December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMUS SECVNDVS Literas D, E, F, G, H, I, K, L, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

image: s0237a

FANUM S. Michaelis [1] S. Michel, urbs Lotharingiae, ad Mosam fluv. in Ducatu Barrensi, media inter Tullum ad Austr. et Virdunum ad Bor.

FANUM S. Michaelis [2] S. Miguel, opp. Americae Septentrionalis, in nova Hispania, et Provincia Mechoacana, 40. leucis Hispanicis distat a Mexico in Occas.

FANUM S. Michaelis [3] S. Miguel, opp novum Americae Septentrionalis, in nova Hispania, et in Provincia Guatimala, in ora maris Austrini, et ad ostia fluvii Lempae, sub Hispanis. 60. leucis Hispanicis distat a Guatimala in Ort.

FANUM S. Michaelis [4] S. Miguel, opp. Americae Meridionalis in novo regno Granatensi, versus montes, in ditione Hispanorum. Paucis constat incolis.

FANUM S. Michaelis [5] S. Miguel. de Tucuman, urbs Americae Meridionalis, in Tucumania regione, ad radices montium. Subest Hispanis, et 28. leucis distat a Fano S. Iacobi de Estero.

FANUM S. Miniati Teutonis S. Miniato al Tedesco, urbs longa Italiae, in Hetruria et in agro Florentuio, in colle, prope Arnum fluv. media inter Pisam ad Occas. et Florentiam ad Ort. recens in Episcop. sedem erecta sub Archiep. Pisano

FANUM S. Nicolai S. Nicolas, burgus peramoenus Lotharingiae, ad Murtam fluv. duabus leucis supra Nanceium in Austr. devotione erga sanctum Nicolaum Mirensem Episcop. celebris.

FANUM S. Papuli S. Papoul, urbs parva Gall. in Occitania Provincia, Episcop. sub Archiep. Tolosano. Dicitur et San Papulum. 5. leucis distat a Carcalsone in Circium Tolosam versus, a qua 9. Ieucis distat.

FANUM S. Pauli Leonini S. Paul de Leon, seu Leon et Leondoul, urbs Gall. in Britannia minori et in ora littorali maris Britannici, Episcop. sub Archiep. Turonensi. Vide Leonium, et Staliocanus portus.

FANUM S. Pauli Tricastinensis S. Paul Troischateaux, urbs Gall. in Provincia Delphinatus, Episcop. sub Archiep. Arelatensi. Vide Augusta Tricastinorum.

FANUM S. Pontii Tomeriarum S. Pons de Tomieres, urbs Gall. in Occitania, parva, sed Episcopal. Vide Tomeriae et Pontiopolis.

FANUM S. Quintini S. Quentin, urbs munita Gall in Picardia, in Veromanduis, ad Somonam fluv. Vide Quintinopolis.

FANUM S. Quirici S. Quirico, oppidul. Italiae in colle, in Hetruria, et agro Senensi, prope Orciam amnem, 3. milliaribus distat a Pientia in Austr. inter Radicofanum et Senam.

FANUM S. Remigii S. Remo, opp. Italiae, in ora Occidentali Genuensi; estque lepidum, et cultum,. in valle feraci. 9. mill. distat ab Albintemelio in Ort. subestque dominio Genuensium.

FANUM S. Slavatoris S. Slavador, urbs ampla Americae Meridionalis, et Brasiliae regionis primaria, iuxta sinum omnium Sanctorum, vulgo Bahia de todos os santos, a quo urbs ista dicitur etiam saepe la Bahia. Portu gaudet percapaci, et arce valida, in ora maris Brasilii, estque Episcop. sub Archiep, Olisipponensi. Sedet in edito colle. Capta fuit a Batavis A. C. 1624. Sed postea recepta a Lusitanis anno sequenti, ipsis etiam subest.

FANUM S. Sebastiani [1] S. Sebastian, Gallis S. Sebastien, urbs est Hispaniae probe munita, in Guipuscoa Provincia, cum arce, et portu capaci, in ora littorali Oceani, ad ostia fluv. Menlasci. Vix tribus leucis distat a confinio Gall. in Occas. et 12. a Pompeiopoli in Bor.

FANUM S. Sebastiani [2] S. Sebastian, urbs Americae Meridionalis, et Praefecturae fluv. Ianuarii caput, in Brasilia, cum portu capaci et duplici arce sub Lusitanis.

FANUM S. Stephani [1] Kirckhysteven, oppid. Angliae, in Westmaria Provincia, ad Itunam fluv. versus montes, et in limite Eboracensis Provinciae.

FANUM S. Stephani [2] S. Estienne, seu et S. Estiende de Furans, burgus amplissimus Gall. in Forensi Provincia, ad radices collis, et iuxta amnem Furanium. 2. leucis distat a Ligeri fluv. et decem a Lugduno in Afric. estque carbonis terrestris fodinis celebris. Vide Furanium.

FANUM S. Venantii S. Venant, opp. Belgii, in Artesiae Comitatu, ad Lisiam fluv. satis munitum, duabus leucis ab Aria in Ort. Armenteriam versus. Subest dominio Francorum ab aliquot annis, pace ad Pyrenaeos confecta.

FANUM S. Vincentii S. Vincente, opp. Americae Meridionalis, in Brasilia et in ora Austr. maris Brasilii, cum portu capaci. Regio adiacens dicitur Capitania de Vincente, Gubernium S. Vincentii; subestque Regi Portugalliae.

FANUM S. Viti S. Veit, opp. Germaniae, in Carinthia superiori, ad confluentias amnium Wilitz, et Glac. 2. leucis distat a Clagenfurto Gurkium versus.

FANUM S. Viti ad flumen S. Veitam Flaum, opp. Germaniae, in Carniola inferiori, in ora maris Hadriatici, et sinus Carnarii, ad ostia fluv. Carnarii, sub Austriacis.

FANUM S. Yvonis S. Yves, antea Slepe, opp. Angliae, in Comitatu Huntingdonia, ad Usam fluv. 2. milliaribus infra Huntingdoniam.

FANUM Saturni Cronium lucus insulae Gaditanae, qui Punta di S. Sebastiano, teste Ortelio, nominatur.

FANUM Vacunae Vocone, vicus est Sabinae Provinciae, in ditione Pontificia, intra montes, et in confinio Umbriae, 10. milliaribus ab Interamnia in Austr. Cures versus, 15. autem a Nerulo. Horat. l. 1. Ep. 10. v. 49.

Haec tibi dictabam post Fanum putre Vacunae.

FANUM Voltumnae opp. Hetruriae; quod varie interpretantur: quidam nunc Massa urbem esse putant, inter Rosetum, et Po


page 237, image: s0237b

pulonium, cui successit, a Senis 40. mill. distans: alii ex eo, Longula, Vetulonio, et Turrena, oppidis vicinis, Viterbium urbem constructam tradunt.

FAR Frumenti genus vulgatissimum, cum siligine et tritico Plin. l. 18. c. 8. Primus antiquis Latio cibus, magno argumento in adoreae donis. Inter dona enim amplissima Imperatorum ac fortium civium fuere [orig: fuÍre] antiquitus, quartarii farris, (quod adoreum dixere [orig: dixÍre] Vett.) aut beminae conferente populo, Id. l. eod c. 3. Imo gloriam ipsam a farris honore adoream appellabant, Ibid. Far autem, ut et hordeum, Vett. prius torrebant, deinde molebant, demum coquebant, unde far bis tostum, apud Ovid in Fastis, panis est, qua de re vide Salmas. ad Solin. p. 328. et infra ubi de Veterum Molis. Sed et Far in Nuptris, adhibitum est, apud Hebraeos: Romanos, apud quos inde Confarreatio, sanctissimum Nuptiarum genus, nomen accepit; alios. Et licet sacra quae fuere [orig: fuÍre] in Confarreatione Paganica, utpote Christianismo plane adversantia, sub eiusdem initia, etiam apud Paganos, iam a Tiberii Imp. aevo evanuere [orig: evanuÍre], nihilominus Farris ipsius usus aliquis sollennis, in libris conficiendis, diffringendis, communicandis locis saltem in nonnullis semper obtinuit. Certe frequentissimus apud Anglos est, et antiquissimus fuit liborum admodum grandium in Nuptris usus, quae Bride-cakes, i, e. Liba Sponsalitia seu Nuptialia appellitant, et tum a Sponsis ipsis confecta, tum a propinquis amicisque sollenniter muneri nuptiali data sunt. Similiter in agro Alexandrino, in vico Villae Fori Nuptias per confarreationem, libo inter nubentes, et affines atque cognatos partito, fieri, refert Lancellotus Gallia in Consuet. Alex. Imo et in Graecorum ritibus, compotatio est in Ecclesia Nuptialis, quae confarreationis vicem similiter praestare videtur etc. Vide Ioh. Selden. Uxor. Hebraic. l. 2. c. 25. et Hic [orig: HÓc] ubi de Confarreatione ac Nuptiis. Porto farre coronatos Lares, inter alia, ac tenui serto, sive corallia [orig: coralli‚], habes apud Iuv. Sat. 9 l. 3. v. 137.

