December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMUS SECVNDVS Literas D, E, F, G, H, I, K, L, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

image: s0273b

FLAVIACUM locus Galliae, in Bellovacis, ubi Geremarus, permissu Chlodovei, Coenobium exstruxit, primus eius Abbas. Vulgo S. Germain, nonnumquam l'Abbaye de S. Germer de Flay. Hadr. Vales. Not. Gall.

FLAVIANA Scythiae urbs. Lib. Notit. Moesiae prima alio in loco eidem. Vienna Lazio. Vide Iuliobona et Vindobona.

FLAVIANUM quod et Flavinianum legitur, hodie Foiano, opp. Hetruriae ad Tiberim in finibus Faliscorum. Flavinium, Virg. Aen. l. 7. v. 695. et seqq.

Hi Fescenninas acies, aequosque Faliscos,
Hi Soractis habent arces, Flaviniaque arva,
Et Cimini cum monte lacum, lucosque Capenos,

Sil. Ital. Flavinum vocat Punic. Bell. l. 8. v. 491. et seqq.

Hos iuxta Nepesina cohors, aequique Falisci,
Quique tuos Flavina focos, Sabatia quique
Stagna tenent, Ciminique lacum, qui Sutria tecta
Haud procul, et sacrum Phoebo Soracte frequentant.

Patriarchae Antiocheni et Constantinop.

FLAVIANUS [1] I Patr. Antiochenus, Massalianos pepulit, et civibus turbarum reis, a Theodosio Imp. veniam impertravit. Cum enim illos ob deiectas suas, et uxoris Placillae statuas, male mulctaturus esset Imp. suasit Ep. ut Missici Imperatoris lugubres Antiochensium cantiones, sub finem cenae, canerent: quo adeo is permotus est, ut miseris delictorum gratiam faceret: A. C. 382. Obiit A. C. 404. sedis 23. Theodoret. l. 5. Sozom. l. 7. et 8. c. 23. Baron. A. C. 370. 379. 381. etc.

FLAVIANUS [2] II. Palladio successit, A. C. 496. acer Concilii Chalcedon. defensor, Anastasium Imp. infestum sensit, ab eo in exilium pulsus, A. C. 512. Vide Evagr. l. 3. c. 31. et 32. Ioh. Mosch. Part. Spir. c. 35.

FLAVIANUS [3] Patr. CP. post Proclum. Chrysaphium, Theodosii Iun. gratia [orig: grati‚] praepotentem inimicum habuit. Eo tempore Eutyches haeresin sparsit, quam Flavianus, synodo habita [orig: habit‚], condemnavit, in Lystrica dein Synodo, Ephesi habita, A. C. 449. depositus, et calcibus ad necem percussus est: Cadavere, anno post, iussu Martiani, CP. translato, magnificeque sepulto. Leo Ep. 8. et 9. Niceph. l. 14. c. 47. Evagr. l. 1. c. 10. Concil. Chalced. Act. 3. et 4.

FLAVIANUS [4] auctor libri, de vestigiis Philosophorum, Saresburi. l. 2. de nugis Curial. c. 26. et c.

FLAVIAS et FLAVIOPOLIS nunc Elipoli, urbs Ciliciae medit. olim Episcop. sub Archiep. Seleuciensi, nunc vicus.

FLAVII a FLAVO deduci dicuntur ob crinium candorem. Erat autem apud Romanos familia amplissima, ex qua erant Vespasianus, et filii eius Titus ac Domitianus. Praenomen hoc Claudius II. Imp. postea sibi vindicavit, atque ex eo Constantinus Chlorus, et Constantinus Mag. quique deinceps eos excepere [orig: excepÍre] CP. Augusti. Imo nec ipsi solum Impp. sed Proceres quoque fere omnes, Coss. Praefecti, Praesides, et Viri clarissimi ac Patricii illud sibi adscripsere [orig: adscripsÍre], ut ex Inscr. Gruterianis passim liquet. Apud Longobardos vero, primus Autharit Rex, ob dignitatem, Flavius a suis appellatus est, quo praenomine omnes, qui postea fuerunt [orig: fuÍrunt], Longobardorum Reges, feliciter usi sunt, inquit Warnefridus, de gestis Longob. l. 3. c. 16. Sed et ad Gothicos Hispaniae Reges id cognominis perinde transiit, quorum prim us Recaredus illud assumpsit, in Concilo Tolet. III. Vide Bivarium ad Pseudochronicon Maximi p. 73. et Chiffletium in Vindiciis Hispan. p. 350. Unde Flavia, Gorthorum Imp. appellatus, in vet. Scheda, laudata Gariello in Ep. Magalon. p. 3. etc. Vide C. du Fresne in Gloss. in Stemmatibus Byzantinis et Dissertat. de Inferioris aevi numism. De Flaviae vero gentis Templo, a Domitiano exstructo, Suet. in eo c. 15. et 17. et Mart. l. 9. Epigr. 2. et 4. uti de Coronis Flavialium in quibus Domitiani, ut rerum domini, imago efficta, vide CAr. Paschal. Coron. l. 9. c. 11.

FLAVINIACUM a FLAVINO, locus est dioeces. Augustodunensis, vet. monasterio eiusdem nominis clarus, vulgo Flavigny. vide Flavia Aeduorum.

FLAVINIUS Hugo vide Hugo.

FLAVIOBRIGA opp. Autrigonum in Hispan. citeriori. Plin. l. 4. c. 20. In Cantabris, antea Portus Amanus, nunc Bilboa, urbs Biscaiae prim. ad Nervam fluv. qui 2. leuc. infra in Occ. Cantabr. se exonerat; estque ampla et elegans, emporiumque celebre, 14. leuc. a Fano S. Andreae in Ort. Baudr.

FLAVIONAVIA Pesicorum in Hisp. Tarrac. opp. quod hodie Bilbano appellatur, ut nonnulli sentiunt.

FLAVIOPOLIS Bithyniae civitas. Ptol. Item urbs mediterranea Ciliciae eidem. Fuit et Thraciae opp. eo loco conditum, ubi antea Zelia fuerat. Plinl. l. 4. c. XI. Pro Zelia vero apud Plin. l. 5. c. 32. Caena legi vult Salmas. a qua Caenica et Caeni pop. Vide eum Exercitat. ad Solin. p. 166.

FLAVITAS hoc dolo usus est, ut post mortem Acacli, sede CP. potiretur. Imp. Zeno ieiunio 40. dierum indicto, chartam albam obsignatam in altari recondidit, Deum rogans, ut per Angelum nomen Praesulis inscriberet. Hic [orig: HÓc] Eunucho, cui templicura incumbebat, cortupto, nomen suum ibi scripsit Flavitas, sicque electus est. Sed paulo post detecta [orig: detect‚] fraude, ut et altera [orig: alter‚], qua [orig: qu‚] Felici Ep. Rom. impositum ibat, obiit. Niceph. l. 16. c. 18. et 19. Evagr. l. 3. c. 23. Baron. A. C. 48.

FLAVIUM [1] Arvense Morali Alcolea, opp. Hisp. Baet. in Vandal. 8. leuc. ab Hispali.