December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMUS SECVNDVS Literas D, E, F, G, H, I, K, L, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

image: s0257b

FESTUS [4] Avienus Rufus, Poeta, sub Gratiano, et Theodosio, Aretam, et Dionysium Geographos, Latino carmine reddidit: Aliaque a Pithaeo edita. An idem cum illo, qui Iambis Liv. expressit? Macrob. Voss. de Hist. Lat. l. 2. c. 9. de Poet. c. 4. Item, Festus, Orator CP. A. C. 526. Item Pescenninus Festus, historicus, Lactant. de Fals. Rel. l. 1.

FESTUS [5] Pescennius, Nobilis Romanus, inter eos, qui iussu Severi Imp. sine causae dictione occisi sunt, memoratur Spartian. in Vita huius.

FESTUS [6] Porcius Proconsul, Felici in praefectura Iudaeae, successit. Hic Paulum Apost. coram se accusatum, praesente Agrippa [orig: Agripp‚] Rege audiit, atque ad Caesarem eum appellantem, Romam misit. Actot. c. 25. v. 24. Ioseph. Antiqq. l. 20. c. 7. et 8. vide et Porcius.

FESTUS [7] alio nomine Valerius, legatus Africae primo studia provincialium in Vitellium cum fide iuvit; mox nutavit palam epistolis edictisque Vitellium, occultis nuntiis Vespasianum fovens, et haec et illa defensurus, prout invaluissent. Tac. Hist. l. 2. c. 98. Vide Ibid. l. 4. c. 48.

FESULAE vide Faesulae

FETHELMACHIUS Scotiae Rex successit Romacho, A. C. 358. per quatuor annos. Buchan. Hist. Scot.

FETIALES aliis FAECIALES vel FECIALES recentioribus Heraldi, Germ. Herolden, dicti sunt, quod fidei publicae inter populos praeerant. nam per hos fiebat, ut iustum conciperetur bellum, et inde desitum: Ex his mittebant, antequam conciperent, qui res repeterent: et per hos etiam nunc fit foedus, Varto. De eorum institutione Plutarch. in Numa agit, et Dion. Halic. l. 2. p. 131. Sic loquitur: Septima legum sacrarum pars dicata erat collegio. Fetialium, quos Gi *ei)rhnodi/kas2 dicerent: sunt selecti a praestantissimis familiis, fungunturque per omnem vitam eo sacerdotio, primo Numa huius sacri Magistratus auctore. Et paulo post, eorum officia haec esse scribit: Cavere, ne Romani ulli foederatae civitati iniustum bellum inferant. Quod si qua prior contra foederis conditiones aliquid commiserit, legatos agere, et verbis prim suum ius repertere: quod si dedignetur facere postulata, tum vero bellumratum habere. Itidem, si qui a Romanis illatam sibi contra foedus querantur iniuriam, causam eorum cognoscere et si iure queri comperiantur, sontes comprehensos laesis dedere [orig: dedÍre]. iudicare item de legatorum iniuriis, et dare operam, ut religiose serventur conditiones foederum: pacem etiam conficere, aut si iuxta sacras leges non esse facta videatur, irritam reddere praeterea si quid Imperatores contra iusiurandi et foederum leges patraerint, cognoscere atque expiare. Illorum unus dicebatur paterpatratus: erat autem is, cui pater et cui filii erant, et maximus habebatur, teste Plutarch. qui addit, etiam suo tempore Fetiales privilegium auctoritatemque; aliquam retinere: praetores enim corpora, quae ob formam, et florem aetatis custodia opus habuerint pudica, eorum fidei commendasse. De iisdem sonat lex Cic. Foederum, pacis, belli, induciarum Oratores Fetiales iudices duo sunto, bellaque disceptanto. Obsolevisse autem hunc morem, per Fetiales res repetendi, et bellum indicendi, suo tempore M. Ter. Varro docet, ita enim verba illa, de quibus supra, nam per hos fiebat, ut iustum conciperetur bellum, et inde desitum, Turneb. et Scalig. exponunt. Idem l. 12. et de vita Pop. ad Nonium sic scribit: Itaque bella, et tarde et nulla [orig: null‚] scientia [orig: scienti‚] suscipiebant, et quod bellum nullum nisi pium putabant geri oportere, priusquam indicerent bellum, Fetiales legatos repetitum mittebant quatuor, quos Oratores vocabant. Et l. 3. Si cuius legati violati essent, qui id fecissent, qumvis Nobiles essent, ut dederentur civitati, statuerunt [orig: statuÍrunt], Fetialesque viginti, qui de his rebus cognoscerent, iudicarent, et statuerent, constituerunt [orig: constituÍrunt]. Quibus ritibus autem bellum indixerint, vel foedus ferierint, vide supra in voce Bellum, et infra in voce Foedus. Addam saltem quaedam ibi intacta. Indicebant bellum, verbena [orig: verben‚] coronati, ut docet Virg. Aen. l. 12. v. 120.

--- --- Verbena [orig: Verben‚] tempora vincti.

Et capite velato, ut observavit Iac. Schegkius Praemet. l. Ep. 10. Intorquebant autem hastam in fines hostium, quod non minus in consuetudine Barbaris, quam Romanis ac Graecis fuit. Ita Romanos Carthaginensibus missa [orig: miss‚] hasta [orig: hast‚] bellum indixisse, Festus l. 8. testatur. Diod. Sic. l. 7. c. 2. Alexandrum, cum contra Darium pergeret, e navi in littus hastam iacalatum esse, refert. De Grumbate idem narrat Amm. Marcell. l. 19. c. 1. Et quidem Romae columella erat, bellica dicta, ante Bellonae templum, unde solebat Ovid. teste Fast. l. 6. c. 207.

Hinc solet hasta manu belli praenuntia mitti:
In Regem et gentes cum placet arma capi.

Eratque haec hasta sanguine infecta, quod de M. Antonio in Marcomannicum proficiscente bellum, notavit ex Dione Adr. Turneb l. 25. c. 18. et docet Amm. Marcell. loco modo laudato, ubi de Grumbate: Hastam, inquit, infectam sanguine, ritu patrio nostrique coniecerat more Fetialis. Ut non immerito bellonam hastatam finxerit Pap. Stat. Theb. l. 2. v. 721.

Nec magis ardentes Mavors, hastataque pugnae
Impulerit Bellona tubas.

Imo sic depingebatur locabaturque in urbe, in Italia, in provinciis, neque modo florente Reip. antiquae statu, sed etiam posterioribus declivis et iam lapsi Imperit temporibus. Unde Claud. de bello Gild. Carm. 15. v. 23. et seqq.

--- --- Humeris vix sustinet aegris
Squalentem clypeum, laxata casside prodit
Canitiem, plenamque trabit rubiginis hastam



page 258, image: s0258a

Idem l. 2. de Laud. Stilic.

--- --- Cuspis trabe surgit eburna [orig: eburn‚] etc.

Usi autem in hoc ritu hasta Fetiales, forte quod telum bellis maxime idoneum fuerit, maximique pretii, et usus, in qua veluti vis quaedam Imperii tacita continebatur. Quare et reliquorum Deorum statuis hastas addebant, et Principes illis, antiquissimis temporibus pro sceptro usi leguntur, apud Iustin. l. 43. c. 3. Haec de prisca Romanorum aetate, sed et apud antiquos Aborigines iam Fetialium usus deprehenditur, quos illi *spondofo/rous2, libaminum latores vocavere [orig: vocavÍre], a ritu foedera pangendi, teste Dion. Halic. l. 2. p. 131. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 3. c. 21. cum Paralip. Thomae Dempsteri. Verum altius adhuc illorum originem arcessendam esse, probant Eruditi: qua de re, ut et plura egregia ad hanc materiam spectantia, vide in voce Heraldus, et infra quoque Foeciales. Item Poheri.

FETUM seu FETU regnum parvum Guineae, in ora Aurea, cum opp. cognom. versus prom. Corsum. Incolas, duos esse Deos, bonum unum, alterum malum, credere; Resurrectionem vero pro re impossibili non habere, memorat, qui illis Daniae Regis auspiciis Evangelium annuntiavit, Ioh. Mullerus Afric. Landschasst Fetu.

FEUARDENTIUS Franciscus vide Franciscus.

FEUDUM [1] al. FEODUM quibusdam a fide vel fidelitate, Spelmanno a Saxon. Feab, Angl. Fee, i. e. pecunia, stipendium, hereditas, beneficium vasalli, unde Gallis antiquis Fe, dictum videtur. Proprie salarium, stipendium: per translationem praedium, quo ex beneficio domini, sed et stipendii loco vasallus gaudet, denotat. Definitur a Cuiac. ius in praedio alieno, in peretuum utendi, fruendi; quod pro beneficio dominus dat ea [orig: e‚] lege, ut, qui accipit, sibi fidem et militiae munus, aliudve servitium exhibeat. Origo Feudorum rei militaris necessitas fuit: et hoc quidem alii Francis tribuunt, alii Longobardis, Germanis nonnulli adscribunt. Et Longobardi quidem, prae ceteris, scita feudalia coluere [orig: coluÍre], Gerardusque Niger, et Otbertus de Orto, qui leges hasce primi in scriptis Frid. I. Imp. redegere [orig: redegÍre], Longobardicae ditionis, Mediolanenses nempe erant. Imo maxime in Italia legum istarum splendor viguit, praesertim dum sopitum obmutuit ius civile, ab aevo Ottonis Magusque ad imperium Lotharii III. Nihilominus, cum omnes hae gentes e Germania ortae, etiam hinc mores ritusque feudales originem traxisse certum est, quos longa [orig: long‚] consuetudine deductos, neque scriptis, sed traditione propagantos, accepere [orig: accepÍre], acceptos auxere [orig: auxÍre] et ornavere [orig: ornavÍre] Longobardi. Neque abs re primaevam Vasallorum conditionem a Comitibus Taciti, quos Principibus pagorum consilium fuisse et auctoritatem ait, repetant. Lex denique feudalis, temporis fuit filia, sensimque succrescens Principum aucta est indies, et exculta edictis: Conradi inprimis Salici, dum coronam Imper. ab Ioh. XX. suscepturus, Romam perrexit A. C. 1026. Dein Henrici II. Lotharii III. Friderici I. et aliorum. Et primo quidem feuda, in arbitrio erant dominorum: hereditaria dein facta sunt a Conrado praedicto, sic tamen, ut beneficium ad venientes e latere, ultra fratres patrueles non progrederetur, licet moderato tempore, usque ad septimum gradum sit usurpatum, quod in masculis descendentibus, hodie novo iure, in infinitum extenditur. Perhibet tamen Ioh. Faber, Feuda non minus, quam Ducatus, Comitatus, Baronias, etc. constituta esse perpetuas hereditates apud Francos, sub Hugone Capeto, qui regnum iniit A. C. 988. i. e. 38. An. ante legem ab Conrado latam, Nobilesque exinde coepisse sibi cognomina asciscere, ab praecipua Feudorum suorum denominatione. His gradibus irrepsere [orig: irrepsÍre] Vasalli in ius feudorum, sed et amisere [orig: amisÍre] illud, variis infidelitatis, (vide in voce Felonia, ) generibus, gravibusque interea servitutibus erant obnoxii. Arctam quippe fidelitatem ritu quam humilimo iurabant, domino, vide in vocibus Fidelitas, et Homagium. Prodire etiam in militiam evocante domino, sequi eius signa, tueri latus, nec periclitantem unquam destituere [orig: destituÍre]: Tributa subsidiaque impendere, etc. tenebantur. De more evocandi Feudales ad praestationem servitii apud Germanos, sic canit Ligurin. l. 2.

