December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMUS SECVNDVS Literas D, E, F, G, H, I, K, L, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

page 233, image: s0233b

FALSTRIA Ins. Daniae, in mari Baltico, inter Lalandiam, et Monam Ins. ad Austr. Zeelandiae, a qua separatur angusto frero Viridi. Ibi opp. Nikoping, cum arce munita, sub Daniae Rege.

FALX apud Pap. Stat. Achill. l. 2. v. 419.

--- --- falcemque Getes arcumque Gelonus:

Claud. de Laud. Stilic. l. I. v. 110.

--- --- non falce Gelonus,
Non arcu pepulere [orig: pepulÍre] Getae, non Sarmata conto:

falcatum ensem notat, qualem recentiores sibynam, sive acinacem vocant, ait Barthius ad Stat. d. l. De iisdem Sidon. Paengyrico Aviti,

--- --- iunctus tibi vincitur illic
Cursu Herulus, iaculis Chunus, Francusque natatu,
Sauromata clypeo, Salius pede, falce Gelonus.

Quam in rem vide plura apud Lips. Analectis ad Militiam Rom. l. 3. c. 3. in infra in voce Harpe. Proprie vero falx, notum agriculturae instrumentum, et hinc pacis symbolum est. Mart. l. 14. Apoph. Epigr. 34. cuius epigraphe Falx ex ense:

Pax me certa Ducis placidos curvavit in usus:
Agricolae nunc sum, militis ante fui;

quasi totidem verbis expressum ex Esaia c. 2. v. 4. Vide de facibus hisce, Plin. l. 18. c. 28. et in specie, de Falcibus arborariis, lumariis, rustariis, silvaticis, sirpariis, sirpiculis et vineaticis, Salmas. ad Solin. p. 586. Habita autem falx Saturni inventum est; an quod tempus omnia metit, an quod ipse repertor agriculturae fuit, inde Falcifer Poetis cognominatus. Hesiod. a matre datam Saturno, ut patri Caelo genItalia illa abscinderet, fabulatur: quae cum postea in Siciliam decidisset, inde prom. Drepanum ab ea dictum, volunt nonnulli. Aln ita vocatum malunt a falce, quam Ceres a Vulcano raptam donavit Titanibus: Timaeus ab altera, qua [orig: qu‚] Iuppiter Saturnum castravit. Sed et Saturni falcem non ei a matre datam, verum a Telchine, qui e Creta Rhodum delatus per Cyprum, inde ferrum et aes attulerit ex eoque falcem illam fabricaverit, tradit Strab. l. 14. p. 654. Quorum quidquid sit, frumenti in ea Ins. rerumque victui necessariarum copliam hoc pacto adumbrare voluere [orig: voluÍre] Poetae: quibus occasionem insuper praebuit, quod crebrae maris undae illuc cum impetu irruentes ita terram corroserunt [orig: corrosÍrunt], ut in formam falcis insulam excavaverint uti habet Interpres Apollonii. Plura de Saturni falce, vide apud praefat. Hesiod. Theogoniae v. 161. et seqq. ac Lamb. Barlaeum Notis ad eum doctiss. ulterius vero de Falcium in bello usu, apud Vett. supra, ubi de Curribus falcatis, et infra ubi de urbium oppugnatione apud recentiores, ubi de Elephantis in incendiis compescendis, in voce Ama.

FAMA [1] tamquam Dea ab Atheniensibus colebatur: ea describitur ab Hesiodo in e)/rgois2 kai\ h(me/rais2,

Est dea Fama quidem, sunt ipsi numina Famae.

Scribit et Plutarch, in Camillo, templum Famae constructum fuisse. Eam copiose Virg. describit in l. 4. Aen. v. 174. Ducem Marti assignat Famam Stat. Theb. l. 3. v. 427.

--- --- --- --- At vigil omni
Fama sono vario rerum succincta tumultus
Ante volat currum, flatuque impulsa gementum
Alipedum, trepidas denso cum murmure plumas
Excutit --- ---

Optima [orig: Optim‚] ratione. Constant enim ea fere bella et metu atque rumore, nec non terrore, atque audacibus dictis factisve, praecipua eorum momenta vertuntur. Cuiusmodi bellicarum rerum tumultuantem, et omnia percellentem Famam, nemo acutius, gravius, melius coloratius descripserit Lucano Civ. bell. l. I. v. 466. et seqq. Vide hanc in rem Casp. Barth. Animadvers. ad locum Statii. Celeritatem inprimis idem Stat. graphice describit Theb. l. 5. v. 691.

