December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMUS SECVNDVS Literas D, E, F, G, H, I, K, L, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

image: s0006a

DALMATENSES Singillones apud Trebell. l. c. Salmas. a(ploi/+des2 sunt; a singulum enim singillum, singillo; Idem tamen sigilli/wn apud Gregor. Naz. cum reperisset, sigilliones seu sigiliones hic [orig: hÓc] legi posse putat, intelligiquique vestes Dalmatarum sigillatas vei clavatas, Vestium enim clavos sfragi=das2 etiam, i. e. sigilla, Graecis dici, notum. Clavatas autem fuisse istas Dalmatenses tunicas, quibus olim non nisi molles ac delicati, postea Episcopi quoque Sacerdotesque usi sunt, discimus ex Isidoro: Dalmata, vestis Sacerdotalis candida, cum clavis purpureis. vide Salmas. Not. ad Trebell. et infra, ubi de vestium Sigillis. Coeperunt [orig: CoepÍrunt] autem Episcopi Presbyterique Dalmaticas pro colobiis habere, a quo paliis depositis, a)skh/sei relicta [orig: relict‚], communi usui sese accommodantes de communi vestiti sunt. Tum birrus et dalmatica eorum quoque habitus fuit; haec interior, ille exterior: certumque est, in eadem veste primum et publicum frequentasse et sacram liturgiam celebrasse; donec mutata [orig: mutat‚] sensim saeculari veste, pristinam retinuere [orig: retinuÍre] praecique in celebrandis sacris Sacerdotes. Iam vero ante Silvestr. Pap, Episcop. Dalmaticis usos fuisse, contra quam docet Anselm. discimus ex Auctore Vitae Cypriani, ubi ait: Cum se dalmatica [orig: dalmatic‚] expoliasset, ad lineam stetit, coepit speculatorem sustinere etc. vide Salmas. ad Tertull. de Pallio, et in Dalmatica.

DALMATIA Illyrici pars, Liburn. contermina versus Occas. cuius incolae Dalmatae vocantur, Augusti olim auspiciis Romano imperio subiecti. Dionys. v. 26.

*deciterh\n kata xei=ra faei/netai *)illuri\s2 ai)=a,
*dalmati/h d' e)fu/perqen, enuali/wn pe/don a)ndrw=n.

Populi Graecis *dalma/tai, kai\ *dalmatei=s2, qui, teste Flor. plerumque sub silvis agunt, inde in latrocinia promptissimi, quique armis ac opibuspotentes, confidentiores erant, saepius Romanis rebelles, et eorum finibus graves. Strab. l. 7. *)/esti de\ tw=n polu\n xro/non polemha/ntwn pro\s2 *(pwmai/ous2 to\ e)/qnos2 tou=to. Tertull. de Anima, Tamen vulgata iam res est gentilium proprietatum. Comici Phrygas timidos illudunt, Sallust. feroces Dalmatas pulsat. Aliqui, pro Dalmatis, apud Caesar. Delmatis reponunt, et ita antiqui lapides et Fasti Capitol. in quibus est Delmaticus, non Dalmaticus. Velius item Longus, ex auctoritate Varron. ia praecipit scribendum, quoniam a Delminio maxima civitate tractum nomen existimatur. Eustath. *(h de\ po/lis2 au)tw=n *da/lmion h)\ *delmi/nion h)\ *de/lminon. Idem fere habet Appian. Sic et Ioh. Lucius, Vir doctiss. Dalmata: cum ait: A Dalmio, vel Delmatia, a Delminio, civitate Illyrica, sic dicta est Dalmatia. Cum enim, regante Gentio, Illyricor. Rege Dalmitani se in libertatem vindicassent, vigintique oppida in sua ditione haberent, regionem Dalmatiam dixere [orig: dixÍre]. Dein allis sexaginta sibi ascitis, cum ad mare pervempssent, Tragurinisque et Epetmis infesti evasissent, hinc ortum primum bellum Dalmatic. Et nunc Dalmatia in provinciam redacta est a Romanis. Postea vero, Dalmatae Liburnis ad Occid. agrum ademerunt, Romanis vero Illyric. propr. ita ut a Titio fluv. usque ad Drilonem fines suos protulerint; et sic Librnia etiam in Dalmatia inclusa fuit. Dein se extendit regio post Imperii inclinationem, ab Ichia Dyrrachium usque. Postmodum a parte Orient. restricat est ad flumen Bolianam, talesque fines nunc servat. Magna ex parte Schiavonia dicitur. Genuit haec regio Diocletianum, virum crudeli et exitiali in Christianos animo, quippe qui praeter tormenta, quibus carnificianm exercuit, in libros etiam et scripturas saeviit. Protulit et S. Hieronymum Stridone natum, quem Lationrum nemo lucubrando vicit. A Iustiniano, Gothis subactis, recepta A. C. 540. Evagr. l. 17. c. 19. A Carolo Hung. Rege, una cum Croatia, Servia, Russia et Bosnia, etc. Hungariae adiecta est, A. C. 1310. Bonfin. in Hist. Iterum a Ludovico Rege, victis Venetis, recuperata, A. C. 1358. hodie possidetur partim a Venetis, quibus ibi Zara, Sebenico, Spalatro prope Salonam, quo Diocletianus se receperat, cum Imperio se abdicasset, Nona, Trau, etc. Patrim a Turcis, qui ibi habent Scardone, Sasso, Clisso, Laurana, etc. Ibidem Ragusia, veteribus Epidaurum, Libera Resp. Urbes tamens S. Viti et Zeug Austriaci sunt iuris. Quo pacto ad Qustriacam Familiam pervenerit, vide in voce Hungaria. Namque Dalmatia, Croatia et Sclavonia, communi olim Pannoniae nomine, confusis Illyrici Pannoniaeque limitibus, comprehensae, et Croatia, ad superiorem Pannoniam, Sclavonia, cuius pars etiam Dalmatia, ad inferiorem pertinuere [orig: pertinuÍre], sicque magis pro accessione Regni Hungarici, quam propriis Regnis, habendae sunt. Tob. Pfannerus de praecipuis Germaniae Principp. gentibus c. 1. Incolae bellicosi, sed in ludis ridiculi. Ptol. l. 2. c. 17. Boter. Rel. P. 1. l. 1. Niger, Eur. Com. 6. etc. Ad fidem [orig: fidÍm] conversi sunt, per Methodium, opera [orig: oper‚] Ludovici Regis Cromer. l. 3. A. C. 866. regnum sub Demetrio duce facta haec regio, A. C. 1076. Concilium ibi A. C. 1199. in utbe praecipua antibari, quae hodie sub Turcis. Plurimi hic [orig: hÓc] Albigensium seu Valdensium, ut et in Bulgaria, Bohemia, Croatia, Germania coetus erant, quibus Bartholomaeus quidam Superintendens praeerat, A. C. 1230. Matth. Paris. in Hern. III. Hinc Dalmatica vestis, quae est tunica sacerdotalis candida cum clavis ex purpura, quia hic [orig: hÓc] ptimum texta. vide infra. Dalmaticus dictus fuit L. Metell. a Dalmatis subactis, qui et Castoris aedem vetustate collapsam refecit, teste Cic. 3. in Verrem, itemque pro M. Scauro.

