, meros amores. Unde et impositae Virginum capitibus indices erant atque adeo auguria instantium nuptiarum. Claud dc Rapt. Proserp. l. 2. Carm. 34. v. 140.

Nunc sociat folres, seseque ignara cornat,
Augurium fatale tori ---

Quod inde factum, quia prisco aevo com soluta, et libera virginitatis erat signum, ut ex vett. monumentis apparet; itaque coacta, et coronata praesentis iam aut saltem imminentis laetitiae coniugalis indicium habebatur Scindebantur autem ab amantibus, ac detrahebantur, nisi sponte defluerent, inprimis apud eos, qui luxuriem sectabantur. Unde Horat. Tyndaridem invitans ad convivium, Carm. l. 1. Od. 17. v. ult. iubet illam securam esse, nec Cyrum metuere, nc

--- Stindat haerentem coronam
Crinibus ---

Imo et suas ipsorummet coronas nonnumquam minutatim discerpebant amantes, cum aut iam facti essent votorum compotes, aut in eo, ut amoribus potirentur, ut discimus ex Theocrito Idyllio 3. Qua de re Tull. Tuscul. Quaest. l. 5. Iam ipsae defluebant coronae. i. e. ventum erat ad eam partem convivii, qua [orig: qu‚] in liberiores iri solebat iocos: qui plerunque incipiebant a defluxu coronarum. Quippe hae eo artificio nectebantur, unguentisque insuper irrorabantur, ut facile folia floresque defluerent. Quod si non fluerent, tunc scindebantur, ut dictum. Atque hinc factum ut fioreas coronas viris gravibus ac Philosophis indignas censeat Plutarch. in Sympes. Interim et Ducibus illas convenite, Ovid. innuit de Ponto l. 3. v. 448. et Diis Deabusque excipiendis flores adhibitos, docet Athen. l. 15. Sed et urnas mortuorum, sepulchraque, et rogos, iis coronari consuevisse. dicemus infra, ubi de Mortuis. Mart. l. 1. Epigr. 89. Plura vero hanc in rem vide apud praefatum Paschal. passim, in Coron. libb.

FLORENI monetae aureae Florentinorum, apud quos cudi primum coepere [orig: coepÍre] A. C. 1252. tiulo 24. ceratiorum, quorum 8. unciam conficiebant: In horum una parte sculptus fuit flos lilii, unde nomen, in altera effictus erat S. Ioh. Baptista. Hinc ad ceterarum quoque gentium nunmmos tracta appellatio. Tradit enim Villaneus, l 9. c. 170. Ioh. XXII. Pontif. Rom. aureos cudisse Florenos, circa A. C. 1322. similes pondere, lege et forma [orig: form‚] Florentinis; nisi quod, qua [orig: qu‚] parte effictus erat S. Ioh. Bapt. in circulo illius nomen descriptum legebatur, ad latus vero S. Ioh. efficta erat mitra Papalis: in partis vero, ubi lilium erat, circulo [orig: circulŰ] descriptae erant hae voces, S. Petrus, S. Paulus. A quo tempore, cum Marchio Montferratensis, Spinolae Genuenses, aliique aliquot Principes Italici, similes Florenos cudere essent aggressi, sub anathematis paena id vetuit idem Pontifex, A. C. 1324. Floreni vero isti Pontificii, Floreni auri de Camera, apud Hemereum in Augusta Viromand. Novelli Ducati Papales seu de Camera, apud Rob. Cenalem l. de Ponder. et Mensur. dicti occurrunt. Sed praesertim id nominis attributum monetae aureae Regum Franc. quam vulgo Denarii nomine insigniebant; addita [orig: addit‚] notarum quarundam, quibus a se invicem distinguerentur hi nummi, nomenclatura [orig: nomenclatur‚]. Hinc, quos denarios ad Agnum, seu ad Mutonem, ad Massam, ad Cathedram et ad Scutum vocant Statuta Regum praefatorum, Floreni ad Agnum etc. in vett. Chartis dicuntur. Nuperi Graeci glwri/on dixere [orig: dixÍre], Meurs. Vide C. du Fresne in Gloss. in hac voce, e quo addimus Epitaphium hoc vel Rhythmos potius in obitum Henrici VII. Imp.

