December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMUS SECVNDVS Literas D, E, F, G, H, I, K, L, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

image: s0014b

DAPHA Arabiae desertae urbs. Ptol.

DAPHIDAS Sophista quidam, Oraculum Delphicum lusurus quaesivit, an equum impetrare posser? Respondir illud, utique posse, sed ab illo excussum iri, Hinc irriso Oraculo, in Attalum Regem de quo saepe maledixerat, incidit, quio ipsum de rupe, cui Equi nomen, praecipitem dari iussit. An idem cum posteriori? vide Voss. de Poel. Gr. p. 88.

DAPHITAS Grarnmaticus, qui in Thorace monte cruci affixus est, quod Reges maledicis carminibus incesserer.

DAPHNAEUS Syracusanorum et Italorum, adversus Carthaginenses, Dux. De quo vide Polyaen. l. 5. Fortasse is ipse est, quem Dionys. calumniis insectatus, in tantam produxit invidiam, ut imperium ei abrogatum in Dionysium transferetur. Arist. l. 5. Polit. 5.

DAPHNE [1] Penei sive Ladonis fluv. filia, quae cum Apollinis vim effugere non posset, implorato paterni numinis auxilio inlaurum commutata est. Ovid. l. 1. Met. v. 504. et 521. Laurum Daphne sig.ac fingitur Penei fluv. filia, eo quod ripae eius lauro abundant; tum amata ab Apolline, quia haec arbor praebet medicinae magnum usum; estque spectatissima apud Delphos, ubi Apollo colebatur. Ipsius vero Daphnes in arborem semper virentem commutatio, docet immortalem gloriam esse paratam virginibus pudicitiam conservantibus.

DAPHNE [2] Tiresiae vatis filia, apud Delphos quibus consecrata erat, carmine suque adeo excellenti vaticinata esse dicitur, ut Homer. ipse multa ex illius carminibus in suum poema transtulerit. Diod. Sic Bibl. Hist. l. 4. c. 68.

DAPHNE [3] cuius amator Leucippus, non vulgari fabula [orig: fabul‚] nobilitata est, a Pausania l. 8.

DAPHNE [4] Strab. nemus apud Antiochenses. Capitolin. in M. Antonino, In deliciis apud Antiochiam et Eaphnen vixit. Quod autem in Italia Baiae, ad Alexandriam Canopus, id erat in Syria suburbium Antiochiae Daphna. Locus ita infamis voluptatibus, ut modestioribus ac frugi prope inaccessum scribat Chrysost, Serm, in Babylam martyrem, *ei)den, inquit, to\ xwri/on u(po\ th=s2 tw=n ne/wn a)selgei/as2 turannou/menon kai\ kinduneu/on a)/baton ei)nai toi=s2 semnote/rois2, kai\ e)pieikw=s2 boulome/nois2 biou=n. Quem locum imitans Sozomen. *tw=| proastei/w| th=| *da/fnh| e)pibai/nein toi=s2 e)pieike/sin ai)xro\n e)nomi/zeto. Natum ex eo pro proverbium, Daphnicis moribus vivere, quod de luxiuria [orig: luxiuri‚] diffluentibus usurpabant: ut Marcus Antoninus in Epistola, quam rescripsit Vulcatius, qui etiam narrat edictum aliquando a Cassio, ut si quis cinctus apud Daphnen inveniretur, discinctus rediret. Erant sane omnia ibi ad amoenitatem comparata: caeli aerisque temperamentum maximum; solum et natura [orig: natur‚] et arre deliciis hominum trufhtw=n accommodum. Sed duo fuere inprimis, quae in admirationem et amorem Daphnes cunctos raperent, arborum umbriferarum, et optimarum, aquarum copia. Procop. Persicor. l. 2. *to/te me\nn ou)=n ei)s2 *da/fnhn ane/bh, to\ *)antioxei/as2 proa/steion; *)/enqa= de\ to/ te a)/lsos2 e)n qau/mati mega/lw| e)poih/sato, kai\ ta\s2 tw=n u(datwn phga\s2, a)/mfw ga\r a)cioqe/ata e)pieikw=s2 e)sti/. Hic famosum Apollinis idolum, cui quo pacto Gallus Caes. silentium imposuerit, vide apud Sozomen. l. 5. c. 18. Huius reliquias cum alio transferre postmodum Iulian. conaretur, misso caelitus igne arsisse, refert Chrysost. tom. in Gent. Baron. A. C. 351. 362. Nic. Lloydius. Addo, quod praecipuae arborum lauri et cupressi erant, quas multis Constitutionibus caedere Impp. vetuerunt, ut ex Codicis titulo novimus. Erant et arbores aliae multae, quae totum lacum instar pergularum tegerent, quas moris est in hortis pomariisque e viris arbore aliisque conficer. Accedebat gratia florum, quos sub illis arboribus terra edebat, et aspectu et odoratu suavissimos, pro anni tempore alios atque alios, et ut loquitur Sozomen. a)moibado\n tw=n w(rw=n, etc. A Pompeio fuisse consecratum hunc lucum, addito nemore, scribit Sext. Rufus: Strab. tamen et Daphnae appellationem, et religionem eius luci, ut antiquam commemorat et tota [orig: tot‚] Syria [orig: Syri‚] celebrem. Sequentibus temporibus abolito priori nomine Nero dici coepit, h. e. aqua, ob aquarum ibi copiam nero\n enim Graecis vulgaribus et barbaris aqua est: non tam Syriaco [gap: Hebrew] seu Hebr. [gap: Hebrew] quam ab antiquissima Graeciae purioris voce nhro\n, h. e. bumidum et aquaticum. vide Casaub. ad Capitolin. in Marco Antonino Phil. et Salmas. ad Treb. Pollion. in Balista. Ibi fuisse illam nobilem Iudaeorum Synagogam, quae dicebatr *sph/laion th=s2 *matrw/nhs2, Spelunca Matronae, cuius toties meminit Ioh. Chrysostom. in Orat. quas Antiochiae contra Iudaeos et *)ioudai/+zontas2 Christianos habuit, ut et Homil. 3. in Tit. additidem Casaub. Sed et Dephne, locus Aegypti est prope Pelusium, unde *dafnai=os2, Steph. hodieque Dafni, nomen est celebris Monasterii Calocerorum, in Attica, medio inter Athenas et Eleusinem situ, a Rhododaphne, quae ibi ubertim crescit, appellati, de quo vide Iac. Spon. Itinerar. Graeciae Part. 2. p. 275. ut et in voce Daphne.

