December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMUS SECVNDVS Literas D, E, F, G, H, I, K, L, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

page 250, image: s0250a

FERDINANDUS [18] Cortesius, Medelino Estramadurae oriundus, Mexicum occupavit, A. C. 1518. quo regno potitus, dein Novam Hispaniam fundavit. Obiit in patria, A. C. 1547. Aet. 63. A Costa, l. 7. Spond. a. C. 1521. n. 11. A. C. 1547. n. 29.

FERDINANDUS [19] Gonsalez, primus Castellae comes, A. C. 930. quam equo et falcone, a Rege Legionensi, sibi emerat. Marian l. 8. c. 7.

FERDINANDUS [20] Lopezius de Castaneda, auctor Hist. Indicae, A. C. 1553. Gallice versae.

FERDINANDUS [21] Magelanus Lusitanus, fretum Magellanicum, A. C. 1521. Caroli V. auspiciis, ad quem se receperat offensus suo Regi, qui dimidio thalero menstruam eius pensionem augere reverat, invenit, 5. navium praefectus. Hinc, per mare Austrinum, in Moluccas devectus, an veneno, an in praelio, in Insulis Philippinis, obiit. Oros. l. 11. Maffaeus, l. 8. Mariana, l. 26. c. 3. Collect. rer. Indicar.

FERDINANDUS [22] Nonius de Pinco, Hispan. ex Gusmannorum familia, cum Card. Ximenio, Bibliorum editioni intentus. Plurimorum Commentariorum auctor, Bibliothecam suam Univers. Salamanticensi donavit, et sepulchro inscribi voluit: Maximum vitae bonum Mors. Obiit A. C. 1552. Aet. 80.

FERDONI monetae species, quartam unius marcae partem valens, memorata Gunthero in Hist. CP. apud Canis. Antiqq. Lect. Tom. V.

FERENTANUM quod et FRENTANUM Tac. Ann. l. 15. c. 33. opp. Ferentanorum in Apulorum confin. quod plerique Francam Villam opp. Aprutii esse putant, cum hoc in Maruccinorum ora sit, inter Aternum et ortonem fere 6. m. p. longe a finibus Frentanorum. Strab. l. 5. p. 237.

FERENTIA seu FERENTIUM Plin. 1. 3.. 5. Ferentinum Tac. Ann. l. 2. c. 50. ac Strab. l. 5. p. 226. urbs Hetruriae, vulgo Ferento. Hodie destructa. Vide Ant. Maslam, de orig. Faliscorum. Pop. Ferentini, Suet. Salv Oth c. 1.

FERENTINUM urbs parva Episcop. Latii in finibus Hernicorum in colle, inter Anagniam, et Frusinonem Nic. Lloydius. In colle. 3. mill. ab Anagnia in Or. Verulum versus, 6. a Frusinone in Bor. 4. ab Alatro in Occ. sub Pontif. 8. mill. a confin. regni Neapolitani. Baudr. Pop. Ferentinates Plin. l. 3. c. 5. Aliis Ferentini. Sil. Ital. Punic. Bell. l. 8. v. 395.

Sylla Ferentinos, Privernatumque maniplos
Ducebat. --- ---

FERENTARII militum genus, de quibus infra.

FERENTUM opp. Apuliae in Lucaniae confin. inter Venusiam, et Acherontiam, hodie Forenza. Horat. Carm. l. 3. Od. 4. v. 15.

--- Et arvum
Pingue tenent humilis Ferenti.

Baudr. tantum castrum est prov. Basilicatae, in regno Napol. ad radices Apennini, 4. mill. ab Acherontia in bor. Venusiam versus, a qua 9. mill. distat in Eur.

FERETRIUS dictus est Iuppiter, non a pace ferenda, (ut quibusdam placet) sed a ferendis spoliis. Nam Romulus, devictis Ceninensibus, hostium spolia, ferculo ad id facto, in Capitolium detulit, ibique ex quercu suspensa Iovi consecravit, eodemque in loco Iovi Feretrio templum condidit: auctorque fuit posteris, ut eo capta ex hostibus spolia deferrent. Quamquam alii a feriendo sic appellatum malint. Vide Liv. et Dionys. in Romuli historia. Itemque Plutarch. in Romulo et Marcello. Et ante omnes Propert. l. 4. Eleg XI. initio:

Nunc Iovis incipiam causas aperire Fretri.

Pompilius vero Numa, lege de opimis sopoliiis lata [orig: lat‚], quam infra adferemus in voce Opima, praecepit, ut prima opima sopolia Iovi Feretrio suspenderentur, quod iam Romulus fecerat: secunda Marti, quod Cossus fecit: tertia Quirino, quod fecit Marcellus. Et quidem de tertiis servatam fuisse hanc legem, Virg. testatur de Marcllo Aen. l. 6. v. 860.

Tertiaque arma patri suspendet capta Quirino.

De secundis quaestio est. Etenim Numa dixerat ferenda Marti et tamen Liv. l. 3. c. 10. Iovi Feretrio narrat suspensa, Nic. Rigaltius Observat. ad ista Minucii, Iuppiter, cum dicitur Feretrius, non additur.

FERETRUM a ferendo, Gr. forei=on, capulus erat, in quo defuncti cadaver, ad sepulturam efferrimos. Quod munus propinquioribus virilis sexus apud Romanos incum bebat, Serv. Itaque filii interdum parentes, et fratres sorores interdum elatas funere deferebant: nonnumquam servi libertate donati, plerunque Senatorii, Praetorii, et Consulares, quique amplissimis functi erant honoribus, Imperatorum ac Consularium virorum Feretrum detulere [orig: detulÍre]. Quare Pauli Aemilii, qui de Macedonia triumphavit, legati Macedonum, et Sullae Dictatoris loculum Senatores ac Virgines sacrae extulerunt [orig: extulÍrunt]: Metello vero filii tres Consulares, duo Triumphales, unus Censorius, et alter Praetor lectum subiere [orig: subiÍre]: Ita enim proprie vocabatur, in quo ditiores, tubis praecinentibus, efferebantur. Quod si defunctus tenuioris esset Fortunae, a Vespis seu Vespillonibus, ad tibiae cantum, portabantur etc. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. c. 39. Apud Athenienses, postridie collocationis, w(s2 e)fa/nh r(ododa/ktulos2 h)ws2, quamprimum apparuit roseos digitos habens Aurora, ut Homer. ait, defuncti cadaver in feretro, a certis hominibus, quos Euripid. in Alcest. v. 607. prospo/lous2 vocat, cum ait:

--- *pro/spoloi
*fe/rousin a)/rdhn pro\s2 ta/fon te kai\ pura/n,



image: s0250b

efferri solebat. Quemadmodum idem alibi de Rheso, ab Ulysse interfecto, voce fora/dhn utitur. Haec de adultis. Infantes quod attinet, cos aute deutes natos necussere, teste Plin. l. 7. c. 16. nec integros in loculis reposuere [orig: reposuÍre]. Hinc locus, ubi sepeliebantur, Suggrundarium dictus, caput solum cum gemino esse ut plurimum in urnula continebat; cuius formam Ioh. Baptista Suarezius in Antiqq. Gaditanis ex aere exhibet. Grandiores natu sarcophago seu feretro integris corpotibus, in loco communi vel ante aras, postquam illi ante Auroram, quasi a die rapti, cum facibus funeralibus et ad tibias elati essent, condebantur. Unde apud Gruter. Inscript. p. 689. L. Iulii Marcelli, qui vixisse dicitur Ann. V. Diebus XXXI. Corpus. integrum. conditum. sarcophago. legimus. Vide Thom. Bartholin de Puerp. vett. et hic [orig: hÓc] passim, ubi de Arcis et Capulis sepulchralibus, item ubi de ritu in Lectis efferendi mortuos: nec non in voce Loci, item Loculi et Sarcophagus; ut et ubi de Funerali velo, ac vocib. Ostrum, Pallium, Ponderandi ritus. plura vero hanc in rem apud Georg. Fabric. in sua Roma c. 21. ubi inter alia. Faciendorum, inquit, loculorum, et urnarum condendarum, non admodum diversa ratio fuit, cum in Urbe, tum in reliqua Italia, atque etiam Graecia. Marlianus scribit, antea concamerata fossionibus esse aperta, in campo Esquilino quaedam unius testudinis, quaedam duplicis concamerationis, ita vi ex superiore in inferiorem descenderetur. Pavimenta interdum vermiculata; in partetibus circumcirca loculos exstitisse, singalos cum binis urnis. Alia quoque fuisse antes plurum parietum modico intervallo distantium, in quibus totidem urnas fuisse contiguas, et exiguo spatio rursus alias, hisque alias impositas: has pauterum, illas divitum fuisse opinatus. Et paulo post, Inter Puteolos, et Atellam, pulcherrimum mommentum est, quod Arcum cellae nominant. Parietes eius tetragom, cum laqueari vermiculato: in cuius media Centauri imago puerum vehentis. Loculi ultra sexaginta, medii ampli, fortasse Patronorum: Laterales contracti, libertorum sibertarumque etc. Adde Ioh Kirchmann. de Funeribus. Apud Ecclesiae Rom. Scriptores, Feretra, reliquias Sanctorum cominentia, ad colligendas eleemosynas, in reaedificationem aedium sacrarum, aut in alias necessitates, cum processionibus circumlata, non semel legere est. Quas processiones ad offerendum vocat Aegidius Aureae Vallis in Hist. Ep. Leod. c. 55. apud C. du Fresue Gloss. Vide et supra, Absida. A Feretri similitudine, Hebr. [gap: Hebrew word(s)] ajis vel [gap: Hebrew word(s)] as, Arab. naas, dicitur sidus Ursae maioris, et minoris, Feretrum maius, et minus. E septem enim stellis, e quibus constant singulae, quatuor in quadrum digestae q. feretrum constituunt, et tres sequentes, quae nobis sunt cauda ursae, Arabes feretri filios aut filias appellant, qui comitantur funus. Unde apertus iam sensus loci est, qui hactenus erucem Interpretibus fixerat, Iob. c. 38. v. 32. An [gap: Hebrew word(s)] seu feretrum deduces cum filiis suis? Ubi inter alios Paraphrastes Chaldaeus, Et gallinam cum pullis suis deduces? quam Graeci Pleiades, Latini Vergilias, Galli Pulicinariam, vocant. Vide Sam. Bochart. Hierozoici Parte poster. l. 1. c. 16. uti de Feretri apud Hebraeos, adversus peieraturos, usu, infra ubi de Periurio. Scotiae Reges.

FERGUSIUS [1] I. fil. Hiberniae Regis, fundavit Scotiae regnum A. C. 420. U. C. 422. A. C. N. regnavit Ann. 22.

FERGUSIUS [2] II. Eugenio successit. Audito, Constantinum tyrannum, in Gallis sublatum, in Britanniam transiit, tantum negotii Romanis facessens, ut quasdam Aetii copias sub Gallionis ductu, eo mittere necesse habuerint. Regnavit Annos 16. sub imtium sec. 5.

FERGUSIUS [3] III. fil. Ethuvini Regis triennio post, ab uxore, ob luxum, veneno peremptus. Buchan. et Leslaeus Hist. Scot. Calvis. Chron.

FERIA nomen Familian in Hispania illustris, in qua iam, sub Henrico II. Ioh. I. et Henrico III. Regibus celebris fuit Laurentius Suarezius de Figueroa, Dn. de Zafra, et Feria, Magister Ordinis S. Iac. post egregia facta exstinctus A. C. 1409. Huigus ex Maria de Orozco fil. Gomesius, pater fuit Laurentii atque Petri; quorum ille primus Comitis Feriae elogium meruit, genuitque Gomesium, patrem Laurentii, et Garsiae, a matre cognom. de Toledo nacti. Laurentio, ex uxore March. de Priego, genitus Petrus Fernandus de Corduba Egucroa, fratres habuit Gomesium Ducem primum Feriae, et reliquorum satorem, atque Alphonsum Fernandezium de Corduba, et Aguilar, neptis maritum, et Marchionum de Priego continuatorem. Gomezius modo dictus, ex Iohanna Dormeria, cuius proavus Anglus erat, pater fuit laurentii, qui exstinctus A. C. 1607. ex Isabella Mendozia, qui obiit A. C. 1593. reliquit Gomesium II. Ducem de Feria, March, de Villalva, (cui uxor obtigit Francisca filia Antonii Folch de Cardona ac Corduba Duc. de Sesa ) ac Inicum Lopezium de Mendoza, utrumque nominis Suarez de Figueroa. Vide Phil. Iac. Spener. Theatr. Nobil. Europ. P. II. p. 112. Alphonsus vero praefatus ex Catharina Fernandina de Corduba, pater fuit Petri Fernandini Cordubensis de Figueroa, March. de Priego, quo et Iohanna Henricia de Ribera, geniti sunt Alphonsus Ferandinus de Corduba March. de Priego, Dux itidem de Feria, (cui ex Iohanua Henricia de Ribera natus est Ludovicus Ignatius Ferdinandus de Corduba Figueroa Aguilar, March. de Priego, Dux de Ferita, March. de Montalvan et Villalva, maritus Mariae Annae de Corduba et Aragon ) Ludovicus Ferdinandus de Corduba, Catharina Fernandina (ux. Henrici de Corduba, et Aragonia D. de Cardona, et Segorbia ac Iohanna Henricia de Corduba (cui maritus obtigit Petrus Andreas March. del Algava et Ardales ) Vide Eund. ibid. p. 74. et P. III. p. 87.

