December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMUS SECVNDVS Literas D, E, F, G, H, I, K, L, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

image: s0242a

FAVENTINUS vide Claudius.

FAVERE apud Iul. Capitolin. in Vero, Multas a Venetianis (factione Circi) passus est iniurias, quod --- contra eos faveret: apud Lamprid. in Commodo, Cum saepe prgnanti, ut Deo, populus favisset: apud Spartian. in Piscen. Nigro, Huic --- ita Romae fautum est a Senatoribus etc. ut et Favor, voces fuere [orig: fuÍre] Circi ac Theatrorum propriae: quae non significant tacitam benevolentiam, sed quae voce gestuque exprimeretur. Corippus de Ludis Iustini Caes. l. 4.

Omnia roboribus sternunt loca plana politis,
Coniungunt tabulas, et ferri nexibus aptant:
Quae pondus strepitumque virum [orig: virŻm] motasque faventis
Ferre queant populi.

Et statim,

Disposuere [orig: DisposuÍre] gradus, quis staret in ordine longo
Divisum in turmas, atque in sua corpora vulgus
Posset et exsertas ad munera tendere palmas,
Liberius spectare oculis manibusque favere.

Dabant autem signum favoris olim iactata [orig: iactat‚] toga [orig: tog‚], ut videre est apud Ovid. Amor. l. 3. ubi universum favendi modum pulcherrime expressum, et acclamandi ritum ipsarumque acclamationum exempla, et togae iactationem, habes. Quod cum non sine aliquo incommodo fieret, auctore Aureliano Imp id mutatum est, coeperuntque [orig: coepÍruntque] loco togae oraria iactari, h. e. loco laciniae vestis, quam faventes motitabant in ludis Romanis, institas illis vel fascias, quas manu tenerent, et ad favorem moverent, dedit hic Imp. apud Vopiscum: Vide ad eum Salmasii Notas, ubi Auraries ab auris, i. e. favoribus, qui favebant, appellatos esse, addit. Contra sannas in eos adiciebant, quibus non faverent etc. Casaub. ad Iul. Capitolin. in Vero. vide quoque infra in voce Fautor, item Iuvenes, et Orariarii Pollex quoque.

FAVETE Linguis apud Papin. Stat. l. 2. Sylv. 7. v. 19.

Lucanum canimus, favete linguis,
Vestra est ista dies, favete Musae:

formula est solita acclamationis, in sacris praecipue Vett. usurpata. Plin. l. 28. c. 2. ubi de verborum, et incantamentis carminum: Quippe Victimas caedi sine precatione, non videtur referre, nec rite Ceos consuli --- Vidimus certis precationibus obsecr asse summos Magistr atus. Etne quid verborum praeereatur, aut praeposterum dicatur, descripto praeire aliquem, rarsusque alium custodem dari, qui attendat, alium vero praeponi, qui favere linguis iubeat: tibicinem canere, ne quid aliud exaudiatur etc. Attius in Oenomao, apud Nonium,

Per urbem, ut omnes qui arcana asteumque accolunt
Cives, omnibus faustis augustam adhibeant
Faventiam, ore obscena dicta segregent.

Vide quoque Cic. de Divinat. l. 2. Apud Graecos verba illa fuerunt [orig: fuÍrunt], eu)fhmei=te, siga=te. Euripid. in Ione. Homer. Il. a. Alii. Ipsum favere Festo bona fari est. Unde Ovid. Fast. l. 1. v. 71.

Postera lux oritur, linguis animisque favete,
Nunc dicenda bono sunt bona verba die.

Favere vero lingua [orig: lingu‚], etiam pascere linguam dicebatur etc. Qua de formula vide plura apud B. Brisson. l. 1. p. 8. cuius ceteri, qui eius meminere [orig: meminÍre], nil nisi Analectae sunt. Barthius ad Stat. d. l.

FAVERIA Istriae urbs. Liv. l. 41. c. XI.

FAVIANI Iuvenes, qui ex Romuli, Remique instituto, nudi, pellibus tantum incincti, per ludum, et lasciviam currebant, cum Fauno sacra facerent. Alex. ab Alex. l. 4. c. 12.

FAVILLA quasi fovilla, quod ignem tectum foveat, hinc vivens dicta Stat. l. 2. Sylv. 1. Initio.

Quod tibi praerepti, Melior, solamen alumni,
Improbus ante rogos, et abhuc vivente favilla.
Ordiar?

Ubide Glaucia defuncto, eiusque cadavere in pyra cremato. Solebant autem has favillas vino exstinguere Vett. utinos alibi diximus, et confimat C. Barthius Animadvers. ad. d. l. Vide quoque supra in voce Cinis.

FAVISSA apud A. Gell. l. 2. c. 10. Catulus --- voluisse se aream Capitolinam deprimere --- sed facere id non quisse, quoniam favissae impedissent: Graece qhsauro\s2, quasi Flavissa, dicta est Q. Val. Sorano, quod in eas non rude aes argentumque, sed flata signataque pecunia conderetur. Melius quasi Fovissa, a fovea. Sequitur enim, apud Gellium, esse cellas quasdam et cisternas, quae in area sub terra essent: ubi reponi solerent signa vetera, quae ex eo templo collapsa essent, et alia quaedam religiosa e donis consecratis. Nempe Favissa locus fuit subterraneus, in area templi, stru ctura [orig: ctur‚] et fornice factus et operculo saxi clausus, quomodo et monumenta hypogaea. Cuiusmodi monumentum Orchivum thesaurum eleganter dixit Naevius, apud eundem A. Gell. l. 10. c. 24.

Itaque postquam orchivo traditus est thesauro.

*qhsauro\s2 namque Graecis conditorium qualecunque sub terra, ut infra videbimus, favissa vett. Latinis. Plutarch. in Philopoemene, *ou) mh\n a)lla/ komi/santes2 au)to\n ei)s2 to\n kalou/menon qhsauro\n, oi)/khma kata/geion, ou)/te fw=s2 e)/cwqen ou)/te qu/ras2 e)/xon. a)lla\ mega\lw| li/qw| periagome/nw| katakleio/menon, entau=qa kate/qento. Quae verba ita expressit Liv. l. 39. c. 50. Admonent deinde quidam, esse thesaurum publicum sub terra, saxo quadrato septum, eo vinctus demittitur, et saxum ingens, quo operitur machina, superimpositum est. Varro similiter thesaurum pro favissa posuit, de Ling. Lat. l. 6. Sed quod Delphis in aede foramen ad latus est quoddam, thesauri specie, o)mfalo\n dixerunt [orig: dixÍrunt]. Quod vero cisternam Festus favissam vocat, hinc est, quod ad earum instar fieri


image: s0242b

solerent favissae, Sed et, cum Graeci qha1auro\n quoque vocaverint locum circa empla, in quo erat aqua inclusa, qua [orig: qu‚] sese lustrarent ingressuri Templa, *eiipmdeo?pm aliter, item *perir)r(anth/rion, et hoc sensu quoque Favissa Latine expon posset etc. Salmas. ad Solin. p. 1210. et 1211. Vide etiam Scalig. ad Festum Anton. Thys. ad Gell. d. l. Alios: et infra quoque in voce Pischa.

FAULA Herculis scortum, Verrius apud Lactant.

FAUNA Deae cuiusdam nomen erat, cui a Romanis matronis in operto sacra fiebant nocturno tempore, viri autem tanta [orig: tant‚] cura [orig: cur‚] ab eius sacris arcebantur, ut vel in aedem eius inspexisse capitale haberetur. rationem huius affert Macrob. Sat. l. 1. c. 12. Faunam, dum inter homines ageret, Fauni uxorem fuisse tanta [orig: tant‚] pudicitia [orig: pudiciti‚], ut perpetuo gynaeceo, h. e. mulierum conclavi inclusa, nullum unquam virum praeter maritum aspexerit. Varro eandem esse existimat, quae et Telluris, et Terrae nomine a Romanis colebatur. Eadem et Fatpa dicebatur, quod nomen a fando deductum volunt, quod infantes non prius vocem edant, quam terram attigerint: Eadem et Bona Dea vocata est, quod omnia, quae ad victum pertinent, bona suppeditet.

FAUNALIA feriae nonis Decemb. in honorem Fauni celebrantur quarum meminit Alex. ab Alex. l. 3. c. 18. Celebrabatur hoc festum in pratis ac silvis, fiebatque ea [orig: e‚] die Fauno res sacra haedo, et vino, teste Horat. l. 3. Carm. Od. 18. v. 5. et seqq. ubi et reliqua eius sollennia sic explicat:

Si tener pleno cadit haedus anno:
Larga nec desunt Veneris sodali
Vina craterae: vetus ara multo
Fumat odore.
Ludit herhoso pecus omne campo,
Cum tibi Nonae redeunt Decembres:
Festus in pratis vacat otioso
Cum bove pagus.
Inter audaces lupus errat agnos:
Spargit agrestes tibi silva frondes,
Gaudet invisam pepulisse fossor
Ter pede terram.

FAUNI [1] agrorum, et silvarum putati sunt dii, qui post longum tempus moriuntur, quod e terra geniti sint. Graeci Sayros vocant. vig. l. 1. Georg. v. 10.

Et vos agrestum praesentia numina Fauni.

Ovid. Met. l. 1. v. 192.

Sunt mihi semidei, sunt rustica numina Fauni.

Idem Met. l. 6. v. 393.

--- Ruricolae silvarum numina Fauni.

Vide Plin. l. 12. c. 1.

FAUNI [2] Ficarii apud Hieronym. in versione Ieremiae c. 50. v. 39. ubi in Hebraeo est [gap: Hebrew] , occurrunt: item apud eundem in Esai c. 13. ac Isid. Origin. l. 8. in sine, et rursus l. 11. c. 3. Sic apud paulum Diacon. Filmer Gothorum Rex sagas quasdam, Alraunas vernaculo sermone dictas, ex castris suis proscriptas relegavit in Scitharum solitudines; ubi ex earum concubitu honines silvestres, quos nonnulli Faunos sicarios vocant, Hunnos procreasse crediti sunt. Nempe, quia Fauno terrores Panicos, et fa/smata quaecunque terrorem videntibus incutientia, vett. Romani tribuerunt [orig: tribuÍrunt], Hieronym. ex Hebr. [gap: Hebrew] , quod terribile, et [gap: Hebrew] , quod terrorem sonat, vocem [gap: Hebrew] fieri eaque spectra quaevis terribulia denotari putavit. Iidem autem Ficarii dicti sunt, non tam a ficubus, ut quidam volunt, quam a sicis; de quibus passim Mart. ut l. 1. Epigr. 66. cuius Epigraphe ad Caecilianum de genere, et declin. ficus.

Cum dixi Ficus, rides quasi barbara verba
Et dici Ficos, Caeciliane iubes
Dicemus Ficos, quas scimus in arbore nasci:
Dicemus ficos Caeciliane tuos

Idem l. 4. Epigr. 52. cuius epigraphe in Aedylum

Gestari iunctis nisi desinis Aedyle capris
Qui modo Ficus eras iam caprificus eris.

Unde ficosus l. 7. Epigr. 70. cuius epigraphe de familia ficosa.

Ficosa est uxor, ficosus et ipse maritus,
Filia ficosa est, et gener atque socer.

Definit avem ficos, Galen. ex Hippocrate, e)panasta/seis2 sarkwd\eis2 e)n toi=s2 tw=n blefa/rwn to/pois2 genome/nas2, cornosas eminentias in palpebrarum locis obortas. Quos tamen alii reliquis etiam corporis partibus sed iis maxime, quae pilosae sunt, adnasci scribunt. Ab hoc itaque morbo, quo facies deformatur maxime, Fauni, Satyrorum genus, dici videntur, cum Graecos videamus morbis non absimilibus a Satyris desumpta nomina indidisse, utpote quibus persuasum Satyros habere vultum quibusdam tuberculis tumoribusque inaequalem: hinc saturiasmo\s2 apud Hippocratem de glandulosis eminentiis circa tempora, et aures; item de elephantiasi, cum incipit efflorescere: saturi/a, apud Philosophum de Gener. Anim l. 4. c. 3. Vide Sam. Bochart. Hierozoici Parte plster. l. VI. c. 6. et quae supra diximus, in Druias, Dryas, Fata etc. De Faunis vero fatidicis, carminis genere, Festo memorato, apud Scalig. Poetic [orig: PoŽtic]. l. 2. c. 24. Addam saltem, (de quo iam aliquid dictum) Semideos Faunos, post longissima tempora etiam morti obnoxios, fuisse creditum. Nota certe historia magni


image: s0243a

Panis mortui apud Plutarch. cuius de interitu talium Geniorum vide Commentarium de Des. Orac. Ipsumque Faunorum hoc genus patrem non ultra Annos 120. vixisse, evincit Arnob. Imo et conditionem eorum Nymphis deteriorem manifesto facit Pap. Stat. Theb. l. 6. v. 96.

Faunorumque greges, aderat miser abile suo
Exidium.

ubi eorum greges interiisse durante Nemeaea [orig: Nemeae‚] sylva [orig: sylv‚] dicit; cum Nymphae non nisi arboribus commori crederentur. Faunos autem Nymphis iungit, quod et illi arboribus cognati: Claud. Rapt. Proserp. l. 3. Carm. 36. v. 379. et seqq.

--- pariter traxere [orig: traxÍre] ruinam
Et pariter posuere [orig: posuÍre] comam, campoque recumbunt
Faunorum Dryadumque dolor.

