December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0005

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS PRIMVS Literas A, B, C, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0006

[gap: praeliminaria]

image: s1055a

CUSTRINUM oppid. Marchiae Brandeburg. permunitum, cum arce, intra paludes, ad Oderam fluv. ubi recipit Vuartam. Vix 4. leuc. a Francofurto in Boream paulo plus a Lansperga in Occasum.

CUSUETANI Italiae populi. Plin. l. 3. c. 5.

CUSUS seu CHRYSIUS Jornandi, Daciae fluv. Kerez teste Lazio [orig: Lazi˘]. Nunc Transylvaniae cuius fontes versus Claudiopolin, rigatque Varadinum; dein auctus aliquot fluviis in Tibiscum labitur ad Czongradum oppid. 4. leuc. supra Segedinum. Sansom Setes Keres; Cluverio autem est Wag fluv. in Davub. se exonerans, supra Comaram arcem.

CUTELETOS insul. circa Syrtim maiorem, Mela.

CUTHA regio Persidis, a fluv. Cutha, Sicuti Iosephus Iud. Ant. l. 9. c. 15. scriptum reliquit, vocata. Inde cuthaei, de quibus idem, l. 11. c. 2. Hi a Rege Assyriae in Samariam transportati, cum non parum molestiae facesserent Iudaeis, ut ipsorum religioneni convellerene, inde factum, ut nomen hoc laxiore significatu usurparent pro quolibet schismatico haereticoque. Vide Bochart. Phaleg. l. 4. c. 12. et Vorstium ad Chronol. Rabbi Ganz.

CUTHBERTUS Monachus Anglus, sub Egberto, Notthumbriae Rege Bedae praeceptoris vitam scripsit. Hic non a barba tonsa, sed a scientia clara nomen accepit; unde versus:

Quique gerit certum Cuthbert de luce vocamen.

Cuth est scientia: ut uncuth ignotus. Cuthwin, peritus victor; Cuthred, sciensdare consilium. Camdenus, Voss. de Hist. Lat. l. 2. c. 29.

CUTHLUMUSES ortus ex patruelibus Togrul-Beki, occupavit Armeniam, Cappadociam, Pontum, alias Imperii Graeci provincias, Regio [orig: Regi˘] titulo [orig: titul˘], A. C. 1060. Georg. Hornius, Orb. Imper.

CUTILIA agri Reatini lacus est, in quo sylvosa insula innatat, quae numquam die et nocte eodem [orig: e˘dem] loco [orig: loc˘] permanet. Eius aquae strumis medentur. Vitruvius, l. 8. c. 3. Est aquae frigidaegenus nitrosum, uti Pinnae Vestinae, Cutiliis, aliisque locis similibus, quod potionibus depurgat, per alvumque transiendo etiam strumarum minuit tumores. Idem tradit Plin. l. 31. c. 3. Imo et Strab l. 5. Sed is aquas eas esse dicit e)n *kwtiokoli/ais2: Verum certum est *koutili/ais2 rescribi oportere: Nam et sic Sotion vocat, de mirandis aquarum, ac Dio, l. 66. E Latinis etiam Cutilias nominant Vatro, de L. L. l. 4. Senec. Nat. Qu. l. 3. c. 25. Tranquillus in Vespasiano, c. 24. Macrob. l. 1. Saturnal. c. 7. quamquam non contenderim, si *kotili/a malis, ut est apud Dionys. Halicarn. l. 1. Ant. uti et ibidem *koto/lhn legas, imo Cotyle quoque est apud Festum Pomp. Voss. Nic. Lloydius.

CUTILIUM oppid. Sabinorum ad aquas Cutilias. Liv. l. 26. c. 11. Hodie Contigliano dici scribit Leander.

CUTIS delicatulis olim sollicite curata, faciei inprimis. Hinc de Traiani delicatis Spartianus, saepe lini consuevisse, tradit; tum ad nitorem candoremque cutis conciliandum, tum ne cito barbati essent. Martialis vero de muliere, l. 10. Epigr. 68. v. 3.

Deque coloratis numquam lita mater Etruscis.