DAPHNEPHORIA nomen festi, de quo vide aliquid infra in voce Tempus.

DAPHNIDIS insula apud Troglodytas. Plin. l. 6. c. 29.

DAPHNIS [1] iuvenis Siculus, Mercurii fil. Bucolici carminie inventor. Hic cum formosissimus esset, cum nympha quadam, quae mutuo eius amore tenebatur, ita pepigit, ut qui prior fidem violasset, utroque lumine orbarretur. Cuius sponisionis immemor Daphnis, cum novis sese amoribus implicuisset. irati Dii, quos stipulationis suae testes illi adhibuerunt [orig: adhibuÍrunt], Daphnin excaecarunt. Suid. Versuum Bucoliorum auctor habetur. Diodor. Sic. Bibl. Hist, l. 4. c. 86.

DAPHNIS [2] et Idaeus, filii Paridis ex Oenone.

DAPHNIS [3] cubicularius Nicocratis, Cyrenensis Tyranni, a fratre huius Leandro, in caedem heri corruptus Polyaen. l. 8.

DAPHNIS [4] Grammaticae artis Magister, memoratur Plinio l. 7. c. 29. Pretium hominis in servitio geniti maximum ad hanc diem, (quod equidem compererim,) fuit Grammaticae artis Daphnidis Cn. Pisaurensi vendente, et M. Scauro Principe Civitatis III. M. DCC. sestertiis licente. vide et Suet. l. de Grammat. et Rhetor. ubi eum a Lenaeo Melissaeo


image: s0015a

*pano\s2 a)/ghma, per cavillationem nominis, dici consuevisse, addit. Dapbnis enim, ille fabulis decantatus, Panis fuit delitium. Meleager,

*ai)polikai\ su/rigges2 e)n ou)/rei mhke/ti *da/fnin.
*fwnei=t' ai)giba/th| *pane\ xa/rizo/menai.

Pan autem pecoribus praeerat; et pecorum magistris; Virg. Bucol. Eclog. 11. v. 33.

Pan curat oves, oviumque magistros

unde per cavillationem nominis *pano\s2 aghma eum dicebat, non Panis delitias, ut Daphnis fuit, sed pecus. Salmas. ad Solin. p. 41.

DAPHNIS [5] Milesius, et Paenius Ephesinus, aedem Milesii Apollinis symmetriis Ionicis instituerunt [orig: instituÍrunt], teste Vitruv. Nempe postquam Apollinis Didymaei templum, quod in Milesiorum agro fuit, a Xerre combustum esset, a Milesiis id refectum est, operi praefectis Paenio et Daphnide. vide infra Poenius.

