December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0005

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS PRIMVS Literas A, B, C, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0006

[gap: praeliminaria]

page 1058, image: s1058a

CYBUS urbs Ionum in Libya Phoenicum. Steph.

CYCEON Graece kukew\n, adoris potio est, qua de supra diximus. Sumebatur autem Cyceon, in sacris Eleusiniis, ob illum, quem Ceres a Baubone anu exhilarata, hauserat, postquam quaesita [orig: quaesitÔ] nequiquam filia [orig: filiÔ] in pagum Atticae Eleusinem, tristitia [orig: tristitiÔ], labore et siti confecta venisset. Unde inter symbola Eleusiniorum Arnobio quoque memoratur, adv. Gentes, l. 5. Ipsa denique symbola, quae rogati sacrorum in acceptionibus responderis, ieiunavi atque ebibi Cyceonem, ex cista sumpsi et in calathum misi etc. et Clementi, to\ su/nqhma e)leusini/wn musthri/wn, enh/st eusa, e)/pion to\n kukew=na. Vide Salmas. ad Solin. p. 750. et 751. Ad eius potum, vino [orig: vin˘] seposito [orig: seposit˘], se contulisse in luctu Veteres, dicemus infra, ubi de Lugendi ritibus. Latine Cocetum, quasi kukhto\n dici, idem habet, p. 328.

CYCESIUM Peloponnesi urbs circa Pisam. Strabo.

CYCHREUS Neptuni et Salamines fil. qui ob morum asperitatem o)/fis2, i. e. serpens dictus est. Hunc Eurylochus, cum insul. Salaminem vastaret, expulit; suscepit autem eum Ceres in Eleusine, suumque sacerdotem fecit. Ab hoc Salamis aliquando Cychrea dicta. Steph.

CYCHRI Thraciae populi, apud quos aquas esse letales ex Theopompo refert Plin. l. 31. c. 2.

CYCLADES insulae maris Aegaei a promontor. Gerresto, ut Plin. notat, l. 4. c. 12. circa Delum hodie Sdille, quo singulis annis, Iuventus missa, ut festis interesset, in orbem sitae, unde et nomen acceperunt, Strabo, l. 10. Zonar. tom. 3. Dionys. v. 525.

*dh=lon e)kuklw/santo, kai\ ou)/noma *kukla/des2 ei)si).

Mela, l. 2. c. 7. Quia in orbem iacent, Cyclades dictae. Solin. c. 17. Cycladas autumant inde dictas, quia licet spatiis longioribus a Delo proiectae, in orbem tamen circa Delum sitae sunt, et orbem Graeci ku/klon vocant. Idem habent Plinius et Ammianus. Cyclas (inquit Bochartus, l. 1. Chanaan, c. 14,) Phoenicibus dicta est [gap: Hebrew word(s)] gigla pro [gap: Hebrew word(s)] gilgla ex Hebraeo [gap: Hebrew word(s)] gilgal, quod circulum sonat. Callimachus,

*kukla/des2, ai\ nh/swn i(erw/tatai ei)n a(li\ kei=ntai
*eu)/umnoi.

Idem, non sine allusione ad nomen,

*kukla/das2 o)yome/nh perihge/as2.

Virgil. l. 3. Aen. v. 127.

--- -- Sparsasque per aequor
Cycladas.

Horatius, l. 1. Carm. Od. 14. extr.

--- -- Interfusa nitentes
Vites aequora Cycladas.

Idem, l. 3. Carm. Od. 28. v. 14.

--- -- Quae Cnidon,
Fulgentesque tenet Cycladas et Paphon.

Ovid. l. 2. Met. v. 264.

Exurgunt montes et sparsas Cycladas augent.

Idem, l. 1. Trist. El. 12. v. 8.

Cycladas Aegaeas obstupuisse puto.

Crebrae Station dicuntur. Sunt autem numero [orig: numer˘] quinquaginta tres. Idem, l. 1. Achill. v. 205.

--- -- Iuvat ire per altas
Cycladas.

Et alibi,

Interque vadosas
Cycladas Aegaeae frangunt ubi saxa procellae.

Vulgo Insule del Archipelago Castaldo. Nic. Lloydius. Ad has a Constantino IX. Saraceni victi sunt, A. C. 1028. Ceterum, Insulae hae, cum Hellesponto et Asia proprie dicta, Proconsularem Provinciam Romanis constituebant, in Arcadii Notit. cum prius ad eandem Lydia, Phrygia minor et Caria pertinerent, quae postmodum Vicario Asianae Dioecesis sunt attributae. Salmas. ibid. p. 806.

Insulae praecipuae Cyclades.

Andros Andro. Cia Zea. Delos Sdille. Micone Micoli. Naxus Naxia. Oliaros Quimminio. Paros Pario, ubi candidissimum marmor. Rhenia Delo coniuncta. Seriphus Serphone. Siphnus Siphano. Siros Siro. Tinos Tine. Hinc Cyclas, vestis muliebris genus, quam tenuissimam et sic pellucidam, eoque parum honestam Torrentius ad Sueton. Calig. c. 52. interpretatur. Male. Omnino enim matronarum vestis fuit seu tunica, eaque satis honesta per se. Iuvenal. Sat. 6. v. 259.

Hae sunt, quae tenui sudant in Cyclade.

Vide paulo infra. Ex eo sic appellata, quod limbum aureum aut purpureum ad oram extremam haberet adsutum. Limbum enim Graeci ku/klon appellarunt [orig: appellÔrunt]. Imo, kukla/da, si Glossatori veteri fides: apud quem legimus, kukla\s2, h( peri\ th\n xlai=nan porfura= ku/klw|, Limbus. Propert. l. 4. El. 7. v. 38.

Quae nunc aurata [orig: auratÔ] Cyclade verrit humum.



image: s1058b

Porro Cyclas apud Silium singulari numero [orig: numer˘] legitur. Sic enim, 4. v. 244.

Ceu gelidus Boreas totum cum sustulit imo
Icarium fundo victor mare, navita vato [orig: vat˘]
Iactatur sparsus, lacerata [orig: laceratÔ] classe profundo [orig: profund˘],
Cunctaque canenti profunditur aequore Cyclas.

CYCLAMINUS sinus Asiaticus Bospori Thracii. Golfo di Soltania Gyllio. Idem herbae nomen, de qua vide Plin. l. 25. c. 9. ubi tria eius genera pluribus exsequitur. Ex iis primum Tuber terrae quoque dictum, in omnibus seri domibus iubet, contra mala medicamenta, et proin amuletum vocari addit, quod Graecia peri/apton, fulakth/rion, et a)munth/rion, Varroni proebrum, quod prohiberet noxam. Cuiusmodi amuletum fascinus pueris, turpicula res, ut idem ait. Unde Plauto prafiscini, i e. bono [orig: bon˘] omine, a)baska/ntws2, in Asinar. Actu 2. sc. 4. v. 84.

--- -- --- -- --- -- sequere hac ergo
Praefiscini etc.

Vide Dalechampium, Notis Plin.

CYCLAS limbus est et vestis limbo [orig: limb˘] ornata per extremam oram, Gloss. *kukla\s2 h( peri\ th\n xlai/nan porfu/ra ku/klw|. Tunica muliebris nempe aurata; cuiusmodi etiam et viriles fiebant, quas iam inde a Gallieno Imperatorib. usurparunt [orig: usurpÔrunt], usque ad Imperii finem: quasque privatis usibus contexi conficique vetuerunt A. A. Valentinianus et Valens, l. 1. Cod. Theodos. de vestibus holov. et l. 2. eod. tit. apud Salmas. Not. ad Vopisc. in Saturnino, c. 9, vide quoque in voce Cyclades.

CYCLEUS pater Ationis, quem Delphine eo (Taenaron promontor. in quo fanum Methymnaei Arionis) advectum imago testis est, ad effigiem casus et veri operis expressa aere, Solin. c. 7. Vide Pausaniam. Mentio Cyclei, in Epigrammate, quod subiectum imagini huic refert Aelianus, in hunc modum:

*)aqana/twn pompai=sin *)ario/na *kukle/os2 ui(o/n
*)ek *sikelou= pela/gous2 sw=sen o)/xhma to/de.

apud Salmas. ad Solin. p. 138.

CYCLICUS Scriptor, apud Horatium, de Arte, v. 136. idem cum Epico Poeta Rhapsodo, Turnebo, Advers. l. 19. c. 9. Salmasio vero non omne Poema Heroicum *ku/klos2 *)epiko\s2 dictus est: Sed opus ex multis diversorum Poetarum carminibus (qui *poihtai\ tou= *ku/klou vocabantur) composirum, mythicae historiae continuatam seriem, a prima coniunctione Caeli et Terrae, Deorumque inde qeogoni/a|, usque ad Ulyssis reditum et exscensionem ad Ithacam, complectens. Itaque horum alius *qeogone/mn scripserat, alius *titanomaxi/an, alius *gigantomaxi/an, alius Argonautica, alius *qhbaii/+da, alius Iliada, alius denique aliud opus mythologicum, ut non unius aetatis, ita nec unius nationis. Quae omnia, iuxta fabularum ordinem et temporum seriem concinne et convenienter in hoc Cyclo aptata atque inter sese connexa erant. Orbem Mythologiae Latine liceat vocare, Nomen inde, quod sicut in Choro Dithyrambico homines, vel in corona (quorum utrumque *ku/klos2 Graecis) flores: sic in eo omnia Poemata decenter iuncta, a)kolouqi/an ac seriem totius mythologiae a condito Mundo, usque ad tempora Troica, ostenderent. Similes appelationes, su/nodos, ste/fanos, perihgh/seis2, consimilibus operibus indirae. Erant autem carmina illa simplici forma [orig: formÔ] facta, sine ulla arte et varietate. Unde Homericam poesin Veteres a Cyclica passim separant; imo et Hesiodum aliosque nonnullos: istos solum Heroicos Poetas inter Cyclicos referenrentes, qui historico [orig: historic˘] more ac simplicissime muqopoii/+an exposuerunt. Quis in unum teu=xos2 Syntagma illud coegerit, incertum: ab aliquo antiquo Grammatico id factum esse, verosimile est. Quemadmodum et alia pleraque veterum Poetarum opera, ob similitudinem argumenti, in unum aliquod corpus ab istiusmodi hominibus, congesta sunt. Sic Bucolica omnia, in unum collecta habentur; *lurikw=n teu=xos2 memoratur in Epigr. Graeco etc. Uti autem hic Cyclus versibus constitit: sic fuit et Cyclus similis, pedestri oratione compositus; ab eodem principio initium sumens, in eundem finem desinens. Inter cuiusmodi Scriptores primos Pherecydes fuit, Apollodorus ultimus; quippe cuius Bibliotheca nil aliud fuit, quam su/noyis2 et e)pitomh\ Epici Cycli. Quod opus cum hodie distribuatur in tres libros, unico [orig: unic˘] tamen libro [orig: libr˘] comprehensum fuisse, discas ex Photio. Alii Scriptores eiusdem argumenti fuere [orig: fuŕre] Cadmus Hecataeus, et ceteri, qui *poihtikh\n u\po/qesin, oratione soluta [orig: solutÔ] perscripsere [orig: perscripsŕre]. Porro Cyclus Epicus totus Graecorum fuit, nec ullam in eo partem Latini habuere [orig: habuŕre]. Unde proin Horatii locum de Arte Poetica, v. 136.

