December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMUS SECVNDVS Literas D, E, F, G, H, I, K, L, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

page 272, image: s0272a

FLAMMEUM vel FLAMMEUS auctore Nonio, vestis fuit vel tegmen, quo capita matronae tegebant. Ferrario, velum fuit amiciendo capiti, quod perpetuo a Flaminico gestatum, boni ominis caus a [orig: ] ad nuptias transtatum est: Flaminis enim uxori divortium non licuisse facere, supra vidimus. Idem Palliolum mox vocat. Unde Tac. Ann. l. 1 5. c. 37. propudiosas Neroniscum Pythagora pocillatore, ut viro, nuptias referens, inter alia, Imperatori impositum flammeum, ait. Et Quintilian. Declam. 306. vetulam nubentem alloquens: Operis, inquit, flammeo canos. Nomen ei, non tam a Flaminica, quam quod primum flammei, i. e. lutei colorisesset, Plin. l. 21. c. 8. Hinc. Lucan. Civ. Bell. l. 2. v. 361.

Lutea demissos velarunt Flammea vultus.

Sicut luteos nubentis soccos, Senec. exhibet in Medea. Idque ut pudorem exprimeret. Unde Ioh. Meurs. Comm. in Lycophronem, in versum o(pro\s2 kalu/ptras2 etc. inquit: Hesione Podarcem fratrem, ab Hercule in captivitatem redigendum, dempto de capite Flammeo aureo redemit. Et paulo post: Interpres vetus Iuv. Sat. 2. l., 1. v. 124. Flameum. Vestis pudori similis, quam et propter pudorem accipiebant. Hinc videre est, addit, fuisse rubri coloris, talis enim vultus pudore suffusorum. Postea color mutatus est: Nam album fuisie festus docet: quemadmodum purpureum modo laudatus Interpres ad Iuv. Sat. 6. l. 2. v. 224. Utrumque nectit Isid. alborem referens ad vitae munditiem: purpuram vero ad sanguinis posteritatem, vel etiam, de quo modo, ad pudoris custodiam. Ad nuptialis huius velaminis imitationem, velum consecratum, quo piae Virgines Christo nubebant, Flammeum quoque dictum, refert Hieronym. Ep. 8. et 48. In C. feminae 30. quaest. 5. Feminas, cum maritantur, ideo Flammeo velari, additur, ut se noverint semper maritis suis subditas esse. Et certe antiquissimum fuisse hunc ritum, ut Sponsarum capita velo operirentur, discimus ex Genes. c. 20. v. 16. Vide Anselm. Solerium de Pileo s. 6. in quam has notas adiecit Andreas Frisius: Post dictam dotem, signatas tabulas, exhibita repotia, praelatas faces, aspersam aquam, sequebantur

Flammea, sollicitum praevelatura pudorem.

Capitis hoc tegumentum erat, lutei vel si mavis flavi, ut reliquae vestes nuptiales, coloris: quo simul pudori sequioris sexus et zelotypiae virorum consulebatur. Scilicet ut unius aspectui pateret, quae uni destinabatur: Et suberat aliqua etiam ominis religio; ac si perpetuum futurum esset illud consortium, quod sub velamento Flaminicae, cui divortium facere non licebat, contraberetur. Flammeolum alii vocant. Consociationis illius et velandi ritum, Aurelii nummus exhibet (inscriptus: Vota publica) ubi Imperator publico omnium voto, et auspice Concordia, Faustinam sibi matrimonio iungit, sinistra [orig: sinistr‚] nuptiales tabulas, dextra [orig: dextr‚] dextram sponsae prehendens: cui Faustina iuncta [orig: iunct‚] manu fidem Flammeolo pudicitiam, digito ori admoto obsequium et taciturnitatem pollicetur. Eundem usum, et simul personam, quae vultus sponsae crocea seu potius lutea hac fascia [orig: fasci‚] vinexrit, docet Capella,

Flammea, virgineum quae obnubere sueta pudorem,
Regina deme pronuba ---

Plura de Flammeo, Flaminicae pallio, et de Flammeo nuptiali, item de colore flammeo seu luteo, vide apud Salmas. ad Solin. p. 268. et 11 55. ut et infra in voce Luteus, nec non ubi de Nuptiis. Inde Flammearii, huiusmodi vestium opifices, Plaut. in Aulul. Act. 3. sc. 5. v. 36.

