December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMUS SECVNDVS Literas D, E, F, G, H, I, K, L, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

image: s0019a

DAVID [6] Aethiopum Rex patri Nahu, successit A. C. 1507. sub tu tela Helenae matris. Bello contra hostes felix ad Emanuelem Lusitaniae Regem filiumque eius Ioh. dein ad Clementem VII. legatos misit. Obiit post Ann. 36. Regni. P. Iov. hist. l. 8. Franc. Alvares, et Damian. Goezius, de fcr. Eth. tom. 2. verum Hispan. et 1. navig. Ram. Marmol. l. 1. c. 20. hos ritulos ab ipso usurpatos refert: David, Deo dilectus, columna fidei, ex sanguine et cognatione Iuda, fil. Davidis, fil. Salomonis, fil. columnae Sionis, fil. seminis iacobi, fil. manus Mariae, fil. Nahu secundum carnem, Imperator magnae et excelsae Aethiopiae, omniumque Regnorum, inde dependentium, Rex etc.

DAVID [7] Aegyptiis est Archimandrita aut quivis Monasterii praefectus; unde cum aliquem cum systaticis sive formatis mittunt, ipse Praefectus Monastetii nomen iis. subscribit, hoc modo, Ille David illius locit. Cuius prisci moris vestigia superesse in Decreto Gratiani de Formatis, in quarum fine David ponitur, adnotavit Scalig. Idem nomen Axumitarum Regi, ad fidem converso, de quo supra in Abyssini.

R. DAVID auctor Lason Lamade, vixit tempore R. Abarbanelis. vide Ibi.

R. DAVID Abidarham vel Abidraham, auctor libri Pirusch tephilot et Seder Hibbur, h. e. ordo intercalationis, Ann. 101. Millenar. VI. iuxta R. Ganz.

DAVID [8] Beton Scotus, eruditione insignis, a Iocobo V. ad Franciscum I. missus, A. C. 1534. Cardinalis a Paulo III. factus A. C. 1538. hinc legatus in Scotiam, ubi Arch. Andreanus evasit, omni ope renascentis Evangelii primordia impedire conatus est. Cum Comite Lesleo dissedit. Occisus A. C. 1546. corpore eius, purpura [orig: purpur‚] induto, et de fenestra palatii suspenso. Lesl. l. 9. et 10. hist. Scot. P. Iov. Buchan. etc.

DAVID [9] Chambraeus Scotus, epitomes histor. Regum Franciae, Angliae et Scotiae auctor, etc.

DAVID [10] Chytraeus Theologus et Historicus, auctor Chronicorum Sax. et eruditi in Apocalypsin commentarii. Natus A. C. 1530. Mentzingae, Sueviae oppido. Notanter observavit, A. C. 666. qui numerus Bestiae est, donatione Pipini, auctas Papatus opes. vide Voss. de Mathem. c. 68. ß. 7. p. 399.

DAVID [11] Dinantius Almarici discip. Deum esse primam materiam asseruit. Sub initium sec. 13.

DAVID [12] El-David, Pseudo Christus, insurrexit contra persiae Regem qui cum ab illopeterer signum, respondit is, ut praeciderer sibi caput, et se revicturum. Quod dixisse ne gravibus tormentis excruciaretur, legas in epistola Rambam, quam integram exhibet Vorstius ad Chronol. R. Ganz. ad A. C. 4095. Iudaei vero plerisque in locis magna [orig: magn‚] propterea pecunia [orig: pecuni‚] mulctati atque in miserrimam conditionem coniecti sunt. vide Ibidem, ubi et de aliis huiusmodi impostoribus non pauca.

DAVID [13] Fabricius Mathematicus, prognostioa scripsit, sub initium huius sec.

DAVID [14] Finarensis Medicus: Auctor Epitomes Astrologicae, etc.

DAVID [15] Georgius Haeresiarcha, vitriarius, vel ut alii pictor, Gandavensis, nautae fil. A. C. 1525. coepit se verum Messiam venditare, missum qui caelum vacuum dignis possessoribus impleat. Cum Sadduceis negavit Resutrectionem, cum Adamitis coniugium reiecit, cum Mane negavit, animam peccato coinquinari posse, abnegatione, Iesu Christi pro ludo iocoque habens, Martyres risit, etc. Coactus in Frisiam transire, hinc Basileam concessit sub Ioh. Bruckii nomine latens. Obiit ibi A. C. 1556. post triennium resurrectionem suis discipulis clandestinis pollicitus. Nec omni ex parte falsus vates, hoc enim tempore exacto, cum innotuisset Ampliss. Magistratui, quid monstri aluerit, refossus, et cum vaferrimis suis scriptis, carniscis manu combustus est. Eius hodieque in Holsatia, Fridericopoli inprimis, non exiguae reliquiae, inter Arminianos ibi habitantes. vide Alex. Rosssaeum, in eius historia. Gautier. in Chron. sec. 16. c. 8.

