December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0005

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS PRIMVS Literas A, B, C, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0006

[gap: praeliminaria]

image: s1045a

CURIA [2] urbs primaria Rhaetiae, inter Mediolanum et Brigantium. Chur hodie Tschud. Gallis Coire, Italis Coira. Sita est hodie ad pedes trium montium, ad dextram fluv. obstreperi, Plessurae nomine, qui ex valle Scanavina, in Rhenum, hic [orig: hţc] demum nomen suum merentem, infra Curiam 2. mill. pass. influit. Olim Imberg dicta, teste Guillimanno [orig: Guillimann˘], p. 430. Alii Ptolemaeum, qui sub Adriano et Marco Imperatorib. vixit, eius meninisse, et Ebrodurum, aut Ebodurum nominasse [orig: nominÔsse] affirmant. Guillim. Ibid. Sprecherus, Pallad. Rhaet. l. 8. Antoninus non amplius Ebodurum vocat, sed Curiam Rhaetorum, quam a Brigantio 50. mill. pass. et a Tinnetione 20. mill. pass. distare ait. Onuphrius Colonias Rhaetiae recenset quinque, quaesunt: Augusta Quintanorum, Augusta Tiberii, Augusta Rhaetorum, Colonia Constantia, et Curia. Huius originem ad Constantii Constantini fil. tempora refert Munster. l. 3. circa A. C. 357. Nomen urbi a Corvantiis, populo Rhaetiae petulantissimo, teste Strabone, l. 4. qui Celtarum primi hanc regionem incoluerunt. Hos feroces et in arcibus ac natura [orig: naturÔ] munitis locis degentes socios et cives assumpserunt Rhaeti, Tuscorum progenies, in hos montes, ex Italia profugi. Sprech. l. 1. 2. etc. Cum Hadriani temporibus Rhaetia in primam et secundam divideretur; utrique Praesides dati a Romanis. Quorum secundae quidem Augustae Vindelicorum: primae vero in duobus castris Marsoila hodie der Hof, et Spinoila, sedem habuit: ab his successiva incrementa urbs cepit, tum etiam ab arce egregia Planterra Imburg, quae iam centrum civitatis, emporio [orig: empori˘] ibidem exstructo [orig: exstruct˘]. Aucta dem fuit Curia, cum in campis Canmis Constantinus Imperator, A. C. 355. contra Alemannos hiberna sua haberet. Vide fufius Munsterum, Sprecherum, Stumpfium, etc. In templo S. Lucii tria Epitaphia antiqua visuntur, quae vide apud Plantinum, Helvet. novae antiqu. Episcopi Curiensis adhuc sedes, sed Euangelicae doctrinae addicta: primus Episcopus Asimo fuit, circa A. C. 452. cui Puritius successit, etc. quorum reditus post Comitum Curiensium familiam exstinctam, magnopere aucti, et insignia quoque horum ab illis in posterum usurpata sunt. Foedere cum Tigurinis inito [orig: init˘] A. C. 1419. in ius civitatis illius recepti sunt. Caput est autem haec urbs, foederis Rhaetorum Cathedralis, eodemque [orig: e˘demque] fere modo [orig: mod˘], quo [orig: qu˘] Tigurina Res publ. administratur, a duobus Consulibus quorum annuum per vices imperium est. De quo plura vide apud eund. Simler. de Rep. Helvet. Incendium ingens A. C. 1674. passa, sensim in pristinum nitorem redit, etc. Inter Clavennam 4. leuc. Helv. ad Meridiem, Brigantium 6. ad Boream et Constantiam 8. Similiter 8. leuc. a Tiguro distat in Eurum. Baudrand.

CURIA [3] vel CORTA Ottadinorum oppid. Angliae in Northumbria, Corbridge. Camdeno. Ad Tinam fluv. in ditione Dioecesis Dunelmensis, aliquot milliar. supra novum Castrum, in Occasum.

CURIA [4] vulgo Corte, urbs in meditullio Corsicae, satis culta et saxo imposita, prope Golum fluv. ubi persaepe commoratur Episcopus Aleriensis, 18. milliar. ab Aleriae ruinis, in Occasum, 25. a Calvio in Ortum.

CURIA [5] Picta, Corbetta, pagus Insubriae. Alciat.

CURIALES inter alia iidem qui Decuriones, vide supra. Magnus Curialis, dignitas in Civitatibus est. Grand-Curial de Bauge, d'Yenne, apud Guichenon. in Probat Histor. Bress.