Nec sic incipies, ut Scriptor Cyclicus olim:
Fortunam Priami cantabo et nobile bellum.

Non de Romano aliquo Epico Poeta, qui Troianum bellum ab initio fuerit persecutus: sed de Iliadis cuiusdam *kuklikh=s2 auctore Graeco exponendum esse, censet Salmas. etc. Ad similitudinem Cycli Epici, appellatus postmodum est *ku/klos2 *paidei/as2, orbis videl. omnium artium liber alium et scientiarum: ku/klia quoque et e)gku/klia maqh/mata, Tzetzi, Chil. 10. Connexio enim quaedam et cognatio inter se scientiarum est, quae velut in choro kukli/w| manibus per mutua nexis apte inter se cohaerent. Nec in Historicis Historia Augusta, ex variis Scriptoribus conteta, ab Augusto usque ad Diocletianum, dici incommode posset, *ku/klos2 th=s2 i)stori/as2 *sebastikh=s2. Quem morem cum imitatus Iustinianus Corpus Iuris, ex variis veter. Prudentium libris ac responsis compilatum, per Tribonianum curaverit conficiendum, pariter illud *ku/klon *nomiko\n, non minus vere, quam eleganter aliquis appellare posset. Quam in rem vide plura egregia, apud Salmas. praefatum ad Solin. p. 847. et seqq.

CYCLOBOROS amnis, sive torrens Atticae. Steph. adeo autem ob anfractus crebros strepitans est, ut Cyclobori vox in


image: s1059a

adagio contra clamosos et obstreperos esset. Quidam circulum quendam Athenis esse scribunt, a forma structurae sic denominatum, ubi, exceptis carnibus, omnia habebantur venalia; praecipue vero pilces. Vide Schol. in Aristoph. Eq. Act. 1. sc. 1. Hinc Comicum verbum kukloborei=n, clamore magno [orig: magn˘] obtundere, instar illius torrentis, qui magno [orig: magn˘] sonore labitur: vel etiam i circulis differre. Vide etiam Schol. in Acharn.

CYCLOPEA ludere apud Pollionem in Gallienis, c. 8. Cyclopea etiam luserunt omnes apenarii, ita ut miranda quaedam et stupenda monstrarent, est ta\ peri *ku/klwpa pai=cai. Vide supra ubi de Apenariis. Quisnam autem Cyclops is suerit, vide suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. Hic [orig: Hţc] saltem Cyclopem dormientem Parrasii celeberrimi Pictoris memotabo, ex Plinio, l. 35. c. 10. Sunt et alia ingenii eius exemplaria, veluti Cyclops dormiens, in parvula tabella: cuius et sic magnitudinem exprimere cupiens, pinxit iuxta Satyros thyrso [orig: thyrs˘] pollicem eius metientes: atqae in omnibus eius operibus intelligitur plus semper, quam pingitur etc.

CYCLOPES Neptuni et Amphitrites filii, ministri autem Vulcani, sic dicti, quod unicum haberent oculum, enmque orbicularem media in fronte situm. Hi, teste Hesiodo [orig: Hesiod˘], in Theog. v. 142.

--- -- *ta\ me\n a)/lla qeoi=s2 enali/gkioi h)+san,
*mou=nos2 d' o)fqalmo\s2 me/ssw| ene/keito metw/pw|
*ku/klwpes2 d' o)/nom' h\+san e)pw/numon, ou(/nek' a)/ra sfe/wn
*kukloterh\s2 o)fqalmo\s2 e(/eis2 ene/keito metw/pw|.

Ex his tres potissimtim a Poetis celebrantur, Brontes, a tonitru dictus, Steropes a fulmine; Pyracmon ab ignea incude. Virg. l. 8. Aen. v. 424.

Ferrum exercebant vasto Cyclopes in antro
Brontesque, Steropesque, et nudus membra Pyracmon.

Ovid. l. 4. Fast. v. 287.

Hinc mare Trinacrium, candens ubi fingere ferrum
Brontes, et Steropes, Acmonidesque solent.

Stat. l. 1. Sylv. 1. v. 3.

--- -- Siculis an conformata caminis
Effigies, lassum Steropen, Brontemque reliquit?

Claudian. de 3. Honorii Consulatu, v. 191.

--- -- Vobis iam Muliciber arma
Praeparat, et Sicula [orig: SiculÔ] Cyclops incude laborat.
Brontes innumeris exasperat agida signis:
Altum fulminea [orig: fulmineÔ] crispare in casside conum,
Festinat Steropes, nectit thoraca Pyracmon,
Ignifluisque gemit Lipare sumosa cavernis.

Fabulae occasionem dedit, quod primi Siciliae incolae gigantaea [orig: gigantaeÔ] statura [orig: staturÔ] horribiles, unde defunctorum ossa saepe inusitatae magnitudinis eruta, et saevi, circa etnam, habitarint [orig: habitÔrint]. Nic. Lloydius. Vide Hesiod. in Theog. Natal. Com. l. 9. c. 8. Thucyd. l. 1. Iustin. l. 4. c. 1. Leand. descript. Italiae.

CYCLOPUM Scopuli, tres sunt prope Siciliam, parvi admodum, auctore Plinio [orig: Plini˘], l. 3. c. 8. Faraglioni, teste Fazello [orig: Fazell˘], in ora Orientali Siciliae et Vallis Demonae, 12. milliar. a Catana in Ortum. Baudrand. Cyclopes autem teste Diodoro Sic. primi Siciliae habitatores fuere [orig: fuŕre].

CYCLUS [1] Graecis *ku/klos2, pro Indictione, vide Henr. Vales. ad Euagrium, l. 3. c. 33. ut et in voce Indictio. Apud Trebellium in Tetrico, c. 25. idem Cyclus est, quod Latinis scutum clypeus, thorax, thoracleta, discus, missorium; Graecis stroggu/lh, protomh\, a)spi\s2, recentioribus minsou/rion et sthqa/rion: clypeata nempe imago, seu statua pectore renus, quae scuto [orig: scut˘] rotundo [orig: rotund˘] continebatur, Salmas. ad Trebellium, loc. cit. et ad Tertullian. de Pallio, c. 4. Et quidem ex ku/klion, transpositione literarum, klu/kion, Clupeum fecere [orig: fecŕre] Latini, uti docet idem, ad Solin. p. 321. Vide quoque, p. 869. et hic [orig: hţc] passim.

CYCLUS [2] Epicus, *ku/klos2 *)epiko\s2, opus erat totius Mythologiae continuatam seriem, diversis Poetarum carminibus, in unum syntagma compactis, interque se pro temporum ratione connexis, a Mundi initio seu *qeogoni/a, usque ad Ulyssie reditum, erhibens, uti videre est supra in voce Cyclicus Scriptor. Atque hic fuit fons atque fundes th=s2 muqopii/+as2 Graecanicae: unde Poetae reliqui plerumque suas hypotheses depromebant. Hinc Horatius de Arte Poet. docens, quomodo Tragoedia scribenda, verbis his, v. 129.

Rectins Iliacum carmen deducis in actus.
Quam si proferres indicta ignotaque solus:

ait argumentum Tragoediae melius sumi ex iam vulgata *muqopoii/+a|, quam novum fingi. Per carmen enim Iliacum non tam Homeri Iliada, quam parvam Iliadem Leschis, et Cypriam Stasini, Cycli Epici partes, intelligit. Verum, cum haec Cyclica narratio simplici et pedestri stylo [orig: styl˘] fuerit earata, u(po/qesin saltem fabulae inde petendam suadet, quae calamistris propriis inurenda sit et e)peisodi/ois2 varianda, ut hoc [orig: h˘c] modo [orig: mod˘] publica videri desinat, in privatum ius scite translata. Ita autem pergit, v. 131.

Publica materies privati iuris erit, si
Nec circa patulum vilemque moraberis orbem.

Ubi hunc ipsum Cyclum intelligit, quem patulum vilemque vocat orbem, quod non ulla [orig: ullÔ] Poetica [orig: PoeticÔ] virtute cenleretur, sed sola [orig: solÔ] fabularum materia [orig: materiÔ] et ordine commendaretur, quas late et tuse carmine triviali moneta [orig: monetÔ] percusso [orig: percuss˘] exponebat. Adde, quod omnibus tereretur, propter hanc fabulatum seriem. Unde inter res


page 1059, image: s1059b

vulgares et omnium promiscuo [orig: promiscu˘] usu protritas, to\ poi/hma to\ *kukliko\n, recensetur Callimacho in Epigr. a)neki\o/tw| apud Salmasium. Auctores Cycli, *kuklikoi\ *poihtai et *poihtai\ tou= *ku/klou, Latinis Scriptores Cyclici, dicti sunt. Partes fuere [orig: fuŕre] *qeogoni/a, *titanomaxi/a, *qhbai\+s2, *qhshi\+s2, *)ilia\s2 mikra\, *forwni\s2, *)aiqiopi\s2, *no/stos2 *(ellh/nwn et multa praeterea alia, quorum meminere Veteres: de quibus, aliisque in dubio adhuc positis, utrum ad Cyclum pertinuermt, vide Salmas. ad Solin. p. 848. et seqq. et quaedam etiam supra, nec non infra lemmate, Orbis Mythologicus.

CYCLUS [3] Paschalis, ad Lunae aetatem et diem Paschatis inveniendum. Vide Gassendum, Kal. Rom. c. 4. de Cyclo Aureo, cuius apud Computistas passim mentio, ex MS. Thuan. haec affert Car. du Fresne:

Prima dies Iani quae Ianua dicitur anni,
* Taurum tenet ne posterus ordo vacillet:
Maiori numero debetur tertius ordo,
Sicque minor sequitur, maiori continuatur
Per duodena loca, non est haec regula vera.
Undeno Februi numerum coniunge sequentem.
Sunt quoque sex menses, Iulius prior atque sequentes,
His, quamvis crescat, undenis summa propinquat.
Octavo minor numerus sequitur, aec continuatur,
Octavo succedentem coniungit a in all.
October quintus prope debet habere sequentem.
Nonarum quartis duodeni denique mensis
Terdecimum numerum coniunctos atque secundum.
Linea sola tamen nemo sic esse recuset:
Tali quippe modo [orig: mod˘] componitur Aureus ordo.

CYCNITIS regio in qua Cycnus regnavit.

