December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMUS SECVNDVS Literas D, E, F, G, H, I, K, L, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

image: s0017a

DARIA [2] vicus Coelesyriae, in tribu Manasse, ad merid. Demasci in plano agro situs, quatuor aut vix quinque a Damasco miliaribus distans, unde tota Damascena civitas, atque adeo tota regio ex plano videri potest.

DARIAVES Persic. nomen, pro quo Graeci *darei=on, Daritum dicebant. Strab. l. 16. *(ai de\ tw=n o)noma/twn metaptw/seis2, kai\ ma/lista tw=n barbarikw=n pollai\, kaqa/per to\n *dariau/hn *darei=on e)ka/lean ktl. vide in voce Darius.

DARICUS ; moneta olim Persica, par Attico stateri, viginti drachmarum argenti fuit. Unde triginta illa milia Daricorum quibus ex Asia sagittariis expelli se querebatur Agesilaus, faciunt sexcenta milia drachmarum: quae sunt e(ch/konta muria/des2, talenta centum, vicies quater sestertium, coronatorum 60. m. florenor. milia 180. Quadragies centena milia Pythii, apud Herodot. sunt octingenties centena milia drachmarum, o)ktakixi/liai muria/des2, ter millies ducenties sestertium, octogies centena milia coronatorum: Cui summae quae deerant septem milia Daricorum, sunt 140. m. drachmarum, quatuordecim myriades quingenta sexaginta sestertia, quatuordecim milia coronatorum. vide Ioh. Frid. Gronov. de Pec. vet. l. 3. c. 7. Nomen a Dario, qui, ut memoriam sui insigni aliquo opere ad posteros transmitteret, ex auro purissimo monetam hanc, inagine sui insculpta [orig: insculpt‚], percussit, Hesych. vide et infra Siclus.

DARIDAEUS Rex Persarum Titberii et Claudii Impp. temporibus. Philostr. in vita Apoll. Tyanei.

DARIDNA urbs Paphlagoniae. Steph.

DARIENE urbs Amer. merid. in prov. Terrae Firmae, iuxta Sin. Urabae et mare Bor. alias munita. Nunc paucorum incolarum. Sub. Hisp.

DARINI seu DARNII pop. Hiberniae fuere [orig: fuÍre], versus Scotiam extensi, inter Robogdios ad Bor. et Voluntios ad Austr. et Occ. in ora littorali maris Ivernici, ubi nunc Comit. Dunensis in Ultonia. vide et Darinum.

DARINUM vulgo Estanford, opp. Hib. in ora Bor. Ultoniae apud Rhobogdium prom. Darnii Ptol. et in cod. Pal. Darini, horum forsan opp. Strangford hodie, port. in Comit. Dunensi, Fertar.

DARIORIGUM seu VENETI, Galliae urbs. Ptol. Vannes Caenali et Villanovano. Urbs Gall. Celt. in Britannia min. et ora Oceani Aquitan. Ep. sub Arch. Turonensi. 24. leuc. a Nannetibus in Occ. et a Rhedonibus in Afr. 10. ab ostio Ligeris. Baudr.

DARISTANE urbs Persica. Steph.

DARITAE pop. Petsiae, Herodot.

DARIUM Phrygiae opp. Steph.

DARIUS [1] cognom. Medus, occiso Balthasare, Babylone regnavit. Ab hoc creditur Daniel Proph. primo in foveam Leonum praeciptitus, dein ad sumas dignitates evectus. Cyrum in Babylonio Regno successorem habuit. Hunc Darim, quidam Nabonnidem faciunt, eique Regnum tribuunt, ab A. U. C. 198. usque ad A. C. 215. cum Cyrus, Babylone capta [orig: capt‚], Persicae monarchiae initium fecit. Ioseph. Sulpic. Sev. Scalig. Petav. etc. Alii eum Astyagis fuisse dicunt, avunculum Cyri, quem Cyaxarem appellant, et cum Cyro Chaldais imperasse volunt; ad minimum sic explicant quod dicitur successisse Balthasaro, A. aet. 62. Torniel. Salian. etc. vide perer. Comm. in Dan. l. 7. Ioseph. antiq. l. 10. c. 12. Hieron. in Dan. c. 5. et 9. Langium, de annis I. C. l. 2. c. 12. Ricciol. Chron. reform. t. 1. l. 5. c. 6. p. 233. et seqq. Ioh Marsham. filium docet fuisse Cyaxaris I. Medorum Regis cui pater adhuc vivens Persas regendos dedorit, unde Medo-Persarum eum Regem primum facit: Babylone vero non regnavisse, sed, Susis expugnatis, (quod factum est forsan annis dementiae Nebucadnezaris II. An. paulo ante) dici regnavisse super Regnum Chaldaeorum, quod maximo hoc Chaldaici Imperii propugnaculo expugnato, Chaldaeos trta [orig: trt‚] Susiana [orig: Susian‚] exuerit, ac Chaldaici territorii ditione primum potitus sit. Persarum enim Regem illum perperuo vocant, Suid. in *dar. Scholiast, Aristoph. in *)ekklhs2. Xenoph. it. et Aeschyl. qui ipsis Persarum temporibus vixere [orig: vixÍre]. Et quidem Aeschyl. sub persona Darii Hystasp. contra quem ipse Marathone pugnaverat, sic habet in Perseis:

*mh=dos2 ga\r h)=n o( prw/tos2 h(gemw\n stratou=,
*)/allf' de\ e)kei/nou pai/s2 to/ d' e)/rgon *)/hnuse,
*tri/tos2 d' a)p' au)tou= *ku/ros2 --- -
Medus erat primus dux exercitus,
Alter eius filius (Cyaxares nempe II.) opus perfecit,
Tertius ab illo Cyrus. --- -

Nec successionis argumentum est, quod post narratam Balthasari necem, Darius dicitur suscepisse Regnum, Dan. c. 5. v. 30. Verba enim ista nec electionem sapiunt, nec successionem: Sed introductio sunt historiae sequentis; et in editione VI. Capiti recte praefiguntur. Daniel namque, quid sub Regibus Babylonicis primum, dein quid sub Medo-Persicis sibi contigerit narraturus, post recitatos honotes a Nebucadnezare et Balthasaro in se collatos, capite VI. transit ad III. Viratum a se gestum in Medo-Perside. Darius, inquiens, medus, cum esset LXII. annos natus, suscepit regnum, i. e., regni sui rationem: iuvenis ampliavit Imperium, senex vectigalia. Hinc constituti CXX. Praefecti seu Procuratores Regii, hisue praepositi tres Principes, seu Tribuni aerarii, quorum unus Daniel, paulo post calumniis impetitus, leonibus obiectus et miraculos servatus, Dan. c. 6. v. 17. et 23. Qua arte autem ic Darius usus sit, Polyaen. docet Strategem. l. 7. c. 11. Darius primus tributa gentibus imposuit. Verum --- non ipse exegit, sed Satrapas constituere iussit. Quibus ingentia tributa describentibus, ipse subscripsit, dimidiam partem remittens subditis; qui libentibus anmis dimidium pependerunt [orig: pependÍrunt], quasi magno iam beneficio a Rege affecti. vide prarf. Marsham. Canone Chron. Sec. XVIII. et supra, in voce Astyages alter (nam et hoc Dario nomen erat) ubi eum filium habuisse Cyaxarem II. et ex Mandane


page 17b, image: s0017b

filia Cyri avum fuisse, qui avunculi tandem unica [orig: unic‚] filia [orig: fili‚] ducta Regnum hoc Medo Persic. reliquae suae ditioni adiucerit, ex eodem, tradidimus.

