December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMUS SECVNDVS Literas D, E, F, G, H, I, K, L, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

image: s0225b

EZELINGA vide Eslinga.

EZELINUS seu ECELINUS vel ICELINUS natus in vico Romano, in Marca Trevisana, stirpe Germanus, sec. 13. Potitus Verona, Patavio, etc. tyrannidem inauditam exercuit. Gregorii IX. Innocentii IV. Alexandri IV. fulmina spernens, una [orig: un‚] die Patavii rebellione audita [orig: audit‚], incolarum, quos secum habebat, 12000. milia, trucidavit: Tandem ab urbibus Principibus Lombardiae captus, cum Mediolanum aggressurus esset: paulo post desperabundus interiit. A. C. 1295. tyrannidis 40. Vide Monach. patav. Chron. l. 1. et 2. Sigon. de R. I. l. 19. Corium, hist. Mediol. part. 2. P. Iov. l. 1. Elog. in Actio.

EZER fil. Hur. primogeniti Ephrata. 1. Par. c. 4. v. 4. fil. it. Suthalae filii Zabad. 1. Par. c. 7. v. 21. adiutorium, sive atrium.

EZERUS Strab. Boebe, quod vide vulgo Ezero, urbs Graec. in Thessaliae et Achaiae confin. Ep. sub Archiep. Larissae.

EZIEL i. e. fortitudo Dei, sive hircus Dei, fil. Haraia. Nehem. c. 3. v. 8.

EZRA Lat. adiutorium, sive atrium, nomen viri, 1. Par. c. 4. v. 17.

EZREL nomen viri. Esdr. c. 10. v. 4.

EZRI nomen viri. 1. Par. c. 27. v. 26.

EZRICAM Dux domus [orig: domŻs] Achaz. 2. Par. c. 28. v. 7. Fil. Naariae, 1. Par. c. 3. v. 23. Fil. Hasel. 1. Par. c. 8. v. 37.

EZRIEL pater Sariae. Ierem c. 36. v. 26. 1. Pa. c. 5. v. 24. Lat. auxilium sive atrium Dei.

F.

F Litera haec quibusdam muta, aliis semivocalis, dicitur etiam Digamma Aeolicum, quia est, velut geminum *p. Eius sonus cum Ph. saepe confunditur, quamvis f. Graecorum, neque F. neque Ph. Latinum proprie sonuerit. Digamma hoc, seu F. inversum, Claudius Imp. cum duabus aliis literis invenit, et reperitur in Inscriptionibus, sub hoc Imp. frequentissime. A. Gell. inventionis huius rationem reddit, l. 14 c. 5. vide Suet. in Claud. c. 41. Priscian. Methodum Graecorum, etc. Coeterum F. et f. nota fuit apud Romanos gRaecosque, fugitivorum fronti imprimi solita; crimen illorum, fugam viz. indigitans: idque primitus. Postmodum herorum iracundia ulterius processit; unde Eumolpum implevisse frontes Encolpii et Gyronis ingentibus literis, quas appellat notum fugitivorum Epigramma, refert Petron. Gonsal. de Salas p. 44. Edit. Bosch. c. 63. Vide infra, ubi de Fugitivis, item in voce Sidus.

FABA inter legumine maximi habita, multiplici sese utilitate commendat; de qua sic Plin. l. 18. c. 12. Inter legumina maximus honos fabae: quippe ex qua tentatus sit etiam panis --- Eius multiplex usus onium quadrupedum generi, praecipue homini. Frumento etiam miscetur apud plerasque gentes --- Quin et prisco ritu fabacia suae religionis Diis in sacro est, praevalens pulmentati cibo et hebetare sensus existimata, insomnia quoque facere. Ob haec Pyhagorica [orig: Pyhagoric‚] sententia [orig: sententi‚] damnata: ut alii tradidere [orig: tradidÍre], quoniam mortuorum animae sint in ea. Qua de causa parentando utique assumitur. Varro et ob haec Flaminem ea non vesci tradit, et quoniam in flore eius literae lugubres reperiantur; In eadem peculiaris religio. Namque fabam utique e frugibus referre mos est, auspicii causa [orig: caus‚], quae ideo refrina appellatur etc. Nempe, quod leguminis huius in vita communi usum attinet, in cibo fuit ominibus, sed tenuioribus, vide Cic. supra, it. infra ubi de Saecularibus ludis. Unde faba fabrorum Martl. l. 10. Epigr. 48. cuius epigraphe Parat convivium. ubi fercula convivii a se instituti enarrat:

Et quae non egeant ferro structoris Ofellae,
Et faba fabrorum prototomique rudes.

Atque hinc Philosophis, frugilitatem et au)ta/rkeian professis, de quibus vide Salmas. ad Solin. p. 460. ut et supra Conche. Earundem in Senatu Atheniensi usus fuit calculorum vice. primitus enim fabis usi fuere [orig: fuÍre]; eisque modo albis et nigris; modo perforatis et integris. Hinc Suid. kuameu=sai, kua/mw| yhfoforh=sai, w(=| e)xrw=nto oi( *bouleutai\. Donec Xenotimo fraudem fecisse deprehenso, folia adhiberi sunt coepta, uti legimus apud Auctorem Etymologici. Etiam Populus, in eadem Rep. qui inconcionem convenerat, ante testulas inventas, fabis usus est, eodem Suida [orig: Suid‚] teste: qua de re vide plura apud Sam. Petit. Comm. in LL: Attic. l. 3. c. 1. In medicam entis quoque faciei stilpnwtikoi=s2 locum habuisse, Mart. idem docet. l. 6. Epigr. 93. de Thaide,

Psilotro nitet, aut acida [orig: acid‚] latet oblita [orig: oblit‚] creta [orig: cret‚]:
Aut tegitur pingui terque quaterque faba [orig: fab‚].

Vide et infra Lomentum. Sacrum quod fabae usum concernit, Carnae Deae, in Caelio monte, fabaria [orig: fabari‚] pulte et larido (quoniam iis rebus vis corporis maxime conservatur) a Pop. Rom. Kalendis Iuniis, quas hinc Fabarias vocabant, sacrificari consuevisse, institutore Bruto, post tarquinios pulsos, discimus ex Macrob. Sat. l. 1. c. 12. In sacro quoque porcae praecidaneae far, triticum, hordeum, fabam et semen rapicium adhibebant iidem; et in Vinalibus pollucebant suffimenta ex eadem, na cum milio molito et mulso consperso, Cato. c. 134. In Lemuribus porro, quae Maio per trinoctium fiebant, fabam nigram lotis manibus pedibusque nudis, per ora versantes, aere tinniente, post terga reiciebant, Lemures domo se eicere clamantes, et ut abirent innoxii, orantes; expiari sic Manes arbitrati. In Parentalibus eodem leguminis genere vescebantur etc. Quan in rem vide plura apud Alexandrum. ab Alexando l. 2. c. 22. Cael. Rhodig. l. 9. c. 8. Hadr. Turneb. Adversar. l. 13. c. 25. Scalig. ad Festum, Ioh. Dalechamp. Notis ad Plin. Allios. Addo saltem, quae de simili usu hodieque in Italia et apud Melitenses refert Car.


page 226, image: s0226a

Macer in Hierolexico ubi, In Melita, inquit, a defunctorum heredibus ac consanguineis etiam pauperibus, pro anima defuncti, praeter panis quantitatem, distribui solent fabae coctae, quas Beghillam vocant, ex Turcico vocahulo Begala, i. e. faba, quod in multis Italiae locis pro animabus defunctorum erogari vide etc. A fabis tamen, qui divinare ex somniis cuperent, abstinere iussos esse, quod molesta gignant somnia, animamque perturbent, refert Plutarch. Symposiac. l. 8. quaest. 10. Etiam Flamini Diali fabam, non edere solum, sed et tangere, fuit nefas, ex causa Plin. dicta. Quod Romani ab Aegyptiis accepisse videntur, apud quos ne aspicere quidem Sacerdotibus fabas licuisse, ait Herod. l. 2. An a Pythagora magis, qui fabam velut parentem colurat, nam colorem eius dicebat veluti humano sanguine infectum, ut tradit Acro Schol. ad Horat. l. 2. Sat. 6. hincque par esse scelus comedere fabas et capita parentum, inquit apud Lucian. unde celebre eius effatum,

--- kua/mwn a)/po xei=ras2 e)/xesqai,

apud Clementem 3. Strom. ubi tamen more Pythagorae operte ac symbolice testiculos intelligi nonnulli volunt, qui ku/amoi appellati, quia sint ei)s2 to\ kuei=n deinoi\ kai\ ai)/tioi tou\ kuei=n, A. Gell. l. 4. c. 11. Ob quam causam, ne nominari quidem fabas, in Eleusiniis sacris, permissum fuisse, testatur Paus. Vide supra in voce Cyamita. alii tamen, inter quos Plutarch. de Educ. lib. Pythagoricum illud sic interpretabantur, ut Magistratus fugerent, qos olim suffragiis per fabas latis creatos esse, innuimus. Vide Anton. Thys. IC. Not. ad Gell. l. cit. et plura de hoc legumine apud Plin. ubi supra, alibique passim. Transiit vox ad arbores, quae nullam fabam ferunt, Fabam scilicet Graecam, seu Loton. item Fabam Aegyptiam, quae loti species est, etnonnullis cum colocasia eadem videtur. Cui nomen forte inditum, quod nucleis seu bulbis, luto macerato contectis, et in flumen deiectis, seri soleret ac propagari, qui ku/amoi, eodem cum fabis nomine, a)po\ tou= kuei=n, a gignendo, Graecis in Aegypto videntur appellati, ait Salmas. ad Solin. ubi de arboribus hisce pluribus agit, p. 979. et seqq. Vide quoque infra Fabilla.

FABARIA ins. Frisiae, Plin. l. 4. c. 3. a frugis similitudine sponte provenientis, alias Burchana dicta..

FABARIAE [1] Kalendae dictae sunt apud Romanos Kalendae Iuniae, quod eo die fabis (quae tum temporis adultae) Deae Carnae, Iani uxori, quae humanis vitalibus praeesse credebatur, in Caelio monte, sacrum fieret, vide Nonium in verbo Macto, et hic [orig: hÓc] supra.

FABARIAE [2] Thermae Germ. Pfavers, primi inter Rhaeticas nominis; dictae sunt a vicino Benedictinorum Coenobio Fabario vel ad Fabarias, ut habet Munster. l. 3. qui illas accurate descripsit. Sunt in rAcantiorum ambitu, intra montium fauces portentoso aspectu, aditu difficiles, infernali trucique situ; ac velut horrendo in barathro, strepitu praeter labent is per vicina saxa cautesque fluvii et continuo ruentis aquae impluvio pulsantur, Dan. Eremita descr. Helv. Sed locus celebris factus est, propter saluberrimas thermas ibi, Friderici II. Imp. tempore, ab aucupe quodam, ex familia Alto-Balconorum nato, dum corvorum silvestrium nidos indagaret, repertas, Fortun. Sprecher. Pall. Rhaet. l. 3. In his nullus odor ingratus, sulpur aut nitrum redolens; ex venis siquidem auri cuprinque procedentibus. Eas egregie porro descripsit Theophr. Paracelsus, et postea carmmibus illustrarunt [orig: illustr‚runt] Carolus Paschalis, Gall Regis apud Rhaetos legatus, ac Ioh. Gulerus a Weineck Eques Auratus. Abbas Coenobii non hic [orig: hÓc] solum, sed et aliis quibusdam locis vicinis iurisdictionem haber: Ios. Simlerus de Rep. Helv. Ioh. Baptista Plantin. Helv. Nov. Antiq. etc. Vide etiam in voce Sarunetes.

FABARIS fluv. Sabinorum, alio nomine Farfarus appellatus. Virg. Aen. l. 7. v. 715.

Qui Tiberim Fabarimque bibunt.

Oritur prope Mompeum, in loco Capo Carfa, labiturque in Tiberim, inter Castra Felicianum et Fianum.

FABATAR seu Fabatarium vas amplissimum, in quo fabatia, de qua Apicius; vel puls fabata solebat apponi, apud Ael. Lamprid. in Heliogabalo, Barbas sane mullorum tantas iubebat exhiberi, ut pro nasturciis, apiastris et facelaribus, et foenoGraeco exhiberet plenis Fabatariis et discis, vide Salmas. ad l. A fabis: quemadmodum et Cantores olim, Fabarios dictos esse, quod pridie, quam cantandum erat, cibis abstinerent, psallentes tamen legumine vocis causa quottidie uterentur, adnotavit Isid. de Divin Offic. l. 2. c. 12.

FABATUS [1] Hegesippo l. 1. c. 44. moderator Rei Romanae et intimus Caesaris; nimis superbis titulis, qui potius Maecenati aut Agrippae convenissent: Procurator fuit vel Dispensator, *dioikhth\s2 et *dou=los2 *kai/saros2, uti noscas ex Ioseph. peculiosus forte et olim libertus, certe cum omnibus ornamentis Herodi venalis. Ioh. Frid. Gronov. Observat. in Eccl. c. 16.

FABATUS [2] alio nomine Calpurnius, Prosocer Plinii Secundi, damnationem instantem sub Nerone, appellato Principe, evasit. Tacit. Ann. l. 16. c. 8. Fuit Patria [orig: Patri‚] Novocomensis, de quo vide Vetranium ad Tacit. l. 16. Ann. c. 8.

FABER [1] vide Fabrica Ferraria, it. Fabrilis Ars.

FABER [2] Antonius vide Antonius.

FABER [3] Claudius vide Claudius.

FABER [4] Iacobus vide Ioacobus.