DAPHNIS [6] Lyciae regio et opp. Aegypti ad Pelusium Herodot. Item, regiunc, Thessaliae, quam peneus fluv. perluit, ubi Daphne a Phoebo amata. Fuit etiam subutbanum in ora Ponti ad sinistram, quod Sergium vocant, et in ipsis Ponti faucibus ad dextram navigantibus portus. Steph.

DAPHNIS [7] Graece *dafni\s2, item *dafni/nh, Daphnitis, Plin. Ins. Aethiopiae, in Arabico sinu, unde Casia Daphnitis forre dicta, quod ex ea afferebatur, ut omnium praestantissima, quippe proxime accedens ad cinnamomum, et ob id i)soki/nnamwmon quoque appellatum. Ei proin pretium a Mangonibus ad trecentos denarios factum esse, scribit Plin. vide Salmas. ad Solin. p. 1306. De Daphnoide vero vide supra ubi de Alexandrea Lauru.

DAPHNIS [8] vel DAPHNE fons qui in tribu Nephthalim aquis abundantissimis Reblatam urbem irrigat, atque, instar celeberrimi ac deliciosi illius Daphnes, Antiochiae suburbani, ac tuti asyli, frequentissimis lauris et amoenitate inclitus est.

DAPHNIS [9] fons in delitioso Antiochiae nemore, de quo supra. Quem cum multi Castalium appellarent, horum errorem acriter reprehendit Guil. Tyrius, fontem hunc Musis sacrum Poetisque decantatissimum, non in Syria, ad Orontem fluv. sed in Phocide Graeciae reg. ad montem Parnassum, fuisse docens. Obtinuit nihilominus non apud vulgus solum, sed etiam apud Eruditos, ut et montem Antiochiae imminentem Parnassum vocarent et fontem, e radicibus eius manantem, Castalium, ut ex Sozom. et Marcellino docet Casaub. ad Spartian. in Hadr. Agathias Epigramm. Poeta,

*mhde\n a)paggei/las2 ei)s2 *)antio/xeian o)di/ta,
*mh\ pa/lin oi)mw/ch| xeu/mata *kastali/hs2, etc.

vide supra in voce Daphne.

DAPHNUS [1] Medieus, cenam prandio praeferre solitus est, eo quod Luna concoctionem iuvater. Athen. l. 7.

DAPHNUS [2] urbs Phocica. item fluv. ac tribus Ceae vicina. Steph.

DAPHNUS [3] portus Aegypti, cuius gentile *dafnou/ntios2. Idem ibid. p. 402.

DAPHNUSA Ins. parva maris Aegaei, inter Samum et Lesbum. Quae Thalusa.

DAPHNUSI pop. prope Olympum Bithynum. Steph.

DAPHNUSIUM prope Rhegium est, Thracibus vicinum. Est et Aegypti vicus. Steph.

DAPIFER summus Officialis fuit, cum in aulis Principum, tum in privatorum hospitiis: hoc tamen nomine haud minus antiquioribus incognitus, quam recentioribus munere. In palatio Caroli Mag. eius non meminit Hincmarus: sub Ottonibus vero celebris exstat, et iam inter Electores. Nomen a ferendis dapibus quod manifestum in Palatino Comite, Dapifero vel Archidapifero Imperii, cuius est, sollemni Imperatoris inauguratione prima fercula, equo elatum, Imperatoriae inferre mensae. Tribuitur vero huiusmodi Ministro multiplex nomen, ex multiplici munere: Eleater olim, Gr. ei)lei/atros2, quod ministros para\ to\n e)le/on, i. e. ad mensam coquinatiam, cibos inde ad mensam Regis delaturos, convocabat. Sed mox toti hic cibario ministerio prarfectus est, Athenaeo demum l. 4. o(/lhs2 diakoni/as2 e)pista/ths2: Sic Ptolomaeus Soter Alexandri Mag. Eleater fuit. Dipnocletor et Convocator, a convocando ministros et convivas: Trapezopoeus et Architriclinus, a curanda mensa: a praegustando, Progeusta, Protogeusta et Praegustator: qualis Britannnico fuit apud Tac. et Claudio Caes. apud Suet: in Claudio c. 44. Apud inferiores in Oriente: Domesticus, Megadomesticus, Oeconomus. In Occid. Maior Domus, Senescallus, Scalcus, Gestaldus, Assessor. Interdum Praefectus mensae, Princeps Coquorum, Magyrus: qui omnes aliquatenus inter se differunt, sed ab Auctoribus per transennam inspecti, confunduntur saepissime [orig: saepissimÍ]. vide Condin. de Offic. Constantinop. In aula Caroli Mag. Andulphus quidam, qui ab Imp. missus Britones Armoricanos domuit, A. C. 786. Caroli Senescalus vocatur, Sigeberto: Regiae mensae praepositus Aimoini continuat. l. 4. c. 78. Reginoni Princeps coquorum: quo ipso officio functos, sub tertia Regum familia, ex vetustissimis carminibus vernaculis observat Falcet. Orig. l. 1. c. 10. etiam plures tunc exstitisse, maiorem vero Dapiserum appellatum, regium vexillum in acie detulisse: Post Caroli enim tempora nomen Dapiferi clare emicuit, quem primas in regno obtinuisse, notat Hier. Bignonius. Dapifer, etiam infimi Baronis et cuiusvis Nobilis, cognovit olim de litibus ad iurisdictionem Domini sui pertinentibus, praeeratque eiusdem subditis instar Iustitiarii seu Iudicis capitalis: Mutato vero demum nomine, minutaque in plunbus auctoritate, Senesscallus Curiae Baronis, et Senescallus Manerii appellatus est. Hinc Robertus de Novo Burgo, apud Sigebert. A. C. 1160. Dapifer et Iustitiarius totius Normanniae dicitur. Et non dedignatus est olim Dux Sueviae, Monasterii S. Galii Dapifer dici, eiusdemque Abbati, dum in Aula Imp. Princeps creatur, ministrare, ut refert Conradus de Faburria Rer. Alamann. Tom. 1. part. 1. In officio quoque Dapifero, ut dictum, fuit, Vexillum Domini sui gestare: forte quod ad evocantos ducendosque familiares et subditos Domini sui aptior