Hic [orig: HÓc] quoties claram Regnator tendit ad urbem
Teutonus, Ausoniam sumpturus rite coronam,
Ponere castra solet; ligno suspenditur alte
Erecto clypeus: tunc praeco Regius omnes
Convocat 4 dominis feudalia iura tenentes
Excubias prima [orig: prim‚] Regi celebrare fideles
Nocte, vetustorum debent ex more parentum.
At quicumque domi, domino nolente, relictus
Defuerit, Foedo privari Curia censet.
Tunc quoque nonnulli censura [orig: censur‚] vindice Regni
Amisere [orig: AmisÍre] die tali possessa reatu.
Quin et Pontifices, Halberstadensis, et ille,
Sub quo Brema fuit, tali regalia iura
Amisere [orig: AmisÍre] nota [orig: not‚]: personae scilicet ipsae,
Non tamen Ecclesiae. Neque enim quod Pastor inique
Gesserat, Ecclesiae fas est in damna refundi.

In Angliam Feudorum servitutes primus invexit Gulielmus Conquestor, qui lege ea [orig: e‚] e Normannia traducta [orig: traduct‚], Angliam totam suis divisit commilitibus. Scoti autem, iam sub Malcolmo II: qui regnum iniit A. C. 1004. i. e. An. 60. ante adventum Gulielmi, iugum id se suscepisse, referunt, etc. Mos in conferendis Feudis sollennis fuit. Maiora in Imperio cessit antiquitas, vexilli traditione: Galli vero, e prisca consuetudine, non solum episcopatus, sed omnia feuda, annuli, et baculi, per rain, et baston: Alii aliis in traditione symbolis usi sunt, vide Traditio: et plura de Feudorum


image: s0258b

in Anglia inprimis generibus, notis, et privilegiis, aliisque huc spectantibus, apud Spelmann. Gloss. Arch. et Iurisconsultos. Species quaedam Feudi vel potius initia quaedam eius iuris, quod, postea varie introductum est, et Feudorum appellatione designatum, occurrunt apud Ael. Lamprid. in Alex. Sev. Sola, quae de hostibus capta sunt, limitaneis ducibus et militibus donavit, ita ut eorum ista essent, si heredes illorum militarent. Erat sane lex similis feudorum constituendorum: ut qui praedium colendum acciperet, daret fidem et militiae munus aut aliud servitium exhiberet. Simile est, quod Vopisc. narrat in Prob. Veteranis omnia illa, quae anguste adeuntur, Isauriae loca, privatis donavit: addens, ut eorum filii ab anno octavodecimo mares duntaxat ad militiam mitterentur, Casaub. ad Lamprid. Imo iam apud Aegyptios olim Feuda locum habuisse, dicemus mox ubi de Feudo Militari Aegyptiorum. Ipsum vero Feudi vocabulum, sub Carolo Crasso primo auditum, in ea sc. Constitutione, quam edidit de Expeditione Rom. circa A. C. 884. a Frehero, Goldasto, aliis, publicata: Leges autem Feudorum Lothario adscribi, tradit C. du Fresne in Gloss. ubi varias Feudorum species, ordine literaerum digestas, fuse et erudite exsequitur: additque, Feudatarium, apud Anglos, Officialem esse a Magistro Curiae Wardorum seu pupillorum, sub sigillo Curiae illius, uni vel pluribus Comitatibus datum: qui in cognoscendis rimandisque Feudis, ad Regem pertinentibus, et ad tenuras pro Rege manifestandas, operam navet; Escaetori ideo adiunctus, ut omnibus nervis publicam utilitatem promoveat. Pupillorum porro terras lustret, valorem annuum investiget, prodat, indicat, censum recipiat, et Curiae receptori deferat, Viduis item tenentium Regis dotem assignet, ex Spelmann. de libro Feudorum. Vide infra ubi de Iure Civili. A Feudis quid differant Manufirma. Vide ibi: ut et aliquid in voce Relevium.

FEUDUM [2] Militare Aegyptiorum. Cum in Aegypto VII. essent hominum genera, l(ere/es2, Sacerdotes sc. primo loco ac dignitate secundi *ma/ximoi, Milites; inde *boubo/tai, *eubw=tai, *ka/phloi, *(ermhne/es2, et *kubernh=tai, a suis artificiis sic denominati: Milites in Hermotybies et Calasitios divisi, soli, praeter Sacerdotes, praemio mactabantur, ut essent singulis arurae XII. a vectigali immunes. Erat autem Arura 100. cubitorum Aegyptiorum quaquaversus, et cubitus iste par Samio. Quae exemptio universis data est, hac vero per vices fruebantur. Et quidem mille Calasiriorum totidemque Hermotybiorum annuo satellitum munere circa Regem fungebantur; quibus, praeter aruras, dabantur viritim quottidie panis tosti quinae minae, bubulae carnis binae, vinique a)rusth=res2 quatuor Herod. l. 2. c. 164. et 169. p. 154. et 155. Concessitautem Feuda militaria, a vectigalibus immunia, et iure hereditario tenenda, militibus suis Sesostris Regis Aegyptiaci in Asia Imperii auctor. Et Calasiriorum quibusdam adsignavit Nomum Thebaeum, ut Hermotybiis Chemmitem seu Panopolitem, itidem in Thebaide, ut Regi praesto essent: reliquis militibus in Aegypto inferiore una [orig: un‚] collocatis. Qui ingens exercitus (Hermotybiorum enim ad 160000. Calasiriorum ad 250000. erant) in ius *de/lta, quasi in castris metatus est, hinc Pelusiaco, inde Canobico Nili alveo vallatus, ad Or. Calasirii, ad Occas. Hermotybii. Atque hoc magni illius Regis inventum fuit, sed non usque adeo posteris salutare. Satis namque notum, Milites, otio emollescentes, disciplinam detrectare, pulentia [orig: pulenti‚] superbientes, quctoritatem contemnere; iunctarumque virium fiducia [orig: fiduci‚] in seditionem pronos esse. Certe Sennacheribo Assyriorum Rege Aegyptum invadente, militaris iste ordo Sethoni Regi opitulari noluit, Idem c. 141. p. 144. et ex intestina rebellione postmodum evenisse videtur, ut milites hi, spreta [orig: spret‚] Thebanorum Regum auctoritate, inferiores hos Nomos sibi asseruerint, potestatemque regiam sibi usurpaverint; quae regna a Sabacone Aethiope dissipata, hoc ad sua regresso, denuo refluoruerunt [orig: refluoruÍrunt], donec hi Reguli primum externa [orig: extern‚] vi, dein domestica [orig: domestic‚] oppressi sunt Aegyptusque omnis tandem sub unius Psammitichi imperium rediit. Idem l. 1. c. 105. p. 44. Vide Equ. Marsham. Can. Chron. ubi de *dodekarxi/a| Aegypti.

le FEVRE Nicolaus, vide Nicolaus.

FEUS Belchamus vel Belcharus, Florentinus, Iesuatum Fundatoris, Ioh. Columbani, vitam scripsit. Voss. de Hist. Lat. p. 603.

FEZZA urbs Africae clarissima, et perampla, Civitas primaria regni Fezzae, in Barbaria, sub Rege Marrochi, condita, ut ferunt, circa A. C. septingentesimum octuagesimum sextum. Dividitur in duas partes, quae a se invicem parum distant; earum una Fezza vetus, altera Fezza nova appellatur. Vetus Fezza quoque fluviolo in duo corpora finditur, orientale dicitur Beleida, habet autem quatuor familiarum milia: occidentale dicitur proprie Fezza vetus, quae facit octuaginta, et amplius familiarum milia. Non longe distat z Fezza nova, quae octo domuum milia habet: Fezza vetus est tota fere in collibus, et in vallibus, continet quinquaginta templa Mahumetana, insignis magnitudinis, ultra quae sexcenta minora numerantur. Fezza nova duplici muro altissimo atque fortissimo cincta in planitie amoenissima, non procul a flumine sita est: a veteri unius fere milliaris spatio, Moretius habet 1200. p. distat, idque ad occidentale, atque propemodum latus meridionale. Eius territorium a [orig: ] fluvio Buragrago, versus Ort. protenditur usque ad fluv. Gnavem, a [orig: ] Sept. fluvio Suba, a Mer. Atlantis radicibus clauditur. Merc. Deficit indies a multis annis. Est in prov. Fezza dicta. Quibusdam ol. Volubilis. Paucis abhinc annis sub Tafiletae Rege, cum Regnis Fezzae, et Marochii Baudr. Vide Morerium, qui urbem hanc prolixe describit, in Dict. Hist. ex Sanuto, Ioh. Leone, Marolio, Mercatore, Magino, Sansone, du Val etc. Habitatur a Mauris, et Arabibus: quibus quatuor uxores ducere, illasque repudiare pro lubitu licet, restituta [orig: restitut‚] dote. In virgine terra mortuos recondunt, etc.

FEZZANUM regn. amplum Barbariae, ab Abdulaco constitutum, A. C. 1212. Marian. de reb. Hisp. Marrochii regno pridem unitum, inter ipsum ad Austr. et fretum Herculeum ad Bor. Ad Occ. habet Oceanum Atlant. ad Ort. regnum Algerii. Eius


