December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMUS SECVNDVS Literas D, E, F, G, H, I, K, L, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

page 10, image: s0010a

DANAUS Aegypti frater, Argivorum Rex IX. Danaidum pater, qui Sthenelo Rege, vel huius fil. Gelanore, expulso, Argos tenuit, ibique quinquaginta annos regnavit. Ab eo Graeci qui Pelasgi prius Danai dicti, literas Graecas reperisse dicitur. Euseb. in Chron. Apollod. Bibl. l. 11. Plin. l. 7. c. 56. Eust. in Hom. Dionys. Alex. Geogr. Hygin. Mythol f. 168. 177. Marm. Arundel., etc. Aegyptium et quidem hemnitam fuisse, urbe Chemm in Thebaide sita [orig: sit‚] oriundum, Herodot. refert l. 2. c. 91. ac tertiam, post Cecropem nempe et Cadmum patruelem suum, Aegyptiorum Coloniam in Graeciam deduxisse, Marshamus docet; qui Danai adventus celebris est Graecorum epocha: contigit autem is, A. 72. post Cecropem; A. 4. Erichthonii Atheniensium Regis Navis, qua [orig: qu‚] vectus est, prima Apollod. l. 2. (eo quod ante illum ratibus navigaretur, Plin. l. 7. c. 56.) in marmore praef. penthko/ntoros2 dicitur, a numero filiarum eius. Cum vero Athenas pervenisset, omine tauri a lupo superati, Gelanore cedente, regnum obtinuit, in cuius rei memoriam Apollinis luki/ou templum, cum statua, erectum, et lupi protome imposterum in nummis Argivorum sculpta est. Uti porro Cecrops Cecropiam, Cadmus Cadmeam, sic Danaus Argivorum a)kro/polin (arcis nomen) condidisse perhibetur. Filiae vero eius, inter quas Amymone, B... Helice et Archedice, memorantur in marmore (ubi lectae a coeteris filiabus in Lindo sacrificasse dicuntur) ob puteorum inventionem templa summosque honores adeptae sunt: eaedem initiationem Cereris, quam *qesmofo/ria Graeci vocant, ex Aegypto attulerunt [orig: attulÍrunt]: maritos suosocciderunt [orig: suosoccidÍrunt], Lynceo excepto, cuius priori uxor Hypermnestra a patre accusata et absoluta templum. *)arte/midos2 *peiqou=s2, Dianae Suadae, et *)/afrodithn *nikhfo/ron, Venerem Victricem, dedicavit; ipsa apud Argos sacerdotio Iunonis functa etc. vide hanc in rem plura apud Ioh. Marshamum Canone Chron. ad Sec. IX. et supra voce Belides. ei successit Lynceus gener, quem vide.

DANCALUM vulgo DANCALI, regnum Aethiopiae sup. in ora maris Rubri, e regione Arabiae, versus Fretum Babelmandel.

DANCKO filius Tassilonis, quem Caroli Mag. militem in Suevia sedem fixisse dicunt, Zolleriorum Auctor est; tenuitque arcem Zolleranam circa A. C. 829. Eius posteri ista [orig: ist‚] graduum serie enumerantur: Rudolfus sub Henrico Aucupe, Otto Wolphgangus, Fridericus I. Fridericus II. Fridericus III. Burcardus, caesus ex partibus Rudolfi Anticaesaris, ad Mersburgum A. C. 1080. Fridericus III. (alii enim priorem Fridericum omittunt) Rudolfus II. Frater Friderici V. Fridericus VI. Comites Zollerani, a patre in filium transmissa [orig: transmiss‚] successione. Huius filii, Fridericus primus, post Eberhardum ex Voburgiis ultimum, Burggraviatu Norimb. seu Franconiae Ducatu ab avunculo Rudolfo I. Imp. auctus, hodiernos Brandeburgicos: et Eitelfridericus, Zollerenses Principes, sivere [orig: sivÍre]. Ex fratre vero Danckonis Gotbaldo, Comites Saulgaviae, Sigmaringae Landenbergae et Pfullendorfii, non incelebres et affinitatibus illustres, ortum duxere [orig: duxÍre]. Phil. Iac. Spener. Sylloge Geneal. Hist. in Fam. Zollerio-Brandenburgica.

DANDACE Tauricae Chersonesi urbs. Ptol.

DANDACENA Cappadociae opp. Anton.

DANDAGULA Indiae opp. intra Gangem. Plin.

DANDARI Plin. qui DANDARIDAE Tac. Ann. l. 12. c. 15. Circa Caucasum habitare videntur. regionem eorum Dandaricam vocat, Tacit. ibid.

DANDARII pop. Asiae circa Caucasum. Steph. Sansoni Maeotarum pars, iuxta paludem Moeotidem.

DANDAXINA Armeniae min. urbs. Anton.

DANDOLUS vel DANDULUS AndreasDux Venetus, successit Barth. Grandonico, A. C. 1342. Foedere cum Clemente VI. inito, ingentem exercitum in Orientem misit. Succinctum Chronicon, de rebus Venetorum praeclare gestis, Petrarchae, Blondo, Iustiniano, Sabellico, Leandro et Cuspiniano laudatum scripsit. Vide et Voss. de Hist. Lat. l. 3. c. 9. p. 798. Obiit A. C. 1354. Petrus Marcell, in vitis Principp. Venetorum. Sansovin. l. 2. Chr. Merula P. 2. Ital. Gasp. Contarenus, de Rep. Ven. Ex eadem familia Duces, Henricus, expugnata [orig: expugnat‚] Constantinopoli, Obiit A. C. 1203. Ioh. rebellibus Istrianis bellum movit, et primus ducatos cudit, Obiit A. C. 1290. Franciscus, cogn. Canis ad Clem. V. excommunicationem patriae deprecaturus, Avenionem venit, quem Papa, ad pedes suos provolutum, canis instar, ferreaque catena [orig: caten‚] revinctum, subter mensam, iacere passus est. Plurimas urbes Reip. adiunxit. Obiit A. C. 1339. vide et Andreas.

DANDON Illyricus, vixit Annos 500. Plin. l. 7. c. 48.

DANDUTI Germaniae pop. Ptol.

DANEBERGA opp. Duc. Luneburg. Caput Comitatus cognom. ad Tetzam amnem, 1. leuc. ab Albi fluv. ut et Domitio in Occ. Cum arce munita. Distat 5. leuc. ab Ultza in Ort. 7. a Luneburgo in Eur.

DANEON portus ad sinum Arabicum, ex quo navigabilem alveum perducere ad Nilum Sesostris Rex cogitavit. Plin.

DANESIUS Petrus Ep. Vaurensis, Parisinus, discipulus Budaei, Lascaris, etc. Sub Franc. I. Hebr. Ling. Profsessor, sub Henrico II. Delphini institutioni admotus. Missus ad Concil. Tridentin. cum Guidoni Fabro, Legato Caroli IX. reformationem Ecclesiae urgenti, et in mores Cleri acriter invecto, Itali Praesules illuderent, di- centes, Gallus cantat: graviter et serio respondit, Utinam hoc Gallicinio Petrus ad paenitentiam et fletum excitetur. Dedicavit huic Episc. Genebrardus librum suum de Trinitate A. C. 1575. eumque funebri oratione laudavit. vide Turneb. Thuan., A. C. 1577. quo obiit, San Marth. Gall. Chr. tom. 2. p. 1143. Thevetum Viedes Hommes Illust. Anton. Teissier Elogiis Part. 1. etc.

DANGARA Metropolis regni Nubiae, incolis frequentissima, quorum domus, uti pleraeque Nigritarum, cretaceae, tectis stramineis. Ioh. Matal. Metel.

DANGEOLUM castrum Galliae in Cenomanis,


image: s0010b

memoratum Orderico Vitali Hist. l. 10. vulgo Dangeul, vel S. George Dangeul, alias S. George de Dangeul: locum habet sibi proximum S. Martin de Dangeul a Patrono pictum. Hadr. Vales. in voce Maiatum.

DANGULAE pop. circa Arachosiam. Plin.

DANGUTUM castrum Galliae, in Veliocassibus, olim clarum, prope Gisortium ad Ittam fluv. hodieque Dangu. Eius meminit Guil. Britto l. 5. de Philippo Augusto loquens:

Dangutum multis legionibus obsidet.