Vide Casp. Barth. Animadvers. ad Stat. d. l. et de Faunorum ludibriis, quibus puerperae vexatae, infra.

FAUNUS antiquissimus Aboriginum Rex, fil. Pici, pater Latini. A Fando dictus, quia vaticicinia versibus, quos publice recitabant, immiscere solitus est. Religionem variis cerimoniis instruxit, solitudinis amator. Unde Pan creditus, a quo rustica praedicta numina genita putantur, quos Faunos vel Silvanos poetae appellant, cornutis capitibus, et caprinis pedibus insignes. Regnavit Annos 44. Dionys. Halicarn. Antiq. Rom. l. 1. p. 24. Aurel. Victor de orig. gentis Rom. Lactant. Firm. d. F. R. l. 1. c. 22. Ceterum de Fauno, et Faunis vide N. Comitem Mytholog. l. 5. c. 9. Nic. Lloyd. Addo, duos fuisse Faunos, Aborigenum Reges, priscum, et iuniorem testantur, Manetho Aegyptius, Dionyl. Halicarn. et alii: quorum ille vixit circa A. M. 2520. secuudum Funecium, regnante apud Assyrios Amynta [orig: Amynt‚]: hic Anno 3724. regnare coepit, Pici fil. qui et cives suos, ritu ferarum viventes, mitiorem vitam docuit, et primus loca certis Numinibus, et aedificia quaedam ac lucos sacravit: a quo et Fana sunt dicta. Vir nempe sapiens erat, cuius Philosophiam rudibus ac rusticis carminibus, de morum et Reip. constitutione, traditam fuisse, innuit Virg. cum ait:

Carmina quae antiqui Fauni Satyrique canebant.

Notanter, canebant: Unde et Pici uxor Canens dicta est, quod collapsum illusd Philosophiae Musicae studium in Italia restaurassent, Ovid. Met. l. 14. Eo regnante Evander cum mediocri Arcadum globo in Latium venit, et Fauni liberalitate agros ac montem, quem postea Palatinum nominavit, accepit, Iustin. l. 43. c. 1. Post mortem, a Romanis, tamquam unus indigetum sacris carminibusque honoratus est: ad quem illi Panicos terrores referre solebant. Sed Cotta, vir emunutioris naris, negat apud Cic. Faunos esse, aut eorum voces unquam fuisse auditas: unde quidquid horum silvestrium Deorum, verat de Fauno historiae, superstitio attexuit, facile collabitur. Habuit Faunus Romae post Romulum templum, in monte Caelio, circulari forma [orig: form‚], multis in ambitu columnis adornatum: et aedem in Ins. Tiberina, quam Domitius Ahenobarbus, et Scribonius Aediles ex multatitia pecunia condiderunt [orig: condidÍrunt], vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 2. c. 17. Plura vero de Fauno, quem Graeci *pa/na dixere [orig: dixÍre], et aucupii venationisque leporum praesidem habuere [orig: habuÍre]; de Faunis item, horumque a Satyris ac Silvanis diversitate, apud Salmas. ad Solin. p. 413. et seqq.

FAVONIUS ventus ab occasu aequinoctiali spirans contra Subsolanum. Plin. l. 2. c. 47. a fovendo dictus, quod cuncta foveat. Lucret. l. 1. Genitabilis aura Favoni. Graeci Zephyrum vocant. Item Favonius, Catonis aemulus, Suet. in Octav. c. 13. Sed et ventus praef. Hippalus, viri nomine Indis, uti docet Plin. l. 6. c. 23. quod gloriae eiu datum. Primus nempe hoc nomine gubernator navigationem ex Arabia in Indiam alto mai plenisque velis ingressus est, quum antea parvis tantum navigiis sinus circumvenirentur, teste Auctore Peripli, ubi tamen *libo/noton ventum ab eo sic nominatum fuisse addit, et *li/ba intelligit, i. e. Africum, qui ad latus dextrum Favonii, quod ad Merid. inclinat: qua de re vide Salmas. ad Solin. p. 1185. et 1244. Sed et Favonium apud Romanos, qui alias Spurius iisdem, *xko/tios2 Graecis appellatum fuisse, docet Ioh. Meurs. Comm. ad Lycophr. p. 207. ubi de 4. generationis speciebus etc.

FAVOR vel FAVO alchimimus Rom. qui in funere Vespasini Imp. personam eius tulit, vivitque, ut moris erat dicta et gesta imitatus est. Suet. in Vespas. c. 19. Nic. Lolydius. Cuius verba, sed et in funere Favo Archimimus, per sonam eius ferens imitansque, ut mos est, facta ac dicta vivi, interrogatis palam procuratoribus, quanti funus, et pompa constaret, ut audiit HS. centies, exclamavit, centum sibi sestertia darent ac se vel in Tiberim proicerent, Ubi Gronov. cum Turnebo et melioribus scriptis nomen Archimimi putat esse Favor, non Favo: sive ex omine popularis studii, sive ex eventu id Histrio ille adsciverit. Et certe, quod refertur, ingenium, ac elegantiam mimicam sapit. Sic Aner nomen est proprium viri, in marmore Romano:

Conditus hic [orig: hÓc] Amor est dictus de nomine patris,
Heu miseri patris conditus hic Amor est.

In alia inscriptione idem feminae nomen est. Sed et Favor vocabulum quoque hominis est, in quarta fol. CCCCLXXIX. Appio. Nigrino. Favori. Herminae. Helpidi. Calae. Iucundinae. Libertis. Suis. Imo a neutris finxere [orig: finxÍre] masculina: ut Auxilius Grammaticus apud Auson. Epigr. 138. Obsidius apud Flor. l. 1. c. 18. Sic Corculus, Desiderius, Tympanus: Praesidius apud Procop. I. Frid. Gronov. de Pec. Vett. l. 4. c. 6. Vide quoque supra Favere, et infra Fautores.

FAVORINUS Philosophus, et orator, Arelate oriundus, Dionis auditor, praeterea Eunuchus, et Adriano Principi infensus. Ideo


page 243, image: s0243b

tria de se mira narrare solebat, se Gallum Graecissare, Eunuchum moechum prtari, et inimicum Imperatori vivere. Obquam causam statua eius disiecta Athenis, ubi vivebat. Docuit, cum laude, primo Athenis, dein Romae, Auctor plurimorum operum, libri in primis, Omnigenae historicae silvae, Gr. scripti. Hunc Herodes Atticus patrem solebat appellare, haeresque librorum ab eo. factus est Philostrat. A. Gellius l. 1. c. 3. huius saepe meminit. Aelian. de Var. hist. dicit, hunc quandoque in disputatione quadam Adriano, qui eruditionis famam affectabat, cessisse, admirantibusque proximis, Nonne cesam, inquit, ei qui habet 30. legiones? Philostr. de V. S. l. 1. Spartian. in Adriano. A. Gell. l. 12. c. 1. 14. c. 1. etc. Nic. Lloydius.

du FAUR Guido, vide Guido.

FAURINIACUM Villa Monasterio illustris, in qua Vulfus Patricius, iussu Theodorici, Burgundiae Regis occisus est, apud Fredegar. Locus est Comit. Burgundiae ad Lautanam, Lantaine, amniculum, non procul a Confluentibus, et Luxovio, vulgo Faverney, in dioecesi Vesontionensi. Primo Virginum, dein circa A. C. 1132. Monachorum Benedictinorum esse coepit. Est et Favernach, non procul a Friburgo Helv. opp. Item vicus inter Oscaram, et Ararim fluv. Favernay dictus. Hadr. Vales. Not. Gall.

FAUSTA [1] filia Maximiani Herculis Constantini uxor: mariti felicitatem Patris antetulit, qui illam non tam sociam, quam ut eius consilia expiscaretur, Constantino tradiderat. Mater Constantini, Constantii, et Constantis, ut et Constantinae, et Helenae. Crispi, ex Minervina, filii mariti sui, impuro amore incensa, cum castissimum iuvenem expugnare non posset, apud maritum, eum calumniata est. Hinc mirs Crispi: sed, paulo post, fraude detecta, mors Faustae, in balneo suffocatae. Zosim. l. 2. Hieron. in Lactant. Evagrius et Euseb. hic [orig: hÓc] falsitatis, et silentii notam merentur. Amm. Marcell. l. 14. A. U. C. 1082.

FAUSTA [2] proxime supreis D. Augusti annis, e plebe mulier, Hostiae duos mares totidemque feminas enixa, famem, quae secuta est, haud dubie portendit. Plin. l. 7. c. 3.

FAUSTIANUM vinum dicitur, quod in mediis collibus Falerni montis gignitur.

FAUSTINA [1] filia Antonini Pii, uxor Aurelii Antonini Phil. impudica. Quam cur non repudiaret, Maritus interrogatus, re pondit, Quia cum dote remittenda esset. Fassa illi amorem Gladiatoris cuiusdem, hausto huius sanguine, amoris quidem oblita est: Commodum tamen eadem [orig: e‚dem] nocte concepit, gladiatorios plane spiritus gerentem. Nihilominus, velut Numen quoddam, Fana arasque meruit, ut et festa Faustiniana dicta. Iul. Capitolin. in Anton. Phil. Ceterum illa, Iunioris cognomine ab avia distinguitur. Memoriam eius servat nummus, in cuius altera parte Templum Delphicum Apollinis, quinque columnis nixum conspicitur, cum lemmate, *d*e*l*f*w*n: apud Iac. Spon. Itin. Graeciae Part. 3. p. 172. et 182.

FAUSTINA [2] mater Antonini Pii. Item, uxor Constantii, post Eusebien, mater filiae cognom. quae nupsit Gratiano Imp. Amm. Marcell. l. 21. c. 6.

FAUSTINA [3] magni de sanguine Nervae, cum Sisinnio marito, viro illustri, a Clemente Ep. R. conversa. Circa A. C. 100. Platina in Clemente.

FAUSTINAE puellae alimentariae ab Antonino Caesare, in honorem Faustinae matris suae, institutae. Nic. Lloyd. Melius Faustiniaeae, de quibus sic Iul. Capitolin in Marco, Novas puellas Faustinianas instituit, in honorem uxoris mortuae. Vide supra ubi de Alimentariis pucllis.

FAUSTINIANUS Cos: cum Gallieno memoratur Trebellio in Gallienis, et in Fastis Siculis.

FAUSTINOPOLIS Cappadociae urbs in Ciliciae condinibus. Anton. Antea Halale vicus, in radicibus Tauri, qui Colonia effectus est a M. Antonino Imp. ac Faustinae uxoris eius, quae ibi obiit. nomine dictus.

FAUSTINUS [1] nomen 2. Romanorum Consulum.

FAUSTINUS [2] Diaconus, sec. 6. primo Ursicinum c. Damasum dein Luciferianos, sectatus. Flacillae, uxori Theodosii Mag. inscripsit libb. 7. c. Arianos et Macedonianos. Gennad. c. 16. Sirmondus edidit, A. C. 1650. tractatum Faustini et Marcellini, pro Ursicino ad Valentinian. et Valentem.

FAUSTINUS [3] Mensis apud Capitolin in Anton. Pio, Menses Septembrem ac Octobrem Antoninum, et Faustinum appellandos, decrevit Senatus, sed id Antoninus respuit. Vides Salmas. ad l.

FAUSTITAS Dea Romanorum, cui fetura, et proventus pecoris curae erat, cuius etiam gratia [orig: grati‚] Priapus invocatur, apud Virg. Ecl. 2. Meminit Horat. Carm. l. 4. Od. 5. v. 17.

Tutus bos etenim rura per ambulat:
Nutrit rura Ceres almaque Faustitas.

Alibi vero rara vox. Chabotius ad l. Vide et infra Felicia Tempora.

FAUSTULUS pastor, qui Romulum, et Remum ad Tyberim expositos invenit, Laurentiaeque uxoti suae educandos tradidit. Liv. l. 1. c. 4.

FAUSTUS [1] Aremorica [orig: Aremoric‚] Brito, Ep. Reiensis, eruditione, et virtute inclitus: Scripsit varia, Gennad. de Scr. Ill. c. 85. sed amissus liber de Spir. S. Item, de Gratia, et libero Arbitrio, c. Arianos et Macedonianos. Vide 2. 3. 4. Vol. Bibl. PP. Paris. Homiliae, Euseb. Emisseno tribui solitae, heic auctori debentur. A quibusdam errorum quorundam, de Gratia, et Praedestinatione accusatus, defenditur ab aliis, inprimis a Simone Bertel. Hist. Chronol. Epp. Reiensium p. 120. et seqq. Vide Sidon. Apollin. l. 9. ep. 3. et 9. v. Euchar. et c. Honor. Augustod. de Illusir. Eccl. lum. Isid. de Viris Ill. c. 14. Adon. Vienn. Chron. Baron. A. C. 490. Savoran. et Sirmond. notis ad Sidon. Apollin. T. 1. Conc. Gall. Barral. Chron. Larin. p. 52. et c. Gesner. Bibl. Voss. Hist. Pelag. et de Hist Lat. Moret.

FAUSTUS [2] Ep. Reiensis, misit Diaconorum unum, ad 5. Concil. Aurel. A. C. 549. Bertel. p. 149. Nomencl. praes. Reg. etc. Item


page 244, image: s0244a

Monachus Montis Cassini, discip. Benedicti, sub Phoca. Scripsit vitam Mauri Abbatis, Leo Ostiens. Cass. Chron. l. 1. c. 3. Sigeb. Cat. c. 32. Item Presbyter, auctor vitae S. Severini.