image: s0259a

provinciae sunt, Hasbata, Errifis, Gareta, Asgara Fezza, Temesna, et Chaus. Primaria Urbs Fezza. Urbes tamen littorales regni ad Occanum, et mare Mediterr. mai. ex parte aliis sub dominis sunt. Vide Fezza. Adde quod aliis Fessanum. Olim, cum tota Africa, Romanis paruit: Inclinante dein Imperio, et Mauris, Vandalis, ac Gepidis sese in Gallias, et Hispanias diffundentibus, ab illis postremo insessum est. Donec ab Arabibus Muhammedanis Vandali expulsi, totaque Africa [orig: Afric‚] exterminati sunt, nomine Christiano cum iis prorsus in his locis abolito. Sub Arabibus postea varia in hac Mundi parte Regna exorta, mutantibus ut fit Principum familiis pariter mutata sunt: quo factum, ut propter tot rerum vices, nomina antiqua populorum, civitatum, et oppidorum confusa, et fere obliterata sint, novis subinde dominis nova imponentibus, donec magna pars eorum in potestatem Turcicam concessit, solorum Regnorum Fezzae, et Marocci, in Tingitana sitorum, nomine ac splendore ad nostra usque tempora propagatis. Et Fezzam quidem ipsam Saraceni Aulam Occidentalem appellare soliti sunt, quod Muhammedani Im perii quasi altera sedes esset. Eius imperium condiderunt [orig: condidÍrunt], circa A. C. 800. Ommiadae. Cum enim Ommiae familia, per Abbacidas, Caliphatu Syriae deiecta esset, partim in Africam, partim in Hispaniam, se recipientes, novos ibi Caliphatus constituerunt [orig: constituÍrunt]. E quibus oriundus Idrit, urbem Fezzam statuit, et eam Regni sedem fecit, assumpto Caliphae titulo. Huius familiam extinxere [orig: extinxÍre] Zeneti, circa A. C. 950. pulsi a Lautuniis, A. C. 1052. quo Abul-Texifius, Almohavidarum sive Lamptuniorum gentis Princeps, exterorum Imperium exosus, administrationem rerum suscepit. Sub his deserta [orig: desert‚] Fezza [orig: Fezz‚], Imperii sedes Maroccum esse coepit, a Iosepho Rege exstructum. Lautunios Almoravidas expulere [orig: expulÍre] Almohadae, circa A. C. 1139. destructi a Merinis circa A. C. 1210. e quorum proin interitu per Hispaniam et Africam varia regna, (quae prius un suberant) sunt, inter quae Fezzanum et Marocanum, quod Merini obtinuerunt [orig: obtinuÍrunt]. His successere [orig: successÍre] Oatasseni, A. C. 1420. sub quibus cum [orig: cŻm] Regnum Fezzae, ex provinciarum defectione, vehementer debilitatum fuisset, circa A. C. 1500. Sceriphii rerum potiti sunt; quos Portugallicum bellum sec. praet. et rebellio Mahmedis Ben. Abdallae, A. C. 1612. graviter afflixit; Georg. Horn. Orh. Imp. qui Mauritaniam veterum hoc Regnum complecti, notat Orb. Polit. Part. IV. Nec omittendum, quum studia in Africa, et Numidia praesertim hodieque insigniter floreant, praecipuas ibi Academias, Fezzanam esse et Tunetanam; et Fezzae quidem, post Grammaticam, totos esse in Alcorano, et Doctoribus Scholasticis, h. e. qui de Sacrorum cerimoniis, et Theologia tractant: quemadmodum ceterae omnes disciplinae Tuneti florent, teste Clenardo. Vide Georg. Horn. Hist. Philos. l. 5. c. ult. ubi et hoc addit, cum multa sint Fezzae collegia, unum prae ceteris nobile esse, in quod Habu Henon quadringenta octoginta aureorum milia impenderit. Idem Doctores illorum Alphakios vocari refert, i. e. *eofou\s2, ut vocem hanc interpretatur Clenard. Ep. l. 1.

FEZZENA Reg. et desertum Africae, in tractu Biledulgeridiae, cum opp. cognom. Fezzen, trans montes, prope Gademessam reg. Sanutus, aliique.

FF. Iurisconsultis libros Digestorum seu Pandectarum notat, quas literas nullam habere rationem esseque omnino ex Notariorum invento, h. e. qui notis scribebant, censet Cuiacius Observ. l. 12. c. 40. Vide supra ubi de Digestis. In Testam. S. Fulcranni Ep. Lutev. apud Boland. 13. Febr. ut et in Tabulario Eccl. Privat. hae literae Sextarium aut Sextarios notant; sed SS. apud Bolandum restituit C. du Fresne ex Tabulario ubi hae literae non sunc FF. sed SS. cum linea transversa. Vide Iac. de Partibus Not. ad Alexand. Iatros. l. 3. c. ult. laudatum eidem.

F. I. In notis antiquis fieri iussit.

FI. B. fide bona [orig: bon‚]

FID. fides.

FID. D. fide dignus.

FIL. filius

FID. SER. fidelis servus etc. designat. Fr. Gouldmann. Dict. Lat. Angl. Graec.

FIACARIUS in Palatio Pontificis minister est, cuius officium lucernis ellychnia adaptare, uti ex Cencio Camer. Cerimoniali MS. habes, apud Dominic. Macr. in Hierolexico.

FIARASUM Cappadociae urbs. Anton.

FIAT acclamandi formula, vide supra.

FIBER animal a)mfi/bion, idem cum castore, quam vocem vide supra; per universum Pontum plurimus--Lutris similis est, animal morsu potentissimum, adeo ut cum hominem invadit, conventum dentium non prius laxet, quam concrepuisse persenserit fracta ossa. Testiculi eius appetuntur etc. Solin. c. 13. Nomen ab extremitatibus fluminium, in quibus versatur, secundum Grammaticos, quibus fibrum extremum est, unde fibrae crinium, fibrae iecoris etc. At Salmas. qibro\s2 Graecum est, et a(palo\n ac trufero\n significat, Aeol. fibro\s2, unde Fiber, a mollitie pili dictus, ut quem pluma [orig: plum‚] molliorem Plin. l. 8. c. 30. ait. Eadem illi origo fibrarum ac fimbriarum in vestibus: quod enim extremis vestibus assuebatur ornamenti gratia [orig: grati‚], fibro\n iidem Aeoles, et ornamenta illa vestium fibri\as2 videntur appellasse. Namque fibro\s2 etiam kalo\s2 et filo/kosmos2 exponitur. Adde, quod ornamenta illa vestium extremitatibus assui solita, cirris ac filamentis tenuibus, et mollibus constabant, krossou\s2 Graeci dicunt, unde biccrres, et cirratae vestes, de quibus supra. Vide Salmas. ad Solin. p. 186.

FIBLA pro FIBULA, in vet. Inscr. PRAEPOSITUM A. FIBLIS. PRAEPOSITUM. A. CRYSTALLINIS. Unde Fiblatorium, pro Fibulatorium, nonnullis ipsa Fibula: apud Anastraf. in Greg. III. qui id inter ministeria sacra reponit, Contulit dona diversarum specierum- -amulas superauratas paria 2. pendentes, fibulatoria numero 5. Et certe Fibulas aureas, pro donariis oblatas Ecclesiis, habet etiam Anonym. de Miraculis S. Remacli c. 11. et 24. apud Mabillon. At Suid. fiblatou/rion, interpretatur peribo/laion *persiko\n: quod proin videtur etiam fuisse vestimentum, quod subinde fibulis variis nectebatur. Cuiusmodi fuit sagum illud, cuius meminit Pollio in Regilliano: Illyricum viz. quam provinciam tunc is regebat. Non enim omnia saga fibulata fuisse, ex hoc ipso loco disces, ubi


page 259, image: s0259b

Claudius, cum a Regilliano duo sibi saga mitti peteret, fibulatoria se velle addidit. Sed et Gallica fuisse fibulata, Polyaen. habet: l(mati/w| de\ xrh=sqai sisu/ra *galatikh=| kai\ trw=tos2 eneporphsato sisu/ran me/lainan, Et primus nigrum sagum infibulatus est etc. Salmas. ad Trebell. Poll. At baltheum fibula milities stringebant communiter, unde baltheo iunguntur saepe fibulae, et apud Graecos simpliciter zwsth=ros2, et porpw=n iunctim non raro mentio. Et quidem Tribuni militares ex auro eas habebant; gregarii milites ex argento; usque ad Aureliani tempora, qui fibularum aurearum usum his primus concessit, apud Vopisc. Impp. plerunque gemma fibulae vice utebantur. Idem in Carino, Nisi gemma, fibula [orig: fibul‚] usus non est. Quemadmodum et fibulae muliebres plerunque ex gemma erant. Claud. de Sexto Cons. Honor. carm. 28. v. 526.

--- --- Et sulva [orig: sulv‚] nodatur iaspide poctus.

Zenobia vero cochlidem, h. e. unionum concham, loco fibulae, adhibuit, apud Trebell etc. Nec omittendum, pallia, chlamydes, et paludamenta Impp. sagaque militum unica [orig: unic‚] tantum fibula stringi consuevisse, und fibulae solum mentio, apud Spartian. in Hadr. Vopisc. l. cit. alibi, et po/rphn Graeci numero unitatis saepe dicunt, Agath. l. 4. etc. Salmas. ad Spartian. aliosque Hist. Aug. Scriptores citatos. Vide quoque infra in voce Fibula.

FIBRARUM Inspectio pars Extispicinae, Graecis Generali vocabulo i(eroskopi/a, et a fibris hepatis inprimis, *(hpatoskopi/a dicta est. Dictae enim sunt Fibrae, iecoris extremitates, loboi\, nomenque ex eo nactae sunt, quod apud Gentiles in sacris ad Phoebi aras ab Hariolis ferebantur, quibus oblatis accensisque, responsa acciperent. Earum meminit Virg. Aen. l. 10. v. 175. et seqq.

--- --- Ille hominum Divumque [orig: DivŻmque] interpres Asylas,
Cui pecudum Fibrae, caeli cui sidera parent,
Et linguae volucrum et praesagi fulminis ignes.

Et Georg. l. 3. v. 490.

--- --- Impositis ardent altaria Fibris.

In dissectis itaque ab Haruspice victimis extorum Fibrarumque color ac situs notabatur, quae si extremae Fibrae versus interiora replicarae ac convolutae viserentur, certissimae felicitatis signa habebantur. Quod si contrarium deprehenderetur, si a)/lobon esset iecur, infaustum erat omen, secundum illud App. l. 2. *ta\ prw=ta a)/lobei ei)s2 ki/ndunon h)=lqe qana/tou, ta\ deu/tera de\ ei)s2 qa/naton. Vide supra [orig: supr‚] in voce Extispices.

FIBRENUS fluv. Italiae. Sil. Ital. Punic. Bell. l. 8. v. 401.

Atqui Fibreno miscentem flumina Lirim.

FIBULA Gr. fi/blh, quod ligat, Isid. aliis a figendo, quasi Figula, pero/nh, e)piblh\. Gloss. Fibula, po/rph, fibli/on. Mart. quod Fibras. i. e. extremitates vestium constringat, aut quasi Figula, quia figit seu configit, dicta videtur. Eas non tam in vestibus, quam ornatu ponit Ulpian. IC. l. 25. ff. de auro, et argento leg. idque tum civibus, tum militibus in usu: Praesertim tamen feminarum adnumerabantur mundo, quod etiam iis principium fuisse creditur. Plin. l. 33. c. 1. Fabricam etiam Deum fibulas, et alia muliebris cultus, sicuti inaures, in principio factitasse, sine mentione annulorum. Materia iis aurum argentumve vel quaelibet alia metalla inaurata aut bracteis obducta. Trebell. Pollio in Claud. Ut Claudio extra dona daret Fibulas argenteas inauratas duas et Fibulam auream, praecepit sc. Valerianus Princeps Zosimo Syriae Procuratori. Sic Virg. de Didone Aen. l. 4. v. 139.

Aurea purpuream subnectit Fibula vestem.

Quod apud Romanos non nisi extrema [orig: extrem‚] Rep. factum, ut Plin. l. 33. c. 3. conqueritur, auri nempe luxum adeo in militia quoque dura illa atque horrida adolevisse, ut M. Bruti in Philippicis campis Epistolae repertae sint, frementes fibulas Tribunitias ex auro geri. Ita igitur cum invaluisset hic mos per bella civilia, ab eo tempore Tribunitium insigne esse coepere [orig: coepÍre]. Aurelianus postea Imp. earum usum manipularibus etiam indulsit. Ex gemmis quoque constitisse, docet iterum Virg. Aen. l. 5. v. 312.

--- --- lato quam circum amplectitur auro
Balteus, et tereti subnectit Fibula gemma [orig: gemm‚].