FERIAE [1] pro diebus hebdomadis, primum dicuntur institutae a Silvestro P. circa A. C. 316. Qui nec Iudaeorum morem sequi, ut dies a Christianis nuncuparentur prima Sabbathi, secunda Sabbathi, etc. volens, nec probans Gentilium appellationes Solis, Lunae, etc. primam septimanae diem Fertam primam dici instituit, et sic dcinceps. Ideo autem Ferias, non quod a


image: s0251a

necessatiis operibus, sed a vitiis feriarentur Christiani. Vide Durand. de Offic. divin. l. 7. c. 1. Pro nundinis itidem Feria, a Feriando, quod Romani in his feriabantur, Festus l. 12. antique tamen hoc significatu non occurrit. Cum autem Christiani ad insignes aliquot celebritates, praesertim Encaenia et dedicationis Ecclesiarum festa annua peragenda convenirent adesse utique mercatores solebant, sua mercimonia sub ipsis templis atque in coemeteriis distracturi, quod cum graviter S. Basilium angeret, Monachis suis ex opere manuum suarum viventibus accurate prohibuit, ut quas facerent merces, nundinis illic non exponerent venales, ne templa divino cultui destinata denuo fierent speluncae latronum, quam iniquitatem in ipso templo Domini reperit et punivit Dominus noster Ioh. c. 2. v. 14. Ad inferiora tamen saecula morem transiisse, numerosis liquet exemplis. Ita enim Zosimus l. 2. c. 3. sub Constantini aevo, Iudaeos, Gentiles, Christianos ad quercum Mamre confluentes, sua quemque sacra obiisse, simulque festum cum nundinis miscuisse, refert. Invaluit usus hic nequam sequenti aevo, viresque maxime in Encaeniis obtinuit, unde in his ipsis plurimae antiquae Feriae institutae deprehenduntur. Cum vero e tanta hominum frequentia, periculosi saepe tumultus imminerent, tenendarum Fertarum praerogativa, solius Principis diplomatibus indulgeri coepit. Primo quidem urbibus, et munitis locis, vel quibus Praesulis alicuius gravitas praepolleret: accesserunt [orig: accessÍrunt] deinceps varia privilegia, etc. Plura vide apud Henr. Spelmann. Gloss. Archaeol. nomen eis a feriendis victimis, Festo; a fando Isid. quod in eis nobis sit tempus dictionis, i. e. in divino vel humano officio fandi: antiquis Festae (Voss. legit Fesiae ) quamvis quaedam erant sine festo, dies vocabantur, quibus ab omni opere cessabatur, Macrob. Sat. l. 1. c. 16. Festos dies, in sacrificia, epulas, ludos et Ferias distinguit. Harum aliae erant Publicae, quae iterum vel Stativae, vel Conceptivae, vel Imperativae vel Nundinae fuerunt [orig: fuÍrunt]: aliae Privatae, quae iterum vel propriae erant familiarum, ut Claudiae familiae, Aemiliae, Iuliae, Corneliae etc. de quibus XII. Tabb. Sacra privata perpetua manento; vel singulorum, ut natalium fulgurumque susceptiones, aut funerum, aut expiationum, Festus. Apud Vett. quoque quicunque nominasset Semonam, Seiam, Segetiam, Tutilinam, ferias observavit, teste Macrob. Flaminica item, quoties tonitrua audierat, feriata erat, donec Deos placasset. Ceterum Feriae publicae indicebantur, et proclamabantur singulis mensibus a Rege sacrorum et a Praetore: ab hoc quidem, ut esset vacatio a forensibus negotiis, ab illo autem sacrorum rite peragendorum gratia [orig: grati‚], Varro de Ling. Lat. l. 5. idque in hunc modum, ut Arnob. adv. Gentes l. 2. scribit: Lavatio Deum [orig: DeŻm] matris est hodie: Iovis epulum cras est: Aesculapii geritur celebraturque vindemia: Lectisternium Cereris erit idibus proximis: Telluris natalis est etc. Praetorem quoque Ferias, quae CompItalia dicebantur, more Maiorum, verbis olim sollennibus concepisse, auctores sunt A. Gell. l. 10. c. 24. Macrob. Sat. l. 1. c. 4. etc. Imo nec Compitalitias solum, sed etiam omnes Conceptivas ac Imperativas, patet ex Suet. in Claud. c. 22. Observavitque sedulo, ut quoties terra in urbe movisset, Ferias advocata [orig: advocat‚] contione Praetor indiceret. Vide plura apud Iac. Raevard. Varior. l. 5. c. 19. Quid porro Feriis fieri deberet. Cic. de LL. l. 2. docet: Feriis iurgia amovento, easque in familiis operibus patratis habento: itaque et ita cadat in annuis anfractibus, descriptum esto: certasque fruges, certasque baccas Sacerdotes publice libanto: hoc certis sacrificiis ac diebus. Itemque alios ad dies ubertatem lactis fetusque servanto: idque ne committi possit, ad eam rem et rationem, cursus annuos Sacerdotes finiunto, quaeque cuique divo decorae grataeque sint hostiae, providento. Et paulo post: Feriarum festorumque dierum rationem in liberis requietem habet litum, et iurgiorum: in servis operum, et laborum, quia compositio animi conferre debet, et ad perfectionem operum rusticorum, et ad remissionem animorum: per quod tempus, ut sacrificiorum libamenta serventur, fetusque pecorum, quae dicta in lege sunt diligenter habenda ratio intercalando est. Eas sc. Sacerdotes affirmabant pollui, quoties iis indictis conceptisque opus aliquod fieret: Praeterea nec licebat Sacrorum Regem vel Flaminem videte Fertis opus fieri, atque ideo per praeconem denuntiabatur, ne quid tale ageretur, et praecepti negligens mulctabatur. Imo, qui imprudens talibus diebus aliquod opus fecisset, porco piaculum dabat; prudentem vero expiare non posse Scaevola Pontifex asseveravit. Sed Varro negavit eum pollui, qui opus vel ad Deos pertinens, sacrorumque causa [orig: caus‚] fecisset, vel aliquid ad urgentem vitae utilitatem respiciens, actitasset. Scaevola denique consultus, quid feriis agi liceret; respondit, id quod praetermissum noceret: Quapropter si bos in specus decidisset, eumque paterfamilias, adhibitis operis liberasset, non est visus ferias polluise. Quod idem SERVATOR noster de Hebraeorum feriis, Sabbatho viz. divinitus instituto, pronuntiasse, legitur in Evangelio. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 4. c. 3. Datam vero Feriis seu feriatis diebus vacationem ab omnibus forensibus fuisse negotiis, Ulpian. docet l. 7. de Offic. Proconsulis, cum inquit: Divus Traianus Minucio Natali rescripsit, ferias a forensibus tantum negotiis dare vacationem: ea autem, quae ad disciplinam militarem pertinent, etiam feriatis diebus esse peragenda: inter quae custodiarum quoque cognitionem esse. Leg. 9. D. de Feriis. Honorius tamen postea et Theodos. Impp. in Constitut. ad Anthemium Praef. Praetorio, quaestionem haberi de latronibus, etiam per tormenta praeceperunt [orig: praecepÍrunt], nullo, ne sanctissimo quidem, die festo excepto, Leg. 10. C. de Feriis. Vide Sam. Petit. Comm. in Leges Attic. l. 1. tit. 1. Apud Athenienses, honori Apollinis datum est, ne Deliorum dies ultimo damnatorum supplicio polluerentur: unde Xenophon ac Plato observant, Socratem triginta dies (dum nempe Delum ibant redibantque Theori) in carcere, et exspectatione mortis exegisse post damnationem. Quod in aliis festis non observatum: Hinc cum Phocion veneno sublatus est, ex plebiscito festum fuisse diem, annotat Plutarch. in Phocione. Neque certe poenis convenit cum diei festi ac laeti religione: itaque Romani hac in parte religiosiores Graecis exstitere [orig: exstitÍre], ut ex praecedentibus patet. Vide Eundem paulo supra. Apud Christianos,


page 251, image: s0251b

hebdomadis sungulos dies hoc nomine insignitos, a septimana Paschatis, ait C. du Fresne. Cum enim lege Constantini Mag. hebdomades illae duae, ante et post Pascha, a)/praktoi et feriatae esse iuberentur, factum est, ut quia posterior (quae ut sola feriata esset, postmodum usus obtinuit) prima anni erat Ecclesiastici hebdomas, omnes dies, etiam reliquarum per annum septimanarum, Feriae dicerentur. Primus rgitur hebdomadis illius dies Dominicus dictus; qui sequitur, Feria secunda, et sic deinceps, vide eum in Gloss. ubi etiam de Feriis Iovis, superstitionis paganicae specie, Christianis interdicta [orig: interdict‚], in Concilio Liptin. A. C. 743. et de Feriis Messivis, seu vacationibus Autumnalibus, quarum meminit Papinian. l. Resp. tit. 3. Adde Macros Fratres, ubi de Feria II. quae dicebatur prima Sabbathi: de Feria IV. Cinerum: de Feria V. in Cena Domim, in qua Sacerdotes onnes ac Clerus, ex decretos Soteris, communicant: de Feria VI. Parasceves: de Feriis Augusti, et de Feriis Legitimis, sc. secunda [orig: secund‚], quarta [orig: quart‚] et sexta [orig: sext‚] feria [orig: feri‚], qui dies paenitentium ieiunio destinati sunt, in Eccl. Rom. varia habent in Hierolexico. Hinc Feriatica, apud Isid. Mercat. in Conc. Laod. can. 37. Non oportet a Iudaeis vel Haereticis feriatica, quaemittuntur, accipere, nec cum eis dies agere festos: in Graeca Edit. e(ortasika\ dicuntur, et Filesaco exponuntur, quae ad Festi celebritatem apparata erant, seu usus [orig: usŻs], seu ornatus [orig: ornatŻs], seu voluptatis causa [orig: caus‚], Select. l. 1. c. 7. p. 84. ubi th=s2 e(orth=s2 ta\ ce/nia vocari in Canonibus, ut vocantur, Apostolicis can. 70. addit apud C. du Fresne Gloss. Feriarum variae species, ac nomina. Aestivales, delasatis Musis olim hodieque Iulio, et Augusto mensibus institutae. His durantibus Athenienses in circumiacentes insulas, et aestuaria, vel etiam villas amoemores seccessere, A. Gell. l. 1. c. 2. Romani delitiis Campaniae fruiti sunt, Idem l. 9. c. 15. Vide et infra Messis feriae. Anniversariae, quae singulis annis recurrebant: quibusdam etiam Stativae dictae. Compitalitiae, erant feriae annales, quas Praetor hac formula [orig: formul‚] verborum concipere solebat: Die Noni post Kalendas Iunuarias Quiritibus CompItalia erunt. Conceptivae dicebantur, quae quotannis a Magistratibus vel Sacerdotibus concipiebantur, in dies vel certos vel etiam incertos: ut fuere [orig: fuÍre], Latinae, Paganalia, Sementalia, et CompItalia. Denicales, per triduum colebantur, ut interea fami lia funere polluta quibusdam ceremoniis purgaretur. His ne mulos quidem iungere licuisse, docet Columella. Imperativae, quas Cos. vel Praetor pro arbitrio potestatis indicabat, vel imperabat. Eaedem Indictivae quoque appellatae sunt, et a quibusdam ad Conceptivas, ratione incertitudinis diei referuntur. Laribus dicatae, vide Compitalitiae. Latinae, erant Feriae conceptivae annales, a Latinis populis dictae, et a Tarquinio Superbo institutae: quarum ut, et sacrificii participes erant tribus minus 50. populi. Sed de iis vide infra. Messis Feriae, a die 8. Kal. Iulii usque in Kal. Augusti, concedebantur non Foro solum: sed Scholis quoque: sic ut etiam Studiosorum Musaea clauderentur. Vide l. 2. C. de Fertis et supra quoque in voce Aestivales. Paganales, seu Paganalia, erant feriae conceptivae annales, de quibus vide suo loco. Praecidaneae, Graecis prote/leioi h(me/rai, a praecedendo dictae: Quarum mentio apud A. Gell. l. 4. c. 6. et Scalig. in Festum. Privatae, vel propriae erant familiarum, quae ferias observabant ex usu domesticae celebrationis: vel singulorum hominum, ut Natalitiae, Exsequiales seu Denicales, Expiatoriae, et Fulgurum susceptiones. Propriae, eaedem cum Privatis. Publicae nuncupabantur, quae ad salutem publicam spectantes ab omnibus observabantur. Ut Stativae, Conceptivae, Imperativae, ac Nundinae. Sementinae, erant Feriae conceptivae annales. Incidebant in diem 8. Kal Februarii, Ovid. Varroni, Festo, Macrob. memoratae. Stativae, fuere [orig: fuÍre] universi populi communes freiae, certis, et constitutis diebus ac mensibus, et in fastis statis observationibus annotatae, in quibus praecipue servabantur Agonalia Carmen alia ac Lupercalia. Plures Varro refert de Ling. Lat. l. 5. Studiorum Feriae Saturnalibus erant, tum enim non in Foro solum vacatio, sed et Scholae clausae fuerunt [orig: fuÍrunt], Plin. Iun. l. 8. ep. 7. Mart. l. 5. Epigr. 85. cuius epigraphe ad Gallam. Sane sic abeat meus December Scis certe puto vestra iam venire. Saurnalia Martias Kalendas. Vide quoque supra in Aestivales. et Messis feriae, ac infra in Vindemiales. Stultorum Feriae d. 13. Kal. Martii, quo Quirinalia celebrabantur, vigebant. Nomen iis, quod cum quisque in sua Curia Fornacalibus feriaretur et sacra faceret, stulta populi pars, quae sua Curia esset, ignorans, rem divinam Fornacalibus omissam Quirinalibus faciebat, Festus. Ob Successionem Imperatoris ferias imperatas fuisse, memorat Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. loco supra laudato. Victoriae feriatus dies in Augustum incidebat; Interim ob victoriam ab Imp. partam ferias imperatas quoque esse, docet Idem. Vindemiales, a decimo Kalend. Septembris usque in Idus Octobris, celebrabantur, definiente Thodosio, vide l. 2. C. de Feriis. Non in Foro solum iterum, sed, et in Scholis. Meminit Augustin. l. 9. c. 2. Et opportune tum paucissimi dies


