December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMUS SECVNDVS Literas D, E, F, G, H, I, K, L, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

image: s0001a

D

D Una ex mutis, olim per tres asteriscos in triangulo collocatos repraesentabatur, unde Graeci maiusculum suum D. ita formarunt *d: ab Aegyptiis occasione sumpta [orig: sumpt‚], apud quos litera haec hieroglyphica erat, et Deum significabat, an quia obscura illis, per traditionem, Trinitatis notitia [orig: notiti‚]? In inscriptionibus antiquis varia signans, quingenta, seu Dimidium mille in numeris notat. Vide Pierium Hierogl. l. 47. c. 30. et l. 38. c. 46. Muret. var. lect. l. 15. c. 19. Martin. in Etymol. Ex [gap: Hebrew word(s)] daleth Hebr. inverso autem *de/lta factum Graecorum, e quo rotundato D. effictum. Quod enim Scaliger rotundiorem hanc figuram Romanorum, figura [orig: figur‚] Graecorum triquetra [orig: triquetr‚] antiquiorem esse, ex Farnesiana viae Appiae columna contendit, in assensum non pertrahit Vossium, qui sub Marco demum et Pio Antoninis monumentum illud ab Herode Attico exstructum esse docet. Nec D. sed IC. quingenta significasse; pro quibus imperiti D. scripserint, vult Franc. Gouldmannus in Lexic. Lat. Gr. Angl. In notis antiquorum D. Divus, vel Decimus, vel Devotus vel Diebus vel Diutius, vel Dedicavit. D. A. denotat Divus Augustus: D. Ae. De Aerario. D Aug. Divo Augusto: D. B. M. Diis bene merentibus. D. C. P. datum CP. in extr. praef. Instit: apud Calvin. Lexic. Iurid. D. C. S. de Consilii sententia: D. D. Decimus vel Dedicatio. vide Cal. ex Magn. Sig. D. M. Deorum Manium, uti in antiquis libris Plinii. ubi de anagogitide gemma, l. 37. c. 11. scri ptum esse, unde alii Deorum fecerint, monet Salmas. ad Solin. p. 1091. etc.

DAAE Dahae Plinio, Dai Herodoto, pop. Scythiae ex genere Nomadum, apud Caspium mare incolentes. Virg. Aen. l. 8. v. 728.

Indomitique Daae, et pontem indignatus Araxes.

Lucanus l. 2. v. 295.

O superi, motura Daas, ut clade Getasque.

*da/sai etiam Steph. dicuntur. Nic. Lloyd. Eorum regionem a mari Caspio incipere, et Orientem versus tendere, Auctores tradunt; ipsi vero cum Bactrianis subiugati ab Alexandro Mag. Graeciae demum innotuerunt [orig: innotuÍrunt]. Graece *da/ai et *da/oi, unde fervi in Comoedia nova Attica *da/oi, Latine Davi dicti sunt. Verisimile enim est, Alexandrum, gente hac subiugata [orig: subiugat‚], frequentes in exercitu suo inde loci fecisse servos, ac postea in Graeciam eorum nomen et usum translatum fuisse. Unde apud Menandrum, Apollodorum, alios, qui post Alexandri Mag. aetatem fabulas in scena dictaverunt [orig: dictavÍrunt]. Davi et Getae frequentia servorum nomina sunt: cum in veteri Comoedia. *xari/wn, *ludo\s2, *fru\c, *ti/bios2 et alia huiusmodi nomina iis imposita legantur. Apud eosdem Daas, Callainam gemmam nasci, habet Plin. l. 37. c. 8. vide plura de iis, apud Salmas. ad Solin. p. 796. et seqq.

DABAEI vide NUBAE nisi legendum est Nabaei, ut alibi docuimus. Nic. Lloyd.

DABANEGARIS regio Arabiae. Plin.

DABERETH vel DABRATHA et DABERATHA civitas quae de tribu Islachardate fuit Levitis. Ios. c. 19. v. 12. Lat. verba, sive res, vel apes, aut subiectio, et Syriace ductrix. Inclita refugii urbs. vide Daberatha.

DABIR vel DEBIRR ex Eglon, Ios. c. 10. v. 3. et 38. Nomen urbis in tribu Iudae, et Simeonis, Ios. c. 11. v. 21. quae et Cariathsepher, i. e. urbs literarum: An quia ibi Chananaei characteres primum inventi, ut Liranus vult, an quia Chananaeorum hic [orig: hÓc] Academia, ut Saliano, etc. placet? dicitur Ios. c. 15. v. 7. et 15. et Cariathsenna, Ios. c. 15. v. 49. Capta a Iosua, postea a Calebo, Ios. c. 11. v. 21. Iud. c. 1. v. 11. In hanc confugiebant, qui homitidium perpetrarunt. 1. Par. c. 6. v. 58. Est et altera in tribu Gad, Ios. c. 13. v. 26. Lat. oratorium, sive verbum, etc. aut Syriace ductor. Aliis Debir, est civitas Amorrhaeorum.

DABIRA villula Iudaeorum in monte Tabor, regionis ad


image: s0001b

Diocaesaream pertinentis. In tribu Zabulon. Hieronym. in Loc. Heb.

DABRONA et DAURONA Ptol. fluv. Hiberniae in Momonia regiorie, Broodwater nunc, olim Aven-more, i. e. flumen magnum, dictus. Oritur in confinio Dasmoniae Comitatus, et per Corcagiensem Comitat. fluens, Lismoniam rigat, dein in mare Verginium se exonerat, iuxta Iogalliam, Sanson. Camdeno Dabrona nunc est Saveren fluv. et Corcagiam urbem alluit, quae quibusdam Dabrona etiam dicitur.

DABVH Arabibus hyaena dicitur, sicut Iesef Afris, de cuius animalis natura et captura apud Turcas, habes apud Busbequium in Epistolis Legat. ut et infra, in voce Hyaena.

DABULUM urbs munita Indiae citer. in regno Decani, ad ostia fluv. Halevache, in confin. regni Guzaratae. Cum portu capaci, in ora Oceani Ind. sub Lusitanis. Media inter Damanum ad Boream et Goam ad Austrum.

DACAE vide DACI

DACHARENI pop. Arabiae, a Nabato Nabatei dicti. vide Steph. *shmai/nei (inquit) to\ *daxarhnoi\ arsenikw=s2, lege arsenikou\s2, ut in Eustathio habetur. Nic. Lloyd. Aliter Nabataei, quibus nomen fecit Nabaioth, fil. Ismaelis primogenitus; ut secundus Cedar, Cedarenis: quae ambae gentes coniunguntur Esaiae c. 60. v. 7. Omnes oves Cedar congregabuntur adte, arietes Nebaoth tibi servient: utpote rei pecuariae fama [orig: fam‚] celeberrimae. Extulerunt [orig: ExtulÍrunt] autem sese Dacharenorum, h. e. arsenikw=n, seu masculorum nomine Nabathaei usque adeo, ut hodieque intima Desertisui Phelath midschar, id est, desertum masculum, vocent Arabes, tamquam solis maribus penetrabile. Bochart. Hierozoici Part. prior. l. 11. c. 48.

DACHEM Civitas insulae Sumatrae, ad primum eius punctum sub quarto cum dimidio gradu Boreali, cuius Rex, omnium Regum illius insulae potentissimus est, et Lusitanorum hostis implacabilis. Ioh. Matal. Metell.

DACHINABADES regio Indiae citer. ab ostio Indi fluv. in Austrum extensa. Indostan, teste Ortel. seu Malabar, ut aliis videtur.

DACI pop. erant Transrhenani, Danubio fluv. et Anartibus, silvaeque Hercyniae finitimi, quos olim Hungariae partem habitasse plerique tradunt, et post in maritima loca Norvegiae proxime cessisse. Lucan. l. 2. v. 53.

Hinc Dacus, premat inde Getes.

Stat. l. 4. Sylv. Car. 2. v. 66. et 67.

Cum modo Germanas acies, modo Daca sonantem
Proelia, palladio tua me manus induit auro.

Virgil. l. 11. Georg. v. 407.

Aut coniurato descendens Dacus ab Istro.

Idem Stat.

Haec est, quae victis parcentia foedera Cattis,
Quaeque suum Dacis donat clementia montem.

Cur montem diserte nominat? sicut in eadem istare,

Tu civile nefas, tu tardum in foedera montem
Longo Marte domas.