DANHAUERUS Ioh. Conradus, Kundringa [orig: Kundring‚] Brisigavus, fil. Conradi ibidem Pastoris, Lauream Poeticam primus in Academia Argentinensi nactus, ibi Eloquentiam docuit publice, A. C. 1631. dein Theologiae Professor, A. C. 1634. ac Pastor in summo Templo factus est A. C. 1658. Obiit A. C. 1666. aet. 64. Scripsit Philologica, Philosophica, Theologica plurima, quorum indicem exhibet Paul. Freherus Theatro Viror. eruditione clarorum.

DANI pop. Germ. ad Septentriones, in Cimbrica Chersoneso et propinquis insulis incolentes, qui et Nortmanni ab Eginartho vocantur: Horum regio Dania, vulgo Denmark, Regnum in praedicta Chersoneso, et circumiacentibus insulis contentum nominatur. Cuius urbes Hafnia, primaria ad Sundicum fretum, vulgo Coppenhagen, Academ. et sede regia [orig: regi‚] insignis, Roschildia Episc. in Silandia, Lundis metropolis in Scania, Othonia in Fionia, Slesvicum, Ripae, Viborgia et Arbusia in Cimbrica, primariae continentur. Ferrar. Baudr. Dani fuerunt maxime extensi, utpote qui Angliam et Scotiam pluries devastarunt, ipsisque aliquandiu potiti sunt. Eorum regnum Dania, vide infra, olim divisum in tres partes: Nempe Cimbricam Chers. ubi Iutia Sept. et Mer. Holsatiaque prov. satis amplae, In Insulas, ubi Zelanda, Fionia, Lalandia, Falstria, Langelandia, Boringia, aliaeque min. notae; et in Scaniam, ubi Scania propr. pulcherrima et ditissima, Blekingia et Hallandia, prov. Nunc angustius est, cum hae tres ultimae iam sub Suecis sint. Habet ad Austr. Germaniam, versus Holsatiam; in aliis partibus circumcingitur mari Germ. et Baltico. Sed et Regnum Norvegiae, cum Islandia, Schetlandicis Ins. et ora littor. Groenlandiae Daniae Regi subest. vide praeter Auctores infra laudandos B. Rhenan. Rerum Germ. Nov. Antiqq. l. 1. ubi de Danorum in Cimbriam Chersonesum migratione, et ad illum Notas Cl. Ottonis I. C. URBES DANICI REGNI CLARIORES: Aelburgum Cimbricae, Aelburg. Arhusia Cimbricae, Arhusen. Calmaria Scaniae, Calmar, nunc Sueciae. Coldinga Cimbricae, Koldingen. *Corona Scaniae, Landscroon, nunc Sueciae. *Elsenoria Silandiae, Elseneur. *Elsingoburgum Scaniae, Elsinburg, nunc Sueciae. Haderflebia Cimbricae, Hadersleben. *Hafnia Acad. et regia Silandiae; Coppenhagen. *Lundis Scaniae, Lunden, Lund nunc Sueciae. Malmogia Scaniae, Elbogen, nunc Sueciae. Nicopia cimbricae, Nicoping. *Ottonium Fioniae, Odensee. Ripae Cimbricae, Ripen. Ricopinga cimbricae, Rincaping. *Roschildia Silandiae, Roschilt. *Slesuicum, olim Heideba, Cimbricae, Schleswick: Varemburgum Silandiae, Warburg. Vensisla Cimbricae, Wensyssel. *Viborgia Cimbricae, Wiburg.

DANIA [1] vulgo Dennemark, Septentrionalis Oceani peninsula, nomen habet a Dano quodam, filio Humblei Selandiae, Falstriae, Lalandiae, et Monae dynasta, potente athleta ac pugilum maximo: qui Rex creatus est a Gothis, propter confusam plebis democratiam Regulorumque de summa rerum inter se concertantium oligarchiam. Is felici fortunae aura [orig: aur‚] ad potestatem regiam evectus, des suo ipsius nomine regno nomen in perpetua haesurum memoria dedit, et ut imperium sua [orig: su‚] virtute constabilitum, et in formam solido fundamento redactum posteris cum nomine relinqueret, Danos, non Gethos, Daniamque non Gothiam, per omnem insequentem aetatem, in sui nominis sempiternam memoriam dici praecepit. Non desunt, qui Daniam quasi prolificam parentem, plurimorum bonorum datricem appellari autumant. Nonnullis subtilior notatio vocabuli Marchiae arridet, qua maris archia, quae sane etymologia, idem sonans, quasi maris principatum dicas, cum re non pugnat. Danomarchiae quoque etymon ad Danicae Linguae proprietatem accommodatum tolerabile est, et non male quadrat. Compositum enim revera videtur a Dan et March, idem patrio sermone significans, quasi Danregis ager, vel campus. Aliqui eos ab aquis dictos volunt, quia Aha apud illos fluvium significat, et ipsi se Daneman quasi viros aquaticos et fluviales vocant. Porro Daniae regnum nulla pene sui parte continenti iunctum, sed in credberrimas insulas disiunctissimas dispertitum, hinc Oceano ad Occas. circumfusum, hincque ad Ort. mari Balthico interclusum est; unde haec regio a veteribus Scandinavia fuit appellata, quod iter in ea ultro citroque facturi naves frequenter conscendant. Plurimis in locis pascuis abundans, et frugum ferax est. Eius limites vide in Dani. Contra hos Hamburgum muniit Carolus Mag. A. C. 809. Crantz. l. 2. Anglia fere tota, victo pulsoque Aluredo, potiti sunt, A. C. 876. mox ab eodem insidiis structis, superati. Polyd l. 5. Huius fil. Eduardus postea Danorum instinctu et armis a fratre Adelvaldo oppugnatus, fratrem prostravit, totumque regnum, Northumbria [orig: Northumbri‚] excepta [orig: except‚], quam Dani tenebant, recuperavit. A. C. 910. Idem ibid. Cuius quoque successor Adelstanus eosdem Scotis iunctos vicit, Northumbria [orig: Northumbri‚] adempta [orig: adempt‚], A. C. 924. Idem l. 6. Sub tributum ab Henrico Aucupe, duce tum Vormio sunt subacti, A. C. 932. ut et ab Ottone Mag. sub Haraldo Principe, A. C. 949. Similiter Otto II, Danum terruit, A. C. 976. et cum ipso Vismariae transegit, de pace et de finibus ac iure obligationis ad Imperium. Sveno post haec, ex exule Rex, misere Angliam iterium