CURIANDRA Bactrianae oppid. Ptol.

CURIANUM Gallicae Aquitaniae promontor. Ptol. Brietio et Sansoni Cap de Buch, illa in Aquitaniae parte, quae nunc Guienna propria, in ora Occani Aquitan. 11. leuc. ab ostio Garumnae in Austrum, 12. a Burdegalain Occasum. Aliis est la pointe d'Arcachon, ad ostium sinus Arcassonii, 4 leuc. a Buzio in Occasum in ora Oceani. Vinetus Cordan esse mavult, scopulum in Oceano Medulico.

CURIAS Cypri promontor. Plin. l. 5. c. 31. oppid. vero Ptol.

CURIATA Comitia, in quibus populus Curiatim suffragium ferebat, hoc est, in quibus populi per Curias divisi Sententia rogabatur, ut quod plures eatum statuissent, id ipsum populi iussum esse diceretur. De iis sic A. Gellius, l. 15. c. 27. In eodem libro scriptum est: Quum ex generibus hominum suffragium feratur, Curiata Comitia esse; quum ex censu et aetate, Centuriata, quum ex regionibus et locis, Tributa. Fuere [orig: Fuŕre] autem Curiata omnium Comitiorum antiquissima, ita ut primis illis temporibus omnia, quae populi suffragiis fierent, non nisi Comitiis fierent Curiatis. Fiebant intra pomoerium, et ut plurimum in foro, in loco, qui inde Comitium dictus, ut testis est Varro, de L. L. l. 4. Et post eiectos Reges, duabus potissimum rationibus habebantur: una fuit legum ferendarum, altera Sacerdotum quorundam creandorum. Differebant a Tributis, quod in his simul vocentur, qui eiusdem regionis sunt, ut quisque suam dicat sententiam, in Curiatis vero singuli vocentur, qui eiusdem Curiae sunt. Itaque si contigisset quosdam, qui nomina professi erant in aliqua Curia, domicilium mutare et in alterius locum commigrare, hi non cum iis, inter quos primum nomen suum professi erant, ad Comitia Curiata, sed cum vicinis suis eiusdem regionis sive tribus, ad Tributa Comitia vocabantur. Dein, ut docet Dionys. Halicarn. l. 10. Curiata suffragia tum demum rata habebantur, ubi et Senatusconsultum praecessisset, num ad populum id promulgari oporteret, sustragiis curiatim collectis, nulloque [orig: null˘que] vitio [orig: viti˘] ex auguriis vel ostentis obnuntiato [orig: obnuntiat˘]: Tributa vero sine Senatusconsulto vel Sacerdotum aut Augurum approbatu fiebant, opportebatque ea intra unum diem confici, Oiselius in A. Gellii locum supra citatum. Indicebantur Curiata Comitia per tricenos Apparitores, quorum singulos singulae Curiae habebant; in iis, cum ritu praescripto [orig: praescript˘] propositio facta placebat, ad electionem procedebatur; sin minus, intercedebat Tribunus Pleb. sicque Comitia solvebantur. Convocandi habendique haec Comitia ius primum penes Reges erat; Postea Magistratibus


page 1045, image: s1045b

quibusdam Patriciis, Consulibus, Praetoribus, Dictatoribus et Interregibus: Pontificibus etiam id concessum fuit, nec non Flaminibus. Suffragium in iis tulerunt cives Romani sed ii tantum, qui in Curias erant descripti, quales saltem fuere [orig: fuŕre], qui in urbe habitabant, etc. Plura vide apud Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 6. c. 2. 3. 4. 5. 6. 7.

CURIATII [1] gens ante Albana, post Romae Patritia minorum gentium, Alba excisa [orig: excisÔ] a Tullo Hostilio, Romam cum aliis traducta. Romae Consularis fuit et Tergemini cognomen, quemadmodum Horatia, tenuit. Curiatiorum gens a Curia fortasse manavit.

CURIATII [2] tergemini fratres Albani, in pugna, contra totidem Horatios, fratres Roman. occisi. Florus, l. 1. c. 3. Liv. l. 1. c. 24. Dionys. Halicarn. l. 3. etc.

CURIATIUS [1] cognomen Iani, vide infra.