DALMATICA vestis longa et candida, sine manicis, purpureis clavis distincta. Primo in usu, apud Dalmatiae sacerdotes: tanti fuit in primitiva Ecclesia, ut Eutychianus P. constituerit, Martyrem nullum sine Dalmatica sepeliendum esse. Quod cum superstitionem olere sentiret Gregor. Magn., non tantum privatorum feretris, sed ipsorum quoque Pontific. Dalmaticas auto colobia insterni vetuit, ut in Edicto eius habetur Regist. l. 4. c. 48. iuxta Binnium et Baron. Concil. Tom. 1. p. 216. a. Olim nec Archidiaconis licuit, nec ipsis Episcopis Dalmatica vestiri, sine Papae licentia. Postea eius usus ad Diaconos quoque transiit. Fuit autem vestis Regia, nec hodiernae incognita sollennitati. Forte a Commodo Imp. primum recepta, qui, teste Lamprid. praeter


image: s0006b

solitum, dalmaticatus in publico processit. Pertinac. quoque, eius successorem, insignem facit Capitolin., lacernis et chirodotis Dalmatarum. Lacerna autem alia vestis fuit candia, qua in spectaculis usi sunt; togae superinduta. vide Martial. l. 4. Epigr. 2.

Spectabat modo solus inter omneis
Nigris munus Horatius lacernis.

Idem in Apophoret. distich. 137. et 139.

Amphiteatrales nos commendamur ad usus
Cum tegit algentes nostra lacerna togas
Iungere nescisti nobis o [orig: Ű] stulte lacernas
Indueras albas, exue Callaicas.

Hinc apud Imperatores Orientales permanisisse Dalmatica videtur, atque inde a Carolo Calvo ad Francos, A. C. 986. traducta, vide Sigebert. eo anno. Qpud Anglos quoque Eduardo Confessori, inter sacras vestes fuit, eaqueipsa, quae eius olim amplexa est corpus, per Successorum seriem deducta, hodiernum Regem in suae consecrationis sollennibus insignivit. Huius Dalmaticae meminit Thom. Walsingham. in unctione Richardi II. A. C. 1377. vide Henr. Spelmann. Gloss. Arch. De illa sic Oct. Ferrar. de re Vest. l. 1. c. 39. Eam in sacris adhibitam constat, eiusdem etiam extra sacra usus primo quidem promiscuus, deinde in Diaconis, mox in Presbyteris, tandem in solis Episcopis, (ex Walafrido Strab. c. 24. de rebus Eccl. ubi addit, a Rom. Pontifice earum usum aliis Episcopis permissum aliis interdictum: sua [orig: su‚] vero aetate omnes Episcop., et nonnullos Presbyteror., sub casulis Dalmaticas gestasse ) Et l. 3. c. 9. Silvestri Pontif. tempore, in locum colobiorum, in sarcis, Dalmaticae venereunt [orig: venÍreunt], id est, tunicae manuleatae, quas Chirodotas Dalmatarum appellat Capitolin. in Pertinace, vide Alcuin. de divinis officiis, ubi ait fuisse illam ad instar crucis, habuisse in sinistra parte fimbrias, fuisse inconsuilem, ac large manuleatam: habuisse lineas coccineas, vel ut alii, purpureos tramites, vel clavos pariter purpureos, ut tunicae Senatorum etc. Et paulo infra, Licet Dalmaticae a Colobiis distinguerentur, tamen pro eadem re aliquanido sumptas notavit Salmas. ex Niceta Thes. Orthodoxi l. 1. Olim infames fuere [orig: fuÍre], unde Principes Dalmaticatos in publico conspectos, pro magno dedecore posuere [orig: posuÍre] Scriptores, Lamprid. in Commodo, Heliogabola etc. non aliam ob causam quam quia manuleatae, quibus nonnisi mulieres ac viri effeminati tunc usi. Quare Baronium dicentem, Reges Dalmatica [orig: Dalmatic‚] aliquando usos, idem Auctor pluribus refellit, ostendens praeter Commodum et Heliogabalum nullum eam Principem gestasse. Quod enim de Pertinace ex Capitolino affert Baron., ad rem non facit: Tantum enim meminit Dalmaticarum, quae Commodi fuerant, cuius rerum auctio sub Pertinace facta est. Idem eundem purpuratum, Dalmaticam cum Chlamyde, cum Colobio, cum Toga quoque et quidem Triumphali confundentem redarguit ibid. Porro, ut et hocce dicits adiungam, Dalmatica veste hac, non usos esse Diaconos, nisi in maioribus festivitatibus, colligit du Fresne ex Conc. Salegunstadiensi can. 2. docetque maxime Diaconorum Eccles. Rom. propriam, neque ceteris, nisi ex indultu Pontificis, ea [orig: e‚] uti fas fuisse: ex Cypriano in Vita S. Caesarii Arelat. Speciali quodam priviltgio pallii usum ei permisit, et Diaconos eius, perinde ut Romanae Ecclesiae Diaconos, Dalmaticis uti voluit. Iacobus Card. de Coronat. Bonifacii VIII. l. 1. c. 8.

Nos Levitarum cuneus, nos illa Senatus
Dalmaticas vestita togas etc. vide quoque supra.

DALMATIUS [1] vel DELMETIUS filConstantii Chlori, ex Theodora, meruit purpuram, et Nobillissimi axima. Zosim. l. 2. I. Caes. Bulenger. Imp. Rom. l. 2. c. 10. Filii eius, Dalmatius, qui Caesar dictus A. C. 336. sed Constantii, consobrini iussu, occisus est A. C. 338. et Annibalin. Hieron. in Chron. Eutrop. l. 10. Oros. l. 7. c. 28. Victor. epit.

DALMATIUS [2] vel DALMATIANUS Episcop. Cyzicenus, interfuit concilio Ephesino, scripsitque acta Concilii Niceni. Item, Eremita, qui cum per 48. annos in coenobio suo delituisset, prodiit, ut Nestorio se opponeret, condemnatione eius auditam vehementer laetatus. A. C. 431.

DALOMENA Assyriae regio. Strabo.

DALPURG Wolphgangus vide WOLFGANGUS.

DALTERNI Galliae Narbonensis populi ad Rhodanum. Sext. Avien.

DALTINI apud Stanihurstium de Reb. Hibern. l. 1. Hiberni sunt scurrae, velites, seu servi a pedibus, du Fresne Glossar.

DAMA [1] Olivier vide OLIVIER.

DAMA [2] Pythagorae filia, et ipsa philosophiae sectatrix, quae ingenium ac doctrinam in exponendis paternis sententiarum involucris exercuit. Cael. Rhodig. l. 4. c. 1. vide et Damo.

DAMA [3] inter semifera animalia memoratur Plin. l. 8. c. 53. sunt capreae --- --- sunt et damae et pygargi et strepsicerotes, multaque alia haud dissimilia. Gallis Isarus hodie, seu Sarrius, ex Graeco i)/calos, i)ca/lou ai)go/s2. *phdhtikh\n interpretantur Grammatici i)/salon di xere [orig: xÍre] recentiores. At quos Damas Galli vocant, platycerotes sunt Veterum, cervorum genus. Salmasl. ad Solin. P. 224. Ceterum damae timidi Poetis audiunt, vulgato epitheto. Virgil. Georgic. l. 3. v. 559.