Mulierem numquam litam vocat, quae faciem medicamentis eo [orig: ] fine numquam induxerit. Et quidem medicamina, quibus nitor aut candor parabatur, dicebantur Graecis e)pi/xrista lampruntika\, item smh/gmata stilbwtika\. Praeter illa tetanw/mata protw/pou adhiebantur, quibus Cutis tendebatur, hinc Tentipellia veterib. Latinis dicta. Priora indigitar Tibullus, l. 1. El. 8. v. 11. ubi ait,

Quid fuco [orig: fuc˘] splendente genas ornare? --- --

Posteriora Iuvenalis, Sat. 2. v. 107.

Et pressum in facie digitis extendere panem.

Et, Sat. 6. v. 462.

Interea soeda aspectu ridendaque multo [orig: mult˘]
Pane tumet facies.

Ubi vetus Interpres, Medicamen, inquit, ad tendendam faciem vel cutem magis. Alia autem erant katapla/smata, alia smh/gmata, quibus ad cutem poliendam utebantur; quorum illis sublatis, haec adhlbebant. Uti observavit Iuvenalis Sat. adversus sequiorem sexum, ubi eleganter cataplasmata tectoria vocat; panem videl. quo [orig: qu˘] madido [orig: madid˘] faciem linentes, illum postea abstergebant smegmate ex asinino lacte, cum ad moechos irent. Hinc idem, ibid. Sat. 6. v. 464.

Ad moechum lota [orig: lotÔ] veniunt cute --- -

Vide Aetium, l. 7. ubi enumerat omnia illa skeuatiw=n genera et nominat smh/gmata prosw/pou lampruntika\, vi/mmata prosw/pou, stilbw/mata, tetanw/mata et alias similes saponum et lonentorum species: quibus qui ntebantur, tam ad faciem, quam ad reliquum corpus, extergenda, polienda et nitidanda, lini proprie dicebantur, Salmas. ad Spartian. in Hadriano Caes. c. 4. namque et reliquam cutem polivisse, imo et laevigasse [orig: laevigÔsse] effeminatos, discimus ex Firmico de Errore profanar. Relig. Dic mihi, hoecine est, quod in viro feminae quaerunt, cui aliter servire Sacerdotum suorum chorus non potest; nisi effeminent vultum, cutem poliant, et virilem sexum ornatu muliebri dedecorent. Unde cutem corporis laevigare, inter reprehensa Arnobio, adv. Gentes l. 2. Quod quomodo factum, docet idem Firmicus, Mathes. l. 8. c. 7. Hietiam demptis pilis corpus suum in feminei corpois imaginem transferunt. Et Athenaens Sardanapali mollitiem depingens, l. 12. ubi eum ait e)yimmwqiwme/non-katecurh|me/non to\n pw/gwna kai katakekissaris2 me/na, pumice laevigatum etc. In Comicis olim personis, adolescens frugi, corpore deligebatur exercitato [orig: exercitat˘], colore vividiore; addidere [orig: addidŕre] et rugas aliquot fronti, quod indicium


page 1055, image: s1055b

Physiognomones optimi animi statuunt: Nam distenta in fronte Cutis remissae vitae ac vaecordis frequens indicium est. Iul. Caes. Scaliger, Poetic. l. 1. c. 14. etc. De Cutis in luctu incidendae more, vide infra Lugendi ritus.

CUTNENSES Putei, in Bohemia, in quos 3000. Hussitarum ab hostibus vivi praecipitati sunt, A. C. 1418. Lasicius, l. 1. de gest. Fratr. Boh. Daubrav. in Hist. Boh. In Comitiis dein Cutnobergensibus A. C. 1485. decretum: Licere cuilibet, suam sidem, et usurpationem Sacramentorum sequi, secundum conscientiae cuiusque iudicium, sub Rege Vladislao Laetus, Comp. Hist. Univ.

CUTRACUM oppid. Aquitaniae in agro Petrocoriensi, ad confluentes Ellae et Dromae fluv. proelio [orig: proeli˘] suo [orig: su˘] inter Gallos A. C. 1587. quo [orig: qu˘] Navarrae Rex, qui postea Heuricus I V. Galliae Rex dictus, ingenti strage Ligistarum aciem fudit, memorabile. 4. leuc. a Liburnia in Arctoum 9. a. Burdigala in Caeciam. Vide Thuan. Hist.

