December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMUS SECVNDVS Literas D, E, F, G, H, I, K, L, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

page 264, image: s0264a

FILIOLITAS titulus honoratius, quo Pontifices utuntur, cum ad Principes suae Communionis scribunt. Vide Rescriptum Episcoporum Synodi Duziac. ad Ep. 27. Hadriani, Ioh. X. Ep. ad Carolum III. Regem alios. At Filiolagium, et Filiolatio, donum dicitur, quod filiolo qui de sacro fonte suscipiebatur a susceptore, in adoptionis spiritualis tesseram, solebat conferri, in Chron. Ademari Caban. A. C. 826. apud Lambertum Ardensem, alibi. Fere semper enim a Susceptoribus collata fuisse post Baptismum filiis lustricis munera, in signum adoptionis, huiusque vi bonorum suorum partem aliquam iis deberi existimasse priscos, constat. Sic Regem Welfere, duas provincias profilio suo Aedilwacho Regi; alterum, Regi Sudsexiae Adelwoldo, insulam With; Philippum VI. Franc. Regi Philippo Alenconio, profilio suo, et e Carolo fratre nepoti 6000. libratas terrae; donasse, docet C. du Fresne, ex Beda Hist. l. 4. c. 13. Henrico Huntindon. Hist. l. 2. p. 318. et Diplomate Philippi praefati. Vide quoque infra Patrinus.

FILIUS [1] non unius generis. Homeri Interpres Il. d. quatuor generationis species recensens, gnhsi/ous2 vocat, qui legitimi Romanis dicebantur; no/qous2, qui e pellice; skoti/ous2, spurios, quorum pater in incerto est; et parqeni/ous2, qui e matre, quae virgo adhuc credita est, nati: de quibus omnibus vide Meurs. ad Lycophron. p. 207. ut et reliqua huc pertinentia hic [orig: hÓc] passim, inprimis in vocibus Infans, Liberi, Parentes, Puerpera etc. Et quidem apud Vett. Regum Principumque filii nothi pari cum legitimis in honore habebantur, uti docet praeter Eustathium, Scholiastes incertus Il. q. et Serv. ad Aen. l. 3. Privatorum vero hominum, acceptis mille drachmis, quae pecunia noqei=on dicebatur, contenti esse iussi sunt, Harpocration, et Aristophanes in Avib. Vide quoque infra ubi de Nothis. Ardua illa quaestio, Filius natus Patre iam Rege num praeferendus ante nato? Certe prius natum anteferendum esse, varia sunt quae suadeant; obtinuitque haec sententia in Perside, inter Cyrum et Arsicam (cui nomen factum Artaxerxi Mnemoni ) in Iudaea, inter Antipatrum Herodis M. filium et eius fratres; in Hungaria, cum Geissa Regnum adiit; et in Germania, non sine armis tamen, inter Ottonem I. et Henricum. similiter in Regno Turcico, cum Baiazethes et Gemes, ille maior natu, hic natus imperanti, inter se contenderent, praevaluit Baiazethes. Et prius in Imperio Graeco Constantinus Ducas Imperium filiis reliquit, quorum duo privato geniti, tertius *porfurome/nnhtos2 erat. Quod Spartae aliter factum, ex lege propria fuit eius populi, quae ob educationem magis accuratam natos in Regno praeferebat. Idem accidere potest ex peculiari lege vestiturae primaevae, si Imperium detur in feudum vasallo, et ex eo nascituris: quo argumento nixus videtur fuisse Ludovicus adversus Galeatium fratrem in controversia Ducatus Mediolanensis. Nam in Perside Xerxes, qui contra fratrem Artabazanem obtinuit Regnum, ut Herod. notat, potentia [orig: potenti‚] Atossae matris magis, quam Iure, valuit etc. Quam in rem vide Hug. Grot. de Iure Belli, et Pacis l. 2. c. 7. n. 28. et seqq. et infra in voce Parentes plura. Quis vero recentioris aevi Scriptoribus Filius Arnaldi, quis item in Foris Aragon. Filius Dalgo, Hispan. Fidalgo, dicatur? Vide infra, Filius hernaudi, item Hidalgus.

FILIUS [2] Georgii cognom. Alberti Flandrensis, quo a Turcis Arabibusque eum appellatum esse, legitur in Gestis Francorum expugnant. Hierusalem sub fin. et apud Gualterum Terwan. in Vita S. Caroli Flandr. c. 3. Non quod a S. Georgio genus duxisse, sed quod ipsum esse S. Georgium Militem inclitum et apud Graecos eo nomine celeberrimum, existimarent. Vide quae de S. Georgio observat Ioh. Selden. in Titulis Honorar. et C. du Frene ad Ioinvillam.

FILIUS [3] Hernaudi et iunctim Fiernaldus, dicitur in Ordine Melitensi Eques novitius, apud Macros in Hierolex. Cuius appellationis origo aperitur in Statutis Ordinis Hierosol. tit. 19 de Verbor. signis. ß. 33. Per Filios Arnoldos intelliguntur hi, qui novissime post alios Ordinem nostrum sunt prosessi, quasi tyrones. Quod quidem vocabulum, quod et ipsum Gallicumest, in Terra sancta frequens, et commune fuit. Nam qui illic ex patribus Christianis nati et ant, Polani dicebantur: qui vero in partibus cismarinis nati eo veniebant, ab eis (per contumeliam) Filii Arnaldi dicebantur: tamquam fatui et idiotae, ut qui relicta [orig: relict‚] ultro patria [orig: patri‚] ad Terrae S. tuitionem properabant, Iac. de Vitriaco Hist. Hierosolym. l. 1. c. 72. apud C. du Fresne Gloss.