O parvi, nostrique Lares, quos ture minuto
Aut farre et tenui soleo exornare corona [orig: coron‚].

Quo de coronamenti genere, vide C. Paschal. Coron. l. 4. c. 3. et infra ubi de Spicea corona. Cumque thuris in sacris usum Romuli Numaeque temporibus ignoratent adhuc Romani, pium far, i. e. far tostum ac sale sparsum eius loco fuisse, in aspergendis hostiis, docet Festus in Mola, in Ador, in Immolare. Plin. l. 13. c. 1. et Arnob. adv. Gentes l. 1. qui et l. 3. Nisi enim inquit, tura et salsas fruges accipiant, benefacere Dii nequeunt. Vide God. Stewechium Electis Arnobianis l. 7. Plura vero de Farre, hic [orig: hÓc] ubi de Frumento et Tritico, nec non apud Plin. passim, e quo locum hunc adnectere volui, ex l. 18. c. 2. Numa instituit Deos fruge colere et mola [orig: mol‚] salsa supplicare, atque --- far torrere, quoniam tostum cibo salubrius esset. Id uno modo consecutum, statuendo non esse purum ad rem divinam, nisi tostum. Is et Fornacalia instituit farris torrendi ferias, et aeque veligiosas terminis agrorum. Hos enim Deos tunc maxime noverant etc. Hinc Farraceum et Farreum quorum illud cerimonias nuptiales, hoc genus cibi e farre, Sponsae praeferri solitum notabat, vide infra Nuptiae: 11. Farrate, de quo paulo post.

FARA [1] vulgo la Fere, urbs Gall. permunita, in Picardia provincia, et in Tirascia tractu, ad Oesiam fluv. undique paludibus cincta, alias fortiter expugnata ab Henrico IV. Rege 5. leucis distar a Fano S. Quintini in Austr. Suessiones versus, et 4. a Lauduno in Occas.

FARA [2] vulgo THE FAIRE YLE, ins. parva maris Caledonii, inter Orcades, et Schetlandicas insulas medio cursu interiecta, ubi tantum castrum Dumo dictum.

FARA [3] Campaniae la Fere Champenoise urbecula Gall. in Campania Provincia, media inter Sequanam fluv. ad Austr. et Matronam ad arctos, 8. leucis a Catalauno in Meird.

FARAMANNI in L. Burgundionum, tit. 54. ß. 2. et 3. ubi opponuntur Romanis, i. e. veteribus terrae incolis: quaedam videtur fuisse inter Burgundos hominum conditio, sed cuiusmodi fuerit, incertum. Vide Car. du Fresne Gloss.

FARAMUNDUS vel PHARAMUNDUS primus Francorum Rex, A. C. 420. vel 438. Galliam numquam ingressus est. Dictus, quasi Wahrmund, i. e. verax. Primus creditur, per quatuor Seniores, salicae Legis, quae et Ripuaria, Quod ad Rheni ripam statim longe lateque innoruerit, auctor. Greg. Tur. et Fredegarius, non loquuntur de illo. Sed Prosper. Chron. An. 26. Honor. Rorico l. 1. Aimon. l. 1. c. 4. Ado, Hugo Fleuriac. Sigebertus in Chron. Obiit A. C. 427. vel 428. relicto fil. successore Clodio. Reliqua eius ignorantur. Moret. De eo vero sic P. Aemylius l. 1. Franci Trevirim, accersiti a senatore, cuius uxorem Lucius Praeses rapuerat, occuparunt, inde progressi in Celticam, et Belgicam, tandem in ipsam Galliam, regnum Francicum, ex Gallico, praeposito sibi Rege Varamundo, constituerunt [orig: constituÍrunt]. Apud Laetum Comped. hist. Univ. in Honorio.

FARCIMEN vide Botuli, Hircia, Lucanicus, Salsicia, Silicernium.

FARELLUS Gulielmus, vide Gulielmus.

FARENSES vulgo Isles de Fero, seu de Farre, insulae Oceani Caledonri, supra Scotiam, et Orcadas versus Circium, quindecim numero, quarum praecipuae sunt, Stromo, Sudro, Ostro, Bordo, et Sando, ibique loca, Lonen, Wage, Swino, et Calfortgreve dicta, sub dominio Regis Daniae.

FARETUS Nicolaus vide Nicolaus.

FARFA vulg FARFA, castrum Italiae, cum Abbatia percelebri, in ditione Pontificia, et in Sabina, ad Farfarum amnem. 20. mill. distat a Roma in Sept.

FARFAR vide Pharpar.

FARFARUS fluv. Sabinorum, Ovid. Met. l. 14. v. 330.

FARFILUS Hugo, vide Hugo.



page 238, image: s0238a

--- Et opacae Farfarus undae.

FARILIA vide Apuleia.

FARIMA Urbs Iaponiae, in tractu Niphon, 18. leuc. Hisp. a Meaco in Occ. cum prov. cognom. Antea habuit Reges proprios.

FARINA far molitum est, Graece *)/aleuron; proprie enim de farre dicitur. At farina hordeacea, Graece *)/alfiton, Latinis polenta appellatur, qua de voce infra. Hesych. *)/aleura kuri/ws2 ta\ si/tou, a)/lfita de\ ta\ tw=n kriqw=n. Vide de illa Plin. l. 18. c. 9. uti de usu eius in sacris, infra in voce Mola; in divinationibus, item quoa genus *)aleuromantei/an, et *)alfitomantei/an dixere Graeci, apud Iamblich. Mola certe hinc dicta eruditis, quod sarre molito aspergerentur victimae. Sed et ex simila constabant in V. T. sacrificia ex frugibus, [gap: Hebrew] dicta, cui affundebatur oleum, addebanturque thuris odores, Levit. c. 2. v. 1, 2, et 3, qua de re vide Franc. Burmann. Synopsi Theol. Christ. Part. priore l. IV. c. 11. n. 21. et infra, ubi de Sacrificiis. Porro ex farina vel polenta, quae in vinum addebantur, commixtum fiebat celebre illud potionis genus, quod inter Eleusiniorum sacrorum symbola Arnob. recenset, et kukew/n Graecis dictum est, adoris potio Latinis. Vide supra in hac [orig: h‚c] voce etc. uti de farina aqua [orig: aqu‚] conspersa et subacta, infra in voce Materia; de placenta ex farina et melle, mortuorum ori, praenaulum Charontis imposita, apud Vett. Graecos, infra Offa Cerberi. Vide et Pulmentum. it. Puls.

FARINACIUS Prosper vide Prosper.

FARIUS Equus apud Raymundum de Agilers p. 162. Assumptis omnibus pecuniis suis Caesaream et Camelam adibant, ut ibi equos Farios mercarentur: Arabicus est, generosus, Arab. Faras; unde fa/ras2 apud Achmetem in Onirocriticis c. 233. *(/ippos2 o( fa/ras2 o( eu)genh\s2, etc. 152. fa/ras2 *)arabiko\s2, apud Nicetam in Isaacio l. 1. n. 2. qua [orig: qu‚] voce Saracenorum equos venire, Leo ait Imp. in Tactic. c. 18. ß. 137. Iidem Alpharaces dicti sunt, prosthesi Arabibus familiari, in Ep. Ioh. IX. Pontif. Rom. ad Adelfonsum Reg. Gallaeciae, apud Samprium: item Maurisci, in Ep. Leonis III. Pontif. Rom. Numidae et Aegyptii, apud Gratium in Cyneget. v. 518. etc. Cuiusmodi equos in pretio fuisse, diximus supra. A voce fa/ras2, Galli equos generosos, Auferaus et Ferrandos vocarunt, ut infra videbitur: atque hinc emendat Cat. du Fresne Procop. Gothic. l. 1. c. 18. ubi Belisarium exhibet equo generosissimo insidentem, qui toto fuscus corpore anteriotem capitis partem ad nares eximio candore insignem habebat, addens: *ou(=ton *(ellhnes2 me\n falio\n, *ba/rbaroi\ de\ fa/ran kalou=si, cum prius legeretur, *ba/lan. Vide eum in Gloss. ut et Notis ad Alexiadem p. 408. et 409.