CUYA Vulgo CUYO provinc. Americae meridionalis inter Chilem et Paraguayam regionem inlongum extensa, prope montes Andium, sub Hispan. Quibusdam Chuquito. Hic [orig: Hţc] oppidum praecipuum Mendosa.

CUZUBA seu CUZUBITA nomen Monasterii Donatistar. apud Baron. A. C. 325. num. 19. et 20. Hinc Cuzupitae, apud Augustin. Ep. 165. qui Donatistae alias, item, Montenses et Rupitani, quos vide.

CUZUPITAE Montenses, Rupitani Romae olim, qui alias Donatistae, appellati sunt. Vide insra.

CYALUS urbs Lydiae a Iove concita. Steph.

CYAMITA templum Heroi sacrum, qui fabas serendi modum primus Graecis tradidisse memoratur Pausaniae, l. 1. ku/amos2 enim faba est, 2. mill. pass. Eleusine, in agro Attico: cuius hodieque rudera supersunt. Iac. Sponius, Itiner. Graeciae Part. 2. p. 278. Certe et Cyamos Plinio, l. 21. c. 15. faba Aegyptia sive lotos dicitur, Graeca voce retenta [orig: retentÔ]. Nempe nucleos radicis colocasiae sive bulbos videntur si forte et kua/mous2 appellasse [orig: appellÔsse] Graeci in Aegypto, a)po\ tou= ku/ein, quod his planta seri ac propagari soleret hincque toti stirpi nomen id edisse. Quod postea et huic loti generi dederunt et colocasiae. Cum enim utraque planta sit colocasia, a foliorum amplitudine, eoque [orig: e˘que] nominum errore eandem fecerint utramque, nomen ku/amou, quod radici colocasiae ob bulbos eius conveniebat, etiam alteri colocasiae, ob appellationis confusionem, attribuerunt. Salmas. ad Solin. p. 980. Ut ad Heroa praefatum redeam, *kuami/ths2 ipse Graece dictus est, Latin. Cyamita: cui illa aedes sacra erat. Quem cum Baccho eundem facit Hesychius, *)/iakxos2 *)/hrws2, ou(= kai\ nao\s2 e)n th=| *)attikh=| kai\ a)/galma, tine\s2 de\ kai\ au)to\n *dio/nuson ou(/tws2 le(gousin, Iacchus Heros, cuius et aedes in Attica et statua; quidam eundem Bacchum vocant. Sic fuerit Iacchus ille, non Cereris puer, sed indigena Attici soli Heros, et Baubus filius. Et fortasse *kuami/ths2 dictus est, inquit Salmasius, non a fabae satione, quam invenerit, sed a muliebris membri Baubus contrectatione, cuius Orphica apud Clementem (ubi de exhilarata a Baubo Cerere historiam persequitur) meminerunt. *ku/amos2 namque Graecis etiam pars illa est, qua [orig: quÔ] secus muliebre ceusetur, a)po\ tou= ku/ein. Sed et ku/amon referre aiunt, quo [orig: qu˘] factum, ut Pythagoras hoc [orig: h˘c] leguminis genere abstineri voluerit. Sunt tamen, qui kua/mous2 viriles aiunt esse testiculos, apud A. Gellium. Certe Fabam nommari in sacris Elensiniis fas non erat etc. Vide praefatum Salmas. ad Solin. p. 751.

CYAMON Cretae promontor. Ptol. Capo Spada Sophiano. Chesim Mercatori. Vide Ciamum promontor.

CYAMOSORUS Siciliae fluv. circa Centoripam urbem. Polyb.

CYANE [1] virgo Syracusana, violatam ab ebrio patre pudicitiam aegre ferens, apprehensum capillis stupratorem ad atam traxit, mactavitque ac se super eum necandam iniecit, ad sedandam pestem, qua [orig: quÔ] propter facinus istud laborabant. Plut. in Parall.