FILIUS i)xqu/os2 Hieronymo ad Chromatium, dicitur Bonosus, qui in insulam se abdiderat, a continenti seductam, aquis circumfusam, ut Christo (voce i)xqu\s2 Vett. intellecto) eo liberius vacaret. Iocus nempe ex eo petitus, quod *i*x*q*u*s illis significabat i)hsou=n *xristo\n *qeou= u(io\n *swth=ra, qua [orig: qu‚] allusione Tertullianum quoque. Optatum Afrum, Augustinum, Paulinum, alios, uti notum. Gronov, Obs. in Eccl. c. 19.

FILIUS [4] Petri cognomen Imperatorum quorundam ac Principum, qui Sedi Pontificiae venerationem quandam peculiarem im penderunt [orig: pendÍrunt], uti observavit Nic. Alemannus Dissertat. de Lateranensibus Parietinis c. 11. Sic Filia Petri, dicta est Mathildis Comes, Bonifacii Ducis vidua, Gregorio VII. l. 1. Ep. 11. l. 2. Ep. 9. et Domnizoni non semel. Uti de eadem, Rangerus Ep. Luc.

Filiolae Petri violae post lilia dentur etc.

ob praeclara nempe eius in Pontifices sedemque Rom. merita. Vide in voce Mathildis.

FILIUS [5] Terrae vide infra Terrae fil.

FILIUS [6] Tonitrui vide Boanerges, et Notas C. du Fresne ad Alexiadem.

FILLASTRIUS vide Filastrius.

FILLECUM opp. munitum Hungar. Austr. in confin. dit. Turcicae 5. leuc. ab Agria in Bor. totidem a Cassovia in Occ. iuxta Gaium amnem.

FILTREI Capelli in Statutis Hugonis vide Abbatis Cluniac. Calcei filtrati, in Statutis Adalardi Abb. Corbei. l. 1. c. 3. etc. a filtro


image: s0264b

nomen habent. Est autem Feltrum seu Filtrum lana coacta, quam infuso aceto ferro resistere, auctor est Plin. l. 8. c. 48. cuiusmodi gambesonem, quem etiam Feltri nomine auctores quidam agnoscunt, describit Nicetas in Isacio l. 1. n. 8. Unde Loricae ex filtris, apud Ekkehardum Iun. deCasibus S. Galli c. 5. et Gul. Apul. Norm. Rer. l. 3.

Proque repellendis saxorum vel iaculorum
Ictibus, obiectis rubicundis undique philtris
Ad pugnam veniunt etc.

Tentoriorum Filtreorum, meminit Thwroczius in Chron. Hungar. ubi de Tartaris; quos idola quoque de filtro, ad imaginem hominis, confecta adorasse, tradunt Vincentius Belvac. l. 30. c. 7. et Odoricus Foroiul. in sua peregrinat. n. 21. etc. Vide C. du Fresne in voce Feltrum, et supra, ubi de coactilibus et Coactiliariis. Galli hodieque Feutres vocant, pileos ex filtris et coactis istiusmodi lanis factos: et nota Italorum vox Feltro, ab eadem origine, Belgarum Vilt etc. Origo vocis ex Graeco pilhto\n seu pilwto\n: quo modo dicuntur ta\ e)k trixw=n suntiqe/mena, Gerh. Ioh. Voss. de Idolol. l. 3. c. 70. ubi de coactilibus huiusmodi quamplurima. Vide quoque Lana infra.