image: s0011a

vastavit, A. C. 989. post quem Canutus trium regnorum Dominus, filiis Svenoni Norvegiam, Canuto Daniam, Haraldo Angliam reliquit, A. C. 1035. quorum medius, post Orchades et Islandiam devictas, vastatamque Angliam, inde eiectus, ac a rusticis Danis ob gravitatem tributorum rebellibus, occisus est, A. C. 1070. Ericus VIII. quoque Daniae, Sueciae et Norvegiae Rex proclamatus est, A. C. 1396. etc. Sub hisce, e quibus Petro Duci axioma regium concessisse dicitur Fridericus I. Imp. eorumque sucessoribus electivum cum Regnum esset, post Hafniam, hoc saeculo, integro biennio, contra Suecorum acerrimos insultus, Hollandorum ope, fortissime a Friderico III. defensam, hereditarium haud pridem factum est. Ortus est Rex hic, ex Comitum Oldenburgensium familia quorum primus Christiernus I. post Christophorum III. Palatinum, electus est, A. C. 1448. Huius filio Iun. Friderico, qui postmodum Rex fuit, Holsatia [orig: Holsati‚] apennagii loco concessa [orig: concess‚]. Mercat. Atlas mundi. Golnits. Geogr. l. 2. c. 10. Ionas Koldin. Hist. Daniae. Familiae historia paulo altius repetita haec est. Prima origo ex Witikindi Saxonis posteris deducitur, e quibus Ulricus, Comes Oldenburgicus, pater fuit Ottonis, cui a spectro mirabile cornu, quod adhuc asservatur, oblatum narrant. Inter huius posteros Christianus, rami Dano-Holsatici, fraterque huius Gerhardus Oldenburgici, qui in Antonio Gunthero haud pridem desiit, auctores fuere [orig: fuÍre]. Christianus, Rex Daniae et Norvegiae coronatus, vide supra: etiam a Suecis receptus est, A. C. 1457. cui Slesvicensis quoque Duc. cum Holsatia accessit, A. C. 1459. Obiit A. C. 1482. pater Margaretae, quae Iacobo III. Scotiae Regi nupta, Orcades dotis loco marito attulit; Iohannis cuius posteritas in Christierno II. fil. crudelitate et calamitate celebri, exstincta est, A. C. 1559. et Friderici: qui, a Iutis, deposito Christierno, Rex electus, libertatis Danicae, inprimis apud nobilitatem, auctor: per filios Christianum III. lineam Regiam Holsaticam, et Adolphum, Gottorpinam propagavit. Quorum ille, post non exiguam difficultatem, Rex dictus: Hafniam, quae sola adhuc renitebatur, fame domuit, A. C. 1536. Megapolitano, Oldemburgico, Lubecensibus, qui pro Christierno captivo satagebant, in ordinem coactis: a Bugenhagio dein coronatus, A. C. 1537. Euangelium in regno publicavit: nomine quoque foederi Smalcaldico dato, A. C. 1545. Mortuus A. C. 1558. pietatis laude insignis, Thuan. l. 22. reliquit filios tres, Fridericum II. Mag. qui Livoniae Rex a Mosco creatus, Obiit a)/pais2, A. C. 1583. et Iohannem, E quibus hic Sonderburgicae, Nordburgicae, Glucspurgiae et Arnspeckiae familiarum sator est. Fridericus vero, rebus contra Suecos varia [orig: vari‚] Fortuna [orig: Fortun‚] gestis, celebris Tychon. Braheum fovit, Formulae Concordiae non subscripsit, Obiit A. C. 1588. Princeps magni animi et sinceri iudicii, insignis inpprimis literatorum Fautor. Eius fil. Christianus IV. cum Carolo Sueciae Rege et Gustavo Adolpho, huius fil. Caesare item et Hollandis rem habuit. Mortuus A. C. 1648. Cuius fil. Fridericus III. bello difficili cum Suecis implicitus, obsidionem biennalem fortiter feliciterque sustinuit. Mortuus haud pridem. Ei successit fil. Christianus V. qui ex coniuge Hasso Cassellana egregiae sobolis parens, contra Suecos rem gessit nupero bello. Phil. Iac. Spener. Syll. Geneal. Hodierno vero, inter Confoederatos et Galliae Regem, quiescit. Ad fidem Christi, A. C. 826. ope Anscarii conversa Dania. Haraldo cum Proceribus Moguntiae baptizato, mox ad vomitum rediit, et Diis suis 99. homines, 99. equos, 99. canes, 99. gallos, pro more, sacrificare perrexit. Saxo Gramm. l. 9. Tandem A. C. 950. ab Ottone Mag. armis adacta, et a Papa Monacho, ferrum candens sine damno diu gestante, miraculose convicta, serio Christo nomen dedit. Crantz. l. 3. c. 25. Lotharius dein Imp. opera [orig: oper‚] Canuti Wandalorum Regis, hic [orig: hÓc] Episcopos instituit, A. C. 1133. Sed quod Sacerdotes uxoratos esse voluerunt [orig: voluÍrunt], excommunicati a Papa Dani, A. C. 1196. Sub Friderico I. tandem, de quo supra, Christierni I. fil. Lutheri doctrinam amplexa, illam etiamnum tenet. Fridericus II. tamen, sub poena exilii, formulae Concordiae subscriptione suis interdixit, praet. sec. Coeterum Daniae nomine Viro Erudito veniunt Chersonesi Cimbricae pars maxima, et Insulae ad ingressum maris Balthici sitae, ut habet Auctor Anonym. Hist. Orbis Terr. Geogr. et Civ. Continet autem Cimbrica Chersonesus Iutiam Septrentr. et Merid. Ditmarsiae partem, cum parte Stormariae, in qua Glucstadium, Crempa, ad ipsum Hamburgum usque, cui adsitum, oppidul. Altena Regi Daniae subest. Ex Insulis maris Balthici Danici iuris sunt Selandia, Fionia, Falstria, Lalandia, Langelandia, Aar, Tassinga, quae ad Fioniam referuntur. Alsena vero eidem adsita Holsatiae Ducum est. Nobilitat Daniam non minus ac Norvegiam, quae illius imperium agnoscit, celebris variorum generum piscatura, in qua et superiorum saeculorum Reges sibi plauserunt [orig: plausÍrunt]. Hinc Christianus I. cum A. C. 1474. Romam proficisceretur, Pontificem et Proceres Ecclesiae Harengis, Asellis et Hermelinis pellibus, tamquam donis Regno suo propriis, donasse legitur, apud Hamelmann. Chron. Oldenb. part. 3. p. 208. Fuit olim Daniae regnum amplissimum. Gotricus enim Rex 51, Gormonis Regis filius, cum Carolo Mag. bellum gessit victriciaque ad Rhenum usque, subiugatis Frisiis, arma circumtulit. Factae dein in plerasque politioris Europae partes excursiones Normannicarum nomine celebres, sub Ducibus, gentem ubique formidabilem reddiderunt [orig: reddidÍrunt]. Et Hastingus quidam in Italiam usque penetrans Lunam Liguriae civ. diripuit: Alii Duce Sigfrido A. C. 887. Lutetiam Paris. obsederunt [orig: obsedÍrunt], tota [orig: tot‚] Carolo Calvo Neustria [orig: Neustri‚] extorta [orig: extort‚]. Angliae Regem, eiecto Ethelredo, se pronuntiari curavit A. C. 1113. Sveno Rege cuius successor Canutus fil. Magni emeruit nomen, sed praepollentium Regnorum, (praeter Angliam Daniamque, Norvegiae, et magnae partis Sueciae, dein Slaviae et Sembiae, quae in tractibus Vandalicis fuisse videntur) Dominus. Ad similem magnitudinem sequentibus temporibus aspiravit sub Margarita Arctoa Semiramide, quae Alberto Megapolitano Sueciae Rege victo Daniam, Norvegiam ac Sueciam in unum redegit Regnum; donec Christiani II. tyrannide alienati Sueci, unione sublata [orig: sublat‚], Reges