page 15, image: s0015b

visus est: quod apud Gallos de summo solum Dapifero intelligendum. In palatio Regum Anglo-Normannicorum, non adeo illustres furfle videntur Dapiferi, ac in exterorum, cum in Historiis eius regni rarioris sint nominis, et in Chartarum subscriptionibus, locum submissiorem teneant. Forte secundi ordinis, non primi; Domestici et hospitii Regis Seneschalli, non Megadomestici, fuere [orig: fuÍre], vide Henr. Splman. Glossar. Archaeol. et infra in voce, Senescallus. Addo, quod de synonymia vocum Dapifer et Senescallus dictum, confirmari ex serie eorum in Franciae regno, a Car. du Fresne exhibita, in voce Senefcalcus, in qua modo hoc, moco illo nomine, promiscue appellantur. Sic autem ista habet: SERIES DAPIFERORUM FRANCIAE. Guilielmus Senischalcus in Charta Henrici I. A. C. 1060. Radulfus Dapifer, in Charta Philippi Regis A. C. 1065. Balduinus Dapifer, A. C. 1069. Fridericus Senescalcus, sub eodem Rege A. C. 1071. Robertus Dapifer, sub eodem A. C. 1078. Adam Dapifer, A. C. 1080. Hugo Dapifer, A. C. 1083. Guido de Monteleherici Comes de Rupiforti, A. C. 1092. Paganus de Garlanda Dapiser, Regis Francorum, interfuit expeditioni fanctae, A. C. 1096. Hugo de Rupe forti Comes Creciacensis, Hugonis Dapiferi filius, A. C. 1107. Anselmus de Garlanda, Dapifer, A. C. 1110 --- 1120. Guilielmus de Garlanda Dapifer, frater eius: ut Stephanus de Garlanda (Archidiaconus paris. Decanus Aurelian. dein Belvacensis Episc.) Dapifer. A. C. 1120 --- 1126. Radulfus Comes Viromandensis et Vadensis, Dapifer usque in A. C. 1152. Theobaldus Comes Blesensis, Dapifer Regis usque in A. C. 1191. quo in Acconensi obsidione interiit. Ex hinc nulli Dapiferi occurrunt; imo Chartae Regiae omnes praeferunt Dapifero nullo usque ad A. C. 1262. Unde colligitur, dignitatem hanc non omnino exstinctam, tametsi ad eam nemo postea provectus fuerit, huicque successisse Magni Magistri Hospitii Regii dignitatem, penes quem est Aulae et Palatii, atque adeo Familiae Regiae cura. De Dapiferis vero praedictis vide Auctores Car. du Fresne supra laudato citatos.