FILUM quasi pilus, Fungero; quasi hilum, i. e. minimum in veste, aliis: in orbem nectendis floribus, foliis, herbis, ramulis, ut sic capiti redimiendo fierent idonei, adhibebatur. Tertullian. de Coron. mil. Et inserti et innexi et in filo et in scirpo, quod liberi, quod soluti. Ubi scirpi nomine philyram intelligit Paschal. Cor. l. 2. c. 12. ubi de nectendi coronas artificio, vide quoque supra ubi de Coronis. Imo et ex filo, cui haereret folium olivae, in quo nomen th=s2 *)aqhna=s2, Minervae, scriptum, corona fiebat, uti discimus ex Constantino Caes. l. 6. c. 4. inter eas, quae capitis dolores sedarent, recensita eidem Paschalio l. 1. c. 15. ut alia omittam. In Tabernaculo V. Testam. praeter aurum, argentum, aes aliaque, serici quoque aclanarum fila, hyacinthina et purpura coccoque tincta, locum habuere [orig: habuÍre]. Inprimis Altare holocaustorum, quod in Templo Salomonico ex solido aere confectum erat, medium cingebat filum coccineum, ad sanguines discernendos, ut videre est apud Burmann. Synopsi Theol. Christ. parte prior. l. IV. c. 15. ß. 11. Apud Romanos, cum nudo capite in publicum prodire Flamini nefas esset, solo filo, urgente aestu, caput cingebat, diebus festis exceptis, unde ei nomen, Varro de Ling. Lat. l. 1. Filamen certe vocatur in vet. Inscr. DIVAE AUGUSTAE ALBINUS ALB. F. FILAMEN DIVAE AUG. PROVINCIAE LUSITA. quod filum Lanae fuisse, docet Festus, et Liv. l. 1. Vide Anton. Thys. IC. Not. ad Gell. l. 1. c. 12. Sed et in Magicis filorum usus: hinc tria fila discoloria nodis necti totidem iubet, ad ligandum in amoribus Daphnidem, Venefica Virgiliana Ecl. 8. v. 73. Nec omittendus, Filum de pallio proiciendi, in argumentum remissae iniuriae, ritus, indigitatus Eigilo in Vita S. Sturmii Abbatis Fuld. c. 18. de Pipio Rege Tollensque manu sua [orig: su‚] de allio suo filum, proiecit in terram, et dixit: Ecce in testimonium perfectae remissionis filum de pallio meo proicio in terram, ut cunctis pateat, quod pristina deinceps annuletur inimicitia, apud C. du Fresne Gloss. Ut de filo auro argentoque intorto aliquid addam: Armillae vett. non solido semper verum et textili nonnumquam, et per fila intorto auro constabant, uti colligere estex Plin. l. 9. c. 15. Unde [gap: Hebrew] filum, Genes. c. 38. v. 18. et 28. ubi agitur de iis, quae a Iuda Thamar arrhabonis loco poscebat, per armillam Vulgatus exponit. Quod sciens Spondanus e(/likas2 gnampta\s2 apud Homer. Il. s tortiles armillas reddidit. Tortiles enim sunt a filo auro intexto, cuiusmodi filo ad vinciendos alioquin dentes feliciter usos esse Veteres, discimus L. XII. Tabb. Hippocrate de Arte, et Celso l. 7. c. 12. hodieque edentulos imitari notum. Atque talem armillam apud Lucretiam Borgiam Ferrariae D. serpentis effigie formatam, hisce decantiat P. Bempus in Carm.

Dipsas eram: sum facta, Tago dum perluor, aurum
Tortile, Nympharum manibus decus ---

Vide Thom. Bartholin. de Armillis Vett. Sed et filis aureis argenteisque et subtegmine serico vestes olim texebantur clarae ac pretiosae, ut vidimus de filo coccino infantibus appendi solito, dicemus infra in voce Porphyrius etc. Porro etiam Fila, extrema circulorum, lineae. Manilius de Horizonte,

--- --- variosque notabis
Fini cum visu pariter sua fila moventem.

De Aequinoctiali,

--- lucem, qui circulus aequat, et umbras
Lanigeri et Librae signo sua fila secantem etc.

Hineque extremae lineae, quibus circum scribuntur corpora, Arnobius circumcaesuram dixit: atque inde pro lineamentis, habitu filoque virginali. Plaut. Merc. Act. 4. sc. 4. v. 15. scitum filum mulieris. A.Gell, l. 1. c. 9. ubi verbum e)fusiognwmei=n exponit, mores naturasque hominum, coniectatione quadam [orig: qu‚dam] de oris et vultus ingenio, deque totius corporis filo atque habitu, sciscitari: ad quem l. vide eundem Thys. Fila pro nervis instrumentorum musicorum, vide supra in voce Fides: uti de Filis multis in nodum strictis cum cirris exstantibus, vestium apud vett. ornamento, ubi de Cirris etc. de Filo margaritarum, infra in voce Linea dives. A Filo deriv. est Filamentum, i. e. habitus, vestitus apud Vett. Sic Infulae Festo Sacerdotum filamentum denotat. Infilare inde amicire, velare iisdem, vir Cl. ad Iustin. l.18. c. 7.

FIMAE opp. Campaniae, iuxta Vidulam fluv. ubi Noram amnem recipit, in Rhemensi tractu, et confin. Ins. Francicae, 5. leuc. a Rhemis in Ort. Dictur et Ad Fines; vulgo Fismes.

FIMBRIA [1] Romanus, homo longe andacissimus, et insanissimus. Diem Scaevolae dixit, quod non totum telum corpore accepisset. Cic. pro Roscio Amerino. Irem efferus Marii miles, Crasorum percussor. Lucan. Civ. Bell. l. 2. v. 124.



image: s0265a

Trencos laceravit Fimbria Crassos.

FIMBRIA [2] ex quod Antiqui dicebant extremum, Varr. ex fine, ora vestimentorum, est extremitas vestium Nonio: Hinc Isid. Fimbriae vocatae sunt orae vestimentorum, h. e. fines. Graecis est pe/za, kra/spedon, qu/sanos, krossos2: e quibus tamen peza\ et kra/spedon omnem vestium extremitatem significat, limbaum sc. oram, laciniam et institam. Theocrit. Idyllio 2.

*tou= a)po\ ta=s2 klai/nas2 to\ kra/spedon w)/lese *de/lfis2.