DAVID [16] Haddaianus Grammaticus hebr. sec. 12.

DAVID [17] Kimchi Grammaticus Rabbinus, sec. 13. frater Mosis Kimchi, qui composuit librum Grammaticum, dictum Mahalah Schabile dahat, profectio per itinera sapientiae. vide R. Dav. Ganz. Chronologia [orig: Chronologi‚] Rabbinor. ad A. M. 4950.

DAVID [18] Morganensis circa A. M 1480. Scripsit antiquitates Walliae principatus, cum Geographica eius descriptione.

DAVID [19] Origanus Silesius, Ephemeridum volumina 3. scripsit.

DAVID [20] Ritzius, citharoedus Italus, Mariae Scoticae adeo placuit, ut prae illo Henricum Stuartum, Scotiae Regem maritum, sperneret, in diplomatibus eius nomen substitueret; et cum interfectus a Proceribus esset, necem eius non solum severe ulcisceretur, sed et cadaver in sepulchris Regum reconderet. vide Thuan. l. 37. c. 40. Buchan. hist. Scot.

DAVID [21] Scotus, Mariani Scoti familiaris, ludimagister primo Hebipolitanus, hinc Henrici V. Imper. aulam translatus, vitam huius scripsit. An idem cum Scoticarum rerum Scriptore? Voss. de Hist. Lat. l. 2. c. 48. Conradus, Abbas ursp. in Chron. Trithem. in Cat. Aveninus, etc.

DAVILA sive Avila, Familia Hispaniae vetus, ex urbe Avila oriunda. Eius duae praecipuae sunt lineae, primogenitorum, qui Domini de las Navas et Villa Franca fuere [orig: fuÍre]; in quibus sub Ioh. I. Rege claruit Petrus Gonsalez Davila: et altera Dominorum de S. Romano et Villa nova. Ex illa Petrus I. Davila Comes del Risco creatus est A. C. 1475. cuius filius Steph. per alterum filium Petrum II. Marchion. de las Navas reliquorum Comit. ac Marchion. del Risco de las Navas (in quibus etiam Henric. Davila et Guzman March. de Povar titulum gessit) fuit auctor. Hinc eiim Petrus ex Maria Cordubensi genuit petrum III. patrem ex Hieronyma Henricia Guzmanna Petri IV. Stephani, quo et Iohanna [orig: Iohann‚] Manricia [orig: Manrici‚] nati


page 19, image: s0019b

sunt Anton. Com. del Risco, Petrus Stephan. Garsias et Hieronyma (ux. Hieronymi Ruzi de Corella Com. de Cocentayna March. de Almenara ) omnes Nominis Davila March. de las Navas vide Phil. Iac. Spener. Theatr. Nobil. Europ. tom II. p. 63. Alter vero Stephani praefati fil, Ludovic. ab uxore Maria de Zuniga Manuel et Sotomayor, Mirabellum, acillo nomine a Carolo V. titulum Marchionis obtinuit: Quiquamvis tantum foemellas genuerit, cum Hieronyma harres patrueli Alfonso de Zuniga et Corduba; ac iterum huius filia Francisca, suo patrueli Antonio de Toledo et Davila nupserint, in Davilensi stirpe dignitas illa permansit. Fuere [orig: FuÍre] autem nati his ultimis, Anton. Henric. et Balthas, nominis de Zuniga et Davila Marchl Mirabelli: quorum postremus natus est A. C. 1620. Idem p. 69. In hac, Sanromanensi nempelinea, plures ordine sibi invicem successere [orig: successÍre], Domini de Santronian et Villa nova de comez, quibus titulis Velada accessit, ex Davilensi linea a coniuge Sancio Sanchez Davilae allata: Huius filius pro Velada Marchionis titulum gessit, eum a Philippo II. nactus: pronepos vero Antonius d' Avila et Toledo, March. de Santroman dignitatem priori iunxit, martitus Constantiae Osoriae, filiae Petri Alvari March. de Astorga; frater Antoniae, quae Ioh. Ludovico de la Cerda D. Medinacelio, nupsit. Idem p. 104. Praeter hos Comites de Punnaenrostro, ex familia Ariarum, Davilensi quoque cognomine utuntur, forte ob coniugium Gonsalvi Ariae de Arguello, et Violantae Gonsalez Davilensis. vide eundem Auctorem tom. praefato in Indic.