DARIUS [2] I. Satrapas inter Persas nobilissimus, qui post mortem Cambysae, a nobilibus aliquot Persis adiurtus, occiso Pseudosmerdi, Persarum Regnum e Magorum manibus vindicavit, equique sui hinnitu declaratus Rex est, A. M. 3532. Olymp. 64. U. C. 231. A. C. N. 521. Paulo post Oreten, Sardium praefectum, qui Polycratem, Samium tyrannum, cruci affixerat, neci dedit. Zorobabelem, in templo exstruendo, plurimum iuvit, Eir. c. 5. v. 2. et 6. v. 14. Haggaeus, c. 1. et 2. Zachar. c. 1. v. 16. Ioseph.etc. Samum Sylosonti, a quo olim purpureo pallio donatus erat, reddidit. Babylonem, per Zopyrum, cepit. Scythas Bosphoro Thracio ponte iuncto non adeo feliciter oppugnavit. Contra Ionas movit, ab Atheniensibus, Miltiade duce, Marathonia [orig: Marathoni‚] clade affectus, imperii A. 31. Aegyptios rebelles coercuit; Xerxen, sibi iam Regi natum, Artabazane primogenito excluso, successorem declaravit, Obiit A. M. 3567. Imper. A. 36. Iosep. Antiqq. l. 3. c. 1. Herodot. l. 3. 4. 5. 6. Iustin. l. 1. et 2. Oros. l. 2. c. 8. Thuc. l. 1. Plutarch. in Aristide et Camillo. C. Nep. in Miltiade. Dion. Halic. l. 5. A. Gell. l. 17. c. 21. Euseb. in Chron. Scal. de Emend. Temp. l. 5. Beda de 6. aet. Torniel. Salian. Spond. A. M. 3532. Duas uxores, Cyri filias, habuit. Herodot l. 3. Latine. coercitor. Herod. l. 6. *du/natai de\ kata *(ella/da glw=ssan *darei=os2 *(erch/eis2. Atqui apud Barn. Brisson. coercitus perperam redditur. Ctesiae *dariai(/os2 dicitur, quae sorma [orig: sorm‚] propius accedit ad Persicam Dariaves. Origo nominis a coercendo vel prohibendo. Nam in lingua Persarum [gap: Hebrew] est e(/rcis2, ut Scalig. notat. Hesych. vero: *darei=os2 u(po *persw=n o( fro/nimos, u(po\ de *fru/gwn *(/ektwr.

DARIUS [3] II. cognom. Nothus, ex Cosmartidene Babylonia Artaxerxi Longimano natus, fratri Sogdiano successit A. c. 3631. Ex Parysati, sorore patris, Arsacis, qui Artaxerxes Mnemon dein dictus est et Amestris, cum adhuc privatus esset, parens; post Regnum occupatum, Cyri Iun. aliorumque 13. filiorum. Per Duces, Cyrumque fil. aliquot expeditionibus obitis, obiit A. Regni 19. Salian. A.M. 3631. Phot, p. 135. Iustin. l. 5. c. XI. Diod. Sic. l. 13. Addo et Euseb. Chron. etc. vide supra. Hunc Sulpic. Sever. hist. sacr. l. 2. et Scalig. de Emend. Temp. l. 6. Zorobabelem iuvisse, in rem plo exstruendo, volunt, alii ut dictum, Dario I. id adscribunt.

DARIUS [4] III. Arsamis fil. ex Sisygambe, ostanis, qui frater erat Artaxerxis Ochi, nepos, ultimus Persarum Rex, cogn. Codomannus. Coronam a Bagoa Eunucho accepit, qui Atsen, minimum Ataxetxis Ochi fil. neci dederat. Mox ab eodem veneno peritus, scelus in auctorem retorsit, et hanc regiae familiae stragem sustulit. A. M. 3718. U. C. 417. Olymp. 111. Dein Alexandri adolescentiam despectui habens, bello eum aggressus est, ab eoque, quamvis exiguis copiis, tribus ingentibus praeliis ad Granicum, ad Taurum, ad Arbelam tandem, victus, d. 1. Octobr. 11. dieb. post Eclipsin Lunae, Diod. l. 17. Plin. l. 6. c. 19. et l. 36. c. 18. Ptol. Cosmogr. c. 4. memoratam, cum se fega [orig: feg‚] victori eripere conaretur, a suis comprehensus est, ac trucidatus, A. M. 3724. Regni 16. postquam Monatchia Petsica durasser Ann. 230. Euseb. in Chron. Iustin. Arian. Curt. Plutarch. Salian. Torniel. etc. Claudian.

Darium manibus samulum [orig: samulŻm] doluisse peremptum
Dicitur.

Templum Hierosolymitanum Iudaeis edicto seu restaurari permist sumpribus propriis. Esr. c. 1. v. 2, 3, 7. Lloyd.

DARIUS [5] Artabani fil. Vitelliano foedere cum Artabano, obses missus Romam, Ios. l. 18. c. 4. Is est, quem nominat Suet. Calig. c. 19.

DARIUS [6] Tibertus Poeta et eques Cesena [orig: Cesen‚] Italus, scripsit A. C. 1492. epitomen vitarum Plutarchi.

DARMASCUS ponitur pro Damascus. 1. Par. c. 18. v. 5. et 6. Hebraeis enim Darmesek dicitur.