*qu/sanos2 vero et krosso\s2 proprie Fimbriam, qualiter Hom. ai)gi/da qusano/essan, et Plutarch Luculli krosswth\n e)festri/da appellat. Agnoscit discrimen hoc Pllum l. 7. cum kra/sp eda dici ait ta\s2 teleutai/as2 o)/xqas2 tou= i(mati/ou: qusa/nous2 vero tou\s2 lego me/nous2 krossou\s2. Hesych. item, cum krossou\s2 vocat, ta\ ka/tw tw=n i(mati/wn ta\ r(ammatwdh, villos sc. sive floccos et simbrias. Ita Suid. krosso\s2 est mallo\s2. Proin Marci c. 6. v. vit. kai\ pareka/loun au)to\n, i(/na ka)/|n tou= kraspe/dou tou= i(mati/ou au)tou= a(/ywntai, vocem xra/spedon quidam malunt interpretari, limbum et laciniam pallii, quam fimbriam. Ita enim et apud Plutarch. in Graccho de Scipione Nasica dicitur, to\ kra/spedon tou= i(mati/ou qe/menos2 e)pi\ th=s2 kefalh=s2, Laciniam togae capiti imponens. Non ergo Fimbriae sunt omnes vestium extremitates, alias ineptum esset, distinctionis causa [orig: caus‚] aliquod vestimentum simbriatum appellare, sed Fimbriarum, tamquam ornamentotum, Scriptores meminere [orig: meminÍre]. Amm. Marcell. l. 14. c. 6. Ut longiores fimbriae tunicae perspicua [orig: perspicu‚] luceant variet ateliciorum, effigiatae in species animalium multiformes. Suet. in Iul. Caes. c. 45. Et cultu notabilem ferunt; usum enim lato clavo ad manus simbriato. Ad quem locum Beroaldus et Sabellicus, quid essent Fimbriae, ex Plin. docuerunt [orig: docuÍrunt], qui simbriata urticae folia esse tradit: et alibi, fimbriatam avellanae nucis barbam, multifariam sc. in oram recisam. Unde patet, Fimbrias in extrema vestimentorum parte fila fuisse floccosque dependentes, quas Itali Frangias appellant: it ipsam vestium extremitatem, minutim concisam, capitibus in acutum desinentibus, ad instar pinnarum, quae iisdem Merli dicuntur, hinc Cic. in Pisonem, Madentes, inquit, cincinnorum fimbriae: Capilli enim ferro vibrati, et in cincinnos torti, in extremitate, cum solvuntur, fimbrias referunt. Quod autem attinet Caesaris latum clavum, ad manus simbriatum, in eo duplicem notat Auctor luxum, quod manuleatam, et chiridotam tunicam laticlaviam gestaret, quodque eaemanicae fimbriatae esserit: quale ornamentum minime viros deceret. Nec vestibus vero solum, sed et stragulis mappisque fimbriae addebantur, ut ex Plin. ac Petron. patet: quorum ille inter signa letalia recenset Fimbriarum curam et stragulae vestis plicaturas; hic Trimalcionem discumbere commodum incipientem describens, Edit. Gonsalis de Salas p. 17. et Edit. Boschii c. 32. Pallio coccineo, inquit, adrasum incluserat caput, circaque onerosas veste cervices laticlaviam immiserat mappam: fimbriis hinc atque illinc pendentibus. Nec dissimile linteum fuit, quo Atriensem accinctum describit Phaedr. l. 2. sab. 5. v. XI. et seqq.

Ex alticinctis, unus atriensibus,
Cui tunica ab humeris linteo Pelusio
Erat destricta citris dependentibus.

Ubi per Cirros quidem Laurent. IC. Notis in locum, capillos contortos, et crispatos: vir doctus tunicam ipsam: Ferrar. vero simbrias intelligit, illasque ad linteum Pelusium refert, quo tunica destricta. Fuit enim linteum illud sindon, sive mappa, qua ministri conviviorum accingebantur, quae ad instar Petronianae erat simbriata. Quare idem cirratas militares apud Capitolin. fimbriatas itidem interpretari mavult, quam hirtas aut villosas. Vide Oct. Ferrar. de Re Vest. Part. 2. l. 1. c. 19. Salmas. vero a fimbriis sic cirros distinguit, ut illarum nomine intelligat rectos villos ac discriminatos, circa extimas vestium oras, nullo modo constrictas; horum autem, fimbrias in nodum coactas, et contortas, cum exstantibus et dependentibus villis. Sic fimbriae fuerunt [orig: fuÍrunt] frangiae Gallorum, at cirri vestium houpes. Vide eum ad Solin. p. 762. uti de morbo, cui fimbriarum curam Plin. tribuit infra in voce Phrenitis; et de fimbriatis Vett. tunicis subuculisque, quibus honestiores utebantur, Casaub. ad Suet. l. 1. c. 46. Apud Gregor Turon. l. 7. c. 32. Illud inter iurgia exprobrant, quod velim eum a S. Antistitis fimbriis separare: fimbriae pallae sunt Gloss. saepius laudato Auctori, quibus Sanctorum sepulchra tegebantur etc.

FIMERIA vulgo FEMEREN, ins. Holsatiae.

FIMO contumeliae causa [orig: caus‚] perfundendi Duces Principesque viros, consuetudo, memoratur l. 1. ß. 11. ff. de extr. crim. Pauli Sent. tit. 4. l. 5. suggeritque exemplum Bibuli Consulis, Plutarch. in Pompeio. Vide supra Canitus et infra in verbo Iacere. Apud Hebraeos, cum reus suffocandus erat, quod unum ex quatuor eorum capitalibus fuit poenis, fimo cruribus tenus illum consuevisse immergi, dicemus infra ubi de Vett. Poenis. alias fimus animalium que excrementa, non in Medicina modo, sed etiam in Agricultura, non parum possunt. Plin. l. 17. c. 9. Ipsa res antiqua. Iam apud Homerum regius senex agrum ita suis manibus laetificans reperitur. Augeas Rex in Graecia excogitasse traditur, divulgasse vero Hercules in Italia, quae Regi suo Stercuto, Fauni filio, ob hoc inventum, immortalitatem tribuit. Et quidem, quadrupedum Columellae optimum existimatur stercus, quod asinus facit --- -- Deterrimum suillum. l. 2. c. 4. At Theophrastus post humana tetrimenta, proximam facit bonitatem kotrw/sews2 th=s2 u(ei/as2 stercorationis suillae, Hist. Plant. l. 2. c. 8. Quem sequitur Plin. simul rationem addens l. 28. c. 9. ubi, cum laudasset adipem suillum, subiungit: Neque est occulta viriunt causa, quoniam id animal her barum vadicibus vescitur. Itaque etiam fimo innumeri usus. Quam in rem vide plura apud Gerh. Ioh. Voss. de Idol. l. 3. c. 71. Inter aves, turdorum fimum inprimis laetas segetes facere, proximamque vim