CYANE [2] nympha Sicula, quae cum Proserpinae adversus Plutonem opem ferie conaretur, ab illo commutata dicitur in fontem sui nominis, Pisma Sirini vulgo, qui in agro Syracusano ostenditur, ubi Anapo mistus, non procul ab Ortygia insul. illabitur in mare, Ovid. l. 5. Metam. fab. 6. v. 411.

Inter Sicelides Cyane pulcherrima nymphas.

Et, l. 2. ep. 10. ex Ponto, v. 26.

Quaque suis Cyanen miscet Anapus aquis.

CYANE [3] oppid. Lyciae. Plin. l. 5. c. 27.

CYANEAE insulae duae, sive potius scopuli ad os Thratii Bospori, prope pontum Euxinum, modico [orig: modic˘] spatio [orig: spati˘] inter se distantes. Una Europae, in Thracia, iuxta Punicum promontor. Altera Asiae, in littore Bithyniae, prope Ancyraeum promontor. Baudrand; Unde factus est locus Poetarum fabulis, qui Cyaneas inter se concurrere tradiderunt, quod ex adverso intrantibus geminae cernebantur, nave vero paululum in alterum latus deflexa [orig: deflexÔ], una tantum videbatut. Apollonius, Argon. l. 2.

*kuane/as2 o)/yesqe du/w a(lo\s2 e)n cunoxh=|si,
*ta/wn ou)/tina fhmi\ diampere\s2 e)cale/asqai,
*ou' ga/r te r(i/zhsin e)rh/reintai nea/th|sin,
*)alla\ qama\ cunia=si enanti/ai a)llh/lh|sin
*ei)s2 e(\n, u(/perqe de\ pollo\n a(lo\s2 korqu/etai u(/dwr
*brasso/menon. --- -

Dionysius, v. 144.

*kuane/as2 o(/qi mu=qos2 a)naide/as2 ei)n a(li\ pe/tras2
*plazome/nas2, kanaxhdo\n e)p' a)llh/lh|si fe/resqai.

Val. Flac. l. 1. Argonaut. v. 60.

--- --- Certus Scythico [orig: Scythic˘] concurrere Ponto [orig: Pont˘]
Cyaneas.

Idem, l. 4. v. 562.



page 1056, image: s1056a

--- - Errantesque per altum
Cyaneas, --- --- -

Ovid l. 1. Trist. El. 9. v. 33.

Haec precor evincat, propulsaque fortibus austris
Transeat in stabiles strenua Cyaneas.

Nic. Lloydius Vide Symplegades.

CYANEE vel CYANEA nympha quaedam, Maeandri fluv. filia, quae ex Mileto, Phoebi filio, Byblidem et Caunum gemellos peperit. Ovid. l. 9. Met. v. 449.

Hic tibi, dum sequitur patriae curvaminaripae,
Filia Maeandri toties redeuntis eudem,
Cognita Cyanec, praestanti corpore nympha,
Byblida cum Cauno prolem est enixa gemellam.

CYANEUS [1] Plin. l. 6. c. 4. Cyanos, qui et Glaucus, Cicabo Nigro, magnus Colchorum amnis, ex montibus Coraxicis in Phasidem influens. Ferrarius.

CYANEUS [2] vulgo Siagne, amnis Galliae, torrens ac piscosus inter Neapolim la Napole, prius Avenionetum dictam, et Canoas Canes, olim castellum Marcellinum, quae duo maritima sunt castella ad sinum maris, inter Caput rubeum et Cap. Galupe interceptum. Hadr. Valesius Notit. Gall. in voce Lerinus.

CYANEUS [3] Graece kua/neos2, caeruleus Latine redditur. Certe Graeci ou)ranaeide\s2 xrw=ma exponunt, qui color aerinus dilutior est et exstinctior, quam purpura nigra, de qua alii vocem exponunt. Unde et Solinus caerulum nitorem in hyacincho vocat, purpuram diluriorem. Interim, uti in omni colore gradus sunt, sie to\ kua/neon katakore\s2, cyaneum valde saturum, purpurae nigrae proximat, Hinc kua/neon Graeci non rato a)nti\ tou= me/lanos2, pro nigro, ponunt. Sic Dionysius Periegetes de Indis, corpus eos cyaneum habere ait:

*tw=| gai/hs2 nai/etai me\n u(po\ xro/a kuane/ousi
*qespe/sion lipo/wntes2 --- -

Et Plinius cyaneas sapphiros abiis distinguens, quae caeruleae sunt cum purpura, ta\s2 katako/rws2 kuanizou/sas2 intelligit, Theophrasto me/lanas2 dictas. Alias kua/neon et porfu/reon Graeci saepe confundunt et alterum pro altero ponunt, ut de Cyano flore infra videbimus, vide Salmasium ad Solinum p. 231. et seqq. Nomen colori a Cyano gemma, de qua iam; addam prius apud Veter. vestibus cyaneis, mollitiei signo et fuscis, totam familiam, praesertim matres et sorores luxisse funera infantum grandiorum natu, quorum corpopora integra sarcophago [orig: sarcophag˘] condi solebant; ex Th. Bartholino, de Puerperio Veterum.

CYANIPPUS [1] Syracusanus, qui cum Bacchi orgia contemneret, ab irato Deo tanta [orig: tantÔ] perfusus est ebrietate, ut filiae Cyanae in tenebris, quam vis reluctanti, vitium intulerit. Peste mox oborta [orig: obortÔ], oraculum incestuosi mortem petiit, qui, a filia eo perductus, se ipsum sacrificavit. Plut. in Parall. Vide Cyana.

CYANIPPUS [2] Thessalus, cum frequentissime venatum ire consuevisset, nova eius sponsa, ob magnam viri in silvis consuetudinem, alterius mulieris concubitum suspicata, euntem Cyanippum pedetentim subsecuta est, cumque inter densa delituisset arbusta, rerum praestolatur eventum. At ramis forte commotis, feram adesse canes suspicantes, impetu sacto [orig: sact˘], amantissimam viri puellam, tamquam brutum animal dilacerarunt [orig: dilacerÔrunt]. Id vero insperatum adeo facinus, cum Cyanippus inspexit, mortem sibi conscivit. Plut. in Paral.

CYANOS nomen gemmae, apud Plin. l. 37. c. 9. Reddetur et per se Cyanos, accommodato [orig: accommodat˘] paulo ante iaspidis nomine, colore caeruleo [orig: caerule˘]. Optima Scythica, dein Cypria, postremo Aegyptia. Adulter atur maxime tinctura [orig: tincturÔ], idque in gloria Regi Aegypti adscribitur, qui primus eam tinxit. Dividitur autem et haec in mares feminasque. Ubi Slmasius, accommodata [orig: accommodatÔ] gratia [orig: gratiÔ] e paulo ante nominato colore caeruleo, reponit. Nempe color caerulus vel caerulum pigmentum est quod Graecis kuano\s2 dicitur, eodem [orig: e˘dem] cum gemma nomine. *lazou/rion recentiores Graeci vocarunt [orig: vocÔrunt], nostri Azurium. Huius mentionem facit Plin. l. 33. c. 13. Nunc ait, Cyanon gemmam per se reddere accommodata [orig: accommodatÔ] illi gratia [orig: gratiÔ] ex illo ante nominato pigmento. Sed et, quod tria eius genera Plinius facit, quodque de tinctura addit Aegyptii, de Cyano colore, non de gemma, prodidit Theophrastus: ubi Aegyptium cyanum, qui factitius est, optimum esse vult, ei)s2ta\ a)/krata leiw/mata, ad politiones in parietibus, quae meracioris et saturioris coloris sunt. Vide eum Hist. l. 7. c. 11. uti hodieque lapidem lazuli vocantes Arabes gemmam cum colore confundunt. Coeterum Cyanon gemmam nonnulli eandem faciunt, cum ea, quam vulgo Turcesiam vocamus. Sed Cyanos e translucidis, et sapphito simillima; unde a Gemmariis utraque gemma indiscreto [orig: indiscret˘] nomine sapphirus appellatur: Turcica autem gemma Iaspidis potius species fuerit. Uti vero sapphirum aureis punctis collucere, sic Cyanum, aliquando aureo [orig: aure˘] pulvere sparsum inveniri, tradit idem Plinius. Quae duo male confundit Solinus, c. 15. punctillis interlucentibus auratili pulvere Cyanum masculum variari dicens. Puncta enim guttae sunt, rarius ac distinctius notatae et quasi stellae intersparsae, qualis erat sapphirus krusostigh/s2: pulvis vero grana sunt minutiora spissinsque, et quasi continuatim sparsa, in modum pulveris, qualia in Cyano apparent. A Cyano, aliae gemmae cyaneae dictae sunt, ob coloris affinitatem. Sic inter Iaspides una fuit species cyanei coloris; inter sapphiros quoque mares existimabantur eiusdem coloris etc. Salmas. ad Solin. p. 201. et seqq.