CURIATIUS [2] Maternus, Poeta Latinus, sub Vespasiano. Eius nihil restat, praeter Medeam tragoediam. Auctor de causis corr. Eloq. dial. c. 5. Voss. de Poet. Lat. c. 3.

CURIATIUS [3] Philo, vide Publius.

CURICA urbs vetus inter Baetim fluv. et Emeritam. Autonin.

CURICTA insul. Illyriae obiacens. Plin. l. 3. c. 21. Voga hodie Hermolao dicitur. *kuriktikh\ Straboni, l. 7. et *khruktikh\, l. 11. quod minus probat Casaubonus, *kou/rikta Ptolemaeo, Baudrando Vegia, Insul. in intimo recessu sinus Flanatici, paucis milliar. ab ora littorali Liburniae. Circuitus est 55. milliar. circiter, a Senia Urbe in Occasum 5. milliar. Habet Absyrtides Insul. in Occidentem, Arbam in Austrum. Eius primaria est Curictum, Veglia, in parte Occidentali Insul. Alia loca sunt Velka, Bescha et Verbenico. Sub Venetis a multis annis. Melius Veglia dicitur.

CURICUM seu CURICTUM Curictae Insul. Urbs primaria. Gaudet arce et portu; contra Absorum, ab ea 4. leuc. Germanic. in Ortum, Seniam versus, a qua totidem leuc. distat. Vide Curicta.

CURIFUGIA nomen villae Nicolai Perotti, quam in agro Sentinati habebat, inter 2. fluenta, Sentinum et Nevolam, ubi est saluberrima caeli temperies.

CURIGA oppid. Hispaniae Baeticae. Vide Ucultiniacum.

Qu. CURIO pater, Orator egregius, hinc opulentus, sed nulla [orig: nullÔ] memoria [orig: memoriÔ] fuit. Hic in quadam oratione, Caesarem omnium mulierum virum, et omnium virorum mulierem vocavit. Tacit. l. 11. Annal. c. 7. Sueton. in Caesare, c. 49. Cicet. in Bruto.

C. CURIO , filius, Tribun. plebis, Caesarianas partes secutus est, vir luxu et audacia [orig: audaciÔ] singularis. Sexcentas enim H. S. debebat uti Val. Max. l. 9. c. 1. de luxu ex. 6. scribit. Is itaque, ut se aere alieno [orig: alien˘] liberaret, atque emergeret, Caesarem ad bellum Civile impulit. De eo Lucan. l. 1. v. 268.

Hos iam mota ducis, vicinaque signa petentes
Audax venali comitatur Curio lingua [orig: linguÔ]:
Vox quondam populi: libertatemque tueri
Ausus, et armatos plebi miscere potentes.

In Africam missus, contra Varum fortiter pugnans, eum in fugam coniecit: Sed a Iuba subito oppressus, sponte mortem sumpsit. Plut. in Pompeio, et Caesare. Florus, l. 4. c. 2. etc. Hic Theatra duo iuxta fecit amplissima e ligno cardinum singulorum versatili suspensa libramento: in quibus utrisque, antemeridiano [orig: antemeridian˘] ludorum spectaculo [orig: spectacul˘]; edito [orig: edit˘], inter sese aversis, ne invicem obstreperent scenae, et repente circumactis ut starent, postremo iam die descendentibus tabulis et cornibus inter se cobuntibus, faciebat amphitheatrum, et gladiatorum spectacula edebat, ipsum magis auctoratum populum Romanum circumserens. Quid enim miretur quisque in hoc primum? inventorem, an inventum? Artificem, an auctorem? ausum aliquem hoc excogitare, an suscipere? parere an iubere? super omnia erit populi furor, sedere ausi tam infida [orig: infidÔ], instabilique sede. En hic est ille terrarum victor, et totius domitor orbis, qui gentes et regna diribet, iura exteris mittit, Deorum quaedam immortalium generi humano concessa portio; in machina pendens, et ad pcriculum suum plaudens. Quae vilitas animarum ista, aut quae querela de Cannis, quantum mali potuit accidere? Hauriri urbes terrae hiatibus, publicus mortalium dolor est. Ecce Populus Romanus universus, velut duobus navigiis impositus, binis cardinibus sustmetur, et se ipsum depugnantem spectat, periturus momento [orig: moment˘] aliquo [orig: aliqu˘], luxatis machinis, etc. Vide Plin. Nat. Hist. l. 36. c. 15. Integrum nomen ei fuit, C. Scribonius C. F. Pop. Curio. Nam Curio Scriboniae familiae cognomen est. Nic. Lloydius.