DAVIUS sive Davyus.

DAULIA vulgo Eladasagni, teste Mol. urbs Maced. mediterr. Scampi finitima, ab ea in Austr. parum distans.

DAULIS nympha a qua Daulidi urbi nomen, quae Daulia Strab. ac Liv. dicitur, et est urbs Phocidis in Achaia, olim sub ditione Terei Regis Thracum, unde Philomela ab Ovid. Daulias dicitur, quod in hac urbe in avem sui nominis fuerit vonversa. Ovid Consol. ad Liviam. v. 206.

Deesset Threiciam Daulias ales Ityn.

DAULIUM opp. olim Graeciae, ad pedem parnassi versus Caeciam, a Lebadea 5. aut 6. mill. Nunc vicus quadraginta circiter aut quinquaginta domiciliis constans, hodieque Daulia. Ibi aliquot Graecorum templa, cum mesquita Turcica, rudera item castelli in clivo quodam exsistentis. Iac Spon. Itiner. Graec. P. 2. p. 348. vide in voce Daulis.

DAUNI Italiae pop. a Dauno duce Diomedis socero victi. Horum opp. est Salapin, Annibalis meretricio amore inclitum. Plin. l. 3. c. 11. Regio Daunia, provincia regni Neapolit. Daunium Steph. et Apulia Daunia, Incolis Puglia piana, nunc Capitanata. Eius limites. fuere [orig: fuÍre] ab Occ. Frento fluv. quo a Frentanis dividebatur, et mons Apenninus, quo ab Hirpinis; a Mer. Aufidus fluv. quo a Peucetiis dividebatur, A Sept. vero et Or. mari Supero seu Adriatico alluebatur. Eius urbes. et loca nunc, Apennestae, dein Vesta, Asculum, Bovinum, Larinum, Lesina, Manfredonia, Mons Corvinus, et Garganus, Salapia, Severopolis, Sipontum, nunc diruta, Thermulae, Troia, olim Ecae, Vultura seu Vidtuaria. Interiere [orig: InteriÍre] Sipontum, Salpia, Argyripa, Tuanum, Herdonia. Ferrar. Baudr.

DAUNIA Familia Equestris Germaniae, inter Rhenanas celebris semper habita est, e qua, si ex insiganibus collectio facienda, ramus ille prodiit, qui Falkenstenios dedit Comites. Coeterum illis etiam gratia [orig: grati‚] Imperiali Comitum dignitas accessit, in Wilhelmo Iohanne, Philippi Ernesti, ex Maria Ursula Croschlagin de Diepurg, filio. Hic ex Anna Magdalena Com. de Althan, Wiricum, Philippum, et Michaelem Eustachium Com. Daunios genuit, vide Phil. Iac. Spener. Theat. Nobil. tom III. p. 62. et 71. ubi de altero quoque Philippi Ernesti praefati filio marito N. Com. Preuneriae agit. Sed et, in Rhingraviorum seu Comitum Rheni familia, Daunium habemus ramum. Philippus enim, Iohannis, ex Iohanna Sarwerdensi, filius alter Daunicum emisit ramum, qui iterum in tres praecipue palmites abiit: Principum nempe Salmensium seu de Neuville eorum qui Grumbachii habitant, et Daunensium, quorum postremorum progenitores sic habent. Philippus praedictus, qui obiit A. C. 1521. ex Antonia Novocastrensi, genuit Philippum Franciscum, exstinctum A. C. 1561. quo et Maria [orig: Mari‚] Agyptiaca [orig: Agyptiac‚] Oetingensi natus Adolph. Henric. obiit A. C. 1606. ex Iuliana Nassovia pater Wolphgangi Friderici, qui, ex Elisabetha Solmensi, suscepit Ioh. Ludovic. (nat. A. C. 1620. cui uxor obtigit Elisabetha Agnata, et post hanc Dorothea Hohenloica) Annam Ludovicam (nat. A. C. 1622. uxor Adolphi agnati) Amaliam Iulianam (nat. 1625. Canonicam Gandersheimensem) et Luisam (nat. A. C. 1631.) Comites Silvarum et Rhein seu Wild- et Rhingravios etc. In Daun. Idem tom I. p. 155. E quibus Ioh. Ludovic. ex priore coniuge, liberos habuit Frideric. Philipp. (nat. 1644.) Ioh. Philipp. (nat. 1645.) Henric. Ludovic. (nat. ac den. 1646.) Leopold. Wilhelm. (nat. 1647.) et Annam Sybillam Florentinam (nat. 1648.) E postetiore, Ludovic. Eberhard. (nat. et den. 1651.) Dorotheam Walpurgin (nat. 1655.) Wolphgang. Philipp. (nat. 1657.) et Iulianam (nat. ac den. 1658.) idem tom. II. p. 23. et 123.

