December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMUS SECVNDVS Literas D, E, F, G, H, I, K, L, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

image: s0236a

FANUM S. Brioci S. Brieu, urbs Gall. in minori Britannia, Episcopal. sub Archiep. Turonensi, in ora Bor. cum portu in sinu maris Britannici. 16. leucis distat a Macloviopoli in Occas. 10. a Trecorio in Ort. 20. autem a Rhedonibus estque satis munita.

FANUM S. Christinae S. Christina, oppid. Hispaniae, in regno Aragoniae, et ad fontes Aragonii fluvii, ad pedes Pyrenaeorum et in confinio Gall. 4. leucis distat a Iacca in Bor.

FANUM S. Christophori S. Christophle en Touraine, opp. Gall. in Turonensi provincia, ad pedes collis, in confinio Andegavensis, et Cenomanensis provinciarum. 6. leucis distat a Turonibus in Bor.

FANUM S. Claudii S. Claude, opp. Sequanorum, in Comitatu Burgundiae, in limite Bressiae provinciae, et Gessiae tractus 5. leucis distat a Geneva in Occas. et 3. a Rhodano fluvio. Hinc mons Iura adiacens dicitur etiam mons S. Claudii.

FANUM S. Clodoaldi S. Clou, burgus cultissimus Galliae, cum ponte lapideo ad Sequanam fluv. et peramoeno secessu Ducis Aurelianensis, duabus leucis infra Lutetiam in Occas. Ibi obiit Henricus III. Francorum Rex.

FANUM S. Columbae Sainte Colombe, oppidul. Gall. in Lugdunensi provincia, ad Rhodanum fluv. ex ad verso Viennae Delphinatus, cui ponte coniungitur. 5. leucis distat a Lugduno in Austr. Condrievium versus; estque verius Viennae suburbium.

FANUM S. Crucis Santa Crutz, urbs munita Africae, in regno Marochii, et in regione Sus dicta, in ora Oceani Atlantici, cum portu capaci. Dicitur aliter Cap. D'Aguer, et a Mauris Darrumia; Excitata fuerat a Lusitanis. Sed A. C. 1536. capta fuit a Rege Marochii, cui etiamnum subest.

FANUM S. Crucis demonte Santa Cruz de la Sierra, urbs recens Americae Meridionalis, in Peruvia regione, in provincia dicta la Sierra. Episcopal. est sub Archiep. civitatis de la Plata dictae. Maxime in Ort. tendit; estque ad radices collis, in confinio Paraguaiae regionis 80. leucis Hispanicis distat ab urbe Argentea seu de la Plata in Ort. et 60. ab Argenteo fluv. in Occas. sub Hispanis.

FANUM S. Desiderii S. Dizier, urbs Gall. munita, in Campania provincia, ad Matronam fluv. obsidione sua celebris. Sedet in limite Barreusis Ducatus. 6. leucis a Barro in Occas. et totidem a Victoriaco in Ort. distat, 12. autem a Catalauno.

FANUM S. Dionysii S. Denys, cognomento en France, urbs est parva Gall. in provincia Insulae Franciae, cum insigni Abbatia, in qua visuntur Regum Franciae Mausolaea. Sedet ad amnem la Crou, qui paulo infra cadit in Sequanam fluv. distarque duabus leucis a Lutetia in Bor.

FANUM S. Dominici S. Damingo, urbs est ampla, et Archiep. Americae Septentrionalis, in parte Austr. Hispaniolae insulae, cum portu capaci. Vide Dominicopolis.

FANUM S. Eutropii S. Tropez, urbs munita Gall. in Provincia, cum protu capaci, in ora littorali matis Mediterranei, et sinus Grimaldini. 5. leucis distat a Foro-Iulio versus Austr. et 12. a Telone in Ort.

FANUM S. Fidei [1] Santa Fe, opp. Americae Septentrionalis, in novo regno Mexicano, ante paucos annos ab Hispanis exstructum, iuxta fluv. Borealem de Nort. Paucis constat incolis.

FANUM S. Fidei [2] Santa Fe, urbs parva Americae Septentrionalis, et novae Hispaniae, in Provincia Veragua, media inter utrumque mare Boreale, et Austrinum, 12. leucis ab urbe Conceptionis sub Hispanis.

FANUM S. Fidei de Bogota Santa Fe de Bogota, urbs est Archiep. Americae Meridionalis, in novo regno Granatensi, prope fluv. Pati et lacum Guatavita, longe a mari remota, sub dominio Hispanorum, et ad radices montis Bogotae.