--- - volucrem equitum pr. everterat alas
Fama recens, geminos alis amplexa tumultus,

Quae etiam tanta, ut saepe quoque, antequam res contingeret, Famam de ea vulgatam esse constet. Sic antequam Maximus Tyrannus occisus esset in Gallia, Romae in Circo Maximo populus, incettum ratione quadam [orig: qu‚dam] percitus, an praesagio, Silvanus devictus est, magnis vocibus exclamavit, apud Amm. Marcell. l. 15. c. 6. Hispaniae Regis Philippi II. mors in Gallia nuntiata, mense Aug. A. C. 1598. demum Septembri mense insecuta est. Et Elizabetha Angliae Regina, quo primum die decubuit, in Gallia mortua dicta fuit. Petrus Marth. Hist. l. 6. etc. Sed datam e morbo aliisque indiciis Famae occasionem in hisce quis dixerit: at Bredam a Mauritio Principe A. C. 1590. expugnatam octiduo ante ex Anglia nuntiatum esse, quam stratagemate nemini praeviso urbem aggrederetur Princeps, id vero admirandum prorsus, et in id valiturum, ut dicamus, Geniorum, modo bonorum, modo malorum, ministerium in talibus nuntiis, tam celeriter, cum res facta est, vel antequam in nervum erupit, perferendis, agnoscendum omnino esse, qua de re pulchre disserit Christoph. Forstnerus ad Tacit. Notis. Polit. Plura de Fama, apud praefatum Barth. ubi supra, et Car. Paschal. ubi de corona Famae quaedam habet, Coron. l. 5. c. I.

FAMA [2] Augusta Cypri civitas, permunita, regni secunda, cum portu totius Ins. unico, turribus, et propugnaculis bene munita, capta a Genuensibus, A. C. 1372. dein a Venetis post Ann. 100. tandem A. C. 1570. obsessa, et vi expugnata cum tota ins. in truculentissimi Turcarum Imp. Selimi potestatem devenit. Steph. Lusinian. hist Cypri. Thuan. hist. Olim Arsinoe, vide ibi.

FAMA [3] Iulia, vide Iulia.

FAMILIARES Inquisitorum vide Stipatores.

FAME necare iurisdictionis species apud Aragonenses. Fori


page 234, image: s0234a

Oscae A. C. 1247. sub Iacobo I. Aragon. Rege Si homo infantionis occiderit hominem infantionis, talem homicidam potest dominus eius in captione, fame, sui aut frigore necare. Sic in Observantiis Regnis Aragon. l. 6. tit. de Privil. Militum ß. 9. Si vassallus Domini, non habentis merum aut mixtum imperium, in loco occiderit vassallum, dominus locipotest eum occidere fame, frigore et siti in suo loco, licet nullam aliam iurisdictionem criminalem habeat etc. C. du Fresne Gloss. Sed et veteriaevo fame vel spontanea [orig: spontane‚], vel imperata [orig: imperat‚], mortem accersitam saepe, legimus: apud Corn. Nep duo illustria exempla exstant, Atticus et Eumenes. Hodieque principes feminas in Regno Tunquinensi, in prostituti pudoris poenam, fame enecari, docet Ioh. Bapt Tavernier Descr. illius. Caspios vero etiam Parentes senio confectos sic petemisse, ut infra videbimus in voce Parentes, non mireris, sed obstupescas. Ceterum Famem, etiam extra poenae Iudicialis rationem, nonnumquam obtingere homini tantam, ut non solum ad absurda alia, sed et, quod horrendum, ad humanam carnem ipsam manum extendat, pluribus notatum est Gul. Fornerio ad Cassiodor. l. 12. Ep. 27. Quod portentum ira [orig: ir‚] Cereris obvenire, creditum antiquis, uti patet ex Oraculo antiquo, apud Paus. l. 8. cuius sententia est;

Ipsa Ceres flavam segetem subtraxit, et ipsa
Fecundam invidit miseris pastoribus herbam.
Praemiaque eripiens et prisci commoda honoris,
Liba iterum donata Deis absumere adegit.
Coget ea et natos et mandere membra vicissim
Ni festo populus placet libamine divam.

Vide Casp. Barth. Animadvers. ad Stat. Theb. l. 8. v. 759. Et infra invoce Fetus etc.