page 252, image: s0252a

supererant ad Vindemiales ferias, et statui tolerare illos, ut sollenniter abscederem. Item Minut. Felix, in Octavio: Sane et ad vindemiam feriae iudiciariam curam relaxaverant: Quod Cyprian. quoque testatur Ep. ad Donatum. Eas ad aestivales quidem referunt, sed proprie per aestivas ferias, Messivas intelligi debere, utpote quia illae aestati, Vindemiales autumno potius competebant, docet Iac. Oisel. Notis in A. Gell. l. 9. c, 15. Vide supra in Aestivales. Vulcani Feriae celebrabantur die 11. Kalend. Iunii etc.

FERIAE [2] Latinae quae atiam simpliciter Latinae, apud vett. Romanos, celeberrimae, primum uno solum die constabant, institutore Tarquinio: exactis inde Regibus, addiderunt [orig: addidÍrunt] alterum prtmi Coss. foedere postmodum cum Latinis populis icto, paulo post secessionem in Montem Sacrum (quam et causam Aedilium Pl. creatorum fuisse, indicat Dionys. ut Ludorum, qui Feriis Latinis fiebant, curam haberent) accessit tertius: denique post atrox certamen de Consulatu cum Plebe communicando reducta [orig: reduct‚] concordia [orig: concordi‚], quartus adiectus est, testibus eodem Dionysio Halicarn. l. 6. Plutarch. in Camillo et Liv. l. 6. c. 42. Reliqua vide infra, ubi de Latinis Feriis.

FERIS apud Romanos, in arena sontes obiecti primum sunt, Appio Claudio, et M. Fulvio Coss. a quo horrore publico edicto matronae sunt summotae. Meminit immanis spectaculi Tertullian. l. singulari, ubi hoc modo defunctis parentatum fuisse graviter conqueritur. Obiciebantur autem illis homines, vel soluti, ut historia de Androclo, apud A. Gell. l. 5. c. 14. docet, vel vincti: Ita enim homines cruci affixi, in publicis spectaculis, frequenter a beftiis lacerati sunt. Unde de Laureolo Matt. l. 1. spect. Epigr. 7. cuius epigraphe poena laureolo.

Qualiter in Scythica religatus rupe Prometheus,
Assiduam nimio pectore pavit avem.
Nuda Caledonio sic pectora praebuit urso,
Non falsa [orig: fals‚] pendens in cruce Laureolus.

Vopisc. in Aurel. Sane Mnestheus postea surrectus ad stipitem, bestiis obiectus est etc. Quem morem infamis, et infanda illa turpitudo Neronis expressit, qua [orig: qu‚] Viros Feminasque ad stipitem deligatos, ipse ferae pelle contectus emissus e cavea, medios invadebat apud Suet. in eo, c. 49. Cuius mentio quoque apud Xiphilin. e Dione: *meira/kia kai\ ko/ras2 staurai=s2 gumna\s2 prosde/wn, qhri/ou de/ tinos2 dora\n a)nela/mbane kai\ prospi/ptwn sfisi\n h)se/lgaine, w(/sper ti\ e)sqi/wn. In Christianos praecipue haec crudelitas postea exercita est. Hinc Paulus Ap. se Ephesi qhriomaxh=tai, cum feris pugnasse, memorat: et de Blandina martyre narrat Euseb. l. 5. c. 1. eam in ligno suspensam ac prostitutam lanienae incurrentium ferarum, ob continuam orationem, multam alacritatem iniecisse certantibus, vide Lips. de Cruce l. 3. c. 11. Similiter Ignatium, Praesulem in Antiochenum, Romam deductum esse, ut ibi bestiis in Circo obiceretur, natrat supra laudatus Euseb. l. 3. c. 32. et nota acclamatio: Christianos ad Leones. Hodie in Imperio Magni Mogolis non alia certior ad honores, et summas dignitates via est, quam cum Feris certamen, quod solo acinace instructi suscipere tenentur; gravissima [orig: gravissim‚] in eos poena [orig: poen‚] statuta [orig: statut‚], qui aliud quoddam armorum genus praeter eum adhibuissent, testibus Indicar. rer. Scriptoribus. Vide supra in voce Bestiarii, ac infra Ludii, it. ubi de Plagiariis. Alia erat ratio tw=n parabo/lwn, qui mercede conducti cum feris congrediebantur, uti videre est hic [orig: hÓc] passim, in vocibus Audaces, Pancarpum, Parabolani. Ceterum, in venatione, Feram apud Persas ferire olim non licuit, priusquam telum misisset Rex, usque ad Artaxerxis principatum cui Longimani cognomen fuit. Hic enim, si fides Plutarch. Apophth. c. 7. primus permisit, in venatione, eum qui vellet ac posset primum conicere telum. Sed iam olim id licuisse, viderur colligi posse ex Xenophonte, qui Cyaxarem edixisse, ne quis feriret prius, quam Cyrus feriendo satiatus esset, narrat *paid. l. 1. Simulque Cymm. id permittere voluisse, negat. Apud Macedones idem rigor, unde Hermolaus puer nobilis ex Regia cohorte, Curt. l. 8. c. 6. etc. quum aprum telo occupasset, quem Rex ferire destimaverat, iussu eius verberibus affectus est, Apud eosdem, qui feram nondum extra retia confecisset, accumbendi in cena ius non habuisse, diximus supra ubi de Accumbendi ritu.

FERITOR vulgo Bi vel Besagno, fluv. parvus Liguriae, ex Apennino per hortos, iuxtaque Genuae moenia in mare perlabens.

FERIUS Helpericus versu scripsit, Colloquium Caroli Mag. cum Leone III. Papa. Barthius Advers. l. 46. c. 2. Voss. de Hist. Lat. l. 2. de Poet [orig: PoŽt]. c. 5.

FERMANAGENSIS Comit Hiberniae, in Ultonia, versus Connaciam, ubi lacus Erno, ex praecipuis Ins. ad Slanam fluv. Distat 12. mill. Angl. a Vexfordia in Bor.

FERMENTACEI et FERMENTARIIa Latinis per contumeliam Graeci appellati sunt, quod fermentato pane, in S. Eucharistia, uterentur, sicur hi illos vicissim Azymitas dixerunt [orig: dixÍrunt]. Vide Rigordum A. C. 1201.

FERMENTUM apud Plaut. in Casina, de muliere, quae ira [orig: ir‚], et indignatione exardescebat, in Casina. Act. 2. sc. v. v. 17.

Nunc in fermento tota est, ita turget mihi.

quid sit notum. Ex ipsa farina sit, quae subigitur prius, quam adda. tur sal, ad pultis modum decocta [orig: decoct‚], et relicta, donec acescat, Plin. l. 18. c. XI. Sicque mixtum farinae, exigua [orig: exigu‚] quantitate, massam fervefacit et attollit, Lucae c. 13. v. 21. *(omoi/a e)s2i\ zu/mh|, h(\n labou=sa gunh\ ene/kruyen ei)s2 a)leu/rou sa/ta tri/a, e(\ws2 ou(= e)zumw/qh o(/lon,, Simile est (Regnum


image: s0252b

Dei) fermento, quod acceptum mulier indidit in farinae sata tria, usque quo fermentaretur tota. Validiota nempe esse corpora, quae fermentato pane aluntur, palam est, Plin. ibid. Interim a Sacris illud maxima [orig: maxim‚] parte abesse, vuluit Deus. Levit. c. 2. v. XI. Nullum munus, quod offeretis Iehovae, conficitor fermentatum: nam ex nullo fremento et ex nullo melle adolebitis Quod Iudaei propter idololatrias factum hariolantur, cumque isti rebus illis ad sacrificia uterentur, Deum contrariis ritibus placari voluisse. Apostolus vero ad mores refert, 1. Cor. c. 5. v. 7. et 8. Galat. c. 5. v. 9. Nempe in fermento, etsi alioqui ad vitam hanc utili, corruptionis tamen symbolum ipsi quoque Ethnici agnovere [orig: agnovÍre]. Unde Plutarch. Quaest. Rom. 109. scribit, non licuisse Flamini Diali fermentum tangere, quod et ipsum natum ex corruptione, et farinam, cui admiscerur, eorumpat: qua de re plura apud A. Gell. l. 10. c. 15. et Ant. Thys. ac Iac. Oisel. Not. ad illum. Inprimis vero in Paschate usus eius prohibitus. Quamvis enim in oblationibus ex rebus inanimatis fieri solitis, quae [gap: Hebrew word(s)] minchah Hebraeis, maxmime quae fiebant ex simila, fermentum adhibere nefas esset: (de quibus Levitici locus intelligendus) vide quoque Amos. c. 4. v. 5. in sacrificiis tamen aliis, in quibus Hebraei agitabant convivia ex carnibus sacrificiorum poterant uti pane fermentato quod contra Tacitum notandum Hist. l. 5. azymis semper usos fuisse Iudaeos, tradentem. At Pascha mactare non licebat, donec fermentum omne ex domibus expurgatum eset, idque per integrum septiduum, sub poena non exclusionis solum ex communione Ecclesiae Israelis, sed etiam mortis transgressoribus irrogandae, Exod. c. 12. v. 15. c. 23. v. 18. et Deut. c. 16. v. 3. Vide A. Rivetum Comm. in Exod. h. c. et supra ubi de Axymorum Festo. Adde Ioh. Buxtorfium Synag. Iudarc. c. 12. ubi de inepta ac superstitiosa hodiernorum Iudaeorum circa hanc legem scrupulositate varia habet. In oblatione tamen primitiarum, quae fiebat festo Pentecostes, duos panes fermentatos offerre licebat, ex lege Levit. c. 2. v. 12. c. 23. v. 17. Quod factum idem docet Burmannus, ut hoc pacto reliquiae veteris hominis in iis, qui in Christo sanctificantur, adhuc in hac vita superstites, indigitarentur, Meditat. in h. l. etc. Plura de Fermento, inprimis de variis Veterum illud conficiendi modis vide apud Plin. ubi supra.

FERNAE urbs Hibern. Ep. sub Archiep. Cassiliensi, in Lagenia prov. et Comitatu Vexfordiensi. Vulg. Ferns.

FERNANDINA nomen Familiae Ducalis in Hispania, quae Toletanae ramus est, cui initium dedit Petrus, ab Alphonso VI. post Toletum urbem devictam, Toletani nomen meritus. In huius enim posteris Garsias Alvarus filios habuit duos, unum Patri cognominem; alterum Fernandum Alvarum: duorum ramorum auctores. Fernando Dno. de Valdecorneia, praeter Gutierium Alvarum Archiep. Toletanum, geniti, Ferdinandus Alvarus de Toledo Dn. de Higares, titulum hunc ad posteros transmisit; ac utroque maior Garsias Alvarus, pater fuit Ferdinandi, qui primus Comes Albae, sive de Alva de Tormes nominatus est. Huius fil. Garsias Alvarus Com. de Salvatierra, March. de Coria, Ducatus Albae aximoa a Rege obtinuit. Inter cuius liberos Fernandus Dominos de Villora Garsias de Horcaiada, Petrus de Mancera dedit; sed primogenitus Fridericus Alvarez. Ducalem dignitatem propugnavit: Pater Garsiae Alvari, a quo reliqui Duces de Alba, et Huesca descendunt, et Petri Proregis Neapolitani, et uxore Osoria Pimentellia March. de Villa Franca, Marchionum reliquorum cum cognomine de Toledo Osorio genitoris: quibus etiam titulus Ducum de Fernandina et Principum de Montalvan accessit, in Garsia I. Petri praefati, et Mariae, Osoriae filio. Is enim March. de Villa Franca, Dux de Fernandina, ex Victoria Columnia, pater Petri fuit: quo et Elvira [orig: Elvir‚] Mendozia [orig: Mendozi‚] genitus Garsias II. de Toledo osorio Dux de Fernandina, Mariam de Mendoza coniugem nactus, ex ea Familiam propagavit. Vide Phil. Iac. Spener. Theatr. Nobilit. Europaeae P. II. p. 89.