--- - timidi damae, cervique fugaces.

Stat. Achill. l. 2. v. 408.

Numquam ille imbelles Ossaea per avia lynces
Sectari, aut timidos passus me cuspide damas
Sternere etc.

At quam fortia tentent praelia, innuit Martial. l. 4. Epigr. 35.

Frontibus adversis molles concurrere damas.
Vidimus, et fati sorte iacere pari

Et l. 4. Epigr. 74.

Aspicis, imbelles tentent quam fortia damae
Proelia? tam timidis quanta sit ira feris?
In mortem parvis concurrere frontibus audent
Vis, Caesar, damis parcere? mitte caner.



image: s0007a

Quasi plus periculi ipsae sibi mutuo creent, quam canes infestissimi, etc. Plura de illis vide apud Sam. bochart. de Animalib. S. Script. Part. prior. l. III. c. 27. uti et supra voce Algazet.

DAMA [4] Arab. Fel. vicus. Ptol.

DAMAEI pop. iuxta Ichthyophagos. Steph.

DAMAETHUS Cariae Rex.

DAMAGETUS Rhodius Ialysi Rex, ex oraculo sciscitans, unde Sibi uxor ducenda esset: responsum accepit, ut illus filiam duceret qui esset tw=n *(ellh/nwn o( a)/ristos2, Graecorum fortissimus. Itaque Aristomenem Messenior. Imp. de filiae nuptiis compellavit, qui ipsemet eam ad maritum deduxit Rhodum, atque inde Sardeis profecturus, in itinere obiit Pausan. Messeniacis. vide Aristomenes.

DAMALIO apud Lamprid. in Alexandro Sev. Non quidem vilitatem (carnis bubulae atque porcinae) proposuit, sed iussit, ne quis Iuminatam occideret, ne quis lactantem, ne quis vaccam, ne quis damalionem: in genere bucerino differta vacca, quemadmodum in genere porcino, lactans, h. e. tener porculus. a suminata, i. e. scrofa. Nempe, qui vilitati carnis bubulae volebant consultum, hi nec vaccas nec Damaliones comedebant; taurisautem, et bobus et vitulis parcebant minime: ut de Aegyptiis et Palaestinis quoque Hieronym. scribit. Contra est cum agriculturae ratio habetur, tunc enim damalionibus et vaccis passim vesci permittendem, vitulis vero nequaquam; unde lex Valentis, Ne quis vitulos consumeret. Salmas. ad Lamprid.

DAMANIA Hedetanorum in Hispan. urbs. Ptol.

DAMANUM urbs munita Indiae citer. in regno Guzaratae, in ora littor. sinus Cambaiae, 20. leuc. Gall. circiter a Surata in Occas. 25. a Basaino in Boream, cum prtu commodo sub Lusitanis.

DAMARATUS Andreas vide ANDREAS.

DAMARIS mulier Attica, quae ad praedicationem Pauli Christo credidit. Actor. c. 17. v. 34. Ambros. ep. ad Versol. Augustin. Serm. Chrysost. de Sacerd. etc.

DAMAS Historicus, vitam Eudemi Rhodii scripsit, ut ait Simplicius in Com. Phys. pro quo perperam Menodemus legitur apud Agell. l. 13. c. 5. vide Voss. de Hist. Gr. l. 3. p. 350.

DAMASCENE Syriae pars, quae et Caele sive Cava dicitur circa Libanum, a Damasca vivitate dicta.

DAMASCENI Senes apud Martial. l. 5. Epigr. 18.

Quod tibi Decembri mensae, quo volant mappae,
Gracilesque ligulae, cereique, chartaeque
Et acuta senibus testa cum Camascenis,
Praeter libellos vernulas nihil misi:

Pruna sunt Damascena, quod siccata vetustateque in rugas contracta, de quibus idem in Xeniis Epigr. 29.

Pruna peregrinae carie rugosa senectae
Sume: solent duri solvere ventris onus.

Atque a Damasco Syriae sic dicta, unde, in massam condita, afferebantur, sicut ficus, cottana, caryotae. Hinc globus prunorum apud Stat.

Nusquam turbine conditus ruenti
Prunorum globus, atque cottanorum.

Ubi globus est pala/qh, i. e. massa, item offa. Cuiusmodi pala/qas2 de prunis Aegyptiis siccatis, et a nucleo liberatis, fieri similiter, scribit l. 4. Proprie tamen vox pala/qh de caricis obtinuit, uti docet Salmas. ad Solin p. 1019. vide eum quoque p. 1325. ubi de Isidoro Mysa cum Damascenis confundente pluribus agit. At Damascenae Rosae, Gall. la Rose de Damas, pulcherrimam descriptionem habes, apud Franc. Pomey Divers. Descript. ubi inter alis, Exilis haec rosa, inquit, in hirsuto enascitur arbusto, crebris obsito spinarum aculeis. Ramusculis nihil asperius, nihil tortuosius et magis abnorme; Frondes temere diffusae incompositeque digestae. Ipsemet flos quam specie inconcinnus! quam efformatus negligenter! Quaternis quinisque constat foliolis, parum venuste in orbem et per or am explicatis, plura alia tenuior aque ambientibus inscite corrugata, et concinnata deformes in cirros. In umbilico, minitula exstant stamina auro praepilata, crispae taeniolae segemptis haud absimilia; Praeterea nihil. At, quod mireris --- flos inter formosissimos tamen praeclarissimosque iure numeratur, quod egregio spelendidoque candore niteat; quod odore cohonestetur adeo suavi, itaque iucundo, ut nihil aut afflari suavius, aut odoratu percipi iucundius possit.

DAMASCENUS [1] Iohannes pater Ecclesiae ac Historicus, de quo vide Voss. de Hist. Gr. l. 2. c. 24. Floruit sub Leone Isaurico. Patriam Damascum habuit, vixitque, ut Petrus Martyr contra Gardinerum probat, circa A. C. 740. Philosophus insignis ut ex eius rudimentis logicis patet Scholasticorum apud Graecos, quemadmodum Petr. Lombard. apud Latinos, caput fuit. Eius opera Syriace scripta cum ex Oriente attulisset Guil. Postellus, oppigneravisse ea cum aliis MSS. Ottoni Henrico, Electori Palat. scribit G. Horn. Hist. Philos. l. 6. c. 2. vide et Ianus, et Iohannes.

DAMASCENUS [2] Nicolaus Philosophus Peripateticus, Augusto Caesari familiaris, vir plane summus et undecumque doctissimus. vide Nicolaus.

DAMASCENUS [3] Iuppiter in veteri Inscript. apud Salmas. ad spartian. Hadr.

DAMASCIUS [1] Stoicus Philosophus, Simplicii familiaris, floruit sub Iuliano. Scripsit commentaria in Platonem, et alia quaedam quae enumerantur a Suida. vide infra.