DARMILLE fructifera vallis in Naro Ins. ad montium pedes Ioh. Mat. Metell.

DARMSTADIUM opp. Palatinatus inf. in Strada montana, 2. leuc. a Rheno, 3. a Francofurto ad Moenum in Austr. Sub Principe proprio, ex Famil. Hassiaca. Castrum habet satis munitum, estque Caput regiunc. adiacentis: Captum fuit, principatu Philippi Magnanimi, iussu Caesaris, a Comite Burano, A. C. 1547. Huius Philippi fil. minimus Georgius I. frater Wilhelmi Cassellani, Darmstattinam lineam orsus, pater fuit Ludovici I. Philippi et Friderici, e quibus hic Homburgios sevit, iste improlis obiit: ille patris successor Fidelis cognommen, ob fidem i Caesarem, meritus, cum fratribus pactum Primogeniturae, in hanc lineam, introduxit, ob hereditatem patrui cum Mauritio agnato litigavit, Giessensem Academiam instituit, foedus Unionis dissolvit, translationem Electoratus in Bavarum improbavit, Obiit A. C. 1626. Eo, ex Magdalena Brandeburgica nati Iohannes, qui Breubacum incoluit, Henricus, Fridericus Cardinalis, et maior his Georgius II. qui de carsa Marpurgensi cum Agnatis A. C. 1627. transegit: repentina [orig: repentin‚] morte oppressus A. C. 1661. Ei successit ex Soph. Eleonora Saxonica, fil. Ludovicus II. cui aliqua contentio cum Electore Palatino A. C. 1662. ob ius Ecclesiasticum Umstadii orta est. Pater hic ex Elisabetha Holsatica Georgii et Ludovici; Frater autem eius iunior Georgius, Suecorum in bello Danico miles, Iteram a patre habitandam nactus est. vide Phil. Iac. Spener. Syll. Geneal. Histor. item in voce Hassia.

DARNA Assyriae urbs. Ptol.

DARNIENSIS Pagus memoratus Fulcuino in gestis Abbatum Laubiensium, tractus est Belgii, Gemblacum Monasterio vetere clarum, et Villare, Wiler, locum Nivialae proximum, prae ceteris continens. Hadr. Vales. Not. Galliae in voce Sebis fluv.

DARNII Hiberniae pop. Ptol.

DARNIS vide Zephyrium.

DAROCA opp. Aragoniae, ad Xilocam fluv. 5. leuc. a


page 18a, image: s0018a

Bilbili in Austr. 12. a Caesaraugusta in Occ.

DAROCANA Patopanisi urbs. Ptol.

DAROMA Interior et Exter in tribu Iuda, utriusque saepe meminit Hier. in Lat. Hist.

DARON opp. Aegyptiorum in Arabico latere. Plin. l. 6. c. 30.

DARRHAE pop. iuxta Rubrum mare. Steph.

DARSANIA urbs Indica, ubi uno die mulieres vestem contexunt. Steph. DARSII Thraciae pop. Steph.

DARVERNUM seu mel. Durovernum Darvenum Ptol. Angl. portus, unde in Galliam traicitur, vulgo Dover. Aliis est Cantuaria, urbs Archiep. in Cantio, ad Stouram amnem, 6. mill. Angl. ab ora littor. 12. a Dubri portu, qui Dover. vide Durovernum.

DARUS Pannoniae sup. fluv. per Stiriam fluens, qui vulgo Muer dici putatur. Sed Darus potius Dravus est.

DASAE qui Dai dicuntur Steph.

DASCAE Arcadiae urb. Steph.

DASCON Siciliae regio, vide Cluver. de Sic. Ant. l. 1, c. 13. et Boch. de Phoen. col. p. 556. Sinus quoque prope Syracusas. Diod. l. 13. et 14.

DASCUSA et DASOUSA urbs Armeniae min. in confin. mai.ad Euphratem, media inter Zimaram, et Melitene,. quae nunc Arsingan dicitur. P. Gyllio, aliisque testibus. vide plurima de hac urbe apud Salmas. ad Solin. p. 620.

DASCYLEUM seu DASCYLIUM et DASCYLOS Bithyniae urbs ad Propontidem; Diasquillo Villanovano: Diaschilo autem Nigro.