FERNELIUS Iohannes, vide Iohannes.

FERONIA [1] nemorum dea a ferendis arboribus dicta. Haec lucum habuisse fertur sub monte Soracte, qui cum fortuito aliquando arsisset incendio, et ob id transferre inde simulacrum accolae vellent, subito aiunt nemus reviruisse; unde Virg. Aen. l. 7. v. 800.

--- Et viridi gaudens Feronia luco.

Idem Ibid. l. 8. v. 564.

Nascenti cui treis animas Eronia mater.

Strabo auctor est, eos qui Feroniae numine assflabantur, nudis pedibus ardentes prunas sine ulla [orig: ull‚] laesione perambulare solitos. Item Feronia civitas in radicibus Soractis montis sita. Horat. Serm. l. 1. Sat. 5. v. 24

Ora manusque tua [orig: tu‚] lavimus Feronia lympha [orig: lymph‚].

Nunc Castel di S. Silvestro Ferr. Vide Cerdam in Virgilii locum supra productum. Nic. Lloydius.

FERONIA [2] opp. Hetruriae, in tertit. Lucensi, nunc Pretra Santu, uri templum Feroniae erat. Item opp. Latii, in agro Pometino. Item, opp. olim, nunc pag. Sardiniae, in ora Austr.

FERONUS Iohannes, vide Iohannes.

FERRANDINA opp. provinciae Basilicatae, ad fluv. Basentium in regno Neapolit. cum tit. Ducatus. Crevit ex Vegiani ruderibus. 12. mill. a Mateola in Auftr. 18. ab ora sinus Tarentini in Occ.

FERRANDUS [1] Diaconus Carthagin. discip. Fulgentii, sui aevi clarissimus. Epistola [orig: Epistol‚] prolixa [orig: prolix‚], Anatolio, de quaestione, an aliquis ex Trinitate passus sit? respondit: de eadem materia, ad Severum Scholasticum, i. e. Advocatum vel Literatum C. P. scripsit. Aliaque, in Bibl. PP. a Chiffletio, Divione edita, A. C. 1649. Facundus, pro defens. 3. Capit. l. 4. c. 3. Victor. Tunon. Chron.


image: s0253a

Isid. c. 14. Cresconius, praef. Brev. Cann. Sigebert. Script Ecc. c. 28. 29. Honoratus Augustodun. libello 2. Baron. A. C. 529. n. 8. et 9. Moret. etc.

FERRANDUS [2] in Charta vet. apud. C. du Fresine, Et laxo Sancti Salvatoris, et sancta [orig: sanct‚] fide caballum meum ferrandum; et apud Gul. Briton. Philipp. l. 12. ubi de Ferrando Com. Flandriae capto in praelio Bovinensi:

At Fertandus equis evectus forte duobus,
Lectica [orig: Lectic‚] duplici temone vehentibus ipsum,
Nomine quos illi color aequi vocabat, ut esset
Nomen idem Comitis, et equorum, Parisianis
Civibus offertur, Luparae claudendus in arce:

Color in equis est, sic appellatus; Forte quem Varium olim vocabant, vulgo Pommele, Gall. voce orta [orig: ort‚] a colore equorum Arabicorum, quos Faras appellabant, uti diximus, vide C. du Fresne in Gloss. et Notis ad Alexiadem Annae Commenae p. 409.

FERRANDUS [3] Petrus Iacobinus Hispan. auctor vitae Dominici Leand. Alberti, de Vir. Ill. Ord. Pradic. l. 4. Gerard. in Vit. Fr. Praed. l. 4. c. 3.

FERRANTIUS Iohannes, vide Iohannes.

FERRANTUS Ludovicus vide Ludovicus.

FERRARIA [1] seu Ins. Ferri, Canariarum maxime Occidua, ubi mirabilis illa arbor, quae aquae affatim Ins. coetera arenti suppeditat. A Betencurio, nobili Normanno, detect A. C. 1402. Ioh. Verrerius, et Pet. Boucherus, c. 45. Th. Nicols, cognom. Modnal Anglus, Thevetus, Sanutus, Vicentius, Blancus, Bergero, Iacoson, Anglus, etc. Vide Canariae, et Ferri ins.

FERRARIA [2] Urbs ampla, ad ramum Padi minimum, Po morto, a quo ductum est incile per 6. mill. Francolinum usque commercii causa [orig: caus‚]. Arcem habet permunitam. Non habuit urbis nomen, usque ad VItalianum Papam, Leand. Alberti descr. Ital. p. 345. et seqq. Olim sub Principibus, ex familia Atestina seu Estensi, donec Alphonso II. improli mortuo, a Clemente VIII. frustra retinente Caesare Estensi, vindicata est, qui in arcem ibi exstructam duos milliones impendisse dicitur, starua [orig: staru‚] sua [orig: su‚] in medio collocata [orig: collocat‚], cum inlcriptione: Ne recedente Pado, Ferrarie fortitudo recederet, Martem Neptuno substituti. Ep. a VItaliano facta. Ligam hic [orig: hÓc] sacram c. Evangelicos, instituit. Sixtus V. A. C. 1586. d. 12. Iun. Patria Ludov. Ariost, Felini Sandei, Hier. Savanarolae, Prisciani, Calcagnini, Lilii Gialdi, Bentivolii Card. etc. Hic [orig: HÓc] Concilium a Papa Eugenio IV. aberi coeptum, cui Ioh. VII. Palaeologus, et Patr. Constantinp. interfuit, dein Florentiam translatum est. Nunc deficit in die, ex quo non Duces proprios habet. Sub Pont. enim est ab A. C. 198. 28. mill. a Bononia in Bor. Media inter Mirandulam ad Occas. et Comaclum ad Ort. Academiam hic [orig: hÓc] instituit Frid. II. in Bononiesium contumeliam. Caelum habet crassius, ob situm palurem.

FERRARIA [3] seu DIANIUM, Hispaniae prom. in Sucronensi siu Carthaginem versus, sic ab accolis cognominatum, quod ferraias effusiones admodum feraces habeat. Mela l. 2. Nunc Cabo Marin, excurrit in Mare Medit. versus Baleares, inter sinus Sucronensem et illicitanum, 3. leuc. a Dianio in Ort. totidem a Sagra vico, Baudr.

FERRARIA [4] pag. Gall. cum coenobio, in Vastiniensi tractu, in confin. Senonensis prov. leuc. a Montargio in Bor. 25. a Lutetia in Austr. Vide supra.

FERRARIA [5] prom. Sardiniae Capo Ferrato, Calari 13. mill. pass. in Ort. recedens, ubi pag. Carbone.

FERRARIA [6] Fabrica vide supra Fabrica, et paulo post. Ferrum.

FERRARIAE vulgo FERRIERES, opp. Gall. in Provincia, ad os sinus Astromelae, prope Maritima. 7. leuc. ab Arelate, Massiliam versus. Item locus in Senonibus, unde nomen nobili Monasterio, olim Bethleem dicto, in cuius curte Pipinus Caroli Mag. pater occidit leonem. Abbatiam regalem esse Ferrarias, prodit Teulfus, Chron. Mauriniac. l. 2. Item locus in dioecefi Gratianopolit. ferrifodinis celebris, unde et villa vicina vulgo la Ferriere, in finibus Allobrogum, trans Isaram in Alpibus non procul a castro Baiardo Hadr. Vales. Notit. Gall.

FERRARIENSIS Franciscus vide Franciscus.

FERRARIUS [1] Iohannes, vide ibi, it. Iob. Petrus.

FERRARIUS [2] Octavianus Mediolanensis, Princepssui aevi Philosophorum habitus, Medicinae quoque et elegantioris Literaturae apprime peritus, Ethicam Politicamque docuit Annis 18.. in Collegio Canobiano; inde a Senatu Veneto Patavium vocatus, ibi Physicam Aristotelis explicuit. Obiit Mediolani A. C. 1586. Aet. 68. a Barthol. Capra I. C cui Bibliothecam suam legavit oratione funebri laudatus. Scripta eius enarrat Anton. Teissier in Elogiis Part. 2.

FERRARIUS [3] Philippus vide ibi.

FERRARIUS [4] Portus Porto Ferraio, in Ilva Ins. in ora Tusciae, sub magno Hetruriae D. Vide Argous portus.

FERRATAE Aquae Ferrati, salubres in Hetruria.

FERRATI apud Tac. Ann. l. 3. c. 45. ubi de turbante Aeduos Sacroviro, in fronte statuerat ferratos; in cornibus cohortes etc. quinam dictis, discas supra ex c. 43. iidem viz. cum Crupellariis, sic enim ibi: adduntur e servitiis gladiaturae destinati, quibus more gentico continum ferri tegimen (crupellarios vocant) inferendis ictibus inhabiles accipiendis impenetrabiles. De iisdem ibid. c. 46. paullum morae attulere [orig: attulÍre] Fertati restantibus laminis aduresum pila et gladios: sed miles (Romanus) correptis securibus et dolabris, ut si murum perrumperet, caedere tegmina et corpora, quidam trudibus aut furcis inertem molem prosternere, iacentesque nullo ad resurgendum nisu quasi exanimes linquebantur. Similis armatura Sarmatarum, qui Rhoxolani dicti, apud cundem Hist. l. 1. c. 79. Sed tum humido die lapsantibus equis et


page 253, image: s0253b

cataphractarum pondere id principibus, et nobilissimo cnique tegmen, ferreis laminis, aut praeduro corio consertum: ut adversus ictus impenetrabile ita impetu hostium provolutis inhabile ad resurgendum. Vide supra in voce Cruppea, it. Cataphracta.

FERRATUM in Necrolog. Eccl. Reiensis, apud Sammarthanos A. C. 1316. vas forte in Eccl. Rom. in quo aqua benedicta defertur, Sellet in quibusdam Galliae provinciis dictum, q. Seillet. Une Selatum conicit legendum esse C. du Fresne. Proprie vero ferratum est to\ sesidhrwmenon, quod ferro inductum, et munitum est: ut ferrati obices portarum, apud Amm. Marcell. l. 21. c. 12. qui sesidhrwme/noi moxloi\ Graecis. Sic Germanicus in Arateis,

Qualis ferrato subicit clavicula dentes,
Succutit et foribus praeducti vincula claustri.

Repere ex seqq. claustro. Non enim ferrati dentes clavi recte dicantur, qui toti ferrei sunt, unde non bene vulgo ferratos legitur, quasi ad dentes hoc epitheton pertineret. Salmas. ad Solin. p. 931.

FERRE verbum in Vett. Sacris frequens. Arnob. adv. Gentes l. 7. ubi de coloribus victimarum, apud eas. Quod si vobis nulla religio est alba quaedam ferre et suos retinentia [orig: retinenti‚] candores: ipsi vestras religiones dissolvitis. Pro offerre Sic tura ferre, (quod aliter dare, ut videbimus) apud Ovid. de Ponto l. 1. Eleg. 5. sub calcem

Thuraque Caesaribus cum coniuge Caesare digna,
Diis uris memori debita ferre manu.

Et l. 3. El. 1. sub calcem.

Tura fer ad magnos vinaque pura Deos.

Sic preces ferre, Virg. Aen. l. 8. v. 60.

Iunoni fer rite preces --- -

Ubi Serv. Sic, ait, fer preces, quemadmodum sacra ferre dicimus. Plura apud Des. Herald. ad Arnob. d. l.

FERREA [1] Fibula cogn. Iunii cuiusdam apud Quintilian. de quo vide infra Fibula.

FERREA [2] Porta vide Caucasiae portae.

FERREA [3] Virga vide infra Virga.

FERREBRACHIA cognom. Gulielmi frarris Roberti Guiscardi, ob praeclaram in bellis fortitudinem, qua [orig: qu‚] hostes aeque facile, ac si fertreo uteretur brachio, conterebat. Gulielmus Apul. de Gestis Normann.

Is, quia foris erat; est ferrea dictus habere
Brachia, nam validas vires animumque gerebat.

Et l. 2.

--- Vir ferrea dictus habere
Brachia Guliebmus etc.

Alia [orig: Ali‚] notione Bras de Fer Gallis dictus est Franc. Lanovius, Vir fortissimus, cuius vitam vernaculo sermone conscripsit Amyraldus Theologus Salmur. quem vide. Apud Svenonem Hist. Dan. c. 7. Biornum quendam Ferreum latus dictum esse ob eximiae nempe itidem strenuitatis dignitatem, observavit C. du Fresne Gloss.