FABER [5] Iohannes, vide Iohannes.

FABER [6] Nicolaus vide Nicolaus.

FABER [7] Petrus ex eadem cum Pibraco, de quo infra, familia, primus Parlamenti Tolosani praeses, scripsit Commentarium


image: s0226b

in Regulas Iuris, Comment. ad L. de Iustitia et Iure, itemque de orlgine Iuris, in Libros Academicos Ciceronis, et in Orat. pro Caeninna, Semestrium libros, Agonisticon libb. 3. maximi aestimatos, Dodecameron etc. Obiit A. C. 1600. Aet. 60. Vide Ioh. Calvinum Ep. 225. qua illum Patris, qui Evangelicam fidem deseruerat, occasione, ut tentationibus fortiter resistat, monet, Thuan. Hist. Auctorem Bibliogr. Cur. Teissier Elogiis, vide et Iohannes Faber.

FABER [8] Pibracus Praeses Parlamenti Parisiensis, et Cancellarius Ducis Alenconii, maximis semper negotiis in et extra regnum adhibitus est. Interfuit Concilio Tridentino, una cum Arnoldo Ferrerio, et Henrici III. in itinere Polonico Comes fuit. Obiit, ex animi maerore, quem ex infelci Antverpiae oppugnatione conceperat, A. C. 1584. Aet. 56. Scripsit complura, Anton. Teissier memorata in Elogiis P. 1. et magni aestimata Eruditis, nisi quod, Epistola ad Stanislaum quendam, Lanienam Parisiensem defendere conatus est, non sine indignatione magnorum Virorum etiam suae Communionis. Vide Tom. II. des Mem. sous Charles IX. ubi Eistola, cum Responsione ad illam, habetur. Ceterum Tolosanus fuit etc.

FABIA [1] Veri Imp. soror, enisa est, ut Faustina [orig: Faustin‚] mortua [orig: mortu‚] in eius (Marci Imp.) matrimonium coiret, sed ille concubmam sibi ascivit procuratoris uxoris suae filiam, ne tot liberis superduceret novercam apud Iul. Capitolin. in Vita Marci Antonini Philos. ubi tamen alii Fadia malunt, Gruterus ad l.

FABIA [2] mulier Romana, quae Fabium Fabicianum interfecit, ut liberius posset lascivire cum Petronio Valentiano liberali forma [orig: form‚] adolescentulo, quo cum adulterii consuetudinem habebat. Plutarch. in Parallel.

FABIA [3] Orestilla proneptis Antonini: ex Gordiano Sene, mater fuit Gordiani Iun.aApud Eund.

FABIA [4] Lex de numero sectatorum promulgata, sed a populo repudiata est; Unde Cic. pro Muraena, Tenuiores legi Fabiae de numero sectatorum restiterunt [orig: restitÍrunt], inquit. Fabia Tribus, nomen obtinuit a clarissima gente Fabia, quae in eam fuit relata. Mentio eius exstat apud Suet. in Aug. c. 40. cum ait: Fabianis et Scaptiensibus, tribulibus suis, die Comitiorum singula milia nummum [orig: nummŻm] a se dividebat. It. apud Horat. l. 1. Ep. 6. ad Numicium, sub calcem

--- Hic multum in Fabia valet, ille Velina;

FABIANI quidam ex Lupercis apud Romanos dicti sunt, sicut alii Quintiliani a praepositis suis Fabio et Quinctilio sic appellati: quorum Fabiani Romuli, Quinctiliani Remi partium fuere [orig: fuÍre], Festo et Ovid. testibus. His dein tertia sodalitas accessit, eorum qui Iuliani dicti sunt, quod in Caesaris honorem instituti essent, Suet. in Iul. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 3. c. 2. Sed cum locum hunc ab Rosino laudatum apud Suet. frustra quaeras, in Aug. eius hoc saltem deprehendit annotatum Godwin. quod sacra haec, aliquandiu neglecta, renovaverit, Anthol. Rom. l. 2. s. 2. c. 1. At Dio Iulianorum institutorum meminit. l. 44. *ie(ropoiou/s2 te e)s2 tou= *pano\s2 gumnopodi/as2 tri/thn tina\ e(tairi/an hn(\ *iou\li/an w)no/masan. Itaque tria Romae Lupercorum collegia erant, quae sacra quotannis rite facerent. Haec aliquantum remissa Augusti aevo, eodemmet restituta sunt. Vide Ovid. Fast. l. 2. Notis ad v. 267.

Tertia post Idus nudos Aurora Lupercos etc.

FABIANUS [1] Papyrius naturae rerum peritissimus fuit. Plin. l. 36. c. 15. Huius quoque meminit Senec. in Epistolis. Item 19. Romanorum Ep. martyrio coronatus, sub Decio. Euseb. Hist. l. 6. c. 2. 1. et 22. Oros. l. 7. Anastas. in eius vita. A. C. 251.

FABIANUS [2] vide Valerius.

FABIENSES Italiae pop. Plin. l. 3. c. 5.

FABII Romani, nobilissimi, simul ac potentissimi (quibus a faba [orig: fab‚] cognomen erat, utpote quorum primus fabam optime serebat; sic Cicerones, Lentuli, Pisones.) qui bellum adversus Veientes soli cum suis clientibus, et servis in se recepedrunt [orig: recepÍdrunt], cumque ex levibus aliquot praeliis saepius victoriam reportassent [orig: report‚ssent], tandem ad Cremeram fluv. insidiis circum venti, ad unum omnes caesi sunt. Dionys. l. 9. Liv. l. 1. et 2. Flor. l. 1. c. 12. Aur. Victor. de Vir. Ill. c. 14. Oros. l. 2. Plin. l. 18. c. 3. Macrob. l. 1. c. 6. Ovid. Fast. l. 2. v. 235.

Una dies Fabios ad bellum miserat omnes,
Ad bellum missos perdidit una dies.

Ex tanta Fabiorum clade unus tantum superfuit, qui nondum armis per aetatem idoneus, in urbe relictus erat; ex cuius sanguine per longam nepotum seriem natus fuit Fabius ille Maximus, qui Dictator adversus Hannibalem creatus cunctabunda [orig: cunctabund‚] quadam [orig: qu‚dam] prudentia [orig: prudenti‚] rem Romanam, aliorum Imp. temeritate labefactam, primus restituit, adeo, ut verissime de eo Ennius dixisse videatur,

Unus homo nobis cunctando restituit rem.

Ovid. Fast. l. 2. v. 241.

Scilicet ut posses olim tu Maxime nasci,
Cui res cunctando restituenda foret.

Manil. l. 1.

Invictusque mora [orig: mor‚] Fabius. ---

.


image: s0227a

Claud. de bello Getico, Carm. 26. v. 138.

--- Lento lustramine Poenum
Compressit Fabius.

Sil. Ital. Punic. Bell. l. 7. v. 13.

--- Lento Poenum moderamine lusit.

Idem l. 16. v. 673.

--- Peperitque sedendo
Omnia cunctator nobis.

Idem alibi,

Sollers cunctandi Fabius.

Val. Max. Fabius maximus, cuius non dimicare, vincere fuit. Liv. Matura res erat, tergiversatur tamen Fabius. Aliis Fabii, a Fabio Herculis fil. orti, Plutarch. teste Festo Fovii. dicti, quod Princeps gentis ex ea natus sit, cum qua Hercules in fovea concubuit. Alii putant eum primum ostendisse, quemadmodum ursi et lupi foveis caperentur. Patricia haec gens fuit maiorum gentium, (Fabius enim Celer praefectus Celerum primus notus est) in has Familias et cognomina distincta: Celer, Vibulanus, Ambustus, Rullus vel Rullianus, Dorso, Maximus, Gurges, Buteo, Pictor, Licinius, Verrucosus, Ovicula, Cunctator, Labeo, Aemilianus, Servilianus, Allobrogicus, Eburnus, Africanus et Persicus. Huius gentis usque ad Tiberium Caes. mentio est. Pontificatu max. semel, Auguratu aliquoties defuncta est: Dictaturis septem: Magisteriis Equitum quinque: Consulatibus XLVIII. Decemviratu legum scribendarum: Censuris septem: Tribunatibus militum Consulari potestate decem: Senatus Principat. quinque: Triumphis tredecim: Ovationibusque duabus illustris. His honoribus functi sunt Viri XXXVI. intra spatium Annorum 550. Nic. Lloyd.

FABILIUS Poeta Gr. Praeceptor Maximini Iun. Epigrammatum variorum auctor, inprimis in iconem sui Discipuli adhuc infantis. Iul. Capitolin. in vita Maximini Iun. c. 1.

FABILLA apud incertum Poetam in Catalectis vett. Poetarum,

Angustum penitus torret Phaetontius [orig: PhaÍtontius] ardor,
Quem recreat fessum, gillo, fabilla, melo,

diminut. est a fabula: parva nempe faba seu fabilla dicebatur, quae alias Graeca faba, arbor quam Graeci loton appellabant, cuius fructum suavissimum esse, refert Plin. Huius Baccis videntur Vett. usi ad sedandam sitim, in maximis ardoribus, ut et cerasis: horum enim naturam pene habere fructum illum, idem Plin. tradit. Sed longe magis, propter umbram et opacitatem ramorum in aestivis caloribus expetebatur. l. 16. c. 30. Praecipueque domibus expetitur, ramorum petulantia [orig: petulanti‚] brevi caudice latisssima [orig: latisssim‚] expatiantium umbra [orig: umbr‚], et in vicinas domos transilientium. Nulli opacitas brevior; nec aufert solem hieme, decidentibus foliis. Nulli cortex iucundior, aut oculos excipiens blandius. Nulli rami longiores validioresque aut plures, ut dixisse totidem arbores liceat. Unde non mirum, si per ferventissimos Augusti mensis aestus eius arboris umbram gratam esse fessis, eosque recreare dixit ille Poeta, Salmas. ad Lamprid. in Heliogabalo.

FABIOLA Romana mulier, quae cum magno studio sacras lite ras amplecteretur, Evangelia, et psalmos frequentissime revolvebat, ut iterata plerumque lectio amorem divinae religionis (qua [orig: qu‚] deflagrabat) augeret magis, unde et D. Hieronymus librum de veste sacerdotali eidem nuncupavit. Vide huius Ep. 30. ad Ocean.

FABIRAUM Item BREMA, vide Brema et Phabiranum.

FABIUS [1] Remum occidit. A. U. C. 1. Dux militum.

FABIUS [2] vide Claudius.

FABIUS [3] dux Galliarum, contionante Vitellio, ad supplicium postulatus, quod pro Vindice bellasset. Tacit. Hist. l. 2. c. 94.

FABIUS [4] Ep. Antiochenus, a Novatiano in haereses discrimen adductus, a Cornelio Ep. R. et Dionysio Alexandrino, in orthodoxia confirmatus est. Obiit A. C. 255. Successit ei Demetrianus. Euseb. in Chr. et Hist. l. 6.

FABIUS [5] Homo loquax apud Horat. Serm. l. 1. Sat. 1. v. 13.

Cetera de genere hoc (Adeo sunt multa) loquacem ut
Delassare valent Fabium.

Vide Veterem Schol. et Laevin. Torrent. in l. d.

FABIUS [6] Aemilianus vide Quintus.

FABIUS [7] Africanus Cos. cum Iulio Antonio, A. U. C. 744.

FABIUS [8] Ambustus, praenom. Marcus, Q. Capitolini primum, iterum M. Popilii, tandem eiusdem Capitolini in Consulatu collega; cognomen id nactus est, quod fulmine ictus esset i natibus, Iovis pullus appellatus indidem, Arnob. l. 4. Unde toti postea familiae cognomen, apud Liv. l. 4. c. 52. 58. 61. frequens. Vide Salmas. ad Solin. p. 840. qui de Consulatu eius pluribus agit ibid. p. 812. et seqq. nec non in voce Marcus, it. Caius. Flor. l. 1. c. 26.

FABIUS [9] Buteo vide Marcus. Flor. l. 2. c. 2. Liv. l. 30. c. 27. l. 40. c. 18. l. 41. c. 28.

FABIUS [10] praenomine Caius, legatus Caesaris in Gallia, cui unam legionem in Morinos ducendam hibernatum dedit Caesar. de Bell. Gallico l. 5. c. 13.

FABIUS [11] Cerilianus (ut Vopiscus in Caro ait) tempora Cari, Carini, et Numeriani soleritissime persecutus est. Vide Voss. de Hist. Lat. l. 2 c. 4.

FABIUS [12] Chilo Cos. cum Libone, A. U. C. 965.

FABIUS [13] Dorsemnus vel Dossenus, Poeta Attellanus. Plin. l. 14. c. 13. Horat. l. 2. Ep. v. 73. Senec. ep. 89. Dossenum vel Dossenixm vocare libros, et rectum esse Dossennum, docet Salmas. Acharistionem eius Fabulam fuisse, vult Plin. quam Nonius Plauto tribuit. Vide Salmas. ubi supra p. 710. nec non in voce Marcus.

FABIUS [14] Fabricianus capta [orig: capt‚] Tuscio (ea est primaria inter


page 227, image: s0227b

Samnites civitas) victoriosam Venerem, quae in summo apud illos habebatur honore, Romam misit; Huius uxor cum adolescentulo specioso adulterium committebat: quocirca redeuntem virum dolose obtruncavit. Fabricianum vero adhuc infantem, ex urgenti liberatum periculo, clam emisit alendum. At ille cum ad aetatis vigorem pervenit, matrem et adulterum interfecit. Senatus autem, ne res illa Fabriciano esset fraudi, decrevit. Plutarch. Paral.