Quiane montana Dacia? ita esse scio: tamen opinor, in re occultius aliquid designari, e(nikw=s2 enim et unum montem duntaxat appellitat. Aspectum igitur a poeta [orig: poet‚] censeo ad ridendam et miri stuporis superstitionem Dacorum, quibus Sacerdos in monte quopiam Deus habebatur, et mons ipse sacer. Strab. l. 7. *para\ de\ toi=s2 *ge/tais2 o( i(ereu\s2 w)noma/zeto *qeo\s2, kai\ to\ o)/ros2 u(pelei/fqh i(ero\n, kai\ prosagoreu/ouin ou(/tws2. Disce. Getarum populum Dacos esse, ex Dione ac Strabone. Etiam Appianus notat, Getas ultra Danubium a Romanis Dacos appellari. Addo etiam Cappadocibus montem pro Deo fuisse. Tyrius Maximus: *)/oros2 *kappado/kais2 kai\ qeo\s2 kai\ o(/rkos2 kai\ a)/galma. Lips. ad Tac. hist. l. 1. Olim Straboni Divi appellati. Ex quo apud Athenienses Devorum nomina servilia. Hinc factum est, ut in Comoediis servi introducantur Davi et Getae docti. Nic. Lloyd. Sub Regibus erant, usque ad Traianum, qui victo Decebalo, quem Domitiani ignavia superbissimum reddiderat, provinciam ex Dacia fecit. A. C. 106. Postmodum superati a Constantino Mag. a Gothis, Sarmatis, Hunnis, etc. Saxones dein a Carolo Mag. victi,


page 2, image: s0002a

maluerunt huc commigrare, quam victoris imperio subesse. Saevi et crudeles. A. S. Niceta conversi dicuntur. vide Plin. l. 4. c. 12. Ptol. l. 3. c. 8. Dion. Cass. l. 68. Cluver. Eorum regio Dacia, quae hodie divisa est in Transylvaniam, Zypfertandiam, Rusciam, Serviam, Septemcastra, et Bulgariam. vide infra Ceterum uxores illorum compungi consuevisse, ex Val. Flacco constat, et Phanocle, his versibus, de Thracum gente,

*poina\s2 d' *)orfh=i+ ktame/nw| sti/zousi gunai=kas2
*ei)se/ ti no=n, kei/nhs2 ei(/neken a)mplaki/hs2:

ubi, ob Orphei necem, in poenam id factum, ait. Imo et Daci i)sti/zonto, si Plinio fides, l. 22. c. 1. maresque etiam apud Dacos corpora sua inscribunt. Quam in rem vide Salmas. ad Solin. p. 38. et 39. Apud eosdem, honoratiores pileatos, viliores vero comatos, fuisse, docet Petrus Patricius de Legationibus, vide quoque in vocibus Comati et Pileati. Quod vero Daci, Graece *da/koi, iidem fuerint qui *da/oi antiquis, negat idem Salmas. variis rationibus, allatis, quas videre est ubi supra p. 795. hinc Dacicus denominativum, quod cognomen tropaei loco usurparunt Romanorum aliquot Imperatores, victoria [orig: victori‚] ex Dacis reportata [orig: reportat‚]. Iuvenal. l. 11. sat. VI. v. 204.

--- --- Tunclance beata [orig: beat‚]
Dacicus, et scripto radiat Germanicus auro.

DACIA [1] Antiqua ultra Istrum fuit, a Traiano, ut dictum, Imperatore redacta in provinciam, Aurelianus eius incolas cis Istrum transtulit, et inter Moesias collocavit. Haecque Dacia Cis-Istriensis dividebatur in Daciam Ripensem, quae et Pannodacia, Erdel, et Mediterraneam, quae nunc Transylvania, Sibenburgen, quod discrimen nisi observetur, summa saepe oritur ambiguitas. Dacia Alpestris est ipsa Valacchia. Ferrar. Baudr. URBES CLARIORES DACIAE.

Acmonia.
Alba, Iulia.
Augustia.
Marcodava.
Napuca.
Nentidava.
Patruissa.
Phrateria.
Ramidava.
Tiriscum seu Taros.
Zarmisogetusa, olim metroplis Daciae, a Traiano Ulpia Traiana, alias Varheli dicta.
Zeugina.
Zurobara.
ZuZidava.

DACIA [2] Aureliana ab Aurel Imp. nomen accepit. Vopiscus in Vita eius, provinciam trans Danubium Daciam, a Traiano constitutam --- reliquit --- abductosque ex ea populos in Moesiam collacavit, appellavitque suam Daciam, quae nunc duas Moesias dividit: Quod ipso vivo tantum obtinuit. Hanc postea recentiores in duas provincias diviserunt [orig: divisÍrunt], feceruntque [orig: fecÍruntque] Daciam mediterraneam, quae interior esset longiusque a Danubii ripa remota: et Ripensem, quae ad ripam Danubii attingeret. vide Salmas. Not. ad h. l.

DACIA [3] Petrus vide PETRUS.

DACIANUS Praefectus Hisp. sub Dioclet. et Maximiano, Christianos crudeliter persequutus est. Prudent. Petr. Steph. Hymn. 4. et 5. in Laud. 18. Mari. Caesar. Aug. etc.

DACICIANI Milites apud Treb. Pollion, in D. Claudio, eum facias a Grato et Herenniano placari, nescientibus hoc militibus Dacicianis, qui iam saeviunt, ne graviter ferant: Daci sunt, ut enim Germanus, Germaniaus, Germanicianus, unde Germaniciani exercitus, apud Iul. Capitol. Clodio Albino: Pannon, Pannonicus, Pannonicianus, apud Spartian. in Severo Imp. sic Dacus, Dacicus Dacicianus: Salmas. ad Pollion. Sed et Dacisciani, legi posset; a Daciscis, h. e. Dacis, qua [orig: qu‚] forma [orig: form‚] populorum nomina efferre tunc solebant. Sic Dacisci equi, pro Dacis, in libro Notitiae, Salmas. ad Capitolin. in Maximinis et Trebellium.

DACIUS Episc. Mediolan. cives, ut strenue contra Gothos defenderent, frustra cohortatus, expugnata [orig: expugnat‚] direptaque [orig: dirept‚que] crudeliter urbe, in Graeciam se recepit. Obiit A. C. 555. Greg. dialog. l. 4. c. 4. Chronicon scripsit, Baron. A. C. 538. 539. 546. etc. Bellarm. desc. Eccles. Voss. de Hist. Lat. l. 2. c. 19. Procop. de bell. Goth. l. 2. Miraeus. Ferdinandus Ughel. Hist. Mediolan. etc.

DACNADES vel DACNIDES Pomponio avium genus, quas Aegyptii inter potandum cum coronis devincire olim sunt soliti, quaeque vellicando, morsicandoque et canturiendo assidue, non patiebantur dormire potantes. Hesych. *dakni/s2, ei)=dos2 o)rne/ou. Nempe u(po\ tou= da/knein, quod morsicare est, nomen accepere [orig: accepÍre]. vide Gerh. Ioh. Voss. de Idolol. l. 3. c. 44.

DACRIANUS Abbas Benedict. circa sec. 8. Scripsit speculum Monachorum, et Documenta vitae spiritualis, Vol. 5. Bibl. PP. Possevin. in Appar. sacr.

DACTONIUM opp. Callaicorum Lucensium, in Hisp. Tarracon. Montforte de Lemos hodie, opp. Gallaeciae, ad fluv. Cabe, Brietio, Sansoni. 10. leuc. a confin. Asturiarum in Occid. 10. a limite Portugall. in Boream, 16. a Ripavia in Austr. Baudr. long. 11. 50. lat. 42. 15.

DACTYLI [1] Graece *da/ktuloi, recentioribus Graecis dicti sunt, quos balanos palmae vocat Plin. l. 13. c. 42. Ita enim proprie appellati palmae communis fructus; abusive postea qualibet palmula [orig: palmul‚] sic nominata [orig: nominat‚]. Unde hodieque Aegyptiis arbor balanhfo/ros2, dactylifera, Dachel dicitur, quod ex *da/ktulos2 deflexum est. Proprie itaque huius communis palmae et Aegyptiae pomum appellarunt Veteres ba/lanon, recentiores da/ktulon, utrumque a figura; praelonga sc. gracilitate, ut habet idem Plin. quo pacto glans ista palmae exilior et procerior, ad instar digitorum, nomen hoc merito ferat. At pomum caryotiferae palmae citrium malum maximum exaequans forma [orig: form‚] et magnitudine, longe ab hac glande et dactyli imagine ac significatione recedit; Qua de re vide Salmas. ad Solin. p. 1320. et seqq. Nempe da/ktulos2, primo significatu digitus est: unde Dactyli Idei et Digiti Idaei, iidem, uti infra videbimus. Indidem daktu/lios2, digitulus, apud Aristoph. qesmoforiaz.

