December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0005

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS PRIMVS Literas A, B, C, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0006

[gap: praeliminaria]

image: s1052b

Q. CURTIUS [1] temporibus Tiberii floruit, in quem est eiusdem Principis dictum, natalium eius dedecus velantis: Curtius mihi videtur ex se natur. Orator insignis. Ex sectatore Quaestoris in Africa, consulare imperium, provinciam Africam, et triumphi insignia meruit. Tacit. l. 11. Annal. c. 20. 21. De eodem Plin. Ep. 27. l. 7. ad Suram. An idem cum sequente? Grandis eius aetas non refragatur. Vide et Quintus.

Q. CURTIUS [2] Rufus nobilis Historicus, de rebus gestis Alexandri Magni scripsit historiam. Aetas eius colligitur ex loco ipsius, l. 10. c. 9. ubi de novo sidere loquitur. quod alii de Angusto Caesare intelligunt, Lipsius de Claudio, Nonnemo quoque de Traiano. Vossius autem optime ad Vespasiani tempora eum refert, quem vide de Hist. Lat. l. 1. c. 28. Motha Vayerius, iud. de Historicis, Raderus, Comm. etc.

CURTIUS Fons insigni aquae ductu memorabilis, ut qui a quadragesimo lapide in urbem fuerit perductus opere arcuato [orig: arcuat˘] tantae altitudinis, ut in omnes urbis montes facile distribueretur. Plin. l. 36. c. 15.

CURVA Porticus apud Spartian. camerata est: in qua pictum de musivo Pescennium Nigrum, inter Commodi amicissimos, sacra Isidis ferentem, legas ibid. Vide Salmas. ad Pescennii Vit. c. 6.

CURVA Via Courbe Voye vicus agri Parisini, ad trans Sequanam, prope Columbas. Sic Curva Villa, in Carnutibus, Courville.

CURVA Villa Courville, adde: Municipium est, Ivoni non indictum, quod Autura fluv. qui in Pertico oritur, primum alluit, Hadr. Vales. in voce Autura.

CURUBIS vide Curobis.

CURVENNAE Vicus Galliae, in Briegio, non procul ab amne et Monasterio Edera: vulgo Covures aut Couve.

CURULIS Magistratus, apud Romanos, dictus est, cui ius erat Sellae Curulis, ut Dictor, Consul, Censor, Praetor, Aedilis Curulis. His orti Nobiles dicebantur, ob imagines Maiorum, qui Magistratus Curules gesserant: quemadmodum ii Noti appellati sunt, quorum non Maiores quidem, ipsi vero Magistratus Curules gessere: ii vero qui nec ipsi, nec Maiores id dignitatis tenuere [orig: tenuŕre], Ignobiles nuncupari soliti sunt. Fuit autem Curulis sella ex ebore, unde Horatio Curule ebur, l. 1. Ep. 6. v. 53. 54. cuius forma in nummis crebro expressa: nec dissimilis sellis iis, quas Belgae Hispanicas appellant, et quarum in aulis usus, Describit Plutarchus in Mario, et incurvis pedibus eas fuisse ostendit. Itaque in Glossis priscis Sella Curulis explicatur, *)agkulo/pous2 qro/nos2 basiliko\s2. Sicuti autem Senatorum humiles erant sedes, ita hae Sellae sublimes et excelsae fuere [orig: fuŕre]. Silius, l. 8. v. 487.

Haec altas eboris decoravit honore Curules.

Et Lucan l. 5. v. 16.

Lentulus e celsa sublimis sede profatur.

Non quod sellae ipsae altissimae, sed quod adiuncti plures gradus. Cassiodorus, Ep. l. 6. Sellam curulem pro sua magnitudine multis gradibus enisus ascendit. Nec ex ebore solum, unde Graeci e)lefa/ntinon qro/non aut di)fron talem sellam vertunt, factae sunt, sed caelatae insuper ac sculptae: Unde Lipsius, In iis, ornatur causa [orig: causÔ], signa fuerunt: Ovid. de Ponto, l. 4. Eleg. 9. v. 27.

Signa quoque in sella nossem [orig: n˘ssem] formata Curuli,
Et totum Numidae sculptile dentis opus.

