December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0005

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS PRIMVS Literas A, B, C, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0006

[gap: praeliminaria]

image: s1065a

CYNTHIUS Ioh. Baptista, alias Giraldus. Medicus insignis, docuit Ferrariae. Mondovii, Patavii Rhetoricam. Scripsit plurima, de quibus vide Elogin A. Teissier, Part. 1. Obiit A. C. 1573. aetat. 69.

CYNTHUS Deli insul. mons tantae altitudinis, ut totam insulam dicatur inumbrare. Eius meminit Ovid. l. 2. Met. v. 211.

Parnasusque biceps, et Eryx, et Cynthus, et Othrys.

Et, l. 6. v. 204.

Indignata Dea est: summoque in vertice Cynthi
Talibus est dictis gemina cum prole locuta.

Virgil. l. 1. Aen. v. 502.

Qualis in Eurotae ripis, aut per iuga Cynthi
Exercet Diana choros. --- --

In hoc monte Latona Apollinem et Dianam peperisse dicitur, unde ille Cynthius, haec Cynthia passim a Poetis appellantur. Virg. l. 3. Georg. v. 36.

--- -- Troiae Cynthius auctor.

Item, Ecl. 6. v. 3.

--- -- Cynthtus aurem
Vellit. --- --

Lucan. l. 1. v. 218.

Tertia iam gravido pluvialis Cynthia cornit.

Val. Flacc. l. 2. Argon. v. 56.

Puraque nec gravido surrexit Cynthio cornu.

Stat. l. 10. Theb. v. 365.

--- -- Arcanae moderatrix Cynthia noctis.

Nic. Lloydius.

CYNURA urbs in argo, vel Argolica. Steph. Aliter Cynuros; unde regioni Cynuriae nomen, in qua urbes olim Thyrea et Anthene. Thucyd. l. 4. *peri\ th=s2 *kunouri/as2 gh=s2 h(=s2a)ei\ peri\ diafe/rontai, meqori/as2 e)/shs2, e)/xei d' e)n au)th\ *qure/an kai\ *)anqh/nhn po/lin. Earum prior Thyrea, videl. locus in colhmitrio Argolidis et Laconicae; utriusque populi certamine olim fuit celebris. Vide Salmas. ubi supra, p. 139.

CYNURAEI Atcadiae populi. Pausan. l. 8.

CYNUS Locrorum Epicnemidiorum oppid. sive, ut quibusdam placet, Navale. Plin. l. 4. c. 7. Baudrando fuit Locrotum Opuntiorum Urbs, cum promontor. cognomine iuxta Euripum, inter Cnemides et Atalantam Insul. Illic Dencalion habitavit. Item Arabiae Felicis fluv. ad sinum Persicum in latere septentrionali.

CYON urbs Cariae, Canebium aute dictum, cives Cuites. Steph.

CYONESUS Nili insul. non procul a maiori Delta e regione oppid. quod Cynopolis dicitur. Ptol.

CYPAERA Thessaliae urbs. Ptol,

CYPAETHA urbs Libyae. Steph.

CYPARISSAEA urbs Triphyliae, quae vocabatur Eranna. Inde Minerva Cyparissaea Stephano, qui Cyparissum quoque Phocidis urbem vocat.

CYPARISSI seu CYPARISSIA StraboniCyparissos Homero, Peloponnesi urbs in ora Messensae litorea ad ostia Cyparisleidis amnis, probe munita. Arcadta teste Sophiano [orig: Sophian˘], 35 milliar. a Messene, in Occas. Inter ostia Electrae et Nedae fluv. Baudrand. Hodie Philatra, vel. S. Elia, Morerto. Aliis est Bicorna. Hinc Cyparisstus sinus Melae, l. 2. c. 3. Golfodi Arcadia.

CYPARISSIUM promontor. non longe ab urbe Cyparissia, Capo Conello Sophiano, Capo S. Elia Nigro. Cyparissi meminit Statius, l. 7. Theb. v. 344.

--- -- Veteremque revolvat
Phocida? quis Panopen? quisve Aulida? quis Cyparisson?

CYPARISSUS [1] Telephi fil. puer formosissimus ex Cea insul. ab Apolline in delicirs habitus, qui cum cervum mansuetum, sibique inprimis carum imprudens occidisset, doloris impatientia [orig: impatientiÔ] cootabuit, Deique amatoris commiseratione in cupressum arborem commutatus est. de hoc Ovid. l. 10. Met. Fab. 3. 2. 120. inter alia sic canit:

Sed tamen ante olios, Ceae pulcherrinte gentis
Gratus erat, cyparisse, tibi: tu pabula cervum
Ad nova, tu liquidi ducebas fontis ad nadam:
Tu modo texebas varios per cornua flores:
Nunc, eques in tergo residens, huc latus et illuc
Mollia pur pureis froenabas ora capistris, etc.

Et paulo post. v. 130.

Hunc puer imprudens, iaculo [orig: iacul˘] Cyparissus acuto [orig: acut˘]
Vixit: et ut saevo [orig: saev˘] morientem vulnere vidit
Velle mori statuit. --- ---

Servius tamen auctor est, puerum hunc a Silvano potius adamarum fuisse. Unde Virg. l. 1. Georg. v. 20.

Et tenerum ab radice ferens Silvane cupressum.

Pierius vero, l. 2. Hieroglyph. Asclepiade auctore, nomen arbori Cupresso inditum dicit, a Cyparissa, filia Boreae, Celtarum regis: Imo Didymus Cypartssos Eteoclisfilias fuisse refert, quae choreas ducentes in puteum devolutae, a Tellure, vicem earum miserata, in


page 1065, image: s1065b

arbores versae sint. Vide Farnab. Notis in Ovid. l. 10. Metam. Nic Lloydius.

CYPARISSUS [2] civitas circa Delplios, ab eius arboris frequentia, Mela l. 2. c. 3. Steph. Phocidis civitatem esse scribit, quae postea Apollonia dicta est. Nonnullis Cyparissus, untis. Eiusmeminit et Statius, l. 7. Theb. v. 344.

Quis tibi Phoebeas acies, veteremque revolvat
Phocida? quis Panopen, quis Daullda, quis Cyparisson etc.

Stephano, po/lis2 e)n *parnassw=|, kata\ tou\s2 *delfou\s2 ---- a)po\ *kupari/ssou tou= *minoou=, oi( de\ a)po\ tou= plh/qous2 tw=n au)to/qi kupari/sswn, Urbs in Parnasso, prope Delphos --- a Cypario Minois filio, an a multitudine cupressorum. Vide Casp. Barthium, Animadvers. ad loc. Postea Ambryssus dicta est, habuitque portum Anticyrae nomine: hodie ad vici parvitatem redacta, quem pluribus describit Iac. Sponius, Itin. Graec. Part. 2. p. 73. et 74.

CYPASIS urbs circa Hellespontum. Steph.

CYPASSIS nomen Ornatricis, apud Martialem. Item tunica Omphales, quam habuit, cum Herculem lecto [orig: lect˘] suo [orig: su˘] accepit, dedicatam postea in templo Dianae, cum Epigrammater Graeco nondum edito, quod exhibet Salmas. ad Tertullian. de Pallio, c. 4. hoc [orig: h˘c] modo [orig: mod˘];

*xai=re/ moi a(bre\ ku/passi, to\n *)omfali/h pote\ *lu/dh
*lusame/nh filo/tht' h)=lqen e)s2 *(hrakle/ous2)
*)/olbios2 h)=sqa ku/passi, kai\ w(/s2 to/te kai\ pa/lin w(s2 nun=
*xru/seon *)arte/midos2 tout' e)pe/bhs2 me/laqron.

CYPE Siciliae castellum. Steph.

CYPERUM seu CYPIRUM vetustioribus Graecis ku/peiron, recentioribus ku/peron, iunci species odorata est, cuius radix Curcuma vel Curcuba, quam vocem vide. Inter genera, quibus Cyphi suffimentum Aegyptium, conficiebatur, memoratur quoque Plutarcho, de Iside et Osir. *kupe/rou, r(hti/nhs2 kai\ smu/rinhs2 kai\ a)spala/qou kai\ sese/lews2, e)/ti de\ xoi/noute kai\ naska/fqou kai\ lmpa/qou. Vide de illo Plin. l. 21. c. 18. et Salmas. ad Solin. p. 999. et seqq.

CYPHANTA portus Peloponnesi, in ora Rgolici sinus, nunc Stilo, Sophian. In Laconia, cis Eurotam fluv. Ptol. Vide Io. meursium, Miscell. Lacon. p. 265. Item oppid. in illo tractu, sed in mediterran, nunc Eriches, ut creditur, 28. milliar. a Sparta in Ortum. Baudrand.

CYPHARA castellum Thessaliae. Liv. l. 32. c. 13.

CYPHON [1] volunt esse nomen pauperis, apud Aristoph. Pluto, Act. 2. sc. 5. Alii praecipitium interpretantur. Nic. Lloydius, vide infra.

CYPHON [2] catastae genus, qua rei vinciebantur aut torquebantur. Ita Aristoteles, Politic. l. 5. c. 6. Heracleae Eurytionem et Thebis Archiam, in adulterii poenam, deqh=nai e)n a)gora=| e)n tw=| ku/fwni, in foro cyphoni fuisse alligatos, scribit. Suidas quoque Legis cuiusdam fragmentum his verbis refert, *)ea\n de/ tis2 qrasuno/menos2 ta\ e)k tou= no/mou par' ou)de\n poih/shtai, dede/sqw e)n ku/fwni pro\s2 tw=| *)arxei/w| h(merw=n ei)/kusi e)pir)r(eo/menos2 me/liti gumno\s2 kai\ ga/lakti i(/na h)=| meli/ttais2 kai\ mui/ais2 dei=pnon, Si quis vero per proterviam ea, quae Legis sunt, nibili fecerit, per viginti dies prope Archivum Cyphoni midus alligetur, melle et lacte perfusus, ut apibus et muscis fit pabulum. Unde in aristophanis Plut. Act. 2. Sc. 4. exclamat Blepsidemus, ut *peni/an, i e. Paupertatem ad se accedentem abigat,

*)w tu/mpana kai\ ku/fwnes2, ouk arh/cete,,
˘ tympana et cyphones non succurretis?