FABIUS [15] Fabullus quintae legionis in Germanico exercitu, vincto Caecina [orig: Caecin‚], dux a militibus cum Cassio Longo delectus. Tac. Hist. l 3. c. 14.

FABIUS [16] Gurges cum patre Fabio Max. Seniore, Samnites vicit, A. U. C. 463. Alius, ob luxum sic dictus. Macrob. Sat. l. 2. c. 9. Liv. Ep. XI. l. 1. c. 21. Flor. l. 1. c. 21.

FABIUS [17] Labeo vide Quintus. Liv. l. 33. c. 25.

FABIUS [18] Interrex vide Caius. Idem. l. 9. c. 7. l. 17. c. 22.

FABIUS [19] Licinius vide Marcus.

FABIUS [20] praenomine Lucius centurio legionis octavae tres nactus manipulares suos atque ab iis sublevatus murum Gergoviae ascendit: sed a Gallis circum ventus atque interfectus cum suis de muro est praecipitatus. Caes. de Bell. Gall l. 7. c. 8. et 9.

FABIUS [21] Marcellinus Historicus sub Severo, ante diocletianum. Scripsit vitam Alexandri Mamaeae, Lamprid. Vopiscum imitatorem habet, vide cum in Probo. Legitur nomen eius in antiqua inscriptione, Tarracone, sed an Patris an filii sit, ignoratur. Vide de eo Voss. de Hist. Lat. l. 3. p. 703.

FABIUS [22] Maximus vide Publius, item Quintus.

FABIUS [23] Maximus cognom. Rullianus, primus Fabiorum, hoc elogium meritus, victor contra Samnites, sine iussu Papyrii Dictaroris, parum a poena abfuit. De Apulis, Luceriis, Samnitibus, Gallis, Umbris, Marsis, et Tuscis triumphavit. Censor cum esset, noluit libertos suos tribules esse. Censuram secunda [orig: secund‚] vice oblatam, quod contra Leges esset, renuit. Primus instituit, ut die 15. Iulii Romani Equites, candidis vecti eqis, a templo Honoris ad Capitolium, sollenni pompa [orig: pomp‚] se conferrent. Aur. Victor, de Viris. Ill c. 31. Liv. l. 10. c. 9. Flor. l. 1. c. 17.

FABIUS [24] Maximus Romani exercitus Imp. adversus Poenos creatus, collatis manibus, cunctos ad unum amisit commilitones, ac ipse accepto mortifero vulnere in Annibalem cursu vehementi concitatus, iuxta eum oppetiit. Plutarch. Paral.

FABIUS [25] Maximus cognom. Cunctator seu Verrucosus, item Agnellus, quinquies Cos. post cladem Cannensem dictator, cunctando restituit rem, hinc Clypeus Reip. dictus. Tarento recepto, Herculis idolum in Capitolium transtulit, et redemptione captivorum cum hoste pacto inito, cum Senatus id rescinderet, propris bonis divenditis fidem liberavit. Plutarch. in eius vita. Aur. Victor de Viris Ill. c. 43. Liv. Polyb. Eutrop. Flor. l. 2. c. 6. Oros. etc.

FABIUS [26] Maximus praenomine Quintus, cognomento Allobrogicus, a devictis Allobrogibus indito: Superavit ad Isaram Bituitum Arvernorum Regem, et ex Provincia parte Aquitaniae, Delphinatu, et Sabaudia hodierna, Provinciam Narbonensem fecit. Fil. Q. Fabii, Aemilii, qui Persen Macedonum Regem vicit, nepos. Fuit autem hic Q. Fabius Maximus Cos. cum L. Opimio A. U. C. 632. Flor. l. 2. c. 17. Liv. Ep. 61.

FABIUS [27] Maximus Cos. cum C. Iul. Caesare, A. U. C. 709. Hic in Hispania Pompeianos vicit, Hispanias per deditionem accepit.

FABIUS [28] Maximus Servilianus Pontifex M. Annalles scripsit, laudatos macrob. Sat. l. 1. c. 16. Cos. cum Metello A. U. C. 611. in Hisp. cotnra Viriatum bellum gessit Liv. l. 30. c. 26. Flor. l. 3. c. 2, Oros. Voss. de Hist. Lat. l. 1. c. 7.

FABIUS [29] Ovicula Vide Quintus.

FABIUS [30] Paulinus inter Nobiles Romanos, sine causae dictione, occisus, iussu Severi Imp. apud Spartian.

FABIUS [31] Paulus vide Paulus.

FABIUS [32] Pelignus ex infimis ordinibus ab Attianis solus ad Uticam occisus. Vide Caes. l. 2. de Bello Civ. c. 7.

FABIUS [33] Pictor primus Romanorum soluta [orig: solut‚] oratione historiam scripsit. Ideoque Scriptorum antiquissimus a Liv. l. 1. c. 44. et longe antiquissimus auctor l. 10. c. 37. et l. 22. c. 7. Male confunditur cum alio, quem Iuris peritissimum Cic vocat. Pictoris cognomen illis haesit, a primo Familiae huius, qui templum Sanitatis olim pinxerat. l. 45. c. 44. Vide Voss. de Hist. Lat. l. 1. c. 3. qui et alterius Fabii Maximi Serviliani ibidem meminit. Vide supra et in voce Marcus.

FABIUS [34] Pomponianus dux limitis Libyci, quo auctore, una cum Vibio Passieno Proconsule Africae, Afri Celsum Imp contra Gallienum appellaverunt [orig: appellavÍrunt], peplo Deae Caelestis ornatum, uti testatur Trebellius Pollio in XXX. Tyrannis.

FABIUS [35] Repentinus alter ex duobus Praetorio Praefectis, quos in Titii Maximi demortui locum substituit Antoninus Pius Imp. per concubinam Principis eo dignitatis pervenisse infamatus, apud Iul. Capitolin. in Vita Pii.

FABIUS [36] Romanus et intimis amicis Luciani. Tac. Ann. l. 16 c. 17. Qui mixtam inter patrem Mellam filiumque coniurationem finxit, ac ita illum pervertit.

FABIUS [37] Rusticus historicus Latinus. Historias temporum Neronis composuit, floruit sub Claudio ac Nerone: Amicus intimus Senecae, Tac. Ann. l. 13. c. 20. qui stylum eius, in Agricola, laudat. Vide Voss. de Hist. Lat. l. 1. p. 129.

FABIUS [38] Rusilianus vide Quintus.

FABIUS [39] Sabinus IC. insignis, discip. Papiniani, Consiliarius Alexandri fil. Mammaeae Cato sui temporis dictus. Rutil. in Fabio Sab. Vignerius, A. C. 224.

FABIUS [40] Servilianus vice Quintus.

FABIUS [41] Sosianus memoratus Vopisco inter eos, qui contra


page 228, image: s0228a

M Fonteium, Firmum et purpura [orig: purpur‚] usum et percussa [orig: percuss‚] moneta [orig: monet‚] Augustum vocitatum esse, contenderunt. Vide Vopisc. in Firmo.

FABIUS [42] Iatianus vel Titianus, Cos. cum Neratio Cereali. A. U. C. 1111.

FABIUS [43] Valens Tacit. Hist. l. 1. c. 7. Legatus legionis in Germania, qui cum Cornelio Aquino Proconsulem Capitonem, res novas molientes, interfecit. c. 52. Postea infensus Galbae, tamquam detectam a se Virginii cunctatinem, oppressa Capitinis consilia ingrate tulisset, Vitellium ad res novas impulit. eum primus Imperatorem salutavit. Ibid. l. 3. c. 43. Victis ad Cremonam partibus profugus apud Staechadas missus a Paulino Liburnices oppressus est. Nec multo post c. 62. Urbini in custodia interfectus; capite eius Vitellianis cohortibus ostentato, ne quam ultra spem foverent.

FABIUS [44] Verrucosus vide Quintus.

FABIUS [45] Vibulanus Ambustus vide Caius et Marcus. Liv. l. 4. c. 52.

FABIUS [46] Vibulanus, vide Cneus et Quintus. Idem l. 3. c. 22.

FABRATERIA Colonia et opp. nunc pagus Volscorum, in Latio, inter Aquinum, et Fregellas. Populi Fabraterni Plin. l. 3. c. 5. Iuv. Sat. 3. l. 1. v. 223.

Si potes avelli Circnesibus, optima Sorae,
Aut Fabrateriae domus, aut Frusinone paratur.

Sil. Iral. Pun. Bell. l. 8. v. 398.

Hinc Fabrateriae vulgus nec monte nivoso vulgus:
Descendens Atina aberat.

Baudr. nunc Falvaterra, prope Lirim fluv. in dit. Pontif. in ipso confin. regni Neap. 8. mill. ab Aquino in Occ.

FABRI [1] Felix vide Felix.

FABRI [2] Gulielmus vide Gulielmus.

FABRIANUM nobilitate ac aedificiorum magnificentia e 4 primis Italiae totius castellis, vulgi dicto, collatum: quo Crema Lombardiae, Pratum Tusciae, Barulum Apuliae, Fabrianum Marchiae celebrantur. In dit. Pontif. in Marchia Anconitana, ad Apennini rad. in limite Ducatus Urbini, inter Sentini rudera ad Occ. et Matelicam ad Ort. 14. mill. a Camerino in Bor.

FABRICA Ferraria Cyclopum inventum: uti Materiaria Daedali, aliorum aliae, apud Plin. l. 7. c. 56 Romanis rerum longe lateque potitis, sub dispositione Magistri officiorum Palatii, septem in Gallia Fabricas, Atgentorati sc. Armorum omnium, Matiscone Sagittariam, Augustoduni Loricariam, Suessionis Scutariam, Ballistariam et Clibanariam, Ambianis spathariam et Scutariam: Praeterea tres Procutatores Monetae, sex Procuratores Gynaeceorum, Procuratorem linificii Viennensis, duos Procuratores baphii, tres denique Praepositos Barbaricariorum sive Argentariorum, memorat ex Not. Imp. Hadr. Vales. Not. Galliae, in voce Lugdunensis Gallia, de quibus omnibus vide suo loco. Hinc Fabricenses, qui in sacris his Fabricis arma culdebant, et fabricabant, de quibus titulus est in Cod. Theodos. et Iustin. Eorum praepositi Primicerii Fabricae appellati sunt, qui militabant sub dispositione Magistri officiorum Palatii, uti visum.

FABRICIUS [1] Rom civis frugalissimus, qui in tenuissimo censu Samnitum munera animo forti sprevit. Patellam, et salinum ex argento tantum, colendorum deorum causa [orig: caus‚], domi habuit, ita tamen ut patella corneo pediculo sustineretur. Eius filiae ob paupertatem de publico dotibus otnatae ad maritos ierant, portantes gloriam domesticam, pecuniam publicam. Hunc pyrrhus Epirota nullo auro, nullis pollicitationibus expugnare potuit, ut secum esse vellet, ac proximum a se locum obtineret. Itaque dixit Pyrrho, Non hoc illi conducibile esse, nam si Epirotae, inquit, ambo nos norint, a me regi, quam abs te mallent. Cic. l. 3. off. Virg. Aen. l. 6. v. 844.

--- Parvoque potentem
Fabricium ---

Vide Val. Max. l. 4. c. 3. Claud. in 4. Cons. Hon. Carm. 8. v. 412.

Pauper erat Curius, cum Reges vinceret armis,
Pauper Fabricius, Pyrrhi cum sperneret aurum.

Idem de Bello Gild. Carm XV. v. 271.

Noxia pollicitum domino miscere venena
Fabricius Regi nudata [orig: nudat‚] fraude remisit.

Vide etiam Flor. l. 1. c. 8. A. Gell. l. 4. c. 8. Plutarch. in pyrrho. Aur. Vict. de Viris Ill c 35. Liv. l. 37 c. 4. Eutrop.

FABRICIUS [2] Georgius vide Georgius.

FABRICIUS [3] David vide David.

FABRICIUS [4] Franciscus,Dura [orig: Dur‚] Coloniensis, post Seb. Corradum Regiensem, Ciceronis Historiam, alique complura scripsit. Obiit Dusseldorpii A. C. 1573. Aet. 47. Alius eiusdem nominis, Ruremunda [orig: Ruremund‚] Brabantus, Medicinam fecit Aquis Sextiis et scripsit de Balneorum, quae sunt Aquisgrani et Porceti natura, et facultatibus; ac Latino metro vertit tragoediam Nazianzeni, cui tit. Christus patiens; it. Consilia de Arthritide. Alius, Macroduro-Clivius, Graece Latineque egregie doctus, varia quoque luci dedit, vide Val. Andream Bibliothec. et anton. Teissier in Elogiis P. 1. et 2.

FABRICIUS [5] Hieronimus vide ibi.

FABRICIUS [6] Lescinus vide Caius.

FABRICIUS [7] vel FARICIUS Thuscus Abbas Cluniac. Anglus, A. C. 1110. vitam S. Aselmi, Scoti Abbatis, scripsit. Possevin. app. sacr. Simler. Biblioth. Gesn. Alius, apud Plin. l. 3. c. 12.

FABRICIUS [8] Veiento praenomine Aulus, Praetor sub Nerone, canes Circensibus ad currus adiunxit pro equis: Hic, ob multa, et


image: s0228b

probrosa in Patres, et Sacerdotes composita, iis libris, quibus nomen codicillorum dederat, item ob Principis favores venditos, accusante Talio Gemino Italia [orig: Itali‚] depulsus est, eiusque libri exusti sunt, Tac. Ann. l. 14. c. 50.

FABRICIUS [9] Pons unus ex pontibus urbis Romae, a Fabricio consule exstructus. Horat. l. 2. Serm. Sat. 3. v. 36.