Figuras Fibulae, vestiatiae inprimis, varias expressit Ioh. Rhod. l. de Acia. sed maior earum pars ad instar arcus fuit, ut fibula oblonga fuerit, et incurva, acus recta, nervum in arcu exprimens. Quare facile fuerit intelligere, cur apud Quintilian. l. 6. c. 3. Iunius homo longus, niger, macerque ac pandus appellaretur Fibula ferrca. Nam, quod pandus esset sive incurvus, figuram fibulae; quod macer, tenuitatem; quod niger, ferri colorem exprimebat. In antiquis monumentis fere omnes orbiculari apparent figura [orig: figur‚], in medio ad instar bullarum protuberantes, ut scilicet in interiori parte duobus uncinulis utraque vestis pars necteretur: Sive duo semicirculi, aut virgulae incurvae vestimentis hinc inde aptatentur, quae commissae iniecta [orig: iniect‚] acu iungerentur. Philostrat. in vita Apoll. l. 1. Pucllae ambos oculos, marito alterum effedit, acubus ad id facinus usa, quibus vestimentorum fibulas neciebat. Ita Oedipum sibi Fibulis oculos cruentasse, ex Tragicis docti annotarunt. Illarum nullus in Toga usus, quae cum communi usu non cingeretur, nec fibula quoque


page 260, image: s0260a

nectebatur. Dyonys. l. 2. p. 129. fibulae in Toga meminit, ubi de Saliis loquitur. Sed vel erravit is, Togam Saliis adscribendo, cum solas tunicas pictas in iis agnoverit Liv. l. 2. c. 40. vel non praestitere [orig: praestitÍre] fibulae in trabeis Saliorum eundem usum, quem in vestimentis apertis ad partes divisas connectendas, sed potius adhibitae sunt ad ipsam Togam contrahendam atque attollendam, ne scilicet ad pedes fluens impeditet saltentes. Imo nec in Pallio fibula: Cum enim tota eius conformatio in eo posita esset, ut pars dextra sinistro humero imponeretur, et velato brachio dextra exerceretur; ut si deflueret ea pars, reponeretur ac decenter infra genua caderet; ut a dextro in sinistrum coniceretur; ut non subduceretur altius aut fluens traheretur; nihil horum effici potuisset, si Fibula [orig: Fibul‚] pallium fuisset nixum, h. e. si utraque pars eius in humeris fibulae morsu acquievisset. Quod itaque Pallii fibulati meminit Tertullian. non commune intelligit, sed quod olim Carthaginenses gesserant, antequam Togam induissent. Et Vopisc. in Probo, per Pallia Gallica fibulata, nihil aliud quam Sagochlamydes intelligit: Suid. quoque, dem de Persico pallio fibulato loquitur, hoc ipso ostendit, commune Graecorum fibula [orig: fibul‚] caruisse. Chlaenae igitur, et Chlamydes fibulam habuerunt [orig: habuÍrunt], ideoque Homer. in Chlaena, voce peronh/sato usus est. Sic Chlamys, quia aperta erat, in humeris vel ad cervicem fibula [orig: fibul‚] claudebatur, Ovid. Met. l. 14. v. 393.

Purpureum chlamydis pennae traxere [orig: traxÍre] colorem,
Fibula quod fuerat, vestemque momorderat aurum,
Pluma fit.

Sagum item vestimentum apertum, et infibulatum erat; Varro apud Nonium, Quum neque aptam mollibus humeris fibulam sagus ferret. Idque apud Romanos, Hispanos, Illyricos, Germanos quoque, qui spina sagulum infibulare soliti sunt, teste Tac. Verum Gallicum sagum, quod ad instar tunicae, et manicatum erat, sine fibula fuisse videtur; interim et huius in illo usus esse potuit, cum [orig: cŻm] ad pectus apertum esset. Unde de Gallis Diod. *)epiporpou=ntai sa/gous2 r)abdwtou\s2. Quod apud Trebell. Pollionem Zenobia dicitur, galeata ad contiones processisse, media [orig: medi‚] in Cyclade fibula [orig: fibul‚] muliebri adstricta, id eodem modo intelligendum, sicut de pallio supra diximus. In Cyclade enim, quae clausa et rotunda, proprie nullus fibulae locus, at ne longius flueret, ac pedes more matronali perfunderet, fibula [orig: fibul‚] in pectore constricta [orig: constrict‚] revocabatur ac suspendebatur. Quemadmodum de Penthesilea ait Virg. Aen. l. 1. v. 496.

Aurea subnectens exsertae cingula mammae.

Sed et Lacernas fibula [orig: fibul‚] iunctas credi par est, ut et reliqua amicula, quae tunicae iniciebantur, ne humeris defluerent. Imo Tunicas quoque ipsas, quas nempe xistou\s2 et xizome/nas2 dixere [orig: dixÍre], de quibus vide Polluc. l. 7. c. 13. in quibus Fibulae loco suturae erant. Trabeas tandem, licet Togae fuerint, fibulae iungebant, seu potius contrahebant, cum Equites transveherentur: quemadmosum de Cyclade modo dictum: Fertat. de Re Vest. passim, inprimis Part. 2. l. 1. c. 16. et 17. Porro Fibulis circulisque connexas armillas Petron. indicat Satyr. Ed. Gonzalis de Salas p. 18. Ed. Bosch. c. 32. et quidem lunata [orig: lunat‚] forma [orig: form‚], fibularum veterem in morem, de qua vide Plaut. Epidico Act. 5. sc. 1. v. 34. Cuiusmodi Fibula, Latinis Closula, Gr. *ba/lanos2 dicta, teste Aristoph. Lysistrata [orig: Lysistrat‚]:

*)orxoume\nhs2 mou th=s2 gunaiko\s2e(spe/ras2,
*(h ba/lanos2 e)kpe/ptwken e)k tou= trh/matos2,
Dum nostra sero saltat uxor vespere,
Elapsa pendens fibula e foramine est.

Ut exponit Thom. Bartholin. quem vide l. de Armillis vett. ß. 4. In calceis etiam Fibulae: Unde Titaquellus Annot. in Alexandr. Neap. Lunulae, inquit, in Calceis (nempe Senatorum Rom.) (erant fibulae eburneae, ad instar Lunae corniculantis. Nimirum Lunula haec apposita illi loco, ubi extremitates calceorum inter se coeunt, hoc praestitit, ut transmitti per ansularum foramina, nec tamen excidere propter utrumque acumen facile posset, Balduin. de Calceo c. 9. ubi figuram istiusmodi fibularum exhibet: Graeci e)pisfu/rion e)lefa/ntinon mhnaeide\s2 reddunt. Vide quoque Alb. Ruben. de Calceo Senatorio, ubi ex veterum Grammaticorum mente, de voce hac e)pisfu/ria prolixe disputat. Eobanus certe Hessus, versus illos Homeri Iliad. t..

*knhmi=das2 me\n trw=ta peri\ knh/mh|sin e)/qhke
*kala\s2 a)rgure/oisin e)pisfuri/ois2 a)rarui/as2..

Sic reddit: --- --- Tum cruribus aptat

Aere renidentes ocreas, quas Fibula loris
Arctabat niveis.

Denique non omittenda Fibula theatralis est, cuius usus apud Vett. fuit, ut Cantores et quicunque in Theatro voce placebant, a Venere arcerentur. Fuit autem annulus aereus vel argenteus, quo traiciebatur cuticula, eam partem operiens, quam exerceri nolebant, Rhodio docente. Hic non totum, unde procreamur, membrum transfigebat, sed tantum cutem glandis velamen: quo modo et pueros custoditos legimus, ne pubescens aetas in virilem praecipitaretur, apud Plin. l. 33. c. 3. Alii non annulum, sed thecam, et vaginam fuisse dixerunt [orig: dixÍrunt], moti auctoritate Mart. l. 11. Epigr. 76. cuius epigraphe in Caeliam. Verum haec non fibula ipsa, sed subligaculum quoddam fuit, honestatis causa [orig: caus‚] adhibitum, praecipue a Iudaeis ad celandam circumcisionem. Ipsa autem Fibula, ut dictum, annulus fuit, qui ne facile solvi posset, a fabro igne glutinabatur, et ab eodem cum opus esset refibulabatur, Octav. Ferrat. de Re Vest.


image: s0260b

Parte 2. l. 1. c. 18. Eundem hodieque apud Indorum quasdam gentes morem vigere, narrant Itinerariorum Scriptores, vide quoque infra infibulatio. Addam praedictis Fibularum in perforandis labiis usum antiquissimum. Unde, cum Iobus de Leviathan c. 40. v. 21. ait, Numquid pones circulum in naribus eius aut armilla [orig: armill‚] perforabis maxillam eius: Armillam sibulam interpretatur Bartholin. supra laudatus, non absimilem hamo aut spinae, idque eo audacius asseverat, quod Fibularum annulorumque usum in labiis perforandis non paucos professos esse, docet Ioh. Rhodius Dissert. de Acia etc. Vide quoque Barthium Animadv. ad Stat. Theb. l. 6. v. 570. torto auro, et l. 7. v. 658. rasilis auro; Screvel. ad Mart. l. 5. Epigr. 42. ubi de Fibulis, in nobilitatis insigne, Equitibus indultis, Salmas. ad Solin. p. 769. ubi de Fibula Comoedorum et Tragoedorum, nec non supra in voce cocblides item Fibla.

FICANA Latii urbs. Plin. l. 3. c. 5. Liv.

FICARIA ins. iuxta Sardiniam. Plutarch. Liv. Serpentaria, Leandro. Cluv. Coltelazo. Utraque parva admodum, 20. mill. a Calari in Ort.

FICARII Fauni vide supra Fauni Ficarii.

FICEDULA Graece sukali\s2, inter aves, quae maxime palato placent, ordinem ducit. Mart. l. 13. in Xeniis Epigr. 5. cuius epigraphe Piper.

Cerea quae patulo lucet ficedula lumbo.

Unde Iuv. Sat. 14. l. 5. v. 7. et seqq.

--- --- --- Qui radere tubera terrae,
Boletum condire, et eodem iure natantes
Mergere fioedulas didicit nebulone parente.

Ei hoc peculiare, quod lurconibus tota placeat, non, ut reliqua avitia, solis clunibus. A. Gell. l. 15. c. 8. ex Phavorino: Praefecti popinae atque luxuriae--negant ullam avem, praeter ficedulam, totam comesse oportere. Ceterarum avium--nisi tantum apponatur, ut a cluniculis inferiori parte saturi fiant, convivium putant inopia [orig: inopi‚] sordere etc. Hinc Tiberius Nero, ut in Vita illius refert Suer. c. 42. Asellio Sabino HS. ducenta donavit, pro dialogo; in quo boleti et ficodulae et ostreae et turdi certamen induxerat. Plura vide apud Gerh. Ioh. Vossium de Idolol. l. 3. c. 92. adde Bochart. Hierozoici Parte poster. l. 1. c. 16. et Salmas. ad Solin. p. 238. nec non quae infra dicemus de gulositate Cl. Albini Imp. in voce Melones.

FICELIA quae et Vosavia priseis, nomen urbis ad Rhenum. Obern-Wesel Althamero, et Percheimero, qui addunt, ibi Mammeam, Alex. Severi Imp. matrem sepultam.

FICHARDUS Iohannes, vide Iohannes.

FICHIENA prov. regni Sinarum, in parte Austr. versus Occanum Indic. et Cantanum prov. urbs primaria Fuceu Fu, Martinio.