DASCYLIUM urbs Cariae in finibus Ephesiae a Dascylo filio Periandri, Est et alia post bellum Troianum condita. Tertia Ioniae, quae mega/lh nominatur, utpote maior aliis. Quarta Aeolidis, et Phrygiae. Est et Dascylites, sive Dascylia palus. Steph.

DASCYLOS Gygis Regis pater.

DASEM in Bibl. ubi alii legunt Resem seu Resen, Beniamino Tudelensis est Getiagan, urbs Babyloniae, inter Niniven et Chale. Ferrar.

DASIS unus e ducibus Darri, qui bello apud Marathonem victus est. Herod. l. 6.

DASIUS [1] nomen Principis Salapiae, apud Liv. l. 26. c. 38. Salapiae principes erant Dasius et Blasius: Dasius Annibali amicus; Blasius, quantum ex tuto poterat, rem Romanam fovebat. vide quoque Valer. Max. l. 3. c. 8.

DASIUS [2] Medicus, cuius mem. Mart. l. VI. Epigr. 70. cuius Epigrahe ad Mattianum.

Ostendunt digitum sed impudicum
Alconti, Dasioque Symmachoque.

DASSARETAE seu DASSARITAE DASSARENI ac Steph. Dassaretii Ptol. Dassarenses Liv. l. 27. c. 34. pop. Illyrici, sive Macedoniae. Mela l. 2. horum urbs Lychnidus, et lacus eodem nomine, vulgo Lago d'Ochrida. Habtarunt cirac lacum Lychnidem et Drilonum, fluenta, intra Scardi montis iuga; ex Liv. Baudr.

DASTRACHUS mons Armen. min. ad quem Pompeius castra Mithridatis obsidione conclusit. Oros. l. 6. c. 4.

DASUMIUS pater Malennii, Salentinorum sive Iapygiae Regis qui Lupias condidit, inter progenitores Marci Imp. Memoratur Iul. Capitol. Ab eo Dasumiorum appellatio inter gentes Romanas; quos alioquin obscurissmos nobilitat SC. Dasumianum, cucus sit aliquoties mentio in tit. Pandect. de Fidei commiss. Libertat. Exstat et Lapis Romae, L. DASUMIO IANUARIO positus; in alio nominatur DASUMIA THAIS ancilla, quae in alia vet. Inscr. corrupte Basumia dicitur, Casaub. ad Capitolin.

DASYPODIUS Conradus, vide Conradus.

DATA [1] Assyriae urbs. Ptol.

DATA [2] Gloss. vett. do/mata, Graecis damo\s2, Gall. Dace, Ital. Datio, apud recentiores Scriptores, tributum est, pensitatio, vectigal; eo quod tributa primitus gratuita essent, et ultro Dominis darentur ac pensitarentur. Sic Datio Dalmatis Croatisque notabat dona seu xenia, quae bis quotannis dabantur Bannis, Comitibus et Castellanis, diebus sc. Nativitatis Domini et Paschatis, uti auctor est Ioh. Lucius de Regno Dalm. l. 8. c. 1. apud du Fresne in Gloss. vide et hic infra.

DATALARIA et PATALARIA ins. maris Afr. inter Siciliam et Afr. Aliis Cossyra, aliis Paconia. vide ibi.

DATAMES fil. Camissaris, ex matre Scythissa, Cariae praefuit. Postea Dux Exercituum sub Artaxerxe, rebus prudenter fortiter que gestis clarissimus evasit. Hinc aemulorum obtrectatio, et eius ex aula fuga. In uqa cum diu egregie se tueretur, a Mithridate tandem, simulata [orig: simulat‚] amicitia [orig: amiciti‚], perfide interfectus est. C. Nep. in Datame. c. 10.

DATAPHERNES unus ex praecipuis amicis Besssi, per quem et Catenem Spitamenes illum comprehendit et Alexandro tradidit. Curt. l. 7.c. 5. Post iterum defecit ab Alexandro; sed Dahae, Spitamenis caede comperta [orig: compert‚], eum vinctum Alexandro dediderunt [orig: dedidÍrunt]. l. 8. c. 3.