FANUM S. Florentii San Fiorenzo, urbs Italiae, in ora Boreali Corsicae insulae, satis munita, cum portu, et sinu parvo, sub dominio Genuensium, Canelata antiquis dicta, ut quidam autumant. 20. milliaribus distat a Sacro prom. in Austr.

FANUM S. Flori S. Flour, urbs est Episcop. Gall. in Alvernia Provincia. Vide Floriopolis.

FANUM S. Galli S. Gal, opp. Helvetiorum, cum Abbatia insigni, cuius Abbas imperii Princeps est, in Turgea tractu, et ex praecipuis Sociis Helvetiorum. Una leuca tantum distat a lacu Constantiensi et 4. a Lindavia in Occas. Vide Sangallum.

FANUM S. Germani S. Germain, opp. Italiae, in Pedemontio, et in Vercellensi agro, alias munitum. 12. milliaribus distat a Vercellis in Occas. Taurinum versus.

FANUM S. Germani in Laya sylva S. Germain en Laye, burgus amplus Gall. cum palatio superbissimo in colle, ad Sequanam fluv. ubi regius secessus. 4. leucis a Lutetia in Occas. distat.

FANUM S. Ghisleni S. Ghislain, opp. munitum Belgii, in Hannonia Provincia, cum Abbatia; ad Haynam fluv. Una leuca cum dimidia distat a Montibus in Occas. et 3. a Condato in Ort.

FANUM S. Huberti S. Hubert, opp. Belgii, in Ducatu Luxemburgico, sub dominio tamen proprii Abbatis, ad amnem Homme dictum. 4. leucis Belgicis distat a Bastonia in Occas.

FANUM S. Jacobi [1] Sant Iago de Chile, urbs Americae Meridionalis, regni Chiles primaria, in mediterraneis, et ad radices Andium ab Hispanis exstructa, Iuxta fluv. Maipum. Episcopalis est sub Archeipiscopo de la Plata dicto 15. leucis a mari Pacifico in Ort. distat.

FANUM S. Jacobi [2] Sant Iago, urbs Africae, insulae cognominis caput, in Oceano Atlantico, in insulis Capitis viridis; estque munita et Episcop. sub dominio Regis Lusitaniae. Capta fuerat, et vastata a Francisco Draceo Anglo, A. C. 1585.

FANUM S. Jacobi [3] Sant Iago, urbs Americae Septentrionalis, in Ora Austr. Cubae insulae, cum portu capacissimo,


image: s0236b

Episcopalis sub Archiepiscopo S. Dominici, sub Hispanis; deficitque in dies.

FANUM S. Jacobi de Estero Sant Iago del Estero, urbs est Americae meridionalis, et Tucumaniae regionis caput, atque Episcop. sub Hispanis, iuxta fluv. Estero dictum. 170. leucis Hispanicis a Potosio distans.

FANUM S. Jacobi de Guatimala Sant Iago de Guatimala, urbs Americae septentrionalis, in nova Hispania, et in Provincia Guatimala, Episcop. sub Archiep Mexicano. Vide Guatimala.

FANUM S. Johannis ad Tavum S. Iohnstoune, urbs Scotiae, alias Perthia dicta, a Provincia cognomine, in qua sedet, ad Tavum fluv. 20. milliaribus Scotiis distat ab Edimburgo in Bor.

FANUM S. Johannis Angeriaci S. Iean d'Angely, opp. Gall. in Santonia Provincia, alias munitum; sed eius munitiones disiectae fuerunt a Reg. Ludov. XIII. Vide Angeriacum.

FANUM S. Johannis de Auro San Ivan del Oro, opp. Americae Meridionalis in Peruvia, intra montes, et in Provincia Camata, 35. leuc. Hispanicis distat a lacu Titicaca in Ort.

FANUM S. Johannis de Portu divite San Ivan de Puerto ricco, urbs Americae septentrionalis, insulae Portus divitis in mari Boreali caput. Iacet ad Septentrionalem partem insulae, cum portu capaci, et arce Hispanorum; estque Episcop. sub Archiep. Dominicopolitano. Capta fuerat ab Anglis A. C. 1597. sed postea ab ipsis derelicta, et vastata.

FANUM S. Johannis de Ulua S. Ivan de Ulva, arx triangularis Americae Septentrionalis, in ora littorali novae Hispaniae, in insula parva ei adiacente in mari Boreali, contra portum verae Crucis, et ad ipsius tutelam, ab Hispanis exstructa. Distat 80. leucis Hispanicis ab urbe Mexico in Ort.