DAUNUS [1] fil. Pilumni, et Danaes, Turni avus, qui in Apulia regnavit, a quo, ut quidam volunt, Daunia regia dicta. Alius eiusdem nominis, prioris fil. ex Venilia sorore Amatae Latirni Regis uxoris, qui Turnum suscepit.

DAUNUS [2] fluv. Apuliae. Horat. l. 3. Carm. Od. 30. v. 11.

Et qua pauper aquae Daunus agrestium
Regnavit populorum. --- --

DAVOSIUM vicus Rhaetiae non obscurus, in Foedere decem iurisdictionum, ubi curia est huius Foederis, et omnium iurisdictionum comitia habentur. Caput primae Iurisdictions, quod cum Praelongana iurisdictione plurimis immunitatibus, ac privilegiis fruitur. Non enim idem et par ius Austriae duces in iurisdictiones octo


page 20, image: s0020a

priotes habent, sed cuivuis sua privilegia et consuetudines sunt, quorum omnium tabulae in archivo Davosiano asservantur. vide Simler. de Rep. Helv. et infra in voce Furisdictionum 10. Foedus

DAURATUM castrum Galliae, in Marchia Lemovicensi, vulgo le Dorat, non procul a fluv. Vartimpa Gartempe; Huius Abbas Ramnulfus, in Lemovicensem cathedram intrusus, lapsu equi misere periit. Hadr. Vales. Not. Gall.

DAURIFER vel DAURIFES unus ex Darii ducibus fortissimis, qui per insidias a Cariis caesus est. Herod. l. 6.

DAUS Servi Comici nomen.

DAUSARA urbs circa Edessam, Steph.

DAUSDAVA Mysiae infer. opp. Ptol.

DAUSSENOVIA opp. Wetteraviae, Nassovicae ditionis, communis cum Idstenio iuris. Cyr. Lentul. Delineat. Urb. et Agror. Nassovicae ditionis MS.

DAUTONA seu AUDANTONIUM Pannon. urbs. Anton. Tiser. sive Rhain vulgo dicitur. Baudr. opp. Saviae, in Pannon. inf. unde Andiantes pop. 10. mill. a Savo fluv. in Bor. in tractu, ubi nunc Chasinae. versus Colapis in Savum confluentias, in Sclavonia. Sed 9. leuc. Germ. abest ab opp. Rain, olim Noviodunum, Sansoni.

DAVUS vide Daoe.

DAVYUS [1] Iac Perron. Normann. ex Reformato Pontificius, Henrico III. ab Henrico Desporteo, Abbate Tyronensi, commendatus, Reginae Scotiae parentavit, dein Ronsardo, post Ioyesio D. mortuo idem fecit. Occiso Rege ad Cardinal. Bourbon. se recepit, fidelibus pervertendis omnem operam navans. Ab Henrico IV. postquam is regnum Galliae missa [orig: miss‚] dignum iudicasset, cum Ossato, ad Clement. VIII. missus, Ep. Ebroicensis fit. In Galliam reversus Mornaei insignem de Eucharistia librum aggreflus, eastratis mutatisque editionibus coeturi imposuit, Mornaeo edito scripto causam suam defendente. Hinc Cardinalis, A. C. 1604. et Archiep. Senonensis, Iacobo Regi respondere paravit. Inde iterum Romam missus, ad pacem inter Paulum V. Venetosque conciliandam. Redux obiit, A. C. 1618. Plurimis scriptis editis, prosa [orig: pros‚] versuque, Thuan. Hist. Ossatus, l. 1. ep. 26. et 28. l. 2. ep. 41 et 43. etc.

DAVYUS [2] Ioh Perron. prioris frater, Arch. post eum Senonensis, obiit A. C. 1621.

DAXARENI Arabiae gens, Seph.

DAXATA Serica urbs. Ptol.

DAZA vide Maximinus Daza.