Venerat, et misero decus immortale ferebat,

Tam diro itaque malo ut mature occurreretur, optimorum semper Principum cura, imo et inter praecipua Imperiiarcana habitum fuit. Nulla enim alia de causa citius cum alibi, tum Romae inprimis olim, seditiones odiaque populi in Principem exarsere [orig: exarsÍre]. In Claudium hinc fragmina panis, apud Suet. c. 18. in Vespas. rapa, apud eundem c. 4. in Antoninum quoque Pium lapides, apud Aur. Victor. a famelico populo iacta: et Michael Ducas eandem ob causam Parapinacii convitio affectus legitur, apud Zonaraml. 3. Quae causa, quod tam sollicite huic rei providerit Augustus apud eundem c. 42. Tibetius, apud Tacit. Ann. l. 5. c. 4. Claudius ubi supra, Severus apud Spartian. Theophilus apud Cedren. Alii. E qua provisione ortus Canon Frumentarius Urbis Romae, concessa Alexandrinae classi privilegia aliaque munificentiae Imperatoriae in populum specimina edita, de quibus hic [orig: hÓc] passim. At Veterum a)/lima i. e. pharmaca, famem eximentia, ex malva potissimum et asphodelo constitere [orig: constitÍre]; uti colligitur ex illo Hesiodi,

*ou)d' o(/son e)n mala/xh kai\ a)sfode/lw| me/g' o)/neiar.

Ubi vide Proclum, Tzetzem, Plutarch. in Sympos. et Athen. l. 2. c. 8. adde Sam. Bochart. Hierozoici Parte Prior. l. 3. c. 16. et quae infra dicemus, in Glycyrrhiza, it. in voce Venter, ubi de Scitharum more ventrem stringendi. De facultate liberos oppignorandi vendendique, Parentibus urgente fame indulta, apud politiores quoque gentes dicemus etiam infra, ubi de Paupertate et Vendendi iure. Vide quoque supra, Caro humana, it. Empeneticam facere: uti de Fame Diis Vett. adnumerata, ubi de Diis.

FAMIS pictura erat reposita, in templo Minervae Chalcioeci, apud Lacedaemonios tali modo: Femina pallida, attenuato corpore, ac manus post tergum revincta. Vide Polyaen. l. 2. m Hippodamante.

FAMILIA teste Festo, antea in ingenuis hominibus dicebatur, quorum dux et princeps generis vocabatur Paeter et Mater familiae, postea hoc nomine etiam famuli appellari coeperunt [orig: coepÍrunt]. Sen. l. 6. Ep. 67. Ne illud quidem videtis, quam omnem invidiam Maiores nostri dominis, omnem contumeliam servis detraxerint, dominum Patremfamilias, servos familiares appellarunt. Et certe Iurisconsultos vett. Familiae nomine non hereditatem universam intellexisse, sedeam tantum, quae in numero servorum consisteret, ex Ulpiani hisce discimus. Familiae appellatione omnes, qui in servitio sunt, continentur, etiam liberi homines, qui ei bona fide serviunt. Hinc Hirtius de Bello Hispan. Familiam et libertos convocavit. Saepeque occurrit apud Auctores familia et pecunia iunctim posita, ad designandas hominis divitias, uti pluribus docet Salmas. ad Solin. p. 1263. ubi de actione Familiae erciscundae ex Lege XII. Tabb. Vide quoque supra Consontium: et de mancipatione Familiae, infra in voce Nexi. Ceterum postmodum et liberi et uxor et omnes qui sub unius potestate, in eadem domo, Familiae nomine comprehendi coeperunt [orig: coepÍrunt]: inde se extendit ad totam cognationem sanguinis, imo etiam res hereditarias, Iac. Oisel. in A. Gell. l. I. c. 9. Sic in variis olim urbibus, notissimas familias ab auctoribus suis nomina perpetuasse, Homeridas in Chio, Eumolpidas Athenis, Alevadas et Scopadas, in Thessalia, Bacchiadas Corinthi, Nebridas in Coo Ins. alibi alias, docet Salinas. ubi supra p. 864. Pro Familiarum autem sospitate Pueros Maniae Deae, matri Larium, antiquitus Romae mactari solitos, docet Macrob. Sat. l. I. c. 7. pergitque Quod sacrificii genus Iunius Brutus Cos. Tarquinio pulso, aliter constituit celebrandum. Nam capitibus allii et papaveris supplicari iussit, ut responso Apollinis satisfieret de nomine Capitum, remolo scilicet scelere infaustae sacrificationis. Sed non ita penitus sublata sunt nefaria huiusmodi sacrificia, A. demum U. C. 657. factum SC. est, ne homo immolaretur: quo tamen non obstante, suo quoque tempore, Romae festo Iovis Latieris Hominem mactatum esse, Porphyrus refert de Abstin. l. 2. ß, 56. Translata dein vox est, ad gregem tyronum, a Lanistis in scenicas voluptates emptorum Emebant enim hi servos e catasta, quos omni crudelitatis genere exercerent et privatim instituerent, ut illi artem gladiatoriam edocti, munera