Paulum quendam variis
Corrumpit cum denariis
Quampluribus Florenis.
Ut Principem piissimum,
Monarcham invictissimum
Inficiat venenis.
Te caecum caeci muneris
Praecipitant Floreni etc.

Idem in voce Moneta nummorum aliquot praefatorum Francicorum typs Lectori harum rerum curioso exhibet, Florenorum sc. cum cathedra, Gall. Florins d'or a la Chaire; Florenorum cum Massa; item Florenorum magnorum, et parvorum, Gall. Florins d'or grands et petits, sub Philippo IV. Reg. cusorum.

FLORENS Christianus praenom O. Septimius, quod quintus liberorum esset septimo mense, ex matre sua genitorum, Aurelian. fil. Gulielmi primarii Francisci I. Medici, Graece ac Latine doctissimus, et in utraque lingua Poeta excellens. Antiquisque comparandus. Praeceptor Henrici IV. in obsidione Aureliam strenue se gessit, inde Vindocinum concessit, atque urbe hac capta [orig: capt‚] in Ligistarum manus pervenit, lytro mox persoluto ab alumno suo generoso liberatus. Obiit A. C. 1596. Aet. 56. pater Claudii editoris


page 276, image: s0276a

scriptorum eius, quae plurima, ut videre est apud Auten. Teissier in Elog. Part. 2. p. 243. 244. et 415. 416. Plura apud Thuan. Hist. l. 53. Sammarthanum Elogiis, Alios.

FLORENTIA urbs in Hertruria in umbil. fere Italiae, hodie clarissima, ex maximis Italiae, Tusciae primaria, aliquando Fluentin, quod ad Arni fluenta, a quo in duas partes inaequales, quadruplici ponte lapideo iunctas, dispescitur, exstructa sit, dicta; unde pop. Flnentini Catoni et Plin. l. 3. c. 5. qui nunc Florentini nomine magis auspicato vocantur, olim libera. Libertatem enim a Rodolpho Imp. 6000. aureis nummis redemerat, Platina, ac maximae partis Hetruriae Domina, nunc vero Reip. formam adhuc, sub magno tamen Duce, ex Medicaea familia, ab A. C. 1530. auctoritate Caroli V. qui Alexandrum Medicaeum, generum suum, primum Florentiae Ducem creavit, vide infra, servans. Archiep. ab A. C. 1421. Patria Leonis X. Clementis VII. Pii V. Leon. XI. etc. Italicae linguae metropolis, nisi quod paulo asperior pronuntiatio incolis. Unde proverbium: Linguae Toscana in bocca Romana. Equus Troianus virorum literis illustrium. Vide Hugolin. Verrinum Florent. illust. Poggium, Leon. Aretinum, Macchiavel. Hist. Florentina, Ammiratum, Villanum, Volaterranum, Leandrum Alberti, descr. Ital. p. 42. et seqq, edit. Venet. A. C. 1581. etc. Obsessi cives ab Henrico VII. Imp. hunc per Bernardum Monachum Dominicanum, veneno sub specie sacramenti propinato, peremerunt [orig: peremÍrunt], A. C. 1313. Naucler. gen. 13. quod adeo aegre Pisani tulerunt [orig: tulÍrunt], ut Florentinos tribus praeliis vicerint, Ioh. fratre Roberti Apuliae Regis trucidato, P. Aemil. l. 8. Valdensibus referta urbs fuit, circa A. C. 1320. quorum doctor tum inter alios Michael Cesennas: unde pulsi in Graecorum se diffudere [orig: diffudÍre] regiones. Anton. par. 3. tit. 21. c. 5. ß. 1. A Gregorio XI. excommunicati, eius fulmina adeo non curarunt, ut illum paenituerit translatae Avenione Romam sedis. A. C. 1376. Sabellic. Hist. Cosmo Medicaeo, viro opulento, qui splendoris Medicaeae familiae fundamenta iecit, frustra restiterunt [orig: restitÍrunt] cives. A. C. 1472. Puteanus in Hist. Medic. Hieroymus Savanarola, vir pius et divini zeli, quod acriter in abusus Papales inveheretur, hic [orig: hÓc] combustus est, A. C. 1494. Deditione capta urbs ab Carolo V. est, A. C. 1529. et Alexander Medices, Laurentii Urbini fil. nothus, Dux Florentiae creatus est, naturali ei filia [orig: fili‚] Margareta [orig: Margaret‚] elocata [orig: elocat‚], quo septimo post anno ab Laurentio agnato proximo occiso, successit Cosmus remotior agnatus, cuius posteri hodieque feliciter imperant. Vide Thuan. l. 1. et 18. Ihist. Frid. Guicciard. comm. l. 1. Hic [orig: HÓc] Concilium, ab Eugenio IV. in Basil. concilio deposito, habitum, postquam Ferraria, ubi illud orsus erat, peste pulsusesset, A. C. 1439. Quo, praesente Ioh. Palaeologo, Imp. qui in Italiam venerat suppetias contra Turcam rogaturus, inter Graecos, et Latinos, de Processione Spititus S. ab Patre et Filio conventum, Bessarione duplici oratione defuncto, subscriptumque ab omnibus, Ephesino Ep. excepto. De Transubstantiatione lis indecisa mansit, nec mortuo ibi Patr. Iosepho, alium ab Pontifice eligi permissum a Graecis. Imo ipse consensus, ab Eccl. Graeca, reverso Imp. mox rescissus, Bulling. de Conc. l. 2. c. 10. Laonicus in Hist. Duravit usque ad A. C. 1442. Vide plura in Actis Concil. Trident. etc. Antea ibidem Concil. celebratum fuit. A. C. 1055. ab Victore II. contra Berengarium, praesente Henrico III. Imp. Villanus, Hist. Flor. l. 4. c. 15. Item A. C. 1105. contra Ep. Fluentium, qui Antichristum iam natum esse asseruit, etc. Vulgo Fiorenza. Vide Morerium, et Leandrum in Descript. Ital. Familiam Magnorum Ducum, quibus nunc subest. Vide infra ubi de Mediceis, et plura de statu Reip. huius, apud Georg. Horn. Orb. Imp. et Polit. Cimeliarchium Magni Duci, exacte describit Iac. Spon. Itin. Part. I. p. 60. et seqq.