page 11, image: s0011b

sibi peculiares constituerunt [orig: constituÍrunt]. Status Regni quatuor sunt, Nobiles; Ecclesiastici, Civici et Rustici: habetque id peculiare, quod dignitates Ducum, Comitum, Baronum, fere nullas hactenus admiserit, solo Nobilitatis titulo contenta; Ranzoviis exceptis, qui a Ferdinando III. Imp. Comitum titulo ornati sunt. Multum autem Nobilium decrevit potentia, a quo Regnum A. C. 1660. Hereditarium factum est. Sancitum enim tum inter alia, ut Codanoniae, Falstriae, Lalae et Moenae rustici, quos Nobi es hactentis mancipiorum habuerant loco, liberatem acciperent: Nobilium vero nemo, nisi de Rep. optime meritus atque Baronis liberi titulo a Rege cohonestatus, vitae ac mortis potestatem in aliquem haberet, vide Thulden. ad A. C. 1660. p. 391. et seqq. In Regum titulo hoc memorabile est, quod Daniae, Norvegiae, Vandalorum, Gothorum Reges scribantur. Ubi notandum I. et Duces Holsatiae se a Norvegia denominare, sed singulari Heredum nomine. II. Vandalorum et Gothorum titulum etiam Sueciae Reges admittere, sed inverso ordine, ut non Vandalorum et Gothorum, sed Gothorum et Vandalorum Reges se scribant: quemadmodum idem Rex, ratione Pomeraniae, et Elector Brandeburgicus, Vandalorum Duces, Duces Megapolitani vero eorundem Principes appellantur. Insignium, quae numerosis imaginibus abundant, hanc explicationem reddit Schwaningius: Denotari Leone 9. corda transiliente Cimbriam Septrentr. et Gothiam; Agno Amalonico Albo Gothlandiam; tribus Leonibus, quibus singulis tria corda adiecta, Daniam; Dracone fulvo et aureo in solo rubro, Regionem Vandalorum; Leone cum Bipenni Norvegiam; Pisce Coronato Islandiam: Coronis Tribus, unionem 3. Regnorum Daniae, Sueciae ac Norvegiae; Geminis Trabibus Oldenburgum: Cruce Alba [orig: Alb‚] Delmenhorstum: Leonibus Binis caeruleis in solo luteo Cimbriam Mer. et Ducatum Slesvicensem: Urtica [orig: Urtic‚] Alba [orig: Alb‚] in solo rubro Holsatiam; Cycno Candido in rubro solo, cuius collum Aurea [orig: Aure‚] insignitur Corona [orig: Coron‚], Stormariam: Equite tandem Cataphracto, albo insidenti equo, in Solo rubro, Dithmarsiam. De Scriptoribus rerum Danicarum, ut et aliis huc pertinentibus, vide Auctorem praedictum Hist. Orbis Terr. VIII. REGNI DANIAE DYNASTIAE, EX SWANINGIO ET PONTANO. I. Danorum seu Selandorum, a Dano primo Regni Conditore, ad Hotterum Sueco0-Danum, fuit Annorum 513. Regum 13. quorum ultimis Rolvo ex posteris Dani fuit. II. Sueco Danorum, ab Hottero praefato, ad Unguinum Gothlandum Regem tricesimum tertium, Annorum 672. Regum 19. quorum ultimus fuit Haldanus. II. cognom. Biergamus. III. Gothlandorum, ab Unguino ad Brochardum, Annorum 55. Regum 4. quorum ultimus Sivaldus II. IV. Scanorum, a Burchardo Illustri Scaniae viro, ad Olaum Vegetum, Annorum fuit 126. Regum 4. quorum ultimus Ringo seu Haquinus dictus est. V. Norvegorum prior, ab Olao Vegeto ad Sivardum Ring. Regem Annorum 485. Regum 12. VI. Norvegorum posterior a Sivardo II. ad Svenonem Esthritium, Regum octogessimum, Annorum 237. Regum 17. VII. Anglo-Danorum seu Sucnonidarum, a Svenone praefato, ad Christianum I. Oldenburgicum: quorum primus Sveno, ultimus Christophorus Bavarus fuit, quo cum exstincta est vetustissima Aboriginum Daniae Regum prosapia, A. C. 1448. Regni Daniae conditi 2488. VIII. Oldenburgica tandem, a Christiano I. Comite Oldenburgico fundata, A. C. 1448. cuius posteri fuerunt [orig: fuÍrunt] Ioh. Christianus II. tyrannide contra Suecos inprimis exercita [orig: exercit‚], famosus et proin a Danis pariter Suecisque Regno eiectus: Fridericus I. Christiani I. fil. secundo-genitus, sub quo Pontificia Religio exulare coepit: Christianus III. Bibliis in Danicam linguam translatis inprimis clarus, Fridericus II. Dithmarsiae Domitor: Christianus IV. Fridericus III. sub quo Regnum hereditarium factum est et Christianus V. hodie regnans.

DANIA [2] Nova regio Americae recens detecta versus terras Arcticas, a Munkio Dano. vide Nova Dania.

DANICA Silva nemus Angliae inter Glocestriam et Bristolium urbes, Anderswalt Anglice. Coad-Andres Brittannice. Aliis The forest of Dean dicitur, antiquum nomen retinens. Ante aliquot annos male habita et vastata, nunc indies deficit. Baudrand.

DANIEL [1] propheta, quem Praepositus Eunuchorum Nabuchodonosor, vocavit Baltasar. Dan. c. 1. v. 7. etc. c. 5. v. 12. Obiit centenarius, A. M. 3535. Regum sepulchris illatus. De vita rebusque gestis eius scripserunt ex antiquis, Ioseph. l. 10. c. 14. Epiphan. de vita [orig: vit‚] et interitu Prophetarum c. 10. Dorotheus in Synopsi. c. 17. Isidor. de vita et obitu Sanctorum. c. 40. Hieron. Praef. Comm. in Daniel. Pererius Comm. in eund. Petavius, de Doctr. temp. l. 12. c. 32. vide etiam Ezech. c. 14. aliosque et Sanctium Prolegom. in Danielem. In Prophetiam eius, 12. capp. constantem, vel partes, exstant: Alcasar. Alstedii Trifolium. Quart. Angelocratoris Contion. Germ. Quart. Cassell. 1639. Aquinas. Augustini in. c. 3. Binderi Exercitationes in. c. 9. Tubingae 1614. Brightmannus. Broughtonus. Bullingeri Expositio, fol. Tig. 1576. Calvinus. Cocceius. Danaeus. Draconites. Dresseri Tractatus, de Monarchiis, Lips. 1581. Eglinus. L'Empereur Versio cum Annotat. Ephrem. Fabri Comm. Geieri Praelectiones Quart. Lipsiae 1668. Gernleri Lectiones, propediem edendae, Basil. Gesneri Disputationes. Octav. Witeb. 1609. Graseri Comm. in Apoc. et Dan. Quart. Tiguri 1614. Grynaei Explanatio, in capita 5. pr. Octav. Basileae 1587. Haymo. Heilbrunerus. Helvici Epidromus. c. Angelocr. Octav. Giessae 1624. Hieronymi Comm. Ioachimi itidem.


page 12, image: s0012a

Ven. 1519. R. Iehuda Valerius. Don Ioseph. aben Iechiia. Don Isaac Abarbenel. Iunii Expositio Quart. de Lapide. Lechem Sethaim, Hebr. Lutheri Comment. Lyserus Maldonatus. Marcellinus. Medi Hebdomadae, etc. Melanchthon. Montanus. R. Moses alschicch. Nigrini Comm. et Homiliae, Quart. Franc. fol. Ursellis 1574. Oecolampadius. Pappus. Paulutius. Pembelii Explicatio, Angel. Londini 1658. Pererius. Pintus. Piscatoris Com. Octav. Polani Comm. Octav. Rhumelii Paraphrasis, Norib. 1616. Rollocus. Sanctius. Schroderi Comm. Germ. Giessae 1673. Quart. Selneccerus. Strigelius. Swaningii Comm. 3. tom. fol. Hafniae. Tossarius. Varenii Collegium. Veldius. Wigandus Ioh. Waldh, Willetus, etc. vide Crowaei Elenchum. Addo quod. hunc Prophetam, propter somnii expositionem a Nebucadnezare constitutum legimus [gap: Hebrew] : qui proin instituit puriores Sapientiae Scholas in Perside, reiectis vel correctis priscorum Magorum placitis. Unde ingens eius auctoritas, subinde florentibus qui Danielis placitis contra Veterum errores starent: et remansisse huius Scholae rudera usque ad CHRISTI tempora, patet ex Magis, qui venerunt [orig: venÍrunt] ex Oriente Messiam adoratum vide Bezam ad c. 2. Matthaei, v. 2. Georg. Horn. Hist. Philos. l. 5. c. 2. etc.

DANIEL [2] Sacerdos in Regem Francorum est electus, mutatoque nomine Chilpericus vocatus. Regn. annos 3. vide Chilpericus II.

DANIEL [3] Monachus Raithensis, prope mare rubrum, scripsit vitam Ioh. Climachi. Item Monachus imitator Simeonis Stylitae. Baron. A. C. 446. n. 19. 460. n. 20. 489. n. 4.

DANIEL [4] Angelocrator, Chronologiae, quam Autopticam vocat, auctor; sub initium saeculi huius. Voss. de Math. c. 68. ß. 18. p. 402. et c. 71. ß. 24. p. 425.

DANIEL [5] Barbarus, Venetus, Mathematicus insignis, obiit A. C. 1569. aet. 49. scripsit. La Prattica della Perspettiva, et commentarios in Vitruv. Idem c. 26. ß. 12. p. 111. c. 61. ß. 7. p. 355. c. 71. ß. 24. p. 425. vide quoque les Eloges Antonii Teissier. Vol. 1.

DANIEL [6] Ceretus, Medicus, vide Ceretus.

DANIEL [7] Chamierus, insignis Theologus, Pastor Montalbanensis, Panstratia [orig: Panstrati‚] contra Pontificios edita [orig: edit‚], inclitus. Obiit, cum in vallo obambularet, globo ictus, postquam amico interroganti, an postridie contionaturus esset respondisset, An nescis, crastinum diem quictis meae esse?