image: s0234b

edituris, elocarentur. Tantam autem in hac licitatione adhibuere curam, ne manca aut mutila haberent corpora adolescentes hi, ut Medicum quoque adhiberent, qui vitium si quod lateret, detegeret. De hac Familia Sen. l. 6. de Benef. mquit c. 12. Lanista familiam suam summa cum cura administrat. Suet. in Aug. c. 42. Venalitias et Lanistarum familias urbe expulisset: et in Calig. c. 26. Vilissimos senio consectos, gladiatores quoque pegmares, Patresfamiliarum (ita enim Lanistae dicebantur) notos sed insignes aliqua [orig: aliqu‚] debilitate corporis, rabiais feris subiciebat. Idem in Domit. c. 10. pro Lanista Patremfamilias usurpavit. Sectis quoque Philosophorum Familiae nomen tributum esse, docet Cic. I. de Legg. valde a Platonis familia discreparent. Hinc Apuleius l. I. de Philos. Heraclitum, Pythagoram, Socretem, Principes ivarum familiarum vocat. Quam vocem primitus Pythagoraeis triburam, qui koino/bion habebant in familia Pythagorae, annotavit Georg. Horn. Hist. Philos. l. 7. c. I. Ad quorum imitationem hodieque Familiae amoris nomine se ipsos insignire haereticos quosdam, nequissimorum et spurcissimorum, Gnosticorum vett. ac Priscillianistarum, sectatores, refert Ioh. Forbesius Instruction. Hist. Theologic. l. 14. c. 2. ß. I. etc. Vide quoque infra Grex, it. Puritani. Hinc Familiares, quos laureatos olim in publicum exiisse, ineunte anno Kalendis viz. Ianuarii, citeriori aevo, et Martii, prisco, docet C. Paschal. Coron. l. 8. c. 8. Indidem Familiaris pars, in victimis, item Familiare fissum, de quo vide supra in voce Extispices, item ubi de Iecinove. Et Vestimenta familiaria, quae ad vestiendam familiam parata sunt; ut saga, tunicae, penulae, lintea, vestimenta, stragula et similia. Haec coloribus distinguebantur. Unde Sen. Ep. 95. Agmina exoletorum per colores nationesque distincta: et apud Petron. Edit. Boschii c. 28. in aditu ipso stabat Osiiarius prasinatus cerasino succinctus cingulo; qui color Trimalcioni in pretio fuit. Imo Lecticarios etiam, Cursores et id genus homines paenularum familiari colore, quem hodie Liuream dicunt, fuilsse insignes, docet Octav. Ferrar. de Re Vest. Nec hos solum, verum etiam, cum ad captandam ingenii famam stulti divites omne genus doctorum familiae aggregarent, Poetas, Rhetores, Geometras fortasse etiam Philosophos ipsos, ne fusco pulloque tribonio heri oculos laederent, ac veluti familiam funestarent, coactos esse, pallio eos colores adsciscere, quibus reliquus servientium grex enitesceret, colligitur ex Lucano, qui hoc hominum genus, ut solet, false ridet apud eundem Part. 2. l. 4. c. 18. De Familiari funere, vide infra in voce Funus; de Familiaribus bellis, in voce Parentela; de Familiaricae Sella, in voce Sella, it. Soteria: de Familiari veste in Vestis. Addam saltem, Familiares, apud Recentiores, praecipue dici, quos Reges ac Ptincipes in familiam suam peculiariter asciscebant. Sic occurrit, apud Gul. Tyrium l. 21. c. 16. Georgius Sinaites Imperialis aulae familiaris: apud Rob. Hoveden. Robertus de Turnebam familiaris Regis: exstatque Diploma Iohannae Reginae Neapol. A. c. 1344. qua [orig: qu‚] Petrum de Aquila Minoritam in suum Capellanum et Familiarem assumit. Sed et Formula istiusmodi promotionis habetur, in Monumentis Neapolit. Tom. III. Waddingi Hist. Minor. subiectis p. 3. etc. Vide quoque infra Senateres, it. Vassus. Idem nomen illis esse, qui ex familiis Monachorum habebantur, licet nec ex Monachis, nec ex Conversis essent, in LL. Alphonsi IX. Regis Castell. in Statutis Cluniacensibus S. Petri Venerab. c 48. alibi, cuiusmodi Familiarium crebra mentio, in Monastico Cisterciensi, vide infra ubi de Oblatis. Apud Hug. Flacand. Familiares Curiae appellantur praecipui Regis Consiliarii, quibus cum res maioris momenti disceptabat et diiudicabat: quae dignitas Familiaritas vocatur eidem, item in Actis Innocentii III. apud Gobelin Personam in Cosmodromio Aet. 6. c. 17. etc. apud Car. du Fresne in Gloss.