DE die sumta convivia ; apud Catull sunt convivia sumptuosiora, quae diebus festis, ac, sollennibus solito maturius institui solebant. Uti enim legitimum cenae tempus (honestam et salubrem hotam vocat Tertull. in Apologet. ) apud Atticos erat, quum e(pta/poun aut dwdeka/poun esset stoixei=on, at diebus festis to\ e(ca/poun aut e(pta/poun observabant: ita Romani communiter epulabantur citca horam nonam, aut decimam, at in conviviis sollennibus et festivis proxime horam quintam aut sextam accumbebant, cui utcumque e(ca/poun stoixei=on vett. Atticorum respondit. De die epulari idem vocat Liv. de meridie, alii: Nam absolute diem pro meridie dicebant, cum eo tempore dies maxime sit: Itapue de die tempus erat, quod statim ab sexta hora seu meridie incipiebat: uti de media nocte Censorin. tempus, quod mediae nocti proximum est, dicitur. Salmas. ad Solin. p. 648. vide infra, ubi de Tempestivis Conviviis, it. verbo Praeveniri.

DEA [1] Gentilium nomen; apud quos sexus in divinitate discrimen habitum est: imo et Dii a)r)r(enoqh=lai conficti, unde Luna et Lunus, Minerva, it. Mithra mas et femina apud Persas, Venus quoque ambigui sexus, ut et Vulcanus, ut infra videbimus, etc. Hineque tam numerosa Numinum Heroumque soboles, apud Hefiod. in Theogonia alibique, cum Dii Deabus, vel alterutri eorum hominibus se miscuissent: quorum hos Semideos quoque appellaros esse, diximus in voce Heroes. Ridet hanc sexus in Diis discrepantiam facunde Arnob. adv. Gentes l. 3. Adduci --- hoc ut credamus, non possumus, immortalem illam, praestantissimamque naturam divisam esse per sexus, et esse partem unam mares, partem esse alter am feminas. --- Quid ergo? dicemus Deos procreare? deos nasci et ideirco his additas genitalium membrorum parte, ut sufficere prolem possent, etc. Prudent. item peri\ stefa/n.

Iubes relictis Patris et Christi sacris
Ut tecum adorem feminas mille ac mares.
Deos, Deasque, deque sexu duplici
Natos, nepotes, abnepotes editos,
Ac tpt stuprorum sordidam prosapiam.

Et quae seqq. Imo ex Gentilibus non pauci, Cic. inprinmis foedum hunc errorem reiecerunt [orig: reiecÍrunt], Arnob. ubi supra, Quem quidem locum plene iam dudem homines pectoris vivi tam Romanis literis explicavere [orig: explicavÍre], quam Graecis: et ante onines Tullius Romani disertissimus generis, nullam veritus impietatis invidiam ingenue, constanter et libere, quid super tali opinatione sentiret pietate cum maiore monstravit. Quam ob causam fuisse, qui abolenda haec eius scripta clamarent, mox addit: dignus est locus attenta lectione, ad quem vide accuratas Observationes et Animadversiones Gev. Elmenhorstii et Desid. Heraldi. Redeo ad fictitias hasce veterum Gentilium Deas. Pertinet huc formula, si Deus, si Dea, de qua infra dicemus: vocibus Si et Sive. Earum vehicula hoc vet. Epigr. enarrantur:

Matronam magni vehit arbdens pavo Tonantis,
Ad Veneris currum iuncta columba cycno est.
Pallada bubo vehat, sed eam rota nulla figurat,
¬nguibus alma Ceres, Persephoneque venit.
Delia cum Luna est gemina provecta iuvenca [orig: iuvenc‚],
Venatrix cervas virgo Diana tenet:

apud Casp. Barth. Animadvers. ad Papin. Stat. Thebaid. l. 4. v. 430.

--- -- Inque nove melior redit ora Dianae.



image: s0020b

Sed et nihil novum armare Deas suas Poetis. De Iunone, iracimdo et irritabili Numine, de Minerva, de Diana, nota res. Venterem pari etiam modo traductam, insigni exemplo et eloquentia [orig: eloquenti‚] ostentat Val. Flac. Argonaut. l. 2. Plura vide infra in voce Dii, nec non ubi de Dearum qualibet suo loco, etiam aliquid in voce Virago.

DEA [2] vel DIA vide ibi, urbs Gall. Narb. Anton. vulgo Die. Episc. sub Arch. Viennensi, cum Acad. ubi Vocontii alias. Hinc Dea Vocontiorum Anton. et Dea Augusta. Imo in inscr. lapidis Arelatensis, Colonia Dea Augusta Uccontiorum. Urbs vetus est, et forte Liviae seu Iuliae, Augusti uxori, in Divas relatae, consecrata: quemadmodum Lucus Augusti alterum Vocontiorum caput. municipium fuit Augusto dicatum. Hinc in prisco marmore, apud Gualther. legitur. Livie Aug. Dea municipuium. In vett. Not. inter prov. Viennensis civitates 14. quinto ponitur loco, vocaturque Civitas Dcensium. Forte Virdunum olim Gallice. Versus montes, ad amnem Drunam, vulgo la Drome, qui Rhodanum auget. 12. leuc. a Gratianop. in Austr. Videtur successisse in locum Vasionis, quod opp. cum Luco Augusti, caput erat Vocontiorum civitatis foederatae, primasque tenebat olim. Valentiinam Deensemque Dioeceses, tametis distinctas, diu unus rexit Episc. e quorum serie Manellus, vir mirae sanctitatis, memoratur Greg. Sculatius subscripsit Concilio Epaonensi, Lucret. Aureliam. quinto et Parisiensi 2. et 4. Paulus, per missum, Matisconensi 2. vide Hadr. Vales. Notit. Gall.