FERREIRA nomen Familiae in Hispania illustris, quae Portugallicae stirpis est ramus. Cum enim e naturalibus liberis Regum tres praecipuae lineae descenderint, prima a Dionysio Dn. de Cifuentes et deinde Alba de Termes; Petri Regis ex Agnete de Castro filio: Media Bragantina fuit, cuius auctor erat Alphonsus D. Bragantiae ac Com. de Barcellos, Ioh. I. Regis nothus. Eius enim maior natu fil. Ferdinandus I. post Patrem Ducatum obtinuit, genitor trium filiorum; quorum prunus Ferdinandus II. Duces continuavit: Tertius fuit Alphonsus, a quo Comites de Faro, Odemira, atque Vimiero, cogn. de Faro, et Norogna orti sunt: Medius Alvarus Dn. de Ferreira, numerosam posteritatem habuit, in qua alii cum nomine de Mello, Marchiones de Ferreira atque Comites de Tentugal, alii Marchiones de la Tour de Laguna, alii Com. de Gelves, alii demum Duc. de Veragua, et Marchiones de Iamaca appellati sunt. Et quidem, quod Marchiones de Ferreira attinet, Alvari praefati, ex Philippa de Mello, fil. Rodericus de Mello, March. de Ferreira, Com. de Tentugal, ex Eleonora de Almeida, genuit Franciscum I. quo et Eugenia [orig: Eugeni‚] Braganitina [orig: Braganitin‚], natus Nunius Alvarus, ex Mariana Moscosco suscepit Franciscum II. de Mello March. de Ferreira, Com. de Tentugal (qui maritus primo Mariae filiae Lupi Oforii Com. de Altamira; dein Iohannae fuit, Antonio Pimentello March. de Tabara genitae) Rodericum Archiep. Eborensem (defunctum A. C. 1642) Eleonoram (ux. Emanuelis de Moura March. de Castello Rodericr) et Iohannem N. Manricio de Silva March. de Portalegra, nuptam. Vide Phil. Iac. Spener. Theatr. Nobil. P. II. p. 43. et in Indice: tertiam vero lineam e Portugalliae nothis oriundam, suo loco.

FERRERIUS [1] vide Arnulphus it. Guido.

FERRERIUS [2] Bonifacius vide Bonifacius. It. Augerius.

FERRERIUS [3] Renaldus vide Renaldus.

FERRERIUS [4] Vincentius vide Vincentius.

FERRETA urbs Alsatiae, ad Hellei fontes, caput Comit. cognom. Sub Gallis, Pfirt. Germ. Hanc cum Suntgoia, allisque terris marito Alberto Contracto Archid. Austriae, attulit Iohanna, Ulrici postremi Pfirtensium Comirum filia eamque Caroli Audaci Burgundo centum aureorum milibus venditam Sigismundus Austrius, Friderici III. Imp. frater, victo isto ab Helvetiis oceifoque, an redditis nummis, recepit. Transiit postmodum una cum Alsatia aliisque, pactione Monasteriensi, ad Galliae Reges, non sine Epp. Basiliensium querela, ad quos directum, ut appellant, dominium Comitatus huius spectaverat, satisfieri sibi ob adempta immeritis iura


page 254, image: s0254a

hisce nuperisque Imperii Comitis frustra precatos. Vide Tob. Pfanner. de praecip. Germ. Principum Gentibus c. 1.

FERRETUS Vicentinus, Poeta et Historicus, unus ex illis, qui sec. 14. de Gothica barbarie triumphare incepere [orig: incepÍre], prosa [orig: pros‚] versuque, plurima scripsit, historiam inprimis libb. 5. a Friderici II. morte, ab A. C. 1250. usque ad A. C. 1317. Voss. de Hist. Lat. p. 794.

FERREUM Lignum in Macao, urbe Sinici Imperii, quae haud pridem Lusitanis suberat, hisce dicta est arbor indigena, quod colore, pondere ac duritie ferrum durissimum aequet, imo nec aquis supernatet, sed subsidat: unde instrumenta quaeque ad perpetuitatem praebet. Eiusdem generis arbores ingentes visuntur in Chaoking, prope Teking, in monte Caoleang. Auctor Anonym. Sinae et Eur. c. 34.

FERREUS [1] Graecis sidh/reos2, idem qui obduratus in verecundia dicitur Arnob. adv. Gentes l. 4. qui viz. os, frontem, eaque omnia, quibus se pudor prodere consuevit, sic duravit, ut in illis nullum exstet verecundiae signum: cuius indicium, peccata narrare, quorum sola recordatio pudorem debet hominibus incutere. His xa/lkeon, sidh/reon, li/qhon me/tpon, aeneam, ferream, lapideam frontem tribuunt Graeci, ut videre est apud Artemidor. Oneirocritic. l. 1. c. 24. Imo totos ferreos, ssidhrou=s2, appellant. Eustathius ait Il. g. h( sidhrw\ gunh\ tau/ta qrasei=a to oi)kei=on o)/noma forei=. Ubi citat et perifrastikw=s2 interpretatur Sophoclis versum, quem sincerum habes et fimplicis simum apud Aristot. Rhetor. l. 2. c. 23. safw=s2 sidhrw\ kai\ forou=sa tou)/noma. Ergo sidhrou=s2, ferreus, qui nulla pudoris vi novir moveri. Philo, prosble/yw de\ ti/sin o)fqalmoi=s2 o( sidhrou=s2 e)gw) to\ a)nosno/rghma tou=to. Vide Herald. ad Arnob. l. cit. et infra Impudens.

FERREUS [2] Annulus antiquissimo in usu apud Romanos. Primis enim eius Reip. temporibus, ne Senatori quidem ius erat aureum gestare; sed his tantum, qui Legati ad exteras gentes ituri essent, annuli ex auro dabantur, Credo, dicente Plin. quoniam ita exteris honoratissimi intellig ebantur. Atque hi ipsi, Legatione perfuncti annulo publice accepto non nisi in publico utebantur, intra domos ferreis contenti, teste eodem l. 32. c. 1. Imo et, cum non Senatores solum, verum etiam Equites aureos annulos paulatim usurparent; fuisse tamen menoria [orig: menori‚] Avorum etiam inter Senatores, qui Praetura quoque functi in ferro consenuerint, tradit idem Plin. qui quoque, Divo Augusto decurias ordinante, maiorem partem Iudicum in ferreo annulo fuisse, auctor est. Sed et ipsi Triumphantes retinuerunt [orig: retinuÍrunt] priscae simplicitatis vestigia. Nam ferreo annulo usos fuisse Imp. Romanos, cum curru aureo gemmisque magnifice ornato de hostibus victis triumphantes in Capitolium inveherentur, idem saepius iam laudarus Auctor refert d. l. Quod tamen fiebat, praeter communem morem, et ad retundendam victoris arrogantiam: Alias enim Senatoribus primum; exin Equitibus, aurei annuli fuisse ius, notum est, vide Ioh. Kirchmann. de Ann. c. 15. Quorum usu increbrescente, ferrum inter servos haesit: Quamquam fuere [orig: fuÍre], qui novitio quodam invento aurum ferro superinducerent, vel etiam merum purumque aurum decolorarent, et in ferri speciem deformarent; sic aurum gestantes, ut gestare ferrum crederentur. Ita enim recte interpretatur Lipf. verba Plin. servorum fraudem et occultam in annulis superbiam perstringentis: Nec non et servitia iam ferrum auro cingunt; alii per sese mero auro decolorant. Annulum autem hunc servis ad usum potius, nempe ad signandum, quam ad ornatum, fuisse, refert Apuleius l. 10. Donec iussu Magistratuum ministeria publica contrectatis nequissimi servi manibus annulum ferreum deprehensum cum signo sacculi conferunt etc.

FERRI Ins. in mari Atlantico una ex Canariis, maxime in Occas. extensa. Alias Pluvialia. In ea res admiratione digna, superque orbis miranda notatur. In adusto et arido solo nullas aquae venas habet, praeterquam circa littus maris, ubi aquae aliquid reperitur, quod tamen remotum ac exiguum, parvo beneficio, ac pene nullo insulam adficit, sicque squalentes aestu homines destituit, Sed Dei omnipotentis singulari munere erga mortales ac pecora, arborem habet, cuius species ignota, folia longa, arcta, et perpetuo virentia, nulla cum aliis cognitis arboribus similitudine: ex hac in folia assiduus humor cadit, qui limpidissimo deinceps liquore in cupas distillat, ab incolis circa arborem constitutas tanta [orig: tant‚] copia [orig: copi‚], ut non tantum hominibus, verum et armentis pecorique sufficiat. Nemo miraculi huius aut fontem, aut causam recensere potest. Quum primum Hispani in hanc iusulam delati essent, incolae ipsos arcanum celaverunt [orig: celavÍrunt], sperantes eos aquarum inopia [orig: inopi‚] adactos locum deserturos esse: sed a scortillo quodam prodita res est, atque ex eo Hispani sedes ibi firmiores fixerunt [orig: fixÍrunt]. In huius Ins. parte Occid. Franci assignant primum Meridianum longitudinis ab A. C. 1634. Iubente Ludovico XIII. cum peritissimos huius rei adhibuisset.

FERRONIUS Arnulphus vide Arnulphus.

FERRUGO ut habet Serv. ad Virg. Aen. l. 9. v. 582. coloris genus est, vicini purpurae subnigrae. Unde de hyacinthis, Idem Georg. l. 4. v. 183.

Et pinguem tiliam, et ferrugineos hyacinthos.

h. e. purpureos aut subpurpureos; uti hanc vocem interpretatur Sam. Bochart. Hierozoici Parte poster. l. 5. c. 10. Vide infra ubi de Hyaeinthis, item Purpura.

FERRUM [1] optimum pessimumque vitae instrumentum. Plin. l. 34. c. 14. Siquidem hoc tellurem scindimus, serimus ambusta, ponimus pomaria, vites squalore diciso annis omnibus cogimus iuvenescere. Hoc exstruimus tecta, caedimus saxa, omnesque ad alios usus ferro utimur. Sed eodem ad bella, caedes, latrocinia, non cominus solxm, sed etiam missili volucrique, nunc tormentis excusso, nunc lacertis, nunc vero pennato: quam sceleratissimam humani ingenii fraudem arbitror. Siquidem, ut ocius mors perveniret ad hominem, alitem illam fecimus pennasque ferro dedimus. Unde in foedree, quod expulsis Regibus populo Romano dedit Porsena, nominatim comprehensum est, ne ferro nisi in agricultura, uterentur, Ibid. Indidem vero Deorum simulacra