DATARIUS Papae officium magnae aestimationis est, Praelatitium plerumque, nonnumquam et Cardinalitium; a data, et signatione supplicationum expediendarum: eius domus Dataria. Antiquitus ad Archidiaconum id officii spectasie legitur in de Offic. Archidiac. c. 7. Est a. Data seu Datum, anni, mensis, dieique et loci Diplomati seu Chartae adscripta notatio. Suid. et Gloss. Basil. *dato\n, para\ *(rwmai/ois2, shmasi/a th=s2 h(me/ras2 kai\ tou=kairou=ktl. Origo vocis inde, quod Impp. Constitutionibus, quae Praefectis Praetorio aut aliis Magistratibus in provincias mittebantur, dies, quo datae essent iis, a quibus perferebantur, annotaretur, ut et dies, quo acciperentur seu reciperentur. Unde crebro in Constitut. illis legitur, Data tali die, Accepta tali die, vide quoque in Epist. Anastasii ad Hormisdam Pontif. Data quinto Kl. Ianuarias Constantinopoli Senatore V. C. Consule. Accepta pridie idus maii Florentio V. C. Consule. vide Baron. A. C. 314. n. 72. 319. n. 30. 331. n. 23.


image: s0018b

et Iac. Gothofred. Prolegom. ad Cod. Theodos. c. 9. laudatos Carole du Fresne, in voce Data Adde Macros Fratres in Hierolexico, ubi quid inter Actum et Datum discriminis sit, exponitur fusius.

DATHAN i. e. ritus aut lux, filius Eliab, qui cum insurrexsset in Mosen et Aaronem, hiatu terrae absorptus est. Num. c. 16. v. 30. A. M. 2548. Torniel. Solian. vide Ioseph. Antiqq. l. 4. c. 3.

DATHEMA nomen urbis. 1. Mach. c. 5. v. 9.

DATHUS [1] Augustinus Senensis, Orator, Philosophus et Historicus, tempore Pii II. plurima scripsit, inprimis Historiam patriam, et Principum Plombinensium. Vitam eius Nicolaus filius scripsit.

DATHUS [2] seu DATUS urbs Thraciae, iuxta Strymonem fluv. Thasiorum colonia ditissima, ob venas auri. Hinc Prov. Dathus benorum, i. e. ingens copia.

DATI in Conc. Senonensi A. c. 1269. can. 6. qui alias O lati et Donati, in Monasteriis. vide ibi.

DATICHA Indiae intra Gangem urbs. Ptol

DATII Gall. Aquitan. pop. Ptol. quorum urb Tasta, Dax, ad Aturum fluv 25. leuc. Vascon. ab Ausciis in Occ. 10. a Baiona, in Ort. Quibusdam Aqua Tarbellica. Baudr.

DATINORUM Navale Antisara est. Steph.

DATIS Legatus Darapis Gangaridarum Regis, quem auxiliaribus copiis Persae missis praesecit. Valer. Flacc. Argon. l. 6. v. 67.

Gangacidum putaque Gerys quos efferos unda.

DATISMUS Datidis imitatio, dicitur de dictione pluribus verbis idem repetente et quidem soloikw=s2, proverbio sump to a Datide quodam Persa, qui cum Satrapas esset in Graecia, Graeccque loqui affectaret, dicebat: h(/domai, kai\ te/rpomai, kai\ xai/romai, dalector, gaudeo, laetor, pluribus super eadem re cocervatis synonymis, et Barbare posito xai/romai, pro xai/rw, ingrato simul sono tw=n o(moiokatalh/ktwn. Hunc Datismum Aristoph. in Pace, *da/tidos2 me/los2 vocat. Nic. Lloyd.

DATTHA Mediae opp. Ptol.

DATUS Thraciae urbs, quae aurifodinas habet. Suid. vide Dathus.

DATYLEPTI pop. Thraciae, Steph.

DATYLUS vir Atheniensis, qui ad summos honores veuctus est. Unde Proverb. Datyli dies.

DAVARA nomen collis, in minori Asia, circa Taurum montem. Tacit. Ann. l. 6. c. 41.

DAVARES Mauritaniae pop. Amm. Marcell.

DAUBRAUCA fil Bolessai Bohemi, nupsit Mieczislao, Zcmomissi filio, Poloniae principi, ea [orig: e‚] lege, ut religionem ille Christianam susciperet, A. C. 965. Ita Caeca Polonia, quod in Ducis infantia praefiguratum erat, visum salutiferum accepit. M. Cromet. Hist. Pol. l. 3.

DAUCHILAE Libyae inter. gens. Ptol.

DAUCHIS Aethiopiae inter. mons. Ptol.

DAUCIONES Scandiae pop. Ptol.