FAUSTUS [3] Quintilianus Senator tempore Iuliani Principis.

FAUSTUS [4] Quintillus Consularis Augur, sub Didio Iuliano, apud Spartian. Idem forte cum priore.

FAUSTUS [5] Sylla Cos. Sylvii Othonis collega, A. U. C. 804. Vide Sylla. Item Faustus Syllae Dictatoris fil. Alius Cos. cum Theodosio Aug. A. U. c. 1191.

FAUSTUS [6] Afer, haereticus Manichaeus, qui scripsit libros contra Orthodoxam fidem, quibus abunde respondit Augustinus.

FAUSTUS [7] Iohannes, vide Iohannes.

FAUTORES in Olympicis Ludis certantium memorantur passim. Ut enim ingenia hominum sunt, in huiusmodi spectaculis, Cursus [orig: CursŻs] praecipue, huic ille, alteri alter Fautor hortatorque aderat, oi( toi=s2 qe/ousi diakeleuo/ menoi, ut ait Plato in Phaedro. Quae studia, in hunc illumque prona, non solum eminebant in loco certaminis, sed, et antequam illo esset perventum, ut discimus ex Apollonio apud Philostrat. ubi morem hunc elegantissimis verbis describit. l. 5. quorum hic sensus est: Siquis athletam conspicatus animosum, ingemem membrorum proportione compactum, ad Olympiam per Arcadiam vadentem, propius ad illum accedat, eique animos addat, horteturque ut fortiter rem gerat; cum is e certamine victor redierit, tum demum vetet eum praeconis voce victorem proclamari, nec redimire caput oleastro, delir are bercle videatur, et alienis laboribus illudere: Ita etc. In ipso dein certamine, currentes laeto celeusmate excitabant, idque eo alacrius, quo propiores metae essent, uti docet Isocrat. Orat. de Evagora: *kai\ ga\r e)kei=noi parakeleu/ontai e)n toi=s2 gumnikoi=s2 a)gw=sin, tw=n drome/wn ou)toi=s2 a)poleleimme/nois2, a)lla\ toi=s2 peri\ th=s2 ni/khs2 a)gwnizome/nois2, Namque illi acclamant, in gymnicis ludis, cur soribus non ignavissimis; sed victoriae proximis etc. Vide quoque supra, Favere.

FAX an a faciendo lucem, an a Graeco fa/os2, lux? tenebris primum pellendis reperta, ad varios postmodum usus adhibita est. Et quidem Facibus adgubutus pleraque Graeciae mysteria peragebantur, ut quae noctu ut plurimum, et sininterdiu, in templis ab obscuritate venerationem conciliantibus Idolis suis, quippe quibus nullum plerunque, nisi ab ingressu, lumen, fierent, Unde celebres in Eleusiniis Sadris *dadou/xoi Faciferi, de quibus suo loco, nec non infra ubi de Metragyrtis. Indidem Actaeae faces, pro sacris Minervae, quibus illa Athenis culta, apud Pap. Stat. Theb. l. 2. v. 736.

Centum ibi virgineis votae Calydonides aris
Actaeas tibi rite faces, et ab arbore casta
Nectent putpureas niveo discrimine vittas etc.

Vide quoque supra, Diana, Dionysiaca saltatio, Encaenia; et infra Floralia. Eriam Fase sublata [orig: sublat‚] bellum publicatum, quam purso/n dixere [orig: dixÍre] Graeci, unde *porfo/roi, qui, tubis nondum repertis, in medium utrinque procedentes, facibus proiectis praelii signum dabant. Uti discimus ex Euripide Phaenissis v. 1387. ad quem locum vide Scholiasten vet. Unde Stat. Theb. l. 4. v. 5.

Prima manu rutilam de vertice Larissaeo
Ostendit Bellona facem etc.

Quo de more plura, apud Ioh. Passerat. Ioh. Meurs. ad Lycophronem, Calp. Barth. Animadvers. ad Stat. d. l. et supra ubi de Bello. Sed et postmodum faces in bello retentae, exurendis obsessorum turribus: quarum proin mentio apud eundem Stat. Theb. l. 10. v. 522.

--- pars ad fastigia missas
Exsultant haesisse faces: pars ima lacessunt
Scrutanturque cavas caeca [orig: caec‚] testudine turres.

Ubi faces, ignes fixiles exponit V. S. Eas descripserunt [orig: descripsÍrunt], et depinxerunt [orig: depinxÍrunt], qui Militiam vet. illustrarunt [orig: illustr‚runt], Lips. inprimis Poliorcet. l. 5. plurimaque id genus observare licet in Gestis Francorum in Palaestina, opere im perfecto a Iac. Bongarsio curato. Etiam ad stratagemata. Sic apud Liv. l. 7. c. 17. facibus ardentibus anguibusque praelatis Sacerdotes Tar quiniensium aciem Rom. turbavere [orig: turbavÍre], vide quoque l. 44. c. 33. facibus armatam multitudinem Illustrius longe exemplum habes in Gideonis historia sacra, Iudic. c. 7. v. 16. et seqq. In nuptiis porro faces praeferre Sponsae antiquissimi moris fuit, ut videre est apud Euripidem in Medea. Et quidem matrum id munus apud Graecos, uti docet Barthius ad Stat. Theb. l 6. v. 138.

Non hoc Argolidum caetu circumdata matrum.

et Adversar. l. 35. c. 8. Delrius item ad Senecam Octavia [orig: Octavi‚] Actu 1. ubi hanc in rem citat Euripidem in Iphigenia Aulidensi, Phaenissis, Troadibus. Apollonii insuper Scholiastem Argonaut l. 4. et Barbaros idem in usu habuisse addit. Aedilium apud Romanos, qui ex igne, in limine cum aqua posito, faces quinque accendebant, cereorum nomine appellatos, et ex spina arbore desumptas; cum aliae gentes ex picea pineave taeda illas caederent. Vide Iul. Caes. Scalig. Poet. l. 3. c. 100. et infra, ubi de Nuptiis. Addo hic [orig: hÓc] saltem singularem morem illas concutiendi, Barthio observatum ad Stat. l. 1. Sylv. 2.v. 4.

Demigrant Helicone Deae, quatiuntque novena
Lampade sollennem thalamis coeuntibus ignem.

Vide quoque Val. Flacc. l. 8. Ovid, Ep. Phyllidis, Catull. Senec. Oedipo Actu 2. v. 500.

Concutit tedas geminus Cupido.

Item nomen huiusmodi facem gerentis, ex Petron. Edit. Gonsalis


image: s0244b

de Salas. p. 13. Edit. Boschii c. 24. qui de Psyches agens nuptiis, Embasicoeten vocat, Graeco nomine: Iam Psychae puellae caput involver at flammeolo, iam Embasicoetas pr aeferebat facem. His vero facibus Pronubam ademptas sponsae virginales vittas urendas implicuisse, et matronalibus eam induisse notat Farnab ad Phaenissas Senecae v. 507. Nec funeribus suae defuere [orig: defuÍre], in quibus faces, quibus pyrae incenderentur, aliunde, et nominatim ex rogo quopiam, rapi mos erat. Stat. iterum Theb. l. 4. v. 468.

--- - nec rapidas cunctatur frondibus atris
Subiectare faces ---

Etiam faces in exsequiis praelatae, quas similiter concuti solitas, discimus ex Ovid. Ep. 2. Heroid. Phyllis Demophoonti v. 119.

Affuit Alecto brevibus torquata colubris,
Suntque sepulchrali lumina mota face.

Qua de re vide hic [orig: hÓc], ubi de Cadaverum cura, Defunctis, Funere, Mortuis, alibique passim: plura vero de Facibus, in vocibus Lampas, Taeda, item ubi de Cereis. De vulgari usu, ut verbum adiciam, Adversitores apud Romanos dicti sunt servi, qui domino foris cenanti, cum facibus, adversum ibant officii, et tutelae gratia [orig: grati‚]: quibus non dissimiles, qui praecincti lumbos et lychnos ferentes, dominum a cena revertentem domi praestolabantur, indigitati Lucae c. 12. v. 35. Sic Duillium ad funalem cereum, domum reverti solitum, refert Val. Max. l. 3. c. 6. Idem laternam praelatam M. Antonio, habet l. 6. c. 8. Et Iuv. de hoc ritu l. 1. Sat. 3. v. 282.

--- - Sed quamvis improbus annis,
Atque mero fervens, cavet hunc, quem coccina laena
Vitari iubet, et comitum longissimus ordo:
Multum praeterea flammarum, et aenea [orig: aÍnea] lampas.

Vide Pignor. de Servis, et infra ubi de Iter facientibus nocturno tempore, quorum faces gra/bia Graecis. Nec omittendus mos inspicandi Faces, Virg. memoratus Geog. l. 1. v. 292.

--- - ferroque faces inspicat acuto:

quod incidere idem vocat Ecl. 8. v. 29.

Mopse novas incido faces: tibi ducitur uxor.

Nempe in multas aristas concidebantur instar spicae, habebantque lignum minutatim in tenues longasque astulas concisum, ut facilius ignem conciperent: spicatae saces hinc Gratio,

Spicatasque faces ferre ad nemora alta Dianae:

quem versum explicat Salmas. ad Solin. p. 1063. etc.

FAXO Comica locuio: a Virg. Heroicae Poesi illata, Aen. l. 9. v. 154.

Haud sibi cum Danais rem faxo, aut pube Pelasga [orig: Pelasg‚]
Esse putet, decimum quos distulit Hector in annum.

Et eius imitatione a Val. Flacco Argon. l. 7. v. 177.

--- --- iam soedera faxo

Aesonii petat ipsa viri, metuatque morari. Pap. Stat. Theb. l. 5. v. 658.

--- faxo omnis fabula Lemni
Et pater, et tumidae generis mendacia sacri
Exciderint ---

Serv. faciam, confirmabo, et est a)rxai+smo/s2. Promissivum modum in eo verbo agnoscit Phocas Gramm. Faxo faxis, Donat. et Cledon. Casp. Barth, Animadvers. ad Stat. d. l.

FAYUS Iacobus vide Iacobus.

FAZELLUS Thomas vide Thomas.

FE in notis antiquorum Fundaverunt [orig: FundavÍrunt], vel Fortem, vel Familiae, F. E. Filius eius. FEA. femina. FEB. Februarius, significat etc. Gouldm.

FEAE Germanis Albae, Alvinnen, Belgis Witte-Urowen, spectra erant forma [orig: form‚], et habit ufe minarum apparentia, ad arborem, quae hinc Fearum arbor dicta est, et fontem, prope vicum Dompre, in Lotharingia. Cum hisce commercii ac familiaritatis olim accusata Iohanna Darcia, Puellae Aurelianensis nomine in Gallia celebris. respondit S. Catharinam, et Margaretam, quevas saepe vidisset, et tetigisset, dum fuisset in carcere, esse cum quibus fuisset loquuta: et quod terram seu pavimentum deosculata fuisset, per quod illae transiissent, et quod consilium ab illis acciperet super omnibus responsis suis. Quod ad arborem Fearum, et apud fontem prope vicum praedictum locuta fuisset cum his Sanctibus, non cum Feis: et quod iam ab Anno Aetatis 13. cum iis coepisset loqui. Addebat, sibi quidem saepe imputatum fuisse in Lotharingia, quod loqueretur cum Feis: negabat tamen unquam factum, aut illas unquam sibi visas, quod sciret. Interim fatebatur, feminam quandam susceptricem suam iactare solitam, Feas sibi visas ad Fearum (sc. arborem) ita dictam, in vico paterno, in Lotharingia. Vide Paschas. Disquisit. Gallic. seu Recherches de la France l. 6. c. 5. p. 461. et supra in voce Draius, it. Fadus.

FEBIANA Castra Phoebiana vel Phaeniana, Ptol. Bebenhausen, opp. Sueviae, inter Ulmam, et Cau-Bureniam, 3. leuc.

FEBRIS Dea culta est a veteribus, ne noceret. Cic. de nat. l. 3. de leg. l. 2. Val. Max. l. 2. c. 5. Febrim ad minus [orig: minŻs] nocendum templis colebant, quorum unum adhuc in Palatio, alterum in arce Marianorum, tertium in summa parte vici Longi, in eaque remedia, quae corporibus aegrotorum innexa fuerant, deferebantur. Et quidem de tempol eius Palatino, Aelian. l. 12. c. 11. *(/oti *(rwmai=oi, inquit, u(po\ tw=| lo/fw| tw=|.


image: s0245a

pallanti/w| puretou= kai\ new/n kai\ bwmo\n i(dru/rsanto. Ubi pureto\n hoc idolum vocat, sicut pureth\n Clemens Protrept, Diva, Sancta, Magna, appellatur in vet. Inscr. FEBRI. DIVAE. FEBRI. SANCTAE. FEBRI. MAGNAE. CAMILLA. AMATA. PRO. FILIO. MALE. AFFECTO. Vide librum Inscr. p. 97.

FEBRUA [1] Dea apud autiquos, quae mulierum menstruis praeerat, dicta a Februis i. e. purgationibus, quod feminas post partum secundis exeuntibus purgare putaretur.

FEBRUA [2] Dea pugationum, et sacra erant, quae Romani Diis Manibus placandis faciebant mense Februario. Ovid. l. 2. Fast. Initio.

Februa Romani dexere [orig: dexÍre] Piamina patres.

Ibid. v. 4.

Quis veteri lingna Februa nomen erar.

Ibid. v. 9.