FICHOLA vel PHICOLA vicus Palaestinae. Ioseph. Antiqq. l. 12. c. 4.

FICINUS Marsilius vide ibi.

FICO in Vitis SS. Hiberniae, genus calceamenti Monachici, vel forte rusticorum. Certe Italis vox rusticum donotat, C. du Fresne Gloss. E ligno fuisse, legas apud Macrum in Hierolexico.

FICOCLE vulgo Cervia, urbs in ora maris Adriat. inter ostia Savii fluv. etRubiconis, 18. mill. a Foro Livii in Or. sub Pontifice, in Romandiola.

FICTILE apud Iuv. l. 4. Sat. XI. v. 19.

--- --- --- condire gulosum
Fictile:

absolute de vase fictili. Et quidem Fictilia, ex terra Samia, primum omnium pocula fuere [orig: fuÍre], neque in pauperiorum tantum aedibus, sed et in opulentiorum conviviis, adeo que etiam Deorum fanis ac sacrificiis; Sen. Ep. 90. Tubero paupertatcm et se dignam et Capitolio iudicavit, cum Fictilibus in publica cena usus ostendit, debere his hominem esse contentum, quibus Dii etiamnum uterentur. Et Ep. 95. in fine: Omnium illorum aurum argentumque fractum est et millies constatum, at omnibus saeculis Tuberonis Fictilia durabunt. Quod Graeci moris fuisse, docet Antiphanes, apud Iul. Polluc. l. 10. c. 19. e)c o)cubafi/wnkerami/wn e)pi/nomen, ex acetabulis fictilibus bibebamus. Sed et postmodum lautiores cibos fictilibus patinis apponi consuevisse dicemus infra in voc Patina. In templis vasa Samia Tertulliam. Apologet. c. 25. habet: Fictiles urnas Cic. Paradoxo 1. Plin. quoque fictiliumi in iis sympuviorum meminit. Idem Templorum fictiles parietes, seu fictilia fastigia memorat l. 36. c. 2. Ipsa Numinum simulacra testacea seu fictilia fuisse, Seneca ostendit Consol. ad Helviam c. 10. inquiens, Tum per fictiles Deos religiose iurabatur: Propert. item l. 4. Eleg. 1. v. 5.

Fictilibus crevere [orig: crevÍre] Diis haec aurea templa:
Non fuit opprobrio facta sine arte casa.

Miro ludibrio, cum ex eadem massa, e qua ipsi homines, et vasa quibus ad vitae sustentationem utebantur, constabant, Deos sibi fingerent. Postea crescente luxu ad ligna, ad metalla, itum, vide Thom. Dempster. Paralip. in Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. c. 30. Porro defunctus sese multi fictilibus soliis condi maluerunt [orig: maluÍrunt]. Plin. l. 35. c. 12. Ubi fictilia solia, Graece o(s2ra/kinai pu/eloi, sunt arcae fictiles, condendis mortuis, de quibus vide Salmas. ad Solin. p. 1205. Etiam fictilem cenam parasitis exhibuit Heliogabalus, apud Ael. Lamprid. In vase quoque fictili expositos olim infantes, diximus supra, ubi de Exponendi ritu: in vase itidem restaceo recens ficto mulieri suspectae, apud Hebraeos, potio amara propinata, vide infra Zelotypia de ratione inscribendi fictilia, aliquid infra ubi de Gagate: ea componendi, voce Pheos, it. Phleos, et Stipa. etc. Hinc Fictores, qui ex argilla statuas et signa faciebant, Graece *pla/s2ai, Figuli quoque Plin. l. 35. c. 12. ubi de primordiis Artis sic inter alia: Fingere ex


image: s0261a

argilla similitudines, Dibutades Sicyonius figulus primus invenit, Corinthi filiae opera [orig: oper‚]. quae capta amore iuvenis, illo abeunte peregre, umbram ex facie eius ad lucernam in pariete lineis circumscripsit: quibus pater eius impressa [orig: impress‚] argilla [orig: argill‚] typum fecit et cum ceteris fictilibus induratum igni proposuit: eumque servatum in Nymphaeo, donec Corinthum Mummius everteret, tradunt. Plura de hac re vide infra in voce Plastice.

FICTIO Gallis dicitur, ea in armorum ludo armorum avocatio, qua [orig: qu‚], qui conlato pede cum adversario, si quam corporis partem armis tectam et munitam observat, non in eam ictum dirigit, sed aliam se petere velle fingit; tunc adversario se aperiente et illam partem nudante, ut in aliam, quam peti videt arma transferat, hic avocatis adversarii armis repente, non eam partem, cui minabaturictum, sed eam, quam detexit adversarius, ferit. Per cuiusmodi simulationes etiam cestus avocari consuevisse, legimus apud Stat. l. 6. Theb. v. 776. et seqq.

--- --- --- levat ecce diuque minatur
In latus atque oculos, illi rigida arma caventem
Avocat et manibus nec opinum interserit ictum
Callidus, et mediam designat vulnere frontem.

Idem in pyctarum certamine atque gladiatorum in usu fuisse discimus ex Quintiliano, ubi manus istiusmodi petitiones appellatas esse deprehendimus, vide Salmas. ad Spartian. in Hadr.

FICTOR qui ex argilla similitudines fingit, Gaece *pla/s2hs2, uti supra diximus in voce Fictile. Hinc Fictores, dicti a fingendis libis, Varroni de Ling. Lat. quorum ordo memoratur vett. Inscr. Ex farina namque fingebantur opera dulciaria, quorum figurae infinitae erant, ut placentae, scriblitae, crustula, lncunculi, hami, lacertuli, spicae globuli, enchyta, circuli, liba aliaque plurima Mart. l. 14. Apophorer. epigr. 222. cuius epigraphe Pistor dulciarius.

Mille tibi dulces operum manus ista figuras
Exstruet --- --- --- -

imitatione viz. Plastarum. Quare fingere de Pistoribus passim occurrit. Apud Scribon. fingere pilulas et pastillos; Petron. ova ex farina pingui figurata; Suet. Aug. c. 4. ubi quidam, ut Pistoris ac Numularii nepotem, Augustum taxans; Materna, inquit, tibi farina: siquidem ex crudissimo Ariciae pistrino hanc finxit manibus collybo decoloratis Nerulonensis mensarius. Et apud Plutarch. diapla=sai meli/phkton ei)s2 xh=ma po/lews2, vide Casaub. ad Suet. d. l. Sed et Fictor Isid. qui fingit seu componit aliquid, sicut quo capillos mulierum linit et pertractat, ungit et nitidat, Orig. l. 10. c. 7. Vide quae de Vett. luxu in Capillis fingendis ornandisque supra diximus passim.

FICOLENSES Italiae pop. circa Samnitium. Plin. l. 3. c. 5. et 12.

FICTRIX vide Lenae.

FICULNEA vetus Latii urbs.

FICUS [1] Mauritaniae Caesar. opp. Anton.

FICUS [2] arbor et fructus. et quidem illa Plin. l. 15. c. 18. Amplissima est, quaedamque et pyris magnitudine aemula. Idem l. 12. c. 5. In India vero, ipsa se semper ferens, vastis diffunditur ramis: quorum imi adeo in terram curvantur, ut annuo spatio infigantur, novamque sibi propaginem faciant, circa parentem in orbem, quodam opere topiario. Intra sepem eam estivant pastores, opacam pariter et munitam vallo arboris, decora [orig: decor‚] specie subterintuenti, proculve fornicato ambitu etc. Sub cuiusmodi arbore latuisse primos homines, et ex eius foliis consutis subligacula sibi fecisse, discim us ex Genes. c. 3. v. 6. coll. cum v. 7. ubi Scriptor sacer, Consutis, inquit, soliis ficus, fecerunt [orig: fecÍrunt] sibi chagorot, h. e. praecinctoria. Cum enim latissima sint communi ficui folia, (ut apud eundem Plin. legimus l. 16. c. 24.) foliorum inprimis Indicae illius latitudo apta huic usui fuit, utpote peltae effigiem Amazonicae habens, Idem l. 12. c. cit. etc. Ceterum arboris huius lignum fragile, et invalidum et ad omnia ferme inutile est, unde homines molles, et nullius frugi, Theocrito et Aristophani, a)/ndres2 su/kinoi, viri ficulnei dicuntur: et notus proverbio ficulneus Bacchus. Certe hic deaster e foliis ficulneis (quae propter scabritiem in cylistiis videntur locum habuisse) coronamentum sibi fecisse sicque currui insidens, quem leones trahebant, de Indis triumphasse; idem ramum ficulneum sepulchro Prosymni, in obscenae libidinis argumentum, imposuisse, legitur, apud Auctorem Etymologici in qri/ambos2, et Clementem Alex. exhort. ad Graec. cuius forte imitatione, famulas Latinorum, Nonis Caprotinis convivantes, kla/dois2 sukh=s2skiazome/nas2, ramis ficus inumbratas, i. e. coronatas, tradit Plutarch. Camillo. Sed et Macrob. Sat. l. 1. c. 7. auctor est, Cyrenenses, cum rem divinam Saturno faciunt, coronari ficis recentibus consuevisse, quam in rem vide Scholiastem Nicandri Alexipharm. voce qri/on, quod folium ficus proprie et Bacchi symbolum habitum est, Aristoph. Equit. Plutarch. de Iside et Osir. et C. Paschal. Coron. l. 1. c. 13. et l. 4. c. 2. nec non infra in voce Thria. Aptam tamen materiam scutis inde sumi, idem Plin. ait l. 16. c. 27. et 30. ad quem l. vide Dalechampii Notas, plura vero de hac arbore tenerrima, foliis apprime caducis praedita [orig: praedit‚], at longe fertilissima [orig: fertilissim‚], apud eundem passim, ut et apud Salmas. ad Solin. p. 1023. et seqq. qui etiam de Ficu Aegyptia, p. 459. de Cypria, p. 462. de Indica, p. 1015. de Ficu Romanorum sacra duplici, Ruminali viz. et Navia p. 1137. et seqq. varia habet. transeo ad fructum huius arboris, quem afranius, Cic. in Oeconomico, Columella in oraefat. a pomis distinguit, uti videre est apud eundem p. 596. Plin. tamen pomum vocat l. 15. c. 18. Supra omnia quiddam est, quo nihil mirabilius, tantam illam urbem (Carthaginem) -- unius pomi argumento eversam, quam historiam vide ibi: Graeci su=kon, ad differentiam arboris, quam sukh=n apellant. Plin. l. 15. c. 19. in Ind. Hoc non maturescit nisi caprifici ministerio, sola enim ex omnium arborum fetu maturitatis causa medicatur ficus, Vide hic [orig: hÓc] ubi de Caprifico et Culicibus. At sic ad maturitatem perductum, dulcissimi saporis est. Hinc notae Romanis Carica, Chiae, Cottana, Cauneae, quae in