CYANUS [1] floris quoque nommen: apud Plin. l. 21. c. 8. In nomine et Cyani color: item helichryso: omnes autem hi flores non fuere [orig: fuŕre] in usu, Alex. M. aetate. Quem porfu/rean, i. e. purpureum, vocat Meelager in Corona Epigr.



image: s1056b

*tou\s2 d' a(/m' *)aleca/ndroio ne/ous2 o(/rphkas2 e)lai/hs2,
*(hde\ *poluklei/tou porfure/hn ku/anon.

Iesuita vero Pomey sic facunde describit: Cuius hic flos coloris sit, tam Gallicum indicat nomen (Bluet) quam Latinum. Quam autem merito cognominetur Cyanus, oculorum esto iudicium; nihil certe cadere sub aspectum potest aeque cyaneum ac ipse est Cyani flos. Mole porro est tam exigua [orig: exiguÔ], ut vix excedat violam; tametsi caliculi celsitate spicae triticeae adaequet culmum. Mira est formae venustas; caeruleam dixeris stellam et foliolae denticulatim fimbriata scintillantes radios. Odor ei nullus, at coloris decor eximius. Et culturam si adhiberes, agresti plebeioque flosculo, haud dubium, quin evasurus esset dignus, qui hortenses inter, patritiosque flores censeretur. Vide eum, Descript. div.

CYANUS [2] Colchidis fluv. qui iuxta Acam oppid. in Phasim influit. Plin. l. 6. c. 4. Vide Cyaneus.

CYARAXES vel CYAXARES I. Phraortis Regis Persarum ac Medorum filius, ei successit, A. M. 3419. Olymp. 36. quibusdam Astybaras dictus, qui aiunt, cum Nineven obsedisset, a Scythis ad regnum suum defendendum inde aversum, exercitumque eius a Madia, Duce eorum, victum: Postmodum vero illorum praecipuis ad convivium funestum invitatis sublatisque, reliquos facile disiectos esse, Nic. Lloydius. post annos 28. Ninum seu Niniven urbem, quae ferne sola, per auxiliarium gentium defectionem, Assyriis supererat, a Patre infeliciter tentatam expugnavit, sicque Assyrios subegit, excepta Babylinica [orig: BabylinicÔ] portione, Astyagis et Darii Medi, qui et ipse Astyages, pater. Primus Asiae populos in provincias distinxit, primus in suum quosque ordinem distribuit, hastatos, sagittarios, equites, cum prius omnia promiscua essent, atque implicata. Cum Lydis porro, quorum Rex tum Alyattes, sexennale bellum gessit, apud quos perfugium Scythis, ac omnem trans Halym fluv. Asiam sibi subiecit. Post res praeclare gestas, et reguum insigni accessione auctum, obiit anno [orig: ann˘] regni 40. Diodor. Sic. l. 2. Euseb. Chron. Herod. l. 1. c. 103. et 106. Vide et Alyattes, it Astyages: nec non Nebucadnezar II.

CYARDA urbs Cariae, a Cyardo Rege Bargasi filio. Steph.

CYATHUS [1] Aetoliae fluvius. Cael, Rhodig. l. 28. c. 2.

CYATHUS [2] Graece, ku/aqos2, a ku/ein, quod est fundere, quasi xu/aqos2, an a ku/ein, quod antiquis kua/qein, unde et ku/amos2, uti vult Salmasius ad Solinum, p. 981. an a keu/qein, i. e. occultare, genus mensurae fuit, continens cochlearia quatuor, sextarii partem duodecimam, apud Atticos sescunciam. Suidas duas ei uncias tribuit. Unde ad poculi genus significandum translata vox. Martialis, l. 1. Epigr. 72.

