December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0005

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS PRIMVS Literas A, B, C, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0006

[gap: praeliminaria]

image: s1053b

CUSANTIA , vulgo Cusance, Familia in Gallia illostris, quae ante 4. et quod excurri saecula florens, a matrimonio Isabellae de Vergy Baronatum de Beauvoir et dein S. Iulien titulis adiecit: Accessit ipsa hereditas domus Vergiacae atque ita Comitatus de Champlite titulus, sed exstincta est, A. C. 1635. in Claudii Francisci filio, cuius progenitores ita habent. Fridericus B. de Belvoir Dn. de Cusance, ex Luisa Balmia Comite de Monte rebello filia, pater fuit Theobaldi: quo [orig: qu˘] et Perona [orig: PeronÔ] Savoisia [orig: SavoisiÔ] natus Claudius, ducta [orig: ductÔ] Isabella [orig: IsabellÔ] de Chastauvirey, filium habuit cognominem, maritum Philibertae de Lugny, et ex ea genitorem Vandelini Simonis: cuius ex Beatrice Vergiaca filius fuit, Claudius Franciscus praefatus B. de Belvoix Dn. De Cusance, quo [orig: qu˘] et Ernestina [orig: ErnestinÔ] de Witten et Bergen, genitus est Clerialdus de Cusance et de Vergy, Comes de Champlite, Marchio Bergensis, qui obiit improlis A. C. 1635. Reliqui Vandelini et Beatricis liberi fuere [orig: fuŕre] Ermenfridus B. de S. Iuliano (cuius uxor Dela de Rye etiam sine prole decessit) et Iohannes Baptista Abbas de Bellevaux, Habuit vero Clerialdus sororem Beatricem, quae nupta primo Eugenio Leopoldo d'Oyselet, Postea Caroli Lotharingiae Ducis uxor fuit, ex eo mater Principis de Vaudemont.. Vide Phil. Iacobum Speverum, Theat. Nobilit. Europ. Part. II. p. 71.

CUSCO , Metropolis, et praecipua civitas, in ea novi orbis parte, quae Meridiem magis respicit, quam Hispani Terram sirmam appellant, et quae Brasiliam, Peruviamque comprehendit. In planitie, prope colles, cum palatio superbissimo. Olim totius Peruviae primaria et regia Incarum sedes. Haec civitas cum pulcherrimis Galliae, et Hispaniae urbibus, amplitudine, invicta [orig: invictÔ] arcis munitione, et hominum potissmum nobilium frequentia [orig: frequentiÔ], aedificiorum serie, situsque [orig: sitűsque] amoenitate contendit. Delectantur incolae rebus depictis; panno [orig: pann˘], plumbi, stannique fodinis abundant; Argenti apud eos vis magna non item. Sub Hispaniae Rege. Inter fluv. Incayum et Apurimam. Nunc sensim deficit, terrae motibus, A. C. 1650. pessime habita. Vide Novi Orbis descriptores. Episcopalis est sub Archiepiscopo Limensi.

CUSCULIA , apud Plinium, l. 16. c. 8. ex Graeco *kosku/lia, grana sunt ko/kkou bafikh=s2, cocci tinctoriae, quae cum scateant intus parvis vermiculis, quorum sanies coccino tingendo praeclara est, et eximium illum colorem, quem nos miramur et adorarunt [orig: adorÔrunt] Veteres, efficit, inde factum, ut Vermiculum pro ipso cocco dixeriut, vide supra ubi de Cocco, nec non in voce Cosculium.

CUSCULIS , Thraciae urbs. Procopius.

CUSCUTA , Arabibus Casuth, Veteribus Casytas, nonnullis est semen illud, quod circa ortum Caniculae in Spina Babylonia satum, eodem [orig: e˘dem] die surgere et crescere legitur, ad eam amplitudinem ut spinam ipsam amplectatur totam, apud Plinium, l. 13. c. 24. Sed Cuscuta sponte nascitur, nec spinis tantum, verum etiam aliis herbis et arboribus circumvolvitur. Unde epithymon potius et quod stoebae spinae innascitur, eo [orig: ] nomine venire possit. Certe Theophrastus kasu/tan, quae Cuscuta est vulgaris, ab illo semine separat, *to\ *suriako\n bota/nion; o( kalou/menos2 *kasu/tas2, kai\ de/ndrois2 kai\ a)ka/nqais2 e)mfu/etai kai\ a)/llois2 tisi\n, Syriaca haec herba dicta Calsyta et arboribus et spinis innascitur etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 1291.