*protou= men ou)n h)=n a)ll' u(poi/cai th\n qu/ran
*poihame/naisi daktu/lion triwbo/lou.



image: s0002b

Ubi voce hac indigitatur digitulus ferreus seu uncinulus, quo in foribus dolo aperiendis fures ac suppilatores hodieque utuntur, Lusciniolos Galliv vocant. Dicere nempe volunt feminae illae apud Comicum, antequam signacula foribus appenderentur, potuisse se facto digitulo ferreo triobolari subaperire fores, etiam Laconicis clavibus, quae tamen vaferrimi inventi erant, clausas, et quae vellent cumque viris insciis suffurari. Item annulus, qui digito inseritur. Unde Daclyliotheca, ex Graeco *daktulioqh/kh, annulorum istiusmodi repositorium; de qua sonat Mart. in apophoret. Epigr. 123.

Saepe gravis digitis clabitur annulus unctis:
Tuta mea sict, sed tua gemma fide.

Cuiusmodi dactyliothecam primus omnium habuisse privignus Syllae Scaurus Romae legitur, apud Plin. l. 37. c. 1. Gorlaei vero Dactyliotheca libri nomen est, ut notum: quemadmodum Menandri fabularum una, *daktu/lion dicta, memoratur Athenaeo l. 6. quam Plaut. cum vertere vellet, Condalium nominavit, a voce prisca condalus, i. e. annulus, ex Gr. ko/ndulos2, quod digiti articulum significat etc. vide Ioh. Kirchmann. de Annulis c. 1. et de corona e Dactyli gramine, Car. Paschal. Coronarum l. 1. c. 15.

DACTYLI [2] Idaei ildem qui et Curetes, et Corybantes: de quibus suis locis, ut et infra, ubi de Dactylicis tibiis.

DACTYLICAE Tibiae ad u(porxh/mata olim adhibitae, sicut Spondaicae ad hymnos Deorum, inaequalia habuere [orig: habuÍre] intervalla, qualia sunt in temporibus dactyli pedis, unde iis nomen. Iul. Caes. Scalig. Poetic. l. 1. c. 20. Inventum autem dactylus Idaeorum Dactylorum dicitur Diomedi Gramm. verbis his, hi namque in insula Cretae Iovem custodientes ne vagitu se parvulus proderet, lusus excogitato genere, clypeolis aeneis inter se concurrentes, tinnitu aeris illisi, rhythmica [orig: rhythmic‚] etiam pedis dactyli compositione, celavere [orig: celavÍre] vocem infantis. Quae causa, quod [orig: quŰd] Musicae studium ex Creta Ins. ortum fuisse, vult Solin. c. 11. ad quem locum vide Salmas. p. 171. Indidem *da/ktulos2 dicta est pars quinta et ultima *puqikou= *no/mou, in quo argumenti ratio ac tractus totus Apollinis pugnam, quinque partibus constantem, complectebatur; Erant autem illae *)ana/krouis2, *)/ampeura, *katakeleusmo\s2 etc. postrema *da/ktulos2, a temporum numero; ab imitatione vero sibilantis inter moriendum serpentis, su/rigc quoque dicta. vide eundem Scalig. ubi supra l. eod. c. 24.

DACTYLIOMANTIA Graece *daktuliomantei/a, divinatio quae annulo peragebatur. Cuius exemplum insigne apud Amm. Marcellin. exstat l. 29. ubi de Valentis successore a Patricio et Hilario sic quaesitum refert: Construximus --- ad cortinae similitudinem Delphicae, diris auspiciis, de laureis virgulis, infaustam hanc mensulam --- --- et imprecationibus carminum Secretorum, choragisque multis ac diuturnis ritualiter consecratam tandem. Movendi autem --- --- erat institutio talis. Conlocabatur in medio domus, emaculatae odoribus Arabicis undique lance rotunda [orig: rotund‚] pure superposita, ex diversis metallicis materiis fabrefacta [orig: fabrefact‚]: cuius in ambitu rotunditatis extremo elementorum XXIV. scriptiles formae incisae perite disiungebantur, spatiis examinatae dimensis. Has linteis quidam indumentis amictus, calceatusque itidem linteis soccis, tonso capite circumflexo, verbenas felicis arboris gestans, litato conceptis carminibus Numine, praescitionum auctore, ceremoniali scientia [orig: scienti‚] supersistit, pensilem annulum librans arctum, ex Carpathio filo perquam levi, mysticis disciplinis initiatum: qui per intervalla distincta retinentibus, singulis literis incidens saltuatim, nervos efficit versus interrogationibus consonos, ad numeros, et modos plene conclusos, quales leguntur Pythici vel ex oraculis editi Branchidarum. Ibi tum quaerentibus nobis, qui praesenti succedet Imperio quoniam omni ex parte expolitus fore memorabatur, adsiliens annulus duas perstrinexerat syllabas: et cum adiectione literae postrema exclamavit praesentium quidam, THEODORUM praescribente fatali necessitate portendi. Nec ultra super negotio est exploratum; satis enim apud nos constabat, hunc esse qui poscebatur. Cumque totius rei negotium ita signate sub oculis Iudicum subiecisset, adiecit benevolem, id Theodorum penitus ignorare. Posthac interrogati, an ex fide sortium, quas agitabant, ea praecierint, quae sustinerent, versus illos notissimos ed derunt [orig: dÍrunt], clare pronuntiantes, capitalem eis hanc operam scrutandi sublaimiora cito futuram; nihilominus tamen ipsi quoque cum cognitoribus? Principi --- furias, imminere [orig: imminÍre]: quorum tres ponere sufficiet ultimos,

*ou) men a)ti/mhtoi/ ge so\n e)/ssetai ai(=ma, kai\ au)toi=s2
*tiifo/nh baru/mhnh e)fonta/ssei kamo\n oi)=ton,
*)en pedi/ois2, *mi/mantos2 ai)/la kaiome/non ka/r.

lege quoque l. 31. ubi Valentem versum hunc ultimum, quod esset inconsummatus et rudis, inter initia quidem contempsisse, postea vero eiusdem sortis recordatione Asiae nomen; ubi Erythraeo opp. montem Mimanta suppositum, doctis referentibus ex Homero et Cicerone, didicisset, horruisse notat. vide quoque supra ubi de Anmulis.

DACTYLIOTHECA vide paulo supra, nec non ubi de Annulis.

DACTYLIS sculptor insignis, cuius laudata opera in hortis Servilianis haberi refert Plin. l. 36. c. 5.

DADA urbs Pisidiae, Adada Ptol. Adadata Straboni.

DADAI montes Indiae, olim Cleopidis regiae propmqui.

DADAN vel DENAD filius Iecsan. Gen. c. 25. v. 3. et filius Regma. Gen. c. 10. v. 7. i. e. mamilla, dilectio, patruus, vel iudicans.

DADAS vide THEMISSAS.

DADASTANA Bithyniae urbs. Ptol.

DADDALA vide DAEDALA.

DADES Cypri prom. Ptol.

DADICAE pop. Scythiae Asiaticae. Herod. l. 4. Steph. sunt pop. Persiae ex Herod. l. 7.

DADO vel AUDOENUS, Arch. Rotomag. in aula Dagoberti I.


image: s0003a

magni habitus. Obiit A. C. 677. Vitam eius versibus scripsit Frigedodes, Angl. De scriptis illius, vide Voss. de Hist. Lat. l. 2. c. 26. p. 266. et c. 40. p. 346.

DADOCERTA Castell. magn. Armen. Steph.

DADUCHI Gr. *dadou=xoi, Lat. Faciferi, et *(ierofa/ntai *da|dou=xoi, Doctores sacrorum faciferi, recepta in sacris Cereris seu Thesmophoriis olim vocabula, Iul. Pollux Onomast. l. 1. c. 1. n. 31. Sic Galliam Cereris Sacerdotem *da|dou=xon vocat Plutarch. Aristide. Stat. l. 4. sylv. 8. v. 657.

Tuque Actaea Ceres, cursu cui semper anhelo
Votivam taciti quassamus lampada mystae.