Flammearii, Violarii, Carinarii etc.

FLAMMULUM vox recentioris aevi Scriptoribus, Byzantinis praesertim, nota, quibus fla/moulon, et fla/mouron dicitur: vexillumque notat in flammae speciem desinens, cuiusmodi illud est, quod Carolo Mag. porrigit S. Petrus, in Lateran. Parietinis, apud Nicol. Alemann. Salmas. a colore igneo et rubro, quem flammeum et flammulum dici ait, vocabuli etymon arcessit, Not. ad Spartian. in Pescennio Nigro. Vide C. du Fresne Dissert. de Auriflamma, ad Iomvill. et passim hic [orig: hÓc] in vocibus Bandum, Draco, Vexillum. etc.

FLAMMONIENSES cognomine Vannienses, et Culici, circa Venetos populi. Plin. l. 3. c. 19.

FLANATICUS Sinus Flanonicus Steph. Polaticus Melae, Liburnicus Orosio, sinus maris Hadriatici, inter Istriam, et Liburnicam, hodie Il Quarnero: Populi Flanates Plin. dicuntur. l. 3. c. 21.

FLANDRENSES proprie dicti sunt primum Flandrensis municipii vel oppidi, cuius primus meminit Audoenus l. 2. de vita S. Eligii, incolae, quod recentiores Bruzzios, Brudgas ac Bruggas: nunc Brugas vocant. Postea Flandri dici coeperunt [orig: coepÍrunt], quorum multos ad fidem Ursmarus perduxit. A Niceta Choniate Flamiones: a recentioribus, ut a Marliano allisque nunc Flamingi, nunc Flamenci, a Gallis Flamans nuncupantur: cuius nominis originempenitus sibi ignotam esse ait Vales. cum ut a Flandria Galli Flandre aut Fiandres dicitur, sic Flandrensis Flandrois potius, quam Flaman vocari debere videatur. Vide Flamingi.

FLANDRIA Gall. Belg. regio, ad littora Oceani Septentrionalis Tractum siquidem Europae extremum, Britannicae insulae oppositum, inter Galliam, Germaniam, et Oceanum, incolae Germaniam inferiorem appellant, Galli, exterique fere omnes, uno nomine Flandriam vocant. Verum Flandria non tam late patet, nam quae nunc Flandria est, ea Brabantia [orig: Brabanti‚], Hannonia [orig: Hannoni‚], Artesia [orig: Artesi‚], et Oceano terminatur. Hanc in tres partes dividunt, in Teutonicam seu propr. quae ad Occ. Gallicam ad Mer. et Imperatoriam, quam et Proptietariam (quod numquam Superiorem, aut Dominum praeter Flandriae Principem agnorit) nominant, quaead Or.


image: s0272b

extenditur. Teutonica Flandria 18. habet urbes celebres, quarum praecipuae sunt Gandavum, Brugae, Ypra, etc. Gallica tres, Insulas videlicet, Duacum, et Orchianum. Imperatoria quatuor, Alostum, Teneramundam, Gerardimontium, et Ninivam. Flumina eius celebriora sunt, Scaldis, Liza, et Tenera. Regio maxima Belgii, cultissima, et maxime compascua, inprimis Occidentem versus. Boves, equosque praestantissimos, belloque aptos gignit. Caseo, butyroque abundat. Tritici admodum fecunda, et nobilis. Comit. tit. insignis. Populus fere mercaturam exercet, atque ex lino (cuius hic [orig: hÓc] maxima fertilitas, et excellentia est) lanaque [orig: lan‚que] pannos lineos, laneosque magna [orig: magn‚] copia [orig: copi‚] conficit, latissimeque distrahit. Habet 1245. pagos, praeter Arces, Castella, et Nobilium aedes Lud. Guicciardin. et Iac. Marchantius Flandriam descripserunt [orig: descripsÍrunt]. Antea tota sub Hispanis, sed a multo tempore pars Zeelandiae propinqua, paret Hollandis, et media ferme pars totius Prov. sub Gallis est a paucis annis, cum Flandria Gallic. Historia paucis haec: Dicta haec regio, a Flamdeberto, nepote Claudii Regis Gall. qui Blesinda [orig: Blesind‚], Goldueri Ruthenorum Regis filia [orig: fili‚] ducta [orig: duct‚], Romanos Gallia [orig: Galli‚] Belg. pepulit. Alii a Flandrina, filia Liderici II. sub Carolo Mag. et Lud. Pio dictam volunt. Habebat VI. magnos saltuum Praefectos continue se subsequentes, quorum primus erat Lidericus I. fil. Salvarti, Principis Divionensis, a Clotario II. ad hanc dignitatem evectus: si vera historici referunt. Vide Morerium. Comitatus facta est, a Carolo Calvo, in Balduini Odoacri gratiam, Ludovicus, cognom. Mechliniensis, per uxorem Margaretam, filiam Ioh. III. Brabantiae Ducis Brabantiam obtinuit, cuius filia Philippo Audaci nupsit. Huius pronepos Carolus Audax Mariam heredem reliquit, A. C. 1477. Nanceii occisus, quae in Austriacam familiam, Maximiliano I. ditiones has intulit. Ad Fidem conversi Flandri creduntur, ab Eligio Ep. Noviodunensi, et S. Amando. Mayer. Hist. Flandr. Guicciard defcr. Belgii. Locrius, Garetus, Grotius Strada, Bentivolus, etc. Totius huius regionis caput est Gandavum.