FARNESIUS Alexander potente domo magis quam antiqua [orig: antiqu‚] oriundus, quippe quae a Paulo III. Pontif. originem et magnitudinem traxit. Olim adolescens maternis sub imperiis per Belgicam inhonorus egerat, atque adeo contemptus, ut non satis animo comperere diceretur. Solita mentiri iudicia vix quisquam apertius convicit. Primum belli decus peperit expugnato Iavarino. Belgicis armis impositus, quantus esset, ostendit; studio laudis indefessus, accessu comis, clemens in hostem, quantumque in magna simulatione nosci potuit, fidus Regi, et adversus suam gloriam ac populi studia incorruptus. Parebat consiliis, nisi quod initae semel sententiae contumacior, ac infestus dissidentibus: tum rerum successu, nimia concupiscebat, idque illi initium adversorum, quae mollius tulit, cum secunda fortiter toleraret. Caspari Roblesii monitis diu obsecutus, eo mortuo, cum nemo praevaleret, inter diversa suadentes fluctuavit, atque ex eo cessim iit et fortuna: Maiestas illi oris ita venerabilis, ut et amari posser: statura et cetera corporis mediocria, acres oculi, pervigilis animinotae. Inopia [orig: Inopi‚] et discordiis hostium prudenter usus, diversas in exercitu nationes, et prope insociabiles, iure aequo rexit, compressis odiis, quae statim post mortem et deinceps acrius eruperunt [orig: erupÍrunt]. Obiit A. C. 1592. viridi adhuc aetate, annorum 47. cum annos 14. in Belgici belli arbitrio egisset: postremos quidem quinque deterioris fortunae, neque diligentiae eiusdem: seu post Antverpiam gloriae satur voluptatibus se dedit, seu cognitis Philippi Regis suspicionibus ad versus magnam Famam remedium ex segnitie concupivit. Res eius gestas enarrant Thuanus, Strada, H. Grot. Alii in Hist. Belgici belli. Disciplinam cum illo concidisse, prudentes annotarunt. Ceterum, ut dictum, auctor gentis Paulus III. Papa, fatis concessit A. C. 1549. Pater Petri Aloysiii qui patris beneficio primum Camerini, dein Parmae et Placentiae Dux, defunctus A. C. 1547. ex Hieronyma Ursina, genuit Octavium, qui obiit A. C. 1586. Hoc et Margareta [orig: Margaret‚] Austriaca [orig: Austriac‚] (filia [orig: fili‚] Caroli V. Imp. ex Margareta Vangestia nobili Flandra) genitus Alexander, de quo dictum ex Maria Infant. Portugalliae (filia [orig: fili‚] Edoardi Inf. Emanuele Rege geniti) suscepit Rainutium I. defunctum A. C. 1622. Cui successit, ex Margareta Aldobrandina, fil. Edoardus, qui obiit A. C. 1646. Pater, ex Margareta Medicae (filia [orig: fili‚] Cosmi II. Medicei, M. Ducis) Rainutii II. qui Isabellam Estensem, filiam Francisci Mutinae Ducis. A. C. 1656. exstincti, duxit. Spener. ubi supra Part. III. p. 19.

FARNIA Ins. parva Angliae, in Oceano Germ. in ora littor. Northumbriae, 3. mill. Angl. a Bamburgo castro, 6. ab Ins. Sacra in Austr. 12. a Bervico.

FARNSPERGIUM vide Faruspergum, et Varnspergium.

FARNUS vel PHARNUS Medorum Rex. Diod.

FARRAGO Hebr. [gap: Hebrew] , Iobi c. 6. v. 5. An rudit onager apud teneram herbam boatne Bos ad farraginem suam? Et Esaiae c. 30. v. 24. Boves etiam et aselli colentes tellurem farraginem meram comedent, quae ventilata fuerit vanno et ventilabro. [gap: Hebrew] , quod in genere miscere est, et in specie miscere diversas fruges, aut foenum et paleam cum frugibus, in pecorum aut iumentorum pabulum. Sic Iudic. c. 19. v. 21. pabulum dedit asinis, supple farraginem in pabulum. Ad quae verba notat Kimchi, [gap: Hebrew] sic appellari, quia miscent ad bruti pabulum hordeum cum spina vulpis (i. e. avena [orig: aven‚] ) aut unum eorum cum palea.


image: s0238b

Sed et Graeci habent in Esais, *fa/gontai a)/xura a)napepohme/na e)n kriqh=| lelikmhme/nh|, Comedent paleas commixtas hordeo ventilato. Atque hoc Farrago est. Eam vero subacidam vocat Esaias, qua [orig: qu‚] viz. iumentorum fastidiendi stomacho subvenitur: cui dulce pabulum opponunt Arabes, hoc camelo tamquam panemcius, illud vero pro bellariis, esse, dicentes, apud Sam. Bochart. Hierozoici Parte prior. l. 2. c. 7. nec non infra Herba Medica. Vide quoque eum l. cod. c. 31. ubi de Boum pabulo et saginatione. Plin. vero in tritici genere farraginem ponentem. Vide l. 18. c. 7. et 16. et Dalechamp. Not. ad l.

FARRARUM Insulae, in Oceano boreali sitae, ab ovium multitudine sic appellatae, duodeviginti numero sunt, frugiferae, et graminosae, boum pinguium et ovium proventu, copia lactis, casei, et butyri, celebres: tum etiam piscatura admodum felices: omnes habitabiles, una excepta quae in asperrimos, et clivosos montes assurgit. Civitatem unam habent. Ioh. Matal. Metell. Vide Farenses.

FARRATA apud Ael. Spatt. in Anton. Geta, genus edulii est, forre placenta ex sarre, vel farre conspersa: quo modo et Farreum, libi genus est ex farre, apud Fest. Sed et pultis farratae alicubi mentio est. Apud. Iuv. l. 4. Sat XI. v. 109.

Ponebant igitur Tusco farrata catino
Omnia tunc, quibus invideas, si lividulus sis:

veteri Interpreti est, ex farre eibus, qui primus antiquorum fuit. Salmas. ad Spartian.

FARTACHIUM urbs Arabiae fel. aliis Hadramut, caput regni cognom. 40. m. p. ab ora Oceani Indici, 300. circiter a prom. Aromatum in Bor.

FARTORES Festo dicuntur, qui alias Nomenclatores dicti, salutatorum nomina Candidatis seu Petitoribus in autem clam infarciebant. Cum enim his inprimis elaborandum esset ut singulos cives nossent, eorumque nomina tenerent, hoc autem in tanta populi multitudine, et tantis vitae occupationibus fieri vix posset, Ministrum instituerunt [orig: instituÍrunt], qui Candidatis nomina ommum civium, ut quisque occurrebat, suggereret, cumque Nomenclatorem vocarunt. Cic. pro Muraena Monitorem, Festus vero, ut dictum, Fartorem dixit. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 7. c. 8. Ab eodem themate Fartum, sive Ferctum, genus libi erat, quod multis variisque rebus intus farciebatur. Nam Vett. ut Cato scribit, struem fartis, tritici hordei, fabae, seminis rapicii, rhure ac vino additis, ante meslem parabant in porcae praecidaneae immolatione, Ianoque et Iovi ac Iunoni, sacrificabant. Verrio Fertum a ferendo, quod ad sacrum ferretur. Ita Turneb. Advers. l. 14. c. 18. Ferctum et Forctum Salmas. bonum dicitur, ab eodemque fonte ait ita libum appellari, quod bonum esset, *xrhsto\n Hinc pa/gxrh|sta quoque illa dicta. Eius meminit A. Gell. l. 10. c. 15. Neque apud eius (Flaminis Dialis) fulcrum capsulam esse cum strue atque ferto oportet. In antiq inscriptione legitur, Porcam et agnam struibus et fertis. Qui liba haec ad sacra ferebant, quia id non fiebat sine strue, altero sibi genere, composita [orig: composit‚] voce Strufertarii nuncupati sunt. Unde verba illa Gellii c. supra laudata: Dialis cotidic festatus est, H. Steph. fertatus, i. e. fertis instructus: Iac. Oisel. vero Fertarius, tamquam ferta ferens, legit. Et de intestino farto, vide supra in voce farcimen: de minutalibus, quibus avium ventriculos farciri mos, infra de Isiciis: uti de vivorum animalium Fartoribus, hic [orig: hÓc] passim, inter alia in voce inprimis Sagina.

FARVELUM caput prom. Groenlandiae Australiss. versus novam Franciam maxime porrectum. Gallis Cap d'Adieu. 100. leuc. Gall. a Freto Forbisherii in Mer.

FARUM vel PHARUM, FANUM REGIS in codd. quibusdam locus Belgii, in ora maris Britann. in Picardia, apud Bononiam, a Carolo Mag. instauratus. Tour d'Ordre Gallis. Qudeman Anglis Ortel.

FARUSPERGUM arx agri Basiliensis, supra Rinfeldam, in edito monte sita, Comit. cognominis caput. Germ. Farnsperg. Vide in voce Varnspergum.

FAS [1] illus dignum nota, et observatione, priscos Romanos Iustitiam Fas appellitasse. Auson. Technopaegnion Eidyll. [correction of the transcriber; in the print Edyll.] XII. de Deis.

Sunt et caelicolum monosyllaba, prima Deum [orig: DeŻm] Fas
Quae Themis est Graiis.

Prima deum [orig: deŻm], inquit, i. e. antiquissima, a qua secundam facit Rheam quae alio et Latino nomine appellatur Ops. Fest. Themin deam esse putabant, quae praeciperet hominibus id petere, quod fas esset, eamque id esse existimabant quod et Fas est. Cui astipulatur vetus Gloss. *qe/mis2, Fas, Iustitia. Nic. Lloydius.

FAS [2] sit mihi apud Papin. Stat. l. 3. Sylv. 2. v. 15.