Et eandem Sc. seq. Chremylus amandat ei/s2 to\n ku/fwna. Sic in Luciani *nekuomantei/a|, inter Inferorum supplicia sunt stre/blai, kai\ ku/fwnes2 kai\ tro/xoi, tormenta et cyphones et rotae. Defivitur porro Cyphon ab Aristophanis Scholiaste, *desmo\s2 cu/linos, o(/n oi( me\n kloio\n o)noma/zousi, oi\ de\ kalio\n (Suidas scribit kaloio\n ) Diciturque eidem a verbo ku/fein, quod, qui in his vinculis erant, incurvari cogerentur, sicque duplici poena [orig: poenÔ] multarentur, dum et collum premebatur, neque illi se erigere ullo [orig: ull˘] modo [orig: mod˘] poterant. Alii ligna damnatorum cervicibus imposita, ne possent sursum aspicere, definiunt. Hesych. basanistiko\n kolasth/rion, w(=| kate/teinon tou\s2 qana/tw| kekrime/nous2, lignum tortorium et poenale, quo [orig: qu˘] morti addictos extendebant etc. Porro *ku/fwn non lignum solum tortorium, sed et teum hac [orig: hÔc] poena [orig: poenÔ] dignum significabat. Scholiastes ubi supra, *)/enqen kai\ o( ponhro\s2 a)/nqrwpos2 kufwn, Unde vir scelestus vocatur Cyphon. Quo [orig: Qu˘] ipso [orig: ips˘] sensu videntur Seniores usurpasse [orig: usurpÔsse], Proverbior. c. 7. v. 22. de illo, qui adulterae lenociniis inescari se et irreriri sinit: *(\wsper de\ bou=s2 e)pi\ sfagh\n a)/getai, kai\ w(/sper ku/fwn e)pi\ desmou\s2. Ubi vulgo ku/wn: 1. e. canis legitur. Sed textus de cane nihil habet [gap: Hebrew] enim non canis sed cippi aut compedis genus est, et significare hic [orig: hţc] videtur ku/fwna: h. e. virum cippo aut catasta [orig: catastÔ] dignum. Uti Diogenes de Dioxippo Olympionica dixit, eum u(po\ paidi/skhs2 e)ktraxhli/zesqai a, puella obtorto collo trahi, apud Aelian. Var. l. 12. c. 58. Quod apte quadrat in eum, qui Cyphoni alligabatur etc. Vide Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 56.

CYPHUS urbs Perthaebiae. Alia Thessaliae. Item fluvii nomen apud Steph.

CYPRIA [1] seu CYPRIACA Graece *ku/pria, nomen Carminis, cuius auctor incertus: urpote quibusdam ad Stasinum, aliis ad Hegesiam Salaminium, nonnullis ad Homerum, illud referentibus, uti narrat Photius de Proclo. Homeri certe ta\ *ku/pria e)/ph esse, negat Herodotus, l. 2. ea inprimis de causa, quod in Iliade tradiderit, Paridem rapta [orig: raptÔ] Helena [orig: HelenÔ] diu erravisse, nec rectum tenuisse cursum; quum Cypriorum conditor dixerit, triduo [orig: tridu˘] Sparta [orig: SpartÔ] Ilium eundem pervenisse, ventis usum ferentibus et tranquillo [orig: tranquill˘] mari, Nempe non Cypriacas res aut origines illa *ku/pria tractabant, sed raptum Helenae et bellum Troianum, ut ex eod. libro patet. Unde et e)la/tiwnos2 *)ilia/dos2 nomine eidem Auctori veniunt: qua tamen diversa mikra\ *)ilia\s2, pars Cycli Epici, quae Leschi Lesbioab omnibus tribuitur. Cur igitur *ku/pria seu *kupriaka\, illius Poematis inscriptio, quaerunt Eruditi? Sed *ku/pria, non *kupriaka\,


page 1066, image: s1066a

plerique appellant. Imo non *ku/pria, sed *kupri/a, titulum Poematis fuisse, docet Photius: ut intelligi possit *)ilia\s2, Cypria Ilias, quo [orig: qu˘] nomine Poema citatur a Charisio Sosipatro, ex Laevio vetustissimo Poeta [orig: PoetÔ] Latino, qui illud verterat. Proclo vero *kupri/a absolute titulus Poematis fuit, an h( *kupri/a, quomodo Venerem olim dictam esse, notum. Et Veneris nomen videtur inseripsisse operi auctor, quod ex Paridis iudicio, quo [orig: qu˘] Venus Iunoni Minervaeque praelata est, raptus Helenae sit consequutus, quam Venus Paridi promiserat, si victoriam ipsi adiudicarer, eaque causa belli fuerit Troiani. certe Dearum certamen eo [orig: ] tempore descriptum fuisse, constat ex fragmentis, quae hodie supersunt: de raptu Helenae ex Herodoto iam diximus. Fortasse et a gemino ovo ac Ledae partu fuerat exorsus: Nam et Dioscurorum hlstoriam carmine illo [orig: ill˘] descriptam esse, lcimus ex Grammaticis. Praererea, cerramen Dearum et Paridis iudicium libro [orig: libr˘] demum 11. illius operis narrabatur. Unde Horatius, de Arte Poet. v. 146.

Nec reditum Diomedis ab interitu Meleagri,
Nec gemino bellum troianum orditur ab ovo.

Quod de *kupri/wn vel *kupri/as2 auctore accipiendum. Lesches enim mikra=s2 *ilia/dos2 auctor non tam alte [orig: altŕ] repetiit exordium sui carminis. *kupri/a ergo, i. e. Venus, fuerit operis titulus: ex quo nomine, retracto [orig: retract˘] in primam syllabam accentu, alii ta\ *ku/tria fecerunt. *kupriaka\ vero, librariorum culpa [orig: culpÔ] irrepsit. Quam in rem vide plura apud Salmas. ad Solin. p. 852. et seqq.

CYPRIA [2] AccubItalia, apud Pollion. in Claudio, c. 14. Mantelia apud Vopisc. in Aureliano, c. 12. Vela, foribus obtendi solita, in Epist. Epiphanii, memorantur. Namque non solum mantelium, mapparumque et accubitalium, sed etiam peristromarum varii generis et aulaeorum artificio [orig: artifici˘] Cyprus olim nobilitata est, Pollux. Vide Salmas. ad loc. cit.

CYPRIACI Tauri C. qui gibberes in silva Gordiani, apud Capitolin. in Gordianis tribus, c. 3.

CYPRIAE tres insulae steriles iuxta Cyprum. Plin. l. 5. c. 31.

CYPRIANA annuum festum S. Cypriani, a Carthaginensibus, ad eius aedem sacram, ante Urbem, ad maris littus sitam, sollenni cultu celebratum olim: item tempestas insignis ac periculosa, circa id festum in mari fere semper oriri solita. Vide Procopium, Vandalic. l. 1. c. 20. et 21. Indidit autem natalis B. Cypriani ad diem 18. Cal. Octobr. ante quam tempestatem typhonicam, a qua sibi metuere habent nautae, raro in africa contingere, antiquis nautis observatum est. Unde imminenribus Cyprianis nautae se discrimini numquam obiciebant: adeo certi erant fore omnino, ut ea [orig: ] die rempestas ingrneret. Gordiant tamen Iunioris exercitus simili tempestate, sub initium Iulii, prope Carthaginem, dissipatus est. Salmas. ad Capitolin. in Gordian. c. 16.

CYPRIANUS [1] Carthaginensis, post Donatum, vel secundum alios, Agrippinum, A. C. 250. Illustri loco [orig: loc˘] natus, ante sui conversionem Rhetoricam docuit, a Caelio amico ad fidem perductus. Sub Decio, gregts admirabili zelo [orig: zel˘] defensor, etiam postquam se in tutum recepisset, inde salutariter ipsi prospexit. Contra Libellaticos scripsit, defecturientes dehortatus est, Confessores confirmavit. A Felicissimo, schismate formato [orig: format˘], male habitus, Carthagine Synodum celebravit. Novato Novatianisque acriter restitit, Aquariis non minus fortiter se opposuit. Interim consuetudivem rebaptizaudi haereticos ursit, quemadmodum hi Orthodoxis seductis facere soliti erant: a Stephano Episcopo Romano Pseudo Christus, Pseudo Apostolus et dolosus operarius, propterea dictus: increpito ab Episcopis Orient. quod humilitatem et lenitatem Apostolicam non servasset [orig: servÔsset]. Videtur tamen Augustino sententiam mutasse [orig: mutÔsse]. Sub Valeriano tandem et Galieno, martyrii coronam accepit. Et primo quidem palinodiam canere, et deliberate, quid faceret, iussus, in re tam sancta, respondit, non opus est deliberatione. Exilium dein minitantibus, exul, regessit, non erit, qui Deum in mente habebit. Tandem capite plexus est, cum prius carnifici 20. aureos numerari iussisset, pacemque Ecclesiae praedixisset. A. C. 258. August. Maximus, P. Chrysologus, Gregorius Naz. in eius elogiis. Hleron. Sixtus Sen. etc. Pontius Diaconus eius vitam descripsit. Prudent. Hymno [orig: Hymn˘] 13. Ennodius. Agobardus Achiepiscopus Lugdunens. Ruffinus in apol. pro Origene. Baron ab A. C. 250. usque ad A. C. 261. Eius opera solieite collecta sunt. Vide Ald. Manutii, Pamelii, Rigaltii etc. iudicia, de scriptis eius. Inter Latinos ad Apostolici pectoris vigorem propius accedit, ubique censeas loqui pastorem, ac Martyrio destinatum, Erasmus, l. 1. Ep. 186. Quanto in honore fuerit apud suos Carthaginenses, docet Procopius, Gothicorum l. 3. *kupriano\n a(/gion a)/ndra ma/lista pa/ntwn o(i *karxhdo/nioi se/bontai. *kai\ au)tw=| new/n tina lo/gou pollou= a)/cion pro\ ths2 po/lews2 i(drusa/menoi para\ th\n th=s2 qala/sshs2 h)i+o/na, ta/ te a)/lla e)cosiou=ntai, kai\ a)/gousin e)niau/sion e(orth\n, h(/n di\ *kupriana\ kalou=si. *kai\ a)p' au)tou= to\n xeimw=na, oi( nau=tai, ou(/per e)gw\ a)rti/ws2 e)mnh/sqhn, o(mwnu/mws2 th= panhgu/rei prosagoreu/ein ei)w/qasin, e)pei\ ei)s2 to\n kairo\n e)piokh/ptein filei=, e)f' tou= tau/thn oi( *li)bues2 a)/gein e)saei/ th\n e(orth\n nenomi/kasi.. Libellatici autem, quorum supra mentio facta, dicti fuerunt iis temporibus, qui, postquam metu supplicri fidem abnegarunt [orig: abnegÔrunt], paenitentia [orig: paenitentiÔ] postea ducti, ad Confessores Martyresque se conferebaut, ut eorum intercessione, rigor censurae mitigaretur. Ab his itaque impetrato [orig: impetrat˘] libello [orig: libell˘], cuius tenor erat, Talis verum cum suis communicet, in Ecclesiae sinum recipi solebant, vide Cyprianum hunc ipsum, Ep. 15. 18. etc. tertullian. Alios. Coeterum Episcopus, cognomen Caecilii habuit, a Caecilio, qui eum ad fidem couvertit. Opera eius in fol. prodiere [orig: prodiŕre] per Erasmum, Basileae A. C. 1521. 1558. Romae, A. C. 1563. Parisiis per Marcellium A. C. 1564. Antverpiae cum notis Pamelii A. C. 1568. 1589. per Sim. Goulartium Genevae A. C. 1593. etc. Erat ingenio [orig: ingeni˘] facili, copioso [orig: copios˘], suavi, et quae sermonis maxima est virtus, aperto [orig: apert˘], ut discernere nequeas utrum


image: s1066b

ornatior in loquendo, an factlior in explicando, an potentior in persua dendo quisquam fuerit,
Sixtus Senens.