DAPIFERI sive Truchsessii in Waldburg, nomen illustris in Germania Familiae: quibus nonnulli Gebhard Romuli D. Sueviae sub Constantino Mag. Dapiferum, originem dedisse fabulantur: referuntque etiam, Dapiferos hos Walpurgios, Pincernas de Winterstetten et Dominos de Thanne, a tribus fratribus esse satos, sed transeant haec. Certiora an aeque incerta sunt, quod Babonem sub Carolo Martello et Mangoldum sub Carolo Mag. A. C. 801. Dapiferos ac Dominos de Waldbrg, notant? Inde Eberhardum Friderico I. Imp. Dapiferum adsignant. Inprimis autem celebris est Henricus, qui A. C. 1268. a Conradino, ultimo Sueviae Duce, in pegmate ferali datum annulum vel chirothecam, in hereditatis indicium, Aragoniae an Castellae (variant, enim, qui referunt) Regi attulisse, ac in huius rei memoriam, Leones Suevicos, insignis loco, ut nunc quoque servantur, obtinuisse dicitur. In Iohannis postea, qui decessit A. C. 1403. filiis, tres lineae cepere [orig: cepÍre]. Prima in Eberhardo Sonnenbergensium Comitum, quae praeterito saeculo defecit. Altero Wolfeccia, in Georgio, quae nunc quoque superest, atque iterum in duos ramos dispeseitur, Comitum in Wolseck atque Comitum in Zell. Tertia demum, Scheerensis, in Iacobo coepit, quae nunc denuo in duas secta abiit: quarum priorem Comites Trauchburgenses in Scheer constituunt, alteram Comites de Fridberg et Trauchburg. Et quidem, quod Wolfeccios Comites attinet, Georgius praefatus, qui obiit A. C. 1531. ex Maria oetingensi, genuit Georgium, ex Iohanna Rappolstenia, exstincta A. C. 1569. patrem iacobi exstincti A. C. 1589. quo et Iohanna Zimmerensi, natus Henricus, obiit A. C. 1637. susceptis ex Maria Iacobe Zollerana, Iohanna [orig: Iohann‚] Eufrosyna [orig: Eufrosyn‚] (ux. Hugonis Comitis Montfortii) Iohanne Episc. Constantiensi (nat. A. C. 1598. et den A. C. 1644.) Maxim. Wilibaldo (nat. A. C. 1604. den.A.C.1667. cui uxor fuit Magdalena Iuliana Hohenloica; et post hanc Isabella Clara Arschortana) Anna [orig: Ann‚] Maria [orig: Mari‚] (uxore Wilh. Henrici Truchsessii), et iacobo Carolo, vide Phil. iac. Spener. Theatr. Nobil. Europ. tom. II. p. 38. Quod Comites in Zeil spectar, praefati Iacobi, Iohannae Zimmerenlis mariti, filius alter Frobenius, et Maria de Torringen, Ioh. Iacobum Com. in Zeil genuit, quo, et Anna [orig: Ann‚] Wolckenstenia [orig: Wolckensteni‚], natus est Paris Iacob et Germani. Idem p. 18. Porro Comites in Trauchburg, Fridburg et Scheer, Iacobus praefatus dedit, ex Ursula, filia Wilhelmi March. Hochbergae et Roeteilae, obiitque A. C. 1460. Eius filius Iohannes Dn. de Waldburg in Scheer exstinctus A. C. 1507. ex Anna Oetingensi, genuit Wihelmum defunctum A. C. 1517. quo et Sybylla [orig: Sybyll‚] Sonnenbergia [orig: Sonnenbergi‚], natus Wilhelmus obiit A. C. 1566. pater ex Ioh. Furstenbergia Christophori, defuncti A. C. 1612. cui Anna Maria Furstenbergia Willrelm. Henric. peperit Com de Fridberg et Scheer, cuius, ex Iuliana Sultzensi, filius superest Otto (nat. A. C. 1615 ux. Maria Sidonia Schlickia) cum fratribus. In eadem linea Gebhardus fuit Archiepisc. quondam et Elector Coloniensis, qui Evangelicam doctfinam amplexus, post grave bellum, in Belgium tandem se recepit, uti de eo suo loco diximus. Dapiferorum autem sive Truchsessiorum nomen gentile, a dignitate initio omnes hi sortiti fuere [orig: fuÍre], cum Dapiferi sint Imperii sub Archidapiferis Palatino-Bavaritis. vide iterum Phil. Iac. Spener. tom. III. p. 9. et utroque, tomo cit. in Indic.

DAPSA sacrificii genus, quod fiebat hieme saeviente.

DAPSILES Coronae apud Plaut, Pseud. Act. 5. sc. 1. v. 21.

Unguenta, atque odores, lemniscos, corollas dari dapsiles.

Paschalio sunt coronae, a mulieribus usurpatae, quae faciem regerent, pudori velando. *daei=s2stefa/nous2, coronas densas et vultus inumbrantes vocat Plutarch. Pelopida, ubi invehitur in viros,


page 16a, image: s0016a

thoracibus superponentes muliebria indumenta kai\ daei=s2 stefa/nous2. vide Car. Paschal. Coronar. l. 2. c. 2.

DARA et Derach fil. zarae. 1. Par. c. 2. v. 6. Item civitas ab Arsace condita. I ustin. l. 41. c. 5. Et Carmaniae fluv. Ptol.