DANIEL [8] Daugaeus, Professor regius linguae Gr. plurimos tractatus Patrum vertit. Verderius Biblioth. p. 248.

DANIEL [9] Santbechius, Mathematicus Neomagensis, curavit Basileae imprimi, A. C. 1561. Problemata Astronomica et Geometrica, in 7. sectiones divisa. Item 5. libros demonstrationum triangul. Regiomontani. Voss. de Mathem. c. 65. ß. 38. p. 382.

DANIEL [10] Tilenus, Silesius, Theologus Sedanensis, in Arminii partes propensior, veritatis acrem hyperaspistem P. Molinaeum sensit. Circa A. C. 1613.

DANIEL [11] Vincestriensis, Ep. huius urbis in Anglia, Bedae su/gxronos2, quaedam historica scripsit. Voss. de Hist. Lat. l. 2. c. 28. p. 278. 279. Obiit A. C. 746. Episc. 42. Epistolam eius ad S. Bonifacium, pro instructione infidelium; laucat Baron. tom. 9. A. C. 724.

DANIGELDUM vox Saxonica tributum Anglis indicutum, alias ob pacandos Danos, alias ob arcendos: Tributum Danicum. Saevientibus enim per Angliam Danis, Edelredus Rex im extremas redactus angustias, quinis vicibus 113000. libras dependit, concessitque praeterea tributum annuum 48000. librarum, ab omni populo eradendum, Danegeldum propterea nuncupatum, teste Florent. Wigorniensi. Alii non Danis hoc tributum, sed Angliae Regibus, ad conducendum militem contra illorum irruptiones, concessum, illudque postea, etiam cessante periculo, ab iis exactum esse, probant ex LL. Eduardi Confessoris. c. 12. Qui cum, teste Ingulpho, daemonem se vidisse, super acervo Danigeldi exsultantem, protestatus esset, aspectumque exhorruisset, collectum ilico restitui iussit, et retenta ne iota uno, feram exactionem in perpetuum relaxavit, A. sc. 38. ex quo tempore Regis Ethelredi patris sui, Suanus Rex Danorum suo exercitui illud solvi singulis annis imperavit. Sed revixit tributum, et sub Guilielmo iun. in quadruplum excrevit: quod Stephanus Rex regnum iniens, in aeternum se condonaturum vovit, Hoveden. Post quod saeculum Danegeldi nulla amplius mentio, non tamen penitus desiit, sed mutato nomine Tallagium, iuxta vulgare Normannicum, appellari coepit, Anglis aliter the Taxe: quod tamen annuo solutum non est, ut sub Regibus Anglo-Saxonicis, sed ut instituit Guilielmus Sen. cum ab exteris gentibus bella timebantur: consultis etiam Magnatibus Regin et Parlamentaria [orig: Parlamentari‚] demum auctoritate. vide Henric. Spelmann. Glossar. Archaeol.

DANNA id est, iudicium, vel iudicans, civitas in tribu Iuda, Ios. c. 15. v. 49.

DANNEBERGA urbs et Comit. in inf. Saxonia; Luneburgensium Ducum e quibus, sortitus est Principatum hunc Henricus, fil. Maior natu Ernesti D. Lunaeburgici exstincti A. C. 1546. ex Sophia Megapolitana, auctor sic lineae Dannebergicae, quae nunc Wolfenbuttelana dicitur. Successionis in Grubenhagensis partem, Philippo ultimo illius lineae A. C. 1596. mortuo, ab agnato Henrico Iulio frustra petiit: eius postea filius Iul. Ernestus Dannebergae praefuit. sed nullo masculo relicto A. C. 1636. vita [orig: vit‚] excessit: successione ad minimum natu Augustum, (medius enim non procul Argentorato torrente Rencha [orig: Rench‚] haustus, Francisci nomine) qui Friderico Ulrico Brunsvicensis lineae ultimo exstincto in Principatus quoque Wolffenbuttelano successit, devoluta [orig: devolut‚]. Wilhelmus autem Henrici praefati frater minor natu Cellensem lineam orsus est. vide Phil. Iac. Spener. Sylloge Geneal. Histor. et quemque horum Principum, suo loco.

DANNHAVERUS vide Danhaverus.

DANTES Aligerius Poeta et Philosophus insignis Florentinus, Regum et Principum amicitia [orig: amiciti‚] clarus, cuius vitam scribit


image: s0012b

Volater. l. 12. Fuit unus ex Praefectis Florentiae, vigentibus factionibus. Nigrorum seu Guelphorum et Alborum seu Gibellinorum plerumque. Carolus Valesius a Bonifacio VIII. A. C. 1301. missus, ut has turbas sedaret, impedire non potuit, ut Albi a Nigris non proscriberentur, aedesque illorum subverterentur. Sic Dantes, licet Guelphus alias, cum de factione Alborum esset, inter proscriptos, in Carolum Valesium, invectus est. Cum Marsilio Patavino accerrime vitia cleri insectatus, Pontificiae sedis odium in se concitavit, Ravennae tandem mortuus, cum frustra reditum in Patriam tentasset. A. C. 1321. aet. 56. Villanius l. 9. c. 135. Petrarcha, rerum memorab. l. 2. c. 4. P. Iov. Elog. Rubeus, hist. Raven. l. 6. Bartol. l. 1. de inquir. reis. l. etc. adde Paul. Freherum Theatro Viror. eruditione clarorum.

DANTHELITICA Thraciae praefectura. Ptol. Huius populos Denselitas vocat Plin. teste Villanovano: Dantheletae sunt, apud Steph.

DANTISCUM Poloniae urbs. ad Vistulam fluv. munitissima, advectis mercibus clarissima, et opulentissima, vulgo Dantzig. Male, inquit Ferrar. a Steph. in Polonia collocatur, cum sit urbs ac emporium Russiae, una ex 4. praec. Hanseaticis. Vocatur et Gedanum: Unde cives Gedanenses et Dantiscani. Hanc adversus Crucigeros munivit Primislaus Polon. Rex A. C. 1295. Cromer. l. 11. Prodita est Marchionibus Brandeburg. a Petro Cancellario Pomeraniae Regi Vladislao Loctico irato: mox arx a Crucigeris occupata, quorum ope Rex illam tuiturus erat. Qui cum postulatam immensam pecuniae vim solvere recusaret, illi urbem insuper, summa [orig: summ‚] cum sanguinis effusione, expugnando rapuerunt, A. C. 1310. Cives Sigismundus Augustus, ob non admissos Legatos suos, qui plebem cum Optimatibus conciliarent, portorii dimidia [orig: dimidi‚] parte multavit; causasque maioris momenti, non obstante Casimiri privilegio, ad Senatum regni transtulit, A. C. 1569. Proscripsit urbem Stephanus Rex quod subiectione sibi denegata [orig: denegat‚], Austriacis adhaereret, urbemque obsedit, mutua [orig: mutu‚] clade: Donec Principum interventu, urbi pax et religionis libertas concessa est, A. C. 1597. Cum urbe quoque de vectigalibus controvertit Vladislaus IV. Coetera, Religio Protestantium in urbe viget, in Senatum nemo nisi qui Augustanae Confess. est, legitur, Reformatorum hic [orig: hÓc] ingens numerus, Pastores semper eximios habent: Iesuitis templum Marianum et Coenobium S. Brigittae adiudicatum quidem A. C. 1596. sed inde Senatus Urbis edicto intra tribuum discedere coacti sunt. Chytraeus Chr. Saxon. par. 5. longitud. 41. 30. Lat. 54. 20.

DANUBIUM apud Steph. corrupte legas pro Lanuvium.

DANUBIUS fluvius, si quis alius, veterum atque recentiorum Graecorum, Latinorumque literis, monumentisque valde celebratus, ita ut Eratosthenes et Apollod. l. 2. de navibus merito poetarum Philosophorumque principem Homerum reprehendisse videantur, quod, cum plurimos fluvios, qui Oecano immerguntur, commemoret, hunc silentio praetermiserit. Meminit vero illius Hesiodus in Theog.

*stru/mona, *mai/andro\n te kai\ *)/istron kallire/eqron.