CYCNUS [1] Martis fil. quem Hercules equestri proelio [orig: proeli˘] superatum occidit, equo [orig: equ˘] adiutus Arione, quem Neptunus in eqnum conversus genuerat. Huius necem tam iniquo [orig: iniqu˘] animo [orig: anim˘] Martem tulisse ferunt, ut eius ulciscendae causa [orig: causÔ] adversus Herculem arma sumeret. Verum antequam ad manus venirent, Iuppiter iaculato [orig: iaculat˘] fulmine eos diremit, ut refert Hyginus, Fab. Poet. c. 31.

CYCNUS [2] Neptuni fil. omni ex parte invulnerabilis, cum quo Achilles Troiam belli tempore congressus, cum frustra eum iaculis appetiisset, tandem re intellecta [orig: intellectÔ], humi eum prostravit, genibusque collo innixus, animam eripuit, cumque cadaver spoliare vellet, arma vacua invenit, Cycnumque in avem sui nominis vidit commutatum. Ovid. l. 12. Met. v. 138.

--- -- Impulsum resupino [orig: resupin˘] pectore Cycnum,
Vi multa [orig: multÔ] vertit, terraeque adflixit Achilles.
Tum clypeo [orig: clype˘] genibusque premens pracordia duris,
Vincla trahit galeae, quae presso subdita mento
Elidunt fauces, et respiramen, iterque
Eripiunt anime; victum spoliare parabat:
Arma relicta videt, corpus Deus aequoris albam
Contulit in volucrem; cuius modo nomen habebat.

CYCNUS [3] Hyries fil. in olorem commutatus, Ovid. l. 7. Met. v. 371.

Inde lacus Hyries videt et Cycneia Tempe,
Quae ubitus celebravit olor, nam Phyllius illic
Imperio [orig: Imperi˘] pueri volucresque ferumque Leonem
Tradiderat domitos: taurum quoque vincere iussus
Vicerat; et spreto [orig: spret˘] toties iratus amore,
Praemia poscenti taurum suprema negabat.
Ille indignatus, cupies dare, dixit: et alto [orig: alt˘]
Desiluit saxo [orig: sax˘]; cuncti cecidisse putabant:
Factus olor niveis pendebat in aere pennis.

CYCNUS [4] Ligurum Rex, qui cum Phaethontis propinqui sui necem insolabiliter defleret, in avem sui nominis commutatus est. Virg. l. 10. Aen. v. 185.

Non ego te, Ligurum ductor fortissime, bello
Transierim, Cycne et paucis comitate Cupavo:
Cuius olorinae surgunt de vertice pennae,
Crimen amor vestium [orig: vestiűm], formaque insigne paternae.
Namque ferunt luctu Cycnum Phaethontis amati
Populeas inter frondes, umbramque sororum
Dum canit, et maestum musa [orig: musÔ] solatur amorem,
Canentem molli pluma duxisse senctam,
Linquentem terras et sidera voce sequentem.

Ovid. l. 2. Met. fab. 5. v. 367.

Adfuit huic monstro proles Stheneleia Cycnus,
Qui tibi materno quamvis a sanguius iunctus,
Mente tamen, Phaethon, propior fuit. Ille relicto [orig: relict˘]
(Nam Ligurum populos, et magnas rexerat urbes)
Imperio [orig: Imperi˘] ripas virides amnemque querelis
Eridanum implerat [orig: implŕrat], silvamque sororibus auctam.
Cum vox est enuata viro; canaeque capillos
Dissimulant plumae; collumque a pectore longum
Porrigitur, digitosque ligat iunctura rubentes:
Penna latus vestit: tenet os sine acumine rostrum:
Fit nova Cycnus avis, nec se Caeloque Iovique
Credit, ut iniuste missi memer ignis ab illo;
Stagna colit, patulosque lacus; ignemque perosus,
Quae colat elegit contraria flumina flammis.

Nic. Lloydius.

CYCNUS [5] Ordo militum Cliviacorum, a. C. 711. post obitum Theodorici, Cliviae Ducis institutus. Huius enim, sine mascula prole decedentis, unica filia Beatrix, ditionum paternatum


page 1060, image: s1060a

haeres, a vicivis exagitata, nobili viro, Eliae, a quo fortiter fuerat defensa, nupsit, qui cum in clypeo cycni gestaret imaginem, hinc Ordini occasio. Favynus, theatr. honor. et Eq. tom. 2. l. 7. p. 1373.

CYCNUS [6] equi nomen, de quo legere est apud Statium, l. 6. Theb. v. 524.

Ascheton increpitat, meritumque vocabula Cycnum.

CYCNUS [7] vide Cycnus.

CYCONAE Asiae populi in India aquilonari. Plin. l. 6. c. 17.

CYDA vir Cretensis, quem Antoninus Romae inter iudices legit, cum esset vir perditissimus. Cicer. Philipp. 2.

CYDANTIDAE Graece *kudanti/dai, demus tribus Aegeidis, uti Harpocration et Steph. vel Ptolemaidis, uti Hesych. et Phrynichus habent.

CYDARAS fluv. Taprobanae, Plin. l. 6. c. 22.

CYDARUS seu CYDARIS fluv. Thraciae, vulgo Machlesua. Hodie Machlena, inquit Baudrand. qui simul cum Barbysso fluvio in sinum Chrysocerum se exonerat, paulo supra Constantinopolim, teste P. Gyllio.

CYDATHENAEUM vicus in Pandionide tribu, Patria Demochari Comici. Steph. Andocidis Oratoris patriam facit Plut. qui vitam eius descripsit. Servat loci nomen Inscr. quae hodieque Athenis in exigua columna visitur,

*d*i*o*n*u*s*i*o*s
*a*u*l*o*u
*k*u*d*a*q*h*n*a*i*e*u*s.

apud Iac. Sponium, Itiner. Graeciae part. 3. P. 150.

CYDDESIS Bithyniae populi. Ptol.

CYDIAS pictor, Argonautas pinxit, quam tabulam 164. talentis Hortensius Orator mercatus est, eique aedem in Tusculano suo fecit, Floruit Olymp. 114. Plin. l. 35. c. 11.

CYDIDES Hermionei fil. Citharoedus Atheniensis.

CYDIMUS apud Papinium Statium, l. 5. Theb. v. 227.

Flet super aequaevum soror exar mata Lycaste
Cydimon. heu! similes perituro in corpore vultus
Aspiciens. --- --- --- ---

Nomen fuit boni ominis. Hesych. *ku/dimos, e)/ndocos, semno/s2. Vide Casp. Barthium, Animadversion. ad Statium.

CYDIPPE [1] Sacerdos Iunonis Argivae, memorata Ioh. Marshamo, Canone Chron. Sec. IX. ubi de Danao.

CYDIPPE [2] puella ab Acontio adamata. Ovid. l. 1. Art. Am. v. 457.

Littera Cydippen pomo perlata fefellit:
Insciaque est verbis capta puella suis.

Vide Acontius.

CYDIPPUS Mantineus Historicus, inter eos est, qui de rerum inventoribus tractarunt [orig: tractÔrunt]. Clem. Alex. l. 1. Stromat.

CYDNA urbs Macedoniae, corrupto [orig: corrupt˘] vocabulo [orig: vocabul˘] Pydna dicta. Steph.

CYDNUS Cilicae fluv. Tarsum urbem praeterfluens.Iustin. l. 11. c. 8. Cum Tarsum venisset, captus Cydnis fluminis amoenitate, per mediam arbem influentis proiectis armis, plenus pulveris ac sudoris in praefrigidam undam se proiecit. Q. Curtius, l. 3. c. 4. de Cilicia loquens, Pyramus, et Cydnus, incliti amnes fluunt. Cydnus non spatio [orig: spati˘] aquarum, sed liquore memorabilis: quippe leni tractu e fontibus labens, puro [orig: pur˘] solo [orig: sol˘] excipitur; nec torrentes incurrunt, qui placide manantis alveum turbent. Itaque incorruptus, idemque frigidissimus, multa [orig: multÔ] riparum amoenitate inumbratus, ubique fontibus suis similis in mare evadit. Hic [orig: Hţc] Alexander Magnus vitae periculum, se lavans subiit: Apud eundem vero Fridericus Barbarossa, ex Oriente reversus, A. C. 1190. similiter loturus obiisse creditur. Strabo, l. 14. ubi de Tarso: Cydnus mediam perfluit iuxta Gymnasium Iuniorum. Eius ortus non procul est, alveus vero per profundam vallem illatus recta in urbem ingreditur: yuxro/n te kai\ traxu\ to\ r(eu=ma/ e)sti, o(/qen kai\ toi=s2 paxuneurou=si, kai\ podagrizome/nois2 kth/ne. kai\ a)nqrw/pois2 e)pikourei=. Ubi alii taxu\ legunt. Eustathius in Dionys. yoxro\n de/ fasi kai\ taxu\ to\ r(eu=ma tou= *ku/dnou. Vitruvius, l. 8. c. 3. Cydnum podagrae mederi docet, cruribus eo mersis. Plut. in Alex. *)=hn de\ h( diatribh\ dia\ no/son, h(\n oi( me\n e)k ko/pwn, oi( de\ lousame/nw| e)n tw=| tou= *ku/dnou r(eu/mati kataragen/ti prospesei=n le/gousi. Arrian. l. 2. *(oi de\ ei)s2 to\n *ku/dnon potamo\n le/gousi r(i/yanta nh/casqai e)pequmh/santa tou= u(/datos, i(drou=nta kai\ kau/mmti e)xo/menon. *(o de\ *ku/dnos2 r(ei= dia\ me/shs2 th=s2 po/lews2, oi(=a de\ e)k tou= *tau/rou o)/rous2, tw=n phgw=n oi( a)nixousw=n, kai\ dia\ xw/rou kaqarou= r(e/wn, yuxro/s2 te/ e)sti, kai\ to\ u(/dwr kaqaro/s2. Solin. c. 41. scribit eum, a candore, Syrorum lingua [orig: linguÔ] nomen esse sortitum: Quicquid candidum est (inquit) Cydnum gentili lingua [orig: linguÔ] Syri dicunt. De eo Dionys. v. 868.

*ku/dnou te skolioi=o me/shn dia\ *tarso\n i)o/ntos2.

Tibullus, l. 1. El. 7. v. 13.

At te Cydne canam, tacitis qui leniter undis
Caeruleus placidis per vada serpis aquis.

Ovid. l. 3. de Arte Am. v. 204.

Vel prope te nato, lucide Cydne, croco.

Nic. Lloydius.

CYDOESSA in superioti parte civitatis Giscalae, mediterraneus et validissimus est Tyriorum vicus, Galilaeis semper exosus. Est in tribu Aser.