DAMASCIUS [2] Damasco oriundus, vixit saeculo 6. tempore Iustiniani Imp. Scripsit Inopinator. libb. 4. Quorum primus agebat de fictionibus incredibilibus, Secundus de narationibus Daemonum incredibilibus Tertius de apparitionibus incredibilibus Ultimus de rebus naturae captum superantibus. Phot. Bibl. codic. 130. Vitam porro Isidori, cod. 180. et 242. Idem cum Philosopho Syro, de quo Suidas, Agathias, l. 11. vide supra. Scripsit quoque vitas et


page 07, image: s0007b

sententias Philosophorum, Voss. de Hist. Gr. l. 2. c. 22. p. 272. 273. Nic. Lloydius.

DAMASCUS [1] Syriae urbs antiquissima, ditissima et clatissima, olim Regum fedes, palmulorum fertilissima, et prunorum, quae inde Damascena vocantur. Lucan. l. 3.

Et felix, sic fama, Ninos, ventosa, Damascus:

Hanc veram Iovis urbem, totiusque orientis oculum vocat, Iulian. in Epp. Sic autem dicta est, uti volunt, ad Asco quodam Gigante, qui Dionysium vinctum illic cum Lycurgo in fluvium iniecit: vel quod Damascus, Mercurii et halimedae nymphae filius, ex Arcadia in Syriam profectus, urbem sui nominis condiderit, vel quod Dionys. ibi persecutus sit et excoriaverit. Damascum quendam, qui vineta securi exciderat. Syriae nobilissima civitas vocatur a Iustin. l. 36. c. 2. qui addit: Nomen urbi a Damasco Rege inditum. Verum hic Damasceus, ab allis Damas vocatur. Etymologicum magnum: *damasko\s2, po/lis2 *suri/as2 peri\ to\n *)antili/banon. *ei)/rhtai o(/ti *dama\s2 strateu/wn kata *dionu/sou, e)kei=s2 skhnh\n phca/menos, i(dru/sato e)kei= *suri/as2 *qeou= co/anon. Ab Omaro Abubecheris successore, A. C. 636. capta. Vilh. Tyr. l. 1. c. 2. Sedes unius ex tribus Saracenorum Amiris facta est, A. C. 813. altero Babylone, tettio in Africa residente: postmodum a mohammede l. Bagdamum s. Babylonem translata, Saracenis vero pulsis, et Turcis Sultanos habuit, Doldequinum, et Noharadinum; quibus successit Saladinus Aegyptius. Uti et Aleppum, et Nicaea, et Iconium et Ninive, sub propriis tum Sultanis fuere [orig: fuÍre]. Frustra, ob sociorum lites, a Conrado III. Imp. tentata, A. C. 1147. Trithem. in Chron. Olim nona metropolis, sub Patr. Antiocheno erat. Ab Us, fil. Aramis, conditam vult Ioseph. Antiq. l. 1. c. 6. Evangelii luce collustrata [orig: collustrat‚] est a Paulo, qui ibi ab Anania baptizatus est: inde, cum insidias sensisset, a Discipulis emissus, Actor. c. 9. v. 15. Miraeus Geograph. Eccles. Bellon. l. 2. observ. c. 91. et seqq. vide et Voss. ad Iust. Nunc paucos habet incolas, quibus Scham vocatur; Sub Turcis, Bassae sedes, ab 154. Ann. cum antea parerat Sultano Aegypt. Alipiensis hoc saeculo Bassa rebellis, victo Achmetis Imperatoris Turcarum duce Ali Bassa eam cum Tripoli et theasuris Vezirtii occupavit, sed rediit postea urbs sub obsequium Imperat. quo cum sub praetextu Imperatoriae Mecham peregrinationis, sedem Imperii Osmannus transferre volnisset, a Ianizeris in carcerem coniectus, et iussu Nustaphae patrui strangulatus est, A. C. 1622. Media est inter Hiernfalem ad Austr., et Antionchiam ad Bor. 240. mill. ab Aleppo in Austr. Baudr. in Lex. Geogr. Ferrar. vide inprimis Petrum de Valle itiner. t. 1. et 4. Addo saltem, quod de ea Plin. l. 5. c. 18. inter alia, Damascon Eupotoni riguis ex amne Chrysorrhoa fertilem: uti legi iubet Salmas. Ex cuius sententia Plin. verba Graeci Auctoris, quo usus est, sic accepit, quasi *damasko\s2 cum adiuncto vel epitheto diceretur, ad discrimen alterius cuiusdam Damasci. Atqui eu)/potos2 idem, quod eu)po/tistos2, irrigua et rivis bene satura est. Chrysorthoas enim amnis totus fere in rigua et rivorum deductiones convertebatur, et Damascum praecipue rigabat ac eu)/poton reddebat: hinc nomen forte adeptus, quod sc. fertilem eam urbem redderet. vide illum ad Solin. p. 617. uti de vett. Damasci, seu Syriae Damascenae regionibus infra voce Rezon.

DAMASCUS [2] filius procuratoris domus Abraham. Genes. c. 15. v. 2. Egregium sfa/lma. Dispensator siquidem Abrahami Eliezer fuit ex Damasco.

DAMASIA opp. Rhaetiae in Vindelicorum finibus, Diessen, teste lazio. Cluver. autem allisque fuit arx Lycatiorum, in Vindel. ad Lycum fluv. ubi dein Augusta Vindel. Diessen autem opp. antea Pontes Tessenii dicebatur. vide Aug. Vindelicor.

DAMASIAS [1] Athenis annuum magistratum gessit. Dionys. Halicarn. l. 3. Eo anno, qui fuit primus Olympiad. 35. septem Sapientes nomen ex numero invenerunt [orig: invenÍrunt], et inter eos primus iudicatus Thales est; uti ex Eusebio docet Salmas. ad Solin. p. 843.

DAMASIAS [2] ob putrem et fasciis circumvolutam tibiam traducitur a Comicis. vide Aristophan. Aves 614. A. 1.

DAMASIPPUS [1] Dux in exercitu Philippi Macedonis luxuriosus, et ideo ab eo finibus regni proscriptus. vide Aeropus.

DAMASIPPUS [2] alio nomine Lucinius Senator, Iubam Regem victorem Uticam ingredientem comitatus. Caes. l. 2. de Bello civil. sub finem. Postea in eadem Africa cum Scipione periit.

DAMASIPPUS [3] vir ignobilis apud Rom. qui nobilissimos cives, qui partibus Syllanis faverant, inter victimas tamquam belluas enecavit, nec non Arvinae Tribuni Plebis truncum in sublime elalatum per ora vulgi deferri iussit, tandem a victore Sylla obtruncatus.

DAMASIPPUS [4] histrio, cuius meminit Iuven. l. 111. Sat. 8. v. 185. et 186.

Consumptis opibus vocem, Damasippe, locasti
Sipario, clamosum ageres ut Phosma Catulli,

DAMASIPPUS [5] signorum et vasorum antiquorum mercator, apud Horat. Serm. l. 2. sat. 3. v. 64.

Insanit veteres statuas Damasippus emendo.

Ubi Lambinus eundem esse suspicatur, de quo Cic. epist. l. 7. ep. 24. ad M. Fab. Gall. qui mandato Ciceronis quaedam ei signa emerat, haud illi grata, Bacchas nempe, et Martis signum. Verba eius apponam, Sed tamen, si ista mihi sint habenda, certiorem velim me facias, ubi sint, quando arcessantur, quo genere vecturae, si enim Damasippus in sententia non manebit, aliquem Pseudodamasippum, vel cum iactura reperiemus. Nic. Lloydius.