page 261, image: s0261b

massas conditae in sportulis iunceis afterebantur et in capsrs servabantur, uti diximus supra. Atque hae siccae seu siccatae erant: cuiusmodi ficus cum lauro populum Romae Kal. ian. sollenniter obtulisse, dicemus infra ubi de Lauro, ac antiquitus edisse Athletas, infra itidem in voce Sagina: sed et ficum siccam et uvam, oleique et vini praemisse, Gallis primae in Italiam expeditioni occasionem praebuisse, Plin. habet l. 12. c. 1. Sed et cum recenti fico salis vice caseo vesci excogitatum esse, suo aevo, Plin. saepius laudatus ait l. 15. c. 18. quem locum explicat Salmas. ad Solin. p. 937. vide supra Caseus, et infra Iecur: uti de more ficorum granis replendi sacculos Athlerarum infra Sacculi. Hodie optimae notae ficus Fracassanes dici et contra nimium Aestatis fervorem maximo emolumento assumi, notat I. Spon. in descr. Corcyrae Ins. Itin. Part. 1. p. 126. etc. Vide quoque aliquid ubi de Saturno, et voce Veritas. De Lege Solonis, *)elai/an de\ kai\ sukh=n enne/a po/das2 a)po tou= a)llotri/ou futeu/ein, ta\ de\ a)/lla de/ndra pe/nte po/das2, Oleam et ficum novum pedes longe ab alieno fundo serito; ceteras vero arbores pedes quinque: memorata [orig: memorat‚] Plutarch. in Solone, vide Sam. Petit. Comm. in LL. Attic. l. 5. tit. 1. ut et aliquid infra in voce Sycophantae. Nec omittendum, cum arbor haec plurimum det fumi, ad sontes fumo necandos ligna eius adhiberi olim consuevisse. Lucian. in Proteo, *to\ te/los2 de\ kai\ to\ kefa/laion xrh\ zhlou=n kai\ pura\n sunqe/nta kormw=n, suki/nwn, w)s2 e)/ni ma/lista xlwrw=n, enapopnigh=nai tw=| kapnw=|, to\ pu=r ga\r au)to\ ou) mo/non *(hrakle/ous2 kai\ *)asklhpiou=, a)lla\ kai\ tw=n i(erosu/lwn kai\ a)ndrofo/nwn, ou(\s2 o(ra=n e)si\n e)k katadi/khs2 au)to pa/xontas2. w(/s2e a)/meinon to\ dia tou= kapnou=. Vide Casaub. ad Lamprid. in Alex.

FICUS [3] Navia Ruminalis, vide infra Navia.

FIDATIUS Simeon, vide ibi.

de S. FIDE [1] Hieronymus, vide Hieronymus.

de S. FIDE [2] Petrus, vide Petrus.

de FIDE Sermo vide infra Sermo.

FIDEI Actio vide Actio Fidei.

FIDEI Edictum vide Edictum Fidei.

FIDEI Flamines dicti sunt apud vett. Romanos Faeciales, a foedere faciendo, quod antiquitus Fides dicebatur, teste Ennio et Pighio Septim. l. 1. vide supra in voce Fetiales.

FIDEI Inquisitores vide infra Inquisitores.

FIDEI Marescallus vide infra Marescallus.

FIDEI Ordo seu Militia ordinis fidei Iesu Christi, vide infra Ordo.

FIDEJUSSOR vide infra Sponsor, it. Plegins et Vas, nec non Vectigal.

FIDEJUSSORES Reorum in communione Rom. cum Actio, ut vocant, Fidei celebranda instat, sunt honoratiores et primatii e civitate viri, qui in processione quisque rei, cuius tamquam fideiussor est, latus claudunt. Cum itaque reorum nomina a Notario Inquisitionis leguntur, rei singuli ordine exeunt nudis pedibus, eaque [orig: e‚que] veste, qua [orig: qu‚] indui solitos diximus, ubi de Actione Fidei. Exeunte vero reo, Notarius nomen Fideiussoris legit, qui ipsi in agmine latus claudit. Pompa [orig: Pomp‚] vero peracta [orig: peract‚], supplicioque affectis qui ad mortem damnati erant, reliqui paenitentes viz. et reconciliati (nam his saltem illi adiunguntur) a Fideiussoribus suis in carcerem reducuntur mox certis legibus dimittendi. Atque hoc viri illi primarii magno honori ducunt, a Limborch. Hist. inquis. l. 4. c. 41.

FIDELES in historiis primo et generaliter dicuntur, omnes qui fide Christiana imbuti sunt; et hi quidem tripliciter Fideles Dei, Fideles Christi, Fideles Ecclesiae: quod postremum magis etiam speciale fuit. Secundo omnes, qui in Principis alicuius ditione sunt, vulgo subiecti: Hi in Historiis Fideles Regis nuncupantur. Tertio, qui in alicuius clientela sunt, ratione praedii, vel ministerii, et Fideles Dominici, vel etiam Praediales, ut priores appellari solent. Horum fidei, obsequii, et servitii ligamen, quo generaliter subditus Regi, peculiariter vasallus Domino astringitur, Fidelitas dicitur, quae licet non iure positivo solum, sed et Gentium, et quodammodo naturae debeatur, ad hoc tamen praestandum, sollenne exigitur iuramentum, quod Fidelitatis appellatur, et aliquando simpliciter Fidelitas. Huius formula sub Carolo Mag. fuit: Promitto partibus Domini mei Caroli Regis, et filiorum eius, quia fidelis sum, et ero diebus vitae meae, sine fraude et malo ingenio, ut exstat in L. L. Franc. l. 4. c. 46. Sub Carolo Hludovici filio, A. C. 854. Ego Karolo Hludovici filio, ab ista die in ante fidelis ero, secundum meum savirum, sicut Francus homo per recte esse debet suo Regi: Sic me Deus adiuvet et isstae reliquiae. Cum autem ista sacramenta plurimum egerent interpretatione, visum est deinceps illa explicatiora reddere, ut exemplis liquet a Petro Pithoeo allatis in 12. Scriptoribus, ubi et notandum occurrit, Laicos solos sacramentum praestitisse: Episcopis ad professionem tantummodo adstrictis. Formulas Sacramenti Fidelitatis apud Anglos, prisco recentiorique aevo usitatas, vide apud Spelmann, Gloss. Archaeol. Ubi addit ex Iureto ad Ivonem, et Bignonio ad Marculsi l. 1. c. 18. more Francico promissam olim Fidelitatem esse, datis manibus. Non tamen, ut Virg. Aen. l. 1. v. 518. Iungamus dextras: sed iurantis manu vel ad Sanctorum reliquias, vel ad evangelii codicem porrecta [orig: porrect‚]. Iurabat aliquando, et Rex ipse subditis suis Fidelitatem. Ita inter alia de Canuto Britanniae Rege Florentius Wigorniensis in A. C. 1061. Fidelitatem, inquit, illi iuravere [orig: iuravÍre] Magnates, quibus et ille iuravit, quod et secundum Deum, et secundum saeculum fidelis esse velit eis dominus. Fidem quippeinter Dominum, et vasallum reciprocam esse, ostendit Cuiacius ad 2. feud. Idem de discrimine Sacramenti Fidelitatis, et Homagit pluribus agit C. du Fresne in Gloss. ubi inter alia, Homagium a vasallo, genibus flexis, manibus in domini manus immissis: Sacramentum vero Fidelitatis, a vasallo stante et tactis sauctis Evangeliis fieri, consuevisse, docet. Alia notio vocis supra in Credentes.

FIDELIS Ludovicus, vide Ludovicus.

FIDELITAS vide Fideles.

FIDEMIUM locus agri Camaracensis, in silva Fidemiensi, veteri Monasterio illustris, unde et Monasterio, et silvae


page 262, image: s0262a

circumsitae nomen: Accolis Femy, vel Eimy. Hadr. Vales. Notit. Gall.

FIDENA et FIDENAE urbs Latinorum mediterranea. Virg. Aen. l. 6. v. 773.

Hi tibi Nomentum, et Gabios, urbemque Fidenam.

Iuv. l. 2. v. 56. Sat. 6.

--- --- --- Vivat Gabiis, ut vixit in agro,
Vivat Fidenis.. --- ---

Idem l. 4. Sat. X. v. 100.

An Fidenarum, Gabiorumque esse Potestas.

Et ante eum Horat. l. 1. ep. XI. v. 7.

Scis Lebedus quam sit Gabiis desertior, atque
Fidenis vicus.

Nic. Lloydius. Nunc Castel Giubileo, vicus tantum Sabinae prov. ad Tiberim, paucorum incol. 5. mill. a Roma Eretum versus Baudr. pop. Fidenates. Liv. l. 1. c. 2. et 14.

FIDENTIA opp. Italiae in octava regione, a quo incolae Fidentini. Plin. l. 3. c. 15. Vide et Iulia.

FIDENTIACUM vulgo VIC FESENSAC, i. e. Vicus Fidentiacensis, propterea, quod bellis civilibus, ut pleraque Vasconiae oppida atque castella, eversum est ac in vicum abiit. Caput fuit pagi veteris cognominis, in Vasconia, cui etiam civ. Anscorum nietropolis, secundum quosdam, olim attribuebatur. hadr. Vales. Notit. Gall.

FIDENTIAE Hisp. Baeticae urbs, inter Baetim, et Oceanum sita, alio nomine Iulia appellata. Plin. l. 3. c. 1.

FIDENTIOLA vicus inter Placentiam, et Parmam, Italiae urbes. Anton. hodie Fiorenzola.

FIDES [1] dea a Romanis culta; testibus Cic. Lactant. August. Primus omnium Numa, ei templum erexit, sacrificiaque statuit sumptu publico. Sine caede et sanguine, ipsi velati Flamines, albo panno sacra faciebant. Quin illuc curru arcuato, manu ad digitos involuta [orig: involut‚], deferebantur sollenni pompa [orig: pomp‚]. Fingebatur duabus iunctis manibus, interdum imagunculis duabus, dextram dextrae iungentibus. Dionys. Halic. l. 2. Liv.