CYDON vel CYDONIA StraboniCydonis Ptolemaeo. Olim Apollinia, sedes Minois I. quem ibi, regnante Athenis Pandione,


image: s1060b

kai\ si/dhron eu(ro/ntwn e)n th=| *)/idh| tw=n *)idai/wn *daktu/lwn, et ferrum invenientibus primum in Ida Idaeis Dactylis, w)|ki/tai sedes fixisse, legimus in Epochis Marmoreis, apud Marshamum, Canone Chromco Saecul. X. Vide supra Apollonia. Urbs quadrata, et ex 4. praecipuis Cretae, quae in Occasum tendit, licet ipsa sit in ora eius Boreali, cum portu capaci, probe munita, Venertis a Turcis erepta, A. C. 1645. Ab ipsa pars Occidentalis Cretae dicta est territorium Caneae. 80. milliar. a Gortina, centum circiter a Gnosso. Baudrand. Hinc Cydonius.

--- -- Cydonio fundebat spicula cornu.

Virgil. Eclog. 10. v. 59.

--- -- Libet Partho torquere Cydonia cornu
Spicula. --- -- --- --

Hinc mala Cydonia. Plin. l. 15. c. 11. Martial. l. 13. Epigr. 24.

Si tibi Cecropio [orig: Cecropi˘] saturata Cydonia melle
Ponentur, dicas haec melimela, licet.

Item Cydoneus. Ovid. l. 8. Met. v. 22.

Armaque, equosque, habilusque, Cydoneasque pharetras
Noverat. --- -- --- --

Virg. l. 12. Aen. v. 858.

Parthus sive Cydon telum immedicabile torsit.

Item Cydon, viri nomen. Virg. l. 10. Aen. v. 325.

Dum sequeris Clytium infelix nova gaudia Cydon.

CYDONIA [1] insul. ante Lesbum, cum fonte calido, qui vere tantum fluere perhibetur, apud Plin. l. 2. c. 103. l. 4. c. 12. l. 5. c. 31. Item Libyae urbs, Steph.

CYDONIA [2] Mala, Graecis dicta sunt, quae Cotonea Latinis, a Cydone, Cretensium praecipua [orig: praecipuÔ] urbe, unde ea allata primitus. Ea indigitat Virgil. Ecl. 2. v. 51.

Ipse ego cana legam tenera [orig: tenerÔ] lanugine mala.

Inter coetera enim multa [orig: multÔ] lanugine sunt conspicua, incisurisque distincta. Color eorum aureus, unde Aurea eidem, Ecl. 3. v. 71.

Aurea mala decem misi, cras altera mittam.

Ubi citrea non posse intelligi, quod alii malint, hinc probat Vir doctus, quod citrus arbor non sic fuerit in Italia, Virgilii tempore, imo nedum Plinii aetate, ut Pastori obvia essent pretiosa illa poma, quae amicae mitreret. At cydonia passim proveniebant, etiamque in sepibus colligebantur, teste Plinio [orig: Plini˘], loc. cit. Hinc ibid. v. 70. legas,

Quod potui, puero silvestri ex arbore lecta
Aurea mala decem misi.

Adde quod in Curia Conservatorum Herculis signum aereum visebatur manu gestare tria mala Cotonea, non citria, uti testatur Pierius in Hieroglyph. Veniunt illa raro cruda in cibum: decocta vero hieme cum saccharo et cinnamomo, summam obtinent in mensis auctoritatem. Servantur enim saccharo [orig: sacchar˘] condita, haud secus ac melle olim, quod Martialis observavit, l. 13. Epigr. 24.

Si tibi Cecropio [orig: Cecropi˘] saturata Cydonia melle
Ponentur, dicas: haec melimeal mihi.

Apud Romanos Graecosque inter ritus Nuptiales, pomi Cydonii quoque gustatio fuit. Quo de sic Alciatus,

Poma novis tribui debere Cydonia nuptis
Dicitur antiquus constituisse Solon.
Grata ori et stomacho cum sint, ut et halitus illis
Sit suavis, blandus manet et ore lepos.

Quo [orig: Qu˘] eodem [orig: e˘dem] fine Parthorum proceres grana eius incoquere esculenris solitos, legimus etc. Vide Auctorem Anonymum Sinae et Europae p. 1018. et plura hanc in rem sura, ubi de malis Cotoneis.

CYDRA urbs Byrsorum. Steph. *kudri/ai. Strab. l. 17.

CYDRATA civitas iuxta montes Phrygiae. Stephen. ex Herodot. l. 7.

CYDRINE urbs Armeniae, non Cydrus, ut alii scribunt, iuxta eund. Steph.

CYDRUS unus e Cyzicenis, in conflictu nocturno a Polluce caesus. Flacc. l. 3. v. 192.

CYGNUS [1] Callimacho in Delum, v. 252. a)oido/tatos2 petehnw=n *mousa/wn o)/rnis2: Proximum enim morti suavissime canere, creditum olim plerique non sine tamen aliorum sibilo. Affirmanti sententiae fidem non modicam facit praeclara illa et suspicienda arteriae asperae in hac ave structura, quae cum duplici reflexione tubae bellicae figuram exactissime repraesentet, qua [orig: quÔ] quamliber tonorum varietatem tubicines effingere solent, forre inducatur quis, ut credat, sententiam illam vero dissimilem non esse. Adde quod Oppianus, in observando ac describendo has alites diligentissimus, a Favonio Cycnos ad cantum invitari auctor est, cum decrepiti iam viribus destituuntur. Accedunt Aegyptii, Naturae scrutatores acerrimi, qui Cycnum Musicae esse hieroglayphicum voluerunt. Exempla habes apud Auctorem praefatum Sinae et Europ. c. 41. nec non Becmannum, Thesaur. L. L. Coeterum et mole sua [orig: suÔ] et colore figuraque [orig: figurÔque] haec avis maxime speciola, ob plumarum candorem eximium, purpurea Plinio dicta, hoc [orig: h˘c] modo [orig: mod˘] describitur Alfons. Cataneo: Prof. Medicinae Ferrar. Corpus totum undiquaque uniformes cinerei coloris plumae obtegebant: erat enim anniculus, aut natu minor. Primo [orig: Prim˘] enim anno [orig: ann˘] --- coloris est cinerei; eo [orig: ] vero elapsa [orig: elapsÔ] candidissimus. Pendebat libras viginti quatuor, dodrantes octo erat longus, statura [orig: staturÔ] humanam aequans. Collum enim totius reliqui corporis longitudine explet mensuram dodrantum


image: s1061a

quatuor, quo [orig: qu˘] tamquam piscatoria [orig: piscatoriÔ] linea [orig: lineÔ] usus, e fundo commode pabulum haurire possit. Rostrum habebat sex digitos longum, a narium foraminibus superne ad finem usque nigrum, coetera cartilagine carnis colore vestitum. Inferior mandibula tota nigrescebat, frontis fine et rostri principio; utrinque maculam nigram, quae in triangulum summi rostri depressae ac aequali supersicie coeunt, est videre, inter quae fulvi coloris plumulae frontem insigniunt. Latera utriusque rostri interius serrata, palatum quoque medium denticulorum in longum positorum ordin asperum, reliqua etiam scabrum. Linguam mediam sulcus denticulis palatum medium secantibus respondens dividit et ipse prope radicem scaber. Pedes dodrantem et palmum longi, nigri sunt, sed notis maculisque partim caeruleis, partim rubicundis et albicantibus distincti. Membranae digitis interiectae squamulis minimis rotundis sunt inaequales. Digitos vero velut annuli quidam in latum intersecant. plumae desinunt paulo supra genu, inde ad extremos digitos tres palmi restant longitudinis. Alarum ambitu superior quatuor palmorum est: longissimae alarum pennae palmos septem cum dimidio aequant: cauda circiter tres palmos longa est, collum circiter octo. Vitam ducit olor ancipitem, tum in aquis, tum in terris, maxime in lacubus, paludibus, stagnis et perennibus fluviis, quorum confluens moder ate et sedate fertur. De pugna illorum cum Aquilis, volatu peregre advenientium, aliisque huc pertinentibus vide Plin. l. 10. c. 23. Aelian. Animal. l. 10. c. 36. Alios, nec non infra in voce Olor.

CYGNUS [2] vide Cycnus.

CYITES Graece *kui/ths2, lapis, qui intus partum habet. i. e. lapidem alium, qui sentiatur etiam strepitu, Plin. l. 37. c. 10. Ubi male vulgo Cissite legitur. Vide quae supra diximus de lapide Aetite.

CYLABRIS Gymnasium apud Argos a Stheneli filio sic dictum, ubi visebatur Palladis simulacrum. Cael. Rhodig. l. 9. c. 22. ex Pausan. in Corinth. Lege tu Cyllabaris.

CYLANDUS urbs Cariae. Steph. ex Hecataeo.

CYLBIANI montes sunt in Phrygia maiore, ex quibus profluit Cayster, Plin. l. 5. c. 29.

CYLICES populi inter Illyrios, apud quos Cadmi, Harmoniaeque monnmentum conspicitur. Athenaeus.

CYLINDER [1] margaritae genus, de quo vide aliquid infra voce Inauris. Sed et in Cylindros berylli fingebantur, uti retro vidimus, ubi de illis, pluraque dicemus paulo infra. Archimedem vero in sepulchro suo Cylindrum voluisse inscribi, dicemus, infra voce Perseus, it. Sphaera.