CURIO Caelius Secundus illustri in Taurinis loco [orig: loc˘] natus, Philosophus doctissimus, ob purioris cultus amorem, mira passus et e carcere squalido aliisque gravissimis periculis miraculose liberatus, cum familia Basileam concessit: ibique Philosophiae et Eloquentiae studia propemodum ann. 23. professus, obiit A. C. 1569. aetat. 67. Scripsit, Dialogum Probum, Araneum seu de Providentia, Forum Romanum, etc. Pater Augustini, Saracenicae Historiae Scriptoris, Horatit, qui anno [orig: ann˘] aetat. 20. Pisis Phil. et Medicinae laurea [orig: laureÔ] impetrata [orig: impetratÔ], a Maximiliano II. Imperatore ad Selimuni Turcarum Imperatorem legatus, Sebenici obiit, iussu Caesaris magnifico [orig: magnific˘] ibi epitaphio [orig: epitaphi˘] honoratus: Leonis, cuius filii Principibus grati, et filia Margareta, Iohanni Buxtorsio, Hebraeae linguae Doctori incomparabili, nupsit: Angelae, virginis eruditae, etc. Vide de his omnibus Anton. Teissier in Elogiis, Part. 1. p. 357. 358. Supra quoque aliquid, lemmare Caelius Secundus Curio.

CURIONES [1] German. populi Ptol.

CURIONES [2] apud Romanos dicti sunt, qui pro Curia quisque sua sacra curabant. Instituit id Sacerdotium Romulus, populo [orig: popul˘] in 3. Tribus Curiasque 30. diviso [orig: divis˘]: confirmavit Numa Pompilius, Dionys. Halicarn, l. 2. Hi singuli a singulis Curiis


page 1046, image: s1046a

eligebantur, quorum is, qui reliquis omnibus praesidebat, Curi Maximus dictus est. Huius auctoritate ceteri regebantur, nec is, nisi omnium Curiarum suffragiis, Curiatis Comitiis creabatur. Sacra, quae in Curiis fiebant, Curionia: et aes quod dabatur Curioni ob Sacerdotium, Curionium: ipsi Curiones quoque Flammes Curiales dicebantur: Domus tandem publica, in qua sacris peractis quaelibet Curia solebat convivari, Domus Curialis, nonnumquam simpliciter Curia vocitata est, vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 3. c. 13. Binos singulis Curiis, adeo que 60. Curiones habet Thom. Godwyn. Anth. Rom. l. 2. sect. 2. c. 5. Meminit Curionum quoque Martialis, Praefat. l. 2. Epigr. ad Decianum, Quid nobis, inquit cum Epistola? parumne tibi praestamus, si legimus Epigrammata? --- Video quare Tragoedi epistolam acciplant, quibus pro se loqui non licet. Epigrammata Curione non egent, et contenta sunt sua [orig: suÔ], id est, mala [orig: malÔ] lingua [orig: linguÔ]. Ubi notat Turnebus, Curionis huiusmodi officium fuisse, omnia, quae in Theatro, vel Principis mandato [orig: mandat˘], vel Magistratus iussu edictove [orig: edict˘ve], vel alicuius postulato [orig: postulat˘] pronuntianda erant, proclamare, uti quasi praeconem Theattalem sic egerit Curio, vide eum Adversar. l. 25. c. 8. Sic itaque Tragoedi, si quid esset, quod Principem vel populum, monitos rogatosque vellent, epistolam exhibebant, quem vocalis aliquis Curio clara [orig: clarÔ] voce legebat: quoniam iis in Dramatico poemate, quae extra scenam et argumenta essent, loqui non licebat etc. Vide quoque infra Plebani.

CURIOPOLIS Urbs Cariae. Steph.