FAMISULANUS Vectonianus legionis sub Caesennio Paeto, in Armenia, tribunus. Tacit. Ann l. 15. c. 7. Ubi tamen Codex Budensis, indice Rhenano, Fimisulanus habet.

FAMOSUS apud Iul. Capitolin in Pio, Sed Repentinus famoso percussus est, quod per concubinam Principis ad praefecturam venisset: absolute pro famoso libello, in Repentinum composito. Sic Graecis Latina [orig: Latin‚] voce *fa/mwsa. Incertus Auctor apud Suid. in voce *fa/mwstsa *(ape/skwpton ou)=n au)to\n w)dai=s2 kai\ parw|di/ais2 kai\ toi=s2 legome/nois2 famw/ssoi: ubi w)|da\s2 vocat cantica in alterius infamiam composita, quae Psalteria dicuntur Paulo IC. Sent. l. 5. c. 4. Glossae Legales: *fa/mousa peri\ a)nwnu/men bibli/wn tw=n dhlou/ntwn fluari/as2 etc. Salmas. ad Iul. Capitolin. Arnob. Carmen malum huiusmodi libellus vocatur adv. Gentes l. 4. ubi et simul de poena Auctoris aliquod, Carmen malum conscribere, quo fama alterius coinquinetur et vita, Decemviralibus scitis evadere noluistis impune. Sic autem X. Viralis illa lex habuit: SI QUIS CARMEN OCCENT ASSIT. ACTITASSIT. CONDIDISSIT. QUOD ALTERI. FLAGITIUM. FAXIT. CAPITAL. ESTO. Quam sic interpretatur Ulpian. ad Edictuml. 50. Si quis librum ad infamiam alicuius pertinentem scripserit, composuerit, ediderit, dolore malo fecerit, quo quid eorum fieret, etiamsi alterius nomine ediderit, vel sine nomine, uti de ea re agere liceret, et si condemnatus sit qui id fecit, intestabilis ex lege esse iubetur. L. Lex Cornelia ß. Si quis D. de iniuriis et samosis libellis. Vide quoque Cic. apud Augustin. de Civ. Deil. 2. c. 9. et 12. Extendit postea Senatus crimen, et eadem [orig: e‚dem] poena [orig: poen‚] ex SC. voluit teneri, qui *)epigra/mmata, aliudve quid, sine scriptura, in notam aliquorum produxerit. Item, qui emendum vendendumve curaverit, eadem, dicta l. Lex Cornel. ulterius procesierunt [orig: procesiÍrunt] Impp. Valentinian. et Valens. A. A. Si quis famosum libellum sive domi, sive in publico, vel quocumque loco ignarus repererit; aut corrumpat, priusquam alter inveniat, aut nalii consiteatur inventum. Sin vero easdem chartas non statim vel corruperit, vel in igne consumpserit, sed vim earum manifestaverit: sciat se quasi auctorem huiusmodi delicti capitali sententia subiugandum. L. si quis Cod. de fam. lib. Cuius renoris quoque Lex X. Cod. Theodos. de Famosis itidem lib. nisi quod et illos, qui lectorem cognitum non prodiderint, ultorem suis cervicibus gladium reformidare iubet. Unde Horat. l. 2. Epigr. I. v. 153.



image: s0235a

Poenaque lata, malo quae nollet carmine quemquam
Describi --- ---

Vide G. Stewech. et G. Elmenhorst. Electis ac Observationibus ad Arnobii locum.

FANA virgo Gallica, clarissimis parentibus orta, Heraclio imperante, quae cum ad nuptias cogeretur, in tantas prorupit lacrimas, ut inde caecitatem contraxerit.

FANAE inter longaevorum choros qui silvas, lucos, lacus, fontes, ac fluvios habitant, memorantur Martiano Capellae, ubi enumerat Panes, Faunos, Fones, Satyros, Silvanos, Nymphas, Fatuos, Fatuasque, etiam Fanas, a quibus sana dicta, quod soleant divinare. Vide G. Stewech. Electis in Arnob. c. Gentes l. 2.