Atque a Fabricio non tristem ponte reverti.

Hodie ponte di quatro Capi, teste Andr. Fulvio. et Marliano.

FABRILIS Ars apud Gentiles praesidem Vulcanum habuit; qui proin cum malleo pingebatur, quod Arnob. traditum l. 6. quemadmodum idem in L. Caesiii nummo cum forcipe spectatur. Eidem Athenis sacra erant, *xa/lkeia i. e, Aeraria, dicta: quae etsi, et ab Opificum aliis, celebrarentur, unde hoc festum *pandhmon vocabatur, i. e. totius populi, praecipue tamen id a Fabris fiebat. Et quidem primitus haec Minervae fuisse, dictum supra in voce Ergana. Utrius vero potius Numinis artificium hoc fuerit, si quaeratur, respondet Voss. Minervae, si per eam intelligas sapientiam divinam; Vulcani, si hoc capiatur iuxta historiam veterem, ut sit Tubalcainus, Fabrilis artis inventor; velut ex Mose praefatus Auctor ostendit, de Idolol. l. 2. c. 66. sed si fusikw=s2, pergit. Idem, malis considerare, sic quoque ratio se offert, cur Numen masculum, quale Vulcanus, huic praeficeretur Arti. Nam Vulcanus proprie fuit ignis fabrilis, et quae sequuntur, vide eum quoque de Idolol. l. 2. c. 66. et de Commissionibus Fabrorum, aliorumque Artificum, Athenis, quolibet anno publice institui solitis, infra ubi de Manuariis Artibus. de Fabrorum vero apud Romanos generibus variis, apud Laur. Pignor. Comm. de Servis, et Tit. Popmam de Operis Servor. de victu supra in voce Faba. Adde betas, Mart. in Xenys. l. 13. Epigr. 13. cuius epigraphe Betae.

Ut sapiant fatuae fabrorum prandia betae:

Et frictum cicer. ex iis, quae supra de Cicere diximus. Uti pileum malleo. Ita enim Arnob. d l. Cum pileo Vulcanus et malleo. Pileatos certe Fabros fuisse ferrarios, Arrian. docet Dissert. Epicteti l. 4. c. 8. *ei) d)ou(/tw kwfo\s2 ei)=, kai\ twflo\s2, i(/mna mhde\ to\n h(/faiston u(polamba/nos2 kalo\n kalke/a a)\n mh\ to\ kili/on i)/dhs2 peri\ th\n kefalh\n perikei/menon. Item perizoma. Idem ibid. ou)dei\s2 d' e)rei= e)gw\ mousiko/s2 ei=mi, a)/n plh=ktron kai\ kiqa/ran a)gora/sh. ou)d' e)gw\ xalkeo/s2 ei)mi, a)/n pili/on kai\ peri/cwma peri/qhtai. Quod fabrilem expeditionem vocat Arnob. ubi supra, fabrili expeditione succinctus, de eodem Vulcano loquens. Ceterum ferrariam exercentibus lippi, et rubentes plerunque oculi: Iuv. ubi de patre Demosthenis Sat. 10. l. 4. v. 130.

--- ardentis massae Fuligine lippus.

At de Fabrum [orig: FabrŻm] Centuriis, in prima apud Rom. Classe, vide Liv. l. 1. c. 43. et supra deque Fabrorum officinis plura infra in voce Leschae. Ex Fabro Ferrario Imp. habes infra in voce Mamurius; contra ex Rege Fabrum in Perseus.

FABULA Graece *mu=qos2, a fando dicta, narratio rei cuiuscunque est, etiam verae. Sic Terent. in Hecyra Act. 4 sc. 3. sub calcem Iam nos fabulae sumus, Pamphile. Cic. etiam alicubi; et Fabula Troiae, pro historia, et rebus gestis eius. Similiter Suet. in Domit. c. 15. Evenit, inquit, ut id ei cenanti, inter ceteras drei fabulas, referretur: ubi Fabulae diei, sunt narrationes rerum variarum, quae de die accidernt. Similem locutionem habet, Aug. c. 70. Sulpitia. Fabellam permitte mihi detexere paucis. Ubi historiam innuit de pravo statu Reip sub Domitiano. Sic apud Graecos quoque *mu=qos2 aliquando vera narratio est. Unde apud Isocrat. mu=qoi, pro sermonibus aut libris religiosis ac Musicis sumuntur: et apud Homer. nec non Callimach. eadem vox pro vero sermone sumitur. Proin ad verae narrationis differentiam, quae falsum recitat, ficta Fabula dicitur Cic. de Finib. l. 4. Quid? cum fictas Fabulas, e quibus utilitas nulla duci potest, cum voluptate legimus. Laurentius IC. in Phaedr. l. 1. Prolog.

Fictis iocari nos meminerit fabulis.

Obtinuit nihilominus usus, ut pro ficta falsaque [orig: fals‚que] narratione communiter vox adhibeatur. Et quidem Fabulis multum prisci Sapientes usi sunt, ad utilia de virtutibus praecepta Iuventuti instillanda: quod Phaedr. indigitat l. 4. fab. 1. ubi inter alia,

Sed diligenter intuere has naenias,
Quantam sub illis utilitatem reperies.

Synesius item, *dia\ pa/ntwn o) mu=qos2 ei)/rgastai pro\s2 to\ xrh/simon poikillo/menos.. Atque hinc est, quod Georgius Decanus, Poetarum [orig: PoŽtarum] fabulas, dicit, ad vitam utilia praecepta per allgeorias instituendam conficta. Unde iterum Phaedr. ait. l. 2. Prologo,

Nec aliud quidquam per fabellas quaertur,
Quam corrigatur eror ut mortalium.
Acuatque sese diligens indnstria.

Quia enim nuda docendi praecipiendique ratio moelstiam hominibus ac satietatem afferebat, ad persuadendos ducendosque animos fabulae dulcedo adhibita est: Quod Philosophandi genus, in Oriente inprimis usitatum, antiquissimum fuit, et ne sacris quidem Scriptoribus intactum. Maxime autem in iis Aesopus excelluit, quae causa est, ut fabulae postea collectae, quarum primus auctor Hesiodus videtur, uni Aesopo adscribi coeperint, teste Quintil. l. 5. c. 11. Vide quoque supra Cantor. Praeter hanc Mythicae Philosophiae speciem, alia quoque fuit. Nam postquam prisci Heroes, iam


image: s0229a

fundatis Rebus publicis ac Imperiis, verum sic Sapientiae usum monstraffent, inde paulatim ex Foro, et Aulis Principum ad Scholas tranlata est. Tum viros quidem doctos, sed otio abundantes nacta, intra virilem illum, et salutarem usum minime se continuit: sed ad varias, et miras dilapsa speculationes, vera falsis obscurissimo dicendi genere miscere coepit, nec de hominibus et rebus naturlaibus agere sat habens, in ipsum caelum impetu facto, novam quasi Politiam ibi adornavit: Hinc Theologia alio nomine dicta, Lactant. de ira Dei c. 2. de qua plura vide apud Georg. Horn. Hist. Philos. l. 3. c. 7. Ex Scholis transiit in Scenam, et commune nomen tRagoediae, Comoediae aliisque Fabula fuit, quam inter Romanos primus Andronicus, Graecorum more, dedisse legitur. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. c. 8. Iul. Caes. Scalig. de Poet. passim etc. Proprie tamen Mimus differt a Fabula sive Dramate. Fabula enim comprehensio est rei gestae, cum quadam oeconomia narrationis, explicatis quae implicata sunt, ad certum exitum tendens, laetiorem, et Comoedia; tristiorem, ut Tragoedia. At mimus nec lu/sin habet plerunque, nec exitum. Cic. pro Caelio, Mimi ergo est iam exitus, non fabulae: in quo cum clausula non invenitur, fugit aliquis e manibus, dein scabella concrepant, aulaeumque tollitur. Etiam in cetero Fabularum genere, certus erat modus imitandi, et honesti decorique habebatur ratio, at Mimus, seu Planipes, quodcumque et quomodocunque imitaretur, partes suas agebat. Sed et antiquitus, cum variae species ageretur fabularum, diversae personae in singulis locum habebant, ut in togatis Romanae, in palliatis Graecae quidem, sed honestae: In Mimo vero abiectae tantum et viles etc. Unde Planipedes et Fabulones h. e. Mimos et Fabularum actores, distinguit erudite Macrob. Sat. l. 2. c. 1. quem locum vide infra, in voce Fabulones plura vero hanc in rem apud Salmas. ad Solin. p. 109. Sed nec his contenta limitibus Fabula, etiam Deorum historia, apud Vett. et honor fuit, teste Sallust. de Diis et Mundo. Itaque non Philosophi solum, et Poetae sed et tw=n *qeologoume/nwn Auctores, pro vero e. g. tradiderunt [orig: tradidÍrunt], muros Thebarum Amphionis lyra [orig: lyr‚] structos esse, uti docet Apollod. peri\ *qew=n. Quae antiquitatis fata venerabatur, et credebat vulgus, ut de religionibus aliquod caput. Unde et Thebis ex lapidibus cantu Amphionis in unum coeuntibus, monstrabantur quidem circa tumulum ou)k ei)rgasme/noi pro\s2 to\ a)kribhstaton, non adeo accurate potiti, ut habet Paus. in Boeot. Qui fabularum prurirus hodieque ingens apud mahummedanos Ethnicosque, vero et Christianorum quosdam, qui fabulosarum de Maiorum monumentis, et locorum miraculis narrationum tenacissimi, odio, vi, malo, plectunt diffidentes, Farnab. ad Senec. Phoenissis v. 566. Variae Fabularum species et appellationes. Amatoriae, ab argumento dictae sunt, quod de amoribus agerent, ut Andria. Atellanae, ab Atella oscorum opp. omnium maxime iocosae et dicaces. Docebantur in fine ludorum: easque qui agebant histriones, Iuvenes dicti inter omnes ludiones honestissimi, nec proin, uti coeteri, infames erant. Calumniatoriae, iterum ab argumento, ut Aristophanis Nubes et Ranae. Civilis fortunae et morum, ut Thesaurus, Captivi, Aulularia Plauti. Convivales ac hilares, ut Bacchides. Fallaces, ut Miles, Pseudolus. Motoriae, dictae sunt, turbulentae illae ac negotiosae, qualis Terentii Adelphi. Palliatae, Graecae appellatae sunt, a vestis genere genti illi usitato. Ut enim toga Romanorum, sic pallium Graecorum fuit gestamen. Praetextatae, in quibus magistrtus introducti, qui in praetextis: fortasse etiam pueri ac puellae praetextatae, vel potius sic appellatae sunt, ab argumenti gravitate, atque honestate: quod nulla in iis iocorum licentia, atque obscenitas, quae Magistratuum, et pueritiae sanctitatem dedeceret. Statariae, nuncuptatae sunt fabulae sedatiores, in quibus non ita, ac in Motoriis, discurrebatur. Qualis Hecyra et Asinaria. Tabernariae, quod genus capiebat humilem fortunam negotiorum popularium, cum tunicis tantum. Dictae ab habitaculis, quod cum tabernis scenae disponebantur. Vel potius, quod opifices, institores ac sellularii, qui in tabernis degere soliti, indcebantur. Togatae, Latinae dictae sunt omnes, a veste Romanis peculiari: in specie, illae, in quibus viliores personae inductae, opposite ad praetextatas. Trabeatae, novum genus togatarum, Praetextatis affines, auctore Melisso, quem Augustus praefecerat Bibliothecae in porticu Octaviae: a trabea, veste Regibus olim, dein Equitibus, cum transvehebantur; triumphantibus item, usitata [orig: usitat‚]. Vide quoque Octav. Ferrar. de re Vest. part. 2. l. 4. c. 2.

FABULINUS putabatur Deus, qui pueris primo fari incipientibus praeesset. Huic Romani sacrificabant, cum primum eorum liberi fari incipiebant. Varro.

FABULONES iidem cum Sannionibus, et apinariis, qui ridiculis qua dictis, qua gestibus, in scena risum movebant. Macrob. Sat. l. 2. c. 1. Haec nobis sit literata laetitia et docta cavillatio vicem plani pedis et fabulonis impudica et praetextata verba iacientis, ad pudorem ac modestiam versus imitata. De cuiusmodi Scenicis et Attellanis in Varr.

Et orthophallica attulit salteria,
Quibus sonant in Graecia dicteria,
Qui fabularum collocant exordia:
Ut Comici, Cinaedici, Scenatici.



page 229, image: s0229b

Inde igitur Fabulones, a fabulis: quas omnis generis, praetextatas, togatas, tabernarias, Attellanas, quas antiqui Poetae in scena dictabant, quaeque omnes posteriorum Impp. aevo agi desierunt [orig: desiÍrunt], et in desuetudinem abierunt [orig: abiÍrunt], in scenam revocasse, et more antiquo in theatro exhibuisse legitur Hadrian. Imp. apud Aelium Spartian. in Vita eius. Vide quoque supra.

FACCIUS vel FATIUS de Ubertis Florentinus, Geographus, et Poeta, Ditamondam scripsit. Sub Iulio II. Annas Viterb. antique var. q. l. 17. Franc. Albertinus, de laud. Florent. Hugolinus Verinus l. 2. Flor. ill. Leand. Alberti, desc. Ital. p. 47. Voss. de Hist. Lat. p. 3. l. 3.

FACERE sacrificale verbum, sicut Graecum e(\rdw et r(e/zw. In Epigr. Homeri imagini, a Varrone apposito, apud A. Gell. l. 3. c. 11.

Capella Homeri candida haec tumulum indicat,
Quod hac Ietae mortuo faciant sacra.