FIDES [2] qua [orig: qu‚] creditur, vel, cui crediur, ex Graeco pi/s2is2, Ael. pi/ttis2. quae vox in apice scuti Mantuae Ducum conspicua est. Menestrier enim Verit. art. du Blason. c. 16. p. 207. et Brianville seu d'Arm. p. 82. et 83. scuto huic apicem assignant, montem Olympum, super quo altare, cum verbo FIDES, et ad pedem montis voce *o*l*u*m*p*o*s. At Fides, quae tenditur, chorda viz. ex sfi\s2, sfido\s2 et fi\s2, fido\s2: Latinis formata est. et quidem, cum in lyra lineas chordas seu fides intendisset Mercurius quas ex bysso fuisse, docet Chabot. ad Hor. l. 1. Carm. Od. 1. Apollo postmodum lineis exemptis, nerveas ei adaptavit: e)k xola/dwn h)xolikw=n, ex intestinis intortis et aridis, uti dicitur in praef. Pythiorum etc. Vide Iul. Caes. Scalig. Poet. l. 1. c. 48. et infra aliquid in voce Pentachordos. Didicisse autem fidibus Vert. et cum cirhara ad mare ambulantes, cecinisse deorum laudes, ac fortium virorum gesta, Callimach. docet, et Cic. de Senect. Inde in convivia mos transslatus, hacque fini post cenam lyra circumlata est: cuius cum imperitum se Themistocles diceret, habitus est indoctior ut Tullii utar verbis. Certe antiquitus, si qui fidibus docti, pari cum Philosophis in honore fuisse, apud Didymum legimus Odyss. g. Athaen. l. 1. Quintilian. l. 1. c. 20. Alios, vide quoque supra in voce Cantor. At postquam refrixit Virtutis amor, vergente in luxuriem saeculo, voluptatis unius causa [orig: caus‚] Fidicines frequentes conviviis adhibiti sunt, teste A. Gell. l. 1. c. 11. Fistulatores, Fidicines, tibicmes, lascivientium delitiae conviviorum. Unde Ael. Lamprid. in Vero, Adduxerat secum et Fidicinas, et tibicines, et histriones, et omnia mancipiorum genera, quorum Syria, et Alexandria pascitur voluptate. quos proin. ut et Psaltrias et huiusmodi chorum Diaboli, quasi mortifera Sirenarum carmina, proturbaret ex aedibus suis, Furiam graviter Hieronym. in Ep. hortatus est. et certe ipsis Gentilium senioribus impense laudati sunt. Quo nomine Theodosium Sen. praeprimis laudat Aur. Victor, et Traianum Aug. Plin. Iunior. Quapropter merito morem luxumque barbaricum, in Halyatte Lydorum Rege reprehendit loco laudato A. Gell. qui bellum Milesiis faciens, concinentes fistulatores et Fidicines atque feminas etiam tibicinas, in exercituatque in procinctu habuit, ex Herod. Musa [orig: Mus‚] prima [orig: prim‚]. Fuit autem ille Haliiattes Croesi pareins. Vide Thom. Dempster. Paralip. in Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. c. 29. Pignor. de Servis, alios; et hic [orig: hÓc] passim ubi de variis instrumentorum Musicorum, quibus fides intenduntur, speciebus, nec non aliquid ubi de instrumentis Psychometricis. De Apolline cum plectro et fidibus, Citharistae instar, pingi solito, adi Arnob. l. 5. Addam saltem, sublime poema fidibus magis intentis cani solitum. Stat. Theb. l 4. v. 35.

Calliope, quas ille manus, quae moverit arma
Gradivus, quantas populis solaverit urbes,
Sublata [orig: Sublat‚] molire lyra [orig: lyr‚].

--- --- --- Remissis autem minus altum. Claud. in 2. Cons. Stilich. Carm. 22. Initio.

Hactenus armatae laudes, nunc qualibus orbem
Moribus, et quanto frenet metuendus amore
Mitior, incipias fidibus iam Musa remissis.

Qua de re vide Casp. Barth. Animadvers. ad Stat. d. l. de voce vero Affidatio supra.

S. FIDES vel Sancta Fe de Bogota urbs novae Granatae, Archiep. opulenta, et mercimoniis florens, sedes Viceregis, etc. Item urbs novi Mexici. Item urbs Guiennae, ad Duranium.

FIDICULAE Italiae locus. Val. max. l. 7. c. 6. Adde


image: s0262b

tormenti genus ex fidibus seu funibus, *ku/fwnes2 quibusdam dictae, quia iis rei in Equuleo torquentur, ut fides inveniatur, Isid. vel quod sontes funibus, veluti fidibus distenduntur, Fr. Gouldmann. Lexico Lat. Angl. Turnebo lascivia [orig: laseivi‚] quadam ioci videntur nomen invenisse, quod, ut in fidibus nervi, ita hinc et inde multis funibus miseri distendebantur, Advers. l. 4. c. 3. Graecorum *sxoinismo\n illis non dissimilem, retur Thom. Godwin. Anthol. Rom. l. 3. s. 3. c. 7. Earum meminit Valentis Imp. rescriptum l. 4. C. ad leg. Iul. Mai. Nullus omnino, cui inconsultis ac nescientibus nobis Fidicularum tormenta inseruntur, militiae ac generis, vel dignitatis defensione uti prohibeatur: et Valer. M. Rupit verbera, Fidiculas laxavit, solvit equuleum. Idem esse cum ungulis, quod effodiant, Idem Isid. Etymol. l. 5. c. 27. asserit, de quibus Prudent. lib. peri\ stef. in Romano Martyre, Hymno 14. v. 484.

Non ungularum tanta vis fodit latus.

Cum Equuleo idem plane, tormenti genus Fidiculas facit Hier. Magius, quae causa, cur quaedam de equuleo superius omissa hic [orig: hÓc] adnectere visum sit. Ei nomen, quod parvi equi seu pulli equini effigiem repraesentaret: poterat et condigne scamnum appellari, exemplo Hippocratis Medici, qui non diversum admodum ab Equuleo organum a se excogitatum Scamnum vocavit. Graeci *tu/panon vocant, machinae huius non minus, ac reliquarum fere omnium, auctores: unde Pauli illud ad Hebr, c. 11. v. 5. *)etumpani/sqhsan, tympanizati seu distenti sunt de Equulei cruciatu interpretatur Thom. Aquinas. Tympana enim, auctoribus Vitruvio, Oribasio et aliis, vocant Mechanici, axes, quorum capita foramina habent, quibus induntur vectes quo facilius versari possint, iisque funes advolvantur, quibus pondera vel protrahuntur, vel sustolluntur, ut erigatas non ad perpendiculum, ut fit, consistentes esse dicas, sed iacentes potius. Fuit autem Equuleus ligueum scamnum, seu lignea area, pedibus quatuor ligneis consistens, fundoque carens quae utrinque capiebat tympana, et funes, quibus manus pedesque somium, et torquendorum obligarentur et protraherentur, non sine exquisito totius corporis dolore. Hinc Sen. in. Ep. in Equuleo, inquit, longior sactus est. In hoc pendere solebant, quia suspensi in aere vacuo, corpore eo pacto extenso, et divaricatis cruribus, ut Prudent. in Martir. Vincentii et Romani ait, consistebant. Hodie antiquum servatur instrumentum apud Hispanos, et Gallos: quorum hi Gennam, illi Pulliedro, meliori voce appellant. Neapoli quoque huiusmodi tormentum vistur, in arcem ab Hispanis invectum, quo in inquisirione criminis laesae mai. solum utuntur. Fuit haec olim poena servilis, nec nobiliores, et ingenui ea [orig: e‚] poterant torqueri; postea in Martyriis illo nihil frequentius: Nec distendebantur solum in ea, sed etiam flagris caedebantur, laminis ignitis cruciabantur, imo ungulis quandoque ferreis laniabantur Iustinian de Mathem. in C. Hactenus praefatus Magius l. de Equuleo. Thomas Segethus, in arce Mirandulana, tormenti genus ex asscribus compacti, in morem adamantis acuminati, effigiatum, se spectasse refert. Huc tamquam in equum coniciebantur rei nudi, ita ut acumen premeret partem illam, quae honeste nominari nequit, distentis per pondera manibus pedibusque quo graviores insiderent: quod Equuleum, seu Cavalletum incolis dici ait. Iungermannus vero Notis in praedictum Magii libellum. nec tympana, idem tormenti genus, nec Fidiculas censet. Auctor enim Schol. Aristophanis in Pluto, tympanum, lignum fuisse ait, quo verberabantur sontes: cui adstipulatur Sigon. de Rep. Athen. l. 3. c. 1. et ipsa vocis Etymologia, para\ to\ tu/ptein enim, a verberando, nomen invenit: Unde illud Pauli e)tumpani/sqhsan quidam, fustibus caesi sunt, reddunt. Fidiculas autem alii id poenae genus esse volunt, quod hodie Italis Funis, Graecis trofo\s2, Germanis Folterseil, Zwick, Treibschnur, mit der man foltert, Belgis Piinbanck, gallis Gehenne dicitur. Nebrissensis interpretatur id supplicium, quod Italiae familiare, Tratto di corda, Hispanis Tratto de Ceurda vocatur: quo reus reiectis in tergum manibus fune suspensus in praeceps demittitur. Multis tamen Isidori supra laudati placet sententia, qui Fidiculas ungulas ferreas, quibus damnatorum latera finderentur, vel fodicarentur, unde Fidiculae, vel Fodiculae, fuisse ait. Quibus assentitur Prudent. peri\ stef: in hymno S. Romani Martyris, 14. cum ait, de Asclepiade Iudice loquens [orig: loquÍns]: v. 549. et seqq.

--- --- --- Vertat ictum carnifex
In os loquentis, inque maxillas manum
Sulcosque acutos, et Fidiculas transferat,
Verbositatis ipse rumpatur locus.

Per Fidiculas enim ibi ungulas intelligi, sequentia ostendunt: Ibid. v. 556.

Implet iubentis dicta lictor improbus,
Charaxat ambas ungulis scribentibus
Genas, cruentis et secat faciem notis etc.

Ibid. in D. Vincentii Hymno 2. v. 109.

Vinctum retortis brachiis
Sursum ac deorsum extendite
Compago donec ossium
Divulsa membratim crepet

Senec. de Ira l. 3. Torserat per omnia quae in rerum natura tristissima sunt fidiculis, tribularibus, equuleo, igne. An aliud tormenti genus fuerit, cuius meminit Suet. in Tib. Ner. c. 62. cum ait: Excogitaveras inter cetera cruciatus genera etiam, ut longa [orig: long‚] meri potione per fallaciam oneratos, repente veretris deligatis, Fidicularum simul urinaeque tormente distenderet. Idem Calig. c. 33. Exquisiturum se vel Fidiculis de Caesonia sua. docti viderint. gallonius id ab eo, quod in Martyrum rebus gestis


image: s0263a

aliisque Auctoribus, per Fidiculas indigitatur, diversum: nonnulli idem cum illo faciunt. Vide praefat. Magii libellum, cum Annotat. in fine subnexis.

FIDICULANUS Falcula, Senator Rom. vir levissimus, et sordidissimus. Cic. pro Caecinna et Cluentio.

S. FIDIS vicus vulgo S. Foy, locus est Galliae, ad fluv. Duranium, a Fide Virgine, et Martyre nomen nactus Hadr. Vales. Notit. Gall. in voce Sancti Gaudentii castrum.

FIDIUS Deus Iovis fil. Sabinis ereptus, a fide dictus, cui praeest, ut nonnullis placet. Plaut. Per Deum Fidium credis iurato mihi. Fuit apud veteres Romanos in honore maximo adeo, ut templa cum sacrificiis meruerit. Cultus est in Quirinali iugo Nonis Iumii. Ovid. Fast. l. 6. v. 213. Dictus etiam Sanctus Sabus, et Semipater.

FIDON Argivus, mensuras, et pondera reperit, cum apud Hebraeos Azarias in Iudaea, et Hierusalem regnaret. Eutrop. l. 1. Lege Phidon. Item, Fidon et Radalus fratres, inter auxilia Aeetae. Val. Flacc. Argon. l. 6. v. 70.

Non Radalo cum Fratre Fidin.

FIELNAE vulgo Picardis Fiennes, oppidul. vel municipiolum, in Comitatu Gisnensi, Gisnis proximum. Hadr. Vales. Not. Gall.

FIENUS Thomas, vide Thomas.

FIERNALDUS vide Fil. Arnaldus.

FIFA prov. ampla Scotiae mer. inter aestuaria Tavi, et Fortheam extensa, versus Ocean. Germ. Ibi urbs prim. Andreapolis. Pars est Otliniae vet. olim Rossia. i. e. penins. Ab Occ. Ocellis montibus separatur a Laudonia prov. Circuitus est 84. mill. Vulgo Fife.

FIGEACUM urbec. Aquit. in Cadurcensi prov. ad amnem Sele, 9. leuc. a Cadurco in Ort. in confin. Alverniae.