CYPRIANUS [2] Episcopus Burdigalensis interfuit concilio Agathensi, A. C. 506. Synodo Aurelianensi, A. C. 511. Item, Episcopus Toloncusis, ex illustri familia Massilhensi, de Montolieu, scripsit vitam S. Saesarii, praeceptoris sui. Interfuit concilio Arelatensi IV. A. C. 541. Vinc. Barralius, Chronol. SS. p. 229.

CYPRIANUS [3] Cisterciensis Monachus in academia Hispaniae Complutensi: Eius extaut in Cap. 18. Iobi Commentarii, ut et in Canlicum Cant. quos prohibitos esse nisi corrigantur, refert Iamesius. Idem nomen fuit Martyrium cum Iustino Nicomediae passo. Fuit quoque Cyprianus Vinzibergensis, in Africa Antistes, et Cipriantes Pictaviensis, apud Martytem.

CYPRIANUS [4] Benetus, de prima sede, Concilio, potestate Ecclesiastica, Papalt, totidem tractatus scripsit. Bellarmin. de Scriptorib. eccl. A. C. 1490.

CYPRIANUS [5] Leoviti, Beohemus, Mathematicus Ottonis Henrici, Electoris Palatini scripsit Ephemerides; de Eclipsibus, etc. Obut, A. C. 1574. Voss. de Scient. Mathem. c. 65. ž. 31.

CYPRIARCHES *kupria/rxhs2, epitheton Nicanoris, 2. Maccab. c. 12. v. 2. Vide Dominio. Macrum Hierolex.

CYPRINUS Clavatus, vide infra Picus.

CYPRIUS Lapis, quo [orig: qu˘] adamantes aliaeque gemmae persorabantur olim ac scalpebantur, adamas dictus est Plinio, l. 37. c. 4. ubi de Siderite adamante: Nam et ictibus frangitur et alio [orig: ali˘] adamante persoratur, qui e Cypro venit. Et Solino, c. 52. ubi de adamantibus, Plerique etiam alio [orig: ali˘] adamante perforantur. A duritie nempe, ut ferrum ipsum a)da/mas2. ab eadem ratione appellatum. Fuit is autem ex cotium genere, aut coti similis, quo [orig: qu˘] gemmae, ferri scalpturis resistentes, scalpi solebant et perforari, ut vel signaculis faciendis inservirent, vel ad monilia infererentur et collo luspenderentur. In eius locum postea Armeniae cotes successerunt. Plin. l. 36. c. 7. Signis e marmore poliendis, gemmisque etiam scalpendis atque limandis, Naxium dlu plaruit ante alia. Ita vocantur cotes in insula Cypro gemptae, victre postea ex Armenia invectae.

CYPRUM vide supra Cuprum.

CYPRUS [1] filia Antonii et Cleopatrae, elocata Agrippae; ex quibus prognata Drusilla, Antonii Felicis, Claudii liberti, Iudaeae Proceuratotis, Uxor.

CYPRUS [2] insul. ex maximis maris Mediterranei, notissima in sinu Issico inter mare Cilicium et Syriacum, ob Ortu in Occasum extensa, vix 60. milliar. ab ora Syriae, et circuitus 550. mill. pass. circiter, fertilitatis tam eximiae, et merallorum adeo ferax; ut Macaria olim, h. c. Beata dicta sit. Unde Virg. l. 1. Aen. v. 625.

--- Genitor tum Belus opimam
Vastabat Cyprum. -- ---

Et propius ad etymon Horat. l. 3. Carm. Od. 26. v. 9.

O! quae beatam Diva tenes Cyprum.

Amm. marcellin. l. 4. Cyprum insulam procul a coutinente discretam et portuosam, inter municipia crebra urbes duae faciunt claram, salamis et Paphos, altera Iovis delubris, altera Vencris templo [orig: templ˘] insignis. Tanta [orig: TantÔ] autem, tamque muliiplici fertilitate abundat rerum omnium, ut nullius externi indigens adminiculi, indigenis, viribus a sundamento ipso carinae ad supremos usque carbasos aedificet oner artam navem, ommibusque ornamentis instructam mari committat. Mitum de hac Insul. referunt Historiae, nullum ibi ram accurate unquam sepeliri potuisse, quin altero [orig: alter˘] die indignabunda qu asi tetra sponte reiceret cadaver, durasseque [orig: durÔsseque] id, donec Ericus II. Daniae Rex, cum Hierosolyman peteret, morbo [orig: morb˘] ibi prius, mox morte interceptus voluit ibidem sepeliri. Zevicotius, Notis in Foorum, l. 3. c. 9. Christianam fidem hic [orig: hţc] primus D. Paulus docnit, cum Barnaba, cuius hic [orig: hţc] tandem occisi corpus A. C. 385. sub Zenone, repertum. concilium ibi A. C. 399. contra Origenistas, Socr. l. 6. c. 9. Sozom. l. 8. c. 14. A. C. 643. contra Monotheleras. Baron. Multis nominibus olim appellabatur, trste Plinio [orig: Plini˘], l. 5. c. 31. Acamantis, Cerastis, Amathusa, Aspelia, Cryptos, et Colinia; qui illam insuper in 9. Regna divisam refert, vide infra. Item Sphecia, ut Eustath. docet ex Lycophrone. Festus Aerosam dici scribit, quod in ea plurmum aeris nascatur. Ital. Cipro. Turc. Cupron dodie. In ea Venus colebatur, unde Cypria, Cypris, et Cyprigena dicta. Horat. ad Penerem, l. 1. Carm. Od. 3. v. 1.

Sic te Diva potens Cypri.

Factum autem id propterea monet Camers, quod mos esset Cypriis, virgines ante nuptias prostituere, ut dotalem pecuniam quaererent, Iustin. l. 18. c. 5. quem ab ipsa Venere institutum asserit Lactantius, l. 1. c. 17. A Cypro Cinyrae filia nominari volunt, Sleph. *ku/pros2 nh=sos2 mega/lh e)n tw=| *kamfuli/w| ko/lpw| a)po\ *ku/prou th=s2 qugatro\s2 *kinu/rou. Ita etiam Constantinus ex Philo Stephano peri nh/swn, et Ister e)n a)poiki/ais2 *ai)gupti/wn. Melius quam Eustath. in Dionys. cui Cyprus est filius Cinyrae. Nam muliebre nomen est *ku/pros2, quod in nus fuit apud Phoenices, uti docet Scalig. ad Euseb. p. 149. Lucan. l. 8. v. 716.

Quaestor ab Icario Cinyraeae litore Cypri.

Tamen, quia Cyprus Cinyrae filia, neque in fabulis, neque in historia celebratur; quod sequitur apud Stephanum et Eustarhium, arridet magis, dici Cyprum insulam a)po\ e)kei= fuome/nou a)/nqous2 ku/prou, a Cypri flore, qui ibi nascitur. Cyprus est Arabum [gap: Hebrew word(s)] Alhenna, non ligustrum, ut multi volunt. Ebraeis dicitur [gap: Hebrew word(s)] Copher. Cant. c. 1. v. 14. et c. 4. v. 13. neque vero est absimile, inde vocari Cyprum insulam, cum rara alioque planta, et eximia, ibi plurima proveniat. Plin. l. 12. c. 24. ubi de Cypri generbus: Optimum habetur e Canopica in ripis Nili nata: secundum Asealone Iudaeae: tertium Cypro [orig: Cypr˘] infula [orig: infulÔ] odoris suavitate. Inde fragrans Homero in Hymnis, n. 4. v. 66.

*seuat' e)pi\ *troi\hn, prolipou=s' eu)w/dea *ku/pron.



image: s1067a

Nic. Lloydius. Divisa fuit alias in quatuor partes: Salaminiam ad Ortum, Paphiam ad Occasum, Lapuhiam in Boream, et Amathusiam, ad Austrum. Hodie in duodecim partes dividitur, quarum nomina sunt, Nicosia, Famagusta, olim Tamassus, Paphia, Andima, Limissum, Masetum, Salinae, Messaria, seu Sivori, Crusocus, Pentalia, Cerinae, et Carpassus. Pagi in universum sunt, 850. Primo sub propriis Regibus, quorum ultimus Ptolemaeus, sentiens Caronem contra se venire, mortem sponte sumpsit. Sic cumimmensis opibus in Romanorum potestatem Insula venit, quibus haec unica belli causa erat, quamvis excusent alii et in Ptolemaeum Clodiumauq reiciant, ut Strabo, l. 14. Velleius, l. 2. c. 45. Dio, l. 38. Neminem enim latet Romanorum eo [orig: ] tempore avaritia, quam exprimit Galgacus, apud Tacitum, Agric. c. 30. Romani, si locuples hostis est, avari: si pauper, ambitiosi. Et improbant factum hoc summopere Cicero, pro Domo, c. 8. Marcellinus, l. 14. c. 27. Ruffus, c. 13. Sic ergo, mandara [orig: mandarÔ] Publio [orig: Publi˘] Clodio [orig: Clodi˘] Tribuno [orig: Tribun˘] Duce, socii vivique Regis confiscatione, Canisium familiarem suum in Cyprum praemisit Cato, qui Ptolemaeo, ut sponte legi Clodiae cederet, persuaderet: darurum ipsi Dopulum Romanum Veneris Paphiae sacerdotium, quod ut opulentissimum, ita praecipuae dignitatis apud Cyprios, habebatur. Sed Rex, hausto [orig: haust˘] venenco [orig: venenc˘], ab ea contumelia sese liberavit. Confectam pecuniam septem millium talentorum scribit Plutarchus: quam praedam dignam iudicarunt [orig: iudicÔrunt] Romani, propter quam unius Insulae Rex regno [orig: regn˘] expellerctur. Vide Florum, l. 3. c. 9. Postea Cyprus a Iulio Caesare Cleopatrae Aegypti Reginae concessa est, sed post mortem eius ad Romanos rediit. Post divisum Imperium Romanum Graecis paruit, quibus illa erepta est, a Muhavia Saracenorum ductore, cum Arado et Rhodo, A. C. 656. Guil. Tyrius, l. 19. c. 20. Aaron postea Saracenus, hic [orig: hţc] templis destructis, Christianos expulit, A. C. 807. seqq. temporibus sub imperium Graecorum rediit. Verum post haec Richardus Angliae Rex cum contra Saracenos ducens, A. C. 1191. tempestate ad Insulam deiectus, ab Insulavis non admitteretur, vi eam occupavit, Isaco [orig: Isac˘] devicto [orig: devict˘], et cuidam Gallo Guidoni de Lusiguano in regnum dedit. Huic Reges successerunt continua [orig: continuÔ] serie, (e quibus Hugo ab Hospitalariis depositus est, A. C. 1306.) donec in Genuensium clientelam pervenit. Dein Venetis, ex dono Catharinae Corneliae, uxoris Iacobi usurpatoris, Carlora [orig: CarlorÔ] exclusa [orig: exclusÔ], paruit ab A. C. 1472. ad A. C. 1560. quo [orig: qu˘] Turca Selimus bello [orig: bell˘] Venetos aggressus, Cyprum ipsis eripuit sequenti annoo [orig: ann˘o]. A quibus in 11. partes dividitur. Caput regni Nicosia, in medio Insul. sere rotunda; secunda Famagusta, urbs permunita, in ora Orientali cum portu capaci; rertia Ceraunia, Cerines; Quarta Paphos, Baffo, in Ora Occidentali, Reliquae sunt parvi momenti. Baudrand. Olim 9. Reges Insulae praefuerunt, qui tamen omnes in Regis Persarum clientela erant, Diodor. Sic. l. 16. In Cyprium exilium missi a Constantino Copronymo Monachi Iconolatrae. Prope Cyprum Hugo ultimus Hierosol. Rex Sultani victoris arma fugiens naufragio [orig: naufragi˘] periit, A. C. 1291.