FANUM S. Johannis Laudonensis S. Iean de Laune, opp. Gall. in Ducatu Burgundiae, ad Ararim fluv. parvum, sed munitum, et frustra obsessum ab Hispanis A. C. 1637. Distat 3. leucis ab Auxona in Austr. Dicitur et Laudona.

FANUM S. Johannis Luisii S. Iean de Luz, opp. Gall. in Vascitania, in regiuncula Terre de Labour dicta, iuxta ostium amnis Urdacury, ubi in Oceanum Aquitanicum se exonerat, 2. leucis a confinio Hispaniae et ab arce Fonte rapido in Ort. Ibi celebrata fuere [orig: fuÍre] A. C. 1660. sponsalia Ludovici XIV. Francorum Regis Christianissimi cum Maria Theresia Austriaca. Dicitur aliter Luisium. Vide ibi.

FANUM S. Johannis Maurianensis S. Iean de Maurienne, seu, et melius, S. Iean, ut ipsi incolae dicunt, urbs est satis culta Sabaudiae, sine muris, in Mauriana valle, ad Arcum fluv. Episcop. sub Archiep. Viennensi. 3. leucis distat a confinio Delphinatus in Bor. 5. a Monasterio urbe Tarentasiae in Austr. et decem a Gratianopoli in Ort.

FANUM S. Johannis Pedeportuensis S. Iean pied de port, opp. Gall. permunitum, in Navarra inferiori, intra montes, ad amnem Nivum, vix una leuca a confinio Navarrae superioris et a montibus Pyrenaeis, et 8. a Baiona in Austr.

FANUM S. Justae S. Iusta, monasterium Hispaniae, in Extremadura Provincia, 7. leucis a Placentia, in valle fertilissima, ubi Carolus V. relicto Imperio, solitariam vitam duxit, ibique obiit A. C. 1558. die 21. Septembris.

FANUM S. Leonis S. Leo, urbs est Italiae, in ditione Pontificia, et Ducatu Urbini, Episcop. sub Archiep. Urbinate. Eius Ep. dicitur etiam Monsferetranus a regiuncula adiacente. Urbs ipsa parva, sedet in colle, in limite Romandiolae et Tusciae, prope amnem Ariminum, 15. milliaribus a Sarfina in Ort. et 5. tantum a Fano S. Marini in Occas.

FANUM S. Licerii S. Licer, urbs Gall. in Aquitania. Vide Conserrani.

FANUM S. Maclovii S. Malo, urbs Gall. in Britannia minori, parva, sed munita, et dives, cum portu capaci, Episcop. sub Archiep. Turonensi. Vide Maclvoiapolis.

FANUM Marcelli locus Gall. ubi, fervente bello Albigensi, multi fidelium caesi sunt, A. C. 1213. Vide Ioh. Laetum Comp. Hist. Univ.

FANUM S. Marci S. Marco, urbecula Italiae in regno Neapolitano, et in Calabria citeriori, Episcop. sub Archiep. Cosentino. Vix 10. milliaribus distat a mari Tyrrheno in Ort. et 7. a Bisiniano, 16. autem a Cosentia in Bor.

FANUM S. Marini S. Marino, oppid. Italiae, in monte excelso situm, sui iuris, caput Rei publicae cognominis, cui dsubsunt tantum duodecim pagi seu villae. Est inter Ducatum Urbini et Romandiolam, versus Ariminum amnem. 5. milliaribus distat a Fano S. Leonis in Ort. et 10. ab Arimino in Austr. Dicitur a quibusdam Acer mons.

FANUM S. Marthae Santa Marta, urbs Americae Meridionalis, regionis et gubernii cognominis caput, in ora littorali maris Borealis, cum portu et arce valida Hispanorum. Episcop. est sub Archiep. S. Fidei; fuitque alias ab Anglis, et Batavis expugnata et vastata.

FANUM S. Marthaei S. Mahe, in finibus terrae dictum oppid. Gall. in Britannia minori, in intimo recessu ad Occas. cum prom. cognomine. Vide Gobaum.

FANUM S. Maximini S. Maximin, opp. Gall. in Provincia, versus montes, et ad fontes amnis Argentei, 6. leucis ab Aquis Sextiis in Ort. et 8. a Telone in Bor.

FANUM S. Menehildis Sainte Menehould, opp. munitum Gall. in Campania Provincia, ad Axonam fluv. 9. leucis a Catalauno in Ort. et totidem a Virduno in Occas. Bis expugnatum fuit hisce ultimis temporibus.

FANUM S. Michaelis Archangeli l'Arcangel, urbs, et emporium celeberrimum Moscoviae, ad ostia fluv. Duinae in mare Album. Vide Arcangelopolis.