Ipse ego Flaminia poscentem Februa vidi:

Hinc Pluto Februus, Matrob. Sat. l. 1. c. 78. Vide paulo post.

FEBRUARIUS mensis a Numa additus, cum Romulus eum praeteriisset, a Februo Lustrationum potente cui a Numa dicatus est, nomen accepit. Lustrari autem eo mense civitatem mos erat, et iusta Diis manibus solvi, Macrob. Sat. l. 1. c. 13. Doeo sic Festus: Februarius mensis dictus; quod tum, i. e. extremo mense anni populus februaretur, i. e. lusiraretur: vel a Iunone februata, quod ipsi eo mense sacra fiebant, eiusque sacra erant Lupercalia, quo die mulieres Februabantur a Lupercis amiculo Iunonis, i. e. pelle caprina [orig: caprin‚], quam ob causamis quoque dies februatus appellabatur. Cui assentiuntur Censorin. Plutarch. et Ovid. quorum hic etiam docet, apud priscos hunc mensem fuisse ultimum, et praecessisse Ianuarium: a Decemviris autem legum scribendarum primum institutum, ut post mensem Ianuarium collocaretur. Ita enim ille Fast. l. 2. v. 47. et seqq.

Sed tamen (antiqui ne nescius ordinis erres)
Primus, ut set, Iani mensis et ante fuit.
Qui sequitur Ianum, veteris fuit ultimus anni
Tu quoque sacrorum Termine finis eras.
Primus erat Iani mensis, quia ianua prima est,
Qui sacer est imis Manibus, imus erat.
Postmodo creduntur spatio distantia longo
Tempora bis quini continuasse viri.

Dies habet ab ultima Numae constitutione viginti octo; quod Numam eo fecisse Macrob. docet, ut cum reliqui mensesimparem haberent dierum numerum, huic mensi pari dierum numero tributo, universa putatio totius anni impar fieret, tum, quod Deo infero, cui hic mensis sacer erat, diminutio, et par numerus (qui impare ignobilior) conveniret, Proin nec Iul. Caesar, cum annum aliter ordinaret, aliquotque diebus adiectis augeret, ullum huic mensi diem addidisse legitur. Idem mensis intercalationi destinatus erat, ut docet Ioh Rosin. Antiqq. Rom. l. 4. c. 1. totusque attributus fuit Legationibus exterarum gentium audiendis. Atheniensibus dictus est Anthesterion, Hcbraeis Chebeth et Adar. Vide Rosin. praefat. L. eodem c. 6. Franc. Rossaeum Archaelogiae Att. l. 2. c. 10. Thom. Godqin. de ritib. Hebr. l. 3. c. 1. et infra Mensis.

Festi apud Rom. dies mensis Februarii.

Kalendae eius, ut et omnium mensium, in tutesa Iunonis fuere [orig: fuÍre]. Iis festum erat dedicationis templi Iunonis Sospitae: Item luci Asyli: Eodem die rem divinam faciebant in aede Vestae, et aede Iovis Tonantis. V. dies, seu Nonae, in Augusti, qui Pater patriae hoc die appellatus est, memoriam celebris erat. Idibus, rursum ovis Idulis, uti in Ianuario, mactabatur. Iisdem feriae quoque Fauni erant. Idem dies ater sive religiosus erat, ob caedem FAbiorum. XV. Febr. seu XV. Kal. Martii, Lupercalia celebrabantur. XVII. die, seu XIII. Kal. Martii. Quirinalia erant: Item Feriae Stultorum, ac Fornacalia. XXI. die seu IX. Kal. Martii Feralia vigebant, quibus Deae Mutae sacrificare mos erat. Eodem die, nubere, aut Diis superis sacrum facere religiosum erat. XXII. die seu VIII. Kal. Martii, Terminalia celebrabantur; quam ob causam, vide Varronem. XXIV. die seu VI. Kal. Martii, Regifugium erat, i. e. sacrum in Tarquinii Roma [orig: Rom‚] fugientis memoriam institutum. Cu. ius meminit Auson. in Ecl. de feriis Romanis. XXVII. die, qui est III. Kal. Martii, Equiria habebantur, ab equorum cursu, teste Varrone, dicta. pridie Kalendis Martii, qui est XXIX. seu ultimus Februarii Tarquinios tyrannos praelio superatos a Romanis esse, tradunt nonnulli. Apud Athenienses, huius mensis die XII. incipiebant *)anqesth/ria, in Bacchi honorem, quae festivitas triduum duravit: eodem mense Dionysia in Limnis, mega/la et a)rxaio/tera dicta, vigebant. Die XIII. Ludi agebantur, qui tertio Anno Olympiadis 93. Callia [orig: Calli‚] Archonte initium sumpsere [orig: sumpsÍre]. Vide Donat. in Terent. p. 289. et Ulpian. in Demosth. p. 184. In Romana Ecclesia eocem Mense Festum Purisicationis, Candelaria dictum, celebratur, in quo in honorem B. Virginis fieri, quod ab Ethnicis in honorem Deae Februae, docet Gerson de Direct. cordis Part. 3. Consid. 21. Unde et Baron. abolitis Lupercalibus Romae, hanc sollennitatem introductam esse, censet Martyrol. ad 2. Februar. Vide supra.

FEBRUATA Iuno quae et Februalis, et Februa seu Februla


page 245, image: s0245b

nuncupatur: dicta est quod illi mense Februario sacra fiebant, cuius feriae Lupercalia sunt. Alex. ab Alex. 1. 4. c. 12.

FEBRULIS inter Iunonis cognomina, apud Arnob. l. 3.

FEDERICUS II. Imp. rom. fil. suum Henricum peremit in carcere, quod suspicaretur eum favere Gregorio Pontifici, quo cum bellum ipse susceperat. Vide Fridericus.

FEFINUS Lacus in Helvetia.

FEL Neptuno dicatum olim, et Iunonis potentiae, ut habet MS. Codex Plin. cum impressi habeant, et humoris potentiae, l. II. c 37. ubi multis de eo agit. In Extispicina diligenter attendebatur, et, si magnum esset, fortunata omnia feliciaque promittebat: uti et, si geminum, quod divo Angusto, quo die apud Actium vicit, contigisse; legas ibidem. Sic idem Arato sacrificanti cum accidisset, Arspex, reconciliatum iri civium dissensiones, vaticinatus, verissimo eventu legitur, qua de re vide Alex. ab Alexandro genial. Dier. l. 4. c. 25. et aliquid apud Delrium ad illud Senecae Oedipo Act. 2. v. 358.

Et felle nigro tabidum spumat iecur.

At fel nuptialis hostiae, circum aram proici solitum est, cum ceterae partes adolerentur: quod in omen futurae inter coniuges tranquillitatis factum esse, docet Iul. Caes. Scalig Poet. l. 3. c. 100. etc.

FELDKIRCHIA urbec. Tirolensis tractus, caput Comit. cognom. ad Illum fluv. qui paulo infra in Rhenum cadit, in confin. Helvetiorum, sub Austriacis. 2. leuc. ab Abbatiscella in Ort. media inter Curtam ad Austr. et lacum Brigantinum ad Bor.

FELGINAS Tuticanus Gallus Eques Rom. a Pompeio ad Dyrrhachium caesus. Caes. l. 3. Civil. c. 14.

FELICES [1] quinam dicti olim, vide Dii.

FELICES [2] Arbores festo fructiferae, sicut infrugiferae infelices, dictae sunt, ex Catone. In specie felices Macrob. Sat. l. 2. c. 16. esse putantur, quercus, aesculus, ilex, suber, fagus, corylus, sorbus, ficus alba, pirus, malus, vitis, prunus, cornus, lotus, Horat. Epod. Od. 2. V. XI.

Inutilesque falce ramosos amputans
Feliciores inserit.

Pap. Stat. l. 3. Sylv. 2. v. 140. In Propemptio. Metii Celeris,

--- ubi germine primum
Candida felices sudant opobalsama virgae

Ad huiusmodi arbores, A. Gell. l. 10. c. 15. unguium Dialis, et capilli seg mina subter arborem felicem terra [orig: terr‚] operiuntur, apud Rom. flaminica quoque Dialis in rica [orig: ric‚] surculum de arbore feliei habebat. Ex iisdem desumebantur faces Nuptiales, et Caducatorum supplicia. Vide de iis infra, ubi de Spina alba: de hisce sic Festus, Supplicia sunt, quae caduceatores portant; ea sumebantur ex verbena felicis arboris, nec enim ex alia --- fas erat: et plura hanc in rem, apud Ioh. Meurs Comm. in Lycophronem p. 295. De infelicibus vero dicemus infra. Uti autem arbores felices, quae fecundae, sic hydram felicihus vulneribus renaescentem, dixit Minut. Octav. etc.

FELICIA Tempora in nummis quibusdam Latinorum, EYTYXELC KAIPOI Graece, in nummo Commodi Imp. a Laodicensi bus cuso; in cuius altera parte quatuor iuvenes, totidem anni tempora symbolo quisque suo denotantes, cum verbis praefatis infra, et in circuitu hisce, *l*a*o*d*i*k*e*w*n *n*e*w*k*o*r*w*n, adscriptis. Quo emblemate felicicitatem suam, sub imperio Commodi, (de quo vide suo loco) adulatorie significare voluerunt [orig: voluÍrunt] Laodicenses, Quemadmodum in alio nummo Nicaeenses idem testati sunt, in cuius postica patte Inscr. haec, corona inclusa, legitur: *b*a*s*i*l*e*u*o*n*t*o*s *k*o*m*o*d*o*z *k*o*s*m*o*s *e*u*t*u*x*e*i *n*i*k*a*i*e*w*n. Gestat autem praefatorum iuvenum unus clathum floribus, utraque manu supra caput elatum; alter elata [orig: elat‚] dextra [orig: dextr‚] falcem messoriam ostentat; terrius sinistra [orig: sinistr‚] manuitidem elata [orig: elat‚] clathum sustinet frugibus plenum, dextera [orig: dexter‚] vero assilienti cani blauditur: atque hi tres nudi sunt. quartus vestitus est, et leporem venatione captum sinistra [orig: sinistr‚] suspendit etc. ut videre est apud Iac. Spon. Itin. Tom. 3. p. 186. Graeci aliter una voce *eu)eti/an dixere [orig: dixÍre], de qua vide supra ubi de Annona Dea: Latini Faustitatem, item Felicitatem, de cuius corona vide C. Paschal. Coron. l. 7. c. 7.

FELICIANUS Arianus, primo rationibus, dein demum Scripturae testimoniis religionis controversias confitmari voluit. Refutatus, ab Augustino, l. de Unitate im Trinitate, c. 18.

FELICIS [1] Lacus seu Lacus felix, pag. Austr. sup. nunc Walsee, prope Danubium fluv. 5. mill. Germ. infra Lintium in Ort. Viennam versus. Forsan mel. Loeus Felix, Baudr.

FELICIS [2] Lacus in Norico, lacus Austriae, inter Salisburgum et Lentium, ex quo Drahonus fluv. exit. Lazio gemundersee, seu Draunsee. Simlero Nidern Vaulsee. Ferrar.

FELICISSIMUS Presbyter Carthag. contra Cyprianum schismatis, in Africa auctor. Huivis enim electioni primo se opposuit, dein cum persecutionis tempore in tutum hic se recepisset, cum quinque aliis suae factionis, Ethnicis Magistratibus iunctus, Orthodoxos persecutus est. Dein, frustra dissidium, inter Cyprianum, et Confessores, qui nimis faciles erant, in venia Libellaticis, apertae apostasias teis danda, machinatus, secessit palam. in clivo quodam, extra urbem, suis congregatis, fulmine excommunicationis in reliquos vibrato. Hinc et Novatinanis et Donatistis secedendi occasio. Interea, Privatus, Synodo quadam Africae non recptus, cum quinque aliis Epp. Apostasiae reis, Fortunatum Cypriano surrogavit. Felicissimus mox ad Conelium, Ep. R. deputatus, frusta fuit. Docuit, omnes peccatores, citra ullam paenitentiam, recipiendos esse. Cyprian. Ep. 38. 39. 40. et 55. Baron. A. C. 254. 255. et


page 246, image: s0246a

258. Item, discip. Priscilliani, a Maximino Imp. occisus. Sulpic Seu. Hist. sacr. l. 2.

FELICITAS [1] ab antiquis Dea existimata est. Plin. l. 34. c. 8. et l. 36. c. 5. Videmus aliquando Felicitatis effigiem et praecipue in Iuliae Mammaeae Aug. numismatibus. In eius tergo femina est, in solio sedens, dextera [orig: dexter‚] caduceum, sinistra [orig: sinistr‚] grande cornucopiae tenens cum hac inscriptione, Felicitas publica. Huic Lucullus templum dicavit, et aliud a Caesare inchoatum Lepidus absolvit. Vide Dion. l. 44. August. de Civit. Dei l. 4. c. 18. Balduin. Iconol. Girald. Synt. I.

FELICITAS [2] Romana mulier, quae filios pro religione Christiana sub Antonino mori laeta conspexit. Item dea, quam Romani venerabantur. August. De Civ. Dei. Videsupra.

FELICITER sollennis fuit apud Romanos acclamationis formula, qua [orig: qu‚] maxime quidem ad Duces, et Impp. sed tamen nonnumquam ad alios quosvis, quibus bene vellem, utebantur. Suet. Domit. c. 13. Acclamari etiam in Amphitheatro epulari die liebenter audivit. Domino et Dominae feliciter. Guntherus de Romanis, Fridericum Aenobarbum excipientibus l. 4. Ligur.