CURIOSI [1] Palladio, in Vita Chrysost. *kouriwsoi\, in Gloss. Basilic. *kourio/soi. dicebantur, qui delecti ex Memorialibus, atque etiam ex Agentibus in rebus, ab Imperatore per singulas provincias, modo bini, modo singuli, annuum munus obituri, mittebantur, qui et cursui publico invigilarent, ne videl. citra evectionem quis eo [orig: ] uteretur, et omnia, quae geri in Republ. viderent, ad Principis notitiam deferrent. Dicti, quod curis agendis et evectionibus cursus publici inspiciendis operam darent, l. 13. Cod. de curs. publ. Lib. 12. l. 2. C. de curios. l. 1. C. de offic. Magistr. officior. ad eosque cura vehicularis cursus pertineret, utloquitur l. ult. ž. 4. ff. de muner. et honor. Eosdem crimina Iudicibus nuntiasse [orig: nuntiÔsse], indicat l. 1. C. de curtos. Tertullian. l. de fuga in persec. In matricibus beneficiariorum et curiosorum. In passionibus B. Mennae, Heliodori cuiusdam mentio fit, qui Curiosi officio [orig: offici˘] fungebatur. Eodem [orig: E˘dem] pertinent, quae a Suida in verbo *kourio/sos2 referuntur, e)k tou= bi(ou *xrusosto/mou. Ea sunt huiusmodi, *(elko/menos2 u(po tou= *kourio/sou th=s2 po/lews2 e)n me/sh th= po/lei, Tractus a Curiosos urbis, media in urbe. Curiosos etiam Publicanos vectigalium redemptoribus coniungit Iulius Firmicus, l. 3. Curiosos litorum invenies, in Nov. un. Theodos. et Valent. de trib. fiscal. Et Primos scholarum Curiosos, in l. 6. ff. de curios. in Cod. Theodos. Vide Ioh. Laurentium Icium notis in Phaedrum, l. 4. Fab. 21. v. 12.

--- --- Qindam curiosior
Simonide, tu ex opibus nihil sumis tuis.

Ubi sic vocari communiter notat eos, qui solliciti sunt de aliis, ex Plauto, Stich. Act. 1. Sc. 3. v. 44.

Sed curiosi sunt hic complures mali,
Alienas res qui curant studio maximo.

Specialem dein vocis in antiquitate significatum, de quo retro subiungit. Similes in Gallia Contrarotulatores dispositorum equorum, Gall. les Controlleurs des Postes, facit Scaliger ad Manilium, l. 5. In Notit. Imper. occurrunt Curiosi cursus publici praesentalis. Et Curiosi per omnes provv. in Nov. Theodos. et Valent. de Tribut. Fiscal. etc. Qui cum multiplici concussione et nequitia [orig: nequitiÔ] infames essent, sublati demum sunt a Iuliano Imperatore. Vide Iac. Gothofredum ad tit. Cod. Theodos. de Curiosis, apud Car. du Fresne indigitatum, qui Curiosos et Correctores Fratrum ordinis Grandimontis quoque memorat, ex Aresto Parlam. Paris. 15 Ian. A. C. 1322. Vide quoque infra, ubi de Frumentariis, et Stationariis. Sed et hac [orig: hÔc] voce per dicterium appellari homines graciles et macilentos, apud Palutum legimus in Aulul. Actu 3. sc. 6. v. 26. tamquam qui curis se exederent ac macerarent; quemadmodum Incuriosi contra pingues sunt. Unde Agnus incuriosus, apud Apuleium, Flor. Eodem [orig: E˘dem] sensu Curio Agnus, pro macro, apud eundem Plautum, ibid. v. 27. reperitur etc.

CURIOSI [2] Naturae, nomen Societatis in Germania illustris, inter praestantissimos Medicos, certis legibus institutae, auctore Ioann. Laur. Bauschio [orig: Bauschi˘] Medico [orig: Medic˘] celeberrimo [orig: celeberrim˘], qui Suinfurti, in Franconico Circulo, libera [orig: liberÔ] Imperii Civitate communicato [orig: communicat˘] cum aliis Medicis consilio [orig: consili˘], deprehendit, Rei Medicae optime consultum iri, si singulari cura [orig: curÔ] praecipuorum Naturalium, in triplici Regno, Minerali, Vegetabili et Animali, indoles, differentiae, vires, remedia, accurate enarrarentur. Cui negotio quod unius hominis vires aetasque non sufficeret. eodem [orig: e˘dem] Anno [orig: Ann˘] MDCLII. initium factum fuit Collegii huius, et sub certarum Legum praecepta aliquot Medici in unam Societatem coiverunt, Bauschioque [orig: Bauschi˘que] praefato [orig: praefat˘] Praeside electo [orig: elect˘] duos ipsi Adiunctos, Io. Mich. Fehr, et Georg. Balth. Mezgerum itidem Suinfurtenses associarunt [orig: associÔrunt]. Argonauticae expeditionis nomen Societati, Bauschio Iasonis, ceterisque similia, dare placuit, quibus cum sensim alii sese adiunxissent, primus Vitem Viniferam seu Ampelographiam Curiosam edidit Phil. Iac. Sachs a Levvenh. Vratislaviensis A. C. 1661. Anno [orig: Ann˘] sequente promulgata fuit Epistola Invitatoria, ad quoscumque Medicos directa, quibus in haec Naturae et Societatis castra descendendi prolubium subiret, una cum Legum tum temporis observatarum tessera et testimoniis variorum praecellentium Medicorum; Tabula [orig: TabulÔ] item tum Archivo [orig: Archiv˘] inscriptorum membrorum, quod scriptum sub nomine, Salve Academicum, Typis vulgatum est. Postmodum ipse Praeses geminum tractatum emisit, de Lapide Haematite et Aetite, A. C. 1665. Sequutus est Fehrius, qui de Scorzonera scripsit, et