CUSI , Pannoniae inferioris urbs, Antonin.

CUSILLA , vulgo Choisille, amnis Galliae, inter quem et Ligerim, arcem in monte Budelli exstruxisse, legitur Fulco Comes Andicavorum. Iste mons Budelli nuncupatur hodie Membrole vel Montbrole, locus aut vicus inter Ligerim et Cusillam, qui paulo infra Turonos in dextrum Ligerim labitur. Chosilium fluv. vocant Gesta Dominorum Ambacensium; Coselium, Gesta Episcoporum Turonicorum, apud Vales. in voce Sicera fluv.

CUSIS , filius Abdi, 1. Paral. c. 6. v. 28. i. e. durus, aut cucumerarium.

CUSPATORES in Glossis Basilic. *kouspa/twres2 fulakistai\. kou/spous2 ga\r culo/podas2 kalou=sin, custodes sunt, cuspos enim lignea sandalia vocant. Cippus nempe, seu Cuspus lignum erat, quo [orig: qu˘] pedes reorum vincti in carcere tenebantur, annuli habens figuram, ut Eustathius docet. Unde pedes servorum annulati, Apuleio. Ex Graeco kufo\s2 et ku/fwn, quo [orig: qu˘] lignum appellabatur, quo [orig: qu˘] cervix aut pedes noxiorum vinciri mos erat. Salmas. ad Tertullian. de Pallio, c. 5. Vide quoque meursium, Glossar. et Fabrotum, ad Cedrenum.

CUSPINIANUS , Iohannes, Suinfurto [orig: Suinfurt˘] oriundus, Poeta et Medicus, Maximiliano Imperatori gratus, Scripsit commentarium Consulum, Caesarum et Imperatorum Romanor. Historiam Austriae, de origine Turcarum, etc. De eo conqueritur Spondus, quod scripserit, Cumgondem fil. Friderici III. quae Alberto Bavaro nupsit, prius desponsatam fuisse Mahometi. A. C. 1487. n. 7. Calvisius idem habet, in Chronol. p. 890. Nicol. Gerbelius, in vita Cuspiniani. Voss. de Hist. Lat. l. 3. c. 10.

CUSPIS proprie hastae ferrum, Graece ai)xmh\, item stura/kion, in una parte acutum, cui hastile vel hastae lignum immissum erat. Hant in occludendis foribus bala/nou vicem aliquando usumque praebuisse, scribit alicubi Thucydides laudatus Polluci. *(o de\ *qoukudi/dhs2 sturaki/w| a)konti/ou a)nti\ bala/nou e)/fh kexrh=sqai tina\ ei)s2 to\n moxlo\n. Nempe uti hoc ferrum concavum erat, ut hastili indueretur: sic clavis demissa in ba/lanon sese induebat, eamque ab imo sursum trahebat, quemadmodum hastae lignum cuspidi immittitur. Qua de re vide supra in voce Balanus. Apud sueton. Iulio, c. 62. ubi de praelio ad Dyrrhachium, Aquilifer moranti cuspide comminatus est: hastilis, quo [orig: qu˘] aquilae gestabantur, pars est posterior mucronata, qua [orig: quÔ] terrae infigebatur. Vide Casubon. ibi. Pro ipsa hasta, apud Poetas, passim. Hinc Statius, l. 10. Theb. v. 210.

--- -- --- -- vade eia, ulciscere ferro [orig: ferr˘]
Nos saltem dixit, meque haec ad limina visus
Cuspide sublata [orig: sublatÔ] totoque [orig: tot˘que] impellere curru.



page 1054, image: s1054a

Claudianus de Minerva, l. 2. Rapt. Proserp. v. 19.

Et Pandionias quae cuspide temperat arces etc.

Tingi consuevisse Cuspides in praeliis olim, ut nocentiores essent, Plinius tradit, veneno [orig: venen˘], quod inde dorycnion dictum, l. 21. c. 31. de Strychno, Hoc est venenum, quod innocentissimi Auctores simpliciter dorycnion appellavere [orig: appellavŕre], ab eo quod cuspides in praeliis tingerentur illo [orig: ill˘] passim nocente. Vide Plut. Opusc. peri\ a)orghsi/as2, et infra ubi de Sagittis, item Veneno.