Dicere quae magni fas sit mihi sidera ponti:

formula est, seu praefatio, qua [orig: qu‚] Vett. excipiebant invidiam. Vide in pari re Rutilium Itin. l. 1. et Ovid. atque ad illum Casp. Barth. l. 1. v. 175. plura vero de more Invidiam deprecandi Vett. infra passim.

FASCELIS Dianae cognomentum, quae apud Ariciam colebatur, a fasce lignorum impositum, in quo Orestes, et Iphigenia eius simulactum absconderunt [orig: abscondÍrunt], cum ex Taurica regione in Italiam illud adferrent.

FASCELLINA Siciliae opp. in ora Occid. apud Panormum, de quo Sil. Ital. Bell. Punic. l. 14. v. 261.

Mille Thoanteae sedes Fascellina Divae.

FASCES apud Romanos, maiorum Magistratuum erant iusignia, quae ipsis curuli sella [orig: sell‚] vectis, a lictoribus praeferebantur, Freinshem. in Flor. l. 1. c. 5. Erant autem fasciculi virgarum;


image: s0239a

quibus erat obligata securis, ita ut ferrum in summo extaret. Cuius rei causas Plutarch. in Problem. ostendit, inquiens: Vel indicium id fuisse iram Magistratus non debere esse in prochvi et solutam: vel propterea sic institutum, ut solutio sascrium, quae paulatim fit, moram aliquam irae iniceret, et cunctationem; fecisseque nonnumquam, ut sententia de supplicio exigendo mutaretur. Virgas vero et secures simul ipsis esse praelatas, ut cum vitiorum alia sanabilia sint, alia insanabilia, virgis corrigerentur, quae emendari possent: securibus immedicabilia amputarentur etc. Horum originem ad Tarquinium Priscum refert Flor loco praedicto cum ait: Duodecim namque Tusciae populos frequentibus armis subegit. Inde Fasces, trabeae, curules, annuli, phalerae, paludamenta, praetexta etc. A quo tempore lictoribus 12. cum totidem fascibus per reliquam vitam usus est; teste Dionys. l. 3. c. 84. Quo et Sil. alludit Ital. Bell. Punic. l. 8. v. 486.

Bissenos haec prima dedit praecedere fasces.

Alii Romulum Fascium auctorem apud Rom primum, ab Hetruscis hoc dignitatis insigne mutuatum esse, et numerum eorum lictorumque vel e numero avium, quae ipsi augurio regnum portenderant, vel a duodecim Hetruriae populis, quorum singuli communibus suffragiis creato Regi singulos lictores dederint, sumpsisse contendunt. Certe eorum inventum Vetuloniae Hetruriae urbi adscribit Sil unde Romam traducti sunt. Vide quoque infra Ianus. Fuisse autem bacillos ex ulno, testis est Plaut. Plin. tamen betulam arborem terribilem ait Magistratuum virgis. Hos ante Magistratum in humeris ferebant lictores: sed et praeter eos manu virgam gestabant, et ad submovendum, et ad ianuam tangendam, quoties Magistratus suam aut alienam domum intraturus erat. In triumpho laurus in Fascibus; ac laureae virgae in manibus militum, et triumphantis: posterioribus tamen temproibus lauro perpetua [orig: perpetu‚] Fasces donatos esse scribit Lips. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 7. c. 3. Regibus exactis potestateque suprema duobus commissa [orig: commiss‚] Consulibus, idque ad anni solum spatium, insignia haec dignitatis penes illos mansere [orig: mansÍre] Unde alicrum e Consulibus (Tarquinium nempe Collatinum) faseibus abrogatis urbe dimissum esse, memorat Flor. supra memoratus l. 1. c. 9. Itaque substitutus Valerius Publicola, fasces ei pro contione submusit, apud Eund. paulo post, et apud Plutarch. ubi ait, au)ta\s2 te tas2 r(a/bdous2 ei)s2 e)kklhsi/an pariw\n, u(fh=ke tw=| dh/mw| kai\ kate/kline, Fasces ipsos in contionem progressus populo submisit inclinavitque: professus hac [orig: h‚c] cerimonia [orig: cerimoni‚], sese populi Maiestatem agnoscere honoresque suos in eius arbitrio esse. Secures etiam idem, ut omnem populo metum terroremque adimeret, a fascibus sustulit, teste eodem Plutarch. De Praetorum, quibus duo lictores, secundum Censorin. de Die natali: sex vero secundum Polyb. et Plutarch. erant concessi, fascibus, iterum Flor. agit l. 3. c. 20. Capta, inquiens, de Praetoribus insignia et fasces ad Ducem (Spattacum) detulere [orig: detulÍre]. Postquam Decemviti legibus scribendis Consulari potestate creati sunt, penes unum illorum Fasces itidem erant, et reliqua Consularis potestatis insignia; reliquis, quibus singuli accensi apparebant, non multum a privatis differentibus: Donec ad tyrannidem aspirantes, singuli cum singulis insignibus regiis prodiere [orig: prodiÍre], praelatis cuique duodecim Fascibus ac securibus, quod antea antiquatum fuerat, sicque effecere [orig: effecÍre], ut potestas, tertio anno postquam primum in Remp. fuisset introducta, funditus tolleretur. Vide praefatum Ioh. Rosin. l. 7. c. 19. Accedente etiam caede Siccii et iudicio Virginiae. Hinc vulgatae phrases, Fasces abrogare, Fasces submittere etc. Consule quoque, plua si voles, Cael. Rhodig. l. 12. c. 7. Thom. Godwyn. Anthologiae Rom. l. 3. c. 2. s. 2. et Car. Paschal. in Coronar libris, ubi de lauro, Alios. De Fascibus vero virgarum, quas pueris suis literarii Magistri intentant, dicemus aliquid infra in voce Mannae, it Sceptrum.

FASCIA ex Graeco *baski/a, ut videre est, apud Salmas. ad Solin. p. 138. non modo in vestitu, sed etiam in ornatu numeratur, Martiano Capellae l. 2. de Nupt. At cingulum, quo pectus annecteret, sibi prudens mater exolvit, et ne Philologia ipsius Phronesis careret ornatibus, eius pectori, quo verius comeretur, apponit. Antiquitas vel ex Sacris patet, nam Ierem c. 2. v. 32. (licet Castalio non fascias ibi, sed lemniscos verterit) legitur, et Esaiae c. 3. v. 25. exponitur ab Aquila, cingulum: minus recte, cum cingulum ilia laterave succingeret, Fascia vero, vel caput vel papillas, vel crura, vel denique pedes obvinxerit: vel totum quoque corpus involverit. Fascia fronti applicata seu Diadema, supremi in humanis rebus fastigii insigne, apud Persas tiaram cumulavit, ut ex Xenoph. l. 8. Cyripaed. patet, ubi Cyrum descriit in publicum prodeuntem, habentemque diadema circa tiaram: quod ipsum tradit Dio Prusaeus Orat. 14. Constabat autem illa ex caeruleo, et albo interstinctis, teste Curt. l. 3. quo diademate similiter Reginas usas fuisse, monstrat Bayffius de re Vest. c. 20. et Plutarch. in Lucullo, ubi de Monima. Multiplicabatur ea pro numero regnorum, sicque tiarae apud eosdem apponebatur. Inter alias vero gentes Fascia haec regalis, nudum caput cingebat, et pro insigni regio usurpabatur, ut loquitur Tacit. Ann. l. 2. et Virg. Aen. l. 11. agens de rege Tyrtheno, ac Sil. Italic. Bell. Punic. l. 16. ubi de Syphace; qui diadema Africanis Regibus album fuisse docet: quale Iulio quoque tribuit Suet. c. 79. candida [orig: candid‚] fascia [orig: fasci‚] praeligatam imposuisset, unde alba fascia vocatur a Lucian. in Navigio Hodiernum quoque capitis tegmen, quae Turbantem appellant Turcae, Graeci recentiores fakew/lion, quasi Fasciam complicatam, vocant: coloris id albi Turcis, viridis Tartaris, rubri Persis; quam vis et hodie Tartari circa biretum suum pretiosae pellis fasciam ad duorum aut trium digitorum latitudinem gerant; quantum vero bireti supra fasciam eminet, tantundem rubra byssus undique sparsa tegat, Mart. Martin. de bello Tart. Pectus Puellarum atque matronarum Fasciis tegi, ex Scriptura S. dilucet: Numquid obliviscetur virgo ornamenti sui, et sponsa fasciae pectoralis? nec Isid. id ignoravit Orig. l. 20. c. 32. sic enim, quo graciliores essent, succingebantur. Terent. in Eun. Act. 2. Sc. 3. v. 22.



page 239, image: s0239b

Demissis humeris esse, vincio pectore, ut gracile sient.