Omnibus egregie laetis totaque caterva [orig: caterv‚]
Acclamante viro faustum, Feliciter, omen.

Similiter de Demetrio Phalereo, qui Athenas occupaverat, Phaedr. l. 5. fab. I. v. 3.

Ut mos est vulgi, passim, et certatim ruunt,
Feliciter subclamant ipsi Principes.

In nuptiarum sollennitate inprimis usitata. Unde Iuv. l. I. Sat. 2. v. 119.

Signatae tabulae dictum Feliciter ingens,
Cena sedet.

Et quod de Domitiano supra diximus, in reducta post divortium uxore, acclamatum fuit. Thom. tamen Dempster. vocem hanc non in nuptiis, sed in sponsalibus fuisse sollennem contendit, probatque ex modo laudaro Iuv. Ubi ait, recte Feliciter: Talis enim erat acclamatio faustior, qua [orig: qu‚] bona quaeque, auspicatiorem imprimis contractus initi eventum precabantur, Paral. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom. l. 5. c. 37. Eandem vocem soliti sunt Vett. in fine librorum adscribere, significare volentes, ad finemperventum esse. Hieronymus ad Marcellam, Solemus completis opusculis, ad distinctionem rei alterius sequentis, medium interponere, explicit, aut Feliciter, aut aliquid eiusmodi. Completo sc. libro, vocem hand subiciebant Vett. ac statim scriptionem continuabant; quo modo saepe antiquis in membranis invenias diversos libros, interdum etiam auctorem diversorum opera, sine ullo spatio continuata, istiusmodi saltem distinctione interposita [orig: interposit‚]. Librarii vero vocem illam modo appingere consuevere [orig: consuevÍre], fini prioris libri, modo sequentis initio. Sic apud Historiae Aug. Scriptores, Divus Claudius. Feliciter. Antoninus Pius. Feliciter etc. Vide Cl. Salmas. ad Trebell Pollion. in Claud. Lamprid. item in Commodo l. 6. ß. 4. Cod. Theodos. de Colat. Vonor. et supra in voce Explicit uti de eadem voce, ut et vocibus Felicia et Felicissima, in Impp. nummis saepe occurrentbus, infra ubi de Votivis nummis.

FELICULA virgeo ingenua, quae cum nullis tormentis aut pollicitationibus a Christiana religione diverti poliet, iussu Flacci Comitis in latrinas detrusa est, et ibidem mori coacta.

FELIGINATES Umbriae pop. Plin. l. 3. c. 14.

FELINUM Urbs Livoniae, ad Felam fluv. in Estonia prov. cum castro, ubi proditus a suis A. C. 1560. Gul. Furstenbergius, Ord. Tent, Mag. Sub Rege nunc Sueciae. 14. leucis a Revalia in Austr. 15. a Pernavia.

FELINUS Sandeus vel Sanderus IC. Ferrar. dein Ep. Lucensis, sub initium saeculi praeteriti. Scripsit epitomen hist. Alphonsi Arragoniae Regis seu syllogen ex Ottone Frising. Antonino, Pio II. Blondo, Poggio, Palatina etc. Marq. Freherus edidit. Voss. de Hist. Lat.

FELIS Aegyptiis inter Numina fuit, ut refert Herod. Euterpe, qui addit, mortuam domi saliri consuevisse, atque ita Bubastim deserri, ut sacra in Urbe sepeliretur. De cultura quoque testis Cic. de LL. l. 1. et de Nat. Deor. l. 1. ac 5. Tuscul. Quaest. Sed hac de re plura diximus iam supra, in voce Aelurus, hoc enim Graecum feli nomen est, item ubi de Aurea fele. Ceterum, in Sinis, prov. Pakinga feles habet omnino albas, longioribus pilis, protensisque auticulis, quae canum Melitensium habentur loco, matronarumque sunt delitiae: at mures minime capiunt, forte quia delicate nimis nutriuntur. Haud tamen desunt aliae, murium egregiae venatrices, licet minus laute habitae, eoque forte meliores, Auctor Anonymus Sinae et Eur. c. 40. At feles generosi, ait Scalig. si famelici sint, languent atque ad praedam sunt ignaviores: nitidiores, animi gratia [orig: grati‚] venantur. Uti canes leporarii nobiles dominis, non sibi, capiunt feras, Poet. l. 2. c. 51. Idem Exercit. 217 s. 9. in malabarica regione, Feles esse agrestes, in arboribus agentes, tantae velocitatis, ut potius saltu valeant, qui et volatus habeat speciem: nam pedes cruraque, non attingentes terram agitare in aere, ut per eum currere videantur, refert. Plura de hoc animali, vide apud Plin. l. XI. c. 37. alibique passim, Ger. Ioh. Voss de Idolol. l. 3. c. 63. Alios: de Felibus inprimis silvestribus, Sam. Bochart. Hierozoici Parte prior l. III. c. 14. uti de iure circa eas in Anglia olim, infra in voce Utlagati. de Fele domestica Alexandri VII. Pontif. Philomati Musas Iuven. de Zibettica, infra in voce Zibetta; de selineis oculis, Salmas. ad Solin. p. 190. nec non hic [orig: hÓc] in voce Cattae Cattus, Glaucopis, item Mechlempe, Murilegus: uti de monte Cananeae a felibus denominato in voce Senir. Addo saltem, Felem ex argento erectam (Gall. effraye ) in campo nigro, scutarium esse symbolum familiae. Au Chat du Plessis Breton: duas autem ex eodem


image: s0246b

metallo gradientes in area caerulea, fam. Lachetardie apud C. Segoring. Mercure Aymorial. p. 128.

FELISIUS Matthias, vide Matthias.

FELIX [1] I. Roma [orig: Rom‚] oriundus, Constantii fil. Ep. Rom. post Dionys. A. C. 270. scripsit ad Maximum Alexandrinum, contra Sabellium, et Paulum Samosatenum. Obiit martyr, A. C. 275. Euseb. Hist. l. 7. c. 26. Anastas. de Rom. Pont. Successit Eutychianus.

FELIX [2] II. in locum Liberii, in exilium missi, ab Arianis surrogatus, praeparato ad inaugurationem eius, iussu Constantii, vice templi, Palatio, ubi tres Praesules haeretici manus ei imposuerunt [orig: imposuÍrunt] De illo vide Socrat. l. 2. Sozom. l. 4. Theodoret. l. 2. Athenas. Ep. ad Sol. Hieron. de Script. in Acac. Sedit Ann. 1. mens. 3. In Commun. Romana, contra quam Augustinus, et Optatus Milevitanus sentiunt, ut Sanctus et Martyr, colitur. Baron. A. C. 335 et 357 Morerius. Eius successor Damasus fuit.

FELIX [3] III. Proavus Gregorii Mag. successit Simplicio A. C. 483. fil. Felicis Sacerdotis. Edictum Zenonis de Unione reiecit. P. Fullonem, P. Mongum, et Acacium excommunicavit: qui proin nomen eius e Dyptichis Eccles. erasit, et in Orthodoxos Praesules irritatus persecutionem excitavit. Synodum, ad reconciliandos illos, qui tempore Vandalicae persecut. ab Arianis erant rebaptizati, habuit. Obiit A. C. 492. sedis 9. Gregor. homil. 38. in Evang. et l. 4. dial. c. 16. Evagr. Niceph. Liberatus, Sigebertus, Ciacconius etc. Eum Gelasius excepit.

FELIX [4] IV. e Samnitibus oriundus, fil. Castorii, successit Iohanni I. Theodorici auctoritate. Apud Athalaricum, de gothorum persecutione conquestus, libertatem Ecclesiae impertavit. Obiit A. C. 530. sedis 4. Ei successit Bonifacius II.

FELIX [5] V. uxoratus, post Eugenium IV. definiente Concilio Basil Non solum uxorem qui habuit, sed et qui habebat, assumi posse. Sess. 34. Morn. in Myster. p. 1248. Cessit Nicolao V. Vide Amadeus.

FELIX [6] cognom Sullae. Plin. l. 7. c. 43. Unus hominum ad hoc aevi Felicis sibi eognomen asseruit, L. Sulla, civili nempe sanguine ac patriae oppugnatione adoptatum: et quibus felicitatis inductus argumentis? quod proscribere tot milia civium, ac trucidare potuisset. Graece *)epafrodi/tos2 ita enim in literis, quas ad Graecos dabat, pro illo cognomine Latino, seses inscribebat Sulla, uti diximus supra in voce Epaphroditus.

FELIX [7] nomen duorum Consulum: Unius cum Tauro A. U. C. 1181. alterius cum Secundino, A. U. C. 1265.

FELIX [8] Iudaeae, Samariae quoque, Galilaeae, et reg. trans Iordanem dictae, praefectus, Claudii Caesaris libertus, Pallantis frater, uxorem duxit Drusillam, antonii Trimviri neptem, qua [orig: qu‚] mortua [orig: mortu‚] duxit filiam Regis Agrippae, quae et ipsa Drusilla vocabatur, cuius mentionem facit B. Lucas Act. 24. v. 22. et 27. Denique aliam quandam Heroinam duxit, ut indicat Suet. Tib. claud. c. 28. Trium Reginarum maritum illum appellans. Ioseph. Antiqq. 1. 20. c. 14. Tacito Ann. l. 12. c. 54. vocatur M. Antonius Felix. De huius avar itia, et factione cum Venitidio, qua [orig: qu‚], gliscente parnicie, arsisset bello provincia, ni Quadratus Syriae rector subvenisset, item quatenus ad alia, vide Actor c. 24. v. 25. ubi, contione Pauli de Castitate et ultimo iudicto, tertius legitur. Euseb. l. 1. c. 20. Ioseph. Antiqq. l. 20. c. 5. 6. et 9.

FELIX [9] Praetorianis cohortibus praefectus, apud Capitolin. in Gordianis: ubi Felicio mavult Salmas. quod nomen non infrequens est in vett. monumentorum Inscriptionibus.

FELIX [10] cognomen Opilii Macrini, qui, quum Senatus eum Pium ac Felicem nuncupasset, Felicis nomen recepit, Pii habere noluit. Unde in eum Epigramma illatum Graeci cuiusdam Poetae videtur extare, quod Latine hac sententia [orig: sententi‚] continetur,

Histroio iam senior turpis, gravis, asper, iniquus,
Impius, et felix sic simul esse cupit.
Ut nolit pius esse, velit tamen esse bcatus;
Quod natura negat, nec recipit ratio.
Nam pius et felix poter at dici atque videri,
Cui imperium infelix est, erit ille sibi.

Apud Iul. Capitolin. in Vita Macrini, ubi et versus habes, quibus huic Epigrammati respondit.

FELIX [11] Ep. Urgellensis, Elipando iunctus, sub finem 8. sec. incrustavit errores Nestorii, Iesum Christum non nisi per adoptionem DEI Filium esse asserens: Gallis et Germanis seducendis intentus, dum alter Astures, et Gallaecos pervagaretur. Condemnatus Conc. Francofurtano, A. C. 794. Sigebert. A. C. 793. Fevardent. app. ad Cast. Vide Christ. haer. 3. Ionas, Ep. Aurel. in opere c. Claudium Taur. etc.

FELIX [12] Crolandus Benedictinus Anglus, Rhetor, et Poeta, sec. 8. Vitam S Guthlaci, aliaque scripsit. Moret.

FELIX [13] Fabri Iacobinus, auctor Itinerarii, sec. 15. Voss. de Hist. Lat. l. 3. c. 6.

FELIX [14] Iulia vide Iulia.

FELIX [15] Malleolus Cantor Ecclesiae tigutinae, celebris, sec 15. Coccius, Cat. A. C. 1450.

FELIX [16] Manilius auctor vitae S. Gebhardi, primi Ep. Constant. Canis. ant. lect. t. 6.

FELIX [17] Petantius sec, 15. auctor Genealogiae Turciae. Item, quibus itineribus Turcae aggrediendi? Ad Vladislaum, Hung. et Bohem. Regem Cuspinian. de Turc. Orig. Voss. de Hist. Lat. p. 607.

FELIX [18] Platerus Thomae fil. Medicus Basiliensis celeberrimus. Item, Felicis, ex Thoma fratre, nepos, itidem Medicus inclitus:


image: s0247a

sub finem saeculi praeteriti, usque ad nostram memoriam, floruerunt [orig: floruÍrunt]: Scriptis celebres. Vide quoque in voce Platerus.

FELIX [19] Rullatus auriga nobilis.

FELIX [20] Valesius ex Francia Familia, cum Ioh. de Matha, solitudinis socio, Erdemita: Patriarchae ord. Trinitatis, et redemptionis captivorum, ab Innocentio III. approbati. Vide Iohannes de Matha, et Trinitatis ordo.

FELLENIUS Deus Aquileiensium tutelaris, ac praeses.