Urbes Cypri Episcopales olim.

Amathus. Arzus. Carpasium. * Ceraunia. Curium. Fama Augusta, olim Hamacostos, et Ammochostus. Leuca. * Leucosia [orig: LeucosiÔ] Metropolis Latina Paphos vetus et nova. Salamis Graeca Metropolis. Soli, nunc pagus ut coeterae asterismo [orig: asterism˘] carentes, etc. Vide Ferrar.

CYPRUS [3] castellum natura [orig: naturÔ] tutum, ab Herode conditum et egregie communitum. Ioseph. l. 1. Bell. Iud. c. 16. et l. 2. Belli, c. 20. est in tribu Beniamin.

CYPRUS [4] pro Cyrrho, Syriae Urbe, apud Capitolin. in Marco, c. 22.

CYPSELA vel CYPSELLAa Cypselo, Ixionis fil. Thraciae urbs. In regione, quae Sapacia olim, dein Europa dicta, 14. milliar. supra Apros, in Boream versus montes, prope Melam fluv. Item castellum in Arcadia a Mantinensibus muris cinctum, Steph. Chipsala Sophiano, Ipsala Leunclavio, Chapsilar Bellonio.

CYPSELUS [1] Rex Arcadiae, potentiam Heraclidarum veritus, generum sibi Cresphontem ascivit, filium Aristomachi. Pausan. l. 4. et 8. Qua [orig: QuÔ] affinitate etiam tutus mansit, reliquis omnibus e Pelopouneso Heraclidarum vi pulsis. Ei successit Laias. Pausan. Aread. Item, filius Periandri ex Melissa, insanus. Diog. Laert. in eius vita. Vide infra.

CYPSELUS [2] tyrannus apud Corinthum, a cistula nomen accepit, quam Graeci Cypselon vocaut, in qua delituit, occultatus a matte Labda, cum ad mortem quaereretur. Cicer. l. 5. Tusc. c. 37. et l. de Fato, c. 7. Filius erat Eetionis, Pater Pertandri, qui oppressis Bacchiadis, Tyrannidem invasit. Eundem sorte Eusebius Byzantium condidisse ait, Olymp. 30. anno [orig: ann˘] 4. ab Urb. Cond. 96. Tyrannidem tenuit, 30. ann. Herodot. l. 5. Aristot. l. 5. Polit. c. 12. Vide Euseb. Pausan. l. 2. et 5. Eius colloquium cum 7. sapientibus, habes apud Diog. Laert. l. 1. in Thalete, sub fin. Nic. Lloydius. Quo [orig: Qu˘] stratagemate Bacchiadas, qui primo Regum, exin Prytanum nomine, Rei publ. praefuerant Corintho [orig: Corinth˘] expulerit, Polynaeus refert, l. 5. c. 30. Et Aelianus, Var. Histor. l. 1. c. 19. Eius filii nepotesque, Cypselidae dicti ei sucresserunt per annos 43. iuxta Oraculum cuius Herodotus meminit, l. 5. c. 92.

*ku/yelos2 *)heti/dhs2 basileu\s2 kleinoi=o *kori\n1ou
*lu)to\s2 kai\pai=des2 pai\dwn ge me\n ou)ke/ti pai=des2.

Causa durationis, quod Cypslus blandus erat populi ductor, et imporium gessit a)dorufo/rhtos2 nullis corporis custedibus adbibitis.


page 1067, image: s1067b

Periander Fil. eius, licet crudelis, tamen bellicosus erat, vide de illo ac successore eius infra. Initia autem Cypseli incidunt in annum 2. Olymp. 31. annum Atticum 928. Period. Iul. 4059. iuxta compurationem Ioh. Marshami Equitis Canone Chron. ad Sec. XVII. ubi de Cypselo Rege. Vide quoque Labda, uti de astutia illius qua [orig: quÔ] Corinthios omnibus facultatibus suis emunxit. Aristo, Oeconom. l. 2.

CYPSELUS [3] prioris ex fil. Periandro nepos, sed a)/frwn. Vide Periander.

CYPSELUS [4] vide Manucodiata.

CYPTASIA Galatiae urbs. Ptol. vulgo Carosa. Baudrands oppid. est Paphlagoniae, in ora littorali Ponti Euxini, propeostiae Zalisci fluv. 20. Milliar. a Sinope in Eurum.

CYRA sinus Persici insula. Steph. et mons Afric. Cyrenae urbi imminens, Trog. Nunc Monte di Cairoan, Castaldo, aliisque.

CYRANIS Africae insul. a Stephano *kurauni\s2 dicitur, nh=sos2 kata\ *gu/zantas2 tou\s2 e)n *libu/h, ubi alii Gygantas pro Gyzantas legunt. *kurami\s2 mavult Bochartus, l. 1. Chanaan, c. 26. ab Ebraeo [gap: Hebrew word(s)] Ceramin, i. e. a vitibus, quae ibi copiose proveniunt, ac proinde e)laie/wn te mesth\n kai\ a)mpe/lwn, oleis refertam ac vitibus eam describit Herodotus, Musa [orig: MusÔ] quarta [orig: quartÔ].

CYRBASIA Pileus altus, in formam coni fastigiatus. Dionys. *pi/lous2 u(yhlou\s2 ei)s2 xh=ma sunhgme/nous2 kwnaeidh=, ou(\s2 *(ellhnes2 kurbasi/as2 kalou=si, Pilcos altos in formam coni coeuntes, Graecis, Cyrbasias dictos. Ad quos respiciens Varro ait, Tutulati dicti, qui in sacris capitibus habere solent, ut metam. Cuiusmodi pileos Sacerdotum fuisse, dictum alibi. Vide supra in voce Apex, atque infra, in Tutulus. Alanorum item, Isidor. Eminent apicibus fastigiatis Alani. Nempe *kurbasi/a proprie tiara Persica: Hesych. *tia/ra, h( legome/nh kurbasi/a. Et quidem eam vulgus ferebat, inflexam et incurvam, seu a)pagh=: recta vero et fixa, pephgme/nh, soli Regi conveniebat. Unde Herodotus de Scythis Sacis, *sa/kai de\ oi( *sku/qai peri\ me\n th=si kefalh=si kurbasi/as2 ei)s2 o(cu\ a)pigme/nas2 o)rqa\s2 ei)=xon pephgu/as2. Et Hesych. idem, *tau/th de\ oi( *persai *basilei=s2 mo/noi e)xrw=nto o)rqh=|. Aristophanes quoque in Avibus, ubi gallum gallinaceum, quasi Regem, ait gestare insignia Regia Persica, cristam suam, quam vocat ibi kurbasi/an o)rqh\n. E quo loco obiter discimus, Regiam tiaram fuisse paulo remotiorem a fronte, et, qua media frons est, exacutam magis et in mucronem fastigiatam. Vide Car. Paschal. Coronar. l. 10. c. 2. et Salmas. ad Solin. p. 556.

CYRBIANA Elymaeorum provincia est. Strab. l. 16.

CYRE [1] Ceres apud Cnidios. Cael. Rhodig. l. 17. c. 27.

CYRE [2] fons in Cyrenaica, a quo urbi nomen. Steph. *kurh/ Callimacho, Hymn. in Apoll.

*(oi d' ou)/pw phgh=s2 *kurh=s2 e)du/nanto pela/ssai
*dwrie/es2, pukinh\n de\ na/pais2 *)/azirin e)/naion,
Ad fontem Cyren nondum penetrare dabatur,
Umbrosam sed adhuc Axirin Dores habebant.

Ubi Schol. *krh/nh| e)n *kurh/nh. Nicodemus vero Frischlinus *kurnhs2 legit et per synaeresin pro *kurh/nhs2 dici autumat. Vide Irasa.

CYRECHARA vide Cyropolis.

CYRENAICA regio Lybiae exterioris, ubi Basiliscus serpens generatur. Solin. c. 30. inter regionem Tripolitanam, ad Occasum, et Marmaricam ad Ortum, nunc in parte Barbariae, quae regnum Barcae dicitur. In ea est Pentapolis provinc. nunc Mesrata: Ubi Cyrene, totius tractus primaria vulgo Cairoan. Coeterum Graecis h' *kurhnai/a. Theophrastus, et to\ de\ qu/on--- - par' *)/ammwni/te gi/netai, kai\ e)n th=| *kurhnai/a|; ubi Cyrenaicum, alias Libycum thyum, citrum est, e qua arbore Templorum veterum contignationes fuisse in Cyrenarum urbe, idem refert. More Graecorum Cyrenaeam dixit Solinus, c. 38. Circa Corycum Cilicioe. crocum plurimum optimumque: det licet Sicilia, det Cyrenaea, det et Syria, hoc primum est. Incipiebat autem illa a Syrri maiore, araeque Philaenorum limitem eius faciebant et Carthaginensium ditionis, h. e. Africae minoris. In ea porro nulli montes, agri interior pars frugibus bona, flores laudatissimi, ora arboribus ferrilis, mox 30. mill. pass. latitudine, et 250. longitudine, laseris modo ferax, (quod iucundi odoris et gustu suave, magnas olim incolis opes afferebat) praedicatur Ariano, in Indicis. Vide Salmas. ad Solin. passim, inprimis, p. 318. et 1024. De lasere vero Cyrenaico. infra suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]: ut et de nummis Cyrenensium, supra in voce Battus.

Urbes Cyrenaicae et Marmariae.

Apollonia Bonandrea, portus. Aptuchum Langifaria, portus. Arsinoe, vide Teuchira. Berenice Bernicho. Cyrene Cairoan. Darnis Doera. Hammon seu Ammon, ubi Iovis Ammonis Oraculum Marmaricae, Canzaron di Mahomae. Oasis inagna, Gademez. Oasis parya, Azagar. Paraeromum Marmaricae, Albertion, portus. Ptolomais, quae et Barce, Barcae. Teuchare, quae et Arsionae Trochara.