Quae fascia Graecis stro/fion dicta est, teste Iul. Polluce. Turpilius in Philopatre, Memiseram, quod inter vias epistola excidit mihi infelix inter tuniculam et strophium collocata. Vide quoque infra Mitra, it. Virginalis Zona. In cruribus antiquitus nullae erant, stante enim florenteque Rep. iis nudis incedebant, quippe quae non nisi toga [orig: tog‚] demissa [orig: demiss‚] tegerentur. Et Quintilian. sua [orig: su‚] quoque aetate, Fascias crurales non consuevisse deferri, nisi propter morbi necessitatem, testatur l. 11. c. 3. Multi quoque Romanorum ac Graecorum discalceati incedebant. Quibus Hebraei praeiverunt [orig: praeivÍrunt], unde vetustissimae picturae Apostolos nudis cruribus exhibent. Ut de aliis gentibus taceam. Verum obtinuit usus paulatim, ut omnes fasciis crura integerent, feminae inprimis: quod Cic. verbis his, quae a Nonio Marcello referuntur, Clodium ut mulierarium insectatus, docet: Tu, ait, cum vincirentur pedes fasciis, cum calanticam capiti accommodares: Erant autem illae purpureae. Sed et viris illae in usu: Pompeio, tibiales ferenti Fascias quas ex panno fuisse indicat Val. Max. l. 6. c. 2. praeter morem aliorum civium) id vitio datum inprimis, quod eas candidas gestaret. Unde ad illum Favonius, Non refert, inquit, qua parte corporis sit diadema: vocans sic eum in suspicionem affectati regni. Nempe in Pompeio insolentiam rei color augebat: quia Fascias cretatas gerebat, ut Cic. loquitur, h. c. candida [orig: candid‚] creta [orig: cret‚] dealbatas, qui color in fasciis regius erat. Sic de Alex. Sev. apud Ael. Lamprid. fasciis semper usum fuisse legimus. Imo leg. 25. ß 4. ff. de aur. vel arg. elg. inter necessaria indumenta crurales fascias numerati, videmus. In pedibus quoque Fascias gestatas fuisse, docet Plin. l. 8. c. 57. cum mures Carboni Fascias, quibus in calceis utebatur, arrosisse narrat. Et hae erant Pedules fasciae, quarum mentio l. 27. in fin. ff. de aur. vel arg. leg. Pedum regmina, quae tamen usum calceamentorum non praestabant. Unde vesti cedere eas, quod partem corporis vestiant, adserit Ulpian, in d. l. 25. ß. 4. ff. de aur. vel arg. leg. Vide Balduin. de Calceo et infra Pedale, Pelyntra. Uti porro pedes, et cruta, sic et tibias ac femota Vert. fasciis involvebant, Graeci Romanique, Hebraeiquoque quod istis braccarum vicem, quibus barbarae gentes tum usae, praebuit uti supra diximus, ubi de Cruralibus Fasciis. Non enim prius bracci assuescere Romani coepere [orig: coepÍre], quam post Augusti tempora, cum illi bella gererent cum Germanis, aliisque Septentrionalibus populis, aut limites Imperii in illis oris tuerentur: Sed neque tum vulgo notus illarum usus. Unde quod Alienus Caecina legatus Germaniae super. braccas tegmen barbarum indutus, togatos alloqueretur, superbiae datum est, apud Tacit. Hist. l. 2. c. 10. Postquam vero frequentari coeperunt [orig: coepÍrunt], femoralium tibialiumque notio immutata est transiitque a veteri fasciarum ad eam, quae hodieque obitnet. Vide casaub. ad Aug. Suet. c. 82. Torum tandem corpus involvebant, hominis cum primum nati, tum iterum denati. Postquam enim lotus infans, et cunis imponendus erat, inter alia involucra, Fascias habebat, saepius laneas varii coloris, (Magnates albas vel purpureas sibi selegerunt [orig: selegÍrunt] ) quibus totus circumducebatur. Eatum mentio Lucae c. 2. v. 7. ubi de Maria, matre Servatoris: *)esparganwsen au)to\n, Fasciis involvit eum: et apud Terent. in Andr. Act. 4. sc. 5. v. 30.

--- - --- Verum vidi Cantharam
Subfarcinatam.

Ubi quidam Suffaciatum legunt: eo quod Matres expositurae infantes, illos toi=s2 sparga/nois2, fasciis, circumvolutos in fictili vase, quod Cantharum Poetae vocant, recondidere [orig: recondidÍre]. Vide quoque infra Pumili. Earundem in defunctis postea iterum usus fuit: Linteo enim involvi cadaver, illudque Fasciis sepulchralibus, a capite ad calcem, circumligari solebat, sudario, quo caput tegebatur, ad collum colligato, ut figuram rei exhibet Solerius tr. de Pileo. Hinc Lazarus, a Christo excitatus e mortuis Ioh. c. 11. v. 44. Prodiisse dicitur dedeme/nos2 tou\s2 po/das2 kai\ ta\s2 xei=ras2 keiri/ais2, pedes et manus vinctus fasciis, Et Apuleius Met. l. 10. Feralibus inquit, amiculis obstrictus. His color apud Graecos albus, ater apud Latinos fuisse videtur etc. Vide Bartholin. de Puerperio vett. Franc. Roslaeum Archaeol. Attic. l. 5. c. 21. Thom. Dempster. Paralip. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom. l. 5. c. 35. Laurentium IC. Notis in Phaedr. l. 5. fab. 7. sub calcem.

Princeps ligato crure, nivea [orig: nive‚] sascia [orig: sasci‚]:

et infra ubi de Incunabulis et Pannis infantiae, nec non in voce Pollinctor: uti de Fasciis inprimis Regalibus, h. e. diadematis, quae latae; et Sacerdotalibus, quae tortiles hincque Graecis stro/fia proprie dicebantur, Salmas. ubi supra p. 371. de Fasciis, quibus ventrem strictissime circumligabant olim Scythae fami arcendae, infra [orig: infr‚] in voce Venter. Nec omittendum, quod fasciae etiam dictae institae purpurae vel conchylii, quae aflui vestibus e panno solebant. Quo sensu capit locum Suet. Calig. c. 17. Posteriore epulo, forensia -- viris, pueris ac feminis fascias purpurae ac conchylii distribuit, Casaub. quem vide. Plura vero hanc in rem hic [orig: hÓc] passim, in Boia, Chias, Taraga: de Fasciis autem capitis, quarum in vett. Chirurgorum libris mentio, infra in voce Thais. Hinc Fasciola diminutiv. quod vide, ut et infra in vocibus Instita Moeandri Taenia etc. Medio aevo, Fascia, in Impp. aut Caesarum nummis Consularibus, in quibus viz. Consulari habitu efinguntur, quique iis Coss. cusi sunt, ut et Diptychis, occurrit. Nempe latior collum ambiens tunicis palmatis, et rogis pictis superfunditur, cuius pars dextera strictior, a dextro humero recta circa pectus ultra genua descendit ipsumque humerum ac brachium dextrum circum volvens, sinistrum humerum amplectitur, explicans, sese, latiorque sensim effecta ac circa dorsum delapsa, rursum a dextero latere per umbilicum transversim agitur, et imam sinistri brachii partem, qua manui illud


page 240, image: s0240a

coniungitur, involvit, reliqua [orig: reliqu‚] sui parte retro pendula [orig: pendul‚]: Atque ita quidem in Diptychis, Leodiensi, et Bituric. Alexandro Wilthemio descriptis; quae in Compendiensi, apud Sirmond. ad Sidon. et in numismatibus, decussata tantum ad pectus cernitur, forte quod reliqua, et inferior corporis pars desit. Eam latum clavum esse Vett. nonnulli censent, qui trabeis aliisque vestibus attexebatur: et certe Fascia istiusmodi Consularis, quae, ad collum convoluta, a cervice ad pectus descendebat, colobii referens speciem, graphice describitur Acroni ad illud Horat. l. 1. Serm. Sat. 6. v. 28. Praetextam et latum clavum purpuram dicit, quae in pectore extenditur Senatorum. Gr. to\nkolobiw=na. Usum eius hodie retinent Principes, inicientes vesti a cervice ad pectus indumentum ex purpura vel pellibus pretiosis muris Pontici, vel aliis, dum regio habitu prodeunt in publicum. Ubi kolobiw=na vocat, non quod fascia eiusmodi esset tunica contexta absque manicis, uti Diaconorum fuit: sed quod clavus olim vesti adtextus, deinde ab ea avulsus, ita ad collum, et humeros, circumvolveretur, et ad pectus deflueret, ut colobii revera speciem praeberet etc. Dubitat tamen C. du Fresne, annon hae Fascia sit potius illus in habitu Consulari, quod Scriptoribus inferioris aevi Subarmalis nomine insignitur: item, quod Lorum consulare dicebant? Vide cum Dissertat. de inferioris aevi Numism. n. 4. et seqq.