Virg. Ecl. 3. v. 77.

Cum faciam vitula [orig: vitul‚] etc.

Nerius c. 4. Facere rem divinam religionibus exhibiere. C. Nep. conficere ait, Hannib. c. 2. et in Catone c. 3. Vide Savaronem Not. in Sidon. Ep. 17. l. 5. Proprie vero de oleo, Latini vett. verbum usurparunt, und Factus, oleum uno tempore factum, quem alii 160 modiorum, alii 120. faciebant, teste Varrone de Re Rust. l. 1. c. 24. Similiter r(e/zein a)loifai=on li/pos2, Lycophron dixit in Cassandra, quod Scalig. reddit facere nitores unguinum, i. e. oleum. Vide Ioh. Meurs. Comm. in l. ut alia omittam.

FACES in sacris in bello in nuptiis, in funeribus, olim adhibitae. Vide infra in voce Fax.

FACHINHAMUS Nicolaus vide Nicolaus.

FACHREDDINUS aliis vulgo Emir Saidae, vel Principes Sidonis, omnium sub Ottomannico Imperio Principum potentia [orig: potenti‚], et auctoritate primus habetur: cuius familia longo ordine per Phoeniciam, et Galileam dominationem exercuit. Ditio eius complectebatur, praeter regiones modo dictas, oppida Berytum, Saida, Sour, S. Ioh. Acram seu Ptolemaidem etc. Vide le Voyage de Levant a Paris A. C. 1632. laudatum Hornio Orb. Polit. p. 271.

FACIALIS seu FACILE in Martyrologio vet. in S. Timotheo, orarium est, h. e. linteum tenue, quo facies extergitur, fakeo/lion Graecis recentior. Vide Nomocanonem editum a Ioh. Baptista Cotelerio c. 50. et quae ibi observat Vir doctus. Facitergium quoque dicitur, in Regulis S. Caesariae Virg. ubi acu pingi illa consuevisse, innuitur, apud Dominic. Macr. in Hierolex. Vide infra.

FACIDIA vicus Rhinocorurae. Hieron. Vita Hilarionis.

FACIENS et PATIENS duo rerum principia, secundum Stoicos, apud Diog. Laert. in Zen. qui, cum Patiens de Materia explicasset, Facientis sive tou= poiou=ntos2 nomine verbum Dei u(postatiko\n apertis fere verbis significat, *to\ de\ poiou=n, inquiens, to\n e)n au)th=| lo/gon to\n qeo\n. *tou=ton ga\r o)/nta a)i/+dion dia pa/shs2 au)th=s2 dhmiourgei=n e(/kasta, Quod autem faciat (h. e. principium Faciens) Verbum Deum esse (Stoici enim docuerunt [orig: docuÍrunt] ) quod in ipsa materia, nempe patiente sit. Hunc enim quippe sempiternum, per ipsam omnem singula creare. Quae suffurati dici possent, ex Psalmo 33. v. 6. Verbo Domini Caeli firmati sunt, Tob. Pfannerus Theol. Gentil. pur. c. 5. ß. 4.

in FACIEM procidendi ritus supplicum ad pedes eius, cui supplicabant vel quasi ad pedes cum Dei pacem exorarent, apud Hebraeos in usu, ut e Sacris notissimum. Inde ad alias gentes transiit. Ita enim Darii mater et coniux, provolutae ad pedes Alexandri Mag. orare coeperunt [orig: coepÍrunt] etc. apud Curt. l. 3. c. 12. Liv. de Paulo et Perseo. Summittentemque se ad pedes sustulit, l. 45. c. 7. Cic. Orat. ad Pop. Eq. Rom. antequam iret in exilium. Oro atque obsecro, quibus sigillatim saepe supplex ad pedes iacui, ut eum, quem singuli stratum atque abiectum sublevastis, nunc universi conservatum velitis. Unde ab iecti nomen significationem invenit, pro vili et humili: extremam enim submissionem iste habitus notat. Vide quoque infra Lingere pulverem. Ceterum ita procidentec genua eorum, quibus advolvebantur solebant complecti. Tac. Ann. l. 1. c. 13. Cum deprecandi causa [orig: caus‚] palatium introisset, ambulantisque Tiberii genua advolveretur etc. Plura infra ubi de Supplicum ritibus.

FACIES [1] soli animalium est homini, cuius loco coeteris os et rostra, Plin. l. 11. c. 31. De ea sic Paschal. Coron. l. 5. c. 3. Ecquis non stupeat in illa altera (capitis parte) quae est attributa vultui, qui vultus est imago ingenii? Nam quia frons est summum limen hominis, nimirum ibi sedent gravitas et maiestas. Tectus in animo pudor manat per oculos, quos natura fecit insignes lenitate, aeritate, flagrantia. In naso latet sagacitas; In genis nobilis illa ruboris purpura efflorescit. Ab ore manat sal sapientiae. Denique in toto vultu est non solum *)attiko\n ble/pos2, Atticus aspectus, sed et qei=on, divinus. Certe hoc est i homine facies, quod prora in navi, quod Zodiacus in caelo, quod character in annulo. Ibi agnoscitur viva et expressa similitudo Dei, h. e. totus homo, Hinc inter alia hominis membra, faciem quoque coronatam, legimus, a sequiori inprimis sexu, tegendo sc. velandoque pudori, apud Plutarch. Pelop. cuiusmodi coronae Plauto Pseud. Act. 1. sc. 1. v. 21. dapsiles dictae, uti vidimus. Antiquitus vero facie plane tecta [orig: tect‚] erant Virgines, matronae aperta [orig: apert‚], apud Graecos aliosque apud solos Spartanos contrarium obtinente, ut infrra videbimus in voce Virgo. Imo et apud Romanos C. Sulpitius Gallus uxorem dimisit, quod eam capite aperto foris versatam cognoverat, Val. Max. l. 6. c. 3. ex. 10. Idem postea sexus in ea contra Solis aestum defendenda, gratiaque illius conservanda, ac cute emendanda multam operam posuit, qua de re vide Plin. l. 20. c. 2. l. 21. c. 10. l. 29. c. 3. et quaedam infra, in voce Folium item oblinire. Turpius illi, qui pingere consuevere [orig: consuevÍre]: de quo more idem l. 22. c. 1. Illinunt certe aliis (herbis) aliae in populis Barbarorum seminae, maresque etiam apud Dacos, et Sarmatas corpora sua inscribunt --- glastum in Gallia vocatur, quo Britannorum coniuges nurusque toto


page 230, image: s0230a

corpore oblitae, etc. Vide Alex. ab Alex. Gen. Dier. l. 1. c. 20. Quod ad simulacra quoque Deorum translatum. Plin. iterum l. 33. c. 7. Enumerat auctores Verrius --- Iovis ipsius simulacri faciem diebus festis minio illini solitam, triumphantiumque corpora: sic Camillum triumphasse. Indidem huic inprimis parti in bello cavebatur: unde nota vox Caesaris, Miles faciem feri. Quo igitur tuta esset, clausis galeis usi Vett. uti de Thebanis fratribus Papin. Stat. docet, Theb. l. 11. v. 526.

Per galeas odia et vultus rimantur acerbo
Lumine ---

Vide quoque infra, in voce Nares. Contra, extremum contumeliae genus, in faciem alterius sputum coniecisse, vel illam percussisse, uti ex historia Mariae, Mosis sororis, Num. c. 12. v. 14. et passionis Domini nostri, Matth. c. 26. v. 67. liquet. Vide quoque infra in voce Lutum. Quam in rem varia egregia congessit insignis Gallus le Maistre in lib. cui Plaidoyez titulum fecit. Eandem ob causam in facie reorum scribi vetuit Constantinus, ut infra dicemus de Fugitivis. Non tamen illud in luctu parcitum, vide infra ubi de Vett. Planctu: uti de more defunctorum faciem coma [orig: com‚] abscissa [orig: absciss‚] et avulsa [orig: avuls‚] tegendi, Farnab. ad Sen. v. 1181. etc. Alias Facies, pro colore, pro tota figura, pasism usurpatur, apud Solin. inprimis ad quem vide Exercitationes Plinian. Salmas. p. 236. 239. 252. 703, et 1012. Ad inanimata etiam translata, pro constitutione ut facies pugnae, apud Stat. Theb. l. XI. v. 524. ubi vide Barth. Iudaei [gap: Hebrew word(s)] facies vel vultus quoqueDecanos seu Deos Horoscopos vocarunt uti supra diximus in hac voce etc. Vide quoque infra in voce Persona et Vultus.

FACIES [2] Dei, to\ tou= *qeou= pro/swpon, Strab. l. 16. p. 742. Ptol. Scylaci, vocatur Libani montis prom. cuius appellationis causam aperit Ioh. Marshamus Canone Chron. Sec. III. ubi de *qeopti/a, et dicemus aliquid infra, in voce Phanuel.

FACIFERI in bello olim adhibiti, vide infra in voce Fax.

FACINOROSI sepultura [orig: sepultur‚] non arcendi. Certe Lex divina Hebraeis data, ut omnis virtutis, ita et humanitatis Magistra, illos ipsos qui suspensi patibulo erant (quod Valde ignominiosum censebatur) eodem die sepeliri iubet. Unde Ioseph. tantam ait Iudaeis esse sepulturae curam, ut eos etiam, quorum corpora ad publicum supplicium damnata sunts ante Solis occasum tollant et humo mandent: adduntque Hebraeorum Interpretes, exhibitam hanc reverentiam divinae imagini, ad quam homo sit conditus. Sic Aegysthum, qui adulterium caede Regis cumulaverat, ab interfecti Regis filio Oreste humo mandatum, Homer. memorat Odyss. g. Sed et apud Romanos, obnoxios criminum digno supplicio affectos sepulturae tradi, permiserunt [orig: permisÍrunt] Diocletianus ac Maximinianus Impp. l. 2. C. de relig. Legimus quidem exempla eorum, qui insepulti abiecti, sed frequentiora civilibus, quam externis bellis: et hodie videmus quorundam damnatorum corpora diu in publico conspectu reliqui, quem tamen morem plerique improbant. Contra laudatos videmus, qui sepeliri iuseerunt [orig: iuseÍrunt] corpora eorum, quid id ipsum aliis non permiserant, ut Pausaniam, Theseum, Alios. Exceperunt [orig: ExcepÍrunt] tamen Hebraei eos qui sibi ipsi mortem conscivere [orig: conscivÍre], quod ioseph. docet de Bellos Iud. l. 3. c. 25. nec mirum, cum in hos aliud supplicium constitui non possit, qui mortem pro supplicio non habent. Graeci vero sacrilegos, Dios. l. 16. item proditores, Plutarch. Antiphonte. Vide H. Grot. de Iure Belli et Pacis l. 2. c. 19. ß. 4. et supra in voce Cadaver.

FACITERGIUM Ital. Fazzoletto, linteum faciei tergendae. Theodulfus l. 1. Carm.

Quo facies humore levi palmasque solemus
Tergere, quis dandum textile munus habet?

Vide supra Facialis. Item sacra vestis, in Chron. Fontanellensi c. 16. alibique; pro quavis mappa, etiam Altaris, usurpatur Hergaudo in Roberto Francor. Rege. Car. du Fresne Gloss.

FACIUS Bartholomaeus vide Bartholomaeus.

FACTIO teste Scalig. significat diversos ordines circa inimica studia distinctos singulos sua facientes ad unius operis complementum quasi sunergi/an. Hinc et ai(re/seis2 dictae. Et quidem primo Factio et Factiosus honesta erant vocabula, unde adhuc Factiones Histrionum et Quadrigariorum dicuntur. Modo seditio et arma sic vocantur, Fest. Nempe.

FACTIONES aliter Partes, quod vide dicebantur in ludis Circensibus, aurigarum pro palma certantium divisi coetus, quos colores distinguebant a se invicem, et pompa [orig: pomp‚] procedente, favorem, studia ac sponsiones spectantium, prout quisque in hanc vel illam Factionem erat propensus, excitabant. Sidon Apollin. Carm. 23.

--- Pars adversa micat.

Harum quatuor erant, de quibus ita Tertullian. Ab initio duo soli fuerunt [orig: fuÍrunt] colores, albus et rufus. Albus hiemi ob nives candidas; rufus aestati, ob Solis ruborem, voti erant. Sed postea tam voluptate, quam superstitione provecta [orig: provect‚], rufum alii Marti, alii album Zephyris consecrarunt: Prasinum vero terrae Matri vel Auctumno etc. Dicebantur autem a coloribus viridis, caerulei, coccini, albique panni, quo donabantur, Prasina, Veneta, Rufata et Albata: quibus Domitian. Imp. Suet. in eo c. 7. duas gregum factiones aurati purpureique panni addidit. Harum, ad reprehensionem usque, studiosi quidam Principes fuere [orig: fuÍre]. Prasinam amplexus est Caligula: Venetae factioni Vitellius ita erat addictus, ut ei semper faveret, Suet. in eo c. 14. Tum agitatores ipsos habuere [orig: habuÍre] in pretio, Caligula Incitatum, Nero Prasinum, Domitianus Passerinum et Tigrim: Nerva Scorpium etc. quorum victorias carmine extulit Martialis. Meminit Boculi


image: s0230b

cuiusdam Asconius: M. Aurelii Dioclis C. Apuleii Dioclis, C. Pompeii Eusceni et Fusci vetera Epigrammata. Mart. tres Factiones coniungit: l. 14. Apoph. Epigr. 131. cuius epigraphe lacernae Coccineae

Si Veneto, Prasinve faves, quid coccina sumis,
Ne fias ista transfuga sorte, vide.