CYRENAICI Philosophi ab Aristippo, omne bonum in voluptate posuerunt, virtutemque censuerunt ob eam rem esse laudandam, quod efficiens esset voluptatis. Vide omnino Laerr. in Aristippo. Cicer. Hesych. Suid Voss. de Sect. Philos. c. 9. p. 38. 59. et seqq. Vide etiam Hegesias, Panicerus, Theodorus. Voluptatem autem eam intelligebaut, non quae in doloris privatione atque animi tranquillitate consistit; sed quae sita est in confluxu voluptatum particularium, quas quidem etiam in animi volaptatibus sitas esse confitebantur, sed praecipue tamen ponebant in


page 1068, image: s1068a

corpore. Postea divisa secta est in Hegesiacam, Anniceriam et Theodoriam, ab Auctoribus sic dictas. Qui omnes cum in opinione de Summo Bono, modo relata [orig: relatÔ], consentirent; Physicam etiam aspernarentur velut obscuram et incertam: in aliis tamen abiere [orig: abiŕre] in diversum. Et quidem Theodorii opiniones de Diis omnes tollebant, ac sapientem aiebant tempore et loco [orig: loc˘] opportuno [orig: opportun˘] etiam adulterium et sacrilegium commissurum, sineque pudore publice cum scorto congressurum. Unde Cicero de Nat. Deor. l. 3. Asotos ex Aristippi schola prodire, dixit. Vide Voss. quoque de Hist. Graec. l. 1. ut et Georg. Hornium, Histor. Philos. l. 3. c. 17.

Philosophorum Sectae huius successio.

Aristippus, Socratis discipulus novam hanc haeresin condidit: vir politikw/tatos2. Eum excepit Arete filia, a Patre edocta. Aristippus II. Aretes fil. mhtrodi/daktos2 dictus, quod a matre Philosophiam esset edoctus. Theodorus cognomine *)/aqeos2, Theodoriae Sectae conditor. Sed et Aristippus Senior duos alios discipulos habuit, Ptolemaeum Aethiopa et Antipatrum Cyrenaeum: quorum hunc audivit Epitimides Cyrenaeus: hunc Paraebates: istum Hegesias, cognomine *peisiqa\natos2, et Anniceris, a quo Plato est redemptus. Ab Hegesia et Anniceri Hegesiaca et Anniceria Secta nomen invenit, de qua posteriore vide inprimis Strab. l. 18.

CYRENE [1] Penei fluv. filia, cuius amore flagrans Apollo in Pelio Thessaliae monte eam rapuit, et in eam Africae partem transtulit, quae ab ea postea Cyrenaica dicta est, ubi et Aristaeum ex ea suscepit. Stephanus in K. *kurh/nh po/lis2 *libu/hs2 a)po\ *kurh/nhs2 th=s2 *(/uyews2. Ubi Cyrene Hypsei filia, Thessaliae Regis, dicitur. Quam fabulam sequntus est Trogus, in cuius Epitome, apud Iustinum, l. 13. c. 7. pro condita fuit ab Aristaeo, cui nomen Battos, lege, ab Aristotele: pro Cytnus, lege Grinus: neque fuit is pater sed consanguineus: pro Theramenae, lege Thera: pro Cyran, lege Azirin: pro Speo, lege Hypseo, monente Ioh. Marshamo [orig: Marsham˘], Canone Chron. Sec. XVII.

CYRENE [2] nobilis meretrix dwdekamh/xanos2 (duodecim gnara machinarum) dicta quod totidem figuras in coitu ederet. Vide Scholia in Aristophanis Ranas.

CYRENE [3] sive CYRENAE plural. numeri insigne Libyae oppid. inter Syrtim maiorem, et Mareotidem situm, unum ex iis quae Pentapolim efficiunt, a Batto Thereo (quem Callimachus progenitorem suum fuisse tradit) conditum, a Cyrene, Penei amnis filia sic dicta. An magis a fonte Solis, Cyre indigenis dicto. Hodie Coreno Villanovano; cuius incolae olim equitatu plurimum valebant. Max. Tyr. Serm. 7. *ta\ *kurhnaika\ (paideu/mata' difrei=ai, instituta Cyrenaica sunt aurigationes. Dionys. Periegetes,

*kurh/nh t' eui)/ppos2 *)amuklai/wn ge/nos2 a)ndrw=n.

quod sumptum videtur ex his Pindari in Pythiis, Od. 4. statim initio [orig: initi˘]:

*sa/meron me\n xrh/ se par' a)ndri\ fi/lw|
*sta/me)n eui)/ppou basilh=i *kura/nas2.
Hodie quidem oportet te apud virum amicum
Sistere equestris Regem Cyrenes.

Idem Pindarus Cyrenes appellat eu)a/rmaton po/lin. Hinc Ephorus, *kurhnai=oi peri\ th\n di)freutikh\n e)pisth/mhn h)xo/lhntai, Cyrenaei ad curulem artem se applicant. Strabo: *le/getai h( *kurh/nh kti/ma *ba/ttou, i(ppotro/fos2 e)stin a)ri/sth. Condita a Graecis, qui ex Insul. Platona in Africam traicientes, dein sub Poenorum ductu, urbem Zoam, prope Solis fontem exstruxerunt, Batto [orig: Batt˘] ibi Rege constituto [orig: constitut˘]. Cui Arcesilas successit, proprie Cyrenes conditor. Destructam postmodum Romani repararunt [orig: reparÔrunt], sed a Catone post mortem Pompeii prima oppugnata: Postea ab Arabibus iterum vastate est. Patria Aristippi, filiae eius Aretae, Callimachi, Eratosthenis, Carneadis, etc. Strab. l. 17. sub finem. Mela, l. 1. c. 8. Plin. l. 5. c. 5. Ptol. l. 4. Marmol. l. 8. c. 10. Cyrenensis Ecclesiae fundamenta iacta sunt, a Cypriis quibusdam. A. C. 39. Hic [orig: Hţc] laserpitium herba provenit. Catullus, Epigr. 7. v. 3.

Quam magnus numerus Libyssae arenae
Laserpiciferis iacet Cyrenis.

(ubi corripuit primam syllabam, quae aliis producitur, nectamen id sine exemplo. Callimachus,

--- --- *tri/tato/n ge me\n a)/stu *kurh/nhs2.

Hermesianax: *)/andra *kurhnai=on ) Cur autem laserpiciferas Cyrenas dixerit Catullus, intelligi potest ex iis, quae scribit Suidas in voce *si/lfion. Plin l. 19. c. 3. Ab his proximum dicetur auctoritate clarissimum laserpitium, quod Graeci si/lfion vocant, in Cyrenatca provincia repertum. Nunc urbs haec Cairoan, in Regno Barcae, versus Syrtim magnam ad Doerum fluv. 10. leuc. ab ora Maris Mediterranei, in Austrum, 25. leuc. Gallic. a Barce in Ortum 375. mill. pass. ab Ammonis templo, in Occasum 90. milliar. a Phycunte promontor. in Austrum. In colle est; deficit indies. Adiacens regioni Mesrata quibusdam, Baudrand. Ceterum de Cyrenaica vide Voss. ad Melam, l. 1. c. 6. Addo, quod Urbs docta audit, apud Statium, l. 5. Sylv. 3. v. 107.

Quo non Munychiae quidquam praestantius arces,
Doctaque Cyrenes, Sparteque animosa creavit.

Utpote doctissimorum hominum nutrix ac genitrix, ut ex praecedentibus videre est: inter quos Callimachus nominari insigniter


image: s1068b

meretur. Cuius utinam vel illae solae tabulae extarent, quibus 120. libris celebrium in omni doctrina Virorum Vitas et Scripta adnotaverat, ut scribit Suidas. Veterum ex eadem urbe Scriptorum gloriam, reposuit Christianis temporibus Synesius: cui certe auctori paucissimi ex omni antiquitate praeponendi videntur, qui quidem materie aut genere scriptionis illi comparari ullatenus possint. Casp. Barthius, Ammadvers. ad Statium, d. l.

CYRENE [4] Graece *kurh/nh, urbs Galliae a Massiliensibus condita, vulgo Courens, vel Correns, ad amnem Argenteum. Hadr. Vales. in voce Massilia.

CYRENIUS totius Syriae Praeses, ab Augusto Caesare constitutus, per quem censum, universamque descriptionem Caesan fieri iussit. Luc. c. 2. v. 1.

CYRES urbs. Steph.

CYRESCHATA Graece et ta\ *kure/xata, urbs Persica fuit, in ultimis Sogdianae finibus, ad Iaxartem fluv. (quem Tanain vocabant Macedones postmodum) condita a Cyro, qui ibi meta [orig: metÔ] expeditionum suarum posita [orig: positÔ], urbi inde nomen dedit, quasi dicas *ku/rou po/lin e)xa/thn, Cyri urbem ultimam. Quemadmodum et Alexander, *)aleca/ndreian e)xa/thn, Alexandriam ultimam eodem fere in loco condidit, *kurexa/tois2 destructis. Occurrit vox apud Ammianum, l. 22. Hic inter alia oppida celebrantur, Alexandria et Tribatra et Cyreschata Metropalis. Ad fines Persidis conditam fuisse, tradit Steph. *ku/rou po/lis2, h(/ kai\ *kure/xata kalei=tai, po/lis2 pro\s2 toi=s2 e)xa/tois2 th=s2 *Persi/dos2. Sed corrigit eum Strabo, l. 11. o(/rior th=s2 *persw=n a)rxh=s2, termini Imperit Persici, eam fuisse tradens. Non enim in Perfide fuit, particulari illa Perlarum regione, quam th=s2 *persi/dos2 nomine semper intelligunt Graeci: sed in altera extremitate Persarum Imperii, in finibus scil. Sogdiavorum. Interim recte Steph. *kure/xata et *kurou/polin, i. e. Cyropolin, eandem facit;K contra quam Ptolemaeus, illas diversas statuens, *kure/xata in Sogdiana, Cyropolin inter Mediae urbes recenset. Arriano certe et Curtio Cyropolis dicitur, quae *kure/xata alias ad Iaxartem. Quam in rem vide Salmas. ad Solin. p. 791. et 1193.

CYRIACA Graece *kuriaxh\, h. e. Dominica, nomen aedis sacrae, apud Walafridum, de Exord. et Incr. Eccl. c. 7. unde Germanorum Kirchen. Item nomen urbis Calabriae Hieracensis: A. C. 986. Comprehenderunt Saraceni, sanctam Chiriachi civitatem et dissipaverunt Calabriam totam, Chron. Lupi Protosp. apud Dominic. et Car. Macros, in Hierolex.

CYRIACUS [1] Patriarcha Constantinopolitanus, post Iohannem Ieiunatorem, A. C. 596. Episcopus Universalis dici voluit. Sed, quia generose Phocae in Ecclesia varia miscenti obstitit, illo [orig: ill˘] privatus est titulo [orig: titul˘], qui iussu Imperatoris in Episcopum Romanum translatus est. Obiit A. C. 606. Niceph. l. 18. Theophanes, Cedrenus.