image: s0254b

conflabantur: Namque Thebis olim ferreus Hercules fuit, quem fecit Alcon, laborum Dei patientia [orig: patienti‚] inductus. Scyphi item fiebant, quales Romae dicatos in templo Martis Ultoris idem memorat. Scribendo porro inserviebat, uti videre est, ubi de Graphio et Stylo. De annulis ex eodem metallo factis, diximus supra: de calceis crepidisque, vide infra in voce Vir. Sed et hodieque, Ferrea corona Caroli Mag. qua [orig: qu‚] Aquisgrani olim Impp. exornabantur, inter Imperii cimelia recensentur, non vulgo solum, sed et passim in Eruditorum scriptis. Verum ex puro puto auro fabrefactam eam, sic tamen, ut in ea Veterum laudabilis parcitas satis eluceat, docet Hartm. Maur. de Coronatione Caroli. Vide apud Goldastum in Polit. Imper part. 3. discurs. p. 271. Vide quoque Marq. Freher. Not. ad Petr. de Andlo l. 2. de Rom. Imp. c. 6. Quin et Mediolanensem coronam, qua [orig: qu‚] eosdem in signum Lombardici seu Italici Regni insigniri consuetudo fuit, ex auro fuisse, circulo saltem inferiori ferreo intertextam, hincque ferreae nomine Scriptoribus nonnullis indigitatam, docet Auctor Limnaei Enucleati l. 1. c. 15. In Tabernaculo V. Testam. cum ex auro, argento ac aere vasa sacra essent, ad excoriandas tamen victimas unci ferrei adhibebantur. Et quam vis Templum postmodum sine mallei ictu aut serrae strepitu perfectum esset, ex lapidibus exasciatis, ad hos ipso tamen praeparandos ferro opus fuit, 1. Reg. c. 6. v. 7. etc. Ipsa eius rubigo, qua [orig: qu‚] Naturae benignitatem exigere ab ipso poenas, idem Plin. ait eleganter, Aristonidae Artifici utilis fuit, in furore exprimendo Athamantis, Learcho filio praecipitato residentis, paenitentiaque simul indigitanda: Ferrum enim et aes miscuit, ut rubigine eius per nitorem aeris relucente, exprimeretur verecudiae rubor, Ibid. Inventum autem Ferrum in Creta est, a Dactylis ideaeis, si eidem fides, l. 7. c. 56. ante argentum aurumque, Ibid. fortuito sc. incendio montis Idae, cuius vi metalla ferri, quae in montis visceribus latebant, iam liquefacta eruperunt [orig: erupÍrunt], sicque Ferrum, hucusque exoticum, tum a Graecis ipsis elaborari coepit, Diod. Sic. l. 5. Sen. Ep. 90. Equ. Marshamus Canone Chron. Sec. X. ubi de Idaeis Dactylius. Fabricam ferrariam primi excogitarunt Cyclopes: sundendi modum Theodorus Samius; ferruminandi rationem, Glaucus Chius; Telchines primi ex aere et ferro varia opera fecerunt [orig: fecÍrunt], testibus Pausania [orig: Pausani‚] in Phocicis, Strab. l. 14. p. 653. Aliis; quam in rem vide plura apud Cael. Rhodig. l. 15. c. 14. et 15. l. 18. c. 5. Prius nempe fundi necesse est, et cum fragile sit, postea in alias fornaces transferri, ut ductile fiat, quod s2omw=sai: hinc in regulas rotundas produci consuevit, quod proshlou=n dicebant Graeci, a voce h(=los2, clavus, qua [orig: qu‚] et regulae illae indigitabantur, uti pluribus docet Salmas. ad Solin. p. 1076. et seqq. ubi de variis ferri ad aciem faciendam temperaturis. Ut de patria aliquia addam, Ferri metalla ubique propemodum reperiuntur, Plin. ubi sup: quod divinitus haud dubie factum, cum nihil fere in humana oenomia sine ferro perfici possit. De Insula Ilva seu Elba, in mari Tisco, sigillatim memoratur, inea tantam esse ferri minerarum c piam, ut tota Ins. non nisi Ferrum dici possit, quod etiam infima notae non est, sed nobilissimum et praestantissimum omnium in Europa. At in Sinis ferrum, quod prov. Quantonia suppeditat, tale est, ut sistulae ex eo fusae pro bombardis numquam dissiliant, sed, si nimio infarciantur pulvere, vimque ignis ferre non possint, ad summum findantur aperianturque non raro sine adstantium noxa. Forte quod ligneo carbone illic ferrum liquefit, qui lentitudinem illi aliquam conciliet: non fossili, qui illud nimium indurat constipatque. In eodem Imperio, in prov. Suchvena, circa urbem Kienchang mons est Tioxe, e cuius lapidibus igne liquatis distillat ferrum, ad acinaces, et gladios aptissimum, Auctor Anon. Sinae et Europa. c. 30. Unde et Plin. saepe laudatus, Ex omnibus, inquit, generibus palma Serico ferro est. Seres hoc cum vestibus suis pellibusque mittunt, d. l. Vide quoque eum c. seq. et praeter Auctores iam dictos, Auctorem Anonym. Hist. Orbis Terr. c. de Commerciis: nec non infra, ubi de Fodinis. De Ferri onere, poenae levioris specie, apud Anglos, vide in Fleta l. 1. c. 26. ß. 4. uti de lapide ferrum trahente infra Heraclius lapis.

FERRUM [2] Candens seu Ferri candentis iudicium, purgationis genus medio aevo celebre, quo quis innocentiam suam tuebatur, nuda [orig: nud‚] manu ferrum candens deferendo, hac illaesa [orig: illaes‚], ritus [orig: ritŻs] origine e veteri Ethnicorum superstitione, de qua Sophocles in Antigona, cum ait:

*(hmei=s2 d' e(/toimoi ka)\|n mu/drous2 ai(rei=n xeroi=n,
*kai\ pu=r die/rpein kai\ qeou\s2 o(rkomwtein kl.
Nos etiam parati sumus vel ferrum candens tollere manibus,
Et per ignem ambulare, et per Deos iurare etc.

Danis Iern-byrd vel Iarn-byrth, ut est apud Isaac. Pontan. in Daniae Descript. p. 772. Spectavit autem eos, qui vel ob aetatem, vel ob aegritudinem aliquam duellum inire non poterant: praesertim vero liberos homines, sicut Aqua rusticos. Apud Aragonenses tamen villanos quoque spectasse, videtur innuere Charta Sanctii Regis Aragon. apud C. du Fresne Gloss. Porro Monachis, et Clericis id purgationis genus usitatum fuisse, uti Duellum saecularibus, ex vet. Not. apud Charlon. Notis ad Hist. Inculism. Corliaei, idem docet Pachymeres Hist. l. 1. c. 12 eum, qui ad hoc Iudicium se offerebat, triduano prius ieiunio et oratione sumptaque S. Eucharistia [orig: Eucharisti‚], se parare consuevisse; custoditum interim, et manu velo obvoluta [orig: obvolut‚], cui sigillum adponebatur, ne quis eam unctionibus, adversus ignis sensum roborantibus, muniret: tum productum in medium, arrepto nuda [orig: nud‚] manu ignito ferro, ter definitum spatium emensum esse, tradit; id quod etiam firmant LL. Aethelstani Regis Saxonic. c. 23. et Sveno supra laudatus, qui tamen, non ante initum iudicium, sed post illud peractum, per triduum continuum, obsignatam manum fuisse servatam, docet. Addit praeterea idem Pachymeres, mu/dron hunc seu ignitum istud ferrum a(/gion, sanctum, appellatum, quod a


image: s0255a

Sacerdote benediceretur, ut colligitur ex Honorio Augustod. l. 1. c. 18. oratione, quam recitant Aventin. Ann. Boior. l. 4. Lambard. in Gloss. ad LL. Saxonic. in voce Ordalium, et Goldast. Rer. Alemann. Tom. II. Interdum vero chirothecae formam habuisse ferrum hoc. auctor est Saxo Gramm. Hist. Danic. l. 10. p. 171. Asservatum aucem esse, in iis Templis Monasteriisque, quae eiusmodi iudiciorum vulgarium ius habebant, habetur in Charta Fontanellensi A. C 1082. nuper edita, inter Concilia Ecclesiae Rotomag. Iam vero Ritus omnes ac Cerimonias, quibus istiusmodi Iudicium preagebatur, suggerunt LL. Adelstan Regis apud Brompton. p. 856. Concilium Grateleanum, A. C. 928. can. 7. Andr. Svenonis Archiep. Lundensis LL. Scanicar. l. 7. c. 15. Alii, magno numero laudati Carolo du Fresne in Gloss. Prohibuere [orig: ProhibuÍre] tandem purgationem hanc aliasque consimiles Fridericus I. Imp. in LL. Sic. l. 2. tit. 31. Iacobus I. Rex Aragoniae, in Foris Oscae A. C. 1247. Alexander II. Rex Scotiae, in Statut. c. 7. ß. 3 etc. ex Pontificibus, Steph. Alexander III. Innocentius III. Honorius III. Alii. In Dania, Suonem Ottonis, qui Rex Daniae dictus est A. C. 981. postquam Christi fidem recepit, duello abrogato, decrevisse, ut igniti ferri gestatione postmodum se purgarent, tradunt Saxo Gramm. l. 10. et Ericus Upsaliensis Hist. Suec. l. 1. extr. Quando autem ibidem Ferri Iudicium abolitum sit, pluribus expendit Olaus Wormiius in Monumentis Danicis l. 1. c. 11. etc. Vide quoque infra Ordalium, Purgatio et Staca; nec non ubi de Iuramento: De modo vero per Ferrum candens excaecandi supra in voce Abacinatus.

FERRUM [3] Characteratum, vide infra oblata.

FERT vetus Comitum atque adeo Sabaudiae Ducum, uti vocant, divisia est, quam Amedaeum III. vel IV. cognom. Magnum, Sabaudiae Com. post ereptam Turcis ins. Rhodon, a Rhodiis s. Hierosolymitanis, cum Cruce eorum accepisse, ac iuxta singulas suas literas Fortitudo Eius Rhodum Terruit, significare, communis traditio est. Geliotus vero sic explicat, Fonce. Enfonce. Romps. Tout. Verum iam ante A. C. 1300. sibi adscripsisse, probat Guichenonus Hist. Sabaud. p. 140 et 141. Certe iam patrem Amedei Thomam cruce hac fuisse insignitum, quae in eius sepulchro Augustae Praetoriae conspiciatur, cum illo symb. FERT Monodus Historicus Sabaudus tradit: quod Com. Amedeus Viridis retinuerit, non tantum ut vetus suae Domus symbolum, sed et in memoriam torquis ignominiosi, ad quem gestandum Saluciarum Marchionem adegerat, apud. Cl. Spener. Art. Herald. Part. II. l. 1. c. 83. ubi de Domo Sabaudica, ß. 16. Forte ex Fert, quo modo unum ex auguriis per avium volatus, quae nec fausta, nec infausta erant, appellatum olim fuisse, docet Mich Scotus Physionomiae c. 56. Sciendum est, quod auguriorum quaedam significant bonum eventum, ut Confert, et Emponenth: quaedam malum eventum, ut Viarum, et Harenari: et quaedam medium inter utrumque, ut Fert, et Confert. Nempe fieri potest, ut qui ex illustrissimis illis Principibus lemma istud primus usurpavit, in animo habuerit, aequalitate Fortunae, quam ceteris praetulerit seu mediam vitae rationem, quae nec altum saperet, et prosperis rerum successibus erigeretur, nec adversis deprimeretur, hoc pacto denotate etc. Vide C. du Fresne in Gloss.

FERTA Melitensibus dicitur eleemosyna, quae tempore Offertorii, ut vocant, colligitur. Dom. Macer. in Hierolex. At Fertum, libi genus apud vett. Romanos, vide supra Ferctum.

FERTHINGUS apud Anglos, in nummo argenteo, dicitur quarta pars denarii: Item numus aureus quandoque apud eosdem sic vocatur, quartam Nobilis partem valens. h. e. 20. denarios vett. qui hodie 5. solidos excedunt. Anglis Farthing. Vide C. du Fresne Gloss.

FERTINI quorum urbs Feltria. Vide ibi.

FERTORIUM vide Setta.

FERVEHANUS Nicolaus vide ibi.

FERVENTES cibos mensis inferendi mos vetus notatur Persio Sat. 1. v. 52.

--- Calidum scis ponere sumen:

ubi vide Notas.

FERULA muneris insigne, quod ferebant non Abbates solum sed et ipsi aliquando Pontifices Rom. Camboca, pedum, baculus pastoralis. Hinc Benedictus P. exauctoratus, ad pedes Leonis P. et Imp. concidens, Pontificalem ferulam, quam manu gestabat, Leoni tradidisse, quam hic fregerit, fractamque populo ost enderit, refert Luithprand. Hist. l. 6. c. XI. et ult. Vide Henr. Spelmann. Gloss. Archaeol. Graece *na/rqhc, posterioribus Scriptoribus Latinis Byzantinisque, idem, quod prioribus Labarum dictum est, C. du Fresne; cui Imperatorum idem fuit gestamen, etsi postmodum non eadem utrique forma, et figura fuerit. Labarum quippe fuit, quadratum ex panno aut serico confectum, Christique insignitum monogrammate. At Narthex ferulae solidae speciem praetulit, quae pauso longior quam latior fuit: Unde Medicos quosdam *na/rqhkas2 libros suos nuncupasse, monitum eidem ad Alexiadem, quod libri speciem Ferulae omnino referrent. Cuiusmodi narthex praeclare effingitur, in Bulla plumbea Balduini II. Imp. CP. displomati A. C. 1241. appensa: in qua ipse Imperatorio habitu sedens, dextra [orig: dextr‚] virgam tenet, in cuius parte superiori nescio quid quadratum longius eminet, fimbria [orig: fimbri‚] circumdatum, et ad extremos angulos globulis vel margaritis exornatum: ab inferioribus vero angulis pendent vittae, margaritis pariter distinctae: hastae extremum claudit globulus, seu margarita grandior, cui minor insistit. Narthecem ipsum exteriorem exornat circulus ovali sigura [orig: sigur‚] unionibus contexcus. At in ferulis, quae ffinguntur in numis, apparent fere semper in quincuncem dispositae margaritae: ita ut liquido evincatur, diu servatas esse Labari seu Christi monogrammatis reliquias. Scribit certe Codinus, moris esse, ut quando Imp. gestat stemma, dextra [orig: dextr‚] crucem, sinistra [orig: sinistr‚] *na/rqhka teneat de Offic. c. 17. n. 37. Simeon vero Thessalon. Ferulam gestari ab Impp. tradit, in potestatis iis indultae subditos


page 255, image: s0255b

castigandi symbolum, verba Lat. sic habent: Insuper etiam virgam assumit, non gravem quampiam et duram, sed levem et mollem, ut nimirum cum mansuctudine castiget, non vero cum iracundia, aut quavis pernicie, neque aut confringat aut perdat. Ita Magistrorum aut Paedagogorum ferulas arbitrati sunt sequiores Graeci, quae revera Labara exstitere [orig: exstitÍre]. C. du Fresne Dissert de Inf. aevi Numism. n. 21. Transiit insigne hoc potestatis, ab Imperatoribus ad dignitates Ecclesiasticas, cum in Graeca, tum in Latina Ecclesia, et alias Baculus Pastoralis, et cambuta, et pedum dicitur, Honor. Augustodun. l. 1. c. 216. Sic *na/rqhc Patriarcharum occurrit apud Pachymer. l. 11. c. 1. Ferula Abbatum apud Leonen Ostiens. l. 3. c. 65. Ferulae Episcoporum in Ann. Francorum Bertin. A. C. 868. et 869. Ferula Papalis apud Baton. A. C. 1100. ubi de electione Paschalis II. etc. Vide supra in vocibus, Baculus, Cambuta, et infra Investitura etc. Sed et Ferulae, cornua sunt bimulis cervis nascentia, quae alias Subulae, Graecis spa/qai, et pa/ttaloi, Gallis dagues, de quibus vide Salmas. ad Solin. p. 221. et seqq. Proprie vero Ferula, arboris genus, Bacchosacrae, cuius corymbi coronis adhibebantur olim: de qua Plin. passim l. inprimis 12. c. 22. ista habet: Ferula calidis nascitur locis, atque trans maria, geniculatis nodata scapis. Duo eius genera: Nartheca Graeci vocant assirgentem in altitudinem; Nartheciam vero semper humilem. A genibus exeuntia folia maxima, ut quaeque terrae proxima. Cetero natura eadem, quae anetho, et fructu similis. Nulli fruticum levitas maior, ob id gestatu facilior, baculorum usum senectuti praebet. Neque vero ad gestandum solum, sed et ad feriendum ferulae usus est. Unde Mart. l. 14. Apoph. Epigr. 80. cuius epigraphe Ferulae,

Invisae nimium pueris, grataeque Magistris
Clara Prometheo munere ligna sumus.