DAMASITHYUS unus e Ducibus Xerxis. Herodot. l. 7. Polyaeno Damasithymus, praefectus classis Persicae, mollis et ignavus, l. 8.

DAMASTES Sigeensis, fil. Dioxippi, Hellanici antiqui (erat enim et Hellanicus iunior Grammaticus, Ptolemaei Aristarchi Praeceptor, teste Suida in *)andoku/dhs2, et *ptolemai=os2 )


page 08, image: s0008a

discipulus tempore Herodoti, paullo ante bellum Peloponnesiacum Olymp. 87. A. C. 2. inchoatum floruit, iuxta Dionys. Halicarn. l. de Thucyd. charact. et Suidam *dama/sths2. Eius meminere [orig: meminÍre] Strab. l. 14. Valer. Max. l. 8. c. 13. Plutarch. in Camillo, et Steph. in *u(perbo/reioi; Nec non Rufus Avienus in ora malitima, Quin et Damastes nobili natus Sige. Scripsit genealogiam eorum, qui Troiam obsedereunt [orig: obsedÍreunt], Catalogum urbium, gentium, Poetarum, Sophistarum, etc. Reliquitque inter alia, librum peri\ *poihtw=n kai\ *sofistw=n, teste Suidi; nisi iuniori cuidam potius hic liber tribuendus erit. Diversus ab hoc est Democriti Philosophi, et Herodoti frater, apud Suid. in *dhmo/kritos2; qui Damasus dicitur Plin. l. 18. c. 35. Laert. l. 9. in Democrito, et Hesych. Miles. in edo. In quo latens mendum alii iamdudum observarunt. Voss. de Hist. Gr. l. 1. c. 2. l. 4. c. 5. de Math. c. 69. ß. 3. Idem Nic. Lloyd.

DAMASUS [1] I. Hispanus, post Liberium, cum Ursicino de sede certavit, ut implerentur sanguine occisis 130. hominibus orationum loca. Ammian. Marcell. l. 29. Causa quia adepti, ut idem inquit, selicissimi sunt, eorumque convivia regales superant mensas. A C. 367. Proin Praetextatus, urbis Praef. ludens Papae huic dicere solitus est, Facite me Rom. Episcopum, et ero protinus Christianus, Hieron. ad Pammach. ad Nepotian. ad Eustach. in c. 2. Mich. etc. A Valentin. confirmatus, paulo post adulterii accusatus est; Sed absolutus, indixit Synodum contra Auexentium, ad quam Orientales Episcopos vocavit, tamquam filios, qui ipsi et coeteris ibi congregatis, velut fratribus et collegis, resc ipsere [orig: ipsÍre], A. C. 382. Platina in vita eius. Aliam Synodum contra Apollinat. habuit. Obiit A. C. 384. Episc. 17. Opera eius, Romae impressa, A. C. 1639. cum notis Marci Miles. Saracen. In Occid. Psalmodias introduxit; primusque Halleluiah, etiam extra Pascha, cani iussit. Hier. de Script. Eccles. c. 103. et Chorn. Athanas. ep. ad Asr. Ambros. epist. 30. Optat. l. 2. Ruffin l. 2. c. 10. Augustin. epist. 164. Sulpit. Seu. Socr. Sozom. Theodoret. Ciaccon. in Damaso, Voss. de Hist. Lat. l. 2. c. 8. p. 200. Ei successit Syricius.

DAMASUS [2] II. prius Papa, Episc. Aquileiensis, Romam missus, ab Hern. III. Imp. egtego iurium Imperialium vindice, tempore quo Benedict. ix. in Papalem sedem se denuo intruserat, post Clement. II. huic successit, per 23. solum dies. Obiit A. C. 1048. Benedicto adhuc impietate sua [orig: su‚] sedi illudente. Leo ostiens. l. 2. c. 82. Herman. Chron. Onuphr. Genebr. Ciacconius, etc.

DAMASUS [3] poeta Hispanus, qui floruit tempore Eutropii et Orosii: Hic complures hymnos scripsit. vide Suidam, et paulo post.

DAMATRIS . Vide DAMIA

DAMBEA [1] regn. Abyssiniae, iuxta lacum cognom. Isaac. Voss. versus fontes Nili et Agaos pop. Baudr. Sedes magni Neguzi. Marmol. l. 9.

DAMBEA [2] lacus Abyssin. valde extensus et celebris, undique montibus cinctus, ex quibus innumeri rivi amnesque labuntur, qui lacum hunc efficiunt. Longus est 22. leuc. Germ. latus 15. Insulas contonet 21. quarum praecipua Dek, iustae magnitudinis. Septem quoque sunt aliae, magnificis Religiosorum Coenobiis olim exornatae. Per eum Nilus labitur, cuius fontes in vicinia sunt. Isaac. Voss.

DAMEAS nobilis statuarius. Plin. l. 34. c. 8.

DAMFRONS castrum Galliae, in Cenomnais, ad aminculum Varennam in Meduannam effluentem, vulgo Damfront, vel Danfront en Passais. Dictum est quasi Dominifrons: quod esset in confinio Normanniae et Cenomaniae, a Comitibus Cenomanorum conditum et Domino Regi Anglorum ac Duci Normanorum oppositum, in limite, atque frontis instar adversae obiectum, Hadr. Vales. Not. Gall.

DAMIA cognomen Cybeles, et Damatris eius sacerdos. Sacrificium quoque Deae huic Kal. MaI fieri solitum, Damium appellatum fuisse, docet Festus; a Graeca voce *dh=mos2, populus, quia pro populo fiebat. Unde Iuven. 111. sat. x. v. 117.

Pro populo faciens, quantum saufeia bibebat.

Ios. Scalig. Not. in Fest. vide quoque ubi de Bona dea. sic Damiurgi, qui et Demiurgi, apud Dorienses ii dicti sunt, qui publica negotia resque civitatis administrabant, similes Atheniensium Demarchis Hesych. vide Turneb. adversar. l. 14. c. 11. laudatum Ioh. Calvino Lexic. Iurid. meminit eorum Livius l. 38. c. 40.

DAMIANISTAE Acephalorum sectatores. Niceph. l. 18. c. 49. Baron. Annal. 535.

DAMIANUS [1] Ephesius, sophista nobilis circa M. Antonini Imp. tempora, divitiis ac potentia [orig: potenti‚] inter sous praeditus, Remp. Dianae templum, viros doctos liberalitate prosecutus est. Philostrat. in Sophist. l. 2.

D. DAMIANUS frater. D. Cosmi Medici, et ipse Medicus.

DAMIANUS [2] cum Fugatio, ad preces Lucii Regis, ad Elcuther. Episc. Rom. in Britanniam missus est, ut ibi Evangelium annuntiaret. A. C. 177. 181. Hi eum cum tota domo, populoque universo, baptizarunt, sublatoque malorum daemonum cultu gentem modum verae pietatis colendae docuerunt [orig: docuÍrunt]. Polyd. Hist. l. 2. vide et Petrus.