S. FLORENTII opp. in Senonibus, ad fluv. Ormentionem, quo Icauna augeretur, vulgo S. Florentin. In Gallia. Hadr. Vales. Not. Gall.

FLORENTINUS [1] Benedictus vide Benedictus.

FLORENTINUS [2] Obeliscus vide Obeliscus.

FLORENTINUS [3] Cos cum Anthemio, A. U. C. 1270. Alius Cos. cum Dionysio, A. U. C. 1182. Tertius, cum Tauro A. U. C. 1114.

FLORENTINUS [4] Iurisperitus, Alexandro Caesari a consiliis.

FLORENTIOLA opp. geminum, unum in Thuscia apud Vatrenum fluv. Alterum in Gall. Togata, inter Parmam, et Placentiam. Hollandiae Comites.

FLORENTIUS [1] I. Comes Hollandiae 6. post fratrem Theodoricum IV. A C. 1048. Ex Gertrude pater Theodorici Successoris, et Berthae, quae Philippo I. Gall. Regi nupsit, etc. Archiep. Coloniensem, cum plurimis aliis Principibus, sibi bellum inferentem devicit, sed post praelium, sub salice recubans, oppresius est, A. C. 1062.

FLORENTIUS [2] II. cogn, Crassus, fil. Theodorici V. ab A. C 1091 usque ad A. C 1123. praefuit. Ex Petronella, sorore Lotharii Imp. pater 3. filiorum, etc. Frisones rebelles coercuit.

FLORENTIUS [3] III. ab A. C. 1163. ad A. C. 1190. Comes Friderici Imp. in expeditione sacra, obsessa [orig: obsess‚] Damiata [orig: Damiat‚], insignibus fortitudinis speciminibus editis, obiit, Antiochiae sepultus. Ex Ada, numerosae prolis parens.