De Prasina separatim Iuv. Sat. XI. l. 4. v. 195.

Totam hodie Romam Circus capit, et fragor aurem
Percutit, evemum viridis quo colligo panni etc.

In signum committendarum Factionum Praetor, qui plerumque hos ludos edebat, mappam candidam e sella suspendit; vel in aurigantes misit: qui mos fluxisse a Nerone legitur; Ille enim populo missus flagitante, mappam per fenestram iussit abici, Cassiod. l. 3. Variar. Exhibebantur autem olim, ut Varro docet de Pop. Rom. viginti quinque missus, quorum ultimus Aerarius dictus est, eo quod de collatione populi exhibebatur, quae desiit esse, postquam conferendae pecuniae consuetudo sublata est, Serv. in Georg. l. 3. Domitianum vero centum missus, sed quinis tantum spatiis, exhibuisse, Suet. narrat in vita eius. Numerus victoriarum, ut ex marmoribus antiquis patet, tumulorum cippis aut statuarum elogiis, una cum Factionis mentione, addito genere genteque agitatoris, inscribi consuevit. Ita inter alia fragmentum veteris Inscriptionis: Cl. Aurelio. Polyphemo. Domino. et Agitatori. Factionis Russatae. Togeni. Caesareo. Sui temporis. Primo. et Solo. Factionario ob gloriam. Ex iisdem patet, in Factionibus singulis fuisse, quos Procuratores appellabant, item Medicos etc. Durarunt haec certamina, usque ad tempora Iustiniani, sub quo, cum ex Prasinae et Venetae contentione seditio exorta, et quadraginta fere hominum milia trucidata essent, Factionum nomina abolita sunt, vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. cum Paralipomenis Thomae Dempsteri, Salmas. ad Solin. p. 901. et seqq. ubi totam Rem Circensem erudite exponit, et de Factionis inprimis Circi, in quatuor colores et greges divisae, origine ac instituto primo, disserentium sententias expendit, nec non supra in voce Aurigatio etc. Ab his Circi Factionibus, ac coloribus, morem per varios colores excolendi servitia, quas Liureas vulgo appellant, fluxisse, arbitratur Octav. Ferrar. de Re Vest. l. 3. c. 4. Vide in ea voce. Ab iisdem Factionarii dicti, in Inscr. modo memorata et l. I. Cod. Theodos. de Equis Cur. qui Circorum factionibus praeerant: *dh/marxoi Byzantinis Scriptoribus; Factionum domini Lamprid Vide Bulinger. de Circo c. 47. Aliud quid Factor est, quam vocem inique Oleariorum cancellis circumscriptam esse a Vett. queritur Scalig. cum ea potius Poetis conveniret. Erant nempe Factores Romanis dicti, qui oleum facerent, uti docet Laur. Pignor. Comm. de Servis. Sed et Factiones atque inde Factores appellatos esse, qui pila [orig: pil‚] trigonali luderent, adnotavit Cael. Rhodig. l. 20. c. 18. De vocis significatione sequiore, vide Iac. Ouzel. ad Minuc. Fel. p. 51. et 52.

FACTUM nomen est Constitutionis cuiusdam Honorii et Theodosii Augg. ad Agricolam Praef. Pr. Gall. in Cod. Autisiodor. quae Edictum Hincmaro, Sirmondus Not. ad Sidon. Epithal. Polemii. Vide quoque Salmas. ad Capitolin. ubi Factum idem esse, quod *pragmatiko\n Graecis seu Pragmatica Constitutio, argute docet. Solitae autem sunt Pragmaticae istiusmodi sanctiones, non nisi in publicis causis fieri, ad preces civitatumaut provinciarum et ad suggestionem plerunque Iudicum et Praesidum provinciarum: sicque dictae sunt, quod longo tractatu et consilio habito sollenniter ea multa [orig: mult‚] verborum dissertatione formarentur; qua [orig: qu‚] ratione quidquid fit, Graecis *pragmatino\n dicitur. Sic Constitutionis Fl. Constantini Tyranni, qua [orig: qu‚] sanxit, ut VII. provinciarum Galliae conventus Arelati, Imperii tum sede, agerentur, quamque primus in Ausonianis Lectionibus vulgavit Scalig. inscriptionem in scripta scheda hanc fuisse, testatur ad Symmachum Iuretus: FACTUM FL. CONSTANTINI AD AGRICOLAM PRAEFECTUM PRAET. GALLIARUM. Plura vide apud praefat. Salmas. Not. ad Vitam Gord. et infra in voce Pragmatica Sanctio. Apud Anglos hoc nomine designati Scriptum sollenne, quo firmetur donum, concessio, pactum, contractus, et huiusmodi: quodque alias Charta dicatur, docet Spelmann. laudatur Car. du Fresne in Gloss. De voce vero Factus, vide supra in Facere.

FACULARUM Accensores dicebantur inter Christianos, qui Gentilium superstitionibus inhaerentes, lucernas ad fontes, quos Ethnici velut Numina venerabantur, accendebant: quae consvertudo variis Conciliis damnata est. Arelatense II. Concil. can. 23. Si in alicuius Episcopi territorio --- aut faculas accenderint aut arbores, sontes vel saxa venerentur etc. In Concilio Nannet. Candelam deserre est, ut et apud Burcard. l. 8. c. 94. Vel si aliquis vota ad arbores, vel ad fontes, vel ad lapides faciat, vel ibi candelam seu quodlibet munus deferat, velut ibi quoddam Numen sit. Vide quoque Capitular. Caroli Mag. l. 7. c. 136. etc. Excultores Fontium, iidem vocabantur, Dominico Macro in Hierolexico.

FACULTATUM permutationem provocandi alterum mos Athenis olim usitatis, vide infra in voce Trierarchus.

FACUNDIAE Corona memoratur Tac. Ann. l. 16. c. 4. Senatus (Neroni) offert victoriam cantus, adicit facundiae coronam, qua [orig: qu‚] ludicra deformitas velaretur. Qua [orig: Qu‚] ipsa Dea Pitho Venerem donasse e mari emergentem legitur, apud Paus. Eliac. l. I. Nempe est facundus amor. Unde Theseus, populo Atheniensi facundia [orig: facundi‚] sua [orig: su‚] ex agris in urbem compulso, Veneris cultum mox introduxit teste eodem in Attic. Sed et praeter coronas alia praemia ob facundiam collata, uti docet C. Paschal. Coron. l. 5. c. 12. et 13. Vide quo que infra ubi de Oratoribus, Poetis, Rhetoribus etc.

FACUNDUS [1] Cos. Nepotiani collega, A.U.C. 1088.

FACUNDUS [2] Ep. Hermian. in Africa, CPolitani, cum Vigilio, EP. R. fuit, A. C. 547. in Synodo Oecum. 5. ob tria Capitula celebrata, quae libb. 12. erudite et ingeniose scriptis, defunctum


image: s0231a

ivit. Edidit Sirmondus, cum notis. Addidit Facundus Tractatum contra Morianum. Victor. Chron. etc.

FACUNDUS [3] Doctor vide Petrus Aureolus.

FADIA vide supra Fabia.

FADILLA filia Marci Imp. ex Faustina, apud Vulcatium Gallicanum in Avidio Cassio. Eius memoriam servat Inscr. hodieque Epheso haud procul superstes, in basi quadrata, quae statuam eius honori erectam sustinuerat:

*f*a*d*i*l*l*a*n *q*u**g*a*t*e*r*a
*m. *a*u*r*h*l*i*o*u *a*n*t*w*n*e*i*n*o*u
*k*a*i*s*a*r*o*s *s*e*b*a*s*t*o*u

De qua vide Iac. Spon. Itin. Part. 3. p. 139. deipsa vero Fadilla plura, apud Herod. in Commodo, ubi de Cleandri coniuratione, ab illa, Imperatori detecta etc.

FADUS [1] vide Cuspius.

FADUS [2] et FADA Gallis FAIE, vel FEE, daemonis species: Fadas et Hadas vocant Hispanici Fabularum concinnatores. Vide supra in voce Druiades, et infra in Feae.

FAECIALES vide Liv. l. I.c.24. et 32. Plutarch. in Numa, Alios: nec non infra Fetiales, Foeciales, Iusta.

FAEMINA vide infra Femina.

FAERNUS Gabriel Cremonensis, eruditione, candore ac vitae puritate inclitus, Graece Latineque insigniter doctus, Poeta excellens, Terentii Comoedias emendavit, scripsit Observationes in Catull. et Virg. Fabulas Morales metrice, quarum centuriam Pius IV. Maecenas eius, imprimi curavit, aliaque: sed in eo reprehensus quod Phaedri fabulas supprimere omni ope conatus est, quas demum Petrus Pithoeus in lucem protulit. Obiit iuvenis A. C. 1561. Vide Thuanum Hist. Petr. Victorium Var. Lect. l. 10. et l. 16. c. 21. ut et Elogia. Anton. Teissier Part. I.

FAESULAE urbs olim Hetruriae, non procul a Florentia, sedes augurum, una ex 12. praecipuis, Stiliconem contra Radagaisum iuvit, dein a Florentinis vastata, nunc vicus est modicus, licet Episcopalem sedem retineat. Plerisque Graecis *faisou=lai, Faesulae, a nonnullis *faisou=la Faesula dicitur. Diphthongum in prima Graeci semperhabent, et inde ea syllaba producitur a Sil. Ital. Punic. Bell. l. 8. v. 478.

Adfuit et sacris interpres fulminis alis
Fesula. --- ---

Apud Procop. tamen Rerum Gothicarum l. 2. in vulgatis exemplaribus est *fisou=la utrum auctoris scriptione, an libratii corruptione, incertum. Secunda vero syllaba, cum foret brevis, Polyb. l. 2. recte scripsit Graeco more *fai/solan. Hodie vulgo Fiesole. Leand. Alb. descr. It. p. 48. et seqq.

FAESULI seu fratres mendicantes S. Hieronymi, Ordo S. in Comm. R. a Carolo, fil. Comitis Montgtanelli fundatus, A.C.1386 Vide Miraeum, hist. Relig. l. I. c. 22.

FAEX vini purgamentum est: de qua Plin. l. 14. c. 20. Faex vini siccata recipit ignes, ac sine alimento per se flagrat. Cinis eius nitri naturam habet easdemque vires hoc amplius, quod pinguior sentitur. Graece gru/c uti tru\ghma vindemia est. Unde Tragoediam q. trugw|di/an quae voxintegra apud Aristoph. habetur Acharnan. dicatam esse, Grammatici voluerunt [orig: voluÍrunt]. Primum certe agi vindemiarum tempore coeptam, scriptum est; primusque Thespis, qui illam nitidiorem reddidit, pensiles scenas in plaustris circumegit addiditque nudis oribus faecem, pro persona. An vero haec vini, an olei fuerit, quam amurcam Latini dicunt, inter se non consentiunt iidem: aliam que vocis originem magis probat Scalig. Poet [orig: PoŽt]. l. II. c. 7. Vide quoque infra Trygodaemones.

FAFILA Rex Oviedi, post patrem Pelagium, A. C. 737. biennio post, in venatione, ab urso interemptus. Vassaeus, Rodericus, Mariana.

FAGIUS Paulus Taberni-Palatinus, Germ Buchlern. Wolph. Capitonis discipulus, Hebraice doctissimus, linguam hanc Argentorati docuit, Isnae dein Ecelesiae Pastor, A. C. 1537. Eliae Levitae Iudaei doctissimi Venetiis accersiti opera, ad ulteriores in Lingua S progressus usus est. Post quae, Minister Ecclesiae, et Theologiae extra ordinem Professor Argentinae constitutus, A. C. 1544. quinquennio post, cum ei ac Bucero ob Interim contionandi munere esset interdictum una cum illo in Angliam a Cramero Archiep. vocatus, Cantabrigiae docuit, non sine veneni suspicione exstinctus, A. C. 1550 Aet. 45. cadavere eius, Matiae Reginae iussu, refosso crematoque A. C. 1556. Ex Hebraico vertit Thisbiten Eliae, Sententias morales, Tobiam Hebraicum, Precationes, Expositionem dictionum Hebraic. in 4. capp. Genes. et Melch. Adami Vit. Theolog. Ceterum, statura [orig: statur‚] procera [orig: procer‚], facie subnigra [orig: subnigr‚], at sub specie severi humanissimus, in Contionando eloquentissimus etc. Ibid.

FAGUS arboris genus glandiferae, sicut robur, quercus et aesculus, cum qua postrema eandem illam esse sciscunt Grammatici, quod fagum a)po\ tou= fagei=n dictam autumant, ut aesulum sive esculum ab esca, quod harum glande primi mortales victitarint: cum tum ex re, tum ex nomine constet, aesculum esse, quae Graeeis ai)gi/lwy, uti pluribus docet Salmas. ad Sclin. p. 507. et 508. Eadem, licet distinguatur a quercu inter quercus tamen genera reponitur Theophrasto, et cum quercus coronamentis olim victorum adhibita fuerit, fhgw=| e)stemme/nhn, fago coronatam, Deianiram, post Acheloum ab Hercule superatum, legimus, apud Philostrat. in Imagin. Etiam, uti quercus Dodonaeae notissimae, sic apud Sophoclem responsa a duabus columbis redduntur, ex antiqua fago, in Trachin. Vide C. Paschal. Coron. l. 7. c. 13. Ceterum Post fagum quercus th=s2 h(me/rou quam Macedones e)tumo/drun Latini quercum simpliciter appellabant, lignum fortissimum: at longe etiam robustius


page 231, image: s0231b

roboris, h. e. th=s2 a)gri/as2. Glans eiusdem dulcissima, Plin. l. 16. c. 6. Cortex, ut et tiliae, abietis ac piceae, in magno usa agrestium. Vasa corbesque ac patentiora quaedam messibus conuchendis vindemiisque faciunt atque praetexta tuguriorum. Scribit in recenti ad Duces explorator, incisas literas tegente succo. Nec non in quodam usu sacrorum regligiosus est. Idem l. eod. c. 9. 10. 38, 43. Alios arboris huius usus idem enarrat. Facilis et Fagus --- --- eadem sectilibus laminis in tenuia fluxilis, capsisque ac scrimis sola utilis. Scandulae e robore aptissimae, mox e glandiferis aliis, sagoque. Faagis pectines iransversi in pulpa. Apud antiquos inde et vasis honos. Manius Curius iuravit, se ex praeda nihil attigisse, praeter guttum faginum, quo sacrificaret. De poculis vero faginis, dicemus infra.