DAMIATA urbs Archipisc. Aegypti, in ora maris mediterr. ad ostium rami orientalior. Nili; alias Pelusium, seu mel. Thamaiatis, ex adverso Pelusii, e cuius runnis crevit. Sub Saracenis, idem, cum reliquis Regni huius, Fatum subiit. A Chritianis A. C. 1218. obsessa, an. post in eorum potestatem, egregia [orig: egregi‚] Harlemensium immanes catenas, quibus portus claudebatur, nave subtus serrata [orig: serrat‚] perfringentium, opera [orig: oper‚], venit. Reddit Sultano A. C. 1221. postquam tantis aquis circumfusi essent, ut pereundum illis fuisset, nisi hanc et alia occupata destituissent: pace octenni


image: s0008b

inita [orig: init‚]. Blond. dec. 2. l. 7. A Ludovico IX. recepta A. C. 1249. qui eam captus Barbatis lytri loco restituit, ab his crematam, ut quidam dicunt, ne porro bellorum materia esset. Iac. Vitriac. Hist. Or. l. 3. Antonin. tit. 19. c. 3. Blond. l. 2. dec. 7. P. Aemyl. Sanut. l. 3. par. 12. c. 4. Monach Patav. in Chron. l. 2. Miraeus Geogr. Eccl. vide Thamiatis.

DAMIGELLA [1] DE. S. ANGELO Lat. Domnicella, Sebusiana, sequentis avia, scientia [orig: scienti‚] et pietate illustris. Hilar. Costus, Eleg. fem. Ill. tom. 1.

DAMIGELLA [2] TRIVULTIA, Ioh. ex Angela Martinenga, filia Graece Latineque doctissima, nec minus Philosophiae perita. Coram Papis et Praesulibus orationibus habitis inclita. Ioseph. Betuzzius, et Capracius, in eius elogio.

DAMIGERO Magus, vide ARMENIUS.

DAMIPPUS Spartiata, Syracusis enavigans, a M. Marcello interceptus est. A quo hic didicit, turrem quandam negligentius custodiri, plurimorum virorum capacem, atque ab ea murum non difficilem habere ascensum. Cuius verbis edoctus Marcellus scalas applicuit urbemque cepit. vide Polyaen. l. VIII.

DAMIS Assyrius, familiaris Apellonii Thyaniei, de disputationibus et prophetiis eius librum composuit. Philost. l. 1. de vita Apollonii. Suid. Euseb. Item, Philosophus quidam.

DAMIUM sacrificium Damiae Deae minime publicum, vide DAMIA.

DAMMAE apud Solin. c. 5. ubi de Sicilia, Laudant alios montes duos, Nebroden, et Neptunium --- Nebrodem dammae et hinnuli gregatim pervagantur: sunt quae *dorka/des2 Graecis et *kemma/des2: Siculis *kamma/des2, unde Latini Tammas et Dammas, cum duplici m. secere [orig: secÍre], ut vult Salmas. vide supra ubi de Damis, et Salmas. ad h. l.

DAMMONA Graece *da/mmona, Indiae opp. de quo vide Salmas. ad Solin. p. 1005.

DAMNA [1] civitas in tribus Iudae, Ios. c. 15. v. 49. Alia in tribu Zabulon data Levitis.

DAMNA [2] apud Papin. Stat. Theb. l. 6. v. 83.

--- - --- cuncta ignibus atris
Damnat atrox, suaque ipse parens gestamina ferri,
Si damnis rabidum queat exsaturare dolorem:

Profusiones sunt spontaneae. Sic Petron.

Damna placent --- -

Et idem edit. Bosch. c. 79.

--- - --- inque Lucrinis
Eruta littoribus vendunt conchylia cenas,
Ut renovent per damna famem --- --

Quem acutum sermonem a nemine hactenus satis enarratum, ait Casp. Barth. ad Statii locum. Hinc damnare, quod pro donare, ut contra, saepe in libb. vitio Librariorum, reperiti, notat Cuiacius. Certe Solin. c. 25. de elephantis, Cum, inquit, venatu premuntur, pariter affligunt utrosque (dentes) ut ebore damnato non requir antur: hanc enim causam sibi inesse periculi sentiunt. i. e. venatu pressi gnatique propter ebur se peti, sponte illud abiciunt ac donant venatoribus, ne requitantur, Salmas. ab h. l.

DAMNABA villae huius nominis duae, in tribu Gad, tempore Hieron. in Lat. Hist.

DAMNAE Serica gens, et DAMNA apud eosdem urbs. Ptol.

DAMNANITANI Hisp. Tarracon. pop. Plin.

DAMNARE Cervum augerale, de quo vide infra ubi de Solistimo tripudio.

DAMNATI ad bestias vide supra, in voce Bestiarii item ubi de Ludis.

DAMNIA Arabiae Fel. reg. Plin.

DAMNII Albionisinsulae pop. versus Boream. Ptol. quorum regio nunc Westmorland vorcatur. Baudrando pop. Scotiae Australis, ubi nunc prov. Sgerling, Menteith, et Cluydesdale, ex Camd. longe a Westmartia in Bor.

DAMNONII pop. Albion. in Otiid. vergentes. Ptol. quorum regio nunc Devonshire, et Cornvvall. Inde Damnonium prom. S. Michael's mount; Camd. vero The Lizards point. Eorum urbes fuere [orig: fuÍre] Isca, Voliba Uxella. Baudr.

DAMNONIUM prom. quod et Crinum , nunc Lezard point, est pars prom. in Occid. vergens, quae enim in Orient. tendit, The Manacles point dicitur; Est autem prom. Cornubiae in Austr. extensum, 12. mill. Angl. a monte et arce D. Mich. in Austri. 17. a Bolerio prom. in Euroum. Baudr.

DAMO fil. Pythagorae, cui pater non solum omnia Philosophiae arcana reclusit, verum etiam scripta sua morens commendavit, hac conditione, ne unquam vulgaret. Quod illa religiose servavit, omnibus mundi bonis etiam in summa inopia, paternae voluntati posthabitis. Diogen. Laert. in Pythogora, l. 8.

DAMOCLES unus ex assentatoribus Dionysii Siciliae tyranni, De quo historiam sequentem narrat Cic. Tuscul. 5. Cum quidam ex Dionysii assentatoribus Damocles commemoraret in sermone copias eius, opes, maiestatem dominatus, rerum abundantiam, magnificentiam aedium regiarum, negaretque unquam beatiorem quenquan, fuisse. Visne igitur, inquit, o Damocles, quoniam haec te vita delectat, ipse eandem degustare, et fortunam experiri meam? cum se ille cupere dixisset, collocari iussit hominem in aureo lecto, strato pulcherrimo, textili stragulo, magnificis operibus picto: abacosque complures ornavit argento, auroque caelato. Tum ad mensam eximia [orig: eximi‚] forma [orig: form‚] pueros delectos iussit consistere, eosque ad nutum illius intuentes diligenter ministrare. Aderant unguenta, eoronae, incendebantur odores, mensae conquisitissimis epulis exstruebantur. Fortunatus sibi Damocles videbatur. In hoc medio appar atu fulgentem gladium e lacunari seta [orig: set‚] equina [orig: equin‚] appensum demitti iussit, ut impenderet illius beati cervicibus. Itaque nec pulchros illos administratores adspiciebat, nec plenum artes


image: s0009a

argentum, nec manum porrigebat in mensam: iam ipsae diffluebant coronae; denique exoravit tyrannum, ut abire liceret, quod iam beatus nollet esse. Horat. Carm. l. 3. od. 1. v. 17. et seqq.