CYRIACUS [2] ex Iudaeo Christianus, Helenae Imperatrici crucis locum indicasse [orig: indicÔsse] dicitur. Gregor. Turonens. l. 1. c. 36. Crucigerorum auctor. Irem Episcopus Adenae, in Cilicia, ad Damasum Episcopum Roman. missus, A. C. 382. Item Anconitanus, Antiquarius dictus, ob studium antiquitatis. Saeculo [orig: Saecul˘] 15. scripsit Itinerarium Europae, Asiae, et Africae, ut et alia egregia. Leander Albert. descr. Ital. p. 285. Voss. de Hist. Lat. l. 3. c. 10.

CYRIADES Marcus, primus e 30. tyrannorum numero fuit; eorum nempe, qui temporibus Valeriani et Gallieni Imperatorum imperarunt [orig: imperÔrunt]. Hic dum luxuriosus et moribus perditis sanctum senem eiusdem nominis patrem gravarer, direpta [orig: direptÔ] magna [orig: magnÔ] parte auri et argenti, Persas adiit: atque Sapori Regi coniunctus, hortator belli Romanis inferendi fuit. Antiochia [orig: AntiochiÔ] rapta [orig: raptÔ] et Caesarea [orig: CaesareÔ], Caesarianum nomen accepit: atque inde vocatus Augustus, cum omnem Orientem vel virium audacia [orig: audaciÔ], vel terrore quateret, patrem etiam interemit: Sed mox ipse per insidias fuorum, cum Valerianus iam ad bellum Persicum iret, interemptus est A. C. 259. Consulito Trebellium Pollionem, in horum 30. Tyrannorum vitis, c. 1.

CYRICSEATUM vide Cyricsetum.

CYRILLA Decii Caesaris filia cum Triphonia matre, et 46. militibus a Dionysio Episcopo Romano conversa, martyrii suscepit palmam. A. C. 269. Balaeus in Dionys.

CYRILLUS [1] Vir ingenii vehementis et imperatorii, Alexandrinus Praesul, post Theophilum avunculum, A. C. 412. Episcopatum magna [orig: magnÔ] auctoritate gessit. Nestorio errores suos disseminanti maguo cum zelo restitit. scripto [orig: script˘] edito [orig: edit˘] contra haereticum, ut et Imperatorem Theodosium Iuniorem cum Eudoxia et Pulcheria duplici tractatu, muniens: Nestorium ab errore frustra revocare conatus. Hinc Ephesino [orig: Ephesin˘] Concilio [orig: Concili˘] Oecumenico [orig: Oecumenic˘] III. Patrum ducentorum, ille damnatus, B. Virgo Deipara dici iussa est. Sed a Iohanne Patriarcha Antiocheno, Nestorii fautore, Synodo [orig: Synod˘] indicta [orig: indictÔ], ipse Cyrillus depositus, et in carcerem coniectus est. Inde liber Patriarcham eo perduxit, ut Ephesino Concilio subscriberer. Dein a criminibus sibi a Nestorii factione impactis se purgans, scripsit contra Theodorum Mopsvestium, Diodorum Tarsensem et Iulianum Apostatam. Mysterii incarnationis acerrimus hyperaspistes. Obiit A. C. 444. Euagr. Niceph. Socr. in Hist. Eccl. Gennad. de Viris illustr. c. 57. Photius in Bibliothec. Sigebert. de Scriptorib. Eccl. c. 24. Sixtus Senens. Biblioth l. 4. A. C. 432. Godeau. Hist. Eccl. t. III. l. 1. et 2. Edidit variarum hypotheseon [orig: hypothese˘n] tractatus, et commentaria in varios Veteris et Novi Testamenti libros, Homilias plurimas, etc. Scripsit etiam contra Iulianum; cuius temporibus vixit. Vide supra. Habentur Scripta eius 6. tomis. A. C. 1638.

CYRILLUS [2] Dalmatiae Praesul.

CYRILLUS [3] natione Graecus Constantinopoli oriundus, ut quidam, Montis Carmeli Monachus Trithemio et P. Lucio. (Facessat tamen, inquit Baronius, istiusmodi fabella de Monachismo eiut) Archiepiscopus Alexandrinus, su/gxronos2 Ambrosio. Claruit


image: s1069a

A. C. 432. in Concil. Ephesino, Sixto Senens. et Morneo: A. C. 370. in Syria, Bellarmino A. C. 431. Obiit A. C. 444. Ciacconio et Pareo. Eius opera in fol. prodierunt Latin. Basileae A. C. 1566 et Parisiis A. C. 1573. Graec. Latin. in fol. Antverpiae A. C. 1618. Tomis 6. in fol. Parisiis A. C. 1632. 7. Volum. Ioanne Auberto [orig: Aubert˘] interprete, in fol. ibidem A. C. 1618. etc. *me/gas2 o( tw=n a)posto/lwn sunh/goros2 Magiro: Athanasio, Basilio, Gregorio Naz. Nysseno et Chrysostomo par, Leoni Imperatori *sfragi\s2 th=s2 pi/stews2 tw=n pate/rwn, Athanasio: Vir ingenii exellentissimi, et in omni doctrinarum genere instituti, Catal. Test. Ver. De Cyrilli Anathematismis, vide Gerh. von Mastricht, Histor. Iuris Eccles. num. 79.

CYRILLUS [4] Patriarcha Alexandrinus, Eutychianus. A. C. 1618. Gautier. Chron. 17. sec. p. 846. Col. 4.

CYRILLUS [5] Patriarcha Antiochenus, doctrina [orig: doctrinÔ] et sanctitate illustris, successit Timaeo, A. C. 283. Obiit A. C. 299. Euseb. in Chron. et Hist. l. 7. c. 26. Alius, successit, A. C. 1619. frarri suo Athanasio: ab Ignatio successore occisus. A. C. 1628. Gautier. Chron. 17. sec. p. 850. Col. 4.

CYRILLUS [6] Praesul Hierosolymitanus, A. C. 350. post Maximum, saepe ab Ecclesia pulsus, et receptus ad extremum sub Theodosio Imperatore octo annos in sua sede perseveravit; Saraceni eum Martyrio [orig: Martyri˘] affecerunt. Exstant eius Catecheses. Obiit A. C. 386. postquam interfuisset Concilio Constantinopolit. II. Theodoret. l. 3. c. 6. 7. Epiphan. Haer. 66. et 73. Ruffin. l. 1. c. 23. Ioh. Damasc. or. 3. de Imag. Hieron. in Chron. et Catal. c. 112.

CYRILLUS [7] Patriarcha Constantinopolitan. confessione fidei Ecclesiarum Orientalium edita [orig: editÔ], Reformatae Religioni pene in omnibus consentanea [orig: consentaneÔ], nisi quod Spiritum S. a Patre per Filium procedere assererer, Iesuitas infestos sensit. Qui A. C. 1628. et seqq. viro optimo in capitis periculum bis terve adducto, tandem exauctorationem eius et exilium, magno [orig: magn˘] pretio [orig: preti˘] a Barbaris redemerunt: Anastasio [orig: Anastasi˘] Patelario [orig: Patelari˘] Cretensi, bipedum nequissimo [orig: nequissim˘] surrogato [orig: surrogat˘]. Quo [orig: Qu˘] tamen paulo post deiecto [orig: deiect˘], Cyrillus revocatus est. Nec hic turbonum quies. Sed denuo ab his vexatus, martyrii tandem subiit coronam. A. C. 1638. Confessio haec in Anglia impressa est. Discipuli eius in Belgium missi, ut ad pedes illustrium ibi Theologorum eruditionem sacram haurirent, Rivetus in Iesuita Vap. c. 11. sect. 11. 12. 13.

CYRILLUS [8] monachus Palaestinae, Euthymi discipulus, saeculo [orig: saecul˘] 5. scripsit vitam Euthymi, Sabae et Iob. Silentiarii, etc. Vide Voss. de Hist. Graec. l. 2. c. 21.

CYRILLUS [9] Statius vel Tatius, Historicus Vitas Imperatorum Latine transtulit, sub Constantino. Iul. Capitolin. in Maximinis, c. 1. Vossius, de Hist. Lat. c. 7. p. 193.

CYRILLUS [10] unus ex Ducibus VItaliani, qui sub praetextu defensionis Orthodoxorum arma rapuerat, ab Anastasio Imperatote captus. A. C. 514. Euagr. l. 3. c. 38.

CYRILLUS [11] Moravorum Praesul, cum a Formoso Pontifice postulasser [orig: postulÔsser], permitteret ipsis sacra lingua [orig: linguÔ] vernacula [orig: vernaculÔ] celebrari: hac de re autem Patres dubitarent, vox de caelo audita est: Omnis Spiritus laudet dominum, et omnis lingua confiteatur ei. Qua [orig: QuÔ] moti, concessum est, quod petebatur. Aen. Sylvius, Hist. Bohem. l. 13. Polydor. l. 5. etc. Circa A. C. 894.

CYRILLUS [12] Diaconus Hehopolitanus (est autem Heliopolis civitas insignis ad Libanum sita) imperante Constantino [orig: Constantin˘], plurima Ethnicorum idola contrivit, cuius rei illi memores sub Iuliano Imperatore, vivo ventrem exsecuerunt, iecutque inde exemptum degustarunt [orig: degustÔrunt], sed divinitus puniti. Suidas, Theodor. c. 6. 7.

CYRINI Castra Cappadociae locus. Strab.

CYRINUS Romanus, cum Basilide et Nabore sub Diocletiano passus, ac sepultus tertio [orig: terti˘] ab urbe lapide. Volaterran.

CYRIS [1] Solis filius (unde cum fortasse Titanium appellat Val. Flacc. Argonaut. l. 6. v. 79.) Hyrcanorum Rex, qui cum copiis venit auxilio Persae, contra Aeeten, Colchorum Rex.

CYRIS [2] Metropolis Sabinorum. Inde Iuno Cyretia. Steph. vide Cures.

CYRIS [3] fluv. Calabriae, vide Ciris.

CYRIZOBORCA Indiae oppid. Plin. l. 6. c. 19. extr.

CYRMIANAE Thraciae gentes. Herodot.

CYRNABA Scythiae fluv. non procul a Chryse sinu. Plin. l. 6. c. 17.

CYRNUS [1] fil. Aquitis, quem, dum immixtum acici Colchicae perquirit Pater, a Gesandro occisus est, ut habet Val. Flacc. l. 6. v. 298.

CYRNUS [2] apud Silium Iral. l. 16. ubi de Ludis Scipionis Equestribus in Africa celebratis, unus erat ex quatuor Agicatoribus, cuius quadriga prima exiit, solo [orig: sol˘] Lamponis equi funalis sinistri nomine indigitata Poetae. v. 333.

Evolat ante omnes, rapidoque [orig: rapid˘que] per aera cursu
Callaicus Lampon fugit --- --

Cuius rei rationem dicemus infra, ubi agemus de Equis Funalibus.

CYRNUS [3] insula in masri Ligustico, a Cyrno Herculis filio sic dicta, cum prius Therapne diceretur. Populi Cyrnii qui longissimo [orig: longissim˘] aevo [orig: aev˘] utuntur, propter mellis usum, quod apud eoscopiosum nascitur. Hinc Cyrnaeus. Virg. Ecl. 9. v. 30.