FASCICULUS Hyssopi Hebr. [gap: Hebrew] , qua [orig: qu‚] aspergantur aedium postes, et superliminaria, in Agni sanguine tingi iubetur, Exod. c. 12. v. 22. Sic Levit. c. 14. v. 6. et 9. ex cedro, coccino et hyssopo fasciculus seu aspergillum fieri mandatur, quo in aquam et immolati passeris sanguinem immerso leprosi aspergendi erant septies, et domus etiam lepra [orig: lepr‚] infecta purganda. Neque aliter aspergebantur aquis separationis homines, tentoria, vasa et quidquid aliud cadaveris contactu fuerat pollutum, Num. c. 19. v. 6. et 18. Cuiusmodi fasciculum sic describit Maimonides de Vacca vusa, c. 2. s. 1. Sumit vir mundus tres hyssopi caules, quos in in fasciculum unum compingit, et singuli rami spicas habent, quarum apicem immergit in aquam separationis, quae est in vase. Vide infra ubi de Hyssopo et Maiorana. Mirrhae fasciculus, principibus feminis in Oriente olim, inter ubera, deferri solitus, occurrit Cantic. c. 1. v. 13. Est amicus meus mihi, ut fasciculus myrrhinus, inter ubera mea pernoctans. De aliis rebus in fasciculum colligi colligatique solitis, vide hic [orig: hÓc], in voce Decas, Decimae, Synthesis etc. Addam saltem Mart. l. 14. Epigr. 38. Apoph. cuius lemma, Fasces calamorum,

Dat chartis habiles calamos Memphitica tellus, Texantur reliqua tecta palude tibi.

ad quod vide Screvel. Not.

FASCINUS Deus apud veteres. Huius idolum sub curru, eo loco, cui Imp. triumphans insidebat, suspensum fuisse, indicat Plin. l. 28. c. 4. Fascinus Imperatorum quoque, non solum infantium custos, qui Deus inter sacra Romana a vestalibus colitur et currus triumphantium, sub his pendens, defendit, medicus invidiae, iubetque eosdemrespicere. Quo respicere videtur Tertullian. in Apologet. Hominem se esse etiam triumphans Imp. in illo sublimissimo curru admonetur. Suggeritur enim a tergo: Respice post te, hominem memento te. Certe enim Fascino vires quasdam inesse credebant, ad magna quaeque turbanda, Heliod. Aethiop. l. 3. haneque vim vel oculis vel verbis attribuebant. Unde Plutarch. o)fqalmo\n ba/skanon, oculum fascinantem vocat: et de lingua Virg. Ecloga 7. v. 27.

Aut si ultra placitum laudarit, baccare frontem
Cingite, ne vati noceat mala lingua futuro.

Quod de infantibus ait Plin. loco prafato, exsequitur prolixe Thomas Bartholin. l. de Puerperio vet. ubi pueris sive ante lustrationem sive post Caprimulgum insidiari et Lilith. item sagas, et striges variis fascinis, docet, quae vel allio vel alysso vel re turpi in collo ex annulo appensa superstitiosum vulgus abigi credat. Res illa turpis Priapus fuit, ita enim Varro l. 6. Fascinus erat res turpicula e collo pueris appensa: proin ut aspectum effascinantium ab oculis puerorum abducerent, suspendebant ipsis e collo Mutinum Deum. Sic enim Cario ad moechum, cui se virilia exsecturum minitatur, apud Plaut. Mil. Act. 4. v. 6.

Ut faciam quasi puero in collo pendeant crepundia.

Eius figuram ex aere, e Museo Parentis, exhibet Caspar. Bartholin. Comm. in l. praefat. de Puerp. ut et alias huius amuleti species, ex lapide Lazuli, corallio et crystallo, quae apud Pignor. in Mensa Isiaca. Nec omittendum, quod Fascinum deum inter sacra Romana a Vestalibus cultum, Plin. natrat loco supra laudato. Unde turpitudo illorum sacrorum facile intelligitur. Plura vide apud Hadr. Turneb. Adversar. l. 9. c. 28. Thom. Dempster. Paralip. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom. l. 10. et Herald ad Mart l. 6. Epigr. 29. nec non infra in voce Gerrae.

FASCIOLA crebro occurrit in Regulis Monasticis, cum agunt de Monachorum vestibus, ubi maxime itinerantium fuisse, observat C. du Fresne. Hinc Lanfrancus in Decretis pro Ord. S. Benedicti c. 7. ait, ad Cameratium pertinere, ut procuret fratribus in iter profecturis cappas, fasciolas, calcaria. Et c. 14. Monachum fasciolatum aut cinctum, sive cum cappa, in claustrum introire vetat, cum haec itinerantium sint. Regula Magistri c. 81. statuit, ut Monachi habeant in hieme, pallium stamineum, braccas laneas et fasciolas, aut pedules: vultque, ut fasciolae laneae non sint, sed lineae, ut aliquid distet a Clerico Monachus. Porro Conventus Aquisgran. A. C. 817. c. 22. fasciolas duas Monachis concedit, et duas alias, quibus necesse est itineris causa [orig: caus‚]. Tandem iis interdictae sunt in Conc. Cloveshovensi A. C. 747 c. 38. Nec imitentur saeculares in vestitu crurium per fasciolas etc. E quibus ultimis verbis, quod genus vestis fuerint hae Fasciolae liquet. Nempe et Cic. l. de Aruspic. resp. Fasciolae sunt, quae Ulpiano L. Argum. sunt, D. de auro et arg. leg. fasciae


image: s0240b

crurales, Gelis Iarretieres dicuntur. Eginhardus in Carolo M. Fasciolit crura et pedes calceamentis constringebat. Monachus. Sangall. l. 1. c. 36. Fascioae crurales vermiculatae etc. Atque hinc nota Gallorum vox Fesse, seu, ut vulgo dicunt, Face vel Fasce, in armorum insignibus. Car. du Fresne Gloss. At Fasciolum, apud Odoricum de Foroiulio in Peregrin. suan. 4. Portant autem (Chaldaeae incolae) super capita sua fasciola aurea de perlis pretiosis: operimentum capitis est, fakio/lion Ducae c. 37. ubi de Turcis, qui istiusmodi tegmina nunc Tulipantos seu Turbantes vocant. Hinc Leunclav. testatur in Pandecte Turc. n. 240. Graecos etiamnum sicappellare Turcicos Tulipantes, quod ex Fasciis seu fasciolis convolutis, et complicatis conficiantur, quod etiam Achmes innuit, c. 226. fakio/lia vel Saracenis etiam tribuit auctor Vitae S. Nili Iun. p. 56. Quo modo Ismaelitarum capita vittata dixit Hieronym. in Vita Malchi: qui fasciolas quoque idem vestis genus videtur appellasse Ep. 2. de Vita Cleric. Aliter vocem fakio/lion explicant Glossae Basilic. et Lexicon Gr. MS. apud C. du Fresne, nempe zwna\rion seu Semicinctium, item crumenam seu marsupium, vide eum in Gloss. et supra ubi de Fasciis.

FASELARES apud Ael. Lamprid. in Anton. Hcliogab. Barbas sane mullorum tantas iubebat exhiberi, ut pro absentis, apiastris et faselaribus et faenoGraeco exhiberet plenis fabatariis, et discis: sunt faselt, et subint siliquae; seu faselaria, subint. grana. Sumebantur ea cum garo aut aceto, ut et foenum Graecum. Galen. l. 1. peri\ trof. duna/m. *peri\ fash/lwn kai\ w)/xrwn. kai\ tau=ta ta\ spe/rmata, kaqa/per kai\ th\n th=lin u(/dati prodiabre/xontes2 oi( a)/nqrwpoi me/xri tou= fu/sai r(izan e)sqi/ousin pro\ th=s2 a)/llhs2 trofh=s2 u(pagwgh=s2 e(/neka gastro\s2, e)napoba/ptontesw ga/rw|. Et paulo post: *kai\ tina neani/skon oi=da kata th\n *)aleca/ndreian i)atrikh\n te/xnhn e)caskou=nta kaq' e)ka/sthn h(me/ran o)/yw| xrw/menone)/twn tetta/nwn mo/nois2 tou/tois2, th/lei le/gw kai\ fash/lois2 kai\ w)/xrois2 kai\ qe/rmois2, vide Salmas. ad Lamprid. l. cit.

FASIANA [1] Avis rara in conviviis vett. Imp. Alex. Sev. Calendis Ianuariis, et Hilariis Matris Deum [orig: DeŻm], et Ludis Apollinaribus, et Iovis epulo, et Saturnalibus, et huiusmodi festis diebus solum fasianum: aliquando duos, additis gallinaceis duobus, posuisse legitur apud Lamprid. Tacitus Imp. non nisi suo et suorum natali, et diebus festivissimis, apud Vopisc. Pertinax Imp. numquam privato convivio comedit, aut misit alicui, apud Capitolin. Ita sobriis Principibus ultimus finis fasianus erat. Iulianus plane abstinuit, qui, teste Amm. Marcell. phasianum, et vulvam, et sumen exigi vetuit, et inferri munificis. Contra Heliogabalus, habuit consuetudinem, ut una [orig: un‚] die non msi de fasianis tantum ederet, omnesque missus sola [orig: sol‚] fasianorum carne strueret. Imo psittacis atque fasianis leones pavit et alia animalia, apud Ael. Lamprid. etc. Videinfra Phasianus.

FASIANA [2] villa vel Phasiana, forte a multitudine Phasianorum dicta, ad Rhodanum, Lugdunum inter, et Viennam, sed Lugduno propior, nunc Feisin. Hanc Desiderius Ep. Viennennensis Ecclesiae suae matriculariis legavisse dicitur. Hadr. Vales. Not. Gall.