Nempe eandem igni servando utilem (cava enim in ferula Prometheum Iovisurreptum ignem detulisse, canit Hesiod) et pueris verberandis ait: qua [orig: qu‚] de Magistrorum ferula alibi. Sed et ferula [orig: ferul‚] percuti, inter poenas olim delinquentium Monachotum, recensetur in Vita wolstani ferula [orig: ferul‚] vel caprina [orig: caprin‚] pelle corioque tecta caedi apud Romanos quae prolis desiderio arderent solitas, dicemus infra in voce Puerpera: etc.

FERUS [1] apud Iustinum l. 37. c. 23. ubi de Mithridate, Puer tutorum insidias passus est, qui eum fero equo impositum equitare iacularique cogebant etc. Equus est: ut apud Virg. Aen. l. 2. v. 51.

In latus inque feri curvam compagibus alvum
Contorsit:

et Manil. Astronomic w= n l. 5. v. 77. 348. et 643. ex emendatione Scaligeri: fortassis etiam l. 4. v. 795. Sic Nazarius Panegyr. Constantini c. 29. Quos insultans ferus poterit. Arnob. adv. Gentes l. 4. p. 181. Saturnus induit formam feri in Medea,

Perite in stabulis immittens frenos feris.

Hinc ferinus, Virg. l. XI. Aen. v. 571.

Armentalis equae mammis, et lacte ferino

est equinus; et Poetae passim Centauro feriferos vocant, a forma, qua [orig: qu‚] feros i. e. equos dimidiata [orig: dimidiat‚] sui parte repraesentare illos fingebant Berneggerus ad Iustin. Aliam vocis notionem vide supra in voce Fera.

FERUS [2] Ioh. Franciscanus Contionator in sua Communione praestantissimus, Moguntiae diu hoc munere functus, scripsit plurima, Commentarium inprimis in Evang. Iohannis, in quo Dominic. Soto Notis in eum 77. loca caute legenda observavit, quae tamen Mich. Medina a suspicione liberat. Vide Sixtum Sen. Biblioth. Bucholtzerum Ind. Chronol. B. Gerar. Conser. Cathol. Part. I. gener. p. 23. etc. Anton. Teissier Elogiis P. I. seriem tradit Scriptorum eius, in quibus Ferus apud utriusque Religionis homines moderationis laudem tulit. Vide et supra Ioh. Ferus. Obiit A. C. 1554. Eum exscripsisse, integrasque ex illo paginas in suum opus transtulisse, Salmero notatur.

FESCENNIA vel FESCENNIUM oppid. Hetruriae. Plin. l. 3. c. 5. Virg. Aen. l. 7. v. 695.

Hi Fescenninas acies, aequosque Faliscos,
Hi Soractis habent arces.

In hoc oppido carminis quoddam genus, omni obscenitate opprobrioque plenum inventum putatur, quod a loco dictum est Fescenninum. Macrob. Sat. c. 24. Pollio, cum Fescenninos in eum Augustus scripsisset, ait, At ego taceo. Non est enim facile in eum scribere, qui potest proscribere. Hinc Fescennina locutio apud Catull. Carm. 61. v. 127. Horat. l. 2. Ep. 1. v. 145,

Fescennina per hunc inventa licentia morem.

Senec. in Medea, Act. 1. v. 113.

Festa dicax fundat convicia Fescenninus.

Baudr. est Galese, oppid. Patrimonii S. Petri, ad Tiberim, cum Duc. tit. medium inter Hortam ad Bor. et Civ. Castellanam ad Austr. 25. mill. a Roma in Bor. Tudertum versus, 4. ab Ocriculo. De carminibus ut aliquid addam: Nubentibus, praetextis depositis, a multitudine puerorum, qui ad eam celebritatem frequentes conveniebant, obscena olim acclamabantur, versusque Fescennini, mollitie ac lascivia diffluentes, cuius moris plurima apud Vett. exstant vestigia. Fescenninorum certe Tripudiorum, quae admodum impudica erant, meminit Iul. Caes. Scalig. Poet. l. 1. c. 18. qui eiusd. l. c. 10. et quod Mimus est, ex Comaedia, hoc Fescennina carmina, ex


page 256, image: s0256a

Atellana esse, docet. Ambros. Leo de urbe Nola, l. 3. c. 14. ubi de Vindemiantibus agit, ea sic describit: Clamor captum omnem hominis superat-nam omnino furentium est. In agro enim in quo vindemiant, semper pudibunda vindemiando inclamant. -- Veneres vel obscenissimas se optare exclamant, eas iactant imitantur, idque omnibus iis, qui adsunt, atque ob haec dicta etiam risitant, atque cachinantur. Quod si agri dominum dominamve aut domesticos horum spectarint non velut crabrones irritati simul omnes exclamant atque certatim efflant, quod cuique venereum lubet: reliquos vero advenientes ad agrum aut forte pertranseuntes, non modo his ipsis verbis excipiunt, sed etiam omni genere conviciorum lacessere gaudent. Quod si in itinere obvii fuerint vel civibus vel hospitibus-noc parcunt Regulis, magistratibus, aliisve summis viris. Sacerdotibus praesertim quoque coenobitis-eadem male obsceneque dicta incutiunt -- Monentem vero si quis castigare velit, derident, ac exserta [orig: exsert‚] lingua [orig: lingu‚] contemnunt oreque ipso in eum oppedunt etc. Vide quoque supra Charidarium, quod simile quid, it. in voce Hymenaeus.

FESCHIUS [1] Ioh. Iacobus Syndicus Basiliensis celebertimus. Fil. Remigii Consulis, post navatam in Academia Patria Literis elegantioribus ac Iuris prudentiae insignem operam, cum Iacobo, et Bonifacio Zuingeris, Italiam perlustravit, exacto biennio Basileam redux. Exin Genevam profectus, mox Legato Basiliensis Reip. Hornlochero ad Henricum IV. cogn. Magnum, Galliae Regem Interpretis loco Lugduni fuit. Inde post tempus aliquod, reversus Spiram se contulit, Iustitiae quasi officinam ac nobilissimorum Iurisconsultorum panegyrin. Patriae dein redditus, Docturae suscepit axioma, et in Collegium Iurecoss. ascitus, Samuele Grynaeo I. U. D. et Pandect. Prof. ac Reip. Syndico e vivis sublato, Institutionum Cathedram meruit: donec Iselio, et Guthio Collegis similiter defunctis, Codicis primo, dein Pandectarum electus est Professor: addita [orig: addit‚] ardua [orig: ardu‚] Syndicatus provincia [orig: provinci‚]. Quibus muneribus per quinquaginta annos eximia cum laude defunctus, hoc temporis spatio ducentos, et triginta Iuris Candidatos Docturae Iuridicae, ac triginta quinque alios, Licentiae in U. I. sumis honoribus insignivit. Tandem post varia in Remp. ac Academiam merita praeclara, senectutis sarcina [orig: sarcin‚] pressus, vitae satur, obiit A. C. 1652. Aet. 81. Vide A. Maur. Holtermann. Orat. de Vit. et Mort. eius.

FESCHIUS [2] Remigius IC. Basiliensis celeberrimus. Natus A. C. 1595. ex familia Consulari, Patre Ioh. Rodolpho, avo Remigio Consulibus, Pandectarum Professor, diu Academiam patriam illustravit: Museum Feschianum, de quo infra, collegit. Obiit haud pridem. Frater Christophori IC. Logices primum, nunc Historiarum ibidem Professoris meritissimi, nati A. C. 1611. quo genitus Sebastianus I. U. C. egregium de Insignibus tractatum edidit, in florente iuventa Philologus, et Antiquarius eximius. Continet Museum Feschianum, praeter Bibliothecam omnium attium libris, etiam manuscriptis variis instructam, rerum naturalium, fossilium, lapidum, gemmarum, (inter quas poculum ex achate inusitatae magnitudinis. ) exquisitam copiam, animalia quaedam peregrina, praestantissimorum item artificum signa: cera [orig: cer‚], aere, gypso expressas imagines, picturas, toreumata, sculpturas, antiquae ac recentis notae ies plures ex Indiis advectas (in iisque armarium tesselatum artis mirandae; ) aeri et ligno incisa peritissimorum caelatorum, (Dureri praesertim huius artis principis, ) opera; praeclata denique antiquitatis monumenta: Nempe praeter quasdam Romanae supellectilis reliquias, sculptarumque gemmarum non paenitendum numerum, nummorum veterum, Graecorum, Consularium, sed inprimis Imperatoriorum ex omni metallo copiam insignem: quibus et modernorum Principatuum, et Civitatum numismata, a trecentis inde pluribusque annis percussa, nec pretio nec numero multum concedunt.

FESSA vide Fezza.

FESSONIA Dea apud Romanos, a fessis invocati solita; militibus inprimis in praelio defatigatis subvenire credebatur, vide Augustin. de Civ. Dei l. 4. et supra in voce Dii.

FESTA seu FESTI DIES a feriando dicti, an ex Graeco *)esi/a, Vesta, quod ab Hebr. [gap: Hebrew] et [gap: Hebrew] , quasi dicas ignem Domino sacrum, quod festis diebus sacrificia offerrentur, quae ignis caelitus delapsus accendebat. Hebraeis [gap: Hebrew] appellata sunt a tripudiis laetitiaque publica, qua [orig: qu‚] celebrabantur; erantque in Ecclasia V. Test. instituta, cum recolendis singularibus Dei beneficiis, tum beatis sub Messia tempotibus beneficiisque adumbrandis. Nec proin unius illa generis: Nam vel saepius in anno redibant, eaque vel hebdomadica, vel menstrua, ut Sabbathum et Neomeniae; vel anniversaria erant, ut Festum Paschatis, Pentecostes, Scenopegiae, Tubarum, et Dies expiationis; vel denique certis annorum intervallis recurrebant; qualia erant Annus Sabbathicus, et Iubilaeus. Atque haec divinae institutionis erant quibus postmodum accessere [orig: accessÍre], et alia nonnulla, ab hominibus introducta: Ut Ieiuniorum quidam dies, in memoriam exilii Babylonici, Zach. c. 7. v. 3. et 5. et c. 8. v. 19. Festum Purim seu sortium, Esth. c. 9. v. 2. Templi Encaenia, in memoriam repurgationis a Iuda Maccabaeo peractae, 1. Macc. c. 4. v. 59. et Ioh. c. 10. v. 22. ut Festum culofori/as2, aliaque nonnulla, quae Iudaei hodie celebrant, omittam. Qui dies, cum diem festum ac sacrum instituere ac Ecclesiae potiorum bonorum Sacramenta dare, solius Dei sit; politici potius, quam sacri, habendi sunt. Franc. Burmann. Synopsi Theol. Christ. Parte prior. l. 4. c. 19. ß. 11. Plura vero de Festis his, habes apud eund. c. eod. ut et duobus praecedd. hic [orig: hÓc] passim suo loco nec non aliquid paulo infra. Cacozelia [orig: Cacozeli‚] Gentilium simile quid, et extra Ecclesiam factum; apud quos in multis olim Rebus pub. ut Atheniensi, Tarentina, aliis, evenisse legimus, ut crescente variis occasionibus dierum festorum numero, tandem plures voluptatibus dicati reperirentur, quam negotiosi, et iuridici. Idem Romanis contigerat ante Augustum, quod non una cic. in Verrinis querela declarat. Augustus primus malo medicinam fecit Suet. in Aug. c. 32. Ne quod maleficium negotiumve impunitate, vel mora elaberetur, XXX. amplius dies, qui honorariis Ludis occupabantur, actui


image: s0256b

rerum accommodavit. Idem postea factum a Clau dio, ut nattae idem in Vita eius. Marcus quoque Antoninus Philosophus, quem Iudiciariae rei singularem diligentiam adhibuisse, fastisque diebus iudiciarios addidisse, ita ut ducentos triginta dies annuos rebus agendis litibusque disceptandis constitueret, notavit Capitolin. nec temere, cum vix ullo alio tempore, si antiquissima excipias, tot dies negotiosi in Anno Romano fuerint, ut ex Kalendario vet. quod hodieque exstat, et ex Historiis, clarum est. At sequentibus temporibus dierum feriatorum numerus crevit iterum eousque, ut iam inde a temporibus Iustiniani eorum in Anno essent circiter centum sexaginta, uti ex illius Codice tit. de Feriis, docet Casaub. ad Suet. in Aug. etc. Praeter sacra autem diebus his peragi solita, feriabantur ab omni opere, etiam Gentiles, uti supra diximus, in voce Cessatio. Abstinebant insuper obscenis tristibusque narrationibus. Vopisc. Aur. Hilaribus, quibus omnia festa et fieri debere scimus et dici. Ovid. Fast. l. 1. v. 71.