Sic tua Cyrnaeas fugant examina taxos.

Vide Corsica. Cyrnum etiam insulam Iapygiae, versus Boream habet Steph. Item, maris Aegaei Insula inter Sporades, 80. mill. pass. a Gyaro in Austrum. Plin. l. 3. c. 6. 1. 4. 6. 12. Sirna ex tabulis Geograph. recentiorib.

CYROGRAPHI Thyni, apud Catnllum, Epigr. 25. v. 8. sunt annuli Thyni signatorii, sculpturae Bithynicae, tales enim


page 1069, image: s1069b

celebres erant ac nominati. An pro Chirographis; quemadmodum Cyragra, pro Chiragra, in veterib. libris, Cyras, pro kei=ras2, apud Isidorum, in vetustissimis membranis: An pro Cerographi, quasi ceram imprimentes et signantes? Salmas. ad Vopisc. in Aureliano, c. 50. Vide quoque supra in Cirographi.

CYROPOLIS [1] apud Plin. l. 6. c. 26. regio Persidis maritima est, Persae Rubrum mave semper accoluere [orig: accoluŕre], propter quod sinus Persious vocatur. Regio ibi maritima Cyropolis. Sed nulla ibi Persidis maritima regio hoc [orig: h˘c] nomine unquam suit; nec quidquam iuvat Regiam, pro Regione, reponere: Cyropolis enim non fuit Regia Persidis, sed eadem cum Cyreschatis, de quibus dictum supra: ubi etiam, quid Plinium in errorem induxerit, videre est.

CYROPOLIS [2] ampla Asiae civitas, quae etiam Cyrcchata vocatur. Steph. Sammachi vel Summachi, Persis Circombate, Arab. Chryseleth. Vide Portas Caucasias. Ferrar.

CYRRAEI populi Aethiopiae circa Nilum. Claudian. Eidyll. 4. de Nilo, v. 20.

Hunc bibit effrenis Garamas, domitorque ferarum.
Cyrraeus --- -- --- -- --- --

CYRRHA urbs Phocidis, vide Cirrha.

CYRRHADAE Indiae intra Gangem gentes agrestes, Artiam. in Periplo.

CYRRHAS nomen morionis, apud Martialem, l. 6. Epigr. 39. v. 15.

Hunc vero acuto [orig: acut˘] capite et auribus longis,
Quae sic moventur, ut solent asellorum,
Quis morionis filium neget Cyrrhae?

CYRRHES Macedoniae populi non procul a Pella. Plin. l. 4. c. 10.

CYRRHESTICA Syriae regio.

CYRRHUS [1] urbs Syriae, in Cyrrhestica regione. Ptol. Quars hodie, et aliis Carin.

CYRRHUS [2] melius CYRUS Korr vulgo, Asiae in Iberia fluv. Oritur in confinio Armeniae maioris ex Moschicis montib. et per Iberiam, ubi recipit Iberum et Aragum fluv. dein per Albaniam; ubi auctus Alazo [orig: Alaz˘], i. e. fluv. in mare Caspium se exonerat, 50. milliar. ab Albana in Austrum. Vide Cyrus.

CYRSILUS Atheniensis, lapidibus obrutus, quod inhonesta suaderet. Cicer. l. 3. de Offic. c. 11. Athenienses, cum Persarum impetum nullo [orig: null˘] modo [orig: mod˘] possent fustinere, statuerentque ut urbe relicta [orig: relictÔ], coniugibus ac liberis Troezene depositis, naves conscenderent, libertatemque Graeciae classe defenderent, Cyrisilum quendam suadentem, ut in urbe manerent, Xerxemque reciperent, lapidibus obruerunt.

CYRTA vel CIRTA Syphacis sedes in Africa.

CYRTAESIS Africae Propriae popul. Ptol.

CYRTEA urbs ad Rubrum mare, in quam Artaxerxes Megabyzum relegavit. Steph.

CYRTIADAE Graece *kurtia/dai, locus Articae ad Acamantidem tribum pertinens. Hesych.

CYRTONES urbs Boeotiae. Steph.

CYRTUS urbs Aegypti in Mediterraneis, patria Dionysii Medici. Steph.

CYRUS [1] I. Cambysis fil. ex Mandana Astyagis Regis filia [orig: filiÔ], Persarum ac Medorum Rex, qui primus (ut Iustinus, l. 1. c. 6. scribit) devicto [orig: devict˘] Astyage, qui ipsum occidi iusserat per Harpagum, ultimo [orig: ultim˘] Medorum Rege, Medorum imperium transtulit in Persas, Olymp. 55. Urb. Cond. 193. Tulli Hostilii 18. M. 3494. et subacta [orig: subactÔ] Asia [orig: AsiÔ] totum Orientem in posestatem redegit. Post Croesum enim devictum, Chaldaeos subegit, et Babylone, per Euphratem in exiguos rivos diductum, ex pugnata [orig: pugnatÔ], iam Monarcha Persarum, an. regni 21. Iudaeos e captivitate, ad Hierosolymam, templumque reaedificandum, dimisit: Hinc Dei servus apud Esaiam Prophetam, c. 44. v. ult. vocatus. Postremo cum bellum Scythis intulisset, eosque clade magna [orig: magnÔ] affecisset, Tomyris eo [orig: ] tempore Scitharum Regina, compositis insidiis, ducenta milia Persarum cum ipso Rege trucidavit, ita ut ne nuntius quidem tantae cladis superfuerit; Caput Cyri amputatum, in utrem humano [orig: human˘] sanguine repletum coniectum fuit cum hac [orig: hÔc] exprobatione; Satia te sanguine quem sitisti. Anno [orig: Ann˘] regni 30. Imperii 9. Herodot. l. 1. Iustin. l. 1. c. 8. Diodor. Sic. l. 2. Xenophontis enim Cyropaedia, non ad historiae fidem exigenda, Ioseph. Ant. Iud. l. 11. Euseb. Chron. l. 10. Praep. Euang. Scaliger de Emend. Tempor. l. 5. Petavius, Chronol. l. 10. c. 17. Cyrum Persico [orig: Persic˘] sermone Solem significare, auctor est Ctesias, qui Paysatidem Dario praeter Artaxerxem alium filium genuisse narrans, addit: *kai\ ti/qetai to\ o)/noma au)tou= a)po\ tou= h(li/ou *kuron. Plut. in Artax. *(o me\n ou)=n *ku=ros2 a)po\ *ku/rou tou= palaiou= tou)/noma e)/xen, e)kei/nw| d' a)po\ tou= h(li/ou gene/sqai fasi\. *ku=ron ga\r kalei=n *pe/rsas2 to\n h(/lion. Unde apparet, roto [orig: rot˘], quod aiunt, caelo [orig: cael˘] Suidam in vocis huius etymo errare, Sic enim ille, *ku=ros2 o( *persw=n basileu\s2 ou(/tws2 e)klh/qh dia to\ e)n th=| basili/nda legome/nh| paidia=| kurieu/sai tw=n h(li/kwn. Nic. Lloydius. Idem vero nomen et avo et proavo eius, qui Achaemenis nepos fuit, Ioh. Marsham. Canone Chron. Sec. XVIII. ubi stemma Cyri exhibet. Coeterum, nomen lingua [orig: linguÔ] Persica [orig: PersicÔ] Solem significare, scribit Plut. ut vidimus, ut omnino ex Hebr. [gap: Hebrew] descendat, a qua radice Ceres *(ermh=s2, *)/arhs2, Osiris, Heros; Horus, Iris, aliaque derivat Georg. Hornius, Hist. Philos. l. 1. c. 6. Nec difficile est conicere, quo [orig: qu˘] moti pastores Cyri nomen Spaco indiderint. Iustinus enim scribit, l. 1. c. 5. Mox Rex inter ludentes sorte delectus. Nimirum summam inter rusticos virtutis opinionem obtinebar: qualibus in Oriente a planetis, Sole inprimis, nomina frequentissime indita sunt etc. Idem tamen alibi ex Persico Kosra, Imperatorem significante, expressum et commune omnium Regum Persarum id nomen titulumque, ac inde Latinorum Caesar ortum fuisse, contendit. Coeterum Mulus, Graec. *(hmi\onos2, idem in


page 1070, image: s1070a

oraculo ad Croelum dictus est, cuius tenor, Tunc finem regni eius fore, quando mulus potitus esset sede Regis Medorum. Apud Alphaeum Semiasinus, venict Persa semiasinus, qui vobis iugum imponet servitutis. Quod inde ortum, quia ipse Medo-Persa, Medus a Matre, Persa a Patre, esset, Grotius. Vide quoque Ios. Scaligetum, Notis ad Fragm. Berosi

CYRUS [2] II. minor. Artaxerxis III. frater, apud quem cum falso delatus esset, aegreque matris precibus servatus, bellum adversus eundem suscepit tamquam Patri iam Regi natus: in quo cum iam Graecorum opera [orig: operÔ] pene victor evasisset, fortiter quidem sed incaute dimicans, est interemptus, A. M. 3653. Olymp. 94. Xenoph. Iustin. l. 5. Plut. in Artax.

CYRUS [3] Episcopus Orientis, Monotheleta, ab Heraclio Imperatore seducto, Patriarcha Alexandrinus factus. Sed ficta eius pietas, et Orthodoxiae ementitus cultus, quo [orig: qu˘] plurimis imposuerat, in apricum productus, ipseque VI. Synodo [orig: Synod˘] Generali condemnatus est. Obiit A. C. 640. Sedis 10. Synodi VI. Act. 13. Consilium temerarium graviter luit apud Niceph. Cum enim Heraclio Imperatori suasisset, ut, Vexae redimendae causa [orig: causÔ], Omaro Saraceno Eudociam filiam desponderet, praefecto urbis excruciandus traditus est.

CYRUS [4] Patriarcha Constantinopolitanus, postquam Iustino Iuniori restitutionem in thronum praedixisset. Sede pulsus, a Philippico Bardane, A. C. 712.

CYRUS [5] fil. Apollonii, Medicus insignis, cuius memoriam servat Inscr. Lampsaci (quae eius genitale solum erat) hodieque superstes:

*h *g*e*r*o*u*s*i*a

*k*u*r*o*n. *a*p*o*l*l*w*n*i*o*u. *a*r*x*i*a*t*r*o*n.

*a*r*i*s*t*o*n. *p*o*l*e*i

*t*h*n. *e*p*i*s*h*m*o*n. *p*r*o*s. *p*o*l

*l*o*i*s. *e*u*e*r*g*e*t*h*m*a*s*i*n. *e*i*s

+*a*g*t*h*n. *a*l*e*i*y*a*n*t*a. *l*a*m

*p*r*w*s. *k*a*i. *p*o*l*u*d*a*p*a*n*w*s.

*k*a*i. *a*s*u*g*k*r*i*t*w*s. *k*a*i. *a*p*o

*x*a*r*i*s*a*m*e*n*o*m. *x*e*i*l*i*a*s. *a*t

*t*i*k*h*s. *t*h. *g*e*r*o*u*s*i*a.