FASTI Dies quasi fastoi\, a fa/skw, quod a fa/w, dico, appellati, dicebantur Romanis, in quibus ius farilicebat; quibus proin Nefasti oppositi. Ovid. Fast. l. 1. v. 47.

Ille nefastus erit, per quem tria verba silentur,
Fastus erit, per quem lege licebit agi.

Verba sunt: Do actionem, Dico ius, Addico aliquid. Eorum tria facit genera Paulus Manutius: Primum eorum quibus fari semper. et licebat, et solebat. Atque hi proprie erant Fasti, et toti proprie quod per eos, nisi cum aliquis casus extra ordinem interveniret, numquani Praetor ius nun dicebat: toti, quod fari omnibus horis licebat; talium erant in anno dies 38. Alterum eorum, qui, et ipsi proprie Fasti erant, sed non toti: h. e. quibus quidem fari licebat, sed non omnibus horis: quales sunt, qui in kalendario Rom. notantur his literis, EN. N. P. F. P. Q. REX. C. Q. ST. D. ubi EN. Endotercisos vel intercisos denotat. N. P. Nefastos primo, i. e. quibus quidem horis matutinis ius dicere non licebat, postmeridianis autem concessum erat: His contrarii erant F. P. Fasti primo. Q. REX. C. significat, Quando Rex Comitiavit. Q. ST. D. Quando stercus desertur. Hiautem erant omnes 65. Tertium genus Comitiales fuere [orig: fuÍre], qui casu tantum, non autem proprie Fasti erant: quia cum Comitia non haberentur, tum fari solum Praetor solebat. Hi modo toti erant Fasti, cum nulla scilicet Comitia haberentur, modo ex parte, cum haberentur illa quidem, sed minime per totum diem. Atque hinumero erant 184. qui reliquis duobus generibus additi 287. numerum efficiunt. Reliqui praeter hos omnes, Nefasti erant. Primum autem Fastorum genus, notatur in Kal. lit. F. V. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 4. c. 3. Sed et Fasti sunt libri, in quibus ta\ fata\ notabantur. Fastorum libri, in quibus totius anni fit descriptio, Festus. seu, in quibus Regg vel Coss. scribuntur. Hos q Fascibus dici, vult Isid. Festus autem modo memoratus a diebus festis vult nominatos; non quia festi, i. e. Diis sint dicati, sed cum dies fastos nefastosque contineant, decuit a candidioribus, et melioribus diebus nominari; unde a Festo fasti dicuntur, nefastorum comparatione, Fungerus. Vide Ioh. Scalig. Castig. in Festum. Est et nomen libri, a Nasone compositi: qui cum duodecuplex esset, ut ipse Fastofraphus Poeta ait in Tristib. l. 2. v. 549.

Sex ego Fastorum scripsi, totidemque libellos.

Dimidia eorum pars periit. Argumentum operis ipse his versibus enarrat: ad Aug. Fast. l. 1. v. 7. et seqq.

Sacra recognosces Annalibus eruta priscis,
Et quo sit merito quaeque notata dies.
Invenies illic. et festa domestica vobis.
Saepe tibi pater est, saepe legendus avus.
Quaeque ferunt illi pictos signantia fastos.
Tu quoque cum Druso praemia fratre feres.



image: s0241a

In quibus per Annales priscos, illos indigitat, qui dicebantur et Pontificalium libri et Indigitamenta et Commentaria Pontisieum. His enim eam curam imprsitam esse, ut res gestas in tabulas referrent, docet Cic. de Oratore: Erat initio Historia nihil aliud, quam Annalium confectio: cuius rei memoriaeque publicae retinendae causa ab initio rerum Rom. usque ad P. Mucium Pontificem Max.res omnes singulorum annorum mandabat literis Pontisex Max. reserebatque in album etc. Hos bene cum Fastis miscet, in ills enim libris quidquid erat, in his visebatur etiam exaratum. Sed praeter hos duae erant apud Vett. tabulae, quibus Fastorum nomen erat inditum: Una, in qua varia dierum iura incisa; sollennia Deorum sacra, ludi et feriae in eorundem honorem; res et victoriae aliquot insignes. Vide Val. Max. l. 2. c. 5. Alia erat, in qua nomina fere omnium Magistratuum continebantur: cuius frequens apud Scriptores mentio. Vide Notas in Ovid. Fast. l. 1.

FASTIDIACIO superstitionis species, memorata in Capitulari Gregorii II. Pontif. pro Bavaris ß. 8. Ut incantationes et fastidiaciones, sive diver sae observationes dierum Kalendarum, quas error tradidit paganorum, prohibeantur, sicut malesicia, et malorum praestigia etc. An ex Fasti dies? C. du Fresne Gloss.

FASTIGIUM in Glossis a)e/twma, Gallis Feste, unde Festagium etc. Omnia enim aedificiorum tecta, apud Vett. aut erant plana, aut fastigata: et quidem in Graecia, Asia, et toto pene Oriente, aedium privatatum tecta plana fiebant; aedes vero sacrae culmen, et fastigium habebant. Cuiusmodi fastigia quia erant proclinata, quemadmodum aquila alas demittit, et extendit, hinc fastigiis, a)etwma/twn, pterngi/wn et pterw=n, nomen. Vett. Romani pectinata tecta appellabant, quae in duas partes essent devexa, Graeci ta\ ei)s2 u(/os2 a)natetame/ma; unde a)nata/seis2. fastigia Galeno, qui totam hanc tectorum differentiam optime explicat in Comm. peri\ a)/rqrwn. Sic itaque Fastigium vulgari notione nihil aliud erat, quam tectum in utramque partem proclinatum. ad stillicidia deducenda, quod et trichoron dictum. Pap. Stat. l. 1. Silv. 3.v. 58.

--- - partitis distantia tecta trichoris.

Nam pluribus fastigiis, i. e. trithoris, tecta plerumque fiebant, ut in Ep. Cic. ad Atticum videre est: Absolutum offendi in aedibus tuis tectum: qucd supra conclavia non placuer at tibi esse multorum fastigiorum. Hinc tecta distantia partitis trichoris, Stat. At fastigium, quo Caesaris domus ornata est, cum illi arae, templa, pulvinaria, decernerentur, ut Deo, fastigii tantum ornamentum fuit, et fastigium dictum est, quod erat quodammodo fastigii fastigium. Cic. in Philipp. Quem in maiorem honorem consecutus erat, quam ut haberet, pulvinar, simulacrum, fastigium, flaminem. Nempe, quemadmodum fastigiis Templorum quaedam addebantur ornamenta, quibus privatorum aedificiorum culmina carebant, ut statuae victoriae, et alia Deorum simulacra: Sic cum multa Caesari decreta essent, ut Deo, eius quoque aedium fastigium eodem modo ornaverunt [orig: ornavÍrunt], quo solebant ornari Deorum Templa. Ideo Plutarch. cum de hac re verba facit, non a)eto\n vocat seu a)e/twma cio,em ostid. sed a)krwth/rion, quod fastifio domus [orig: domŻs] superpositum esset: de quibus acroteriis, et fstigiorum ornamentis vide Vitruv. et Hesych. e quibus disces, signa fictilia, et aerea inaurata fastigiis Templorum, ornamenti vicem imposita, a)krwth/ria dicta esse. Plin. l. 35. c. 12. Fictiles in fastigio Templis eius quadrigae, de quibus saepe diximus. Paus. Corinthiac. *tade e)n toi=s2 a)ntoi=s2 *(hraklh=s2 kaiv *ni/kai pro\s2 toi=s2 pe/rasin ei)sin. Liv. l. 22. c. 33. l. 23. c. 21. l. 26. c. 23. In aede Concordiae, Victoria, quae in columine erat, fulmine icta decussaque ad Victorias, quae in antesixis erant, haesit: neque inde procidit etc. Eiusmodi prom Victorias et signa, Caesaris olim domus [orig: domŻs] fastigio addita ad ornamentum, Fastigium vocarunt Latini Scriptores, cum illo genere tantum Deorum Templa decorari solerent. Salmas. ad Spartian. in Pesc. Nigro, et Solin. p. 1213. Vide quoque Desid. Herald. ad Arnob. l. 6. ubi in quibusdam antiquorum templis, per Fastigii latera, capita leonina collocata, imo et in ipsis fastigiis leones positos, adeo que a nonnullis inter Deos censitos, ait, aliquid etiam infra in Trichorum. Inferioris aetatis Scriptoribus aliud quoddam, in Aedibus sacris, ornamentum hac voce indigitatum videtur, apud Anastas. Bibl. in Silvestro Pontif. Fecit Constantinus Aug. Basilicas istas, quas, et ornavit: Basilicam Constantinianam, ubi posuit ista dona fastigium argenteum battutile, quod habet in fronte Salvatorem sedentem in sella --- fastigium ipsum, ubi stant Angeli --- farum ex auro purissimo, quod pendet sub fastigio --- fastigium argenteum in Basilica Constantiniana, quod a Barbaris sublatum fuerat, quod pensabat etc. Et in S. Hilaro, In medio cancellis aereis et columnis, cum fastigiis, et Epistyliis undique ornatum ex musivo etc. Vide etiam infra aliquid in voce Pinnacella.