FELONIA quibusdam a Gr. fh/lein, decipere, illudere, quod a fh/lhc, progresso, quod haec ficus species maturitatem prae se fert, cum nihil sit minus: Aliis a Germ. Fehlen, vel Fallen, delinquere, errare, cadere: ut sic Felonia idem sit, quod delictum, vel error vasalli: vel culpae genus, ob quod feudum cadet in manus domini. Primum enim audita vox est, inter dominum, et vasallum, certe de levibus interdum iniuriis dicta: Angli vero non intelligunt, nisi inter Regem et subditum, in criminibus quidem gravissimis, quae vitae dispendio luuntur, adeo que apud illos post laesae Maiestatis crimen, gravissimum est, pretio feudi, i. e. totius hereditatis, fortunarum omnium, ipsiusque vitae plectendum. In quibusdam tamen Feloniis, ex pessimo genere non exsistentibus, mortis iudicium effugiebant, olim rei literariae periti, si legentes clericos se profiterentur. Felonum bona rex solus percipit: etiam praedia, quae pura tenentur hereditate de semetipso. Quae de aliis, in annum solum, et diem, redditque deinceps domino Feudi, sed vastata, ut loquuntur, interea, i. e. silvis et arboribus: Quam praerogativam Forenses Annum, Diem, et Vastum nuncupant. Species Feloniae complures sunt, de quibus vide Spelmannum Gloss. Archaeol. Ubi vocabulum hoc deducit a Saxonico Fee, quod est pecunia, per translationem stipendium, hereditas, etiam beneficium vasalli, inde Feudum nuncupatum: et Germ. Lon, pretium, ut Felonia sit crimen, quod pretio Feudi, i. e. amissione beneficii et hereditatis vindicatur.

FELPA vide infra Serica vestis.

FELSINA urbs Italiae, postea Bononia appellata. Plin. l. 3. c. 15. Et Galliae togatae urbs, quae nunc Bologna dicitur, et nobili Academia [orig: Academi‚] celebris est.

FELSINUS Tuscorum Rex, regn. Ann. 33.

FELTRIA Urbs al. Venetiae, nunc Marchiae Tarvisinae, ad Asonem amnem, qui paulo infra in Anaxum cadit. Venetis subest. 10. mill. a confin. dit. Tridentinae in Ort. 50. a Venetiis in Circ. Ep. sub Patriarcha Aquileiensi.

FELTRINA Rhaetiae urbs. Anton.

FELTRUM vide Filtrum.

FEMELLA Amatriciana mulier constantissima, quae quum intellexisset, filium demisso nimis animo ad supplicium trahi, eidem occurrens iussit, et exuto periculi metu, caelum, et Solem suspiceret, quod cum fecisset, An, inquit, ignoras fili, te confestim in arces illas emigraturum?

FEMERA Ins. parva Daniae, in mari Baltico in ora littorali Holsatiae et Wagriae prov. a qua 4. mill. abest. Fimeria etiam, quod vide.

FEMINA vide infra Femina.

FEMINALIA Suet. dicuntur semorum indumenta: quae Vulgatus Bibliorum Interpres Femoralia, idem, ut et S Benedictus aliique Scriptores Ecclesiastici Succinctoria, et Campestria, M. Tullius Subligacula appellat. Quamquam haec posteriora vocabula proprie sumpta, breviora verendorum tegmina significant: ut observavit post alios Iac. Pontan. in Ovid. l. 5. Trist. Eleg. 11. Horum usus non fuit in electo Dei populo, nisi in Sacerdotibus tempore ministerii. Unde ad Mosem divina vox, Exodi c. 28. v 42. et 43. Fac quoque, inquit eis (aharoni et filiis illius) femoralia linea ad tegendam carnem nudam, a lumbis usque ad ima femina sunto. Haec erunt super Aharonem et super filios eius quum ingredientur tentorium conventus, aut quum accedunt ipsum altare etc. Haec post ministerium deposita et in gazophylacium recondita fuisse, patet ex Ezech. c. 44. v. 19. ubi Sacerdotes ea in cellas sanctitatis reponere iubentur. Sed nec Romanis, neque Orientalibus gentibus, per illa tempora Feminalia cognita fuere [orig: fuÍre]. Romanos enim togatos (nam armati, quod togae operimento carerent, feminalibus tecti, tibialibus vero nudati fuere [orig: fuÍre], ut ostendit columna traiani) iis caruisse probatur ex Suet. in Iul. c. 82. ubi de ipso sic ait: ut animadvertit undique se strictis pugionibus peti, toga [orig: tog‚] caput obvolvit: simul sinistra [orig: sinistr‚] manu sinum ad ima crura deduxit, quo honestius caderet, etiam inferiore corporis parte velata [orig: velat‚]. Hinc et Saturninus, Tyrannus, Convivio discumbere milites, ne inferiora nudarentur, cum sagis iussit, apud Trebell. Imo et sine feminalibus sacrificasse eosdem, docet Mart. l. 3. Epigr. 24. ubi de haruspice quodam Tusco ei sermo est. Eorundem usus aliis quoque nationibus, etiam Christianis antiquitus defuit. Unde Bulgari recens ad fidem conversi inter alia Nicolaum I. Pontif. consulentes, etiam hoc sciscitati leguntur: Utrum femoralia induere deberent, nec ne? Et Benedictus in Regula c. 55. femoralia tantum iter dacturis concedit: quam regulae particulam non admodum probaus Ioh. Cardinalisi de Turrecremata tr. 121. in illud c. affirmat, temporibus S. Benedicti, rarum fuisse braccarum usum. Cistercienses quoque Monachos, sub eadem militantes regula, non usos fuisse femoralibus, nisi inter equitandum, atque ideo Cluniacensibus Monachis Feminalium domesticum usum, tamquam peccatum contra regulam communis Patris, fuisse obiectum, tradit Iac. a Vitriaco Cardin. Hist. Occid. c. 14. et P. Cluniacensis l. 1 alias l. 3. Ep. 28. ad Bernardum obicct. 3. Plura vide apud iul. Nigton. tr. de Caliga c. 2. Salmas. Feminalia seu feminales fascias a braccis distinguens, feminalibus usos Romanos etiam sub Augusto, et Augustum ipsum usum, frigoris praecipue causa [orig: caus‚] atque fasciis huiusmodi femina involvere solitum; braccarum vero usum penitus tum incognitum fuisse; voces interim ubique confundi Graecis Romanisque Scriptoribus, pluribus docet ad Lamprid. in Alex. Sev. Sed et feminales facias non minus, ac crurales, iam Persis in usu fuisse, antiquissimis temporibus, contendit idem ex Iustin. l. 1. c. 2. ubi de Semiramide


page 247, image: s0247b

etc. Vide quoque supra, ubi de Braccis, et Casaub. ad Aug. Suet. c. 82.

FEMUR seu FEMEN quasi FERIMEN quod hac maxime parte sustineatur homo, et feratur, an a femina, quod in ea parte ab illa viri sexus discrepet, Graecis una [orig: un‚] voce mhros2 dicitur. Latini nonumquam subtilius distinguentes, Femora exteriores partes Femina interiores vocant. In hac parte Vett. olim scriptitasse, docet Galen De usu part. l. 3. ubi non super mensis vel pluteis, ut nos hodie, sed super femore collocata [orig: collocat‚] charta [orig: chart‚], atque ut eius verbis dicam, e)kteinantas2 kata tou= mhrou= to\ biblion, scripsisse ait. Unde, quoties scriptioni operam darent, in Lectulos sese lucubratorios recipiebant, in quibus reclinati iacebant magis, quam sedebant, uti inrra dicemus, in voce Lecticula Lucubratoria. Eandem partem in luctu feriri solitam, legimus passim. Seleucidas ibi anchoram habuisse notam generis naturalem, scripsit Iustin. l. 15. c. 4. etc. Vide quoque infra Phaenomerides, uti de tegmine eorum, hic supra. Atque hace prima vocis significatio: Decore dein ad partes generationi destinatuas denotandas translata est. Quo sensu occurrit Genes. c. 24. v. 2. ubi de ritu iurantis manum sub femore ponendi, alibi non obvio: quo inter alia obsequium in ferioris erga superiorem, velut quodam homagii signo, significatum fuisse, ait Rivet. qui recentiori aevo simile quid in sollennibus Fidelitatis iuramentis praestitum fuisse, unde phrassis gallorum embrasser la cuisse, h. e. femur amplecti, pro exhibere summam reverentiam. orta, addit ad l. cit. Ceterum de semoribus victimarum Numini oblatis; de more fasciis femora involvendi supra in voce Fascia; super femur gladium sicamve accingendi, aliisque huc spectantibus, hic [orig: hÓc] passim.

FENDIUS Melchior vide Melchior.

FENESTELLA Lucius Historicus Rom. saepe citatur a Plin. Gell. Lact. Mortuus est Cumis, Augusti tempore, Euseb. Annalium auctor, sub Tiberio obiit, Moret. Fenestella alter, cuius de sacerdotiis, et Magg. Rom. scriptum exstat, eo multo est recentior. Dominici flocci florentini hos libellos esse, asserunteruditi. Vide Voss. de Hist. Lat. l. 1. c. 19. Est et Portae Romanae nomen. Ovid. Fast. l. 6. v. 575.

Nocte domum parva [orig: parv‚] solita est intrare fenestra [orig: fenestr‚],
Unde Fenestellae nomina porta tenet.

Perperam apud Basil. Fab. Poetae Romani nomen.

FENESTRA ex Graeco faini/stra, quod a verbo fani/zw; antiquis Fenestra et Festra, ex Graeco fai/stra itidem, quod a faisto\s2, perspicuus, lucidus: illuminandae domui inservit. Quo fine decorabantur olim ex speculari lapide, aut vitro in tenues laminas fuso, quae u(elia Graecis, obducebantur. Vitrea Latini appellabant, uti patet ex lemmate Aenigmatis Symposiani, in vetustissimo libro Salmas. quod sic habet:

Perspicior penitus, nec luminis arceo visus.

Quae laminae vitreae, sive essent tesserae, sive orbes, invicem gypso committebantur, sicut hodie plumbo, per e)mplastikh\n te/xnhn, uti eam vocat Philoponus in 2. post. Anal. ad illa verba, dia/ti di/eiti lamprh=ra to\ fw=s2; ubi Philosophus per lampth=ra intelligit aut laternam ex pelle pellucida factam; aut specular, sive vitreum, quod ad lucem excipiendam fenestris solet obduci. Fenestrae dein vitro versicolori ornari coepere [orig: coepÍre], uti memorat Anastas. in Leone III. etc. Iisque affigebantur, hortuli, frutices, alia. Mart. l. XI. Epigr. 19. cuius Epigraphe in lupum.

Donasti, Lupe, rus sub urbe nobis:
Sed rus est mihi maius in fenestra [orig: fenestr‚].

Quod hodieque in Hispania, et Italia Monachi faciunt, in fenestris arbusculas, mala citrea, hortos pensiles etc. ostendentes. Porro in publicis sollennitatibus, uti tabernae, et fores, it quoque fenestrae, lauro, fronde, floribus, lucernis appensis instruebantur, atque ex iis feminae spectabant. Idem l. 10. Epigr. 6. ubi de adventu Traiani,

Quando erit ille dies, quo campus, et arbor, et omnis
Lucebit Latta culta fenestra nuru?

In iisdem lucernae ardentes Natali die, suspendbantur, vide infra ubi de eo. Recentiori aevo, armorum insignia iis aptabant, qui hastiludiis erant decertaturi, ut mox drcemus. Sed et cancellis muniebantur olim fenestrae seu reticlis obiectis, cuiusmodi fenestram reticulatam vocat Varro de Re Rust. l. 3. c. 7. Graeci dediktuwme/nhn, 3. Reg. Apud Procop. Gazaeum fwtagwgoi\ diktuoeidw=s2 kateskeuas2 me/nai diatrh/tois2 li/qois2 kenkalumme/nai, occurrunt: Vide infra Transenna, ad quarum imitationem, apud Trebell. Pollion. Gallien. campagos reticulos appellasse legitur: erat autem Campagus, clacementum regium. Itaque cum reticulorum nomen ei auctor iungit, ornatus campagorum innui videtur: quorum obstragula crebris et apte distinctis incisuris, retium ad instar, aliquando fuere [orig: fuÍre] fenestrata. Nec alia Tzangae figura fuisse videtur: utriusque imaginem ex aere repraesentat Balduin. de Calceo c. 18. Similiter in Cephisidori Comici Trophonio, apud Victor. Var. l. 14. c. 15. lepotxidw=n nomine calcei intelliguntur, tenuibus incisuris ad ornatum, et elegantiam insigniti, qui alias perforati, ac senestrati, Gallice decoupez, et dechiquetez dicuntur, teste eodem c. 12. Quale genus calceorum cernere est in statua iconica Eumenio Rhetori, in illustri Clivorum opp. ad portam mediastinam, posita, quod apud eundem Auctorem expressum habes p. 117. Sed et in auribus Fenestras memorat Iuv. l. 1. Sat. 1. v. 104.