FANATICI apud Lamprid. in Heliogabalo, sunt Galli Cybeles: apud Fredegar. in Hist. Epit. c. 65. Gentiles; Fani enim voce proprie de Gentilium tempelis usos esse Christianos, discimus ex Ambrosio Ep. 29. apud Prudent. Fanorum Sacerdotes, ut interpretatur Iso Mag. in Gloss. Vide Galfrid. Monumeth. l. 2. c. I. laudatum Car. du Fresne in Gloss. ut et hic infra, in voce Fanum. Capillum. promisisse, diximus in Comati. Vide quoque lemmate Praecisi Fhanatic.

FANDALUTES Saraceni milites cismarini, in Ep. Arnoldi Archiep. Narbon. apud Ughellum.

FANESII apud Solin. c. 19. Esse et Fanesiorum, quorum aures adeo in effusam magnitudinem dilatentur, ut viscerum reliqua illis contegant sub insulas: corruptum est pro Panotii, iudice Salmas. quem vide ad cum p. 219.

FANESTRIA vicus Romandiolae, in dit. Pont. alias Urbs Episcopal. nunc fere in ruinis.

FANEUS fluv. iuxta Beneventum, qui et Siris dicitur Vib. Sequ.

FANIA Silva pars silvae Carbonariae, in Hannonia, ac dioecesi Camaracensi, non procul a municipio Melbodio ac fluv. Sabi, vulgo Faigne. In illa Monaster. Waslare erat, ab Ursmaro Abbate Laubiensi aedificatum, quod a fluv. proximo nomen habuit, sed pridem intercidit: unde reliquiae Dodonis, Rectoris quondam primi, in Cellam Laubiensi coenobio subiectam, atque Faniae finibus inclusam, vulgo Moustier en Faigne, translatae sunt. Hadr. Vales. Not. Gall. Addo quod proxima est silvae Teoraciae, nomenque dedit pago cognomini. Utriusque meminit Alexander III. Pont. in Literis suis, quarum apud Vales. mentio: Quidquid terrae cultae et incultae, inter duas silvas Faniam et Teoraciam habetur; et Ratherii interpolator, quem, ex codice Laubiensi erutum, Andreas Chesnius ex parte publicavit, per Ursmarum, in partibus Galliae, in Fania sc. et Teoracia, multos conversos fuisse, et constructas, quae adhus supersunt, Ecclesias, memoriae tradens. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall. in voce Teoracia.

FANNIA Lex lata est A. U. C. 508. Gell. l. 2. c. 24. quae ludis Romanis, item ludis plebeis, Saturnalibus, et aliis quibuldam diebus, in singulos dies centenos aeris insumi concessit, decemque aliis diebus in singulis mensibus tricenos: ceteris autem omnibus diebus denos. Vide Macrob. Sat. l. 2. c. 13.

FANNII oratores duo fuere [orig: fuÍre], quorum Caius Fannius, qui Cos. cum Domitio fuit, unam orationem de sociis, et nomine Latino contra Grachum reliquit. Alter autem Caius Fannius M. F. C. Laelii gener, et moribus et ipso dicendi genere clarior, de his plura apud Cic. in Bruto. Quaestor fuit, historiaque [orig: histori‚que] scripta [orig: script‚] celebris, Idem I. de Leg 2. de Orat. ad Attic. l. 12. ep. 5. etc. Alius, cuius obitum deplorat Plin. l. 5. Ep. 5. et 9.

FANNIUS [1] Poeta fuisse dicitur non admodum bonus, cuius tamen poemata in aedem Apollinis, et Musarum aliamve bibliothecam cum imagine fuerunt [orig: fuÍrunt] delata. Horat. l. I. Serm. Sat. 4. v. 21.

--- --- Beatus Fannius, ultro
Delatis capsis, et imagine, cum mea nemo
Scripta legat, vulgo recitare timentis, ob hanc rem

Idem Sat. 10. sub calcem

--- --- Aut quod ineptus
Fannius Hermogenis laedat conviva Tigelli.

FANNIUS [2] Cepio deprehensus in coniuratione adversus Augustum, mortem sibi conscivit. Mart. l. 2. Epigr. 80. cuius epigraphe de Fannia.

Hostem cum fugeret. se Fannius ipse peremit.
Hic rogo non furor est, ne moriare, mori

FANNIUS [3] Domitius vide Caius.