CUSPIUS Fadus, Procurator Iudaeae, A. C. 45. Theudam impostorem ac Pseudo-Iosuam debellavit. Ei successit Tiberius Alexander, A. C. 46. Ioseph. Iud. Ant. l. 2. c. 2. et 3. etc.

CUSRUDES Rex inferioris Aegypti secundus, Menem seu Mestraim, totius Aegypti primum Regem excepit, eo [orig: ] adhuc in reliqua Aegypto regnante: praefuit annos 63. successore Aristatcho [orig: Aristatch˘]. Ioh. Marshamus, Chron. Canone ex Syncello.

CUSSINUS in Eccles. Roman. pulvinat seu pulvillus, super avem in Altari ponitur Missale, Macer, Hierolex. Vox Germanica est et pulvinum, seu pulvillum notat, vide infra.

CUSTODIA [1] pagus Vicentini agri, sexto [orig: sext˘] a Vicentia lapide, iacet ad montis altissimi pedem, in solis exortum spectans, posteriori ad occasum latere: Mons hic cavernas habet, inter alias unam memorabili vastitate, nam in circuitu fere tria milia passuum continet, ovata [orig: ovatÔ] forma [orig: formÔ].

CUSTODIA [2] Imperatoribus olim duplex, ex militibus Praetorianis, et Germanis, quos Corporis Custodes, Scurras, Buccellarios etc. dictos esse, docet Salmas. ad Lamprid. in Alex. Severo. c. 61. At Custodia in Vita S. Aicadri Abbat. Gemetic. c. 28. idem qui Circa, de quo supra. Eodem [orig: E˘dem] nomine Monasterium suum, seu Custodis Monasterii dignitatem, insigniunt Franciscani; quomodo Graecis fulakai\ dicuntur Mulierum Monasteria, apud palladium in Histor. Lausiaca capp. 15. 39. et 144. Aliquando vox carcerem notat. Sic Custodiae Reorum, apud Romanos, vel Liberae erant, in quas ante confessionem tradebantur, vel apud Magistratus domi, vel apud privatos Nobiles custodiendi, quemadmodum de indice Bacchanalium, scripsit Liv. l. 39. c. 10. et de coniuratis Sallustius, c. 50. Vide quoque de Hebraeis infra, voce Poena: vel Arctae et Poenales, in quas post confessionem illos conici moris erat. Custodia lignea pars carceris crat, in qua cervices captivis frangebantur, alias Robustus Codex, et Robur, Vide infra suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. Hinc Custodiarum elogia, apud Sueton. Calig. c. 27. Custodiarum seriem recognoscens; nullius inspecto [orig: inspect˘] elogio [orig: elogi˘] --- duci imperavit, sunt quae Graeci Iureconsulti vocant parashmeiw/seis2 Iudicum inferiorum, ut pedaneorum atque etiam Praetorum, vide l. 6. ff. de custodiis et exhibit. reor. At apud Tertullian. Apologet. Commentariensis pittacia sunt, quibus Iudici breviter exponebat, quid de reis comperisset [orig: comperţsset]. Ita enim moris fuisse, docet ex l. Impp. Gratiani, Valentiniani et Theodosii A. A. A. Casaubon. ad Sueton. d. l. etc.

CUSTOS [1] frequens apud Romanos nomen, denotabat Viros sapientes, qui pueritiae regendae erant praefecti. Virg. l. 5. Aen. v. 546.

Custodem ad sese comitemque impubis Iuli
Aepytidem vocat. --- -- --- --

Horatius, l. 1. Serm. Sat. 4. v. 118.

Dum Custodis eges.

Et in Arte, v. 161.

Imberbis iuvenis tandem Custode remoto [orig: remot˘], etc.

Hi alio [orig: ali˘] nomine ab eodem Reges vocantur, l. 1. Carm. Ode 36. Alias Comites Latinis, Graecis antiquioribus *eu)nou=xoi et *)aoidoi\, insequentibus *)ako\louqoi et *paidagwgoi\; quorum praecipuum munus erat, temperantiam docere: unde ingenuorum liberis ante pubertatem statim praefici solebant, ut viderent, ne th=s2 w(/ras2 xari\zesqai auderent. Inprimis vero antiquitus matronae kai\ to\ *gunaikei=on illorum fidei committebatur, qualis celeberrimus ille Homeri fuit Odyss. g. qui *)aoido\s2 ab illo dicitur: ab aliis *eu)nou=xos2, non ob corporis labem, sed ob munus quod sustinebat; pudicitiae enim Clytem nestrae custodiendae admotus erat, a marito eius absente: Hodie Custodem exponeremus. Eunuchi enim iidem dicebantur olim, qui Custodes postea. Sic de Menaete, Argiae comite ac custode, Papinius Statius, l. 12. Theb. v. 205.