Origo ritus ab exemplo Cereris quae sub noctem quaerendae filiae laborem, accensa [orig: accens‚] face, exorsa est: unde sive locata sive prcta, semper cum face cernitur. Martian. de Nupt. l. 2. In eo sistra Nilotica, Eleusiniaque lampas. Et Dianae Segestanae simulacrum dextra [orig: dextr‚] facem praeferebat. Lact. Firmian. l. 1. c. 21. Quia facibus ex Aetnae vertice accensis Proserpinam Ceres quaesisse in Sicilia dicitur idcirco sacra eius ardentium taedarum iactatione celebrantur. Cum istis faculis itaque, luto et furfure obliti currebant, observante Brodaeo. Nec unus gestabat facem, sed currentes sibi mutuo tradebant, hoc modo: Unus ab ara facem accensam manu comprehendens ad certum in templo locum currebat, quo cum pervenisset, alteri successuro et similiter cursuro eandem tradebat, cum verbis, Tibe trado, i.e. Tibi. Quod tamen non de sacris Cereris tantum intelligendum; Athenienses enim tria alia festa cum facibus seu lampadibus agebant, Panathenaea, Vulcanalia et Promethea: primusque iis, in sacrificiis usus Vulcanus fertur, quod is ignis usum primus reperisset et mortalibus ostendisset, ut scribit Ister apud Suidam in voce lampa/dos2. Imo in omnium sacerdocum initiationibus, earum usum viguisse, discimus ex Heliod. l. 9. Interim communior et receptior consuetudo fuit, in Cereris Mysteriis faces gestare. vide Th. Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom. l. 2. c. 11. Hinc itaque inter symbola Eleusiniorum sacrorum, Hierophantae, *da|dou=xoi, Praecones, Alii, recensentur Clem. Alex. quem laudat Salmas. ad Solin. ubi multa hanc in rem. Atque hi Ministri erant perquam honesti, sicut contra contempti vilesque oi( *mhtragu/rtai, i. e. famuli Idaeae Matris, de quibus vide infra, in voce Metragyrtae; aliquid etiam, ubi de Numenio Nigrino: plura in voce Eleusis. Est autem da\|s2, unde voci origo, proprie to\ liparw/taton cu/lon, pinguissimum lignum, pini et piceae, id quod, multo unguine piceo imbutum ac plenum, eo caedebatur ad lumina accendenda et faces, in Sacris inprimis, quas inde da=das2 quoque appellarunt, Salmas. ubi supra p. 505. Unde et in Nuptiis *da/dofo/roi Graecis vocitari sunt, qui cum facibus Sponsam ad lectum usque antecedebant, uti dicemus infra, ubi de Nuptiis etc.

DADUCUS maximus Sacerdos Herculis apud Athenienses. Alex. ab Alex. l. 2. c. 8. Aliis *dadou=xoi sunt, qui in Eleusiniis Cereri faces ferebant, vide supra.

DADUS Alberto Acarisio, qui Latine Datus Gallis de tessera videtur esse a dando, quod, qui in scrupulis calculum promoverat, dare dicebatur. Ovid.

Tu male iactato, tu male iacta dato.

Et Auson.

Narrantem fido per singula puncta recursu
Quae data per longas, quae revocata moras.

vide infra in Decius, item in verbo Dare.

DAEDALA [1] mons et urbs Lyciae, Urlie, a Daedalo ibi sepulto cum eum coluber aquaticus ex amne Nino in paludem, in quam Daedalus commeabat, egressus momordisset. Plin. l. 5. c. 27. Quamquam Diod. l. 5. eum in Sicilia a Cocalo Rege suffocatum tradit. Cariae attribuit Ptolom. item Demosth. in Bithyniacis, *dai/dala *mauwlw=n, ubi *manwloi\ sunt Cares, uti adnotat Salmas. ad Solin. p. 782.

DAEDALA [2] Rhodi civitas, sive regio; alia Indiae, et alia Cretae. Ptol. Steph.

DAEDALI montes Ind. citer. ad Indum fluv. Amy Boccatio, supra Nisam urbem.

DAEDALIA urbs Italiae, a Daedalo condita. Steph.

DAEDALIDE tribus [orig: tribŻs] Cecropidis in Attica vicus. Steph.

DAEDALION Luciferi fil. Ceycis frater, filiam Philonidem, seu Chionem habuit, cum qua una [orig: un‚] nocte concubuerunt [orig: concubuÍrunt] Apollo et Mercurius, et ex Apolline Philammonem, ex Mercurio Autolycum peperit. Hygin. Huius mortem, cui linguam Diana telo transfixerat, tam aegre tulit, ut e Parnassi culmine se praecipitem dederit, ab Apolline in falconem commutatus. Ovid. Metam. l. 11. f. 8.

Cum se Daedalion [orig: DaedaliŰn] saxo misisset ab alto,
Fecit autem, et subitis pendentem sustulit alis,
Oraque adunca dedit, curvos dedit unguibus hamos,

DAEDALUS faber Atheniensis, Micionis fil. artificum omnium suae aetatis ingeniosissimus, ut qui primus serram, asciam perpendiculum, terebram, glutinum, et lithocollam dicatur invenisse, primusque omnium vela, et antennas navi imposuisse: Unde forte fabula alarum Daedali, nam Virgil. l. 111. Aeneid. v. 520. Velorum pandimus alas. et alibi: Remigio alarum. Statuis quoque immobilibus oculos induxit, et abditis quibusdam nervis effecit, ut huc atque illuc moverentur, adeo scite, ut spectantibus vivere viderentur. Hinc famam meritus, viso, ex fratre nepotem rotam figulinam invenisse, ne ab illo ingenio olim vinceretur, timens, de fenestra miserum praecipitavit, fugaque [orig: fug‚que] cum filio Icaro ad Minaem se recepit, Cretae Regem. Hic [orig: HÓc] Labyrinthum construxit multiplici et intricata [orig: intricat‚] viarum perplexitate irremeabilem, in qua ipse una cum Icaro filio a Minae fuit inclusus, eo quod vaccam ligneam fecisset, cui inclusa Pasiphae tauro se commiscuerat. Quare cum terra [orig: terr‚] marique effugium sibi negatum videret, fugam sibi per aerem tentandam duxit. Assimulans itaque se


page 3, image: s0003b

munus conficere velle, quo Regis animum placare posset, pennas et ceram poposcit, quibus impetratis, sibi, et Icaro filio alas confecit, atque e Creta evolavit. Quod propterea confictum, quia tam ingeniosa [orig: ingenios‚] se fuga [orig: fug‚] liberavit, ut alis evolasse crederetur. Deinde et Cumas delatus est, ubi Apollini templum erexit. A Cocalo Siciliae Rege benigne exceptus, mox Minois iram verito, in balneo suffocatus est. Diod. Sic. l. 4. Euseb. A. Abrah. 726. Paus. l. 7. Ovid. Metam. l. 8. Plin. l. 7. c. 56. et l. 36. c. 13. Hygin. Apollod. etc. vide Icarus. Lucian. in l. de Astrol. scribit, Daedalum fuisse Mathematicum, et filium Icarum docuisse Astrologiam, sed eum iuvenili ardore et persuasu Doctrinae elatum aberrasse a vero, et decidisse in mare rerum immensae profunditatis. vide Diod. l. 5. Hinc adiectivum Daedalus, ut Daedala, tellus apud Lucret. pro terra floribus variegata. Daedala tecta, apud Virgil. pro domibus artificiose elaboratis. Item Daedalaeus, ut apud Horat. l. IV. od. 11. in initio.

Pindarum quisquis studet aemulari,
Iule, ceratis ope Daedala [orig: Daedal‚]
Nititur pennis, vitreo daturus
Nomina ponto.

Idem,

Iam Daedalaeo ocior Icaro.

Item Daedaleus. Propert. 2. 15.

Daedaleum Lino cum duce rexit iter.

Nic. Lloydius.

DAEMOGORGON Lat. dicitur Deus terrae (nam Daemon, Deus, ut ait lactant. gorgon, terra. ) seu potius sapientia terrae; quo nomine veteres intelligebant Naturam, rerum omnium matrem et altricem.