Duo illius praecipua sunt nomina, unde Ovid. l. 1. de Pont. Eleg. 9. v. 605. eum binominem vocat,

Stat vetus urbs ripae vicina binominis Istri.

Ea autem sunt Danubius et Ister, quae, licet ambo nomina universo fluvio a capite usque ad finem ab auctoribus tribuantur, tamen quibusdam in locis magis versus fontes Danubius, in aliis magis versus ostia vergentibus Ister nominatur. Hinc Mela, Alio, quam desinit, nomine exoritur, Nam per immania (loca sc.) magnarum gentium diu Danubius est, deinde aliter appellantibus incolis, ister fit. Strab. etiam l. 7. superiores illius partes versus fontes, usque ad praecipites eius decursus, quos catarractas vocant, Danubium scribit vocari, quae maxime per Dacorum agrum delabuntur, alias vero inferiores usque in Pontum per Getas, Istrum. Huic suffragatur Ptol. qui ad Axium usque Mysiae infer. civitatem, ubi eius sunt catarractae, Danubium, inde vero ad illius usque ostia, Istrum scribit appellari. Plin. Primo Danubius, ubi primum Illyricum alluit, Ister dicitur. Quin et Appian. in Illyricis, iis in locis, ubi Savus Istrum influit, Danubium, nec multis deinde inferius elapsum uberioribus aquis, pro Danubio Istri nomen assumere testatur. Antiquitus, teste Steph. hunc fluvium Matoam Scythae appellarunt, quae vox Graece reddita a)/sion, hoc est, innoxium, sig. propterea quod creberrime illum licet traicerent, nihil tamen quicquam damni acciperent. At vero cum semel in eius traiectu, damnum quoddam fecissent, mutato nomine *da/noubin, sive *da/nouin vocabant, quod nomen calamitatis auctorem significat. Haec Steph. Quae opido quam fabulosa, atque falsa. Cato in Originibus, a Danis eius accolis sic dictum fuisse testatur. Nonnulli, teste Francisco Irenico, illum a sono hoc nomen (quasi dicas Tonnaw ) sortitum esse volunt. Hinc forsan Mantuanus sonantem, et Barrholinus undisonantem appellant. Rhenanus ac Vadianus Danubium existimant dici, quasi Abnobium, seu Abnovium, a monte Abnoba, unde eum nonnulli oriri contendunt. Hanc coniecturam probabiliorem facit priscum vocabulum vernaculum Abnaw, cui Germani D. litera [orig: liter‚] articuli loco addita [orig: addit‚], Danaw vulgo, quod nomen hodie obtinet, nominarunt, pro die Abnaw, collisione literarum Germanis usitata [orig: usitat‚]. Denique Isid. Danubium vocari dicit, a nivium copia, quibus maxime augetur, quasi dicas Danivium. Et certe Herodot. quoque l. 4. crebriores apud Danubium nives, quam pluvias esse dicit. Addi posset, hinc dici aliis, quod sursum fluat, quasi Danuf. Sic recte in monumentis antiquis scriberetur Danuvius. Et cum Venius Flaccus, apud Fest. Danubium dictum esse Adduanum scribit, an non in mente habuit Adduam fluv. Ortum eius quod attinet, plurimae de illo sunt auctorum sententiae. Eratosthenes ac Scymnus, in desertis locis, illius fontes esse tradiderunt [orig: tradidÍrunt], qui certe minime a vero videntur aberrasse, quippe cum loca illa, in quibus fontes illius a plerisque recentiorum demonstrantur, olim inculta, hortida, atque deserta fuerint.


image: s0013a

Apollon. l. 4. ex Riphaeis et Hyperboreis montibus illum vult promanare,

--- *phgai\ ga\r u(pe\r pnoih=s2 *bore/ao
*(ripai/ois2 e)n o)/ressin a)po/proqi mormu/rousin.

Strab. l. 7. illum ab extremis Germaniae partibus, ab occasu, non procul a sinu Adriatico 1000. circiter stad. intervallo originem suam habere testatur. Hinc Mela illius fontes in Germania aperiri, et Solin. illum Germanicis iugis oriri scripsit. Senec. l. 4. Nat. Qu. falso nonnullos philosophos tradidisse dicit, Danubii ignotos fontes esse: Nam caput eius, inquit, in Germania [orig: Germani‚] comperimus. Idem tamen fluv. recte et Germaniae, ortus [orig: ortŻs] nimirum sui ratione, itemque Scythiae, finis atque exitus [orig: exitŻs] respectu, adscribitur. Hinc Lucanus, l. 2. v. 50.

--- --- Massagetas Scythicus non alligat Ister.

Herod. l. 4. eum ex Celtarum urbe Pyrrhena [orig: Pyrrhen‚] *pur)r(h/na, oriri scribit. Hos Celtas autem extra Columnas Herculis Cynesiis finitimos, omnem in Europa ad occas. habitantium post Cynetas postremos esse dicit. Aristot. illum fere secutus l. 1. Meteor. c. 13. (ubi ostendit maximos fluvios e maximis oriri montibus) Istrum e)k th=s2 *purh/nhs2, i. e. Pyrenaeo monte, originem suam trahere testatur. Hic [orig: HÓc] obiter notat quidam Eruditus, Loritum putare Prygnis et Pregen esse duos Danubii fontes, unde sciolus aliquis apud Aristot. illud commutaverit, in Pyrenen. Nicephor. Gregoras ex iisdem Alpibus, ex quibus Rhenus, illum erumpere tradit. Aelian. de Animal. l. 14. c. 23. sub radices Alpinorum montium versus Boream, sub Ursa Europaeorum Istrum fluvium maximum ortum suum habere testatur, ubi gens rei equestris perita habitet. Ouorum sententias expendentem vide Guil. Stuck. ad Arriani Peripl. p. 164. et c. Atque hactenus de Danubii fontibus in genere. Ad specialiores iam deveniamus. Aristot. in l. Admirabil., Istrum e)k tw=n *(erkuni/wn kaloume/nwn drumw=n fluere testatur. Strab. l. 4. Istri fontes iuxta Suevos et Hercyniam silvam esse tradit. Idem habet l. 7. Elegans exstat Ausonii epigramma gratulatorium, de fonte Danubii per Valentinianum et Gratianum reperto, occasione victoriae cuiusdam de Alemannis: epigr. IV.

Danubius, penitis caput occultatus in oris,
Totus sub vestra iam ditione sivo.
Qua gelidum fontem mediis effundo Suevis,
Imperiis gravidas qua seco Pannonias.
Et qua dives aquis Scythico solvo ostia Ponto.
Omnia sub vestrum flumina mitto iugum.

Claudian.

--- --- Sublimis in Arcton
Prominet Hercyniae confinis Rhaetia silvae,
Quae se Danubii iactat, Rhenique parentem,
Utraque Rhomuleo praetendens flumina regno.

Ammian. Marcellin. l. 23. Amnis vero Danubius oriens prope Rauracos montes, confines limitibus Rhaeticis per latiorem orbem protensus, ac sexaginta navigabiles pene recipiens fluvios, etc. Plin. l. 4. c. 12. Ortus hic in Germaniae iugis montis Abnobae ex adverso Raurici Galliae oppidi, multis ultra Alpes milibus, etc. Tacit. quoque ex mollis et clementer edito montis Arbonae iugo. Danubium ortum suum habere testatur. Hinc Dionys. quoque Halicarn. Arbonam montem, Istri patrem, appellat secundum interpretes Latinos. In Graeco enim nil tale legitur. Martian. Capella: Hister, inquit, ftuvius ortus in Germania [orig: Germani‚] de cacumine montis, ad novem sexaginta amnes assumens etiam Danubius vocatur. Ubi Rhenanus pro ad novem, Abnovam legendum esse acute, recteque tradit. Progressum eius quod spectat, incredibile dictu est, quam longinquum per innumeras gentes, regionesque cursum conficiat. Herodot. l. 4. Post ortum suum, inquit, totam emensus Europam, ex adverso Scythiam ingreditur. Hinc Tacit. illum plures populos adire, Amm. Marcellin. per latiorem orbem protendi, Mela. per immania gentium delabi testantur, antequam in Euxinum perrumpat. Val. Flaccus l. 8. v. 218.

Torvus ubi et ripa semper metuendus utraque [orig: utr‚que],
In freta per saevos Hister descendit Alanos.