--- -- Virginei custos monitorque pudoris.

Vide quoque eum, l. 7. et 11. ubi de Phorbante et Actore, eiusdem Argiae custodibus. Horum vice Barbari, quo suspicioni locus non esset, castratos postmodum fere et Eunuchos, hoc [orig: h˘c] sensu dictos, adhibuerunt. Qui cum gunaikwni/tida non modo occuparent, sed et puerorum curae praeficerentur, manifestam integris gentibus ruinam invexerunt. Qua de re vide querelam Platonis de Legg. l. 3. Corruptela ad Graecos inde et Romanos manavit, uti discere est ex Ovidio, Propertio, Aliis. Vide Dan. Heinsium, Introduct. in Hesiodi l. c. 6. et supra in voce Cantor, uti de alia vocabuli notione intra, Nongenti, it Torcular, Tyre, Vestibulum. apud C. Nepotem, Cimone, c. 4. occurrit praediorum hortorumque Custos, et apud Cicer. pro Flacco, Hermippus Custos in frumento publico dicitur positus. Alii iterum Custodes, apud Caesarem de Bell. Gall. l. 1. c. 20. Dumnorigi custodes ponit, ut, quae agat quibuscum loquatur scire posset. Et Cicer. Philipp. 2. Quoties te Pater tuus domo [orig: dom˘] sua [orig: suÔ] eiecit? Quoties custodes posuit, ne limen intrares? Hodie in Ecclesia Romana Custos dicitur, Presbyter aut Clericus, cui Templi cura incumbit, aedituus, qui custos Ecclesiae in Ord. Roman. alibi Custos Altaris. Eius est, signum quoque dare in vespertinis nocturnisque officiis, vela, vestesque sacras ac vasa sacrorum, codices quoque,


image: s1054b

instrumentaque cuncta, uleum in usum Sanctuarii, ceram et luminaria, curare, isidorus in Regula [orig: RegulÔ], c. 19. Vide quoque supra, Abbates, it. Acerna. In Monasteriis Feminarum Custrix vocatur, quae id officii gerit, apud wolfardum Monach. de Vita S. Walburgis, l. 3. c. 2.

CUSTOS [2] Angliae, qui alias Gubernator, Rege absente, Gallis Regent, apud Florentium Wigorn. et Sim. Dunelmensem A. C. 1067. Sic Henrico [orig: Henric˘] III. in Vasconta agente, Regina et Richardus Cornub. Comes, Regni Custodes fuere [orig: fuŕre], apud Matth. Westmonasteriensem A. C. 1254. henricus Knygthon Com. Cornubiae Gardianus terrae Angliae, quod idem, ab Eduardo I. in Vasconiam proficiscente constitutus legitur A. C. 1284. apud Eund. etc. Sed et Hiberniae Prorex, Custos Hiberniae, et dignitas eius, Hiberniae Custodia, stylo [orig: styl˘] sollenni, Ioannis et Henrici III. Regum maxime aevo [orig: aev˘], dici consuevit. Imo et apud Gallos, Custodes Regni dictos esse olim, qui postea Regentes, docet Charta Philippi III. A. C. 1270. data in castris, iuxta Carthaginem, apud Car. du Fresne, in Glossario.

CUSTOS [3] Capellae, apud Eadmerum, Histor. Novor. l. 4. p. 88. ubi de crinibus aliquot Deiparae Virginis (uti creditum) Anselmo Cantuariensi Archiepiscopo ab Ilgyro quodam concessis, verba facit: Mihique utpote qui capellae illius Custos eram, atque dispositor, custodiendos commendavit: Capellanus est, ad quem sacri Ministerii seu rerum ad rem sacrum peragendam necessariarum, quas inter sacra phylacteria habita, tum cura spectavit. A qua custodia proin simpliciter Custodes Capellani dicti videntur, Anastasius Biblioth. in Leone I. item Custodes Martyrum. Et Apocrisiarium, qui et Capellanus, Palatii hinc Custos, apud Hincmarum de Ordine Palatii, l. 16. non quod revera Palatii custodia penes eum fuerit, sed quod esset Custos Palatinae Capellae, in qua varia Sanctor. lipsana, quae Capellani custodiebant, atque in praeliis nonnumquam deferebant etc. Vide supra, ubi de Capellanis.