DAEMON a Graeco *dai/mwn, quasi *dah/mwn, i. e. sciens. Ita, Plato in Cratylo. Lactant. l. 2. et Chalcidius in Timaeum Platonis, Daemones genii sunt, *mustagwgoi\ tou= bi/ou, ut Menander inquit. Domini Vitae; Lares Cicer. aliis etiam Manes ac Lemures. Genii boni, et mali, qui a)la/stores2 sunt ac Diaboli. Ceterum de varia hugus vocis significatione vide Dausqueium in Basil. Seleuc. p. 62. et seqq. Porro Astrologis Daemon appellatur undecimus ab Horoscopo locus, a)gaqodai/mwn Graece dictus. Iulius Firmic. l. 2. c. 19. Ut de Daemonibus malis Gentilium aliquid addam, illis Oracula adscribere Porphyr. discimus ex Euseb. Praeparat. Evang. l. 4. c. ult. ubi Porphyr. asserit, quaecumque oracula ultibi reddita fuerunt [orig: fuÍrunt], ea non per Deos sed per malos Daemonas reddita: quorum Principem ait esse Serapim. Atque hinc causam deducit, unde homines per Oracula illa fallantur, imo ad omnia prava ac scelesta, homicidia, adulteria etc. perducantur, nihil adiumenti vero sed plurima nocumenta ac damna creduli homines per ea semper acceperint. vide Ant. van Dalen De Orac. Ethnic. Dissertat. 1. p. 22. et 23. Quam Porphyrii sententiam Christiani veteres amplexi sunt plerique Athenagor. Origen. Euseb. ipse, Firmic. Alii. vide Tertullian. Apologet. c. 22. et Minuc. inprimis Felic. in Octavio. Certe, vox, quamquam in medio significatu ab antiquis crebro usurpetur, tam de bonis quam de malis Geniis seu Angelis, unde Stoici illos definierunt ou)si/as2 yuxika/s2 Substantias animales, apud Plutarch. de placit. l. 1. c. 8. tamen contendit Euseb. prop. l. 4. c. 3. et ex eo Danaeus, vocem *dai/mwn in malam semper partem sonare, undecumque demum eius origo arcessatur. Notus parentum primorum error, qui a Satana ad maiorem scientiae gradum affectandum seduci se passi sunt, unde ipse Daemon simili peccato se perdidisse arguitur. Dicantur ergo Daemones, quasi *dah/mones2, erunt idem quod [gap: Hebrew] Levitici c. 20. Imo ipse Apollo, id est, *dai/mwn interrogatus, quomodo sibi supplicari velit, respondit,

*pa/nsofe, pantodi/dakte, enoloi/strofe, ke/kluqi *dai/mwn.

Et sofe\ *dai/mwn, apud Lactant. l. 1. c. 7. Eandem ob causam Daemonum inventa Astrologia et Aruspicina et Auguratio et Oracula et ars Magica, ac mille Divinationis species sunt: Interim mavult eos Euseb. propar. l. 4. c. 3. supra laudato, a daimai/nein, i. e. terrendo, nuncupatos, unde et in S. Scriptura [gap: Hebrew] appellantur. Utrumque non sine ratione coniungit Georg. Horn. Histor. Philos. l. 1. c. 2. ubi plura in hanc rem. Sunt autem Daemones, Mosaicis temporibus iam in Palaestina culti: Namque Deuteron. c. 32. v. 17. ut grande peccatum refertur, Sacrificium Daemonibus factum, ubi vox in Hebr. est [gap: Hebrew word(s)] Laschedim, quam LXX. reddunt daimoni/ois2, Vulgata similiter, item Vatablus, Iunius, alii, Daemonibus vel Daemoniis: origo est a [gap: Hebrew word(s)] abolevit, perdidit, vastavit. Levitici quoque c. 17. v. 7. interdictum reperitur, Ne sacrificetis [gap: Hebrew word(s)] Laschirim, ubi LXX. vertere matai/ois2, hoc est, vanis, futilibus, sive non Diis. Sed Aquila magis institit vocis proprietati, reddit enim trixiw=ntes2, uti Ar. Montan. pilosos: quia hirsuti sunt sordidique. Et certe per hircos hos etiam Daemones intelligunt R. David Kimchi Radic. et Maimonides More Nevochim l. 3. c. 47. causam adferentes, quia Satanas praecipue in hirci figura se hominibus soleat offerre. Unde Gentiles et inter Numina retulere [orig: retulÍre] Faunos sive Aegipanas: pro quo Capripedes Panes ait Propert. l. 3. Eleg. 17. uti Capripedes Satyres Lucret. l. 4. Nec sane alii ab his Sileni etc. vide infra. Ex Gentium Scriptoribus, apud nullos de Spirituum cultu tam multa reperias, quam apud Platonicos, quorum opinio erat, Spiritus procurari certis precatibus, ut habet Apuleius de Deo Socratis. Sed in quaestione est, utrum bonos coluerint Spiritus, an malos: Et certe, quin propositum iis fuerit bonos venerari, nullum est dubium; sed prae bonis se mali Spiritus oggesserunt. Boni enim cultum eiusmodi, ut Deo proprium, aversabantur: et agnoscit Porphyr. eos, quibus sacrificarent, libamine carnium delectari, imo fumigatione nidoreve vivere ac pinguescere; quae ridicula quidem sunt, interea tamen, cuiusmodi coluerint


page 4, image: s0004a

Spiritus, ostendunt etc. Spiritus quoque illos, qui Delphico et carteris oraculis praesiderent, malos fuisse, hinc conspicuum est, quod ludos, lectisternia et alia, nunc Iovis, nunc Apollinis, nunc alius [orig: aliŻs] Numinis honori, exegere [orig: exegÍre]. Quo spectat et mustikh\ Veteribus qusi/a, mysticum sive arcanum sacrificium, sic enim in Christianorum opprobrium (quibus ita Eucharistiae Sacramentum dicitur) nominarunt abominandum sacrificium suum; quantum colligere est ex sermone illius Thracis, apud Michaelem Psellum de operat. Daemon. p. 18. Quo in sacrificio quandoque etiam mactabatur (dictu horrendum) infans matreno exsectus utero, uti legas apud Baptistam Carmelitam invita S. Catharinae, et multo iam ante apud Lucan., l. 6. v. 562.

Vulnere si ventris, non qua Natura vocabat,
Extrahitur partus, calidis ponendus in aris etc.

Sed et hodie in Oriente Calecutenses, Deum quldem Mundi conditorem agnoscunt, Temerani eum appellantes; interim eum aiunt, quo curae expers mundanae suavius vitam ageret, Vicarium Orbi regundo praefecisse Daemonem nomine Deumum: cuius simulacrum quam horribile habeant, et quomodo Sacerdotes, qui illis Bramini dicuntur, sacra faciant, legere est apud Lud. Varromann. Patric. Rom. Navigat. l. 5. c. 2. Iaponi etiam Daemoni fana exstruunt luculenta, cui Reges illorum in praelium ituri magnam pecuniae vim vovent, vota etiam plebeii, in periculo constituti simpliciter faciunt. Similis cultus in India Occid. ubi Mexicanis nulla quidem sollicitudo alterius vitae est: pro bonis tamen temporalibus Daemoni supplicant: tum etiam, ne noceat saltem, Acosta rer. Americ. l. 5. c. 27. De Tapuiis vide infra, aliisque gentibus eiusdem Indiae, apud Voss. de idolol. l. 1. c. 8. Addam tantum ex medio aevo, de Saxonibus priscis, et illis Daemonas fuisse cultos. Iis namque, ante tempora Caroli Mag. praeter Finnum Deum et Deam Sibam, malus Deus, quem atrum aiebant, colebatur, ne noceret, ut est apud Georg. Fabric. Orig. Saxon. l. 1. Similiter Ungaris eandem superstitionem fuisse, legimus: quorum etiam Rex Vata, in Belo oppido natus, se iis devovit, honori illorum caput more Scythico rasit, tres cincinnos pagano ritu pendulos demisit, ut hodieque Turcis est consuetudo, vide Anton. Bonfin. Ungar. l. 12. Atque hic apertus Doemonum cultus est; praeter quem alter est, usque adeo occultus, ut ipsi, qui eum colunt, nesciant: ac propterea vel mortem potius oppetant, quam ut huiusmodi quid profiteantur. Tales nempe, qui multa videntes agere alios ex pacto cum Diabolo, ea ipsi citra pactum, faltem expressum, imitantur; sic quoque respondente eventu: Item, qui ista ab aliis pacti nesciis didicerunt [orig: didicÍrunt], ac tam miranda fieri putant, non vi daemoniaca [orig: daemoniac‚], sed Naturae: quippe longe potentioris, quam vulgo credatur. Quo referendi, qui res vim humanae potestatis exsuperantes agunt verbis aut characteribus quibusdam ignotis, quibus fortasse Diabolorum nomina et eorum invocationem signavere [orig: signavÍre] illi, qui primi illis ex pacto cum Daemone usi sunt. Plin. l. 28. c. 1. Dixit Homerus, profluvium sanguinis vulnerato femore Ulyssem inhibuisse carmine; Theophrastus ischiadicos sanari; Cato prodidit, luxatis membris carmen auxiliari, M. Varro podagris. Unde Vindicianus Comes Archiatr. ad Valentin. Imper. apud Marcell. Empir.