DEA [3] Angliae fluv. vide Deuva.

DEABOLIS Macedoniae castell. Cedren.

DEABUS tyrannus apud Celtiberos. Berosus. Alias Geryon dicebatur.

DEAE castrum Galliae, memoratum Gregorio Turon. l. 3. c, 21. in pago Bitterrensi, Blondello hodie Montadie, Hadr. Vales. Diou esse videtur, in Not. Gall. in voce Capraria. Item nomen Monasterii, in pago Herbatilico eiusdem Regni, in Pictonibus; quod Monasterium St. Filiberiti recentiores dixere [orig: dixÍre], et de Grandilaeu cognominavere [orig: cognominavÍre], S. Filibert de Grandlieu. Idem in voce Herbatilicum.

DEALBATORES inter Artifices, qui a publicis muneribus excusantur, recensentur l. 1. de Excusat. Artific. l. 10. Ubi Cuiaceos ab Albinis ibidem memoratis sic distinguit, ut Albinos parietes dealbasse; Dealbatores alia quaelibet dicat. Utrosque Salmas. a Tectoribus distinguit et dealbare proprium albarii operis, tectorii vero linere et polire affe docet. Graeci tamen koniata\s2 tam Albarios, quam Tecores vocant, vide eum ad Solin. p. 1229. et supra ubi de Albario opere, infra item ubi de Gypso.

DEAMBULATORIUM in Gloss. MSS. peribulum, h. e. solarium vel moenianum, quod in moenianis vel solariis ambularent. Unde illud Augusti, Quid? ego, ut me populus dicat bene cultum, in solario ambulaturus sum. Nempe, cum duplicis generis tecta haberent Vett. plana, aut inclinata ad stillicidia deducenda; hoc genus fastigium aut culmen Latini; a)eto\n et a)e/twma, Graeci: illud moenianum, aut solarium dixere [orig: dixÍre]; proprie tamen moenianum peri/bolos2 vel podium erat, in circuitu solariorum positum, ne facilis in praeceps lapsus esset, Hieron. Ep. ad Suniam et Fretellam. vide infra, ubi de Manianis, et plura hanc in rem apud Salmas. ad Spartian. in Pescennio Nigro. In his itaque moenianis seu peribolis solebat ambulari. In Vita Geraldi Abbatis Grandis --- Siculae num. 12. Deambulatoria Ecclesiarum occurrunt, quae sunt porticus Aedis saciae corpus ambrentes, apud Car. du Fresne Glossar.

DEAURANDI Capillos artificium indigitatur Valer. Flacc. Argon. l. 6. v. 710. et Seqq.

--- - --- --- - sanguine vultus,
Et gravidae maduere [orig: maduÍre] come, quas flore Saboeo
Nutrierat, liquidoque parens signaverat auro.

A quo xru/swsis2 illa diversa, qua [orig: qu‚] intertextura [orig: intertextur‚] aurearum bractearum barbam inaurasse Persarum Reges Ioh. Chrysostom. memorat in ad Coloss. c. 3. Ur et illa, de qua dictum supra ubi de Aurz scube. Neque hoc adeo mirum videri debet: nam et alias corporis pattes deaurabant; ut papillas. Iuven. de Messalina. l. 2. Sat. VI. v. 123.

--- - --- tunc nuda papillis
Constitit auratis --- --- -

Item ungues. Virgil. l. VIII. Aeneid. v. 553.

--- - --- proefulgens unguibus aureis,

Ubi Serv. ungues, inquit, solent deaurari. Stat. l. 6. Theb. v. 721.

--- - Et extremos auro mansueferat ungues.