CUSTOS [4] Crucis, apud Victorem Tunnensem in Anastasio, Elias episcopus Hierosolymitanus - exilio traditur et pro eo Iohannes Crucis Custos Episcopus ordinatur: dictus est, cui S. Crucis Christi, ut vocatur, Hierosolymis in S. Anastasi (vide supra) servandae cura incumbebat, ut in aliis Ecclesiis reliquiarum Martyrum custodia penes eos erat, qui Custodes Martyrum et Martyrarii nuncupati sunt. Sane Francis Hierosolymit. Regnum obtinentibus, hoc [orig: h˘c] titulo [orig: titul˘] Crucem servabat Canonicus S. Anastaseos, Car. du Fresne: quem etiam de aliorum generum Custodibus, inprimis de Custode Laboris, in Monasteriis, Custodibus Ordinis, quomodo appellantur Decani in Ordine Dister. Custodibus Pacis, in Anglia; Custode Palatii, qui idem forte, quod Cura Palatii, in Charta Lotharii Imperatoris A. C. 1131. de Custode tandem Puerorum, infantium seu eorum, qui adhuc pueri Monasteriis oblati erant, pluribus vide.

CUSTOS [5] Gregis, apud Virg. Ecl. 10. v. 36.

Atque utinam ex vobis unus, vestrique fuissem
Aut Custos gregis, aut maturae vinitor uvae.

Et Custos simpliciter, Ecl. 3. v. 5.

Hic alienus oves Custos bis mulget in hora:

quibusdam nomen est Pastori mercenario speciale. Quemadmodum colligunt, ex 1. Samuel. c. 17. v. 20. ubi David oves legitur reliquisse [gap: Hebrew word(s)] penes custodem. Sed ne putetur id perpetuum; Pana etiam ita compellat Poeta Georgic. l. 1. v. 17.

Pan, ovium Custos, tua si tibi Maenala curae.

Vide Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 44. et infra Pastor. Ut alia quaedam Custodum genera strictim attingam: Apud Curtium l. 5. c. 1. Tiridates pecuniae custos dicitur, i. e. aerario regio praepositus, *gazofu/lac, uti vocat Diodor. siculus, l. 17. Vide supra in voce Aerarium. Apud Senecam in Hippolyto, in initio arkuw/rwn, Retium Custodis fit mentio: qui nempe inter venandum retibus praepositus sedebat, seu verius stabat. C. Plin. l. 1. Ep. 6. Erant in proximo non venabulum et lancea, sed stylus et pugillaris et Clusor statarius, qui ad retia sedet. Sidonius Apoll. Subsessorem vocat, l. 2. Ep. 2. Sed et Custodes coronarum, in Ludis publicis partarum, clarissimae familiae olim fuere [orig: fuŕre] dictae. Hinc Pindarus, Nemeor. od. 6.

--- -- --- -- su\n de\ qeou= tu/xa|
*(/eteron| ou)/ tina oi)=kon
a)pefa/nato pugmaxi/a tami/an
stefa/nwn muxw=| *(ella\dos2 a(pa/sas2.
--- -- --- -- cum Dei favore,
aliam nullam familiam
protulit pugilatu custodem
coronarum, in sinu Graeciae universae.

Et Aristophanis Scholiastes in Argum. Nebul. ex Herodoto vocat Alcmaeonidarum familiam teqrippotro/fon, quadrigarum altricem: ut quae multas victorias esset adepta. Nempe eadem [orig: eÔdem] ratione numerabantur coronae, qua [orig: quÔ] statuae, ut ex eodem Pindaro liquet, ubi modo bis, modo ter, modo septias, modo sedecies, modo sexagies ad coronam itum esse, refert, vide Car. Paschal. Coronar. l. 5. c. 13. etc.

CUSTOS [6] Panis, vide infra Panis.

CUSTOS [7] Salutis, apud Curtium, l. 3. c. 6. Erat inter nobiles Medicos e Macedonia Regem secutus Philippus, natione Acarnan --- puero comes et Custos salutis datus, non ut Regem modo. Sed etiam ut alumnum -- diligebat: est, non qui armis Alexandrum defenderet, sed qui sanitatis eius curam ageret, et verbis Taciti l. 6. Annal. c. 50. valetudines eius regeret. Quales antiquitus hodieque Magnates alere consueverunt, Freinshem. ad Curtium loc. cit. Vide et infra ubi de Medicina ac Medicis.