CYLINDER [2] Crystallinus, in Musaeo Kircheriano: in quo experimento [orig: experiment˘] hydrotechnico [orig: hydrotechnic˘] in aqua, eodem Cylindro [orig: Cylindr˘] contenta [orig: contentÔ], varia iocantis naturae spectacula exhibentur. Est hoc Cylindricum vas crystallinum, ad unum palmum cum dimidio longum, ad duas uncias in diametro latum; ab inferiori basi ad collum excurrens; ad collum vero tantum restringitur, quantum latitudo pollicis humani aut indicis digiti requirit: dein ex vitro seu smalto variae hominum aut animalium figurae seu globuli fieri curantur intus cavi, diversosque levitatis gradus obtinentes, quorum pedes tenui foraminulo pervii sunt. Hae figurae rite confectae tubo aqua [orig: aquÔ] repleto immittuntur; tum orificio tubi pollice aut digito immisso si prematur aqua, derepente totum imaginum agmen, tamquam fulmine disiectum, ad fundum labitur. Et quidem graviores velocius, leviores tardius, quarum hae senilem impotentiam, illae iuvenilem promptitudinem imitantur. Quod si pressio remittatur, denuo ascendunt, velocitate corporis moli correspondente etc. Unde facile colligere est, quam exiguo [orig: exigu˘] negotio [orig: negoti˘] historicae expressiones, aut mysteriorum repraesentationes in simili vitrea scena repraesentari possint. Georg. de Sepibus in Collegii Romani Societatis Iesu Musaeo. p. 14. Coeterum Cylindri, apud Plinium, l. 37. c. 5. ubi de Beryllis: Indi mire gaudent longitudine eorum, solosque gemmarum esse praedicant, qui carere auro [orig: aur˘] malint, ob id perforatos elephantorum setis religant. Et mox, de Europaeis, Cylindros ex iis facere malunt quam gemmas, quoniam est summa commendatio in longitudine: Lapides sunt longiores ac rotundi manu facti; quibus gemmas opponit, h. e. sfragi\das2, aut amulorum signacula, quae non in longitudinem caedebantur, sed ovali ferme fiebant figura [orig: figurÔ]. Sic ex uno cylindro plures gemmae fieri poterant. Qui autem cylindros ex beryllis faciebant, duox umbones cylindri, h. e. ambo capita, ex auro comprehendebant: quod non faciebant nisi in optimis beryllis, quos perforandos non esse inter Europaeos et Asianos conveniebat, cum Indis placeret perforari et sine auro gestari, tamquam qui sic gratiores essent. Meminit Cylindrorum et Tertullian. de Habitu Mul. Latent in circulis smaragdi et Cylindros vaginae suae solus gladius sub sinu novit. Plin. quoque l. 37. c. 6. idem de sardonyche. Has Indis non habitas in honore Zenothemis scribit; tantae alias magnitudinis, ut inde capulos factitarent. Etenim constat --- placuisse in nostro orbe initio, quoniam solae prope gemmarum scalptae ceram non auserant. Vide Salmas. ad Solin. p. 1107. et seqq. nec non supra, in voce Beryllus: De kuli/ndrois2 vero caveraum, in Amphitheatris, uti Basilius vocat, infra ubi de Repagulis, item Rutulis. Nec omittendum, cylindri exemplum, quo [orig: qu˘] Fati cum libero Arbitrio convenientiam egregie illustrat Chrysippus, apud A. Gellium, Noct. Attic. l. 6. c. 2.

CYLISTARNUS fluv. apud Lycophronem. Racanello hodie nominari et in Casano agro Calabriae citerioris fluere scribit Gab. Barrius. Baudrando prope Cassanum labitur, et in sinum Tarentinum, versus Thurios, se exonerat.

CYLISTIAE Coronae, vide infra Encylistiae.

CYLISTRAE dictae fuere [orig: fuŕre] mixturae quaedam impurae ritusque superstitiosi ab Ethnicis in Tyronum initiatione ac iam consummatorum inauguratione, adhiberi olim soliti, quos proin Synous Trullana a Christianis retineri noluit, quamvis esse suas Doctoribus peculiares notas, sed ab his Gentilismi sordibus purgatas, non prohibuit. Vide de Sophistarum seu Doctorum titulo


page 1061, image: s1061b

ac inauguratione Philostratum. de Vita Sophist. l. 2. Lucianum, Eunucho [orig: Eunuch˘], Eunapium, Prohaeresio [orig: Prohaeresi˘], alios. Proprie vero *kuli/strai, vo lutabra sunt aprorum et suum, sed et equorum. Glossae, Volutabrum, kuli/stra zw/wn: ubi equi intelliguntur, quos zw=a Graeci absolnte plerumque, ut et a)/loga, appellasse [orig: appellÔsse] notum. Hos Veteres in arena prope amnem aut lacum volutare consuefaciebant, eaque loca kuli/stras2 et a)li/stras2 vocabant, item a)lindh/qras2, uti docet Hesychius. Cuiusmodi volutationes, in exercendis aut curandis equis hodiernis Equisonibus ignotae, memorantur Solino, c. 32. Vide Salmas. ad Solin. p. 474. De *kulistikoi=s2 vero Pancratiastis, dicemus infra ubi de Volutatoria lucta.

CYLLABARUS Stheneli fil. cum quo Servius Aegialen Diomedis coniugem, vigente bello [orig: bell˘] Troiano [orig: Troian˘], concubuisse tradit, Commentar. in Virgilium.

CYLLARUS [1] unus ex Centauris, qui amantem habuit Hylonomen Centauram: Hi ambo forma [orig: formÔ] praestantes eadem [orig: eÔdem] hora [orig: horÔ] perierunt: Ovid. l. 12. Met.

CYLLARUS [2] equus Pollucis. Virg. l. 3. Georg. v. 89.

Talis Amycloei domitus Pollucis habenis
Cyllarus. --- --- -

Ubi Servius Cyllarum non Pollucis, sed Castoris equum faisse tradit, Poetamque fratrem pro fratre posuisse. Papinius, l. 1. Sylv. 1. de equo Domitiani, v. 53.

Et pavet aspiciens Ledaeus ab aede propinqua [orig: propinquÔ]
Cyllarus.

Seneca in Hyppolyto, Actu 2. v. 810.

Froenis Castorea [orig: CastoreÔ] nobilius manu
Spartanum poteris flectere Cyllarum.

Val. Flac. l. 1. Argon. v. 425.

Vectorem pavidae Castor dum quaereret Helles,
Passus Amyclaea [orig: AmyclaeÔ] pinguescere Cyllaran herba [orig: herbÔ].

Propert. l. 3. El. 21. v. 26.

Potaque Pollucis lympha salubris equo.

Claudian. de 4. Cons. Honor. v. 555.

Serviretque tuis contempto [orig: contempt˘] Castore frenis
Cyllarus, et flavum Xanthus sprevisset Achillem.

Nic. Lloydius.

CYLLASTIS apud Aristophanem in Danaidibus, apud Athenaeum, l. 3.

*kai\ to\n kulla/stin fqe/ggou, kai\ to\n *peto/sirin..
Et Cyllastim loguere, et Petosirim:

Hesychio *kulla/stis2 itidem, Herodoto *kollh=stis2, Polluci *kallisth/s2, panis fuit apud Aegyptios genus, ei)s2 o)cu\ a)nhg me/non Polluci, l. 6. c. 11. in acutum tendens, Interpreti: fastigiatum vel turbinatum Casaubono in athenaeum: potius subacidum, u(poci/zonta enim vocat Hesychius, atque ex o)lu/ras2, seu e)k th=s2 o)lure/wn ex olyris seu Zea ut Herodotus habet, l. 6. c. 11. confectum addit: Ioh. Marshamo omnino o)cw/dhs2, acidus panis intelligi videtur, cui hysopus commixtus, ob vim mundarricem, de quo ex Chaeremone Porphyrius de Abstin. l. 4. ž. 6. ubi Sacerdotes Aegyptios pavem non nisi cum hyssopo concisum comedisse ait. Ac proin cum Petosiride, Aegypti Rege ac Astrologo insignis, panis huius Aristo phanes meminit, ut victus purioris observantissimum fuille eum doceat Ioh. Marchamus, Canone Chron. sec. IX. et XVI.

CYLLENE [1] filia Menephronis, cum qua pater, ut et cum matre sua Bliade incestu se polliut, in Arcadia; Unde Cyllene mons, secundum quosdam, nomen habet. Alii tamen montem, a Cyllene Elati Arcadis filia, dictum malunt, teste Pausania [orig: PausaniÔ], l. 8. de quo vide infra. Ovid. l. 7. Met. v. 386.

Dextera Cyllene est: in qua cum matre Menephron
Concubiturus erat, saevarum more ferarum

CYLLENE [2] Elidis regio in Peloponneso, urbs et navale, Steph. Huc, post Eiran bello [orig: bell˘] Messeniaco [orig: Messeniac˘] II. a Spartanis captam, et Messenios ab illis subactos, Pylii et Mothonaei, aliique maris accolae classibus se receperunt; et cum iis, qui in Arcadiam profugerant, de novis sedibus communi classe quaerendis consilium inierunt [orig: iniŕrunt]. Inde ab Anaxila Rheginorum Tyranno in Italiam accersiti iunxere [orig: iunxŕre] illi Ducibus Gorgo [orig: Gorg˘] (Aristomenis) filio [orig: fili˘] et Mantido [orig: Mantid˘] vires, simulque cum eo Zanclaeos in Sicilia confecerunt, urbem horum agrumque post victoriam sedes nacti, Pausan. l. 4.

CYLLENE [3] Urbs Elidis, Antravida Nigro. Cum portu satis capaci et commodo, unde Sinui nomen, Plin. l. 4. c. 5. Celebris apud Melam, l. 2. c. 3. Mercurii natalibus, quem tamen alii Cyllenio monti Arcadiae tribuunt. Prope Selleim fluv. est, 9. milliar. ab Araxo promontor. in Austrum, 120. stad. ab Elide Urbe, 200 stadiis a Chelonate promontor. in Boream. Baudrand. Pausan. Arcad. l. 8. Cum Peoponnesus sub Venetorum esset imperio, exiguum oppidum ibi loci fuit; iam vero praeter turrim quandam et murorum rudera passim dispersa nihil superest. Iac. Sponius, Itiner. Part. 2. P. 5.

CYLLENE [4] ab Elato, filio Asani, Arcadiae Regis nomine filiae, pulchritudine ingenioque [orig: ingeni˘que] praecellentissimae, dictus est mons Arcadiae, in quo Maia a Iove compressa Mercurium peperit. Virg. l. 8. Aen. v. 138.

Vobis Mercurius pater est, quem candida Maia
Cyilenes geiido [orig: geiid˘] conceptum vertice fudit.

Inde Cyllenius a Poetis ponitur pro Mercurio. Ovid. l. 13. Met. v. 146.



page 1062, image: s1062a

Est quoque per matrem Cyliemus addita nobis
Altera nobilitas. --- ---

Lucan. l. 1. v. 662.

--- Motuque celer Cyllenius haeret.

Mela tamen, l. 2. c. 3. non a monte, sed a Cyllene portu, sive navalibus Eliensium, Mercurrum Cyllenium cognominatum docet, ubi et natum illum arbitratur. Micyll. notis us Ovid. Metamorph. l. 7. Porius ab Hehr. [gap: Hebrew] quod omnibus modis perseclus esset cunctaque complecteretur, hoc Mercorii epitheton. G. Hornius, Hist. Phil. l. 1. c. 7. Hune velut Deorum apparitorem a)nestalme/non et alte succinctum, delineat Martianus Felix.

CYLON Olympionices Atheniensis; di)aulon vicit, Olymp. 35. Instmctu Megatridis uxoris suae, sororis Theagenis inhiavit Tyrannidi: consulto [orig: consult˘] tamen prius oraculo [orig: oracul˘] responsum accepit. voco [orig: voc˘] potiturum esse, si urbem magno [orig: magn˘] Iovis festo [orig: fest˘] adoriretur. Quod ille interpretatus de illo, quod Olympiae celebrabatur, acceptis a Theagene copiis rem aggressus, dum arcem oppugnat, capitur, sed vinculis iterum elahitur. Tandem ad Minervae aram supplex confugit, ubi a Megaele Alemaeonide, et colelgis Archontibus interfectus est. Vide Schol. Equit. Aristoph. Complices eius, ad Eumenidum aram, profugi, similiter ibi neci duti sunt. Quod pro sacrilegio sacerrimo habitum, ipsique facinoris auctores, cum posteris exilio [orig: exili˘] mulctati sunt aeterno [orig: aetern˘]. Thucyd. l. 1. Plut. in Solone, Herodot. l. 5. c. 66. et 71. Suidas in *ku/l. etc. unde *kulw/nion a)/gos2, Cylonium piaculum, de quo accurate Ioh. Marshamus, Canone Chron. Sec. SVIII. Vide quoque infra Megacles: uti de Cylomana factione, qua [orig: quÔ] Pythagoraeorum nomen in Italia seu maiore Graecia exstinctum est, Salmas. ad Solin. p. 845.