page 265, image: s0265b

columbivo, inde gallinario esse, auctor est Columella praefatus l. 2. c. 15. Nec mirum, si vett. Romaniagros stercorarent turdorum aviumque fimo: ut quibus tanta fuere [orig: fuÍre] aviaria seu Ornithones, ut maiora saepius tecta haberent, quam totae antiquitus fuissent villae, qua de re alibi diximus. Bubulus vero fimus etiam igni alendo, ligni instar, apud quasdam gentes adhiberi consuevit, uti videre hic [orig: hÓc] est, ubi de Focatio, seu Subcinerico Pane: Unde fimi sures graviter olim Athenis punitos, videbimus infra de Furto. Sed et Dardanios sub fimo speluncas defossas incoluisse, testis est Strab. l. 7. p. 316. imo et in sacris adhibere solitos Kirgessos, videbimus infra etc. Plura hic [orig: hÓc] passim, ubi de vocibus synonymis.

FINALIS Arca vide supra Mortualis Arca.

FINALIUM [1] seu FINARIUM opp. Italiae, in ora Occ. Genuensi, Marchionatus cognom. caput. Marchiones e gente Carretorum proprios habuit olim, nunc sub Hisp. a 71. Annis. Arcem habet probe munitam, cum duobus fortalitiis. Medium inter Savonam ad Ort. et Albengam ad Occ.

FINALIUM [2] vulgo Finale de Modena, opp. in dit. Mutinae Duc. ad Panarum fluv. in limite Ferrariensi, satis munitum. 18. mill. a Ferraria in Occ.

FINARENSIS David vide David

FINCHALA vel FINCENHALA urbs Angl. in dioec. Durham. ubi Concil. A. C. 798.

FINES et ad FINES vulgo TUYN, opp. dit. Leodiensis; ad Sabin fluv. Item, opp Helvetiae, Pfin, vel Pfin an der Thur, nunc pene iacens in Turgovia, apud Constantiam, ad Durium vel Taurum fluv. ab Arbore felice 20. a Vindonissa 30. in. p. forte ita nominatum, quod Rhaeti eousque fines suos extenderint. Vel secundum Vales. quod esset positum in confinio Rhaetiae, et Galliae Belgicae, seu quod esset finis Rhaetiae primae, et initium provinciae Maximae Sequanorum in Gallia Belg. Item opp. Galliae, hodie Fimmes, ad Vidulam, inter Augustam Suessionum, et Durocortorum Remorum medium: clarum martyrio S. Macrae et duobus Conciliis A. C. 881. et 935. habitis. Sic dictum, quo fines Remorum eousque pertinerent. Item locus Mediomatricos a Virodunensibus dividens, apud Aethicum. Item inter Aptam Iuliam, et Cabellionem, in confinio vulgentium, et Cavarum apud eundem. Item, opp. Hungariae, Samaguar Lazio, a Vesprino et Alba Iul. 6. leuc. in Merid. Comit. coppano proximum. Ferr. Plura in Gallia loca hoc nomine insignita, vide apud Hadr. Vales. Not. Gall. adde B. Rhenan. Rer. Germ. l. 3. c. 1. ad eum Ottonem I. C. S.

extra FINES proiciendi cadavera proditorum mos vide infra ubi de Tractatione: de voce vero Fines, hic [orig: hÓc] passim, in vocibus Arcifinius, Banleuca, Territorium, Torres etc.

FINES Aquenses et Fines Arelatenses, inscriptum rupi S. Victoriae, vulgo Sainte Venture, in Castro S. Antonini 3. mill. procul aquis Sextiis, hoc modo, FIN. AQ. ab alera parte FIN. ARFL. Collimitium utriusque urbis indigitat. Lapidibus enim regionum praediorumque privatorum terminos distingui consuevisse, dicemus infra ubi de Lapidibus Terminalibus. Sic in Isthmo Corinthiaco columnam olim statutam, Ioniae ac Peloponnesi terminum, notat Iac. Spon. Itin. part. 3. p. 31.

FINEUS Orontius Delphinas, primus Scientias in Gallia intermortuas, post Iacobum Stapulensem suscitavit, docuit Mathemata parisiis, munificentia [orig: munificenti‚] Francisci Regis eo invitatus, tanti per Orbem habitus, ut summi Magnates, Supremae Curiae, exterorum item Principum Legati, eum venerint consultum. Scripsit plurima, Anton. Teissier in Elogiis enumerata: Quadraturam vero Circuli se invenise, gratis praedicavit. Obiit A. C. 1555. Aet. paulo ultra 60. Vide quoque Sammatthanum in Elogiis, et infra Orontius.