Prospera lux oritur: linguis animisque farete:
Nunc dicenda bona sunt bona verba die.

Claud. Pello Get. Carm. 26. v. 205.

Mandemusne Noti flabris quoscumque timores
Pertulimus, festae doleant ne tristibus aures.

Unde apud Graecos, dum Sacra fiebant laetae exspectationis, blasfhmh=sai abominabile habebatur, ut patet ex Theophrasti Charactere peri\ duxeri/as2, vide quoque supra in formula sacrorum, Favete linguis, et Nonium, qui Festum sollenniter laetum, et feriatum, apud Romanos, rite exponit. Porto a suppliciis temperabant, Graeci Latinique, ut discimus ex Philone c. Hacc. Unde cum dies reditus Augusti in urbem i(ero\s2 in perpetuum factus esset decreto Senatus, teste Dione, Observatum est, inquit Suet. Aug. c. 57. ne, quoties introiret urbem, supplicium de quoquam sumeretur. Vide quoque supra Delia. Sed et diebus Festorum sollennioribus vinctos solvi consuevisse, Liv. refert l. 5. c. 13. ubi de Lectisternio primum in Urbe facto, A. U. C. 355. Et cum inimicis quoque benigne ac comiter sermones habiti, iurgiis ac litibus temperatum, vinctis quoque dempta in eos dies vincula. Vide etiam Ulpian. ad Demosthenis illud, polla\s2 pentaethri/das2 e)n tw=| desmwthri/w| diatri/yanta, ex Timocratea etc. Habitum quod attinet, de illo aliquid supra ubi de vestibus Albis Candidisque. Athenis in Panathenaeis festis universos coronari consuevisse, refert Aristid. in Panath. de cuiusmodi festis coronis, vide C. Paschal. Cor. l. 2. c. XI. et supra, ubi de Coronis: Sicut in specie de Festis diebus Romanorum, in Sacrificia, Epulas, Ludos ac Ferias, divisis apud Macrob. Sat. l. 1. c. 16. Atheniensium item, aliarumque Gentium, hic [orig: hÓc] passim suis locis; quorum nomina Mensis cuiusque diebus adscripta reperies. Ut pauca adiciam de Festis Ecclesiae Rom. ea magno numero habentur, Dominica, Martyrum, Confessorum, et Sanctorum. Et quidem in honorem Martyrum tantum Festa primitus celebrari consuevisse; Dein ex decreto Concilii Moguntini honorem eum ad Confessores quoque extensum A. C. 813. Adeo que a Bonifacio IV. in honorem omnium illorum Sanctorum, quorum festa in diurno Anni circulo celebrari nequeant, institutum esse, ut illorum memoria Kal. Nov. recoleretur, tradunt Macri Frattes in Hierolexico. Horum vero praecipua habetur, Nativitas Domini, Pascha, Pente coste, et omnium Sanctorum; quae proin Festa Annalia, seu Annualia, item Festivitates Festivitatum appellantur Brunoni Signiensi Ep. ad Petrum Diaconum de Vir. illust. Casin. c. 34. Quibus addit Festum Summorum Apostolorum Petri, et pauli, ut et Assumptionem S. Mariae, bernardus Mon. Cluniac. Consuetud. MSS. apud C. du Fresne c. 52. Haec Presbyteri, et Diaconi, qui in villulis deserviunt, cum Epp. suis in civitatibus celebrare tenentur, iuxta Concil. Arvern. can. 15. Missas quippe, ut in hisce Festis maioribus, in Oratoriis facere prohibentur Presbyteri, in Concilio Agath. can. 21. ita Laici praecipui, sub praesentia Ep. tenere iubentur, in eod. Conc. Arven. can. cit In specie, qui Natale Domini, Pascha et Pentecosten, non communicaverint, pro Acatholicis habentur, Conc. Agath. can. 18. etc. Porro, cum duo Festa concurrunt eodem die, Festum Duplex vocant, quo casu dignioris Festum agitur, alterius sequenti. Appellant autem Festa quaedam in totum Duplicia, quaedam simpliciter Duplicia, quaedam denique Semiduplicia. Dicuntur quaedam Duplicia, in quibusdam Ecclesiis, quod responsoria tam maiora, quam brevia, et versus a duobus cantantur, et quia omnia incipienda a duobus incipiuntur, et quia Antiphonae in Matutinis, et Vespoertinis duplicantur: dicuntur enim Completae, et ante Psalmum et post; sicut est, Festum Natalis Domini, S. Stephani, S. Iohannis Evang. Circumcisio Domini, Epiphaniae, Purificationis, Annuntiationis, Resurrectionis, Ascensionis, Pentecostes, S. Iohannis, B. Apostolorum Petri et Pauli, S. Laurentii, Assumptionis B. Mariae, Nativitatis eiusdem et Dedicatio Basilicae. Atque haec sunt Maiora Duplicia. Minora autem Duplicia festa sunt, 2. et 3. Feria infra octavas Pentecostes, Commemoratio S. Pauli Ap. Octava Apostolorum Petri et Pauli, et Assumptionis, quodvis itidem Festum, quod unaquaeque Ecclesia duplex ordinavetit celebrati. Semiduplicia vocant, in quibus praemissa non observantur sed tantum tertium, sextum, et ultimum responsoria cantantur, a duobus, nec incipiuntur a duobus, nec duplicantur antiphonae, licet versus, et brevia responsotia a duobus dicantur: Talia sunt, Festa Andreae, Nicolai, Luciae etc. Vide Ordinar. Praemonstrat. c. 15. Beletum c. 57. et Durand. Ration. l. 7. c. 1. n. 31. De Festis autem triplicibus, et quadruplicibus; Item de Festis trium, sex, novem capparum; trium, novem, duodecim Lectionum, et in specie de singulis Festis totius Anni, in eadem Communione, vide Baron. Not. ad Martyrolog. C. du Fresne in Gloss. Macros Fratres in Hierolexico, et hic [orig: hÓc] passim suis locis: etiam in voce Septuagesima, a qua Festa mobilia totius anni, in eadem Eccl. diriguntur Nec omittendum hic [orig: hÓc], Festi


image: s0257a

nomine, Curiam generalem, quae ut plurimum in diebus festis sollennioribus, cum conviviis publicis, celebrari solebat, hincque convivium sollenne (unde Gall. Festin ) non raro venire, ut observatum eidem, C. du Fresne etc. Festorum Hebraicorum, quae supra indigitata, series haec,

Festa Israelitarum.

Dedicationis festum humanae erat institutionis, in Novo Test. *)egkai/nia dictum, vide Ioh. c. 10. v. 20. Auctorem habuit Iudam Maccabaeum 1. Maccab. c. 4. v. 59. Qui cum patribus suis et tota Ecclesia Israelis statuit, ut agerentur dies instaurationis altaris temporibus suis quotannis, diebus octo, incipientibus a 25. mensis Cislev, cum laetitia et gaudio. Expiationis festum vide supra in voce Expiationis F. Ad illud alludere videtur Apostolus 1. Cor. c. 4. v. 13. Iubilaeus annus ultimum Festorum a Deo Israelitis iniun ctorum, celebrabatur quinquagesimo anno, ut patet ex Levit. c. 25. v. 10. Hoc, inter alios usus, populo in annorum computatione, inserviebat. Quod enim Graecis Olympiades, Romanis lustra, Christianis Indictiones, id Hebraeis Iubilaea erant. Noviluniorum festum Primus enim cuiuslibet mensis dies feriatus erat, quo adire Prophetas moris erat, ut patet ex 2. Reg. c. 4. v. 23. vendere autem emereque non licebat, Amos c. 8. v. 5. et praeter ordinaria sacrificia, alia offerebantur. Horum autem praecipuum erat, quod primo die mensis septimi, nomine Tisri, qui iuxta civilem computationem anni primus erat, celebrabatur. In hoc enim maior erat sacrificiorum apparatus. Numer. c. 29. v. 1. et 6. ac buccinae clangebant ab Ort. Solis usque ad Occas. unde Festum huccinarum quoque appellatum est, quod in aliis Noviluniis non fiebat. Vide de eo Psalm. 81. v. 4. Pascha institutum est a Deo, paulo ante Israelitarum ex Aegypto egressum, Exod. c. 12. v. 27. celebratumque quotannis die 14. mensis Nisan, alias Abib dicti, usque ad vigesimum primum eiusdem mensis diem: de quo vide infra in voce Pascha. Pentecoste post Pascha, die quinquagesimo, unde festo nomen, celebrari solitum, institutum divinitus legitur Levit. c. 23. v. 16. et seqq. Vocabatur etiam Festum Septimanarum, quia a Pascha ad Pentecosten septem hebdomadae numerabantur: quo rite defunctis Israelitis fruges maturas demetere demum licuit. Vide infra suo loco. Purim Gr. *klhrwthri/a a Persica voce Pur, sortem denotante, institutum est a Mardochaeo, in memoriam liberationis Iudaeorum, e manibus Hamanis, qui totam gentem internecioni destinaverat. Incidebat in diem 14. mensis Adar et durabat usque ad finem diei 15. Estherae c. 9. v. 21. quo biduo, historia Estherae in Synagogis praelegebatur, quotiesque Hamanis fiebat mentio, pugnis malleisque percutiebant scamna ac parietes, tamquam Hamani cerebrum elisuri, vide Hospinian. de Festis p. 33. ex Antonio Margarita in lib. de Cerimoniis Iudaeorum. Sabbathicus annus qui septimo quoque anno recurrebat, sollenni quoque festivitate celebratus est: Hoc anno durante nec agrum colebant, nec debitum ab iis, quibus crediderant, exigebant; unde ob priorem rationem Sabbat hum agri, ob posteriorem Intermissio Domini hoc festum dictum est, vide Levit. c. 25. v. 6. et Deut. c. 15. v. 2. Tabernaculorum Festum Graec. *skhnopali/a, celebrabatur a decimo quinto die mensis Tisri, usque ad 21. diem eiusdem mensis: quo tempore habitabant Israelitae, post proventus terrae collectos, in tabernaculis, ex termitibus arborum speciosarum, spathis palmarum, et ramis arborum densarum cum salicibus torrentis, Levit. c. 23. v. 42. confectis. Vide infra, et de his omnibus Thom. Godwyn. de ritib Hebr. Civ. et Eccl. l. 3. toto.

FESTINA lente notum Augusti Symbolum, cuius emblema delphinus anchorae circumvolutus. In quem sensum nummi uncialis aurei Germaniae cuiusdam Principis meminit Barth. in quo istud Epigr. DILATIO NOCET. PRAECIPITATIO NECAT. LENTE ERGO PROPERA. Vide eum Animadvers. ad Pap. Stat. et manumissionibus. Theb. l. 14. v. 800. uti de Festinantium habitu infra in voce Pallium.

FESTIVUS Aurelianus auctor vitae Tyranni Firmi. Vide Anrelianus.

FESTUCA [1] in donationibus ac investituris adhibita, de quibus suo loco. Vide quoque supra in voce Affatomiae it. Andelangus. In divinationibus in voce Tenus. Hinc Festucinus coloris apud Venetos nomen de quo vide infra in voce Vetula.

FESTUCA [2] vide Fistuca.

FESTUS [1] Cos. Collega Theodosii Aug. A. U. C. 1192. Item alius Cos. Martiani collega A. U. C. 1225.

FESTUS [2] Domitiani amicus, qui dum mentagra usque ad desperationem laboraret, gladio se traiecit, prius tamen amicos consolatus. Eius mortem describit Mart. l. 1. Epigr. 79. cuius epigraphe de Festo.

Decretus Stygios Festus adire lacus.

FESTUS [3] cohortis in Mauritania praefectus, per praemissos centuriones, qui Maurorum animos Vitellio conciliarent, oppressus, Tac. Hist. l. c. 2. c. 59.