image: s1046b

simul D. Bauschii Unicorme fossile eruit. Eodem vero anno [orig: ann˘], hoc [orig: h˘c] defuncto [orig: defunct˘], Sachsius praefatus, Gammarus seu Cancer cognominatus, Gammarologiam Curiosam emisit, et Fehrius in Praesidis defuncti locum electus est A. C. 1666. Idem de Absinthio librum vulgavit A. C. 1667. Post quem Elaphographiam Io. Andr. Graba. Erfurtensis Medicus, et Carduum Benedictum Georg. Christoph. Petri Electoris Moguntini Archiater: ipse Fehrius Caeruleum et Chrysocollam, ex Bauschii scriniis, edidere [orig: edidŕre]. Quo [orig: Qu˘] facto [orig: fact˘] constitutum, ut Societatis Regiae in Anglia aliarumque quarundam in Gallia exemplo [orig: exempl˘], quotannis Ephemerides Germanorum, h. e. Miscellanea Curiosa Medico-Physica ederentur, et quidquid in Anatomicis, Botanicis, Physicis, Pathologicis, Chymicis, Chirurgicis, vel ab Exteris, vel Germanis, per commercium literarum communicaretur, vel etiam a Germanis ipsis fida [orig: fidÔ] experimentorum veritate inventum fuisset, Etudito Orbi, quasi in una Tabula, delineatum exhiberetur. Quod ut felicius effectui daretur, Leges pristinae partim mutatae, partim auctae, et ut Fautores nonnulli, alii ut Collegae recepti: Collectores quoque in Urbe Vratislavia Silesierum instituti sunt, ad quos ex omnibus oris literae dirigerentur. Ipsi vero Societati nomen S. ROM. IMPER. ACADEMIAE NATURAE CURIOSORUM imposterum esse iussum est: cui cum ipse Imperator Leopoldus patrocinium suum indulsisset, ab eo tempore magnis auctibus Societas crevit, et indies celeberrimorum Virorum accessione, non sine maximo Publicae Rei emolumento, locupletatur. Vide Ephemeridum Medico-Physicarum Germanit. annum secundum A. C. 1671. editum Ienae..

CURIOSOLITAE populi inter Celtas ex Maritimis civitatibus Oceanum attingentibus, quae Armoricae appellantur, proximi Andegavensibus. Hos Corisopitenses esse plerisque placet. Primo memorantur Iul. Caesari, Comm. de bello Gall. l. 3. c. 6. et 11. ubi illos, cum aliis Galliae populis a P. Crasso cum septima legione misso, in ditionem populi Romani tedactos esse: et l. 7. c. 75. ubi illos 6000. atmata in bellum contulisse scribit. Eorum, ut et Venetorum regiones a Britannis, Anglorum Saxonumque potentiam fugientibus occupatam esse, A. C. 786. refert Eginhardus, in Annal. Hinc Cornubia a situ, et quasi Cornu Galtiae: Cornavaille civitas eorum dicitur, teste Marliano [orig: Marlian˘], in Britanniae Ducatu. Baudrando tractus horum, Cornubia recenti nomine, vulgo Cornovaille, dicitur, urbs Corisopitum, vulgo Kemper Britann. Gallis Quimper Corentin, i. e. civitas Corentini, ab Episcopo quondam suo et patrono: Caput inferioris Britanniae versus oram. Sedet inter Gobaeum promontor. ad Boream, et Venetos ad Ortum. Episcopus eius, inter Antistites Turonensi Archiepiscopo Metropolitano sustragantes, quintum obinet locum. Hadr. Vales. Notit. Gall. Vide Corisopitum.