FINGERE de cera, pigmentis, argilla. Hinc componere, qua luber. Pap. Stat. l. 5. Sylv. 3. v. 191. de formatione iuventae,

Non tibi certasset iuvenilia fingere corda
Nestor,

Idem Theb. l. 5. v. 228. de coma,

Aspiciens floremque genae, et quas finxerat auro
Ipsa comas etc.

In quem sensum Isid. Orig. l. 10. c. 7. Fictor appellatus a fingendo et componendo aliquid sicut quo capillos mulierum linit et pertractat, ungit et nitidat. Vide quoque supra in verbo Colligere, et de prima vocis notione plura, in Fictile, item Fictor.

FINIS Ligurum locus apud Tac. Ann. l. 16. c. 15.

FINIUS Adrianus vel Adrianus Finius scripsit flagellum Iudaeorum, 59. libb. Venetiis impressum, A. C. 1538. Vixit adhuc sub saeculi praeteriti initium. Simler. Biblioth.

FINLANDIA Magnus Ducatus Sueciae, testamento Gustavi I. tributus Ioh. filio, Erico Regis fratri: propugnaculum est Regni, contra excursiones Rusorum firmissimum, in cuius limitibus arces validissimae, Wiborg, Kexhel, aliae. Vide in voce Finnonia.

FINMARCHIA Provincia Europae valde Septentrionalis, regni Norvegiae pars. Nonnulli affirmant, olim hic [orig: hÓc] multos montes perpetua [orig: perpetu‚] conflagratione corruisse Io. Matal. Metell. In duas divisa partes, non uni Domino subest. Australis, ubi Ietaburgum urbs Daniae


page 266, image: s0266a

Regi Septentrionalis vero Suecis subest. Cluv. Introduct. Geogr. l. 3.

FINNAUS Scotiae Rex post Rosinam, per Ann. 30. Buchan. Hist. Scot.

FINNI Iornand. populi Scandinaviae, quorum regio Scrifinia, vel Scrifinnia, et Finlandia dicitur. Vide Fenni.

FINNICUM Mare Golfe de Finlande sive Finnicus sinus, a mari Baltico secedens, inter Finnoniam, et Livoniam, per ducenta, et quinquaginta milia passuum ad Orientem sese extendit.

FINNONIA seu FINNIA, vulgo FINLANDE, regnum olim fuit, nunc regni tantum Suecici pars, iuxta mare Balticum, et sinus Finnicum, et Bothnicum. In plutes provincias dividitur, et partes nempe in Finniam seu Finlandiam propriam, Caianiam, Tavasthiam Nylandiam, Careliam, et Savolaxiam. Finnia propria, quae et nobilior, et australior, dividitur in Septentrionalem, cuius caput biorneburgum, ad sinum Bothnicum, et in meridionalem, cuius primaria uti et totius regionis est Aboa, ad ostia fluvii Auroioki in sinum finnicum, et e regione Alandiae insulae. Fuerunt [orig: FuÍrunt] Finni subiugati, ab Erico Suecorum Rege, circa A. C. 1384. Crantz. l. 6. c. 28. Regio truculenter raptata est a Moscis, A. C. 1571. inde Tartarorum in Moscoviam, duce Ktembsechio, irruptione revocatis, et caesis. Thuan. Hist. l. 50.

FINNUS [1] vett. Saxonum Dues. Vide Daemon.

FINNUS [2] Ep. Lindisfarn. in Anglia, A. C. 660 ore scriptoque 14. Lunae Pascha celebrandum esse contendit, veteres Eccl. Angl. traditiones secutus. Beda, Hist. Angl. l. 2. et 3.

FIONIA vulgo FUINEN a pulchritudine, ins. Daniae, in mari Baltico inter Iutiam ad Occas. a qua separatur exiguo freto, Middelfart seu Cleyne Belt dicto, et Selandiam ad Ort. a quo etiam separatur freto die Belt. Ibi Ottonia, Odensee, urbs primaria, et Neoburgum opp. muntium, cum portu, et arce 4. milliaribus Germanicis a Selandia distat. Eius longitudo ab Ortu in Occas. est 10. Milliarum Germanicorum, latitudo tantum octo; sugestque Regi Daniae, Sed antea male habita fuit a Suecis, qui inde ingenti clade accepta [orig: accept‚] pulsi sunt, bello Danico. A figura et situs amoenitate, et elegantia nomen mutantur. In ea cernuntur 4. arces Regiae, Neuburg, Hagenschow, Hinsgaagel, et Escheburg, pagi 264. et coenobia sex. Ad eam 90. parvae Insulae pertinent, quarum praecipuae Lalandia, Falstria, Femera, Georg. Horn. Orb. Polit. part. IV.

FIRAESI populi Scandinaviae, Ptol. Eorum regio hodie dicitur Fiering, in regno Sueciae, teste Prietio.

FIRANDUM opp. Asiae, in Iaponia ins. in ea parte, quae Ximo dicitur, cum ins. cognomine, in ora littorali in Occas. et versus Nangasacum. teste eodem.