FAGUTAL locus fagis consitus, in monte Exquilino, in quo sacellum Iovis fuit Unde etiam Iovis Fagutalis, quod fagus ipsa arbor Iovi sit consecrata. Solino dicitur Lucus Fagutalis, c. 2. Etiam Viminalis mons Fagutalis dictus legitur, a syla fagea, quae in ipso fuerat. Ioh Rosin. Antiqq. Rom. l. I. c. 9. Sacelli Fagutalis memimit quoque Plin. l. 16. c. 10. Ubi addit, non procul ab eo et lucum fageum fuisse: sed quis illud condiderit, ignoratur: Collocatur autem in regione decima, Idem l. 2. c. 5. ubi de Iove ei sermo est.

FAJA in vet. Membrana Sanctuarii Capuani, In vigilia Revelationis S. Stephani, infra scriptae Ecclesiae venire debent cum faiis ad Ecclesiam Capuanam: Michaeli Monacho est, machina huiusmodi formae: pertica alta et gracilis seu arundo intra 3. circulos aeque distantes immittitur: baculis et circuli adornantur: eminet signum crucis in vertice, et a pede crucis, bracteae seu vittae papyraceae tres vel 4. coloribus et incisuris pulchrae deorsum pendent, circulis alligatae, ne moveantur. Quare faius seu faia rotundae metae, seu turris formam repraesentat. Detorte ex pharus, ut idem vult. Car. du Fresne vero baiis legendum conicit, i. e. palmarum ramis: Notum enim, Stephanum Protomartyrem cum palma in manu vulgo depingi, in signum Martyrii Forte fagorum rami, quos Faias Longobardi appellabant, hic intelliguntur etc. Id.

FAJALIS Ins. maris Atlantici, una ex Azoribus seu Tertiariis. satis parva, fertilis tamen et bene culta, sub Portugalliae Rege cum aliquot pagis, et castris. 30. leuc. Gall. a Tertiaria, in Occ.

FAIDA al. FEIDA, Germ. FHEDE et FEIDE, i. e. inimicitia, non quaevis, verum capitalis illa, apud Germanos olim ceterosque Septentrionales populos vigens: qui privatas inimicitias per totam cognationem diffundentes, gentiles illas fecerunt [orig: fecÍrunt] et hereditarias. Tacit. de mor. Germ. Suscipere, inquit, tam inimicitias, seu patris, seu propinqui, quam amicitias necesse est. Tum enim homicidia non iudicis sententia [orig: sententi‚], sed dextra [orig: dextr‚] et furore consanguineorum interfecti, poenas pro arbitrio deposcentium, luebantur. Sublatus aegre tandem barbarus mos, pluribus legibus coercitus, quales crebro habentur inter Salicas, Longobardicas, Francicas aliasque exoticas antiquas, etiam in Capitulis Caroli et Ludovici. Morem gerendae, ac componendae Faidae, vide apud Henr. Spelmann. Gloss. Archaeol.

du FAIL Natalis, vide Natalis.

FAIRFAXIUS Thomas, famosus partium Dux sub Carolo I. Magnae Britanniae Rege, de quo vide Georg. Horn. Orb. Imp.

FAKIRI Monachi Muhammedani, de quibus vide aliquid infra in voce Muslimi

FALACER Flamen dicebatur teste Varrone, qui Divo Patri Falacri institutus erat: Quis autem iste Deus fuerit, a nemine Vett. traditur. Adr. Turneb. Comm. in Varron. suspicatur, Falacrem fortasse eum fuisse Deum, qui praefuerit Circi falis, de quibus modo dictum. De Phalacrino Vico, in via Salaria, qua itur Amiternum memorato Suet. in Vesp. c. 2. Vide Theod. Marcil.

FALACRINUM vide Phalacrina.

FALACRIUM Prom. Siciliae, Ptol. Rasocolmo, teste Facello.

FALAE apud Iuv. Sat. 6. 1. 2. v. 588.

Quae nudis longum ostendit cervicibus aurum,
Consulit ante Phales delphinorumque columnas,

Graecis ba/ris2, teste Vitruv. turres sunt rotundae et in fastigio ovi referentes imaginem, w)oeidh= dhmiourgh/mata Dioni hinc dicta: quae Agrippa primus fabricanda curasse [orig: cur‚sse] dicitur, ad ostendendum curriculorum in Circo numerum. Construebantur autem ad tempus, Ludorum nempe die, quibus peractis iterum removebantur. Serv. in l. 9. Aen. de Phalarica v. 705.

Sed magnum stridens contorta phalarica venit
Fulminis acta modo

Unde et in circo Falae dicuntur divisiones inter Euripum et metas, quod ibi constructis ad tempus turribus, his telis pugna edi solebat. Plura vide infra ubi de Circi Ovis: de Delphinis vero, quos iis Iuv. ac Dio iungunt, retro.

FALAESA opp. Normanniae, ad Antram amnem 7. leve. a Cadomo in Austr. 9. a Sagio, in Circ. Iuxta est Gibraeum, la Guibray, suburbium nundinis suis celebre.

FALANGUS apud Girald. in Topogr. Hiberniae, sagum est seu lacerna villosa: cuiusmodi vestium descriptionem pluribus refert Gratianus Lucius in Cambrensi everso c. 13.

FALANIUS modicus eques Romanus, cui sub Tiberio crimen Maiestatis intenttatum. Tacit. Ann. l. I. c. 73. quod inter cultores Augusti (qui per omnes domos in modum collegiorum habebantur) Cassium quendam mimum corpore infamem ascivisset: quodque venditis hortis statuam Augusti simul mancipasset.

FALARICA Graece falarikh\, al. xeiroballi/stra genus teli splendentis, a Graeco falo\n vel falo\s2 quod a faw/, spiendeo. An propter flammam nam ut Liv. l. 34. c. 14. de Falarica Saguntinorum Id. telum, etiamsi haesisset in scuto, nec penetrasset in corpus, pavorem


page 232, image: s0232a

faciebat: quod cum medium accensum mitteretur, conceptumque ipso metu multo maiorem ignem serret, arma omitti cogebat, nudumque militem ad insequentes ictus praebebat.
Imo saepius turritae machinae isto teio incensae sunt, ut Veget. docet l. 4. c. 18.

FALARIENSES pop. Piceni. Ferrar.

FALCANDUS Hugo, vide Hugo.

FALCATIUM opp. agri Tarvisini.

FALCATUS Currus vide supra Currus.

FALCATUS Ensis vide infra Harpe.

FALCEMBURGIUS Gerardus Neomagensis, Graece doctissimus, Nonnum Panopolit. edidit ac Notis illustravit: Item versus quosdam Graecos, quos suis in Tibullum Commentariis inseruit Ianus Douza. Obiit A. C. 1578. Aet. 40. equi lapsu Steinfurti. Val. Andr. Bibl. belg. L. Guicciard. Descript Belgii, Teissier Elogiis etc.

FALCIDIA Lex lata est a P. Falcidio Tribuno Pl. Cu. Domitio Calvino II. C. Asinio Pollione Coss. A. U. C. 713. Cuius haec capita a Iurisconsultis memorantur: Qui cives Romani sunt, qui eorum post hanc legem rogatam testamentum facere volet, ius potestasque esto, ut hac lege licebit. Quicumque civis Rom. post hanc legem rogatam testamentum faciet, is quantam cuique civi Romano pecuniam iure publico dare, legare volet, ius potestasque esto, dum ita detur, ut ne minus, quam quartam partem hereditatis ex eo testamento haredes capiant. Eis quibus ita datum legatum erit eam pecuniam sine freude sua capere liceto: isque haeres qui eam pecuniam dare iussus damnatusve erit, eam pecuniam debeto dare, qua [orig: qu‚] damnatus est. Si quis aliter, quam hac lege liceat, pecuniam dederit, legaverit, heredi quartam partem eius pecuniae, quae data legata erit, ex eo testamento retinere liceto, Paulus l. I. ff. ad leg. Falcid. Euseb. in Chron. qui tamen latam fuisse scribit, ut quarta pars tum demum heredibus superesset, si quatuor aut minus essent: quod in Iurisconsult. libb. nusquam reperias: Tum et huius verba refert Dio l. 48. Ut haeres quartam partem honorum sibirelictovum, si graviter oneratus sit legatis, accipiat: cetera legatariis relinquat. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 8. c. 18.

FALCIANA seu LOCUS FELIX, opp. Norici, nunc Walse; estque vicus Austriae ad Danub. 5. leuc. infra Lentium in Ort.

FALCKENSTENIA Familia Germaniae Comitivae axiomate illustris. Alias illa etiam a Dhun cognominatur: ex ea autem primus Witichius feudum Falckenstenium, a Lotharingiae Duce, per subinfeudationem, obtinuisse legitur; cuius nepos cognominis e tribus filiis tres lineas sevit. Ex his enim Ioh. Falckensteniam, et Sebastianus Obersteniam orsi sunt, quae tamen utraque nostro saeculo masculorum defectu cessavit: Ioh. in illa filia Sidonia Axelio Lewenhauptio Sueco nupta, in hanc familiam suum ius inferente. Tertia linea in Bruch seu Broich, a Philippo orta est: cuius pronepos Vilhelmus Wirichius est, qui nunc ultimus marium est superstes, filium que turbato ordine naturae sepelire coactus est. Fil. is fuit Ioh. Adolphii Com. de Falckenstein, in Broich, ex Anna Maria Nassavia: ductaque uxore Elisabetha [orig: Elisabeth‚] Waldeccia [orig: Waldecci‚] genuit Carolum Alexandrum, qui oblit A. C. 1659. Annam Elisabetham (ux. Georgii Vilhelmi Comitis Leiningensis) et N. N. (ux. Emiconis Christiani itidem Comitis Leiningensis.) Phil. Iac. Spener. Theat. Nobil. Europ. Part. I. p. 71. 161. et in Ind. Rami Oberstenii probationem habes apud Eund. Part. III. p. 22. Ibid. p. 37. quomodo Falckenstenius, in specie ita dictus, Lewenhauptiis accreverit invenies.

FALCKNERUS Henricus, Reip. Basiliensis Scriba prudentiss. fideliss. Ulrici Trib. Pl. fil. gravissimis Legationibus functus, a Ferdinando I. Imp. in testimonium virtutis, Nobilitatis insignibus ornatus Oeniponte, A. C. 1563. obiit A. C. 1566. Aet. 60. Christian urstisius Epitome Hist. Basil. E cuius posteris, hodieque Daniel floret, Iurium peritissimus, Reip. Senator et Scholarcha, ingens Familiae suae decus, fil. Ioh. Henrici itid. Tribun. Pl. quondam gravissimi.

FALCO [1] Cos. per servi sui operam Pertinaci insidias struxisse suspectus, impunitatem impetravit, et in rebus suis secure cum vixisset, herede filio periit: quamvis multi Falconem nescisse dixerint, Imperium sibi parari. Alii etiam a servis, qui rationes intervertenant, falsis testimoniis appetitum eum esse, dixerunt [orig: dixÍrunt], Iu. Capitolin. in Pertinace.