---Molles quod in aure fenestrae.



page 248, image: s0248a

Certum quoddam Inaurium genus indigitans, dum foratis auribus inserebant tum gemmas, tum alia id genus. Unde Tertullian. de Pallio: Aurem, inquit, foratu effeminatus: alludens ad ritum illum Inaures gestandi, quae ex perforatarum aurium cicatricibus et cavernis dependebant, unde et nominis etymen. ac origo. Vide Casparum Bartholin. de Inaurihus veterum Syntagm. c. 1. et supra ubi de Aurem perforandi ritu. Cum ergo in auribus pedibusque Fenestras videamus, quid mirum, quod momus olim in pectore illas desideraverit. Ita enim per eas, quid intus lateret, perspici posset, et sinuosi cordis recessus non tot fraudes, tot technas absconderent. Quam querelam Vitruv. in praefatione l. 3. Socrati tribuit. Vide quoque Lucian. de Conc. Deorum. In Monasteriis Monialium Fenestra, et fenestra versatilis, per quam danda, et recipienda transmittuntur, quaeque Gallis In tour vulgo, occurrit saepius in Statutis Ordinis Sempringham. Cuius rei cura incumbit, Fenestrarius seu Frnestar ia appellatur ibidem, Gall. Touriere. De Fenestris tocikai=s2. Vide infra Toxicum. In Charta vero Friderici II. Imp. a. C. 1226. pro Eccl. Asculana, ubi legitur, tenere fenestram apertam, Fenestra est, ubi levioris momenti merces venum exponuntur. Sic tenere fenestram panis, in Tabular. Monasterii S. Bertini: tenere fenesrtras, vendentes allia, in Tabulario Ep. Autissiod. Ponere panem in sua fenestra, in LL. Burgorum Scotic. c. 67. etc. apud C. du Fresne. Unde Fenestragium, ius istud exponendi panem vel alias merces in fenestris, in Charta A. c. 1294. apud eund. Sed et hac voce appllabant Galli, cum in hastiludiis, qui decertaturi erant, antequam in arenem descenderent, armorum suorum insignia aedium suarum fenestris aptabant, quo cunctis, ut dimicaturi, innotescerent, vide omnino auctorem hunc in Gloss. suo. Plura vero de Fenestris Vett. tum communibus, tum opere reticulato sactis, apud Salmas. ad Solin. p. 921. 1095. et seqq. De Fenestris vero Lecticarum, infra: uti de prospectu per Fenestras virginibus apud Vett. prohibito, infra in voce Oecuria, it. Virginitas. Alia in Vitreum, Vitriarii, Vitrum.

FENIUS Rusus annonae sub Nerone praefectus. Tacit. Ann. l. 13. c. 22. Post mortem Burthi P. Mario, L. Asinio Coss. praetoriis cohortibus impositus, ibid. l. 14. c. 51. Quem fama vitaque laudatum cum per saevitiam impudicitiamque collega Tigellinus in animo Principis anteiret fatigaretque criminationibus, quasi adulterum Agrippinae et desiderio eius ultioni intentum; ex metu cum aliis tribunis ac centurionibus in partes coniurationis capite Pisone contra Neronem descedit. Id. l. 15. c. 50. Sed, detecta [orig: detect‚] coniuratione, nodum ipse nominatus, in conscios inquisitionem exercuit acerrime: quare a Scevino indicatus et pavoris manifestus, iussu Neronis, a Cassio milite correptus vinctusque est. Ibid. c. 66. volaterranus in Anthropologia legit Ferinius, admodum vitiose.

FENNI seu PHINNI Ptol. Finni Iornandi, pop. Scandinaviae, quorum regio Finlandia in ortum vergens, sub Suecis, in Moschorum confinio. Vide Tacit. de morib. German. c. 46. et Finnonia.

FERA ab Aeolico fh\r, pro qh\r, per excellentiam leo est, apud Scriptores Arabes, Graeeosque, uti docet Sam. Bochart. Hierozoici Parte priore l. 3. c. 1. At apud Septentrionales, Fera, item Fera Regalis, ut in LL. Forestarium Canuti Regis, vulgo Staggon, cervus est, cuius venatio regalis dicitur: Unde narrat Luiprand. l. 3. c. 4. Lanthbertum Mediolan. Archiep. Burchardo Suevorum Duci, quasi hoc esset privilegium amoris, concessisse cervum, quem is suo in brolio venaretur quod nulli unquam nisi carissimis magnisque concesserat amicis. Imo Nonius quoque notat, cervum kat' e)coxhn ferum appellari, a Virg. Aen. l. 7. v. 489.

Pellebatque ferum puroque in fonte lavabat.

Quod de apro etiam observavit Salmas. Not. ad Capitolin. cuius feminam, ferae nomine indigitari in Charta Fundat. Abbatiae S. Mariae Santon. A. C. 1047. apud Sammatthanos, adnotat C. du Fresne. Uti autem cervus Fera regalis, sic aper Fera forestae dicitur, in iisdem LL. ubi non semel sibi invicem contradistinguuntur: non vero capreoli, lepores et cuniculi: quippe, ut est apud Hygin. in Astron. l. 2. nobiles Venatores circa lepores non occupantur; carpiturque proin Callimachus, quod Dianam eorum sanguine satiari dixerit. At aprorum venationem Regibus quoque propriam fuisse innuit Thegan. de Gestis Ludovici Pii c. 20. In mense Augusto, quando cervi pinguissimi sunt, venationi vacabat, usque dum aprorum tempus advernerat etc. Vide C. du Fresne Gloss. Apud Iul. Capitolin. in Gordianis aliosque, Ferae Libycae seu Africanae. Dioni *libuka\ qhri/a passim, leones sunt pardique, ut interpretatur Serv. conveniebant enim in Africae certis locis variae, et e)teromenei=s2 ferae quas venatores captas Romam mittebant. Unde Capitolin. feras, inquit, Libycas una [orig: un‚] die centum exhibuit, ursos mille, Casaub. etc. Sunt autem ferae venatoribus hostium loco. Gratius Cyneget.

Tune ipsum medio cassem qui nascitur ore
Per senos circum usque sinus laqueabis, ut omnem
Concipiat tergo, si quisquam est, pluribus hostem.

Unde Venatio ipsa, Nemesiano,

--- securi praelia ruris.

Hineque, velut, in tropaeum, suspendendi ferarum capita, Diis Dianaeque praecipue, mos vet. Virg. Ecl. 7. v. 29.

Setosi caput hoc apri tibi, Delia, parvus,
Et ramosa Mycon vivacis cornua cervi:

Vide infra ubi de Venatione, item ubi de Exuviis. Contra a feris devorari, ignominiosissimum mortis genus habitum, ut ex procemio Iliadis discimus, v. 4.

--- au)tou\s2 d)e(lw/ria teu=xe) ku/nessi
*oi)wnoi=si te pa=si ---



image: s0248b

Quo qui periissent, non posse apud Inseros quiete frui, persuasum fuisse Veteribus, vet. ait Scholiastes Statii Theb. l. 12. v. 98. E silvis postmodum in urbes translatae sunt, vivariis exstructis in quibus servarentur delectationi magis securae, quod primus quis romae fecerit, Plin. docet l. 8. c. 52. vivaria horum (aporum) caterorumque silvestrium, primus togati generis invenit Fulvius Lippinus (an Hirpinus) qui in Tarquiniensi feras pascere instituit. Nec diu imitatores defuere [orig: defuÍre] L. Lucullus et Q. Hortensius. Etiam cicurandi inventa retion, unde Mansuetarii magistri, et custodes, apud Romanos, servorum genus, in specie Ursarii etc. de quibus suo loco: plura vero hanc in rem, apud Plin. praefatum toto l. 8. uti de ferarum pellibus se vestiendi more, apud varias gentes frequentato, apud Salmas. ad Solin. p. 1006. de more vero feris homines obiciendi, infra. Hic [orig: HÓc] vero non omittendum, quod ferino vultu ipsa Gentilium Numina interdum voluere [orig: voluÍre] aspici: inter quae Iuno in Lyco ferae omnino formam habuit Athenis, Saturnus alibi etc. uti videre est apud Car. Paschal. Cor. l. 10. c. 14. Imo ei)s2 th\n qeopoii/+an pare/labon oi( *ai)gu/ptioi pa=n zw=on kai\ o(moi/ws2-a)ne/mican qhri/wn kai\ a)nqrw/pou, kai\ pa/lin o(rne/wn sw/mata kai\ a)nqrw/pous. ei)/kastai ga\r pa\r au)to=is2 tis2 me/xri traxh/lou a)nqrwpoeidh\s2. to\ de\ pro/swpon o)rne/ou h) \ l/onto h)\ a)/llou tino\s2 zw/ou kekth|me/nos, kai\ pa/lin au)= kefalh\ a)nqrw/peios, kai\ a)llwn tinwn zw/wn me/rh. Ad Deorum fabricam omne animal una cum homime Aegyptii assumpserunt [orig: assumpsÍrunt]: in quae et pecudum, et hominis, aviumque irem et hominis corpora commiseuere [orig: commiseuÍre]. Singulae apud illos Deorum statuae vel collo tenus humanam speciem praeferunt, faciem vero vel avis, vel leonis, vel alterius animalis impositam habent, vel contra capiti humano subiectum alterius animalis corpus praemonstrant, Porphyrius peri\ a)poxh=s2 e)mf. l. 4. Vide quoque Tertullian. Apologet c. 16. Minuc. Fel. Octavio, et doctissimos ibi Commentatores. Sed et Minerva non ferox tantum, et torva, verum etiam fera dicitur Val. Flacco Argon. l. 3. quam in rem pluscula habes apud Barthium ad Stat. Theb. l. 2. v. 715.

Diva ferox magni Deus, ingeniumque parentis.

FERALDUS Raimundus vide Raimundus.

FERALIA feriae apud Romanos Diis Manibus sacratae. Ovid. Fast. l. 2. v. 569.

Hanc quia iusta ferat, dixere [orig: dixÍre] Feralia, lucem.

FERALIS apud Stat Theb. l. 6. v. 32.

--- sedet ipse exutus honoro
Vittarum nexis genitor, squalentiaque ora
Sparsus et incultam ferali pulvere barbam:

vet. Scholiasti est designans mortem pueri cum damno familiae. Nempe Feralis, nekriko\s2, Auctori Onomastici. Etiam quidquid extreme contrarium, ut Feralia dicta, apud Scriptorem Gloss Minut. *barei=a u(/bris2. Feralia Vota, apud Stat. iterum Theb. l. XI. v. 344.

Non ego te stygiis feralia Sanxi
Vota Deis

dirae, quibus devovit filios suos Oedipus. Sed et ferales, pediculorum infestiorum genus, apud Cael. aurelian. l. 3. Tard. c. 2. de phthiriasi. Ferales coronae, gestantibus perniciosae, qualis illa Cleopatrae, apud Plin. l. 21. c. 3. Apud Graeeos quidem de coronis privatim scripsere [orig: scripsÍre] Mnestheus atque Callimachus Medici, quae nocerent capiti: quoniam et in hoc est aliqua valetudinis portio, in potu atque hilaritate praecipue odorum vi surrepente fallaciter, scelerata [orig: scelerat‚] Cleopatrae sollertia [orig: sollerti‚]. Namque --- extremis coronae floribus veneno illitis, ipsaque capiti imposita [orig: imposit‚], mox procedente hilaritate invitavit Antonium, ut coronas hiberent --- Ergo concerpta [orig: concerpt‚] in scyhum, incipienti haurire opposita [orig: opposit‚] manu etc. Vide C. Paschal. Cor. l. 1. c. 15. A Feralibus, Manium sacro, de quo suo loco: uti de Ferali cena supra usum.

FERCTUM genus libi, a farciendo nonnullis, quasi fartum dictum, quod multis variisque rebus farciretur. Nam Vett. ut scribit Cato, struem farris, tritici, hordei, fabae, seminis rapicii, ture ac vino additis, ante messem parabant, in porcae praecidaneae immolatione, Ianoque ac Iovi, et kIunoni sacrificabant. Salmas. Ferctum, quod bonum esset, to\ *xrhsto\n, appellatum mavult; indeque compositum genus libi Strueferctum, quasi struem bonam. ab antiquissima voce forctum, pro bono. Fertum alii vocant, et Struefertum: in vet. Inscr. Porcam, et agnam struibus et fertis. Inde fertilis etc. Vide eum ad Solin. p. 1263. nec non Iac. Oisel. IC. Not. ad A. Gell. l. 10. c. 15.

FERCULUM proprie tro/paion, cuius forma nota ex nummis, et histotia: hinc Fercula triumphalia, quae in triumphis praeserebantur, uti vidimus, ubi de Triumpho. Item funebria, de quibus Stat. Theb. l. 6. v. 126.

Portant inferias, arsuraque fercula primi
Graiorum, titulisque pios testantur honores.

Nempe eadem haec, vel affinia saltem, triumphalibus, qualia in funere Ducum fortiumque virorum praeferri mos. Sic arma truncis suffixa in tropaea nim. erigendis, portant Duces, in funere Pallantis, apud Virg. Aen. l. XI. Sic infensissimi hostis sui cadaver avehendum, in alia quidem re, portat tamen ipse, et suis manibus vehiculo Hectoris imponit Achilles Il. w. et Iason ipsemer fert ad ro gum Cyzicum, apud Val. Flacc. Argon. l. 3. etc. Erant his, ut et triumphalibus, tituli adscripti quorum essent, honoris ergo, uti ex MS. optimi glossa docet Barth. ad Stat. l. Imo et inimicorum, ex Virg. Aen. l. XI. v. 84.

--- - inimicaque nomina figi.