CURITIS oppid. a terra absorptum. Plin. l. 2. c. 91.

CURIUM urbs Cypri, a Cureo Cynarae filio. In ora Occidentali Insulae ubi in Austrum tendit, nunc Audimo, 9. milliar. a promontor. Albo in Austrum, 16. a Curia promontor. quod nunc Capo delle Gatte, maxime tendens in Austrum versus Aegyptum, Bandrand. Est etiam urbs Aetoliae, Steph.

CURIUS [1] Dentatus Marcus Romanus civis, exactissimae frugalitatis, et perspectae fortitudinis. Hic cum, in scamno sedens, rapas in foro torreret, et Samnitum legati magnum auri pondus publice missum attulissent, invitarentque, ut eo [orig: ] uti vellet, respondit, M. Curium malle imperare locupletibus, quam locupletem fieri, et qui acie vinci non potuisset, eum pecunia [orig: pecuniÔ] corrumpi non posse. Hunc omnium primum de Sabinis triumphasse [orig: triumphÔsse], auctor est Livius. Idem etiam Pyrchum, Epirotarum Regem, acie victum Italia [orig: ItaliÔ] expulit, populoque viritim quaterna agri iugera divisit, sibique nihilo [orig: nihil˘] plus servavit, docens, Neminem esse debere Ducem, cui non tantum esset, quantum militi sufficeret. Postremo de Lucanis ovans urbem intravit. Vide Plut. in Catone Censore. Aurel. Victor. de Viris ill. c. 33. Florum, l. 1. c. 15. et 18. Horat. l. 1. Carm. Od. 12 v. 41.

Hunc, et incomptis Curium capillis
Utilem bello tulit. --- ---

Iuvenal. Sat. 11. v. 78.

--- Curius parvo [orig: parv˘] quae legerat horto [orig: hort˘],
Ipse focis brevibus ponebat oluscula, etc.

Claudian. de IV. Consulat. Honor. v. 413.

Pauper erat Curius, Reges quum vinceret armis.

CURIUS [2] praefectus Equitatus Caesaris, ad quem in via Numicia sex cohortes Pompeianae transierunt. Caes. l. 1. de Bello Civ. c. 24. ubi Bivius appellatur mendose, forte pro Vibius. Vide Fabium, l. 6. c. 4. Cicer. l. 9. Epist. ad Attic. 6.

CURIUS [3] Alexandriae Presbyter fuit, tantae doctrinae fama [orig: famÔ], ut Origenes Iunior appellaretur. Hieron.

CURIUS [4] Fortunatianus, Historicus, sub Gordiano et Philippo Arabe. Iul. Capitolin. in Maximo et Balbino, c. 4. Scripsit Maximi vel Pupieni vitam, quae in Bibliotheca Imperatoris asservatur. Voss: de Hist. Lat. l. 2. c. 3. Locus Capitolini hic est: Priusquam de actibus eorum loquar --- quamvis Curius Fortunatianus, qui omnem hanc historiam perscripsit plura congerit, h. e. pauca eorum admodum tetigit. Salmas. ad l. Vide in voce Curius.

CURLANDIA Ducatus olim Livoniae pars, nunc sui iuris. Sub proprio Duce. Inter Livoniam ad Boream, et Samogitiam ad Meridiem. Eius praecipuae urbes, Goldinga, Mittavia, Ducum sedes, Wenden, seu Kies. Habet ab Occasu mare Balticum, ad Septentrionem, Sinum Rigensem, ab Ortu Semigalliam, quae eidem Duci paret, et a Meridie Samogitiam provinc. Poloniae: in feudum tamen regni Poloniae. Baudrand. Familiae huius illustris auctor est Gothardus Ketlerus, ex generosa inter Equites


image: s1047a

Westphaliae Famlia, Magister Ordinis Livonici, ac a Rege Poloniae Sigismundo Augusto Dux Curlandiae ac Semigalliae creatus; cuius progenitores sic habent. Gothardus Ketler Eques, ex Maria de Batenberg, genuti Gothardum Equitem Auratum, cuius ex Sibylla de Nesseiroht filius fuit Gothardus I. Dux Curlandiae et Semigalliae praefatus: quo [orig: qu˘] et Anna [orig: AnnÔ] Megapolitana [orig: MegapolitanÔ], genitus Guilielmus Dux maritus fuit Sophiae Brandenburgicae, exstinctae A. C. 1610. quo [orig: qu˘] matrimonio [orig: matrimoni˘] editus Iacobus Dux ex Luisa Carola Brandeburgica, filia [orig: filiÔ] Georgii Wilhelmi Electoris suscepit numerosam utriusque sexus prolem, vide Phil. Iac. Spenerum, Theatr. Nobil. tom. Il. p. 61. et in Indic. nec non infra voce Ensiferi.