DAUDIANA Armen. mai. opp. Ptol.

DAVE Arabiae urbs. Steph.

DAVELLI Aethiopiae sub Aegypto pop. Plin. l. 6. c. 30.

DAVENANTIUS Iohannes, vide Iohannes.

DAVENTRIA urbs, Transisalanae reg. caput, intra Zutphaniam ad Austr. et Zuoliam ad Bor. 10. luc. ab Ultraiecto in Ort. Libera iam olim Anseatici focderis civitas: Belgico foederi accessir praet. sec. A Wilhelmo Stanleio Anglo, Hispanis accipientibus perfidiam et tamen aversantibus, prodita, A. C. 1587. postmodum, virtute Mauritii Principis, recepta est: A. C. 1591. Abillo tempore, sub Batavis: donec A. C. 1672. a Gallis capta est, quibus tamen inde vertente fortuna [orig: fortun‚] et anno recedentibus ad Batavos fediit, A. C. 1674. Aquis est undique cincta, probeque munita, in confin. Gueldriae infer.

DAVERNUM vide Darvernum.

DAUGAEUS Daniel, vide Daniel.

DAVID [1] i. e. dilectus, filius Isai, minims, et tribu Iuda, A. M. 2980. Rex Iudaeae potentissimus, idemque Propheta, insignis Iesu Christi typus. De quo vide 1. Reg. a c. 6. ad fin. 1. Sam. c. 17. v. 12. 1. Paral. c. 2. et 11. usque ad 29. Ioseph. Antiqq. 6. 7. 12. Suid. qui sua hausit ex Iosepho, ut et Sulpic. Sever. bist. Sacrae l. 1. Obiit, Salomone fil. successore declarato, A. M. 3020. aet. 70. Regni 40. Euseb. et Genebr. in Chron. Spond. Torniel. Salian. in Annal. Sacris. De quaestione, An omnium Psalmorum ipse auctor? Vide Athanas. in Syn. Hilar. Ptol. in Psal. Hieron. ep. 133. et 139. Isidor. l. 6. Eth. c. 2. Liranum, etc. Contra, August. de Civ. Dei. l. 17. c. 14. Ambros. in Psalm. 43. et 47. Basil. in Psal. 44. Nazianz. Orat. in encaen. et or. ad Naz. Epiphan. addv. Origen. Chrysost. in 1. et 2. prol. sup. Psalm. Theodoret. Cassiod. Bed. etc.

DAVID [2] Comnenus ultimus Imperator Trapezuntius, post Ioh. fratrem. Cum Usuncassane, Persarum Rege foedus iniit, elocara [orig: elocar‚] ipsi ex fratre nepte. A Mahomete II. de throno deturbatus, cum Constantinopolim ab ipso pollicitatione aliarum ditionum. loco amissi Imperii, pellectus esset, et perfide eius iussu, cum filus suis, peremptus est, A. C. 1461. Chalcondylas l. 9. Crantz. l. 3. c. 27.

DAVID [3] I. Scotiae Rex fil. Malcolmi III. Alexandri I. fratri successit, A. C. 1125. Regnavit felicissime, bello contra Stephan. Angliae Regem finito, et fundatione 4. Episcopatuum, quos tam amplis reditibus donavit, ut ipse ad pauperiem deveniret, inclitus. Obiit A. C. 1153. Buchan. et Dempst. Hist. Scot.

DAVID [4] II. fil. Roberti Brussii, Ioh. Balliolo in regno antelati, A. C. 1229. aet. 8. Rex coronatus est, res prudenter administrante duce Thoma [orig: Thom‚] Ranulpho. Ab Eduardo Balliolo, fil. Ioh. ius paternum in Scotiam urgente, pulsus, cum uxore, in Galliam se recepit: post a subditis restitutus. Qui cum eum contra Anglos, Eduardi fautores, concitassent, ab his captus, post decennium, grandi pecunia [orig: pecuni‚] libertatem redemit. Obiit A. C. 1268. aet. 47. Iustitiae, clermentiae prudentiaeque laude florentissimus, non aeque tamen felix. Maior l. 5. Buchan. l. 8. c. 9. Lesseus l. 7.

DAVID [5] fil. Roberti III. Scotiae Regis, a fratre fame confectus, quod scelus Scotia magno luit. Baeth. l. 15. Spond. A. C. 1402. n. 4.