Gramine seu malis aegro praestare salutem,
Carmine seu potius. Namque est res certa, saluti
Carmen ab occultis tribuens miracula rebus.

Nec ignotae sunt Magicae medendi formulae, inter quas Abracadabra inprimis (unde Basilides suum Abraxas, quem pro summo Numine coluit, hausisse videtur) apud Cael. Aurelian. in Chron. c. 1. Myreps. sect. 2. antidot. 298. 405. 419. et alibi, ac apud alios, sed hac de re plura vide apud Voss. ubi supra, adde Barth. Animadvers. ad Stat. passim. et quae dicemus voce Magia, uti de Daemonum lapsu, etiam Ethnicis non ignorato, Optioneus; eorum responsis, Oracula. Hinc Daemoniaci, apud Agobard. Epist. ad Barth. iidem, qui alias [orig: ali‚s] Energumeni, *daimona/rioi, Nicetae in Isaacio Angelo: katexo/menoi u(po\ dai/monos2, Strab. xeimazo/menoi, in Concil. Ancyr. can. 16. h. e. tempestate iactati, uti reddidit Isidor. Mercat. quo loco Cellot. Hierarch. l. 6. c. 19. ß. 1. *xeimazome/nous2 censet esse paenitentes, qui extra Ecclesiam stabant, pluviae et hiemi obnoxii, in quos tempestates et aeris iniuriae omnes depluebant. Sed Paenitentes, etsi extra Ecclesiam, stabant tamen sub porticu, non sub dio, uti apud Car. du Fresne videre [orig: vidÍre] est.

DAES Colonis oriundus, Historic. Strab. Voss l. 4. p. 511.

DAETA Thyestis soror, cum qua [orig: qu‚] congressus Thyestes Enorchum Daemonem sustulit. Rhodig. l. 7. c. 13.

DAETAS pater Macherei sacerdotis illius Delphici, qui Pyrrhum Achillis filium interfecit. Vide Pind. Schol.

DAETOR vir Troianus apud Hom. Iliad. q.

DAGALESSUS Armeniae min. urbs. Anton.

DAGASAIPHUS Cons. cum Severino, A. U. C. 1214.

DAGASCALCI seu DAGESCALCI inter ministros Monasteriorum, foris ubique per villas positos, recensentur, in Charta Henrici IV. Imp. A. C. 116. apud Zyllesium.

DAGASIRA locus Carmaniae ad mare. Arrian.

DAGEL vide GALLIUS TUSCUS.

DAGHESTANIA prov. Asiae, prope mare Caspium, cuius incolae Tartari proprios habent Principes, inter ditiones Regis Persiae et magni D. Moscoviae. Extenditur ad 40. leuc. Germ. estque pars Albaniae antiquae. Eius urbs prim. Tarku, Olear.

DAGHOA Ins. Livoniae, in mari Balt. prope Osilam, cui ad Boream adiacet, ad ostium sin. Rigensis, ubi opp. Paden et Dageroort, in parte Austr. Sub Sueciae Rege Vulgo Dago.

DAGOBERTUS [1] I. fil. Clotarii II. ex Bertrude, IX. Rex. Franciae. A. C. 628. cum vivo Patre Rex Austrasiae esset, ab A. C. 622. Ariberto fratri insigne apennagium concessit, quod, illo


image: s0004b

mortuo, brevi recepit. Thuringia [orig: Thuringi‚] a Dalmatis infestata [orig: infestat‚], fil. Sigebertum Austrasiae Regem creavit, qui Barbaros fortiter repulit. Vicit dein Britones, et Vascones rebelles, pace Galliae reddita [orig: reddit‚]. Ultraiecti conditor, A. C. 642. Obiit A. C. 644. aet. 42. Primus Auriflamma [orig: Auriflamm‚] dicitur usus, sed vagis amoribus virtutes polluit. Repudiata [orig: Repudiat‚], ob sterilitatem, Gomatrude, Nantildam e Monasterio raptam sibi iunxit, Aimon. l. 4. c. 19. quamvis Chronicon manuscriptum Bezae, in Biblioth. Regia habeat, Ministerio. Ex hac Clodovei II. parens, sicut ex Ragnetrude Sigeberti III. Austrasiae Rege etc. Fredegar. Chron. l. 17. et seqq. Henschen. de 3. Dagobertis.

DAGOBERTUS [2] II. cognom. Iunior. fil. Childeberti Iusti, A. C. 711. in nomen Regis, non regnum successit. Pipino Crasso A. C. 714. mortuo, nepos eius Theobaldus Praefectum palatii se fecit, cuius avia Plectrudis, omnia gubernare volens, Carol. Martell. generum Coloniae in vinculis tenuit. Ex alia parte Rainfredus, a quibusdam electus, cum Ratbodo Frisone foedere inito, sub Dagoberti nomine, omnia miscuit. Obiit hic A. C. 716. ex clotilde, Theodorici pater. Greg. Tur. app. c. 103. Aimon. l. 4. c. 49. 50. 51. etc.

DAGOBERTUS [3] fil. Sigebertii III. Austrasiae Rex, a perfido Grimoaldo rasus, ut hic filium suum in thronum eveheret. Vide Childebertus. Item, fil. Chilperici, ex Fregedonde. Obiit A. C. 580.

DAGON idolum Philistinorum, cecidit coruam arca, 1. Sam. c. 5. v. 4. Dagonem, et Atergatim idem fuisse numen docti aliqui statuunt, adeo que Atergatin corrupte scribi pro [gap: Hebrew word(s)] addir dag, h. e. magnifico pisce, vel [gap: Hebrew word(s)] addir Dagon, magnifico Dagone . Sed Bocharti iudicio potior est Veterum sententia, qua [orig: qu‚] Dagon et Atergatis vel Astarte plane diversa sunt numina. Quod planum ex Theologia Phoenicum, apud Philonem Byblium, ubi Dagon frater est, et Astarte Saturni uxor. Ibidem Dagon redditur *si/twn Frumentarius, quia [gap: Hebrew word(s)] Dagon Ebraeis est frumentum, et additur causa nominis; *epeidh\ eu(re si=ton kai\ a)/rotron, e)klh/qh *zeu\s2 aro/trios2. Nic. Lloydius. Iudic. c. 16. v. 23. Et certe, qui piscis habuisse formam idolum hoc volunt, Rabbinis Doctoribus usi dicunt, ab umbilico deorsum versus [orig: versŻs] piscem, sursum hominem exstitisse, quod colligunt ex sicque per hunc Deastrum Philistaeorum neptunum vel Tritonem intelligunt. Et certe, si verum est, quod de Oanne animali bicipite, ex mari Erythraeo emerso et Babylonem quottidie perveniente, ubi omnifarias artes, literas, agriculturam, aedium consecrationes, architecturam et leges Politicas hominies docuerit, occidente vero Solc in Oceanum reverti solito, Beros. Apollodor. et Polyhistor referunt, probabile est Satanam in forma piscis apparuisse hominibus, et ut divinitatis sibi conciliaret Famam, magnam eruditionem ac sapientiam prae se tulisse, unde tandem sub Dagonis nomine cultus, et Adardag, i. e. magnificus Dag dictue est. Certe non absimili modo Triton describitur,

Frons hominem praefert, in piscem desinit alvus.

Pierius Hieroglyph. l. 1. c. 28. Secundum Voss. complexu suo is continebat tum Lunam sive Lunum, ut principium activum; tum Mare, ut passivum. Ratione prioris masculum erat numen Hebraeis, ac similiter LXX. Hinc et Sanchoniathonis Interpres Philo, apud Euseb. Praepar. l. 1. *dagw/n. o(/ e)sti *sitw\n, Dagon qui est Siton, ubi unum ex quatuor eum Caeli filiis facit ac credit ei nomen esse, a [gap: Hebrew word(s)] dagan i. e. frumentum; sed de isto fallitur, quia plane a [gap: Hebrew word(s)] dag h. e. piscis: ut melius dicturus fuerit *)ixquw\n, q. d. Piscis, seu piscinus. Namque et figura eius suffragatur, erat enim semihomo ac semipiscis,ut dictum etc. vide Voss. de Idolol. l. 2. c. 76. sub fin. Eodem facit, quod Salmasio Dagon est h( *khtw\, seu o( *khtw\n, quod ceti figuram habuerit; cui proin idem Dagon Azotiorum et Ceto Ioppensium, et Derceto Ascalonitarum. vide eum ad Solin. p. 574. et supra in voce Ceto. Adde Ioh. Selden. de Diis Syris Syntagm. 2. c. 3. et quae dicemus infra, in voce Pisces.