DARABA civitas Arab. non procul a Sabaeis. Strab.

DARABES pop. Bactrianae Gangaridis vicini, quorum urbs Darapsa. Eorum mem. Val. Flac. Argonaut. l. 6. v. 66. et 67.

Misit in arma Darabs, acies quem Maritia circum
Gangaridum; etc.

DARADI pop. Libyae inter. circa Darat fluv. Plin. l. 5. c. 1. Daratitae, Ferrar.

DARDUS Libyaefluv Ptol. hodie Daras. vide Daras.

DARAEUM Castellum multis locis memoratum procopio in Persicis, ab ipso in monte collocatur 28. stadiis a finibus imperii Rom. et Persicis, centum plus minus stadiis a Nisibi: ibidem urbem ab Anastasio conditam munitissimam, addit. Plin. Daraeon vocat, *dara\s2 Stephan. Iustin. Daras etc. Unde *darei=tis2 Prolom. Regio circumiacens, quam in Media ponit, ubi et Tapyros et Anariacas recenset. An Plin. Daritis eadem? l. 6. c. 23. vide Salmas. ad Solin. p. 983. et 984. ut et in Daretis.

DARANISSA Armeniae mai. opp. Ptol.

DARAPS Gangaridarum Rex, gravi Persarum bello implicitus ac periculose in eo vulnertatus, misit tamen cum copiis Praefectum suum Datin, auxilio Persae contra Aeeren et Argonautas. Val. Flac. Argonaut. l. 6. v. 67. Paulo postramen v. 573 illum praelio interfuisse eiusque dextra [orig: dextr‚] Latagum cecidisse canit, Zeten vero fugatum.

DARAPSA urbs in Bactris. Steph.

DARAS [1] Parthorum vicus. Thara corrupte apud Iustin. l. 11. c. 15. Etymol. magnum, *da/ras2 para\ to\ e)n tw=| au)tw=| xwri/w| sullhfqh=nai, *darei=on u(po\ *)aleca/ndrou. Daricum Plin. ac aliis appellatur.

DARAS [2] seu DARADUS fluv. nunc Senega; pars est, Nigri fluv. magis in Bor. extensa. Exonerat se in Ocean. Atlant. 60. mill. a prom. Hesperio in Sept. Hinc regio adiacens inter Gambeam fluv. et ipsumregnum Senegae, ubi Ialofes pop. in Nigritia.

DARBIA [1] Comit. seu prov. Angliae, in tractu, ubi Coritani pop. alias ex parte, inter prov. Nottingamiam ad Ort. Staffordiam ad Occas. Licestriam ad Mer. et Eboracensen, ad Sept. Huius caput.

DARBIA [2] urbs ad Derventionem fluv. satis parva, 40, mill. Angl. a Notingamia, in Occid. 17. a Licestria in Bor. 22. a Staffordia in Ort.

DARCAN et Darcon. nomen viri. Esdr. c. 2. v. 56. Lat. generationis vel habitationis possessio, vel emptio, aut Syriace draco.

DARDAE Indiae pop. qui sub Deriade contra Dionys. pugnarunt. Steph.

DARDANARII qui omnia paremunt, ut catius vendant; a Dardano, quodam contaminatissimo, et profligatissimo mago dicti. Vide Turneb. Advers. l. 2. 4. etc. 9. l. 17. Eorum avaritiae obviam itum apud Athenienses lege Solonis, *mhde/na tw=n e)n th=|po/lei pleiwsi/ton, penth/konta furmw=n sunwnei=sqai, Nemo eorum qui Athenis degunt, frumenti plus quinquaginta phormis coemito, memorata [orig: memorat‚] Lysiae kata *sitopw/lwn. Apud Romanos tam mandatis, quam constitutionibus, Romanorum Principum, l. 6. ff. de extraord. crim. l. 38. ff. de poenis etc. vide hic [orig: hÓc] passim ubi de Foro, Frumento, Pantapolis, nec non voce Ingressator.

DARDANELLAE [1] arces firmissmae Turcarum, iuxta Hellespontum, olim Sestos et Abydos, nunc Sesto et Avido, 1000. p. a se invicem dicretae. Hic tormenta inusitatae magnitudinis, quamcumque navem, invitis custodibus transituram eversura. Cum valido Trucatum praesidio. vide Nic. Lloyd. Ad harum alteram, Abydum nempe, singulae Christianorum naves, antequam Constantinopolim petant, appellere ac Paefecto castelli 100. aureos persolvere coguntur, hac simul conditione, ne quinarium numerum una [orig: un‚] vice excedant, vide Thulden. ad A. C. 1656. p. 256.