FASTRADA fil. Rodolphi, Com. Franconiae, a Carolo Mag post Hildegardis mortem, ducta. Ob superbiam Gallis invisa; qui hinc oftensi, contra maritum eius conspiraverunt [orig: conspiravÍrunt], unum ex filiis eius nothis, Pipinum, formosum quidem facie, sed gibbosum, et malignum, suffecturi. Obiit A. C. 794. Moguntiae. Eginhard. in vita Caroli Mag.

FATA alicuius produci posse si eius vicem subeat alter. velut hostia quaedam succidanea, Vett. persuasio fuit; Cuiusmodi superstitionis, falsissimae quidem, sed ex vero manantis, exempla non in Graecorum, et Romanorum solum historiis: sed et multarum aliarum gentium Barbararum, ut vel ex iis perspicere est, quae de Canariarum Insularum incolis narrat Aloysius Cadamustus c. 8. Neque tantum pro capitibus Principum huiusmodi permutatio fieri consuevit: verum etiam pro quovis aliorum. De Antinoo, pro Hadriano devoto, nota historia ex Ael. Spartiano in Vita huius. Aristides, Hadriani aequalis, in Sacrarum quinia, narrat, se, cum periculose aegrotaret Philumenae (erat haec filia Callitychae, nutricis quondam Aristidis) obitu obtinuisse, ut convalesceret. Sed et iam ante Hermeas, Philumenae frater, pro eodem mortem visus est obiisse, ut idem narrat. Opprtebat autem, ut qui pro aliquo


image: s0241b

moriebatut, et alieni fati vicarius fiebat, sua [orig: su‚] sponte mortem obiret; quod et in victimis arae admovendis scimus servatum: Graecisque *)anti/yuxoi dicti sunt, qui sic animam pro anima reddebant. Utde Alcestide Euripid.

*)egw/ se presbeu/onta k' a)nti\ th=s2 e)mh=s2
*yuxh=s2 katasth/sasa fw=s2 to/d' ei)sora=|n
*qnh/skw, paro\n moi mh\ qanei=n --- -

Dictys Cretensis, Affuit et Eumelus Pheraeus, cuius pater Admetus quondam vicaria [orig: vicari‚] morte coniugis propria fata protulerat. Hinc a)nti/yuxoi appellatae aves Diomedeae, quae quotannis sanguine suo Manibus Diomedis parentabant. Lucian. a)nta/ndrous2 vocat, in Tyranno etc. Vide Casaub. et Salmas ad Spartian. in Hadr. Caes. Plura vero, de voce Fati, item de phrasi Fato perire, apud eundem Salmas. ad Solin. p. 1119. ut et supra in voce Ahori. Hinc Fatidicus, *mo rolo/gos2 ma/ntis2, qui themate posito, et genesi inspecta [orig: inspect‚], quidquid homini in vita eventurum est, praenuntiare se posse iactat. Glossae, Fatidicus, moirolo/gos2 ma/ntis2, o(/ti th\n tu/xhn le/gei kai\ th\n moi=ran. Duplex enim Fatum Veteribus fuit, Universale, fatum sc. Stoicorum, Graece *(eimarme/nh, concatenata rerum series suo tempore necessario accidentium; et Particulare, *moi=ra Graecis, quidquid nempe eventurum est cuique boni malique, usque ad ultimum vitae finem, ipsum quoque exitum, qualis sit fururus, et quando, singulis, determinans. Unde moi=ran, pro bona aut mala fortuna cuique attributa, sumpsere [orig: sumpsÍre]: etiam Parcas hoc nomine designarunt, quarum substemine dispensari hominibus vitam, dixere [orig: dixÍre] fabulae, quasque Fata quoque appellasse Latinos, ex A. Gell. discimus l. 3. c. 16. Atque hinc *moirolo/gos2, pro eo, quem diximus etc. De Fatalibus vero Libris Romanorum, quorum tam fraquensapud Liv. mentio, vide ubi de Quindecim-viris, Sibyllinis Libris etc. uti de Fatidicina aliquid infra in voce Insania. deque phrasi Vert. Fata scribunda advocare, lemmate Viugae Natalitae.

FATIGARA Regn. Aethiopiae, antea sub Abyssinorum Rege nunc in ditione Galarum. Voss.

FATUA vide Fauna.

FATUI inter alia Naturae ludibria, sequioris aevi Romanis in delitiis fuere [orig: fuÍre]. Senec. Ep. 2. Harpasten uxoris meae fatuam scis hereditarium nous in domo mea remansissc. Cuiusmodi, et Dendetis ille fuit, de quo Cedren. refert, in Rebus Theophili Imp. Sic Cubiti, Distorti, Moriones, Nani, alii de quibus hic [orig: hÓc] passim, et Chtysostom. in ad 1. Tim. omnia haec paucis complexus, oi( me\n, ait, po/rnais2 dido/asin, oi( de\ parasi/tois2, oi( de\ ko/lacin, oi( de\ te/rasi, kai\ mwroi=s2, kai\ na/nois2, kai\ ga\r ta\ fu/sews2 a(marth/mata tau=ta fe/rousin ei)s2 te/ryin.. Sed et sic propter Christum nonnulli dici amavere [orig: amavÍre] Graece *saloi\ et *salai ut et infra dicemus in voce Salus. Proprie vero quid vox designet, vide in Vates.

FATUORUM Ep. Archiep. seu Papa vide infra Kalendae.

FATURA villa in tribu Dan iuxta Eleutheropol. Gazam euntibus. Hier. in loc. Hebr.

FAUCES Alpium vox haec non semper dicitur de ipsarum angustiis, quas Clausas vocant, sed pro ipsis radicibus seu pedibus quanduque sumi, docet Goldast. in Golss. ad Ekkehardi Iun. Cas. S. Gall. c. 1. ubi agit de Faucibus, i. e. nobili monasterio, ad pedes Alpium Iuliarum: Fauces inquit, vulgo Feussen, ad pedes Alpium Iuliarum, unde et nomen invenit. Apud Henr. Spelmann. Golss. Archaeol.

FAUCES [1] Laterrae locus Gall. Narb. ad Stagna Volcarum, Dalechampil la Crau pres de Maugueil.

FAUCES [2] obligandi mos memoratur Mart. l. 6. Epigr. 41. cuius Epigraphe in raucum Poetam [orig: PoŽtam], colla lana tegentem.

Qui recitat lana [orig: lan‚] fauces, et colla revinctus.
Hic se posse loqui, posse tacere negat.

Nempe ravi laborans Poeta hic, focale ad fauces, et guttur servandum adhibebat, quod factum eius absurdum a contrariis hoc modo notat: Tu,quia fauces obligas, ostendis teraucum esse, nec posse loqui, idemptamen, quum ascendis et recitas, negas te posse tacere. Nec tacere crgo, nec loqui nosti. Vide de Focalium apud Vett. usu, infra. Ad numerum fauces ceteraque membra Vespasianum sibimet in sphaeristerim defricare solitum [orig: solÓtum], dicemus ubi de Vett. Fricandi more.

FAUCHETES Claudius vide Claudius.

FAUCHEUR Michael Theologus insignis, Pastor Reformati Parisiensium coetus, qui Catentone colligitur. Eius exstant lingua [orig: lingu‚] Gall. Contiones in 10. capp. pr. Actorum 4. tom. in octav. Item libellus eximius de Actione oratoris, etc. Obiit haud pridem.

FAUCI turris quaedam altissima in Ins. Icaria, in cuius fastigio lumine nautis hic [orig: hÓc] navigantibus signum datur, ut rupes, quae circa Ins sunt, vitent, Ioh. Matal Metell.

FAUCIA tribus una Romanorum, quam pluribus cladibus insignem fuisse constat. Alex. ab Alex. l. 1. c. 7.

FAUCULA Cluvia meretrix, quae, Hannibale Capuam tenente, alimenta captivis egentibus furtim suppeditavit. Liv. l. 26. c. 33.

FAVENTIA [1] Hisp. opp. Plin. l. 3. c. 1. Item civitas Ep. Italiae in octava reg. seu Romandiola, sub Metrop. Ravenna. Vasorum, et lini genere celebris, Plin. l. 3. c. 3. Vide Leandr. Alberti, descr. It. p. 315. edit. Venet. A. C. 1581. hodie Faenza. Sil. Ital. Punic. Bell. l. 8. v. 697.

--- Undique sollers
Arva coronantem nutrire Faventia pinum.

Strab. l. 5. p. 217. *faouenti/a, kai\ *kaish=na h)/dh suna/ptousi tw=| *isa/pei. Pop. Faventini, Plin. l. 3. c. 16.

FAVENTIA [2] vulgo FAIENCE, Urbec. Provinciae in Gall. cuius figlina laudantur. Prope amnem Bensonem. 5. leuc. a Grassa in Occ. totidem a Fore-Iulio in Bor.