FANNIUS [4] Strabo cuius cloquentiam commendat, Vellei. l. 2. bis Cos. cum Val messala primum, dein cum Domitio Aenobarbo. Sub priore eius Consulatu Lex Fannia lata. Vide supra: item Caius.

FANO ex Germanico Fahnen, sindon vel mappa est: item velum ex hasta dependens, in L. Alemann. tit. 56. ß. 6. in Communione Rom. idem cum Corporali est, uti docent Petrus Abelardus, Auctor Antiqq. Fuldens. l. I. trad. 39 alit: item candidum linteum, cum quo oblata seu hostia, uti vocant, a Primo Cantorum offertur, ut est apud Durand. Ration. l. 4. c. 30. n. 27. C. du Fresne Gloss. Dominico Macro, subtilissimum est sericum velum variegatum, quo utitur Papa, cum Pontificaliter celebrat, quodque post albam induitur, et circa collum ligatur, ad modum caputii ac supra caput eius imponitur, usque quo planeta [orig: planet‚] induitur, supra quam deinde ad modum mozettae adaptatur, pallio superposito: Itaque pars Fanonis inferior infra planetam conditur. Colores autem, quibus variegatur, quatuor esse, et quidem eosdem, qui in Ephod V. T. erent, addit, vide omnino si visum est, cum, ut et Carolum Fratrem eius in Hierolexico.

FANSHERA fluv. Madgascatiae Ins. in tractu Carcanossia.


page 235, image: s0235b

Exonerat se in Ocean. in parte Austr. prope arcem Delphinam. Flacurtius. Ei adiacet vicus cognom. in mediterr.

FANTINUM regnum parv. Guineae, in ora aurea, ubi Cormentinum, et Aliquor arces Anglorum, et Batavorum.

FANUM [1] urbs Umbriae amoenissima in Hadriatico littore, inter Pisaurum, Senogalliam, haudlonge a Metauro flumine, sic dicta, quod in ea pulcherrimum Fortunae Fanum, i. e. templum, fuerit. Hinc Fanenses, seu Fanestres eius incolae, ob quos Ravennates cum Venetis bellum gesserunt [orig: gessÍrunt], A. C. 1040. Sigon. l. 11. *fa/na Steph urbs est Ital.

FANUM [2] aliquando cum Templo, Aedeque sacra idem denotat, et a fando dictum est. Non quidem, quod Pontifices in sacrando fati sint finem, ut Varro vult: sed quia ibi populus cum Deo, Deusque cum populo fari soleat. Quidam tamen a Fauno, quod is primus Fana condiderit, vocis originem arceslunt. Hinc sistere Fana, vel effari Templa, dicebantur, qui, cum ea vovissent, et id, propter quod vota erant suscepta, ex animi sententia successisset, loca in oppidis futurorum Fanorum definierunt [orig: definiÍrunt], ac constituerunt [orig: constituÍrunt]: quod per Augures fieri solitum, idem Varro docet. Vide quoque infra Pulvinar. Proprie tamen Fanum, sepulchretum seu coemeterium, vel potius aream solumque Templi; Templum autem, ipsam aedem significasse, auctor est Hadr. Turneb. Advers. l. 3. c. 9. Vide quoque Ioh. Rosin Antiqq. Rom. l. 2. c. 1. et supra Fanatici.

FANUM Baal Iud. c. 8. v. 33. In tribu Ephraim.

FANUM Canici seu Kilkennium, urbs ampla Hiberniae, in Lagenia Provincia, ad Neorum fluv. Comitatus cognominis caput, versus Momoniam. 50. fere mill. pass. distat a Dublimio in Afric. estque fere media inter Cassiliam, et Caterlogum; vide Kilkennium.

FANUM Fortunae vulgo Fano, urbs Episcopal. Duc. Urbinatis sub Pontif. ubi Fanum olim caecae huic Deae. Ibi Arcus triumphalis marmoreus, 30. cubitorum, Italiae totius magnificentissimus. Inter Pisaurum ad Occas. 5. Senogalliam ad Ort. 15. m. p. Leand. desc. Ital.

FANUM Iovis Fan Iaux, castrum Gall. Dioecesi Mirapicensi in Volcis Tecto sagibus attributum. Nomen ei a celebri Iovis fano. Sic Fanum Martis infra: Fanum Minervae, 14. m. p. a Dutocortoro Remorum, etc.

FANUM Luciferi S. Lucar de Barameda, opp. munitum Hispaniae, cum portu, in Vandalitia Provincia, ad ostia Baetis fluv. 6. leucis distat a Gadibus in Bor. et 15. ab Hispali in Afric. Vide Luciferi Fanum.