FIRLEIORUM Illustris in Polonia domus tota, cum plurimis aliis e Nobilitate, Evangelium amplexa est, circa A. C. 1552. quo Comitiis Petricoviae habitis, Ep. causa [orig: caus‚] ceciderunt [orig: cecidÍrunt], Raphaele Leszczinio, et Martino Sborovio, Reformatorum hyperaspistis apud Regem Sigismundum Aug. Praesulum mores ad vivum gravi oratione depingentibus, Ioachimus Bielscius in Chron. Pol. l. 5. p. 549. Ex hac, Ioh. Palatinus Cracoviensis, et Regni Marescallus, Vir plenus zeli, Henrico Galliae Regis fratre qui Rex Poleniae electus, hac [orig: h‚c] inter alia conditione, ut in gratiam Protestantium Gallorum a fratre varia impetraret pacemque inter dissidentes in Polonia conservaret, post electionem vero, petita silentio voluit eludere, iamiam coronando, surrexit, arrepta [orig: arrept‚] corona [orig: coron‚] templo exiturus, ni Rex dicenti, Si non iurabis, non regnabis, teneri se videns, satisfecisset, A. C. 1574. Interfuit dein Synodo Cracoviensi, cum aliis Proceribus, pauloque post obiit. Vide Thuan. l. 57. ubi memorat, inter alia Regem electum, obstrinxisse se Ioh. Firleio, et ceteris Proceribus, se effecturum, ut Rex frater de grassatoribus lanienaae poenas sumat, Protestantibus edicta antiqua servet, Religionis usum per totum regnum liberum relinquat, Protestantes ad honores evehat, haecque Principum, et omnium Magistratuum iuramento confirmari curet, etc. Huius filii Ioh. et Andreas, Barones de Dambrovicza, post Heidelbergensem Academiam, Basiliensem illustrarunt, A. C. 1604. Ioh. quoque Ioh. Cluentium Pastorem Bonczensem, a Pontificiis male habitum, A. C. 1629. conquestus de iniuria apud Ep. Chelmensem, acriter defendit. Vide Laetum Comp. Hist. Univ.

FIRMA reditus est, qui in elocandis praediis, domino elocanti reservatur, Gall. Ferme. Angl. Fearm: Qui praedium hac lege suscipit, Firmarius, i. e. Conductor. Quidam a Firmiate vocem deducunt, ut sic differat a reditu mobili: Spelmannus Saxonicae vult esse originis, et significare cibu, prandium, cenam, alimentum. Prisci autem moris fuit, dum exigue se habuit nummorum copia, profusius hospitalitas, annuos reditus in eduliis collegisse: quod uberrimis testimoniis e Legibus, et Chartis antiq. Alamannicis, aliisque liquet: et Reges quoque Anglos sic victitasse, donec Henricus II. ex iusta occasione morem immutavit, refert idem Spelmann. Postea pro reditu pecuniario vox usurpari coepit: metonymice etiam pro ipso praedio elocato, villo, manso, colonico, etc. Gloss. Arch.

FIRMANORUM Castellum Plin. Firmiano l. 3. c. 12. teste Francisco Pamphilo, castrum Piceni, Firmo urbi vicinum. Est et Firmanum, Formiano vel Eormignano, opp. Umbriae apud Metaurum fluv. a Foro Sempronii 8. mill. pass. in Ducatu Urbinate.

FIRMATARIUS Officium Monasticum, cui forte incumbit reparationum seu sartatectorum Monasterii cura illiusque firmandi: aut cui Firmariae seu Firmariorum cura incumbit, C. du Fresne Gloss.

FIRMILIANUS Cappadocum gentis, urbis Caesareae Ep. A. C. 251. Origenis discipulus. Vide Euseb. l. 7. c. 4. Moret. etc.

FIRMITAS [1] idem quod munitio, ac locus firmus, parvi


image: s0266b

instar castelli, Gallis la Ferte, quo nomine plurima apud illos loca veniunt. Uti

FIRMITAS [2] Adelaidis la Ferte Alais, castrum Gall. inter Corbolium. et Stampas, in finibus Senonum: dicutum vel ab Adelaide Comitissa, qua [orig: qu‚] ducta [orig: duct‚] Guido Rubeus de Rupe forti, Hugonis Creciacensis pater, frater Odonis Comitis corboilensis, uxorio iure possedit, apud Sugerium in vita Ludovici Crassi, ubi Firmitatem Balduini castrum hoc vocat. Vel ab Adelaide Regina, Ludovici VII. coniuge, matre Philippi Aug. quos ibi saepe sedisse certum est. Hadr. Vales. Not. Gall.

FIRMITAS [3] S Albini, La ferte S. Aubin, non procul ab urbe Aurelianis, in Carnutibus, in Archidiaconatu Solliacensi. Idem.

FIRMITAS [4] ad Albulam la Ferte sur Aube, opp. Galliae, in Campania provincia, ad Albulam fluv. vix 4. leucis supra Barium in Austr. in confino Burgundiae.

FIRMITAS [5] Auculphi seu subter Iotrum, la Ferte sous Iovare, opp. Galliae, in Bria regione, Campaniae annexa, ad Matronam fluv. medium inter Meldas ad Occas. et Castrum Theodorici ad Ortum.

FIRMITAS [6] Bernardi la Ferte Bernard, opp. Galliae amplum, in Cenomanensi ptovincia, ad Huinam fluv. versus Perticensem tractum, 12. leucis a Cenomano in Ort.

FIRMITAS [7] in Braio la Ferte en Bray, castrum Galliae in monte positum, in medio saltu pagoque Braio la forste et pays de Bray, inter Gornacum, et Gosseni fontem, in finibus dicecesis Rotomagensis, hadr. Vales. Not. Gall.