Arrian. l. 1. de Gestis Alexandri Magni: *)apo\ de\ th=s2 ma/xhs2 tritai=os2 a)fiknei=tai e)pi\ to\n potamo\n *)/istron, potamw=n tw=n kata th\n ta *eu)rw/phn megistono)/nta, kai\ plei/sthn gh=n e)perxo/menon, kai\ e)/qnh maximw/tata a)peirgonta, ta\ me\n polla\ *keltika\, o(/qen ge kai\ ai( phgai\ a)ntw=| a)ntw=| a)ni/xousi. Vide Eust. in Dionys. ubi omnium diligentissime nationes, per quas Ister labitur, commemorat. Baudrando, ortus ex monte Abnoba, in Silva nigra, in Comit. Bar, prope Villingam opp. Sueviae, rigat Dutlingam, Fridingam, Ehingam, Ulmam, ubi recipit Ileram fluv. ab Austro, ut et Mindelam, paulo supra Dilingam, et Bernicum, ad Donavertam; postea relicta [orig: relict‚] Suevia [orig: Suevi‚], per Bavariam labitur, ubi primum Licus fluv. se in eum exonerat, ad locum Lechmund. Inde iuxta Neoburgum et Ingolstadium fluit; auctusque fluviis Almono, iuxta vicum Kelheim, Nabo et Regno, ad Ratisbonam, rigat, Straubingam, et recipit Isaram, fluv. rapidum ad Deckendorf, ut et Oenum, fluv. magnum ad Patavium. Ibi, relicta [orig: relict‚] Bavaria [orig: Bavari‚], et rigato Lintio, Austr. urbe, auctus fluviis Ilza. Trauna, Enezo, aliisque minor. iuxta Viennam labitur. Dein, recepto Moravo, in Hungariam tendit; ubi auctus Leitha. Wago, Arrabone et Grana [orig: Gran‚], rigat urbes Posonium, Arrabonem, Komariam, Strigonium; et mutato cursu a Septentr. in Merid. fluit. Hinc iuxta Vacciam, Budam et Coloczam labens, Dravum flumen recipit, ut et Tibiscum et Savum, qui iuxta Taurunum seu Albam Gr. Danubio miscetur. Dein, relicta [orig: relict‚] Hungaria, iam Ister et in Ortum tendens, recipit fluv. Moschum, Alutam, Ciabrum et Hierassum: quibus auctus aliisque plurimis inter Valachiam, Modaviam et Bulgariam labitur, et demum, versus Bessarabiamse in Pontum Euxinum exonerat per 6. ostia, tanta cum rapiditate, ut dulcedinem suam, ad 20. leucas, in mari servet. Ortel. Cluver. Fuit hic fluv. secundum communem omnium fere scriptorum sententiam, Imperii Romani limes atque terminus. Eius rei testes


page 13, image: s0013b

sunt Appian. Alexandr. Dio Cassius, Varroac Sallust. Seneca l. 4. Nat. Qu. Medius inter pacata et hostilia fluit Danubius et Rhenus alter Sarmaticos impetus cohibens, alter Germanos, avidam gentem belli repellens. Idem testatur Gellius l. 10. c. 7. Quo alludit Ovid. l. 2. Trist. v. 192. et 203.

Ne timeam gentes, quas non bene summovet Ister,
Danubii mediis ne prohibentur aquis.

Idem ibid. 197, 198, 199.

Hactenus Euxini pars est Romana sinistri,
Proxima Basternae Sauromataeque tenent.
Haec est Ausonio sub iure novissima,

Sidon. Apollin. Paneg. ad Maioranum Aug.

Illic aggrederis, quod nullus tempore nostro [orig: nŰstro]
Augustus potuit, rigidum Septemplicis Istri
Agmen in arma rapis. --- -- --- --

Egimus huc usque de Danubii nomine, ortu ac progressu; proximo in loco de quantitate eius agendum est: Ab initio ortus [orig: ortŻs] sui perquam est exiguus, ita, ut quemadmodum Cuspinian. inquit, et Stuck. ipse vidit, vix sit anseribus navigabilis. Hinc Arrian. quoque l. 8. duobus in locis, nec non Aelian. verissime fontem illius parvum dixerunt esse, et Auson. hunc pariter atque Rhenum fontes breves appellat. At vero paulatim aliis, atque aliis allabentibus auctus fluminibus, mox in immensam magnitudinem excrescit. Herodot. l. 4. Omnium, quos ipse quidem norit, maximum illum sibi videri ait. Unde Arrianus potamw=n tw=n kata th\n *eu)rw/phn me/giston vocat. Et Aelian. l. 14. de Anim. *eu)rwpai/wn potamw=n me/gistos2 *)/istros2. Idem plures alii testantur. Cum vero 3. sint quantitatis dimensiones, longitudo sc. latitudo et profunditas, secundum illas omnes Danubium ceteris Europae fluviis antecellere plerique scriptores tradunt. Quoad latitudinem eu)ru\s2 ab Apollon. latus ab Ovid. quasi kat' e)coxh\n appellatur. Sic enim ille Trist. l. 5. Eleg. VII.

Latus ubi aequoreis Ister aditur aquis.

Quin et Oppian. *kunhg. g.

*)/istrw| e)p' eu)ru\ r(e/onti kuh/sato toceu/teira.

Illius praeterea longitudinem, a fontibus usque ad ostia, Iornandes mille ducentorum milia passuum esse colligit. Denique eiusdem profunditatem idem Iornandes pluribus in locis 200. pedum esse ait. Unde non immerito ab Apollon. probaqu\s2, et ab Horat. l. 4. Carm. Od. 15. v. 21. et 22. kat' u(peroxh\n profundus dictus est,

Non qui profundum Danubium bibunt,
Edicta rumpent Iulia.

Hinc Pindar. in Olymp. Od. 3. *)/istrou a)po\ skiera=n paga=n, ubi Smidtius commentator fontes Istri umbrosos a poeta appellari putat, propter profunditem. Quam vis melius hoc dici poterit respectu olearum, vel oleastrorum copiose ibi nascentium, ut etiam ipse ibidem recte annotavit, unde Lycophroni niger dicitur: *u(pe\r kelaino\n *)istron. Herodot. l. 2. illum dicit Nilo comparari, et Mela soli Nilo Danubium cedere testatur. Idem senserunt [orig: sensÍrunt] Iornandes et Claudian. cui ingens vocatur. Quibus astipulatur Auson. Epigr. 3.

Illyricis regnator aquis, tibi, Nile, secundus.
Danubius laetum profero fonte caput.

Alii tamen Istrum Nilo magnitudine haudquaquam cedere existimarunt. Ovid. de Trist. l. 3. Eleg. x. v. 529, 530.

Ipse, papyrifero qui non angustior amne,
Miscetur vasto multa per ora freto.

Idem de Pont. l. IV. Eleg. x. v. 625.

Innumerique alii, quos inter maximus, omnes
Cedere Danubius se tibi Nile negat.

Scalig. de re Poet. Lucanus vero, inquit, insanit in alia collatione (Danubium sc. comparans cum Pado.)

Nec minor hic Istro, nisi quod, dum permeat orbem
Ister, casuros in quaelibet aequora fontes
Accipit, et Scythicus solus non exit in undas.

Iam de Qualitate aquae Danubii pauca dicemus. Eum vero lactis diluti sive seri colore esse, etiam qua [orig: qu‚] parte Vindeliciam et Noricum a Germania dividit, testis est Agricola l. 1. de natura eorum, quae effluunt e terra. Virgil. Georg. l. 3. v. 350. turbidum vocat:

Turbidus et torquens flaventes Ister arenas.

Seneca torrentem, in Medeae Act. 111. Choro. 3.

Properatque torrens
Ister, et iunctos vetat esse pontes.

Aquam illius ad potandum pariter, atque balneandum suavem, utilem ac salubrem esse inter omnes fere constat. Pisces quoque optimos ac plurimos alit. Aelian. de Anim. l. 14. c. 23. *gi/nontai d' entau=qa i)xqu/wn ge/nh diafora\: Eorum autem quosdam esse mortiferos auctor est Plin. l. 31. c. 2. Praeterea Danubius congelationibus vehementer obnoxius est, ac proinde Ovid. de Pont. l. 2. Eleg. IV. in initio gelidum vocat.