FLORENTIUS [4] IV. Gulielmo patri successit, A. C. 1223. in ludo equestri, ab Comite Claraemontano, occisus, A. C. 1235. Ex Michaelide Lotharinga, pater Vilhelmi, Florentii, Adelaidis, et Margaretae, quae Comiti Hennenbergico nupta, 365. liberos edidisse fertur.

FLORENTIUS [5] V. sub Tutoribus relictus: unde turbae. Adultus, Frisones rebelles aggressus est, a Girardo nobili, cuius uxorem polluerat, interfectus. A. C. 1296. princip. 40. Ex Beatrice, filia Guidonis Flandriae Comitis, pater 7. filiorum, 4 filiarum. Chron.


image: s0276b

Flandr. Rainerius Rer. Batavic. Douza, Meyerus, Emundus, Gerardus, Batav. Hist. etc.

FLORENTIUS [6] Bravonius Monachus Worcestriensis, in Anglia, composuit Chronicon Chronicorum, a M.C. usque ad A. C. 1118. ab alio continuatum, usque ad A. C. 1163. Idem continuatiom Mariani Scoti incubuit, scripsit de regia apud Anglos familia, aliisque egregiis operibus Famam est meritus. Simler. Bibl. Voss. de Hist. Lat. l. 2. c. 48.

FLORENTIUS [7] Carthus. virtute et eruditione clarus, scripsit Belgice Institutionem Christianam, a Nic. Zegero Latine versam auctamque. Petreius Bibl. Carthus. Item Abbas, auctor vitae S. Iosis, fil. cuiusdam Britonum Regis.

FLORENTIUS [8] Christianus Aurelian. prosa [orig: pros‚] versuque plurima scripsit, Oppianum vertit. Verdier. Bibl. Fr, p. 342. et seqq.

FLORENTIUS [9] Iacobus Baccalaureus Sorbon. defensor Thesium, quibus Papam asseruit ius in saecularibus Galliae Regum, cum Praeside suo Th. Blanzio, condemnatus est. Spond. A. C. 1595. n. 13.

FLORES in auribus gestandi mos indigitatur Iosepho Laurentio Polymathiae l. 2. Diss. 36. et confirmatur ex Athen. l. 12. p. 553. Molle sisymbrium, aut rosa, aut lilium auri insidebant. Quo forsan respiciens Calphurn. Ecl. 6. ait,

--- ramosaque tempora molles
Implicuere [orig: ImplicuÍre] rosae ---

Nisi de coronis id intelligi malis. Alias certe rosas implicitas, tum ex aliis passim, tum ex Medea Euripidis notum. Nec solae illae ornatui capillorum adhibitae: non praeter lautum, myrtum, hederam, apium, vitem etc. capillis lilia circumdata habes apud Ovid. Met. l. 12. hyacinthum, a virginibus Spartianis, apud Theocrit. Idyllio 18. et anemonem, apud Non. Dionysiac. l. 11. Vide Barthol. de Inauribus Vett. c. 3. Sed et mitris muliebribus additi flores, vide in voce Mitra; etiam amicula ex omi florum genere conserta fuisse iis, qui sicinnem Graecanicam in ludorum pompis canerent dicemus in voce Sicinnis; et plura de floribus infra in voce Flos.

S. FLORI vulgo S. FLOUR, opp. Galliae, apud Indiciacum, Plano monti impositum, in Alvernia superiore seu Cebennica, quem Superiorem pagum vocitant, le Haut Pays. Gulielmus de Podio Laurentii c. 34. S. Florum castrum Arverniae, nuncupat ab S. Floro Vellavorum Ep. Cum tit. Episcopatus: Sic enim Notitia Episcopatuum Galliae, post A. C. 1322. composita, in Aquitanica I. seu in prov. Bituricensi tres ex veteribus Monasteriis novos Episcopatus collocat, S. Flori, Vabrensem et Tutullensem; primum ab urbe Arvernis; alterum ab Rutenis; ultimum a Lemovicus, avulsos. Hadr. Vales. in voce Tutela.