Districtus ensis cui super impia
Cervice pendet, non Siculae dapes
Dulcem elaborabunt saporem,
Non avium citharaeque cantus
Somnum reducent.

Nic. Lloydius.

DAMOCRITA matrona Romana, Alcippi civis clarissimi uxor, quae cum virum ab iis, qui contrarias in Rep. partes fovebant, in exilium actum sequi prohiberetur, filiaeque iam viro maturae edicto publico nubere vetarentur, ne ex iis quispiam Alcippi ultor nasceretur; concepit animo facinus supra omnem muliebrem audaciam. Nam cum ex more feminae primariae noctu sacrorum causa [orig: caus‚] convenissent, Damocrita a filiabus adiuta, magnam vim lignorum, quae ad sacrificia parata erant, ad fores congessit, ignemque iniecit, ut intus omnes exureret. Accurrentibus deinde auxilio viris, illa filias primum, deinde se ipsam interfecit. Plutarch. in Paral. c. 3. de narrat. amator.

DAMOCRITUS [1] Historicus, geminum opus conscripsit, unum de instruendis aciebus, alterum de Iudaeis, in quo prodidit eos caput asini adorare solitos fuisse, etiam septimo quoque anno peregrinorum aliquem, quem cepissent, sacrificasse, carne eius minutatim dissecta [orig: dissect‚]. Suid. Voss. de Hist. Gr. l. 3. p. 350.

DAMOCRITUS [2] DEMOCRITUS vel DAMOCRATES tractatum de Medicina versibus scripsit. Galen. Plin. l. 14. c. 2. l. 20. c. 5. l. 25. c. 2. l. 26. c. 4. l. 28. c. 1.

DAMOETAS nomen Pastoris apud Virgil. in Bucol. Ecl. 3. in init.

Dic mihi Damoeta cuium Pecus?

DAMON [1] Centuripinorum Princeps, cum quo Messenii societatem inierunt. Diodor. l. 14.

DAMON [2] Atheniensis Psaltes, qui remissam harmoniam repertit. Cael. Rhodig. l. 9. c. 3. An idem cum illo, apud Platon. de Rep. l. 4. qui dixit, Musicam non posse immutari, nisi immutato Reip. statu?

DAMON [3] Cyrenaeus, de Philosophis monumentum ingenii sui consignavit, ut constat ex Laertio in Thalete. Athen. l. 10. illum Byzantinum facit. Plutarch. in Theseo et Numa, eius meminit, ut et Plin. l. 7. c. 2. vide Vos. Hist. Gr. l. 3. p. 351.

DAMON [4] et PYTHIAS Pythagoraei, hoc animo (inquit Cic.) inter se fuerunt [orig: fuÍrunt], ut cum eorum alteri Dionysius tyrannus diem necis destinasset, et is, qui morti addictus esset, paucos sibi dies commendandorum suorum causa [orig: caus‚] postulasset, vas factus sit alter sistendi eius, ut si ille non revertisset, moriendum esset ipsi, qui cum ad diem se resepisset, admiratus eorum fidem tyrannus, petivit ut se ad amicitiam tertium adscriberent. vide Val. Max. De Amicitia, l. 4. c. 7. ex. 10. Athen. etc.

DAMON [5] Thurius, stadii victor, Olymp. 101. et 102.

DAMOPHILA Graeca e Lesbo mulier, uxor Pamphili, socia Sapphus [orig: SapphŻs] poetriae, poemata multa conscripsit, partim amatoria, partim in Dianae laudes. Philostr. in vita Apollonii.

DAMOPHILUS sophista; quem nutrivit Iulian. Cons. sub M. Antonino, scripsit ad Lollium Maxim. de vita prisccrum, et quaedam alia. Suid. Voss. de Hist. Gr. l. 2. c. 14. Item plastes quidam ac pictor. Plin. l. 35. c. 12.

DAMOSTRATIA concubina Commodi primum, inde Clenadro nupta, apud Lamprid. Commodi.

DAMOSTRATUS Philosophus, scripsit de piscibus libb. 20. Suid. Halieuticon [orig: HalieuticŰn] quoque eius meminit Aelian. l. 13. c. 21. Item l. 15. 4. et 9. abhuc c. 19. eiusdem l. ubi de eo sic scribit: kai\ le/gei *dhmo/stratos, ai)h\r o(\s2 kai\ tou=to le/gei tw=n e)k th=s2 *(rw/mhs2 th=s2 boulh=s2 geno/menos, kai\ ou)/ti pou dia\tou=to h)/dh tekmhriw=sai i(kano\s2. *dokei= de/ moi e)pisth/mhs2 th=s2 a(lieutikh=s2 ei)s2 a)/kron e)la/sai, kai\ o(/sa e)/gnw, ei)pei=n ka/llista.

DAMOXENUS Atheniensium Comicus, cuius fabulae nonnullae commemorantur ab Athen. l. 3. Ubi loci coquum Epicuri doctorem facit. Vixit sub Ptol. Philadelpho, Olympiade 127.

DAMPETIA Brutiorum urbs in Calabria. Torano Barrio. vide Clampetia.

DAMPETRA Iohannes, vide Iohannes.

DAMPOLIS Thraciae castell. Cedren.

DAMVILLERIUS opp. munitum Duc. Lucemburg. insertum Lotharingiae, 5. leuc. a Virduno, in Arctos, Malmedium versus, a quo 4. leuc. abest. Captum a Francis A. C. 1637.

DAMUM [1] opp. permunitum Flandriae, recens exstructum ad tutelam Brugarum. 1. leuc. a Brugis Clausulas versus, in confin. dit. Holland. sub Hisp.

DAMUM [2] opp. munitum Pomeraniae, ad Oderam fluv. e regione Stetini. a quo 1. leuc. abest. Sub Suecis.

DAMUTUM regnum Aethiopiae super. alias sub Abyssinorum Rege nunc ab eius imperio avulsum, Voss. Inter Gafates et regnum naream. Baudr.

DAMYNDAS vir Macedo. Plutarch.

DAMYRIAS fluv. Siciliae. Plutarch. in Timoleonte.

DAMYSUS Gigantum omnium suo tempore velocissimus, evius effossi talum Chiron Centaurus Achillis pedi adaptavit, in locum tali illius, quem ignis absumpserat, cum mater Thetis illum in ignem pro more coniecisset: adeo scite, ut irrevulsus perpetuo haeserit, donec ab Apolline Achilles fugeret, quo tempore vinculis laxatix et revulso talo, Achilles cecidit et interfesctus est. Ptolemaeus Hephaestio apud Photium.