Quod hodieque Turcis in use etc. vide Salmas, ad Capitolin. in Vero: ut de capulorum, statuarum etc. deauratione, supra ubi de Aura vinctis, item in plirasi in Auro vel sub Auro. vide quoque, in vore Cornua, et infra Paries, it. Tigris, et Unguis. Hinc appelari Deauratores, qui inter Opifices, immumitatis gaudentes iure, recensentur, l. I. C de Exsus. Artis. l. 10. Ubi Cuiac. alios esse ait Deauratores, alios Aurifices, xruswta\s2 et xrusoxo/ous2, in vett. Gloss. du Fresne. Sed et inter Inauratores ac Deauratores distinguit Salmas. cum Cameras inaurari per bracteas, pelles et argentea vasa deaurart per liquationes, consuevisse, ait. Not. ad Vopisc. in Aureliam.

DEBA Commagenae in Syria urbs. Ptol. Alia Mesopotamiae eidem.

DEBAE Arab. Fel. pop. apud quos fluv. aureae arenae. Diod. Debata vocat.

DEBASCIUS Matthaeus vide Matthoeus.

DEBBA vulgo Dunstaburg, S. Dunstano Ep. opp. Albionis, mel. Bebba, Camd. in Norrhumbria, in ora, inter Bervicium ad Bor, et Tinnemuth. ad Merid. vide Ferar.

DEBBASHETH civitatis in tribu Zabulon. Ios. c. 19. v. 11.

DEBERA nomen loci. Ios. c. 15. v. 7.

DEBITUM apud Romanos probabatur vel Expensi latione; (Cum enim creditor pecuniam numeravit ex arca sua, nomen illius cui ea dederat, in tabulis, cum summa debiti. perscribebat: quae tabulae ersi domesticae, in iudicio fidem faciebant


image: s0021a

pecuniae creditae) vel Merisae rationibus, cum nimirum creditor per Ar gentarium sive Trapezitam nomine suo id fieri curabat: (Tum enim Trapezita in rationes suas referebat, se nomine et mandato Semronii Titio tantam pecuniam numerasse, quae ex mensa sive ex mensae scriptura dari dicebatur.) vel Chirographi exhibitione, vel Tabulatum obsignatione i. e. per syngraphas obsignatas, vel denique Testium intercessione (solebat namque aliquando etiam pecunia mutuo dari, solis testibus praesentibus absque ulla scriptura.) vide A. Gell. l. 14. c. 2. sub calcem Salmas. de M. Usur. c. 10. et 11. etc. Confessi igitur aeris ac debiti iudicatis triginta dies iusti dati sunt, ad conficiendam pecuniam, quo tempore in ius vocari non poterant, sed iustitium quoddam i. e. iuris inter eos interstitium ac cessatio erat. His exactis, nisi dissolverent, ad Praetorem vocabantur, et ab eo, quibus erant iudicati, addicebantur, hinc addicti, appelati, nervoque aut compedibus vinciebantur apud Creditorem. Veteribus enim Romanis domi suae privatos habere carceres permissum erat, in quibus vinctos detinere possent debitores sibi, quod solvendo non essent, addictos, unde illae querelae apud Liv. l. 6. c. 36. sub calcem. Et gregatim quottidie de foro addictos duci et repleri vinctis nobiles domos et ubicumque Patricius habitet, ibi carcerem privatum esse. vide quoque eum l. 2. c. 23. Sic vinctis librae farris singulae in singulos dies dabantur, quod servorum fuisse diarium, docet Horat. Serm. l. 1. Sat. 5. v. 67. 68. 69.

--- - --- --- - --- Rogabat
Denique cur unquam fugisset, cui satis una
Farris libra foret, gracili sic. tamque pusillo?