DAGONIA Armeniae min. opp. Ptol.

DAGRAE Tyanitidis reg. in Cappadocia opp. Ptol.

DAGSUBRGUM castellum Germaniae in Palatinatu inf. munitissimum: a quo illustrissimae olim Familiae nomen, cuius Auctor Hugo fuit, filius medius Hugonis I. Comitis, Eberhardo iuniore geniti, de quo alibi. fuit enim filius huius Hugo Pater Gerhardi Metensium Comitis, a quo Lotharingiae hodierni Duces: Hugonis II. Comitis, qui Comites Dagsburgicos, et Guntrani cognomen Divitis, qui Habspurgios, a quibus Austriaci Archiduces, dederunt [orig: dedÍrunt], atque adeo communis trium familiarum ex alsatica veteri procedentium, genitor. Ex Comitibus vero illis Degsburgicis Leo IX. Pontifex Rom. fuit. Phil. Iac. Spener. Sylloge Geneal. Hist. in Fam. Austriaca. Sed et Dagsburgica, una ex Familiae illustris Comitum Leiningensium lineis, dicitur. Haec enim in Friderci Comitis filio Friderico et Ioffrido, in Leiningensem et Dagsburgicam dividi coepit, circa principium saeculi XIV. quarum haec, priore exstincta [orig: exstinct‚] iamdudum, agnatorium iure sibi vindicato, adhuc durat. In qua, qui nunc vivunt communem omnes agnoscunt Patrem Emiconem Catharinae Nassaviae (a qua Sarwerdensis praetensio illis obtigit) martium, exstinctum A. C. 1541. A quorum maiori filio. Ioh. Philippo Hartenburgica linea coepit, sed a minore Dagsburgico Falckenburgius ramus ortus est: cuius surculi sunt Heidershemius et Falkenburgius seu Dagsburgius, in quo supersunt Ioh. Casimirus (n. A. C. 1619.) et Anna (uxor Ioh. Comitis Nassovii Sarb. in Izstein ) liberi Philip. Georg. Com. Liningensis et Dagsburgii (ex Anna Erpachia) Emicone praefato (qui obiit A. C. 1593) ex Ursula Fleckenstenia, geniti. Phil. Iac. spener. Theatr. Nobil. Europ. Part. I. p. 152. et in Indic. vide et infra, ubi de Familia Leiningensi.

DAGUS e)pise/llion, in Glossario Gr. Lat. Meursio Gallica vox est, Dais, tapes nempe, qui sellae insternitur. At Galli ita vocant


image: s0005a

umbellam, quae Regio Throno interponitur, unde legendum supersellium videretur: cuius quidem vocis Dais meminit Matth. Paris. in Vitis Abbat. S. Albani p. 92. Solus in refectorio prandebit supremus ) loquitur de abbate recens electo) habens vastellum, Priove prandente ad magnam mensam; quam Dais vulgarior appellamus. Hodieque Dais Galli vocant umbraculum, quod capiti sedentis aut cibum capientis superponitur. vide Car. du Fresne Glossar. et infra Deis.

DAGUSA Graece *dagou/sa, urbs Melitenes ad Euphrat. in min. Armen. Ptol. quam vocem pro Dascusa, apud Plin. l. 5. c. 32. reponit Salmas. ad Solin. p. 620. vide Dascusa.

DAHAE pop. Scythiae Asiatic. apud Solin. c. 15. ob notas, quibus se compungebant, Gelonorum et Agathyrsorum Instar, virgati Poetis passim. Alias Dace vel Dai, Graecis *da/oi vel *da/ai; de quibus, vide Salmas. ubi supra p. 796. retro in voce Daae.

DAHIPPUS statuarius nobilis, cuius opera enumerat. Plin. l. 34. c. 8.

DAI Persar. pop. omnes pastores. Herod. l. 2.

DAIBERTUS vel THEOBERTUS primus ex Latinis Patr. Hierosolymit. A. C. 1099. postquam Arnulphus inde pulsus esset. Cum Balduino Rege ipsi non bene convenit, hinc artibus Arnulphi remissus, in Italiam cum Boemundo, Principe Antiocheno, qui constantiam Philippi I. Gall. Regis ducturus erat, venit et a Paschali II. in sedem suam redire iussus, in itinere obiit, in Sicilia. A. C. 1107. Guil. Tyr. l. 8. 9. 11. etc.

DAICLES Messenius, vixit regnante Athenis Carope. Solin. c. 2.

DAJENUS apud Vital. Episc. Oscens., Iudex est, Iudaeis Hispanicis sic dictus: an ex Hebr. Dan. Glossae Basilic. *da\n, o)/noma mega/lhs2 arkh=s2 kata\ *peras2, Dan nomen magni Principatus, secundum Persas, apud Eundem.

DAIMACHUS [1] Equitum praefectus Syracusis, per quem Hermocrat. Sosistrat. servorum ducem in potestatem redegit. Vide Polyaen. l. 1. in Hermocrate.

DAIMACHUS [2] Plataeensis legatus ad Allitrochad. Androcoti fil. de quo Iustin. l. 15. Indiae Rex Scripsit historiam Indicam, sed ob imperitiam Mathematicae, parum feliciter. Strab. l. 1. Voss. de Hist. Gr. l. 1. c. 12.

DAIMENES [1] Achaeorum dux. Pausan.

DAIMENES [2] a Dionysio cruci affixus, quod, natione Graecus, Carthaginiensibus contra Siculos militasset, Olymp. 95. A. C. 4.

DAIRA Oceani filia ex Mercurio Eleusim ceu Eleusinum, qui postea urbi nomen dedit, peperit. Pausan. in Att.

DAIRI Monarchae Iaponensium. Hienim, a Sinen sibus ante 8. circiter saecula orti, cum Iaponiam hactenus incultam occupassent, Regna in ea 53. constituerunt, quae universa uni parebant Monarchae, quem Dairum apellabant, ac Numinis instar venerabantur. Sed ab A. C. 1500. ob intestina dissidia decrescente indies Dairorum potentia [orig: potenti‚] ac auctoritate, Reges provinciarum rebellare passim ac suo arbitrio regnare coeperunt [orig: coepÍrunt]. Quorum praecipuus Nubunanga, Rex Voaris, urbe meaco capta [orig: capt‚] A. C. 1570. potentissius totius Iaponiae Rex evasit: ita tamen ut Dairi auctoriatem adhuc agnosceret; quod et sub successore obitinuit. Sed qui hunc excepit Taikosamma, A. C. 1600. a Dairo, sponte se abdicante, Imper. Iapon. declaratus, novam Monarchiam condidit. vide Georg. Horn. Orb. Imp.

DAIVA vel DAHIUD in tribu Iuda. Hier. in Lat. Hist.

DALACARIZA urbs Ponti. Lib. Notit.

DALANDA Armeniae min. urbs. Ptol.

DALASARBA Thraciae opp. Procop.

DALASIS Ciliciae reg. Ptol.

DALBODIUM villa, seu DALBUTH aut DALBUED Baronia Galliae, in literis Richardi II. Nortmannorum Ducis et Alexandri III. Pontif. Rom. memorata, vulgo Daubeuf dicitur. Sicut Elbotum Elbeuf, Guellebotum seu Guellebodium Guillebeuf. Hadr. Vales. Not. Gall. in voce Elbotum.

DALDIS Libyae urbs. Suidas.

DALE opp. in Teuthrania reg. Plin. l. 5. c. 30.

DALEBURGUM opp. Sueciae, in Vestrogothia, et in Dalia prov. iuxta Vvenerum lacum, in eius ora Occid. 11. leuc. Germ. a Bahusio in Boream.