FIRMITAS [8] Milois la Ferte Milion urbs Galliae, in provincia insulae Franciae, inter Suessiones ad Bor. et meldas ad Austr. fere media.

FIRMITAS [9] Narberti la Ferte Narbert, cum Firmitate Albini, Aureni, et Hucberti, finibus Carnutum, et dioecesi Aurelian. continetur. Hadr. Vales Not. Gall. qui plurimum huius nominis locorum meminit.

FIRMIUM Ptol. Procop. Firmum Cic. Strab. l. 5. p. 241. Fermo, colonia et urbs Ep. Piceni, post Anconam in Marchia Anconitana urbs primaria, apud oram maris Hadriatici, media fere inter Lauretum, et Asculum ad 25. mill. pass. ab Ancona, 40. in Ort. et Eur. Populi Firmani Plin. l. 3. c. 13. Firmiani Liv. Aliis idem est Firmum cum firmanorum Castello, Ferrar. Baudr. Firmium, urbs est Italiae, in ditione Pontificia, et in Marchia Anconitana. 18. milliaribus distat ab Laureto in Austr. et 25. ab Asculo in Bor. uti a Macerate in Ort. Olim Romanis contra Hannibalem suppetias misit. Sed priscae urbis rudera ab recenti hodierna aliquantum distant. De hac Itali: Quando Ferma vuol fermare, tutta la Marca fa iremare. Moret. Vide quoque praeter quctores laudatos, Plin. Melam, Appian. Alexandrin. etc. Praeterito saeculo quae fuerit passa, suppeditat Leander Albertus deser. Ital. p. 279. et seqq. edit. Ven. A. C. 1581. et Fragmenta Francisci Adami, edit. Ront. A. C. 1592.

FIRMIUS Catus Senator, Scribonium Libonem Drusum, cuius intima amicitia usus fuerat, scelerate apud Tiberium rerum novarum detulit ac pervertit. Vide Tac. Ann. l. 2. c. 27. Postea sententia Senatus [orig: SenatŻs] in insulam amovetur, tamquam falsis maiestatis crimimbus sororem petivisset. Verum Tiberius eius operae. Idem l. 4. c. 31. Qua [orig: Qu‚] Libonem illexerat insidiis, dein indicio perculerat, memor, sed alia praetendens, exilium deprecatus est. Quo minus Senatu pellerctur, non obstitit.

FIRMUM vide Firmium.

FIRMUS [1] Imp. (quem Aurel. Latronem Aegyptiacum vocabat) statura [orig: statur‚] fuit ingenti. oculis prominentibus, crispo capillo, fronte caperata [orig: caperat‚], fusco vultu, piloso corpore, et hispido, ita ut Cyclops vulgo diceretur. Robore autem adeo insignis, ut Triarum vinceret. Nam et incudem pectori superpositam tundentibus fabris constanter perferebat Crinitus. Vide infra. In vet. nummo *q*i*r*m*i*o*s dicitur, apud Hub. Golzium, AYT. K. M. *q*i*r*m*i*o*s *e*u*s *e*u*t. *s*e*b. *e*t*o*u*s. *p*r*w*t*o*u, libri tamen omnes, Firmus habent, non firmius etc.

FIRMUS [2] Maurus, in Africa contra Valentinianum I. insurrexit a Theodosio, patre Theod. M. ad suspendium adactus. Amm. Marcell. l. 29. c. 5. Oros. l. 7. Item, Seleucia [orig: Seleuci‚] oriundus, Imperium contra Aurelianum arripuit, ut terras Zenobiae adhuc residuas tueretur. Victus a Catino, Carris reduce. Vopisc. in Firmio. Item, in Aureliano. Eius histotiam Festivus composuit.

FISCALIA Vina apud Vopisc. in Aurel. quem vinum etiam in animo habuisse gratis dare, imo aliqua ex parte fecisse, colligit hic Auctor, quod in porticibus templi Solis vina fiscalia ponuntur: vina sunt quae Fiscus dabat Populo, non gratis, sed pretio. Sic Fiscalis panis, qui populo dividebatur, gratis ille quidem, quem et civilem, et gradilem, et dispen satorium dictum esse notum. Vide Salmas. ad Vopisc. De Fiscali Cursu seu Rheda, qua [orig: qu‚] Fiscales transvehebantur res; ut aurum argentumque sacrarum Largitionum, cum ad Comitatum Principis destinabantur, vestes aliaeque species, quae dicebantur Fiscales, egimus supra ubi de Cursu publico. Nomen a Fisco. Sic recentiori aevo Fiscalini, Germ. Leibeigene, dicti, quorum corpora et bona fisco Regio debita. Nempe cum Clodoveus Francorum Rex Alemannis ad Tolbiacum superatis, Germaniam, pene totam sibi subiecisset, ne cum libertate animos recipere poscent, iugo servitutis huius gravissimo eox pressit, quae tum primum coepit, et ex hoc fonte passim in Germaniam derivata, etiam num durat. Principes namque Clodoveum insecuti hanc ipsam servitutem ratam habuere [orig: habuÍre]: et porro etiam feudatariis suis, non tantum possessiones, sed et corpora subditorum elocavere [orig: elocavÍre]. Qui Ecclesiasticis donabantur, Servi Ecclesiastici appellati sunt etc. Strumpf. Chron. Helvet. de Gallia l. 3. c. 57. Vide quoque infra in voce Fiscus.