(Far autem de pulte farrea, qui antiquus Romanorum victus fuit domi militiaeque usurpatus, capiendum putat Oisel. eratque puls haec farina cocta cum aqua et sale.) Ita enim lex XII. Tabb. Aeris confessi debitique iure iudicatis triginta dies iusti sunto. Post deinde manus iniectio esto, in ius ducito, ni iudicatum faciat aut quis endo em iure vindicet. secum ducito, vincito aut nervo aut compede, quindecim pondo ne maiore aut si valet minore vincito, si volet suo vivito, ni suo vivit qui em vinctum habebit, libras farris in dies dato, si volet plus dato. Erat autem ius interea paciscendi, ac nisi pacti forent, habebantur in vinculis dies sexaginta; inter eos dies trinis nundinis conrinuis ad Praetorem in Comitium producebantur, quantaeque pecuniae iudicati essent. praedicabatur. Tertiis autem nundinis capite poenas dabant, aut trans Tiberim peregre venum ibant et extra fines, ut mancioia educebantur ac serviebant, quod venditionis genus atrocius ac durius Graeci pwlei=n e)p' e)cagwgh=| dicebant, aut si plures forent, quibus reus esset iudicatus, secabantur, partem quovis creditorum sibi sumente: iuxta legem iterum XII. Tabb. Tertiis nundinis partis secanto, si plus minusve secuerunt [orig: secuÍrunt], se fraude esto. Quod tamen numquam factum legitur, quemadmodum nec Transtiberinae venditionis exemplum ullibi exstat, aut capitis poenae: Hinc apud Liv. et Dionys. Halicarn. addictos nihil aliud quam deplorare suam servitutem et quae servitutem comitari solebant, cruciatus, tormenta, vincula, ergastulum, carnificinam, legimus. Ita enim apud Liv. l. 2. c. 23. ille magno natu, qui se cum veste squalida, promissa [orig: promiss‚], capillisque speciem oris efferantibus ac omnium malorum suorum insignibus, in forum proiecerat. Dectum se ab ereditore, non in servitium, sed in ergastulum et carnificinam esse, etc. exlamat. Hactenus de addiclis. Nexi dicebantur Debitores, non qui vinciebantur; Non enim lex XII. Tabb. Nectito, sed Vincito, dixit: Sed liberi, qui suas operas in servitute pro pecunia dabant, dum solverent, ut loquitur Varro l. 4. de Ling. Lat. i. e. obligati corpore, vel oppignorati. Eodem namque modo nexus ipse debitor dicitur, cuius corpus pro pecunia credita obnoxium est, quemadmodum bona nexa quae obnoxia et oppignerata sunt. Utrique cum debitum exclvebant seu pecunia [orig: pecuni‚] seu opera [orig: oper‚] sua [orig: su‚], recuperabant libertatem dicebanturque nomina sua liberare etc. vide Oisel. Notas in A. Gellii locum supra laudatum, Sigon. de iur. Rom. l. 1. c. 31. Michaelem Toxitam Orat. pro P. Quintio, Fr. Sylv. in Ep. Vir. Illustr. Cael. Rhodig. l. 12. c. 20. etc. Postmodum vero id abolitum, legeque cautum, ne Debitoris corpus in posterum obnoxium creditoriesser, docet Liv. l. 8. c. 28. Eo anno plebi Romanae velut aliud initium libertatis factum est, quod ligari nexi desierunt [orig: desiÍrunt]: mutatum autem ius ob unius foeneratoris simul libidinem, simul crudelitatem insignem. L. Papirius is fuit l. 2. c. 2. etc. vide lectu dignam ibi historiam, ut et infra Proscribere, it. Rescripti, Soter, Sulpitia lex, Tabula, ub de variis Debitum probandi modis, Tatia, Typus.

DEBLATHAIM vide BETHDIBL ATAYMA civitas in terra [orig: terr‚] Moab. Ierem c. 48. v. 22.

DEBOMA Macedoniae opp. Ptol. Dardassi Moletio.

DEBORA [1] nutrix Rebeccae, A. M. 2304. Gen. c. 35. v. 8.

DEBORA [2] uxor Lapidoth, Israeliticum populum iudicavit A. M. 2659. A. C. N. 1303. Aliis ab A. M. 2760. Haec Baracum exercitui suo praefecit, atque una cum eo adversus Sisaram, ducem exercitus Iabin, Regis Chananaeorum, commigravit, fusa [orig: fus‚] ac prostrata [orig: prostrat‚] adversariorum acie: Sisara ipse praeceps de curru delapsus, fugam arripuit, atque a muliere Iael susceptus, et statim epoto lacte obdormiens, defixo per tempora clavo, ab eadem caput consuitur, somnoque soporiferum letum adicitur. Iudic. c. 4. v. 21. Sulpic. Sev. Hist. Sacroe l. 1. Petav. de Doct. Temp. l. 1. Latine apis. Nec tantum iudex erat, sed etiam propheta, Lapidoth autem Ebraei putant fuisse Baracum, in quo significatio fulguris; nec alienum ab eo vox [gap: Hebrew] quae saepe de fulgore usurpatur. Sed obstat huic opinioni, quod Baracum aliunde advocavit; nam si maritus eius esset, simul habitassent. Ideo in Midrasch exponitur mulier lychnaria, quod lychnos, i. e. [gap: Hebrew] conficeret ad usum sanctuarii. R. Salomo, R. David. Lyra. Nic. Lloyd.

DEBORAE Palma ubi Debora prophetissa iudicabat Israelem, et mittebat Barac ad pugnandum contra Sisaram in monte Tabor: est versus Rama, quae et Silo, in tribu Ephraim.

DEBORUS urbs Macedoniae in Paeonia reg. Ptol.