An idem cum Cyro Liviae Drusi uxoris Medico, cuius meminit alia Inscr. Florentiae exstans,

CYRUS

LIVIAE DRUSI CAES

MEDIC.

Videtur omnino: cum non aliis Principes Romani Medicis libentius uterentur, quam e Graecia accersitis. Iac. Sponius, Itinerar. Part. 3. p. 92.

CYRUS [6] Panopolita fuit Poeta, ob ingenium nobile, apud Theodosium Iuniorem Imperatorem, et Eudoxiam plurimum valuit. Romanorum in Africa Dux, cum Carthaginem caperent. Euagr. l. 1. c. 19. Dein Consul A. C. 441. Praefectus Urbis, quam ingenti terraemotu collapsam A. C. 446. reparans, meruit vocem vulgi: Constantinus struxit, Cyrus reparavit. Hinc Zelotypia [orig: ZelotypiÔ] Constantini, bonis et dignitate exutus, Episcopus Smyrnae tandem evasit. Niceph. l. 14. c. 46. Suidas apud Volaterran.

CYRUS [7] continuator vitae Leontii et Sociorum. Item Episcopus Aphrodisiensis in Caria, Ephesino Concilio interfuit.

CYRUS [8] seu CYROPOLIS Syriae civitas a Iudaeis exstructa, in memoriam Cyri, qui eos ex captivitate dimiserat. Procop. Episcopalis sub Patriarcha Antiocheno, Theodoretus huic olim praefuit. An Quars hodie? Ibi Synodus, contra P. Fullonem, A. C. 476. Albertus Miraeus, Geogr. Eccl. Chalcidensium item urbs, in Euboea. Polyaen. l. 3. Aliter Cyrrhus et Cyrros, iuxta Marsiam fluv. 45. milliar a Zeugma, totidem ab Euphrate in Occasum, 25. infra Berroeam seu Alepum, in Austrum. Baudrand. Est et Mediae fluv, Ptol. Item alius eiusdem nominis Scythiae fluv. De quo Mela, l. 3. c. 5. Cyrus et Cambyses ex radicibus Coraxici montis vicinis fontibus editi et in diversa abeunt, perque Ibevos, et Hyrcanos diu et multum distantibus alveis defluunt; post non longe a mari eodem [orig: e˘dem] Lacu accepti, in Hyrcanum sinum uno [orig: un˘] ore perveniunt. Vide sis illic Vossium. Corus olim dicebatur, teste Strabone, Cyrech Pineto est, Cori Castaldo, Cur Nigro, ex Elcur Ramusio. Videtur eum Mattheus Michoviensis Tirk appellare. Thevetus scribit eum ab incolis Lada vocari. Perperam *ku/rnos2 apud Plut. et Dion.

CYRUS [9] Persidis fluv. Strab. Bagradas seu Agradatus etiam, nunc Tisindon, Sanson. alluit Urbes Zirgiam, Larium et Darabegertum, seu Pasagardam antiquorum; et post longum cursum, in Persicum mare et Sinum Armuzianum se exonerat, 20. circiter leuc. ab Armuzio in Ortum. Cum Coro a Strabone confunditur, cum Cyrus in Caspium, Corus in Persicum mare, le exoneret. Salmas. ad Solin. p. 1193. Vide supra in voce Corus.

CYSA Carmaniae pagus. Arrian.

CYSENIS filia Diomedis Thraciae Regis, vivos homines dissecabat medios et parentibus comedendos liberos apponebat. Volaterran.

CYSSUM seu CISSA oppid. Lacetanorum, in Hispania Tarraconensi nunc Camarasa videtur, oppid. Cataloniae, ad Secorim fluv. 2. leuc. Hispan. supra Bergusiam, 6. supra Ilerdam, in Ortum.

CYSTEN Aethiopiae sub Aegypto oppid. Plin. l. 6. c. 29.

CYTA urbs Colchidis, Medeae patria, Steph. Herbis veneficis imprimis famosa fuit. Hinc terra Cytaea, Val. Flacc. l. 6. v. 693:



image: s1070b

Tum iuvenem terris Parcae tenuere [orig: tenuŕre] Cytaeis.

Item Cytoeis, idis, pro Medea. Propert. l. 2. El. 4. v. 7.

Non hic herba valet, non hic nocturna Cytaeis.

Idem Cytema carmina posuit pro Magica, l. 1. El. 1. v. 23.

Tunc ego crediderim vobis, et sidera, et amnes
Posse Cyteinis ducere carminibus.

Ubi vide Scaligerum. Nic. Lloydius.

CYTAEUM Cretae insul. urbs. Ptol. Candia Iovio, Nigro et aliis, in ora Boreali, optime contra Turcas munita, sub Venetis. Aliis est Sitia, urbs ibi Episcopalis, 60. circiter milliar. a Mario in Ortum, ex praecipuis Insulae. Unde tractus adiacens territorio di Sitia. Nunc sub Turcis, Baudrand. Cum tota Insul. Item Tauricae Chersonesi eidem.

CYTAIS Carmaniae regio. Arrian.

CYTEORUM Ptol. Cotyorum Plin. Cappadociae oppid. hodie Cocine.

CYTERIUM urbs Oenotrorum Mediterranea. Steph.

CYTHARA melius Citharna, saepe cum Lyra confunditur, ut apud Athenaeum, l. 14. videre est: sed quantum ab ea differat, docte Scaliger in notis ad Sphaeram Barbaricam Manilii docet. Vetus Lexicon: Cithara pectus Dorica [orig: DoricÔ] ligua [orig: liguÔ] dicitur. Inde Cithara dicta, quod initio [orig: initi˘] creditur similis fuisse humano pectori; Aut, quia sicut a pectore, ita ex ipsa, cantus vel melodiae eduntur. Et certe Veteribus superior pars thoracis usque ad iugulum ita appellabatur, sicut et Chelys. Hieronymus scribit literam *d. retulisse, sed variae illius fuere [orig: fuŕre] species. Illam, sicut et cetera instrumenta Musica, Syris debere originem, arbitrantur Eruditi, Straboque, l. 10. instrumentis plerisque nomina barbara esse dixit, sicut *na/bla kai\ *sambu/kh kai\ *ba/rbitos2 kai\ *maga/des2. Ita ergo Cithara, ab Hebr. [gap: Hebrew] derivari videtur, quod circulum, umbitum denotat, sicut concavum Citharae esse solet: Mentio Danielis, c. 3. v. 5. sicut ibidem [gap: Hebrew] Sabbecae, Sambucam refert. Abub tibiam a unde Ambubaiae: Nebel Nablium etc. Phthagoreos tibia [orig: tibiÔ] vel Cithara [orig: CitharÔ] commotos animos et ad vitia inclinantes mitigasse [orig: mitigÔsse], ac ad meliorem frugem deduxisse, prodidit Hermogenes peri\ *)idew=n. Vide et supra in voce Citharoedi

CYTHERA [1] , orum, insula in ora Peloponnesi contra Cretam, ut scribit Strabo, quinque mill. pass. a Maleae promontorio, 15. milliar. ab Aegialia, 45. ab ora proximiori Cretae distans, hodie Cerigo Sophiano. A Sinane Cigala Archipelagi Pharos et specula Turcarum vocata. Olim Spartanorum propugnaculum et receptaculum navium, quae ex Aegypto et Libya redibant. Veneti tum dedicata. Virg. l. 10. Aen. v. 51.

Est Amathus, est celsa mihi Paphos, atque Cythera.

Ovid. l. 4. Fast. v. 286.

Deserit, et Veneri sacra Cythera petit.

Inde Venus ipsa Cytherea. Virg. l. 1. Aen. v. 261.

Parce metu Cytherea, manent immota tuorum
Fata tibi. --- - --

Sic dicta

--- *(/oti prose/kurse *kuqh/rois2.

teste Hesiodo [orig: Hesiod˘], *qeogon. v. 198. id est, quia e mari emergens ad Cythera primum appulit. Hic Venus, ut in Cypro, Armata fuit. Pausan. in Laconicis, *(au/th de/ h( qeo\s2 co/anon w(plisme/non. Cythera dici vult Steph. a)po\ *kuqh/rou tou\ foi/nikos2. Sed Cytherus ille Phoenix, cum aliunde non sit notus, tam Cytheram insulam quam Cithaeronem Boeotiae montem celebrem Phoenices appellasse [orig: appellÔsse] putat Borhartus o( me/gas2, l. 1. Chanaan, c. 22. a [gap: Hebrew] cethera, i. e. a petris. Chaldaeus Interpres, ubi de cuniculis, Proverb. c. 30. v. 26. Faciunt sibi domicilium [gap: Hebrew word(s)] in petris, Nam ut Boeoriae Cithaeron (de quo supra) ita Cythera insula Scopulis scatet. Mercator in Cytheru: Oppidum habet eiusdem nominis (in colle) ac multos portus. sed parum tutos, atque circa ipsam insulam sparsi sunt plures scopuli. Proinde apud Eustath. in 3. Iliad. Cythera, inquit, quidam eandem esse insulam volunt cum Granve, quia *kranao\s2 asperum sonat et confragosum. Quin et purpurae, quae petrosis et calculosis locis maxime gaudent, circa hauc insulam multae fuerunt, unde et Porphyris et Porphyrusa dicta est: Plin. l. 4. c. 12. Cythera cum oppido antea Porphyris appellata. Aristoteles apud Stephanum, *)ekalei=to de\ *porfurou=sta dia\ to\ ka/llos2 to\ para\ tw=n porfurw=n, i. c. Eustathio [orig: Eustathi˘] interprete dia\ to\ kalli/stas2 e)/xein porfu/ras2; quas purpuras, quod scopulis aut calculis plurimum gaudere diximus, Plinius idem testatur his verbis, l. 5. c. 1. Ebori, citroque Cylvae exquiruntur, omnes scopuli Coetuli muricibus ac purpuris. Et l. 9. c. 37. Purpurae calculosae appellantur a calculo maris mire apto conchyliis. Oppian. l. 1. Halieut. 1 v. 314.

*polla\ me\n e)n pe/trhsi, ta\ d' e)n yama/qohsi ne/montai,
Multa quidem in petris, quaedam nascuntur arenis.

Nic. Lloyd. Est prima Archipelagi Insul versus Occasum, sub Venetis. Circuitus est 60. milliar, circiter, Tomas. Porcaccio. Portum habet Delphinum, in parte Australi. Coeterum Proveditorem ibi Veneti habent, et arcem; unde sereno caelo [orig: cael˘] Candia Insul prospici potest. Medio [orig: Medi˘] itinere exigua Insul. est Cetrgoto, ad Nobilem Cythereum Macarioti pertinens. in qua nihil praeter silvestres carpas. In ipsa vero Cythera generosae vites, et probae notae falcones, praeter alia, leporum, coturnicum, turturum imprinis vim ingentem, reperiuntur. Ibidem regiae Menclai rudera, et rupem in cameram excavatam, quam Balneum Helenae incolae vocent, ostendi, refert Iac. Sponius ubi supra, Part. i. p. 164.