FANUM Martis Mars, vel Marche en Famine, opp. olim, nunc pagus Belgii, in Lucemburgensi Duccatu, et Leodiensis Episcopatus confinio, inter Consediam 32. et Ad Fines 27. m. p. ex Antonini Itinerario. Aliis pagus S. Salvii, in Hannoniae, et Episcopatus Leodiensis confinio. Ferr. Baudr. Opp. fuit Nerviorum, in Belgio, ubi nunc vicus Fan, in Hannonia, 11. mill. pass. a Valentinianis, Cluv. teste. Aliis autem est vicus Famars, una leuca a Valentinianis in Austr.

FANUM S. Aegidi S. Gilles, opp. Gall. in Occitania Provincia, ubi S Aegidius Eremiticam vitam duxit. Vix una leuca a Rhodano fluv. in Occas. distat, et tribus ab Arelate; estque in dominio utili Equitum Melitensium.

FANUM S. Agathae Gothorum S. Agata de Goti, urbs est parva Italiae, in regno Neapolitano, et in Principatu citetiori, Episcopal. sub Archiep. Beneventano, in confinio Terrae laboris, et media fere inter Beneventum ad Ort. et Capuam ad Occas.

FANUM S. Albani S. Albans, opp. Angliae in Comitatu Harfordiensi Distat 6. milliaribus Anglicis ab Harfordia in Occas. et 15. a Londino in Bor. estque Verolamium antiquorum. Vide ibi.

FANUM S. Albini S. Aubin du Cormier, oppid. est Gall. in Britannia minori, praelio suo memorabile, prope fluv. Covesnon, dictum 5. leucis distat a Rhedonibus in Bor. et totidem a confinio Normanniae in Austr.

FANUM S. Amandi S. Amand. opp. Belgii alias munitum, in Comitatu Flandriae, et in Tornacensi agro, cum Abbatia celebri, ad Scarpam fluv. 2. leucis distat a Valentinianis in Bor. et 3. a Tornaco in Austr. subestque dominio Francorum ab A. C. 1667. Dicitur etiam Elno a quibusdam. Vide ibi.

FANUM S. Andreae [1] S. Andrew, urbs Scotiae Archiepiscopal. in Fifa Provincia et in ora Oceani Germanici, cum arce alias permunita. Vide Andreapolis

FANUM S. Andreae [2] S. Andero, urbs ampla, et munita Hispaniae, in Biscaia Provincia, cum arce et portu percapaci, in ora littorali Oceani Aquitanici. 15. leucis Hispanicis distat a Bilbao in Occas. et 7. a Santillana in Ort. Alias Flavionavia dicta fuit. Vide ibi.

FANUM S. Angeli S. Angelo de Longobardi, urbs est Italiae, in regno Neapolitano, et in Provincia Principatus ulterioris, ad radices Apennini montis, Episcopal. sub Archiep. Compsano. 7. milliaribus distat a Compsa in Bor. et 20. a Benevento in Circium. Urbs est parva, et sensim deficit.

FANUM S. Angeli in Vado S. Angelo in Vado, urbs Italiae, et ditionis Pontificiae, in Ducatu Urbinate, iuxta Metaurum fluv. ad radices Apennini montis, Episcopal. sub Archiep. Urbini sed unita est cum Urbanea. Est in confinio ditionis Florentinae, et 15. milliaribus distat ab Urbino in Occas.

FANUM S. Antonii locus Gall. ubi bello Albigensi magna fidelium strages facta est circa A. C. 1213. Vide Laetum Comp. Hist. Univ.

FANUM S. Asaphi S. Asaph, urbs Angliae, in Vallia Bor. et in Comitatu Flintensi, ad amnem Cluyd. Episcopal est sub Archiep. Cantuariensi. Distat 3. milliaribus Anglicis a Denbighia in Bor. 5. ab ora maris Hibernici in Austr. et 8. a Flinto in Occas.

FANUM S. Audomari S. Omer, urbs Belgii, in Comitatu Artesiae, probe munita, ad Agnionem fluv. Episcopal. est sub Archiep. Cameracensi. Vide Audomaropolis.

FANUM S. Bertrandi S. Bertrand, urbs Gall. in Aquitania, ad Garumnam fluv. Convenarum caput, et ad radices Pirenaeorum montium, Episcopal. sub Archiep, Auxitano; et alias Lugdunum Convenarum dicta fuit. Vide ibi.