CYMATILIS Pannus, vide supra Caprini pili.

CYMBA magnete amimata, in Musaeo Kircheriano, Romae, vide infra Typhis Magneticus, uti de Cymba Charonis infra aliquid voce Noffus: de Cymbe vero primo auctore, voce Truncus.

CYMBALUM inter Cybeles inventa, in cuius sacris Archigallus primus cymbala praelata pulsabat, ex aere fuit. Iuvenalis, Sat. 9. v. 62.

Cymbala pulsantis legetus fiet amici.

In quae verba vetus Scholiastes, Archigalli, inquit, cymbala percutientis. Ita Claudian. in Eutrop. l. 1. v. 277.

Vel si saera placent, habeas pro Marte Cybellen;
Rauca Celaeneos ad tympana disce furores:
Cymbala ferre licet, pectusque illidere pinu,
Inguinis et reliquum Phrygiis abscindere cultris.

Ubi Cymbala ferre, recte dictum, ad officium archigalli designandum, inquit Dempsterus: Inde et quoscumque effeminatos, tympana vel cymbala gestare dicebant Veteres. Plautus, Truculento [orig: Truculent˘] Sc. Ite. v. 49.

Moechum malatum, cincinnatum, umbraticolam, tympanotribam
Amas?

Et quia Cymbala usitata in cybeles sacris, hinc et poculis usi sunt sacerdotes eius, cymbalum referentibus, parva autem erant, et cava, sine sundo ac autibus, proinde mollia ac parum viris convenientia: ut locus sit datus Demostheni convicium faciendi Mipiae, quod eis parum castrensibus biberer, Dorotheo [orig: Dorothe˘] auctore apud Athenaeum, l. 11. Dicebantur etiam Clemmanteres, quod Graeci kle/mmuda vocant formam operimenti testudinis. Plin. l. 33. c. 11. Mox additum argentum in angulis, lineasque per commissuras; tympana vero se iuvene appellata Stateras, et lances, quas antiqui Magidas appellaverant, Plautus,

--- --- --- --- Insum etiam
Pauxillum argenti, levibus tensum tympanis,
Limari.

In orgiis porto Bacchi Cymbalorum tympanorumque usum fuisse, ut et buxi, notat ex poetis, supra laudatus Th. Dempstetus, Paralipom. ad Ioh. Rosini Antiqq. l. 2. c. 4. quem si lubet, vide. Eleganter autem ea discribit Rhabanus Maurus ex Antiquis, Comm. in librum Iudith, Cymbala sunt parvissimae phialae permixtis metallis compositae, ventricula sua in lateribus habentes, quae artificiosa modulatione collisae acutissimum sonum delectabili consonantia [orig: consonantiÔ] vestituunt. Illis a)lalagmo\n Apostolus, 1 Corinth. c. 13. v. 1. tinnitum Catullus, Virgilius. Ovidius, Alii; sed flictum dat Aufonius, unde colligas nequaquam lenem eorum fuisse sonum, neque quem Cymbala nostra hodie habent, quem tinnitum dixeris, ahenis pulsatis ab eo datum potius. Ep. 25. v. 16. 20.

Dindyma Gargarico respondent contica luco.
Cymbala dant fliclu sonitum --- ---

Et paulo post, v. 22.

Nec Dodonaei cessat tinnitus abeni,
In numerum quotiens radiis ferientibus ictae
Respondent dociles, moderato [orig: moderat˘] verbere, pelves.

Fuere [orig: Fuŕre] vero eius figurae, qui cotyledonis folia, Latini umbilicum Veneris vocant. Coxendicibus assimilat Plinius, l. 25. c. ult. acetabulis Isidorus, Origin. l. 3. c. 21. Ambabusque manibus terant enim utrinque manubriata, in extima concavitate, apprehensa et complosa concussaque sonum edebapt. Inde Cymbalistriae, quas saepius Romae in scalpturis Bacchanalium sacrorum occurrere, notat Laut. Pignorius, Commentar. de Servis, ubi veterum Cymbalorum formam aeri incisam exhibet. Atque haec de Cymbalis, in Sacris Ethnicorum, usurpatis. Sed et in veri Dei cultu, qualis


image: s1062b

in V. T. vigebat, Cymbala adhibita, legimus Psalm. ult. Landate eum Cymbalis sonoris: de quibus adi Cocceium, Commentar. ad. l. In Historta Vezeliac. l. 4. Cymbalum refectorii, campana est. qua [orig: quÔ] Monachi cientur ad sese reficiendos. Ad Ecclesiam quoque Cymbalo [orig: Cymbal˘] Monachos accitos, colligitur ex Vita Telliai Episcopi Landav. c. 2. Sed et Cymbalum pulsatum ad mortuos indicat Gregorius M. Dial. l. 1. c. 9. In Choro quin etiam Cymbalum flatuit Beletus, de Div. offic. c. 86. apud Car. du Fresne, Glossar.

CYMBIUM apud Papinium Statium, l. 6. Theb. v. 212. ubi de Ludis, in archemori funere celebratis,

Spumantesque mero [orig: mer˘] paterae verguntur, et atri
Sanguinis et rapti gratissima Cymbia Lactis.

ut et Virgilium, l. 3. Aen. v. 66. ubi de Polydori funere instaurato,

Inferimus tepido [orig: tepid˘] spumantia Cymbia lacte,
Sanguinis et sacri pateras --- ---

Vasa sunt minuta, oblonga, instar cymbularum, veteri Scholiasti; pocula naviculis similia, ut et ipsa nominis figura indicat, Lutatio. Adde, quae notavit P. faber, Agonistic. l. 2. c. 8. et Ausonius Popma, lib. de Instrumento Fundi p. 34. Cymbia ex argento caelata, occurrunt apud eundem Poetam, l. 5. Aen. v. 267. ubi de Ludis ab Aevea celebratis, in honorem defuncti patris Anchisae,

Tertia dona facit: geminos ex aere lebetas
Cymbiaque argemo perfecta atque aspera signis.

Fictilia, ex argilla Saguntina, apud Martiadem, l. 8. Epigr. 6. v. 1.

Archetypis vetuli nihil est odiosius Eucti,
Ficta Saguntino Cymbia malo luto etc.

Vide quoque Macrob. Saturnal. l. 5. c. 21.

CYMBRIA cum Ducatu Slesvicensi, beneficii titulo [orig: titul˘], a Christiano IV. Daniae Rege Holsatiae Ducibus collata est, A. C. 1587. Chytreus, in Saxon. l. 28. Vide quoque Cimbria, et Cumbria.

CYME urbs Aeolidis. Vide Cumae. Inde enim colonia [orig: coloniÔ] deducta [orig: deductÔ] ab Aeolibus, Cumis Italicis origo fuit, uti habet Marcianus Heracleoia,

*mita\ de\ *lati/nous2 e)sti\n e)n *)opikoi=s2 po/lis2
*ku/mh, pro/teron h(/n *xalkidei=s2 a)pw/|kisan,
*)ei+t' *ai)olei=s2, ma/lista t' eu)androume/nh
*(h kat' *)asi/an *ku/mh st)i\ keime/nh po/lis2.

Secundum quem primo Chalcidenses Euboici, postei Cumaei Aeolenses ex Asia, condidere [orig: condidŕre] Cumas. Strabo vero, sub idem tempus ab utrisque id factum, tradit, Ducibus Hippocle Cumaeo [orig: Cumae˘] et Megasthene Chalcidense: quibus ita inter se convenerit, ut Chalcidenses coloniae haberentur auctores; Cumaei Coloniae nomen imponerent. Vide Salmas. ad Solin. p. 72. ut et in voce Cumae, ubi de Aeolidis urbe l. Cume. Sed et *ku/mh, urbs Eubaeae fuit, de qua vide eundem Salmas. d. l.

CYMINUS Etruriae lacus. Vide Ciminus.

CYMODOCE nympha marina, Nerci et Doridis filia. Hesiod. in Theog. Virg. l. 4. Georg. v. 338.

Drymoque, Xantoque, Thaliaque, Cymodoceque.

Idem Virgilius Cymodoceam vocat, l. 10. Aen. v. 22 5. ubi numerat eam inter nymphas marinas, in quas Aeneae naves commutatae sunt:

Quarum quae fandi doctissima Cymodocea,
Pone sequens, dextra [orig: dextrÔ] pupoim tenet, ipsaque dorso
Eminet, ac laeva [orig: laevÔ] tacitis subremigat undis.
Tum sic ignarum alloquitur etc.

CYMOLUS aliis CIMOLUS Insula in cretico man, una ex Sporadibus, a qua terra Cimolia, quae purganis vestibus apta dicitur, nomen habet. Strab. Ovid. l. 7. Met. v. 463.

Hinc humilem Myconon, cyetosaque rura Cymoli.

Ubi alii Cimoli legunt. Vide supra in voce Cimolus.

CYMOTHOE nympha marina, Nerei itidem et Doridis filia. Hesiod. in Theog. Virg. l. 1. Aen. v. 148.

Cymothae simul et Triton adnixus acuto
Detrudunt naves scopulo.

In quae verba Scholiastes: Cymothos, inquit, fluxu celeri undarum kuma/twn nomen nacta est, quemadmodum et reliquorum marmorum Deorum nomina, suam e re appellationen sortiuntur. Item fons Achaiae, auctore Plinio [orig: Plini˘], l. 4. c. 5.

CYNAEGIRUS Atheniensis, bello [orig: bell˘] Persico [orig: Persic˘] magna [orig: magnÔ] pertinacia [orig: pertinaciÔ] in insectandis hostibus usus est. Nam et navem onustam dextra [orig: dextrÔ] manu tenuit, qua [orig: quÔ] amputata [orig: amputatÔ], sinistram iniecit, quam et ipsam cum amisisset, vavem mordicus arripuie, morsuque recinuit furenti similis. Herodot. l. 6. p. 114. Val. Max. l, 3. c. 2. ex. 22. Iustin. l. 2. c. 9. CYNAETHA urbs Thraciae. Steph. Item Arcadiae, cui nomen datum a Cynaetho, Lycaonis filio, vide in voce Cynaethium. Sed et Cynethum, Insul. Ortygiam dictam esse, habet Solinus, p. 11. Eadem est Ortygia, quae clarissima in Cycladum numero multifarie traditur: nunc Asteria, a cultura Apollmis: nunc a venatibus Lagia vel Cynerhus. Ubi libri habent, Cyntho: forte, h( *kunaiqw\, quod nomen factum est ab ardore canum venaticorum. Salmas. ad loc.