Alia omnino funebria fercula Suet. Calig. c. 15. Ad transserendos matris fratrisque cineres festinavit --- nec minore scena [orig: scen‚] Ostiam,


image: s0249a

praefixo in biremis puppe vexillo, et inde Romam Tiberi sub vectos, per splendidissimum quemque equestris ordinis, medio ac frequenti die, duobus ferculis, Mausoleo intulit. Ubi Casaub. Sic appellat inquit, pompatius instrumentum, in quo cineres erant, cum inferrentur in Mausoteum, ob similitudinem aliquam ferculorum triumphalium: utraque enim sic erant composita, ut elata gestari omnibusque ostendi possent. Alia item apud Plin. l. 10. c. 10. Notatum in his (milvis) rapacissimam et famelicam semper alitem nihil esculenti rapere unquam ex funerum ferculis: Hic [orig: HÓc] enim cena sepulchralis indigitatur, quae in funeribus olim satis lauta parabatur, delataque ad rogum cum defuncto cremabatur, ex Apuleio Floridor. l. 4. Dalechamp. Not. ad Plin. Nec multo aliter vocem tropaeum usurpat Suet. in funere Iulii. c. 84. Galb. c. 14. Cal. c. 45. Nempe Ferculum etiam para/qesis2, mensa una, ob similitudinem cum tropaeis. Non enim lances mensis imponebant elegantiores: sed machinulis quibusdam venusto artificio elaboratis partim imponebant, partim appendebant. Sic in Satyrico Petron. Edit. Gonsalis de Salas p. 17. Edit. Bossch. c. 31. Cenalautissima describitur, cuius gustatio sive promulsis mensae, ita fuerat exhibita: Ceterum in promulsidari (mensa sc. h. e geustatoria ) aselius erat Corinthius, cum bisaccio positus, qui habebat olivas etc. Deinde remota [orig: remot‚] gustatoria [orig: gustatori‚] sequitur ferculum, quod ita exhibetur, Idem p. 19. c. 35. Repositorium enim rotundum, duodecim habebat signa in orbe disposita: super quae proprium convenientemque materiae structor imposuerat cibum: super Arietem cicer arietinum etc. Similia apud Graecos legas. Quo sensu Suet. de Aug. c. 74. Cenam, ait, trinis ferculis, aut cum abundatissime, senis praebebat. Inde pro ipsis cibis, qui inferdebantur. Coronari ea in conviviis moris fuisse, Athen. socet, l. 5. p. 194. in iis Ludis, quos apud Daphnem Antiochus edidit, anseres, lepores, damas cum auteis coronis, convivio illatas memorans. Vide C. Paschal. Cor. l. 1. c. 3. et supra ubi de Cibum capiendi ratione, infra quoque in voce Infertores. It. Lances. Plura vero hanc in rem, inprimis de Ferculis triumphalibus, vide apud I. C. Bulenger. de Triumpho c. 25. de Funebribus, apud Caspar. Barth. ad Stat. l. cit. etc. Medio aevo. Fercula, quae pro nuptiis celebratis Curioni seu Sacerdoti ex iure praestabantur, occurrunt passim, apud scriptores Eccl. rom. De Ferculis sictitius, quibus parasitos suos lusit Heliogabalus, vide apud Lamprid. in Vita eius. Ferculi Generalis mentio est in Charta Ioh. Thesautarii S. Quintini a. C. 1094. apud C. du Fresne: Ordinavit etiam caritas eorum, ut in die S. Trinitatis, quae ante Domini adventum quibusdam in locis celebratur, die sc. meae nativitatis, quandiu viverem, et in anniver saria mei transitus commemor atione, refectic eorum uno quolibet generali ferculo communiter, et indesinenter ampliaretur etc. de Ferculorum assessore in Galliae olim Regum aula, diximus supra.

FERDINANDI [1] Neronae Ins Neronae Ins. in Americ. merid. versus oram Or. Brasiliae, a Lusitanis detecta et munita. Parva est et male culta, ab ora prox. Brasiliae 70. leuc. abest. Ei adiacet altera ins. Ignium Ins. dicta.

FERDINANDI [2] Pai Ins in ora Guineae, in sinus S. Thomae, a Lusitanis detecta, iis subest.

FERDINANDUS [1] nomen Arabicum est Carolo Macro, a Ferhdin-handiu, i. e. Gaudium fidei habet ipse, sive gaudium fidei apud eum: quo primum appellatum fuisse S. Ferdinandum, Hispaniae Regem eo quod hoc Regnum a Saracenorum tyrannide liberaverit, refett in Hierolexico. A quo tempore auspicatum hoc nomen Hispanis habitum, ut dicemus infra. Imperatores.

FERDINANDUS [2] I. Imp. frater minor Caroli V. fil. Philippi I. Archid. Austriae, ex Iohanna Castellana. In Iuventute studiis intentus, dein Rex Bohemiae, et Hungariae factus, prudentiae et clemeutiae elogium meruit. Imparibus votis Rex Romanorum electus, A. C. 1531. unanimi consensu, postquam Carolus imperii onus in fratrem devolvit, Imp. A. C. 1558. Pontificem Paul. IV. se reicientem ad assensum, Imperatoria [orig: Imperatori‚] auctoritate, coegit. Fratris fil. Philippo, nec Imperio cedere, nec eum Imperii per Italiam, et Belgium Vicarium habere sustinuit, Genuenses se prosecripturum minatus, coniurationes varias dissipavit, inter agnatos Albert. Brandenburgici, et Episcopos Franconiae Senatumque Norimberg. iudicium plenum aequitatis tulit. Religionis pacem, in Comitiis August. Confirmavit. Sacram Cenam sub utraque specie celebrandam, pro se wer subditis suis, ab Papa impetratam, Viennae administrari curavit. eandem libertatem, pro aliis, cum Carolo IX. Gall. Rege et Alberto Bavariae D. in Concilio Tridentino, ut et Clericorum coniugium, frustra ursit. Cum Turcis inducias pepigit: Danum cum Sueco reconciliavit, etc. Obiit A. C. 1564. Viennae, Aet. 61. Pragae sepultus. Ex Anna, filia Ladislai, Hung. Regis quatuor filiorum et XI. filiatum parens. Successit fil. Maximilianus II. Vide Thuan. Hist. Onuphr. Turselin. P. Suavem, Hist. C. T. l. 4. et 6.

FERDINANDUS [3] II. fil. Caroli Archid. nepos prioris, successit Matthiae consobrino suo, A. c. 1619. Fridericum Plat. Bohemiae Regem per Maximilianum Bavarum, et Buquoium devicit, A. C. 1619. Bohemiam, et Austriam, illius, Moraviam huius, Silesiam et Lusatiam, Ioh. Georgii Elect. Sax. opera [orig: oper‚] subiugavit, Religionis purioris cultu ubique abolito, in Confessores saevus. Palatinum proscripsit, et per Spinolam et Tillium ditionibus exuit, Electoratu in Bavarum translato. Hungariae reguum, a Betleemo, non parvis cladibus, repetiit. Ab Mansfeldio, et Christano Brunsvitensi vehementur vexatus, Christianum Daniae Regem vicit. Bello in Italiam translato, Matuam crudeliter diripuit: mox ab Gustavo, Sueciae Rege praelio Lipsiensi caesus, ut et aliquot sequentibus male habitus; tandem A. C. 1636. Ferdinandum fil. Romanorum Regem eligio Ratisbonae curavit, apoplexia [orig: apoplexi‚] ictus, A. C. 1637. Aer.


page 249, image: s0249b

61. Imper. 18. perptuis bellis implicitus. Vide Vassemberg. Flor. German. B. Burgum, de B. S. Bruson.

FERDINANDUS [4] III. dictus Ernestus, Nordlingensi praelio, contra Suecos, victor, pacem Imperio impetravit, A. C. 1648. quae inter Germanos, Gallos, et Suecos Monasterii onclusa: Fil. eius,

FERDINANUS IV. Rom. Rex electus, ante Patrem obiit, qui naturae concessit, A. C. 1657. Aet. 49. altero Fil. Leopoldo Ignatio Successore relicto. Hispaniae Reges.

FERDINANDUS [5] vel FERNANDUS I. cognom. Magnus, Rex Castellae et Legionis, secundus fil. Sanctii III. Regis Navarrae, ex Nunna Castellana. Cognatum Bermundumm, Regem Legionis, cuius sororem Sanctiam duxerat, fil. Alphonsi V. praelio victum, occidit, A. C. 1307. Sic Legionis, et Austriae Regis Mauris Conimbricam, a Gallis adiutus, eripuit, aliaque fluvio tenus, qui Mondego dictus Hisp. Tandem, Garciam IV. Navarrae Regem fratrem suum, ob iniuste detentas aliquot urbes, et insidias vitae suae structas, acie superatum interimit. Obiit, A. C. 1065. Regni 40. Garibaius, l. II. Mariana, l. 3. Tutquet. etc.

FERDINANDUS [6] II. fil. Alphonsi VIII. minor natu, Legionis, et Galliciae regnum, in divisione, adeptus est, cum Castellanum obtineret Sanctius, primogenitus. Qui anno post mortuus, fil. alphonsum IX. reliquit, a Patruo regno exutum, sed potitum suo tempore, pulso Ferdinando. Felicior bello contra Alphonsum Henr. Lufit. Regem cuius fil. Sanctium uno praelio, altero ipsum Regem, cepit: modeste victoria usus. Obiit A. C. 1183. Alphonsus fil. successit. Inventar. Hist. Hisp. l. 8. et 9.

FERDINANDUS [7] II. fil Alphonsi, Regis Legionis ex Berenguela, in regno Castellano successit Henrico patruo, improli. exclusa [orig: exclus‚] Blanca [orig: Blanc‚], uxore Lud. IX. sorore maiori Berenguelae. Huic pater reguum erepturus, frustra fuit, ipse Legionem Castellae iunxit. Mauris Cordubam, Murciam, Hispalim eripuit. Regnum Maroci occupaturus, moritur, A. C. 1252. Regn. 35. Sanctis annumeratur. Roderie. P. 4. Garibay. l. 12. et 13. Mariana, l. 12.etc.

FERDINANDUS [8] IV. fil. Sancti III. cognom. Strenuus, item Citatus, quid a duobus nobilibus, ad mortem damnatis, ad tribunal Dei citatus, trigesimo post die, obiit, A. C. 1312. Aet. 25. Regni 17. Alias contra vicinos Principes felix, sed ob inducias, cum Rege Granarae, violatas, reprehensionem metitus. Mariana l. 15. Surita Indic. l. 2. Roderic. P. 4.

FERDINANDUS [9] V. cognom. Catholicus, fil. Ioh. II. Arragoniae Regis. Ducta [orig: Duct‚] Isabella [orig: Isabell‚] Castellana [orig: Castellan‚], Henrici IV. ab subditis depositi filia [orig: fili‚], Castellam excluso Alphonso Lusit. Arragoniae iunxit. A. C. 1492. Per Columbum Novum Orbem detexit, quaedam loca in Africa, cum Napolitano, et Novarraeo regno, occupavit, e quorum illo per Consalvum Gallos pepulit, hoc iniuste Ioh. Labretanum exuit, Papali bulla [orig: bull‚] nequiquam adiutus. Mauros omni Hispania expulit, Hinc Catholicus. Novum orbem, cum Ioh. Lusitano, divisit, ubique felix et victor. Petr. Maffaeus l. 2. Obiit, A. C. 1516. Ex Isabella, inter alios, Iohannae, parens, quae Philippo Austriaco nupta Caroli V. et Ferdinandi Imp. mater evasit. Aet. 63. Regni 42. Fidei datae non usquequaque tenax Guicciard. l. 12. Mariana, l. 30. Vide et Eliysabetha Castellana.

FERDINANDUS [10] Rex Lustaniae, sutcessit Patri Petro, cogn. Iustus seu Crudelis. Initio regni, cum Henrico II. Notho, Castellano, rem habuit, sed pax Pa interventu concilliata. Recruduit bellum, sub Henrici fil. Ioh. cui Beatricem filiam dare necesse habuit, ea [orig: e‚] lege, ut proles ex hoc coniugio suscepta, Lusitaniae regnum obtineret. Sed frater eius nothus, Ioh. se Regem, illo mortuo, fecit. A. C. 1383. Aet. 43. Regni 17. Intemperatiae nota [orig: not‚] infamis. Mariana, l. 17. c. 9. l. 18. c. 6. et 7. Garibaius, l. 34. Duard. geneal. Regum Lusitaniae. Reges Neapolis, et Siciliae.

FERDINANDUS [11] I. Rex Neapolis, et Siciliae, fil. nothus Alphonsi V. Arrag. Regis bis pulsus, bis rediit. A Scanderbego quoque, qui Pii II. suasu in Siciliam venit, adiutus, contra Ioh. Calabrum, fil. Renati Regis. Ab Innocentio VIII. Excommunicatus, crudelis, avatus, impius, sed saientiae interim, politicaeque laudem affectans. Sub adventum Caroli II. qui a Renato, haeres regni dictus, cum validis viribus im minebat, taedio, metu, apoplexia [orig: apoplexi‚] correptus obiit, A. C. 1494. Aet. 71. Regni 36. Alphonso fil. nondegenere relicto. Guicciard. l. 2. Mariana l. 25. c. 7. etc.

FERDINANDUS [12] II. prioris ex Alphonso nepos, regno a Gallis pulsus, postea Principum Italorum ope adiutus, illud denuo tenuit, mortuus A. C. 1496.

FERDINANDUS [13] III. Vide Ferdinandus V. Castellae Rex. Magni Duces Floretiae.

FERDINANDUS [14] I. M. Dux florentiae, purpura [orig: purpur‚] deposita [orig: deposit‚] A. Aet. 52. fratri Francisco successit. Hispanis Pseudo Sebastianum, an verum Sebastianum, Lusitaniae Regem a Venetis liberum dimissum, dedidit. Obiit A. C. 1609. Princip. 21.

FERDINANDUS [15] II. Patri Cosmo II. successit, A. C. 1621. ex Victoria Reveria, pater Cosmi II. qui Patris successor est.

FERDINANDUS [16] d'Avalos, March. Piscariae, Dux Caroli V. in praelio Ticinensi: Sagax. Obiit in arce Mediol. P. Iovius in eius vita.

FERDINANDUS [17] Castellanus, auctor Chtonic. ord. Dominicani.