DALECARLIA prov. Sueciae ampla. Habet ab Occid. et Septentr. Norvegiam, ab Ortu Helsingiam, a Merid. Vermolandiam: versus montes extensa. In hac unulla sunt oppida magni momenti, Gentem moribus asperrimam, e Danica captivitate elapsus Gustavus Ericsonius, e nobili Trollorum familia, ad arma contra Christiernum II. Daniae Regem sumenda patriamque in libertatem vindicandam, cum concitasset, magna [orig: magn‚] mox Sueciae parte pulsis Danis, communi Ordinum suffragio Rex electus est, Suecicaeque potentiae, qualis hodie est, prima iecit fundamenta. Georg. Horn. ubi supra. vide quoque in voce Gustavus I.

DALECHAMPIUS Iacobus. vide JACOBUS

DALEMUM opp. munitum Belgii, cum castro, in Ducatu Limburg. ad Bervin. amnem, sub Holl. 2. leuc. a Leodio in Caec. 3. a Falcomonte in Merid. 3. ab Aquisgrano.

DALFINATUS Valesio primum, quasi Alpinatus, cum tota fere provincia in montibus posita, urbesque eius Vienna, Ebrodunum, Valentia, Dea, Grationopolis, Augusta Tricastinorum, Vapincus ac Brigantio montibus cinctae sint: et Croierio quasi Dealpinatus dictus est Postae mutavit prior sententiam, postquam didicit, Guigonem VII. filium Guigonis Crassi, Dalfinum cognominatum esse circa A. C. 1130. ab eoque Guigone Dalfino Viennensi, insequentes Dalfinos, qui se Dalfinos Viennenses, et Albonis Comites vocavere [orig: vocavÍre], Daufins de Viennios, et Comtes d'Albon, nuncupatos et Comitatum Principatumve eorum Dalfinatum


page 05, image: s0005b

dictum, qui antea Viennae et Albonis Comitatus, vel Albonis et Gratianopolis Comitatus vocatus est. Reperitur etiam Dalfinus, proprium viri nomen, apud Bedam Guil. Malmesbur. qui Dalfini Episc. Lugdun. ante Annos 1000. occisi meminere [orig: meminÍre]. Corrupte ergo pro Dalfino Dalphinus, postea Delphinus dici coepit, malequie creditum, a marino pisce regionem mediterraneam, eiusque dominos nomen invenisse, unde utrisque Delphinus piscis pro insigni attributus. Dalfinum Alverniae meinorat Ioh. Parisiensis. Mansit dein Dalfini cognomen primogenitis Galliae Regum, post quam Regio donations titulo in horum iura transiit, ut videre est in voce Delphinatus, ita enim vulgo provincia haec appellatur, Gall. Dauphine. Constat illa ex quatuor provinciis non totis, nimirum tum ex Viennensis provinciae urbibus Vienna Allobrogum, Valentia Segalaunorum, Dea Vocontiorum et Gratianopoli seu Cularone Allobrogum; ex Metropoli Alpium Maritimarum Ebroduno, ex Vapico civitate provinciae Aquensis seu Narbonensis 2. et ex provinciae Arelatensis vicitate Tricastina: Continebaturque olim partim Sabaudiae, partim Provinciae nomine: quae paulo antequam Galliae Regno accederet, dominus eius Dalfinus agri Viennensis, Princeps Brigantionensis, Duz Campisauri, Marchio Cesanensis, Comes Palatinus Viennae, Albonis, Pagi Gratianopolitani, Ebroduni et agri Vapincensis, Baro Turris Pinus, Medullionis Mevillon, et Montis Albani appellitatus est; quibus titulis accessere [orig: accessÍre] postea Comitatus Valentinus et deensis, Ludovico tum Dalfino Caroli VII. filio legati. In hac reg. supra Vocontios ad Ortum habitare Meminos vel Mimenos, ubi locus hodieque mens en trieves dictus nomen gentis servet, et eis vicios esse Tricorios, in quorum finibus sint loca Corpum, Campus Sori et Digueriae, ait Holsten. Addunt alii Medullorum esse Medullionem opp. Meullion; Sicoriorum locum Sigoiers; Ucenorum opp. Oisans Garocelorum Goncelinum, 4. a Gratianopoli lapide; Caturigum Caturigas cum Ebroduno: ibidem Cassenaticum esse Sassenage, Veriacum, Clariacum, Altam Ripam, Montemferratum, Podiumcrassum, Pie gros, Montem Canutum, Montchenu, Antonem, Castrum S. Georgii de Vandanis S. Ioire, Castrum Crepulum Crepol, Castellum s. Eulaterii S. Latier, castrum Veterisivillae Vireville, Ursolis Rossilon Comit. etc. vide Had. Vales. Notit. Gall. et infra in voce Delphinatus.

DALIA prov. Sueciae, in Vestrogothia, inter Bahus. praefecturam et Vvenerum lac. ubi opp. praec. Daleburgum. Alias Norvegiae contermina, nunc limites paulo remotiores.

DALILA seu DELILAH mulier quam amavit Sampson, cuiusque opera [orig: oper‚] periit. Iudic. c. 16. v. 18. Lat. paupertas, aut situla eius, aut ramus eius, sive exhauriens aut macilenta. In Graecis est *dalida/. Ioseph. Dalale scribit. Fuit autem [gap: Hebrew word(s)] Zonech, i. e. meretrix, quod Targum et Kimchi pro caupona accipiunt. Lyra quaerit Iudaeane, an Palaestina fuerit? Et existimat Palaestinam fuisse, quae in valle Sorek habitarit. Uxorem Sampsonis fuisse, praeter Sulpic. Sever. etaim Chrisostom. Cassian. S. Ephraem et Pererius affirmant. Contra meretricem, et quidem e pauperioribus fuisse, Ioseph. Ambros. Hieronym. Abulensis, Serarius, et alii volunt. Quomodo enim ausi fuissent Philistaei principes tam fidenter et primo agressu, sola [orig: sol‚] spe lucelli, sollicitare uxorem ad prodendum maritum? quomodo toties et tam diu latuissent tot armati in domo propria Sampsonis, nec ipso, nec ullo familiarium conscio?

DALION sive DALLON de gentibus prodidisse aliqua videtur. Plin. l. 6. c. 30. Sed ab eodem in Elencho auctorum libb. 20. 21. 22. et 23. inter medicos repomnitur, et l. 20. c. 27. herbarius vocatur. Voss. de Hist. Gr. l. 3. p. 350.

DALISANDA vide LALISANDA

DALLAEUS Iohannes Ecclesiae Reformatae Parisiensis, quae Carentone suos coetus habet, Pastor, Theologus pietate et eruditione nulli secundus. Scripsit de Patrum usu, Fides ex Scripturis demonstrata, de Patrum fide circa Imagines, de Poenis et Satisfactionibus humanis, pseudepigrapha Apostolica, de Ieiuniis et Quadragesima, de Confirmatione et Extrema Unctione, de Confessione Auriculari, de Cultus religiosi obiecto, de Cultibus Lationrum religiosis, etc. Item Contiones in Epp. ad Philippenses, Colossenses, Titum, in utramque ad Timotheum, quae 10. volum. in 8. partim Parisiis, partim Genevae prodiere [orig: prodiÍre]: ut alia omittam. Obiit admodum senex, paucos ante annos: Pater filii cogn. eiusdem Eccl. Pastoris eximii. vide Elenchum Scriptorum eius hactenus editorum, in fronte operis posthumi, cui titulus: De Cultihus Rel. Latinor. Genevae, A. C. 1671.

DALLUUNTUM Dalmatiae opp. Anton.

DALMANA Dalmatiae urbs. Cassiod.

DALMANNIO vulgo Daumignon, fluv. Galliae, in Viromanduis, alluit Viromandum Monasterium Vermand, Textricium Tertri, vel Testri sur Daumignon, Montiacum Monchi vel Moussi la Gasse, Atteiamque Attie, praeter alios vicos, atque inter Hammum et Peronam in Suminam influit, Hadr. Vales. in voce Textricium.

DALMANUTHA regio Iudeae Lat. pauperis hereditas, seu portio. Marc. c. 1.

DALMATAE Equites apud Treb. Pollion. in Claudio, In quo bello, quod gestum est, Equitum Dalmatarum ingens exstitut virtus: nempe in militia Romana ex hac provincia Equites per multa saecula fuere [orig: fuÍre], ut ex Historia sciri potest et Not. Imperii. De Marco Antonino certe Iul. Capitol. Latrones etiam, inquit, Dalmatiae atque Dardaniae milites fecit. Ubi Latronum nomine totam eam intelligere gentem, latrociniis deditam, docet Casub. meminit quoque Dalmatarum militum vetus Inscript. Mogunt. cuius initium: PLASSI F. DIOCLEAS. MIL. EX COHORTE. V. DALMATARUM.