CYNAETHIUM urbs Arcadiae, ab Aeneae socio ibi


image: s1063a

defuncto. Dionys. Halicarn. popnli Cynaethenses, quos tamen alti a Cynaetho Lycaonis filio putant appellatos. Strabo. Plin. l;. 4. c. 6 Steph.

CYNAETHUS Poeta illustris, patria [orig: patriÔ] Chius, qui Syracusis omnium primus Homeri carmen concinuit, illi quoque de suo insertis plerisque. Cael. Rhodig. l. 7. c. 19. Nempe *(omhri/dhs2 is fuit et ab Homero genus suum iactabat. Tales enim et ipsi carmina Homeri per successionem tradita e)r)r(ayw/|doun primitus, nomine postea ad alios translato [orig: translat˘], qui carmina eius publice recitabant, quamvis ad Homeri genus nihil attinerent, uti docet Scholastes Pindari. Sed hos *(omhrista\s2 potius vocatos esse discas ex Athenaeo. Recitavit autem ea primus inter Homeridas Cynaethus, uti dictum, idque circa Olympiadem 69. ut restatut idem Scholiastes ad Nemeonicas. Cum antiquiores Epici Poetae sua ipsi Poemata caverent osterendentque etc. Salmas. ubi supra [orig: suprÔ] p. 867.

CYNAMOLGI Aethiopiae populi monstrosi. Strabo. Plin. l. 6. c. 30. Solin. c. 33. Omnium ultimi erant versus Meridiem, ultra quos late deserram esse regionem, a scorpionibus et solipugis gente sublata [orig: sublatÔ], refert Plin. l. 8. c. 29. Iidem Canarli forte dicti, quos dividua ferarum viscera cum canibus habere et partiario cum his vivere, ait, l. 5. c. 1. extr. vide supra Canarii.

CYNANE filia Philippi, Soror Alexandri M. nupta Amyntae, Perdiccae filio, ex qua filiam Eurydicen genuit, magni animi et singularis fortitudinis femina, ab Alceta sublata. Vide Polyaen. l. 8. c. 60.

CYNAPES flumen saxosum in Euxinum mare se exonerans. Ovid. l. 4. Pont. El. 10. v. 49.

Partheniusque rapax, et volvens saxa Cynapes.

CYNARA Aegaei maris insula. Plin. l. 4. c. 12. Zenara Nigro. Hinc Cynareus, Statius, l. 5. Sylv. 1. v. 214.

Coryciaeque comae, Cynareaque germina. ---

CYNDALISMUS Graece *koundalismo\s2, genus ludi, quo [orig: qu˘] qui ludebaut *kuntalopai\ktai vel *kundalopai=ktai dicti. Paxillum hi humectae tetrae infigentes, eumque altero [orig: alter˘] paxillo [orig: paxill˘] verberantes, in capite seu summitate elidere nitebantur, Pollux, l. 9. c. 7. Angl. Dust --- point. A voce ki/ndalos2, paxillus. Vide supra in voce Cindalopaciae.

CYNDON fluv. Hellesponti, vel Chersonesi. Malim Peloponnesi. Hesych. *ku/ndwn, potamo\s2 e)n *(ellhspo/ntw|, oi( de\ e)n *peloponnh/sw|.

CYNE urbs Libyae. Steph.

CYNEAS Thessalus, Pyrrhi Regis legatus, longe disertissimus est habitus: ut qui Demosthenis auditor fuerit, adeo ut plures Pyrrho civitates facunda [orig: facundÔ] oratione subegerit, quam flle armis expugnaverit. Eidem expeditionem in Italiam magnopere dissuasit. Praeterea missus ad Romanos legatus de pace, quam tamen, suasu Appii Clandii senis, non impetravit, uno [orig: un˘] die omnium Senatorum nomina edidicit, quorum consessum totidem Regum sibi videri Pyrrho retulit. Plut. in Pyrrho. Plin. l. 7. c. 24. Huius memoriam commendat Cicet. Tuse. Qu. l. 1. c. 24. Vide porro Plin. l. 14. c. 1, Cum Pyrrho, de arte militari, trnctatum edidit, Cicer. Ep. 25. l. 9. Cyneas Strabonis, l. 7. historiae fabulosae auctor non videtur hic fuisse. voss. de Hist. Graec. l. 4. c. 11. p. 466.

CYNEGETAE Graece *kunhge/tai, Agatarchidi, Straboni et Diodoro populi Troglodyticae Aethiopiae, qui feras omne genus venabantur, et earum carne victitabant, unde nomen illis. Theratas illos Plinius vocat, h. c. *qhrata/s2, quod idem, l. 4. c. 12. Gentes Troglodytarum idem Iuba tradit Theratas, a venatu dictos, mirae velocitatis. Ad quem locum vide Salmas. ubi supra. Est autem proprie Graecis kunhge/sion, caro animalis, vel animal, quod homo vel alia fera venando cepit; quomodo Venatio Latinis sumitur, unde Venaison Gallorum At kunhgesi/a, venatus, i. e. ipse venandi actus. Unde lux loco Aristotelis de Histor. Animal. l. 8. c. 5. ubi de lupis, quos guaratores Galli dicunt: *)anqrwpofagou=si de\ oi( monopei/rai tw=n lu/kwn ma=llon, h)\ ta\ kunhge/sia, Lupi illi, qui sunt monopei/rai, (h. e. qui ceterorum luporum consortium fugientes soli incedunt) humanis carnibus libentius quam ferinis vescuntur. Quem hactenus Interpretes male habuerunt. Salmas. ibid. p. 946. De Cynegeticorum Auctoribus, aliisque huc pertinentibus, vide infra ubi de Vanatione.

CYNEGIUS Consul cum Theodosio Augusto an. Urb. Cond. 1141.

CYNESII vel CYNETAE populi omnium fere Europae ultimi, versus Oceanum. Herodot. Quorum Stephanus meminit, in *glh=tes2. Vide Voss. ad Melam.

CYNETHIUM vide Cynaethium.

CYNETHON Lacedaemonius Poeta [orig: PoŰta] Telegoniam scripsit. Circa ann. 3. Olymp. 5. Vide Euseb. Chron.

CYNETHUS Poeta [orig: PoŰta] Graecus Chio [orig: Chi˘] oriundus, primus Homeri versus, Syracusis, in ordinem digestos, publice recitavit. Auctor Anonymus. descr, Olympiadum, Pindari, Schol. Od. 2. Meursius, de Archont l. 2. c. 1. Vide Cynaethus.

CYNETHUSSA maris Aegaei insula. Plin. l. 4. c. 12.

CYNETIA urbs Argolica, Steph.

CYNETICUM locus Liberiae prope Oceanum, populi Cynetes, et Cynesii. Steph.

CYNIA lacus est Oeniadarum maximus. Strabo, l. 10. in descript. Acarnaniae.

CYNICI Philosophi quidam sectatores Antisthenis, qui primus novum hoc Philosophiae genus introduxit: Ita dicti sive a Cynosarge gymnasio, in quo Antitthenes profitebatur; sive a canina mordacitate, qua [orig: quÔ] in hominum vitas nullo [orig: null˘] discrimine invehebantur: aut (ut alii volunt) ab eo quod canum more in propatulo coire non dubitatent, quemadmodam de Cratete, et Hiparchia [orig: HiparchiÔ] tradit Laertius. Iuvenalis, Sat. 13. v. 121.



page 1063, image: s1063b

--- Et Stoica dogmata legit
A Cynicis tunicis distantia. ---

Diogenes, Monimus Syrac. Menippus etc. illostres huius Sectae viri. Unicam Moralem Philosophiam excolebant, quae tamen naevis suis non caruit: cum omnia sapitentibus communia esse vellent, et pudorem exuisse, virtutis sommam crederent. Ob frugalitatem tamen et opum contemptum, Patribus Ecclesiasticis laudati. Iulianus eos pyxidas esse dixit egregie depictas, sed quae nihil pretiosi intus reconderent. Plura de Cynicis, apud Diogen. Laert. in vitis. l. 6. Arrian. in enchir. Epicteti, l. 3. c. 22. Hesych. Surd. Voss. de Sectis Phil. c. 18. Mothevayerium, de virtulibus Gentilium, part. 2. de Diog. et Secta Cynica. Addo hic [orig: hţc], quod circa barbam inprimis, quam prolixam et horridam aluere [orig: aluŕre], superstitiosi erant. Hino Zeno, illorum Magister, inter a)/topa sua et illud habuit: Barbam sicut vitem, rarissime tondendam, eamque optimam, quae maxime prolixa, quare a novacula immunem habendam, nisi forre secus necessitas praescribat, Laertius, l. 7. Heinfius, l. 2. de Sat. Hor. Persius, Sat. 1. v. 133.

--- - --- Multum gaudere paratus,
Si Cynico barbam petulans Nonaria vellat.

Suppellex eorum pera, baculus, pallium: Ausonius de Diogene Cynico, Epigr. 53.

Pera, polenta, tribon, baculus, scyphus, arcta supellea
Ista fuit Cynici, sed putat hanc nimmiam.
Namque cavis manibus cernens potare subuleum,
Cur Scyphe, te, dixit, gesto supervacuum.

Vestis ut ex iisdem verbis patet tri/bwn seu abolla, i. e. pallium detritum ac semilacerum, interim laxum ac semitotundum, quod reici in humeros poterat et duplicatum totum corpus involvebat, sic ut humer us dexter et plerum que nudus exerceretur. Sine tunicis enim, aut saltem strictis tuniculis humerum non velantibus induti ibant: Unde Cyprianus, Cynicorum vocat exserti ac seminudi pectoris inverecundam iactantiam. Factum id ab iis, tolerantiae ostentandae; Chrysostomus autem Orat. peri\ xh/matos2, ut plerique illorum solo Tribonto philosopharentur, reliquo stolidi et flagitiis cooperti. Primum vero hoc [orig: h˘c] habitu Herculem, Cynicae sectae auctorem, ut ait Ausonius, Epigr. 27. usum fuisse, quem reliqua nudum, sola [orig: solÔ] leomna [orig: leomnÔ] amictum, veteres introduxere [orig: introduxŕre], sicque eum se imitari gloriati sunt. Inter homines primus eius auctor Antisthenes fuit, qui diogenem, cum tunicam peteret, iussit ptu/cai qouma/tion, complicare seu duplicare pallium, i. e. dextrum cum humero brachium exserendo, sicque partem quoque pectoris renudando, totam partem pallii dextram sinistro humero inicere, ut retro ad pedes caderet atque ita totum corpus involveret et constringeret. Diogenem tamen id primum fecisse contendit Laertius, *tri/bwna, inquiens, diplw/sas2 prw=tos2 dia\ to\ a)na/gkhn e)/xein kai\ eneu/dein au)tw=|, Pallium duplicans primus ob necessitatem (quia runica [orig: runicÔ] carebar) et ut in eo dormiret: Cum enim Cynici humi cubarent sine culcita ac stragulis, eodem [orig: e˘dem] pallio [orig: palli˘] involuti somnum capiebant, quod gerebant interdiu. Unde Diogenes *diploei/matos2 a vetere Poeta, et pallium ipsum *diploi\s2 appellatur. Latini duplicem pannum vocarunt [orig: vocÔrunt]. Horat. l. 1. Ep. 17. v. 25.