FLORIACUM vulgo FLOROY, oppid. Duc. Burg. ad Uschum vel Oscaram amnem, 3. leuc. a divione in Occ. Floriacum alt. pagus est ad Ligerim in Carnutibus Dioecesique Aurelianensi, 7. leuc. in Ort. ab Aureliis. 25. leuc. a Blesis in Ort. Ubi celebris Abbatia S. Benedicti, vulgo Fleury sur Loire, vel S. Benoist sur Loire, exstructa ab Leodebodo, Abbate Monasterii S. Anniani extra muros Aurelianorum, tempore Chlodovei iun. Prius autem Vallem Auream hunc vicum dictum esse, refert Aimonius de mirac. S. Benedicti. De Conciliis hic [orig: hÓc] celebratis, vide Moret. Dict. Hist.

FLORIANA opp. Pannoniae inf. nunc pagus, S. Paul. Lazio, apud Danub. et Budam.

FLORIANI Haeretici, a Floriano quodam, Deum mala creasse blasphemante, dicti. Macer. in Hierolexico. Vide quoque ubi de Harpocratianis et Militibus, item infra in voce Florinus.

FLORIANUS [1] Imp. qui Tacit. fratri successit, dolens Probum, militiae peritum, ab magna exercitus parte esse electum, sibi ipsi venas incidit, effusoque sanguine consumptus est. Aurelius Victor, in vita eius. Vopisc. similiter, A. C. 276.

FLORIANUS [2] de S. Petro Bononiensis, circa A. C. 1440. cruditione, et scriptis celebris.

P. FLORIANUS Tribunus, una cum Vectio Apro itidem Tribuno, Didium Iulianum Imperium recusantem, vi in castra duxerunt [orig: duxÍrunt], apud Spartian. in Vita Iuliani.

FLORIDA [1] Regio perampla Americae Septentrion. ita appellata, quod ipsa dominica [orig: dominic‚] Palmarum reperta sit, quam Hispani suo idiomate Parcua de flores vocant. Ei hoc nomen indidit Ioh. Pontius Legionensis, ab incolis Iaquasa dictae. Fines eius sunt ab Ortu Bahama, et Leucaia insulae, ad Occ. Mexicanus sinus, a Mer. respicit Cubam, et Iucatanas terras, excurrens in modum Isthmi ad 100. mill. pass. quaque angustissima est, 30. mill. latitud. occupat: In Septentr. supra Floridam, sunt Canada, Virginia, Avanares et nova Francia. In hac Provinciae celebriores ab Hispanis repertae, sunt Panuca regio, in finibus Hispaniae novae sita, Avanares, et Albardaocia, Iaguazia, Apalchia, Authia, Somovia, etc. Regio plana est, et multis fluminibus septa, eam ob causam humidior, et atenosa in maritimis. Hic [orig: HÓc] Hisp. possident arces S. Matthaei, et S. Augustini, versus oram littor. cum aliquot aliis parvi momenti. Angli vero, a paucis annis occuparunt partem Or. versus montes Apalataeos et fluv. Maii; Habentque multas colonias in illo tractu, teste Bristochio. Historia Regionis ex Moret. haec est: Primum detecta est A. C. 1496. ab Sebastiano Gaboto, quem Henricus VII, Angliae Rex emiserat quaesitum per Occid. viam in Orientem navigandi. Verum huic Floridam vidisse satis fuit. Postea Ioh. Pontius Legionensis, auspiciis Castellae Regis eo vela dedit A. C. 1512. qui coloniam ibi fundaturus ab incolis pulsus est. Tandem A. C. 1520. et 1524. Lucas Vasquezius, allique Hispani eo venerunt [orig: venÍrunt], illinc abrepturi homines, ut in Hispaniolae fodinis laborarent. Pamphilus post hos Narvaezius illam peragravit A. C. 1528. Ferdinandus Soto ibidem fuit, post Peruviam occupatam, A. C. 1534. cum 300. equitibus et 900. peditibus, sed ita spem auriferam regionem cernens inde abiit:


image: s0277a

nomine Floridae regioni imposito, quia vel festo Palmarum die illuc advenerat, vel quia campos floribus refertos ibi deprehendit. A. C. post haec 1549. a Carolo V. Sacerdotes illuc missi, qui Barbaros ad fidem perducerent, ab iis enecati sunt: sub Carolo dein IX. Gall. Rege A. C. 1562. Franciscus Ribaldus, huc delatus, amicitia [orig: amiciti‚] cum Floridensibus inita [orig: init‚], fortalitium Carolinum ibi exstruxit, Gallorum colonia [orig: coloni‚] eo deducta [orig: deduct‚]. Eodem rediit A. C. 1564. Renatus Laudonerius; qui similiter benigne ab incolis exceptus est. Quod aegre ferentes Hispani impetu non praeviso Gallos obruerunt [orig: obruÍrunt], nobilibusque quam plurimis infami suspendio necatis, Ribaldum excoriarunt, sed A. C. 1567. Dominicus Gurgesius Vasco, propriis sumptibus navigio instructo illuc devectus, fortalitio Carolino recuperato, Hispanis par pari retulit: Annoque post redux aegre aemulorum insidias, Hispanis multum tum in Gallia valentibus, exiit. Ceterum solum Floridae fertile, et metalliferum est, sed nulla [orig: null‚] incolarum cura [orig: cur‚]: qui arcu uti soliti, exuviis ferarum induuntur, Solemque et Lunam nonnulla [orig: nonnull‚] veneratione colunt. Vide Ortel. Theatr. Orb. Urban. Calvetum de Nov. Mund. l. 2. c. 1. Theodor. de Brey Hist. Amer. Marc. l'Escarbotum Hist. du nouveau Monde. Thuan. l. 44. etc.

FLORIDA [2] Vestis vide supra Earinae.

FLORIDI Lacus in Sinensi Imperio frequentes, non silvestribus minimeque frugiferis, sed manibus hominum satis domesticisque floribus, quorum cultura singulis annis renovatur, semine in tra ipsas aquas proiecto. Quin imo in hortis ac viridariis, et in ipsis palatiorum atriis, inter vasa testacea ingentia, limo et aqua [orig: aqu‚] repleta, excolunt eos ac educant Magnates, illorum pulchritudine ac amoenitate illecti. Flores hi Lien dicuntur, croceique coloris sunt: Fula de Golfo Lusitanis, quorum folia maxima, et plerunque figurae rotundioris, aquae superficiei incubant atque supernatant, uti nymphaeae per Europam solent. Eadem, ubi exsiccata fuerint, olitoribus, scrutariis, aliis minutiorum mercium propolis, loco papyracei involucri, aut cuculli sunt, quibus eas venditas infarciunt. Auctor Anonymus Sinae et Europae c. 33. Vide quoque Petrum de la Valle Itin. Part. IV. ubi de Goa, Indiae, quae Lusitanis subiecta metropoli.

FLORIDUS Color Graece o)cu\s2, item eu)anqh\s2, austero opponitur, apud Plin. l. 35. c. 6. Sunt autem colores austeri aut floridi, utrumque natura [orig: natur‚] aut mistura [orig: mistur‚] evenit. Floridi sunt, quos dominus pingenti praestat minium, armenium, cinnabaris, chrysocolla, Indicum, purpurissum: ceteri austeri. Erant nempe illi carissimi, et ideo, quod pretiosi essent, legibus excipiebantur, ut ab domino, non ab redemptore, repraesentarentur, ut alicubi Vitruv. An vero eorum omnes floridi, disquirit Salmas. ad Solin. p. 199. Alias floridus, Gr. a)nqino\s2, idem cum colorio est, seu versicolore. Quo sensu vox sumitur, in lege Attica, *ta\s2 e(tai/ras2 a)/nqina forei=n, Meretrices floridas vestes indutae sunto, memorata Artemid. l. 2. c. 3. et Clementi Alex. Paedagogi l. 3. c. 2. Item in Lege Locrensibus lata a Zaleuco, apud Diod. Sic. et Syacusanis, apud Athen. l. 12. p. 523. qua de re vide Sam. Petit. Comm. in L. L. Attic. l. 6. tit. 5. sub fin. et Salmas. eundem ad Vopisc. in Aurel. *)/anqos2 certe Graecis color Hesych. a)/nqh, xrw/mata, Colores Philostrat. *oi)/kwna)/nqh, Oecorum picturae. Unde *)anqoba/fos2 Tinctor apud Basil. M. Homil. 7. in Hexaemer. Vide Cl. Suicerum Theol. Eccl. in voce *)anqoba/fos2.