Naevia sex cyathis, septem Iustina bibatur,
Quinque Lycas, Lyde quatuer, Ida tribus.

Nempe prisci moris fuit, in compotationibus, in honorem adsentis amscae, amici vel Imperatoris, tot Cyathos, quot in eorum nomine essentliterae, haurite; quod vel aperte profitebantur, vel sodalibus ariolandum relinquebant. Itaque vel totidem poscebant Cyathos, vel poculum, quod tot cyathos caperet. Et quidem poculum 6. cyathorum Semis, septem Septunx, quatuor Triens, dicebatur. Apud eundem poculi 8. cyathorum fit mentio nomine Bessis, l. 11. Epigr. 37. v. 6. etc. Idem quadrantem duplicem vocar poculum sex cyathorum, l. 9. Epigr. 95. v. 2.

Quadrantem duplica de seniore cado.
Nunc mihi, dic, quis erit, cui te, Calocisse, Deorum
Sex iubeo cyathos fundere?

Inde ad Cyathos, nomen officii; apud Sueton. In Caes. c. 49. quod ad Cyathum vocat Horat. l. 1. Carmin. Od. 29. v. 7.

Puer quis ex aula capillis
Ad cyathum statuetur unctis; etc.

Vide infra, ubi de Pocillatore. Sed et Cyathus, divinationibus adhibitus, quod genus *kulikomantei/a dictum: cuiusmodi divinandi medio [orig: medi˘] Hilarionem Monachum, Italico cuidam, qui in ludicro Circensi a contraria factione, non equorum virtute, sed Magicis artibus, victus erat, opem tulisse, legimus in Graecorum Martyrologiis, vide infra ubi de Speculo in Divinatione. Non dissimile Cyatho simpulum fuit, vas in Sacris olim usurpatum, de quo vide suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘].

CYAXARES II. etiam nomen Darii Medi fuisse videtur. Vide ibi, Nic. Lloydius. Marshamo, Darii Medi, qui et Astyages, fil fuit, Cyaraxis vel Cyaxaris I. nepos, aliis Assuerus, Estherae maritus, ex Scaligero, Cu-axarem esse Assuerum, docente. Hic Mandaves frater, adeo que Cyri avunculus Medo-Persarum Regum secundus, urbem Susa instauravit, av VII. provincias paterno regno adiunxit, sic ut regni eius limites essent Indi flum. et Tigridis ostia; ac ultra Persidem Carmaniae et Gedrosiae imperaret: sede regni Susis constituta [orig: constitutÔ]. Contra Assyrios bellum gessit, cui tum nepos ex sorore Cyrus auxilio fuit, cum exercitu 30. mill. Xenonophon, l. 1. 2. 4. quo respexisse videtur Herodotus, l. 1. c. 185. ubi de Nitrocidis Reginae praemunitione, contra crescentem Medo- Persarum potentiam, varia habet: Victo [orig: Vict˘] dein Astyage avunculo [orig: avuncul˘] magno [orig: magn˘], Croeso [orig: Croes˘] Lydo [orig: Lyd˘], et Nabonnedo [orig: Nabonned˘] Babylonio [orig: Babyloni˘], compositisque Babylone rebus, in patriam profectus Cyrus, Cyaxaris II. avuncuculi filiam unicam et heredem in matrimonium duxit, accepta [orig: acceptÔ] dotis nomine Regni Medo-Persici hereditate, neque multo post diem suum obitt socer: quo [orig: qu˘] pacto [orig: pact˘] Cyrus anno [orig: ann˘] Regni Babylon. 3. anno [orig: ann˘] Nabonassari 212. in avitum Orientis regnum, iure uxorio [orig: uxori˘], successit, quod ab India usque ad Arabiam extendebatur; et in provincias 127. divisum erat, Estherae c. 1. v. 1. Ioh. Marshamus, Canone Chron. ad Sec. XVIII. ubi de Medo-Persarum Regno. Vide quoque Cu-axaeres, it. Cyaraxes.