DARDANELLAE [2] aliae aliae, arces duae probe munitae, ad fauces sin. Corinchiaci, prope Patras, sic dictae a situ, quia sunt ab utraque parte freti, sub Turcis. Vulgo les Dardanelles vel les Chateaux de Lepante, ab urbe in viciniis. Suntque ubi alias Rhium prom. et Anti-Rhium.

DARDANI vulgo Dardanii, Strab. quorum regio Dardania, pars Moesiaesuper. ubi dein Dacia mediterr. et neuc Servia, versus Austr. et herzegovina. Eius urbes praecipuae fuere [orig: fuÍre] Nessus et Scupia. Chlamydem Dardanicam mantuelem, h. e. chlamydem in modum manti factam, vel ad formam manti accedentem, inter dona Gallieni, ad Claudium placandum, missa, memorat Treb. Pollio in Claudio.

DARDANUS [1] Magus vide supra Armenius.

DARDANIA [1] vetus nomen Samothraciae, Steph. Item opp. Troadis. Plin. Unde Troiani apud Virgil. Dardani et Dardanidae.

DARDANIA [2] regiunc. Asiae in Troiano regn. ad Bor. Troadis, inter Hellesp. et fontes Granici fluv. ubi alias Dardania verus, epp. a fontes Simois, 12. mill. a Troia in Bor. et Dardanium prom. medium inter Troiam. et Abydem. Baudr.

DARDANIAE Artes apud Columell. pro magicis, l. 10.

At si nulla valet medicina repellere pestem,
Dardaniae veniant artes. --- --

A Dardano quodam Mago, de quo aliquid supra, in voce Armenius.

DARDANIUM genus ornamenti, de quo sic Plin. l. 33. c. 3. Cius scelleris nos coarguimus illum primum, qui auro dignitatem per annulos fecit, ut baheant in lacertis iam pridem et viri, uqod e Dardanis venit, itaque et Dardanium vocabatur.

DARDANUM Indiae prom. Strab.

DARDANUS [2] qui et Poliarches, Iovis fil. ex Electra, Atlantis filia. Ovid. Fast. l. 4. v. 31. et. 32.

Dardanon Electra [orig: Electr‚] quis nescit Atlantide natum?


image: s0016b

Scilicet Electratu concubuisse Iovi.

Hic cum Iasium fratrem interemisset, ex Creta, vel ut alii, ex Italia, in Samothraciam fugit, postea vero in Asiam venit, locauqe tenuit Hellesponto proxima, urbemque de momine suo dictam condidit, regionemque totam Dardaniam nominavit, quam postea Tros Erichthonii filius Troiam appellavit. Ab hoc Dardano orginem duxit Priamus, Virgil. Aeneid. l. v 111. v. 134.

Dardanus, Iliacae primus pater urbis et auctor.

Regnavit, Ann. 31. ab A. M. 2574. Duravitque regnum hoc, Annos 296. Euseb.

DARDANUS [3] Scotiae Rex. initio regni laudatissimus, postea in vitia, crudelitatem inprimis, sic dageneravit, ut a subditis, tanto onere levari anhelantibus, occisus sit. Dempster. Buchan. hist. Scotiae

DARDANUS [4] Claud. Posthum. praefectus Praetorii in Gallia. Eius opera [orig: oper‚] tyrannus Iovinus, ab Ataulphi amicitia abstractus, necique datus est. Prosper in Chron. Exir. Olympiodori. Codex Theodos. l. 117. Honorii, de Decurion. Prope Cisteronem, in Provincia, Inscript. eius. Sirmond. Notis in Sidon. Apoll. Boucheus, hist. Prov. l. 2. S. 3. p. 569. Augustin, et Hieronym. seripserunt [orig: seripsÍrunt] ad hunc Dardanum, Sidon. Apoll. eius meminit l. 5. ep. 9. non cum laudis praefatione.

DARDANUS [5] Magus vide Dardaniae Artes.

DARDANUS [6] Apuliae urbs. Lycophr.

DARDARII gens quaedam apud Moeotidem paludem. Plutarch.

DARDI Apuliae Dauniae populi.

DARE [1] apud Ovid. ubi praecipit amanti cum amica sua ludenti, ut et male tesseras iacter, et male calculos moveart, sicque de industria perdat, de Arte amandi, l. 2. v. 203.