Flandriae urbes praecipuae.

Aldenarda, Oudenarde, in ditione Francorum. Alostum, Aelst, Gallis Alost, in ditione Hispanorum. Armentariae, Armentiers, Francorum. Axella, Axel, Hollandorum. Bassea, la Bassee, Francorum. Brugae, Bruges, Hispanorum. Burburgus, Bourbourg, Francorum. Clausulae, Sluys, Gallis l'Ecluse, Hollandorum. Cortracum, Cortricht, Gallis Courtray, Francorum. Dammum, Dam, Hispanorum. Dixmuda, Dixmude, Hispanorum. Duacum, Dovay, Francorum. Dunquerca, Duynkerke, Gallis Dunquerque, Francorum. Furuae, Veurnes, Gallis Furnes, Francorum. Gandavum, Ghendt, Gallis Gand, Hispanorum. Gerardimontium, Geertsberg Gallis Grandmont, Hispanorum. Gravelinga, Grevelinghen, Gallis Gravelines, Francorum. Hulstum, Hulst, Hollandorum. Insulae, Russel, Gallis Lille, Francorum. Iprae, Iperen, Gallis Ipre, Hispanotum. Menina, Menin, Francorum. Neoportus, Nieuport, Hispanorum. Ostenda, Ostende, Hispanorum. Teneramunda, Dermonde, Hispanorum. Tornacum, Dornick, Gallis Tournay, Francorum. Vinociberga, Vinoxberg, Gallis Bergues, S. Vinae, Francorum.

FLANDRINUS Petrus vide Petrus.

FLANONA seu FLAVONA opp. olim Liburniae, nunc Istriae in ora maris Hadriat. et sinus Flanatici, sub Venetis, cum portu satis capaci, 12. mill. ab ostio Arsiae fluv. in Sept.

FLASCILONES vestis species, nobilioribus in usu, apud Monachum Sangall. de Carolo Mag. l. 2. c. 41.

FLATU exspuendi res immundas consuetudo exspuendi res immundas consuetudo Vett. occurrit apud Tertullian. ad Uxor. l. 2. c. 5. Latebisne tu, quum lectulum, quum corpusculum tuum signas, quum aliquid immundum, flatu exspuis. Satanam inprimis, et sedes eius, templa idolaque apud Auctorem Hierarchiae Eccl. c. 2. ubi id vocat e)mfush=sai, sicut katafush=sai Irenaeus, apud Epiphan. Haer. 34. insufflare. Prudent. peri\ stef. Hymm. 14. v. 920. exsufflare idem Irenaeus l. 1. c. 9. Vide supra Exsufflatio, et plura hanc in rem apud Desid. Herald. ad Minuc. Fel. Castigat. ac Notis p. 16.