Accipe colloquium gelido Nasonis ab Istro.

Idem l. 3. Eleg. 3. v. 26.

Et coit astrictis Barbarus Ister aquis.

Idem in Ibin, v. 68.

Dum tepidus Ganges, frigidus Ister erit.

Idem alibi.

Quaeque aliae gentes, ubi frigore constitit Ister,
Dura meant celeri terga perennis equo.

Plin. in Panegyrico, Cum Danubius ripas gelu iungit, auratusque glacie ingentia tergo bella transportat. Unde a Nonno in Bassaricis u(gropagh\s2, ex humido compactus dicitur. Mart. l. VII. Epigr. 6.

Et ungularum pulsibus calens Ister.

Iam postremo de Danubii exitu ac ostiis paucula sunt dicenda. Et hic [orig: hÓc], inquit Stuck. duae sunt opiniones. Alii enim illum in duo maria Aegaeum et Ponticum, alii vero in Ponticum tantum exire voluerunt [orig: voluÍrunt]. Plures prioris sententiae auctores enumerat Stuk. Duos tantum hic in medium proferam, Lucan. sc. et Val. Flaccum. Prior l. 2. v. 420.



page 14, image: s0014a

--- --- Scythicas exit non solus in undas.

Atqui to\ non solus ibi referri debet ad fluvios istos, quos secum in Pontum defert Ister, non ad Pontum ipsum. Posterior l. 8. v. 188.

--- --- Inde sequemur
Ipsius amnis iter: donec nos flumine certo
Perferat, inque aliud reddat mare.

Verum hanc sententiam Plin. ceu falsam reicit l. 3. c. 19. Nullus enim ex Danubio amnis in mare Adriaticum effunditur. Plerique itaque Istrum in solum Ponticum mare sentiunt evolvi. De numero autem, nominibus, atque etiam situ ac ordine ostiorum non minus quam de illius fontibus variae admodum sunt ac discrepantes auctorum sententiae. Nam quoad numerum, alii quinque illius ostia tradunt Arrian. l. 1. *)/es2 te e)kbola\s2 i(/na e)kdidoi= kata pe/nte sto/mata ei)s2 to\n *)/enceinon *po/nton. Incertus auctor, *ou(=tos2 *)istros2 potamo\s2 o( kai\ *danou=bis2 kalou/menos, kate/rxetai a)po\ tw=n *(esperi/wn to/pwn th\n e)kbolh\n pe/nte sto/masi poiou/menos2. Dionys. v. 398.

*(rh/nw| d' e(cei/hs2 e)pite/lletai i(ero\s2 *)/istros,
*)/istros2 e)s2 a)ntoli/hn tetramme/nos2 a)/gxi qala/sshs2
*eu)cei/nou, to/qi pa=san e)reu/getai u(/datos2 a)/xnhn
*penta po/rois2 progoh=|sin e)lisso/menos2 peri\ *peu/khn.

Claudian. in Stilicone.

Thracia quinque vadis Istrum vocat.

Alii vero 6. verbi gratia [orig: grati‚] Plin. ac Tacit. ac Ptol. Reliqui autem ac plerique septem, ut Strab. qui e(pta/stomon vocat. Ovid. l. 2. Trist. Eleg. 1. v. 189.

Solus; ad ingressus missus septemplicis Istri,
Parrhasiae gelido Virginis axe premor.

Val. Flac. Argon. l. 4. v. 718.

Non septem gemini memorem quas exitus Histri,
Quas Tanais, flavusque Lyces, Hypanisque Melasque
Addat opes,

Idem Ibid. l. 8. v. 185.

Haud procul hinc ingens Scythici ruit exitus Histri,
Fundere non uno tantum quem flumina cornu
Accipimus: septem exit aquis, septem ostia pandit.

Lucan. multifidum appellat l. 3. v. 200.

Et barbara Cone,
Sarmaticas ubi perdit aquas, sparsamque profundo
Multifidi Peucen unum caput abluit Istri:

Et hanc ob causam Nilo comparatur. Hinc Mela: Danubius eorum fluminum, quae in nostrum mare desinunt, tantum Nilo minor, totidem quot ille ostiis, sed tribus tenuibus, reliquis navigabilis effluit. Haec diversitas autem opinionum inde evenit, quod quintum et sextum ostiorum Danubii languidiora sint coeteris, septimum vero, ut Solin. Isid. et plerique alii tradunt, pigrum est ac palustre, non dignum, ut amni comparetur. Plin. tamen sex vastis fluminibus illum in Pontum fluere testatur. Verum de horum ostiorum situ ac nominibus vide Guil. Stuck. ad Arriani peripl. p. 185. et c. Nic. Lloydius. Baudrando per 6. ostia, ut dictum, in Euxinum Pont. se exonerat; vorum nomina, apud antiq. Thiagela, Borea, Falsum, Pulchrum, Narecium et Sacrum. Sed ex his ostiis duo tantum sunt navigabilia, aliis sensim oblimatis aut arena [orig: aren‚] oppletis. Hunc fluvium Traianus Imp. contra Decebalum movens sumptuosissimo ponte iunxit, A. C. 103. Sigismundus Hungar. Rex in eius ripa a Turcis ingenti strage fusus, vix ipse Danubium tranavit, A. C. 1401. Ioach. quoque Neuhusius Bohemiae Cancellarius, Viennam properans, ut diplomata de Fratribus omni persecutionis genere infestandis ab Imp. subscriberentur, ponte hic rupto, undis haustus est, A. C. 1565. Lasic. l. 7. Plura de celebri hoc fluvio, apud B. Rhenan. Rer. Germ. Nov-Antiqq. l. 3. Richard. Bartholin. l. 4. Austriad. in Hodoeporico, Zeiler. Itinerario Germ. Iac. Otton. IC. Notis ad Rhenan. Alios.

DANUIBUS in num. Traiani, pro Danubius.

DANUM [1] Angliae opp. Anton Brigantum olim, Doncaster Camd. Ad Danum fluv. in Eborac. prov. 19. mill. Angl. ab Eboraco in Austr. 22. a Lindo in Circium. Paucis incolis constat. Doncastel Scotis.

DANUM [2] portus Flandriae, Rigordo memoratus, ad A. C. 1213. olim magni nominis, 2. mill. Brugis distans. Guil. Britto Philipp. l. 9.

Portum laeta subit a damno nomen habentem;
Qui tam latus erat, tantaeque quietis, ut omnes
In se sufficeret nostras concludere naves.
Quo valde speciosus erat Dan nomine dictus,
Lenifluus iucundus aquis, et c.

Hodieque locus Dam dicitur. Hadr. Vales. Not. Gall.

DANUS Dun, Eboracensis prov. fluv. Danum opp. rigat, post in Humbrum se exonerat.

DAONA [1] Indiae extra Gangem urbs. Steph. vide infra.

DAONA [2] forsan Keccio, urbs Regni Tunchini, et Daonnae pop. ubi hoc regnum, iuxta sinum magnum, inter sinus et Congusinam.

DAONIUM Thraciae opp. maritimum. Nicetas.

DAORIZI pop. Illyrici, in Dalmatia, inter Ceraunios et Vardiaeos, Meminit Plin. l. 3. c. 22.

DAPALIS Jupiter, a Latinis vocatus. Dictus videtur, quod ei sacra dapali epulo fierent. Sicuti enim dicimus cenam dapalem, Marcello teste, quae amplis dapibus plena est: ita et Dapalem Iovem appellatum existimamus. *ei)lapnasth\s2 etiam zeu\s2 colebatur a Graecis, h. e. convivalis, vel Dapalis Iuppiter. *ei)lapi/nh enim magnificum convivii apparatum significat.

DAPES Regia vox nonnullis, ad Virgilian. illud Aen. l. 1. v. 214.

Illi se praedae accingunt adpibusque futuris.

Sed Cyclopis idem dapes vocat, l. 3. quae tamen essent immanes. Neque illis favet origo vocis: quippe de feris dicunt da/ptein, et daoda/ptein. I. C. Scalig. Poetic. l. 4. c. 16. Inde tamen Dapifer, eximiae in Principum Aulis dignitatis nomen, vide in hac voce.