Seu ludet, numerosque manu iactabit eburnos,
Tu male iactato, tu male iacta dato:

Graecis qe/sqai est, et dicitur de calculis, in Tabulae ludo sicut iactare de tesseris. Dabantur autem calculi, cum movebantur, quod ex solius artis praescripto fiebat: cum in iactandis tesseris fortuna dominaretur. Itaque male iactabat, qui in tesserarum iactu sortunam patum habebat faventem; at male calculum dabat, qui male ludebat et imperite nec ex arre calculum promovebat. Interim etiam, qui male iactasser, bene tamen calculum dare et sic forrunam corrigere poterat, in qua attificii summa. Sed et, quotiescumque aliquis calculum dedisset, et mox paenitentia ductus [orig: paenitenti‚ductus] datum reducere vellce ac revocare, licebat hoc ei facere, modo fieri concederer quicum ludebat: quod Graeci a)naqe/sqai yh=fon, Cic. reducere calculum ait, unde a)naqe/sqaibi/on, elegantissama [orig: elegantissam‚] tralatione, vitam in melius mutare. apud Antiphontem peri/ o(monoi/as2. Inde calculi dati, resserae vero iactae, quod invertentes hodie Galli datos vel dados tesseras, iactus vero vel iactones calculos nominat. Salmas. ad Vopiscum in Proculo. vide quae infra Schola. In vett. Romanorum Sacris, Dare quoque sollenne vocabulum. Senec. Hercule Fur. Act. IV. v. 918.

Dare tura flamis --- --

Pro quo Plin. Ingerere tura aris dixit, l. 12. c. 14. vide Delrium Not. ad Oedip. Senec. Act. 11. v. 306.

Iam tura Sacris caelitum ingessi focis.

DARE [2] Staticulos, apud Catonem Macrobio laudatum, ubi de Caelio Sen. Descendit de cantherio, inde staticulos dare etc. est xoreu/ein, motus saltatorios edere, vide inftra in voce Steticuli.

DAREMAE Trolodytica gens in Aethiopia. Plin. l. IV. c. 12. l. v. c. 5. et. 8.

DARENSE Regnum a metropoli Dara, in Africa est, Fezzano et Maroccano vicinum, Georg. Horn. Orb. Polit.

DARES Phrygius, Sacerdos Troianus, Homero celebratus, historicus, scripsit bellum Troianum Graece, in quo et ipse militavit, ut ait Isid. Capta [orig: Capt‚] Troia [orig: Troi‚] cum Antenoris factione mansit, ut scribit Corn. Nep. qui opus eius e Graeco in Latin. sermonem convertit, Sallustioque dicavit. Ita quidem vulgo creditum. Atqui scriptor est, in quo neque eruditionem, nec iudicium neque ullam elocutionis elegantiam invenias, ut nimisimpudenter fecisse videatur, qui Corn. Nep. nomen ementitus est, quasi inficetae versionis auctoris. In enarratione totius historiae fere ubique abit ab antiquitate, pauca similia vero de suo adstruit, absurda et inconsequentia plurima; ut vel id, quod de variis plurium annorum ac mensium induciis affingit, quo ad decennium perveniat. Nec quicquam in toto libello singulare, praeter Theseidarum mentionem (quos una cum Anio rem frumentariam curasse scribit) et ineptos illos Troianorum, Graecorumque ducum ac mulierum formae, morumque characteres, quibus similia deliramenta e Graecorum Neotericorum nugis ediderunt [orig: edidÍrunt] nuper viri docti. Genuinum itaque Daretis pous, quod adhuc tempore Aelian. bist. Var. l. 11. c. 2 Vide et Phot, Bibl. cod. 190 superfuit, amissum est. Voss. de Hist. Gr. l. 4. c. 1. p. 428. 429. de Lat. l. 3. p. 701. et Lud. Vives, de trad. discipl. l. 5. Praeter eum vero et Syagrus, et Helena et Phantasia, aliique ante Homer. de rebus Troianis scripsere [orig: scripsÍre], ut videre est hic [orig: hÓc] passim, et apud Ioh. Marsham. Canone Chron. Saeculo X V. ubi de Hesiodo Poeta. Item Dares, pugil apud Virgil. ignavus quidem, sed ostentator maximus; Aen. l. v. v. 456. 460. 463. 476. 483. Nic Lloyd.

Praecipitemque Daren ardens agit aequore toto.

DARETIS regio in Macedoma. Polyb. Altera in Media. Ptol cui *darei/tis2 dicitur. Manuscr. Seldeni *darei=ttis2.

DARGIDUS Bactrianae fluv. Ptol.

DARGOMANES fluv. Bactrianae vide Dorgamanes.

DARHA prov.reg.Biledulgerid, cum urbe primar.cognom. et fluv. Darba, inter Segelmeslam reg. et regnum maroci, sub Tafiletae Rege.

DARIA [1] Mesopotamiae civitas, 98. stad. a Nisibi distans. Procop. l. 1. de bello Persico. Dicta quoque Anastasia, utpote ab Anastasio, Imp. constructa.