FLATUS seu obsceni ventris crepitus in Microcosmo, Macrocosmi ventos referunt, ut Andr. Laurent. ait Anatom. l. 1. c. 2. Uti enim fulgura referunt excandescentium oculi coruscantes; tonittu, ructus, et intestinorum murmura, quae Graeci borboruga\s2 et borborigmou\s2 appellant; pluviam, humores e cerebro in nares, laryngem, pulmones, destillante; rotem, lacrimae; ita ventos cruditatum exhalationes, autiumque sibili ac tinnitus; terrae motum palpitatio cordis, membrorumque convulsio. Ad ventos autem etiam Flatus praedicti, ut et ad tonitrua, referri possunt: quos iudicio stolidarum nationum, prae aliis, quae modo memoravimus, in Deorum numerum referri meruisse, indigitat Plin. l. 2. c. 7. Gentes vero quaedam animalia, etiam aliqua et obscena pro Diishabent, ac multa dictu magis pudenda, per foetidos cibos et alia similia iurantes. Sed expressius Clemens Romanus Recognit. l. 5. ubi de Aegyptorum Diisagens: Crepitus, inquit, ventris pro Numinibus habendos esse docuere [orig: docuÍre]. Item Minuc. Felix Octavio, Iidem Aegyptii cum plerisque vobiscum non magis Isidem, quam ceparum acrimonias, metuunt nec Serapidem magis, quam [orig: qu‚m] strepitus per pudenda corporis expressos, extremiscunt. Hieronym. insuper in Esaiam l. 13. c. 46. p. 151. Taceam de formidoloso, et horribili cepe, et crepitu ventris inflati, quae Pelusiacae


image: s0273a

religio est: ut alios omittam. Et nota ridicula haec superstitio ex verbis Catonis apud Festum Proscribere Comitia. De Aegyptiis tamen mavult credere Voss. istos Flatus huiusmodi non Deos proprie putasse, sed (quia tota fere eorum Theologia symbolica fuit) pro signis potius habuisse potentiae divinae. Nempe, quia et servandi et si retineantur, perdendi hominis habent potestatem. Unde et Graecus Poeta Nicarchus, Regibus ipsis par habere Imperium, nugatur Antholog. l. 2. Quae tetricus aliquis, non tam similis, quam simia Caronis, indigna chartis dixerit: Sed enim faciunt Minucio, et aliis veterum Theologorum intelligendis. Ac quanto perspectior nobis fiet Gentilium pietas, tanto sane gratiores erimus summo Deo, qui nos e tenebris istis eduxit, mentesque nostras illustravit, verbi et Spiritus sui face. Vide Gerh. Ioh. Voss. de Orig. et prog. Theologiae Gentil. l. 3. c. 5. infra etiam aliquid in voce Strepitu: uti de proprio reguli serpentis, quod est flatu adurere, infra itid. in voce Regulus.

FLAVA cogn. Minervae, vide infra in hac voce. Cereris item, ut notissimum. Inter fuscas Aegypti feminas flava Nitocris pulcherrima habebatur. Syncellus, *ni/twkris2 genikwta/th kai\ eu)morfota/th tw=n kat' au)t' genome/nh, canqh= th\n xro/an, h)\ th\n tri/thn h)/geire purami/dan. Nitocris generosissima, et formosissima mulierum sui temporis, flavo capillitio; quaetertiam pyramidemerxit. Fuit illa prima mulierum, quae regnum in Aegypto exercuit, tempore commorationis Israelitarum in illa regione. Flava autem celebratur; non tam quia color iste in Aegypto rarissimus, quam quia Isis Dea eadem, quae Flava Ceres, Herod. l. 2. c. 56. anne et quae Flava Minerva? Nitocris enim idem valet quod Minerva Victrix, uti ex Platone et Eratosthene docet Ioh. Marsham. Canone Chron. Sec. VII. Aegyptios vero nomina sua plerunque e caelo traxisse, et quae Deorum sunt, sibimet ipsis imposuisse, apud Lucian. legimus pro Imag.

FLAVA Moneta apud Mart. l. 14. Aphoret. Epigr. 12. cuius epigraphe loculi eborei.

Hos nisi de fulva loculos implere moneta
Non decet: argentum vitia ligna ferant.

Aurea est: flavum enim eleganter aurum appellat, etiam Trebell. Pollio in Gallienis. Idem Poeta flavos absolute dicit nummos aureos: l. 12. Epigr. 66. cuius epigraphe de Phyllide.

An de moneta Caesaris decem flavos.