FLORIFERTUM Festi genus, vide Amhesphoria.

FLORILEGIUM Graece *)anqolo/gion, nomen libri apud Graecos Ecclesiasticis qui primo sui ortu tenuis, nec magnae aestimationis, subinde notus accessionibus auctus, tandem in immensum excrevit. Titulus est, *)anqolo/gion tou= o(/lou ennautou=, perie/xon tinas2 kai\ e(ze/ras2 a)nagkai/as2 a)kolouqi/as2 te, kai\ e(rmhei/as2, ou)k u(parxou/sas2 e)n toi=s2 protupwqei=sin *)anqologi/ois2. Florilegium totius anni, continens et alia quaedam necessaria officia, et interpretationes, quae in prioribus Florilegiis desiderabantur. Eo tamen potissimum continentur officia, quae per annum in Domini nostri Iesu Christi, Beatae Virginis, et reliquorum celebrium Sanctorum sollennitatibus decantantur. Sequuntur officia, quae communia dici solent in unum vel plutes Prophetas, Apostolos, Martyres, Pontifices, Confessores et alios. Tum demum multa ex Paracletice hausta ingeruntur: et omnium postrema adnectitur Paschalium triginta duorum annorum. Leo Allatius de Libris Eccles. Graec.

FLORINUS discip. Valentini, cum Blasto, ab Eleutherio Ep. R. depositus: Deum auctorem mali impie asseruit, B. Virginem in partu intemeratam mansisse negavit, Resurrectionem insuper inficiatus: A. S. Irenaeo, cum quo olim Polycarpi fuerat auditor, refutatus. Euseb. Caes. Hist. l. 5. c. 14. et 19. Iraen. l. 3. c. 3. Theodoret. haer. fab. l. 1. August. de haer. c. 69. Philastr. c. 68. Hinc Floriniani, quos Florianos Philastrius vocat de Haeres. Part. 3. c. 10. minus recte, cum a Florino dicti adeo que prior appellatio potior sit. Eidem Milites, Irenaeo Gnostici, Epiphanio Phibionitae, Theodoreto Borboriani, a sceleratissima sua vita, i. e. coenosi, appellantur. Eorum enim mysteria quis est adeo infelix, ut vel lingua [orig: lingu‚] proferat? Haeretic. Fabul. l. 1. Vide de iis Ioh. Forbes. Instruct. Hist. Theolog. l. 1. c. 37. ß. 4.

FLORIOPOLIS seu Fanum S. Flori, S. Flour, urbs Alverniae, in Gall. in monte edito, Episcop. sub Archiep. Bituricensi, ab A. C. 1317. Ad radices montis le Cantal, ad amnem Larder, versus Gabalos 15. leuc. a Claromonte in Austr. 13. ab Anicio in Occ. quibusdam est Indiciacus antiq.

FLORIUS fluv. Hisp. in Callaicis apud Nerium ptom. in Oceanum labens; qui Vir Ptol. dicitur. Ars hodie Moletio.

FLORUM [1] Ins. ampla in mari Indico, ab Ortu in Occas. extensa, inter Iavam et Timoris ins. 40. leuc. Hisp. a Macassaria Ins. in Austr. sui iuris Europaeisque nomine tantum nota, versus oram Bor.

FLORUM [2] Ins. maris Atlantici, una ex Assoribus seu Tertiariis, parav, 80. leuc. Gall. ab Tertiatia in Occ. sub Portugalliae Rege. Nihil commercio dignum, praeter glastum gerit pecudesque copiose nutrit. Baudr. Ioh. Matal. Metell.