--- quem duplici panno [orig: pann˘] patientia velat.

Cratetem quidem ab Atheniensibus reprehensum legimus, quod in sindone praeter morem incederet, sed non aliud fuit eius sindon, quam pallium linteum ac tenue, quod media [orig: mediÔ] hieme: quemadmodum idem grave ac villosum, in tolerantiae summae indicinam, aestare gestabat, cuius exemplum postea reliqui imitati sunt. Proteus quoque apud Lucianum in sindone inducitur pyram conscensurus, sed nec illa quidquam aliud, quam fascia seu perizoma lineum fuit, quo [orig: qu˘] se ille, in conspectu frequentiae renudaturus, velut campestri succinxit, ut spectatorum oculis extremo [orig: extrem˘] illo [orig: ill˘] actu parceret. Nec viri solum, sed et mulieres Cynicam professae sectam, in tribonio et quidem solo fuere [orig: fuŕre]. Menander apud Laertium, Cratete.

*sumperipath/seis2 ga\r tri/bwn' e)/xousa e)moi\,
*(/wsper *kra/thti tw=| *kunikw=| pot' h( gunh/..
Mecum ambulabis gerens tribonium,
Ut nuper uxor cum Cratete Cynico.

Imo non Herculem solum, ut dictum, sed Deos omnes, hoc [orig: h˘c] habitu se referre iactabant, quorum simulacra, teste Dione peri\ sxh/matos2, solo [orig: sol˘] pallio [orig: palli˘] velata in templis cernebantur, ut etiam in nummis Aesculapii apparet, quos exhibet Octav. Ferrarius, qui prolixe de his agit, de Re Vestiar. passim, inprimis Part. 2. l. 4. capp. 19. et 20. Vide quoque infra, in voce Tribonium. Ex Haereticis, Cynicorum dogmata sectatos esse Valentinianos, scribit Irenaeus, l. 2. c. 58. cum de illis ait: Epicuri Philosophiam et Cynicorum indifferentiam aemulantes. Et l. 2. c. 19. Minutiloquium et sublimitatem circa quaestiones, cum sit Aristotelicum, inferre fidei conantur, priscorum Philosophorum scita cum Christiana religione illos miscere, ostendens. Magnam habuisse tandem Cynicos cum stoicis affinitatem, tradit Laertius, l. 6. et 7. et Iuvenalis, Sat. 13. v. 121.

Et qui nec Cynicos nec Stoica dogmata legit,
A Cynicis tunica [orig: tunicÔ] distantia.

De Cynicis sui temporis lepide Martialis, l. 4. Epigr. 52. ad Cosmum:

Hunc quem saepe vides inter penetralia nostrae
Pallados, et Templi limina, Phoebe, novi.


page 1064, image: s1064a

Cum baculo peraque senem: cui cana, putrisque
Stat coma et in pectus sordida barda cadit.
Cerea quem nudi tegit uxor abolla grabati,
Cui dat latratos obvia turba cibos:
Esse putas Cynicum, deceptus imagine falsa [orig: falsÔ].
Non est hic Cynicus, Cosme quid ergo, canis.

Unde, praeter alia, discas, ist insinodi hominum, utpote a)nesti/wn et a)oi/kwn habitationes plerumque in Templis fuisse. Quemadmodum de Diogene Hieronymus, in portarum vestibulis et porticibus civitatum, habitasse [orig: habitÔsse] ait. Ut de successione Philosophorum huius sectae aliquid addam; illos strictim hic [orig: hţc] subnectere visum est.

Series Philosophorum Cynicae Sectae.

Antisthenes, Cynicorum pater, patria [orig: patriÔ] Atheniensis, sed matre Phrygia [orig: PhrygiÔ]: docuit in Gymnasio, quod *kuno/sarges2 dicebatur. Unde quidam sectae nomen inditum volunt. Eum audivit Diogenes Sinopensis. Hunc Monimus Syraculanus, Onesicritus et Crates Thebanus. Hunc audiere [orig: audiŕre] uxor eius Hipparchia; Metrocles frater huius, et Menippus Phoenicius: ut de Zenone Cittico, et Menederno Colori Lampsaceni discipulo nil addam. Sed et Demetrius Cynicus domitiani Caesaris tempore vixit Corinthi etc. Vide Voss. de Philos. Sectis. c. 18.

CYNIPHES fluv. Scythiae Europaeae in Euxinum mare labitur.

CYNIPS sive vel CYNIPHOS vide Cinyps.

CYNNA [1] vel CYNA nobile scortum Athenis, de quo Aristoph. Equit. Act. 2. sc. 3. Item, Crabr.

CYNNA [2] oppid. prope Heracleam, ab una Amazonum, vel a Cynno fratre Caei. Steph.

CYNO Graece *kunw\, apud Hieronym. in Iovinianum, pro Cynopoli. quod vide.

CYNOCAUMATA apud Petr. Chrysologum, initio [orig: initi˘] Sermonis 51. sunt. calores a Sirio excitati, de quibus vide in gemini Ersagaga, et Casp. Barthium ad Statium, l. 1. Sylv. 2. v. 156. Adde, quae supra dicta sumpt in voce Camcula.

CYNOCEPHALAE montes Thessaliae. Steph. Urbs Locridis, Melae. Thebanorum castellum Xenophonti.

CYNOCEPHALI populi Indiae in montibus degentes, quos capita cavina habere fabulatur Plin. l. 7. c. 2. Vide Gell. l. 9. c. 4. De illis Solin. c. 52. Megasthenes per diversos Indiae montes esse scribit, nationes caninis capitibus, armatas unguibus, amictas vestitu tergorum; ad sermonem humanum nulla voce, sed latratibus tantum sonantes, asperis rictibus: an ritibus? *(hmi\kunes2, Apollonio dicuntur. Fabulae occasio, quod populi illi ancupio [orig: ancupi˘] et venatu solo [orig: sol˘] vesci consueverint, ut intra, dicemus in Cynopenae; unde asperi iis ritus, nec dispar habitus; ut qui pellibus ferarum indui in more haberent. Ciesias vero non ipsis pellibus ferarum villosis amiciri eos tradit, sed aluta [orig: alutÔ] vel pelle tenuissima [orig: tenuissimÔ] confecta [orig: confectÔ], cui pili dempti: th\n de\ e)sqh=ta e)\xousin ou) dasei=an, a)lla\ yilw=n tw=n masqlhma/twn w(s2 leptota/twn. Ubi masq lh/mata sunt alutae, vel pelles confectae, quibus tergus opponitur, utpote corium a)de/yhton. Salmas. ad Solin. p. 1005 et 1006. Sed et Nortmanni a Gallis olim contumehoso [orig: contumehos˘] Cynocephalorum nomine insigniti leguntur, ut infra videbimus voce Nortmanni.

CYNOCEPHALUS Deus apud Aegyptios, alio [orig: ali˘] nomine Anubis dictus. Plut. Item apud hodiernos Zonae torridae incolas. Vide P. de Valle est tom. 4. Aegyptiis olim in veneratione fuisse testis Tertullianus quoque, Apologet. c. 6. et Angnstinus, de Civ. Dei, l. 2. c. 13. Sed inter Veteres non convenit, utrum habitus sit Cynocephalus ipse Anubis, vel eius symbolum; an potius Mercurius, aut symbolum huius. Pro Anubide facit, quod canino [orig: canin˘] fingeretut capite: unde Latrator Maroni, l. 8. Aen. v. 698. dictus, cuius figurae causam attulit Vossius, de Idolol. l. 1. c. 27. Pro Mercurio, literarum inventore, est, quod canis ei sacratus, ob sagacitatem: Ideoque et Botanici anethum vocant tum Cynocephalton, tum Mercurit genituram. Praeterea valde huc facit, quod Strabo ait, Cynocephalum esse cultum ab Hermopolitis; quorum civitas, ut vocabulum indicat, tw=| *er(mh=| sive Mereurio, fuit sacra. est autem Cynocephalus simiae caudatae genus; sed, ut Aristoteles, Histor. Animal. l. 2. c. 8. ait, cercopitheco [orig: cercopithec˘] maius atque efferacius, capite etiam propius ad canem accedens; unde et nomen kunoke/falos2, quasi Caniceps: Hodie Italis Babuino, Gallis Babion, Belgis Baviaen dicitur. Vide Gerh. Ioh. Voss. de Idolol. l. 3. c. 74. Coererum Cunocephalus sedens fuit apud Aegyptios hieroglyphicum duorum aequinoctiorum. Per aequinoctia enim duodecies in die urinam reddere et in nocte compertus, aequali interstitio [orig: interstiti˘] servato [orig: servat˘], Trismegisto ansam dedit diem dividendi in 12. partes aequales. Adde, quod et duodecies die toto [orig: tot˘] aequinoctiali clamorem rollere paribus intervallis dicatur. Unde in Horologiis quoque Aquariis seulpi cynocephalus consuevit, cuius ex veretillo proflueret aqua: quae ne prolixius effunderetur, quam par esset ad iustam horae mensuram, avulso [orig: avuls˘] ex animalis cauda pilo [orig: pil˘], ad eius instar tenue ferrum parabant, quo [orig: qu˘] aequae fluxus remperaretur, uti ex Oro docet Salmas. ad Solin. p. 644. et seqq.

CYNONNESUS i. e. canuminsula, Lybiae insul. Steph.

CYNODONTES portentosorum hominum species, apud Isidorum, Origin. l. 9. c. de Portenns, Alii magnitudine partium, veluti capite informi, aut superfluis membrorum partibus, ut bicipites et trimani, vel Cynodontes, quibus gemini procedunt demes. Quem errorem is hausit e Solino, qui c. 4. Quidam, inquit, vice dentium, continui ossis armantur soliditate --- --- Ipsum dentium numerum discernit qualitas sexus, cum in viris plures sint, in feminis pauciores, quos Cynodontas vocant, et quibus gemint procedunt a dextera parte, fortunae blundimenta promittum, quibus ab laeva, versa [orig: versÔ] vice. Ad quem locum vide Salmas. p. 32. et 33.