Quemadmodum recentiores u(pe/rpur)r(on aurum appellarunt, unde u(pe/rpur)r(a vel u(pe/rpura, solidi aurei etc. Salmas. ad Pollion. At,

FLAVI in aliquot Graecorum Oraculis, Franci indigitati sunt, ob capillorum colorem. Sic Rogerus Hovedenus CPoli in Porta Aurea, scripta esse haec verba refert, p. 650. Quando veniet Rex Flavus Occidentalis, tunc ego per meipsum aperiar, et tunc Latini imperabunt, et dominabuntur in civitate CPoli: quando viz. Franci urbem cepere [orig: cepÍre] A. C. 1204. De quibus etiam, ut et de eadem expeditione intelligendus Leo Imp. in Orac. de Restit. CP. a Leonclavio edito:

*)alla/ se puri/staton kai\ canqo\n ge/nos,
*pa=san tefrw/tei, kai\ to\ so\n lu/sei kra/tos2.

Sic canqoi\ iidem dicuntur Anonymo in Paraphr. Orac. eiusdem Leonis, to\ canqo\n ge/nos2 Pachymeri Hist. l. 1. c. 18. ut flavi, Claud. in Ruffin. l. 2. Carm. 5. v. 110. et Anonymus Poeta Laus Herculis v. 97. quo epitetho etiam Britones, Auctor l. de disciplin. Scholar. c. 2. et Getas vocat Hieronym. Ep. 7. ad. Laet. sicut contra furvam gentem Indos appellavit Iuv. Sat. 12. l. 4. v. 104. Eodem comae colore nullus non Herosapud Vett. commendatur, ut in Hom. Theocrito, Hesiodo, et nemine non videre est. Par ratio in sexu seviore, cuius formam raro albis aut nigris, saepius flavis capillis Poetae commendant. Hinc medicamenta eam in rem adhibita, quorum Medici meminerunt [orig: meminÍrunt] in praeceptis th=s2 *kommwtikh=s2, et Plutarch. in *erwtikw=| extremo. Aurearum item bractearum intertextura quaedam mirifica, indigitata Chrysostomo, ubi de Barbaris Regibus, ad Coloss. c. 3. Aliam xrusei/wsin capillorum indicat Val. Flacc. Argon. l. 6. de qua vide supra ubi de Deaurandi more. Sed hoc rarius: inspersio vero nitelae aureae in frequentiore usu posita iam vetusto aevo, si Iosepho de satellitibus Salomonis loquenti l. 8. Antiqq. fides adhibenda etc. Vide hanc in rem Casaub. ad Capitolin. in Vero verb haec: Dicitur sane tantam habuisse curam flaventium capillorum, ut capiti auri ramenta respergeret, quo magis coma illuminata flavesceret; et supra ubi de Auri Scobe. Adde Barth. in Advers. et Pasicompsam Petri Laurenbergii. Eundem vero colorem in Nisaeis quoque equis frequentissimum, dicemus infra ubi de iis.

FLAVIA [1] Domicella uxor Flavii Clementis, ob fidem Christianam, in Ins. Pandatariam relegata, iussu Domitiani, longum ibi martyrium in cellulis duxit: verba sunt Hieron. Vide Flavius Clemens.

FLAVIA [2] Palaestinae urbs, primum ab Herode condita, et in gratiam Tiberii Caesarea appellata, postea deducta [orig: deduct‚] eo ab Flavio Vespasiano Colonia [orig: Coloni‚], Flavia dicta. Plin. l. 5. c. 3. Patria Iustini Phil. et Martyris. Item Aeduorum Sequanorum urbs, hodie Flavigny, ut quidam existimant. Sed ex panegyrico Const. Mag. est ipsa Aeduorum urbs Augustodunum, Flavigny vero Flaviniacum est, inter Divionem, et Semurium. Ferrar. Item Flavia Lambris Baediorum, Hisp. Tarrac. urbs. Ptol. Baudr. opp. Callicorum, quibusdam Fuenfria, castr. versus limites Asturiae. Aliis Rivadavia, opp. ad Minium fluv. versus confinia Portugalliae, 8. leuc. supra Tyde in Ort.

FLAVIA [3] Gallica opp. Illergetum, nunc Fraga, opp. munitum Arragoniae, ad Cincam fluv. in limite Cataloniae, 5. leuc. ab Ilerda in Occ. 18. a Caesaraugusta in Ort.