DAN [1] i. e. iudicans, vel iudicium, Gen. c. 30. v. 6. quintus Iacobi Patriarchae ex Bala, ancilla Rachel, uxoris suae, filius, ita progeniem suam ampliavit, ut de tribu eius ad montem Sinai numerati sint viri bellatores 62. milia, septingenti, quibus omnibus in deserto mortuis, eorum filii 64. milia quadringenti tertam promissam


page 09, image: s0009b

ingressi, Iosi c. 19. v. 40, 47, 48. Iudic. c. 18. v. 29. pro hereditate et possessione sua cis Iordanem de terra tribui Iudae prius assignata ad mare magnum possessionem consecuti sunt. Natus est A. M. 2286. A Patre benedicente serpenti et cerastae comparatus est, an ob Simsonem, Christi figuram? vide Gen. c. 49. v. 16, 17. Obiit A. M. 2412. aet. 127. Item opp. Palaest. In Coelesyria ad fontem Iordanis fluv. minorem, in agro compascuo et fecundo, ac omnibus generibus fructuum affluenti, a Ptolemaide 14. m. p. a Paneade quatta milliarii parte distans. Hodie Belenas Bridenbachio. Terminus terrae Israel ab Aquilone fuit. Hic [orig: HÓc] Ieroboam rex Israel vitulum aureum adorandum erexit. 1. Reg. c. 12. v. 29. 30. Ioseph. l. 8. Antiq. ubi de Ieroboami vitulis: to\n e(/teron e)n *da/nh|, h( de/ e)sti pro\s2 tai=s2 phgai=s2 tou= mikrou= *)iorda/nou. Baudr. Dan, quae et Laisa, et Paneas, et Caesarea Phil. erat in tribu Nephthalim; 35. mill. ab ora maris Med. et a Tyro in Ort. vix 8 a monte Libano.

DAN [2] Tribus Iudaeae, in ora littor. maris Medit. Habet ad Ort. Trib. Iudam, ad Austr. Trib. Simeonis. Eius praecipua urbs est Ioppe, in ora littorali.

DAN [3] viculus est, in tribu Nephthalim, qui usque hodie, inquit Hieron. sic vocatur, in quarto ab urbe Paneade miliario, Panio antro, fontique Dan adiacens. Hieron. de loc. hebr. lit. D. dict. Dan.

DAN [4] mons super viam, quae ducit Samaria [orig: Samari‚] in Sichem. Est in tribu Ephraim.

DANA Taprobanae opp. Lunae sacrum. Ptol. Item Cappadociae urbs, quam Xenoph. l. 1. de Exped. Cyri mega/lhn, kai\ eu)dai/mona vocat.

DANABA Palmyrenae urbs. Ptol. Phoeniciae eam ascribit Lib. Notitiarum.

DANABE Persarum opp. Zosim.

DANAE filia Acrisii, Regis Argiv. ex Eurydice, filia Lacedaemonis, qui cum oraculo monitus esset, fore, ut a nepote occideretur, filiam munitissimae turi inclusit: cuius amore captus Iuppiter in imbrem aureum se convertit, et per tegulas in puellae gremium se dimisit., Quo ex coitu illa gravida effecta Perseum peperit. Quamobrem indignatus Acrisius, filiam una cum recens nato nepotulo arcae includi iussit, atque in mare proici. Verum id longe aliter cecidit. Nam arca ad Dauniae litus delata a piscatore reperta est; in qua cum Danaen cum filio reperisset, utrumque Pilumno Regi obtulit, qui cum genus ac patriam eius didicisset, Danaen quidem in uxorem duxit, Perseum vero Polydectae Seriphi ins. Regi educandum tradidit, qui postea adultus, cum Argos venisset, Acrisium avum, ostenso Medusae capite, in saxum convertit. Ovid. Met. l. 4. v. 610.

--- --- Neque enim Iovis esse putabat
Persea, quem pluvio Danae conceperat auro.

Fabulam explicat Horat l. 3. Carm. od. 16.

Inclusam Danaen turris ahenea,
Robustaeque fores, et vigilum canum
Tristes excubiae munierant satis
Nocturnis ab adulteris:
Si non Acrisium virginis abditae
Custodem pavidum Iuppiter et Venus
Risissent, fore enim tutum iter et patens
Converso in pretium Deo.
Aurum per medios ire satellites
Et perrumpere amat saxa potentius
Ictu fulmineo. --- --- -

Lepidum etiam exstat epigr. Pauli Silentiarii Antholog. l. 7.

*xru/seos2 a)yau/stoio die/tmagen a(/mma korei/as2
*zeu\s2, diadu\s2 *dana/as2 xalkela/tous2 qala/mous2.
*fami\ le/gein to\n mu=qon e)gw\ ta/de, xa/lkea nika=|
*da/peda kai\ demou=s2, xruso\s2 o( pandama/twr.
*xruso\s2 o(/lous2 r)uth=ras2, o(/las2 klhi/+das2 e)le/gxei.
*xruso\s2 e)pigna/mptei tou\s2 sobaroblefa/rous2.
*kai\ *dana(/as2 e)lu/gwen o( de\, fre/na, mh tis2 e)ra/sths2
*disse/sqw *pafi/an argu/reon kate/xwn.

Nic. Lloyd. Ceterum illam Artemonpinxit, mirantibus eam praedonis bus, Plin. l. 35. c. 11. ubi praedonibus exponit piscatoribus Dalechampius. Nec omittendum, quod Danaen in Italiam venisse, cum duobus filiis, Argo et Argeo, et ab Argo Argiletum dictum fuisse Romae, notat Serv. ad Aeneid. l. 8. At Poeta ipse Ardeam a Danae conditam scribit l. 7. v. 409.

--- --- --- --- quam dicitur olim
Acrisioneis Danae fundasse colonis:

ubi Acrisionei dicuntur coloni, ab Acrisione, i. e. filia Acrisii, Danae. Salmas. ad Solin. p. 57.

DANAEUS Lambertus Aurelianensis: Cum praeter Artium Encyclopaediam, variarum rerum atque scientiarum cognitionem adeptus esset, primo Iuri operam sub Anna Burgio, postea Martyre, Aureliae dedit: post sacris se tradens, summa [orig: summ‚] industria [orig: industri‚] id obtinuit, ut inter exercitatissimos Theologos fuerit habitus. Genevae, Lugd. Bat. Gandavi, in Navarrae denique Acad. Orthesiana docuit. Obiit A. C. 1596. aet. 70. Circiter. Eius exstant: Harmoniae seu tabb. in Prov. et Eccl. Item Explicatio locorum aliquot Danielis difficilium: Comm. in Matth. Quaestiones et Scholia in Marc. Comm. inpr. ad Tim. In 3. Ioh. et Iudae: Ethica Christiana, etc. In Partibus et Scholastica Theol. ita versatus, ut facile omnibus palmam praeripuerit. Meurs. Athen. Bat. Libello eius de Antichristo nihil brevius simul et luculentius. Zanch. Vir apprime eruditus, et de instruendis aliis optime meritus, Physicam suam Theol. ex utroque Codice non inutili labore exstruxit, Tycho Brah. Chr. Rothm. vide quoque Melch. Adami, Verheiden, Meurs. Athenis Batavis Hornbeek. Summa [orig: Summ‚] Controv. p. 44. ubi Elenchum Haereticorum eius summopere laudat, et Anton. Teissier Elogiis Part. 2.

DANAI pro Graecis, apud Poet. a Danao Rege vide Danaus.

DANAIDES vide Belides, in voce. Danaus.

DANALA unum ex tribus castellis Galatiae. Strab. l. 12.

DANASUM opp. Pedemontii.