FALCO [2] seu Accipiter, futuri maximi boni spem certam, in auguriis olim faciebat: Unde Darius, paulo ante quam Persico potiretur regno, accipitrum duo paria vulturem vellicantium conspectu, spem futurae magnitudinis animo concepisse legitur apud Herod. Musa [orig: Mus‚] 3. c. 76. In cuius rei memoriam, pallam auro distinctam Darii ultimi aurei accipitres, velut rostris inter se corruerent, adornabant, apud Curt. l. 3. c. 3. Venatio quae Falcone, qui inter accipitres primas obtinet, fieri solet, ignota Graecis non minus, quam veteribus Romanis erat. Itaque Aristot. quod vulgo ferebatur, Thracum pueros, societate cum accipitribus inita [orig: init‚] solitos aucupari, id portentosum censet, atque incredibile: etis similia Ctesias de aquilis Indicis prodidisset. Demum circa Constantini, et Theodosit tempora inter Romanos coepit; et primi quidem Iulius Firmicus et Sidon. Apollinaris Falconum. asturum et accipitrum praelia memorant. Itaque his temporibus Protohieracarius esse incepit, sub quo alii in Curopalatae matricula notabantur. Mox etiam ars ea libris consignata est: cuius antiquissimus scriptor fertur Demetrius C P. quem vertit Latine Petrus Gillius, vir utriusque linguae et naturalis Historiae scientissimus. Qui et alterum transtulit eius argumenti opus, sed recentioris scriptoris ac durioris styli, quod inscribitur: *)orneoso/fion a)groiko/teron, ut incerti vedeatur Auctoris. Imo et prius, quod alias weri\ th=s2 tw=n *(iera/kwn a)natrofh=s2 te kai\ e)pimelei/as2, in Mediceo codice simpliciter scribitur, *bibli/on i(erakosofiko/n. Quae ambo Lutetiae ex Medicea prodiere [orig: prodiÍre] Bibliotheca, cura [orig: cur‚] Nicolai Rigaltii: qui addidit quoque excerpta ex libro incerti Scriptoris de Natura Rerum; ubi agitur de diversis Falconum sive accipitrum generibus, eorumque morbis ac medicina. E iunioribus tres de re Accipitraria libros elegantissimo scripsit carmine Iacobus


image: s0232b

Aug. Thuan. Vide Gerh. Ioh. Voss. de Philos. c. 7. et supra in voce Accipiter. Hinc Falconarius, praepositus falconibus, apud Hinemarum Rem. de Ord. Palatit c. 24. dignitas Palatii est, Gall. Fauconier, Ital. Falconiere: quibus qui praeerat, Graecis Byzantinis *prwtoieraka/rios2 dicitur uti vidimus, cuius officii, praeter Codin. meminit Pachymeres l. I. c. 8. et l. 10. c. 25. Vide quoque infra in Protohieracarius. In Francia, Magnus Franciae Flaconarius, appellatur, in Computo hospitii Regis I. Ian. A. C. 1312. apud Car. du Fresne, ubi de iuribus eius et praerogativis, in Aula, illius complura habes, in Gloss. e quo etiam de Falconibus ista hic [orig: hÓc] subnectere placuit: Capiuntur falcones, aut in nido et Nidularti dicuntur, vulgo Gall. Niais; aut iam adulti, et Ramales, Friderico II. l. de Arte ven. Ramagii; Gallis vulgo Branchus; adultiores, tamen antequam primum deplumentur, Horni seu Hornotini sunt, vulgo Gallis Sores; postquam iam annum egerunt [orig: egÍrunt], et plumas exsuerunt [orig: exsuÍrunt], hos anniculos et deplumatos, Mutatos seu Muez appellant. Vide eundem Car. du Fresne in vocibus Gentilis, Girofalcus, Lainerius, Mutatus, Nidasius, Sacrus, Smerilionus, Sorus etc. ut et hic [orig: hÓc] infra, in voce Sahinus. Salmas. ex Orneosophio Graecorum praefato, e)cwpia/stous2, qui foris capiuntur et extra nidum, Passagers Gallis; pwlotro/fous2 vero, qui in nido, Graecis vocatos, illosque meliores istis ac praestantiores habitos, adnotat Salmas. ad Solin. p. 773.

FALCO [3] Claudius, vide Claudius.

FALCO [4] Sosius, vide Sosius.

FALCONIS Mons opp. Duc. Limburgensis munitum, in dit. Hollandorum, 4. leuc. ab Aquisgrano in Occ. iuxta amnem Geul

FALCOPINGA opp. Sueciae, in Westrogothia, 5. mill. Germ. a Scara in Austr. et 8. a Wenerolacu.

FALCUINUS auctor vitae S. Faronis, Ep. Met. Hieronymus Rubeus, Hist. Rav. l. 2.

FALCULAE apud Solin. c. 27. ubi de Leonibus, Gradientes mucrones unguium vaginis corporum claudunt, ne acumina attritu retundantur. Hoc adeo custodiunt, ut non nisi aversis falculis currant. Et Plin. l. 8. c. 15. Mirum pardos, pantheras, leones, et similia, condito in corporis vaginas unguium mucrone, ne refringatur bebeteturve, ingredi: aversisque falculis currere, nec nisi appetendo protendere; ungues leonum aliarumque ferarum sunt, a falcis similitudine. Has avertunt, cum earum acumina intra corpus recipiunt etc. Salmas. ad Solin. p. 327.

FALDISTORIUM apud Iacob. Cardin. de Coronatione Bonisacii VIII. l. 2. c. 2.

Cumque genu flexo sedi prosiratus et auro
Procubuisset herus, simul omnis et infula circum
Pontificum supplex in faldistoria pectus
Funderet:

apud Durand. item Ration. l. 4. c. 30. n. I. alibique, sella plicatilis est, uti nuncupatur, ab Aimoini Continuatore l. 5. c. 33. Italis Faldistoro; An a Germ salten, quod plicare est; ita ut iis accenseatur sellis, quas Graeci o)kadi/as2 vocant, Athen. l. 12. Synesius de Regno, Hesych. alii. An a Saxon. Falda, quod septum claustrumque; unde Faldao, quo sedem seu sellam brachiis conclusam, denotat? vide Car. du Fresne in Gloss. Dominico et Carolo Macris, proprie Episcopi seu Abbatis mitrati sedes humilis est, in qua sollenniter celebrant Epp. ubi iurisdictione carent, vel in propriis quidem dioecesibus, sed cum adest aliquis maiore dignitate Eccl. praefulgens; seu cum in collatione ordinum sedent, ante Altare seu in memoriam Passionis Domini Feria [orig: Feri‚] 6. etc. in Hierolex.

FALEMANNIA vulgo FAMENNE, vel FAMINNE, regio proxima provinciae Arduennensi, ad Urtam Ourt, et Letiam Lesche, fluv. in illa sunt Marca Marche en Famenne, castrum ad amniculum, quo Urta augetur, et vicus Hour en Famenne cognominatus, Heidra quoque, vulgo Haidre en Faminine. Hinc Falemannorum nobili familiae nomen, Hadr. Vales. Not. Gall.

FALERII opp. Faliscorum in Tusciae mediterraneis. Ptol. vide Cluver.

FALERINA tribus Romana. Liv. l. 9. c. 20. Eodem anno, quo Oufentina seu Ufentina, addita reliquis est et ab agro Falerno in Campania, quemadmodum Sigon. et Onuphr. coniciunt, (nam ea [orig: e‚] parte etiam Ufentina fuit) nomen accepit. Meminit eius praeter Liv. Ioseph. Antiqq. Iudaic. l. 13. c. 16. his verbis: C. Sempronius C. F. Falerina. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 6. c. 19.

FALERIS mel FALARIS, urbs Hetruriae olim, ubi nunc Civ. Castellana. Postea I. mill. cum dimidio ab eo loco. in planitie nova civ. condita est, cuius rudera hodieque Falere. Et forre, destructa [orig: destruct‚] vet. civitate, remansit templum Iunonis Faliscae cum luco, quo. destru ctis Falaris illis novis incolas iterum se recepisse credam, tamquam ad validum castellum; indeque Civ. Castellanae nomen loco dedisse. Teste etiam Luca Holstenio.

FALERNUS mons et ager Campaniae, inter Calenum, et Sinuessam, maximae fertilitatis; agere enim frumenti, mons vini generosissimi ferax est. Virg. Georg. l. 2. v. 96.

--- --- Nec cellis ideo contende Falernis.

Mart. l. 13. in Xeniis Epigr. 107. cuius Epigraphe Mulsum.

Attica Nectareum turbatis mella Falernum.

Idem l. 8. Epigr. 78. cuius epigraphe ad Liberum Amicum.

Candida nigrescant vetnlo crystalla Falerno.

Horat. l. I. Carm. Od. 20. sub calcem,

--- --- Mea nec Falernae
Temperant vites, neque Formiani
Pocula colles.



image: s0233a

Tibul. l. I. Eleg. 10. v. 34.

Non Tibi si Bacchi cura Falernus ager

Idem l. 2. Eleg. I. v. 27.

Nunc mihi fumosum veteris proferte Falernuna
Consulis, et Chio solvite vincla cado

Idem l. 3. Eleg. 6. v. 6.

Et nobis prona [orig: pron‚] funde Falerna manu.

Catull. Epigr. 27. Initio.

Minister vetuli puer Falerni.

Indomitum Falernum Persio dicitur Sat. 3. v. 3. Et Forte Falernum, Horat. Secundo loco, inter Italiae vina. Carm. l. I. Od. 27. v. 9. Plin. l. 23. c. I. Nic. Lloydius.

FALESIA [1] opp. nobile Normanniae, 7. a Cadomo leuc. 10. a eiv. Saiorum, cuius dioecesi attribuitur. Vulgo Falaise; nomen accepit a Francica seu Germ. voce Fels, ardua [orig: ardu‚] enim rupe circumdatur, eique ex parte imposita est. Et certe Nortmanni hodieque maris editiores margines et rupes mare claudentes Faleses vocant, teste Turneb. Advers. l. 21. c. 23. quod Pictones quoque, et Santones facere, addit Vales. Unde a similitudine canarum istarum rupium saxeorumve montium, Falesias etiam des Falaises, nuncupant tumulos nivium a ventis coacervatarum, iidem Nortmanni. Dedidit se sortissimum hoc castrum Philippo Aug. A. C. 1203, Eius Ecclesias, ut et Ecclesiam Wibreei cum decima donavit Cadomensi Monasterios SS. Trinitatis, quae est Abbatia Virginum Benedictin. Stigaudus A. C. 1082. Est autem vicus Wibreeus Falesiae proximus et nundinis annuis celebris, hodie la Guibray. Hadr. Vales. Not. Gall. Vide infra.

FALESIA [2] urbs Normanniae, an a rupibus? cum arce, priscorum Normanniae D. capta ab Anglis, et a Talboto egregiis picturis et aula [orig: aul‚] insigni exornata. Reddita est Carolo VII. Clara nundinis mense Augusto, haberi solitis, a Gulielmo Conquestore, fil. notho Richardi III. D. ex puella Falesina, Chenius, antiq. urb. Galliae. Gall. Falaise.

FALISCI populi quondam Hetruriae, e Macedonia, Duce Valerio Argio; vel Aleso, ut Ovid. vult, huc profecti, uberrima pascua incolentes, unde gramen Faliscum a scriptoribus passim celebratur. Hi cum a Camillo obsiderentur, Magister ludi cum nobilioribus discipulis, deambulandi praetextu urbe egressus, ad hostem eos deduxit. Quam perfidiam detestatus Camillus, hominem nudari iussit, et a pueris caesum in urbem remitti. Qua ex re id consecutus est Camillus, ut, quos armis subigere non potuerat, iustitiae administratione ad deditionem compulerit. Vide Liv. l. 10. c. 26. Apud Faliscos farciminis praestantissimi genus fiebat, Lucanicis non dissimile, quod ventrem Faliscum appellabant. Mart. l. 4. Epigr. 46. cuius Epigraphe de Sabello.

Et Lucanica ventre cum falisco

Horum urbes Falisca, Faleria, Fesceniia, Mons Phisco seu Montesiascone, nunc praec. et Horta. Illos memorat Virg. Aen. l. 7. v. 695.

Hi Fescenninas acies, aequosque Faliscos.

In Faliscis fluv. est, Plin. l. 2. c. 103. cuius aqua pota boves candidos efficit. Nic. Lloyd. Addo, quod ab Haleso Argivo auctore suo, primo Falesiii l. 5. c. 19. inde Falerii, urbs eorum, Liv. l. 5. c. 19. l. x. c. 46. abeodem Falesii, et u(pokoristikw=s2 Falessci, ac contracte Falisci, ipsimet appellati sunt, qui Etruscorum cognomento notanter insigniuntur, apud Plin. l. 3. c. 5. ut distinguantur ab Aequis Faliscis, quos duos populos male nonnulli confundunt. Aequorum certe Faliscae, meminit Strabo l. 5. p. 226. *(oikriko/lwn kai\ *(rw/mhs2. Alii vero Aequorum Faliscam aiunt in Flaminia via positam, inter Ocricolum et Romam. Ut et Diod. apud quem, *fali/skos2 po/lis2 a)po\ tou= *(ai/kwn e)/qnous, pro a)po\ tou= *falai/kwn e)/qnous2, legit Salmas., quem vide ad Solin. p. 60. Nempe prope Soractem montem hi habitabant, ad quem Herpi, in Falicorum agro positi, annuum sacrificium apollini faciebant: Idque operantes, gesticulationibus religiosis, impune insultabant ardentibus lignorum struibus, Solin. c. 2. At Falisca Hetruscorum, Iunonem impendio colebat, unde Colonia Iunonia dicta est Frontino. Idem ibid. p. 85.

FALISCORUM Mons quibusdam est Soractes, nunc monte S. Oreste. Ubi opp. S. Oreste, ad Tiberim, in prov. Patrimonii S. Petri, e regione Sabinae prov. 8. mill. a Civ. castellana in Austr. Romam versus. Aliis, forsan mel. Urbs Mons Phisco, ad lacum Vulsinium; Montesiascone.

FALISCUS et Cincius, primi personati egere [orig: egÍre] Comoediam. Scalig. Poet [orig: PoŽt]. l. I. c. 13.

FALK praen. Iakob, celebris Rabbinus, docuit Pragae, primus inventor subtilis Disputationum methodi, qua in illa provincia praesides Synagogarum ab eo tempore discipulos suos exercent, obiit A. C. 290. Millen. VI. iuxta calculum R. Ganz.

FALLOPIUS Gabriel vide Gabriel.

FALMUTUM portus Angliae capacissimus, in ora Austr. Cornubiae, prope arcem Pendenis. Quibusdam Volemuthum. 30. mill. Angl. a. Plimutho in Occ.

FALQUERII Religiosi inter Turcas, vide Waddingum A. C. 1314.

FALSARIUS apud Alberic. in Chron. Ms. laudatum Car. du Fresne in Gloss. ad A. C. 1214. ubi de pugna Bovinensi, Ante oculos ipsius Regis occiditur Stephanus de Longo Campo, in capite perculsus longo gracili trialemello, quem Falsarium nominant: sica est, pugionis vel cultelli species. Falsador, ur videtur eidem C. du Fresne, apud Sanut. l. 2. part. 4. c. 8.