Earum auctor apud Romanos Tarquinius fuit Priscus, origo ab Hetruscis, teste Livio [orig: Livi˘], l. 1. c. 8. Nomen a curru, quia in curru, quo [orig: qu˘] honoris gratiae in Curiam vehebantur Magistratus Curules, sella erat, supra quam considerent, A. Gellius, l. 3. c. 18. Isidorus vero sellas post currus vehi solitas refert, cum ait: Consules olim et Praetores, ob longinquitatem viae curru in forum provectos: ideoque et sellas, quae post eos vehebantur, in quibus sedentes iura redderent, Curnles dictas. Verius Lipsius a Curibus, Sabinorum oppido, nomen deducit. Curru autem in Curiam vehi L. Caecilio Metello honoris causa [orig: causÔ] pimum concessum fuisse, vetus marmor in eius elogium sculptum ostendit: L. CAECILIUS L. F. METELLUS PONT. MAX. COS. II. DICTATOR. MAG. EQ. XV. VIR. AGRIS. DANDIS. QUI. PRIMUS. ELEPHANTOS. PRIMO. PUNICO. BELLO. DUXIT. IN. TRIUMPH. PRIMARIUS BELLATOR. OPTIMUS. ORATOR. FORTISSIMUS. IMPERATOR. AUSPICIO. SUO. MAXIMAS. RES. CESSIT. MAXIMO. USUS. HONORE. SUMMA. SPIENTIA. MAXIMUS. SENATOR. EX. AEQUO. PECUNIAM. PARTAM. SINGULIS. LIBERIS. RELIQUIT. CLARISSUMUS. IN. CIVITATE. FUIT. TRIBUTUM. EI. UT. QUOTIENS. IN. SENATUM. IRET. CURRU. VEHERETUR. AD. CURIAM. QUOD. A. CONDITO. AEVO. NULLI. ALII. CONTIGIT, apud Oiselium, Notis in A. Gellii locum supra citatum. Bello [orig: Bell˘] Gallico [orig: Gallic˘] sellas has, quae dignitatis alias insigne fuerunt in funestum usum esse versas, docet Florus, l. 1. c. 13. Fuso [orig: Fus˘] enim ad Alliam Romanorum exercitu, iamque appropinquantibus Urbi Gallis Senonlbus, Maiores natu amplissimis usi honoribus, in sorum coeunt, ibi devovente Pontifice, Diis Manibus se consecrant: statimque in suas quisque aedes regressi, sicut in trabeis erant et amplissimo cultu, in Curulibus sellis sese posuerunt: ut, cum venisset hostis, in sua dignitate morerentur. Et paulo post, Ubi sedentes in Curulibus suis praetextatos senes, velut Deos geniosque venerati, mox eosdem, postquam esse homines liquebat, alioqui nihil respondere dignantes, pari vecordia [orig: vecordiÔ] (Galli) mactant. Sed et aliquando vox Curulis substantive sumitur, notante Stadio [orig: Stadi˘] in Florum, l. 1. c. 5. et tum praecipuum aliquem Magistratum officiumque designat.

CURULUS Vectatio, iam antiquissimis temporibus in usu:


image: s1053a

siquidem, ut Arati vetustus Interpres testatur, primus qui equos iunxerit, fuit Erichthonius, apud Plinium, l. 7. c. 56. quem ob id inter caelitum imagines relatum scribit. Manilius, Astronom. l. 1. Sed forma et modus Curruum diversa fuere [orig: fuŕre]. Nam idem Plin. l. 16. c. 42. materiem curribus faciendis idoneam abietem probat, rotarum vero axibus ilicem, fraxinum atque ulmum: unde Veteres ex huiusmodi lignis currus fabricasse [orig: fabricÔsse] elicitur, qui prioribus illis saeculis, duabus tantum rotis construebantur, quibus alias duas, iterum Plinio [orig: Plini˘] teste, l. 7. c. 56. postea addidere [orig: addidŕre] Phryges. Donec Scythae sex etiam rotis Currus construxere [orig: construxŕre], utex Hippocrate discimus, l. de aere, aquis et loc. Et quidem rotae hae Homeri aevo [orig: aev˘] stanno [orig: stann˘] ornabantur, at posterioribus saeculis non rotae modo, sed tota vehicula ebore exculta legimus, apud Plautum, Aulul. Actu 2. sc. 1. v. 46. sicuti Plinii aetate tota esseda atque vehicula auro [orig: aur˘] ac argento [orig: argent˘] insignita conspiciiebantur, l. 34. c. 17. Variis praeterea rebus cooperta fuere [orig: fuŕre], sed plerumque pellibus, Plut. Probl. Rom. atque aliquando equis, aliquando mulis, aliquando bobus, interdum viris agi solebant. Quin heliogabalum non modo varia, eaque monstrosa animalia, sed etiam mulieres nudas vehiculis curribusque iunxisse, sicque vectum esse, tradit Lamprid. in eo, c. 29. Gestatio porro ista Romae olim, inter mulieres inprimis, maximis in delitiis fuit, eoque luxus aliquando pervenit, ut eas ipsa [orig: ipsÔ] uti, SCto [orig: SCt˘] vetare coacti sint Romani: cuius rei gratia [orig: gratiÔ] cum mulieres ita [orig: itÔ] percitae inter sese conspirassent [orig: conspirÔssent], ne qua eorum conciperet neque pareret, atque ita viros ulciscerentur, Romanos mutasse [orig: mutÔsse] sententiam atque legem sustulisse scribit Plutarchus. Marcus tamen postea Aurelius Antoninus Philos. matronarum consulens modestiae, ne in iis deinceps sederent, neque equis per urbes veherentur, denuo prohibuit. Neque minus apud Gymnasticos haec ipsa gestatio aestimata reperitur: quando, sive ludos et sacra certamina spectes, sive Medicorum attendas praecepta, in omnibus ea usitata apparebit. Nona [orig: NonÔ] certe et nonagesima [orig: nonagesimÔ] Olympiade Curruum certamen in Olympicos invectum est ludos, frequentesque synorides, quibus animas nostras Plato Phaedro elegantissime assimilavit, nec non bigae quadrigaeque, curruum genera, in publicis sacris certarunt [orig: certÔrunt]. Quod postea studium ita apud Romanos excultum auctumque est, ut pauca vel nulla fere publica spectacula ederentur, quin Curruum certaminibus honorifica praemia proposita spectarentur, qua de re alibi dicetur. Nec a bellicis exercitationibus hoc studium abhorruit: ab Homeri namque aetate usque ad Xenophontis tempora, imo et posterioribus saeculis perduravisse morem, e curribus quoque in bello dimicandi, notum est. Similem vectationem medicos Gymnasticos, tam sanis conservandis, quam aegrotis sanitati restituendis, adhibuisse, testantur Galenus, Antyullus apud Oribasium, Herodotus, alii: e quibus Galenus duo eius genera fecit de tuend. valet. c. 11. alterum, in quo homines vecti sedebant; alterum, in quo iacebant: quae utraque raro in Urbe, frequentissime per vias et extra urbem peragi consuevisse, colligitur ex Plut. Problem. Rom. ubi tradit, in Septimontii festo Romanos coactos fuisse prohibere, ne ea die vehiculo uti liceret, ne urbs et festi sollennitas relinqueretur. Numquid autem sani simul ac valetudinarii in iisdem vehiculis exercerentur, indicasse [orig: indicÔsse] videtur Herodotus, apud quem legimus, febricitantes curribus, qui manu ducebantur, nec non bigis gestari solitos, atuq eillos a principio per 30. stadia moveri, dein illa duplicare; hoc a stadiis 30. aut 40. initium ducere et usque ad spatium altero [orig: alter˘] tanto [orig: tant˘] maius progredi consuevisse. Sanos vero omnibus curribus et tectis et apertis, sine ullo discrimmine, usos esse, verisimile est: etsi fortasse Principes tectis potius vectos esse credi par est, quando refert Dion Historicus, l. 60. sub imt. Claudium Caesarem dum prospera [orig: prosperÔ] uteretur valetudine, caputque tremulum et manus ac linguam titubantes haberet, primum omnium Romanorum vehiculo [orig: vehicul˘] undique obtecto [orig: obtect˘] gestatum fuisse; sicut Plinius Iun. ob oculorum infirmitatem, eodem [orig: e˘dem] se aliquando usum testatur, l. 7. Ep. 21. etc. Vide Hier. Mercurialem, de Arte Gymnast. l. 3. c. 10. 11. et l. 6. c. 10. ut et in voce Currus.

Varia Curruum apud Veteres genera.

Arcirma, seu Arcera. Basterna, ad quas Matronae se receperunt, cum iis carpentorum usu interdiceretur. Vide supra. Biga. Birotum. Cantherinum. Carpentum, Augustarum et Magistratuum Roman. vehiculum. Carruca, qua [orig: quÔ] Matronae urebantur. Cisium, vehiculi biroti genus, Covinus. Epiredium. Pertoritum. Pilentum. Plaustrum. Rheda. Sarracum. Synoris. Thensa, vehiculum sacrum, in quo Deorum imagines, in ludorum Circensium pompa, vectabantur, uti diximus suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘], etc. Et haec omnia, quod rotis agerentur, erant similia, distabant vero forma [orig: formÔ], materia [orig: materiÔ], magnitudine, modo [orig: mod˘], aliis; ut praeter Mercurialem, videre est apud Ioh. Laurent. de re Vehicul.

CURZOLA Insula in mari Adriatico, Ptol. et Plinio, l. 3. c. 26. Corcyra Melana dicta. Longa est 40. milliar. ampla 90. paucam mittit frumenti copiam: tamen vinum optimum fert. Incolae navigationi student, multasque conficiunt naves. Eiusdem nominis oppido Episcopus praeest. Oppidum muris probe instructum, multi mercatores inhabitant, qui navibus magnum quaestum faciunt. Metel. Vide Corcyra.

CUSA [1] vide Nicolaus Cusa. Item urbs Nubiae.

CUSA [2] Mauritaniae Tingitanae fluv. Ptol. Umarabea Marmolio, Omirabi aliis.