FIGERE [1] apud Propert. l. 2. Eleg. 13. v. 23.

Haec igitur mihi sint lepores audacia molles,
Excipere et structo figere avem calamo:

est devincire ac ligare, et immobilem praestare, Graece ph=cai; quod quo modo factum sit, diximus supra, ubi de eo Aucupii genere, quod Arundinem crescentem, item Calamum structum, vocavere [orig: vocavÍre] Vett. Inde ad res Magicas translatum id verbum, uti defigere, devincire, ligare, significare coepit, vel simplicum herbarum, vel verborum potestate, vel alio aliquo modo, a naturali functione aliquem impedire ac devovere, uti inter alia videre est infra, ubi de Nodo Veneris. At columbam figere, apud Poetam; damas figere et tigres, apud alium; pisces cuspide, vel tridente figere, apud Firmicum, iaculo est ac sagitta [orig: sagitt‚] traicere et transfigere. Salmas. ad Solin. p. 1087. Alia notio eius, apud Stat. l. 3. Sylv. 1. v. 95.

Tot virides lucos, tot saxa imitantia vultus,
Aeraque, tot scripto viventes lumine ceras
Fixisti?

ubi idem, quod dedicare et consecrare est. Vide Serv. ad Aen. l. 12. v. 768.

FIGERE [2] Signa phrasis militaris Romanorum de qua vide infra in voce Vexillum.

FIGIACUM vulgo FIGEAC, opp. Galliae in Cadurcis, Monasterio veteri clarum, ad fluv. Sellam Sele: ad quem etiam Marcelliacum Marsiliac, Monasterio cognomine illustre, vide Hadr. Vales. in hac voce.

FIGLINAE vicus Galliae, in agro Viennensi, in quo vasa ac pocula fictilia elegantissima olim fiebant. Huic Antonius Triumvir nomen imposuit, unde hodieque Anton esse creditur, vicus agri Lugdunensis, 3. ab urbe leucis, vino suo nobilis. Apollin. Sidon.

Pocula non hic [orig: hÓc] sunt illustria nomina pagi,
Quod posuit nostris ipse Triumvir agris.

Vide Hadr. Vales. Not. gall. in voce, Tegna.

FIGLINUM Opus apud Vitruv. l. 5. c. 10. Concamerationes vero si ex structura factae fuerint erunt utiliores; sin autem contignationes fuerint, figlinum opus subiciatur; lege signinum, quod ex figlinarum fractis testis, Plin. l. 7. c. 56. seu ex testa tusa cum calce, Salmas. ad Solin. p. 1214 fiebat, vide infra ubi de opere Signino: de Figlinis vero, diximus iam aliquid in voce Fictile et plura dicemus, ubi de Plastice. Et quidem primum Figlinam officinam aperuisse Coroebum Atheniensem, habes apud Plin. l. 7. c. 56. Romae vero Numa Rex septimum collegium Figulorum instituit. Idem l. 35. c. 12. De Figulis, e corpore servorum, sic Pignor. ubi de Familia rustica, p. 264. Cretam effossam tractabant Figuli --- in usum viz. fundi vasa parantes, quibus exportarentur fructus, velut amphoras et dolia; et in villae aedificationem, tegulas; mercis etiam gratia [orig: grati‚] ut vasa vemrent. Figlinas autem in agro quomodo exerceri oporteret, Hostilit Sasernae pater et filius liberis editis monstraverunt [orig: monstravÍrunt], ut testatur Varro etc. Vide quoque supra Ceramica Porta.

FIGUINENSIS Porta quae et Numentana, nunc Porta pia seu di S. Agnese, in monte Quirinali, inter portam Salariam, et Viminalem. Mel. Ficulnensis. Vide Numentana porta.

FIGURA vide Fictor, Forma, Schema.

in FILA aurum deduci vetuit Aurelian. apud Vopisc. filis enim aureis et subtegmine serico vestes clarae et praetiosae texebantur. Spartian. in Pertinace, Vestis subtegmine serico, filis aureis. Postea vero inventum etiam, ut argentum in fila deduceretur, et filis argenteis vestes contexerentur: quod sub ultimis Impp.apud Graecos multum in usu fuit. Dicta autem istiusmodi texta surma/tina sunt a syrmate, h. e. filo angenteo, sic enim vocabant: unde quoties apud Codin.


page 263, image: s0263b

surmatei/non legitur, argenteis intelligendum est textum filis seu argentatum. Vide Salmas. ad l. et infra in voce Syrmatinum.

FILACIORUM Custodes Anglis Filazer XIV. numero in Banco communi sunt, teste Spelmanno. Est autem Filacium, filum crassius, quo in Curiis Iudiciariis brevia, et rescripta traiecta, invicem constringuntur ne pereant, gallis Filace. Gulielmus Thorn. Istud breve est in Filaciis Marescalli, apud C. du Fresne. Gloss.

FILA Thebaidis in Aegypto locus. Anton.

FILASTRIUS Gulielmus vide Gulielmus.

FILIA unicum Matris votum, in Amazonum gente. Apud Romanos, supplicationes, et vota Veneri, uti *tritopa/toosi, seu *qeoi=s2 meneqli/ois2, apud Athenienses, pacique, magis pro filiis, quam siliabus, concepta: interim sine ullo sexus discrimine, et Puerpera edere, et Pater suscipere dictus est. Quae prima nata, primogeniturae quoque iure aliquo gaudere consuevit. Namque e solis femellis numquam exponuntur primitivae, Th. Bartholin. de Puerperio Vett. Olim vero, si sexus esset sequioris, partum tollere nolebant patres. Ovid. Met. l. 9. v. 778.

Edita forte tuo fuerit si femina partu;
(Invitus mando: pietas, ignosce) necetur.

Lustrico die, quo nomen adepturae erant filiae, lustrabantur, eratque is octavus a nativitate, sicut maribus nonus, uti Festus docet, causam suggerente Censorino, ex Plutarch. in Quaest Rom. Simul autem lustrabatur mater, longiori mora [orig: mor‚]. Et quidem apud Hebraeos, quae filiam esset enixa, octoginta dies in purificatione explevit, 40. saltem, quae masculum. Tot enim diebus censebantur impurae, quamquam septem tantum diebus summa fuerit impuritas, reliquis a sacro contactu arcerentur. Eodem lustrationis die Aegyptii Arabesque feminae clitoridem hodieque incidunt, more diu inveterato. Apud Hebraeos initio mensis nomen impositum, apud Graecos septimo a nativitate die. Cumque varia maribus apud Romanos essent, feminae, et servi solis fere gaudebant nominibus, quae varie ad distinctionem inflectebantur, nonnumquam praenominibus etc. Qua de re vide infra, in voce Infans, item Puerpera, alibique passim uti de Filiarum educatione, in voce Oecuria, item Parthenon. Cum nuptiis iam maturuisiet Filia, ex gremio Matris eam a Sponso rapi mos erat apud Romanos, quem ritum eleganter expressit Appulei. l. 4. causam Festus, Rapi simulatur virgo ex gremio, matris, aut si ea non est, ex proxima necessitudine, cum ad virum trabitur quod videlicet ea res feliciter Romulo cessit. Facem postmodum praeferebat, in ipsa Nuptiali festivitate, mater, apud Graecos Babarosque, usu vetustissimo ut supra diximus in voce Fax. Unde amissa [orig: amiss‚] filia [orig: fili‚] Mater, apud Claud. de Raptu Proserp. l. 3. Carm. 36. v. 405. et seqq.

--- Laniato pectore longas
Inchoat illa vias, et sic ingressa profatur:
Non tales gestare tibi, Proserpina, taedas,
Sperabam: sed vota mihi communia matrum.

E quibus verbis etiam, qui in funere Filiorum a Matribus factitatum, discas, vide quoque Euripid Medea [orig: Mede‚], et hanc in rem plura apud Calp. Barth. Adversar. l. 35. c. 8. ut et hic [orig: hÓc] insuper, variis locis, inprimis, in vocibus Puella, Virgo etc. Addam saltem, apud Graecos, filias Parentibus, qui peregre erant domum reversis pedes lavare, osculari, atque oleo demulcere consuevisse, uti infra ex Aristophane videbimus in voce Parentes. Quo officio et erga Hospites defunctos, ubi de Peregrinis. Transiit vox ad alia, similitudine invitante; unde phrafi sacra [orig: sacr‚] minores urbes maiorum, et maiores, ipsius Metropolis Hierosolymae, Filiae, toties appellantur. Sic apud Monasticae quoque Rei Scriptores, Monasteria, quae ab aliis maioribus peculiari quadam [orig: qu‚dam] familiaritate dependent, Filias dici, notat C. du Fresne Gloss.

FILIA in Iesu Christo tit. quo Papa utitur in literis ad Galliae Reginam, Richelietus Dict. Gall.

FILIA Vocis vide infra Revelatio.

FILICATA Patera quae ad filicis herbae speciem erat caelata, memoratur Salmas. ad Poll. in Claud. et ad Solin. p. 1047. Dicta autem filix, antiquitus felix, ex Graeco ptili\s2, seu pteri\s2, quod folia habeat entetmhme/na kai\ a)nhplw me/na w(s2 pte/ruc, incisa et expansa, ut pinna. Idem ad Solin. p. 538. Ex eius exustae cineribus admixta, quam soldam vocant, vitrum hodie vilius conflatur, filicarios calices appellant Galli: sicut ex cineribus herbae Kali, cum quodam silicum genere mixtis, nitidissima sua crystallina Veneti conficiunt, Ibid. p. 1096. Vide plura de hac herba, apud Plin. l. 27. c. 9.

de FILICATIS vero palliis aliquid infra in voce Stauracina.

FILICERIAE vulgo FOUGERES, castrum Galliae, in Britanniae, cui attribuitur, Normanniaeque confinio: vastatum est a Ioh. Rege A. C. 1202. A silvis et filictis, quas Landas Galli vocant, nomen accepit. Hadr. Vales. Not. Gall.

FILICON in l. 32. Cod. Th. de Navicular. Graece filiko\n, pensitatio est, quae ex benevolentia amice, et ultro praebetur: quomodo donum, mutuum etc. recentiores usurparunt. Ita exactiones suasetiam Vett. specioso nomine palliarunt. C. du Fresne Gloss.

FILII Regum diverbio sollenni universi olim Israelitae dicti sunt, vide infra Regum filii, et mox dicendi. Filii Thalami, apud Hebraeos, quinam dicti sint, vide infra ubi de Nuptiali Thalamo. De vulgato illo in Talmudicus R. Simeonis [gap: Hebrew] , universi Israelitae sunt filii Regum: et dicto in hanc rem Misnae, cui dolent lumbi, ei nec infundere licet (Sabbatho) vinum aut acetum, aut vero oleum licet. Modo nempe minime oleum illud sit rosaceum. Filii seu liberi Regum in vulneribus suis infundunt etiam oleum rosaceum (in Sabbatho) quoniam similiter se oleo illo (delitiarum seu voluptatis causa [orig: caus‚] ) diebus profestis imbuere solent. At vero respondit R. Simeon, Universos Israelitas esse filios Regum, vide Ioh. Selden. de Iure Nat. ac Gent. iuxta Disciplinam Hebraeor. l. 6. c. 18.