CURMA homo mancipii Tulliensis, non longe ab Hippona, cuius mirabilem visionem refert Augustinus, Tom IV. de Cur. pro mort. ger. c. 12. ubi visionis huius monitu postea ab eo se baptizatum esse, inter alia addit. Tob. Pfamerus, System. Theol. Gent. c. 19. ž. 4.

CURMEN *Kou/rmi, Dioscoridi, l. 2. c. 110. potus ex hordeo, zytho similis. Vide Salmas. ad Inscr. Herodis Attici, p. 51. et Camdenum in Agro Dorbiensi.

CURNONIUM seu CURNOVIUM oppid. Vasconum in Hispania, Brietio. Aliis est nunc Estella, Urbs Navarrae, ad Egam fluv. 5. leuc. ab Ibero fluv. et a confinio Castellae, 12. a confinio Aragoniae, 7. a Pompelone in Occasum.

CUROBIS urbs in ora Africae, inter Clupeam et Hermaeam promontor. Curubis Plin. l. 5. c. 4. Calibia Marmol.

CURONENSIS lacus Curisch Haff, in Prussia Ducali in longum protensus, iuxta Balticum mare, ubi se exonerat, prope Memeliam arcem, recepitque Rusnam et alios minores fluvios.

CUROPOLATES Iohannes, auctor Graecus scripsit epitomen Historicam ab A. C. 811. ubi Theophanes desinit, usque ad A. C. 1078. Cedrenus, quae usque ad Isacum Comnenum habet, hinc desumpsisse videtur. Voss. de Hist. Graec. l. 2. c. 26. Nomen aulae seu palatii ministrum denotat. Corippus African. l. 2.

Successor Soceri factus, mox cura palatl est.

Putat idem, hunc fuisse Iohannem Scylizzam Thracesium, quem Cedrenus se exscripssise faretur: qui apud Imperatorem primo armamentarii praefectus, dein Curopalates fuit. Vide Baron. A. C. 811. n. 11. et A. C. 830. n. 4. nec non infra voce Palatium.

CUROPOLIS urbs Cariae. Steph.

CURRATERIUS Gallis dicitur, qui Conciliator seu Proxeneta Latinis, ab intercurrendo, Salmas. ad Vopisc. in Carino, c. 16. Vide Car. du Fresne, in Corraterius. At apud Italos Corraria dicitur genus praedae, quae procul ab exercitu (extra 10. mill. pass. dicebant Romani) in liberis et iniussis excursibus agitur, et quam illi a butino distinguunt. Vide Hug. Grotium, de Iure Belli et Pucis, l. 3. c. 6. ž. 12.

CURRERE de venis arborum apud Plinium, l. 16. c. 39 Communia his (larici, abieti et sapino) pinoque ut quadripartitos venatum curlus bifidosque habeant, vel omnino simplices. Unde Graecis tetra/roos, di/roos2, et mono/roos2 arbor, quae quadrifidos habet venarum cursus, vel binas utrinque kthdo/nas2, vel simplices. Latini fluvios appellarunt [orig: appellÔrunt] quoque, et fluviari arborem, quae sic venis distingueretur. Dicuntur autem kthdo/nes2 et venae in arbore currere, ut purpura Meliboea, in vestis extrema ora, currit apud Poetam, l. 5. Aen. v. 251.

--- chlamudem auratam, quam plurima circum
Purpura Maeandro duplici Meliboea cucurrit.

Et apud Homerum xalko\s2 qe)ei, aes currit, circa clypei ambitum. Unde cursivenium, genus aceris, apud enndem Plinium, quod Theophrasto i)no(troxon: utrumque ex correctione Salmasii, quem vide ad Solin. p. 1034. At, Currere, in Charta Regis Abbatis Caroff. A. C. 1308. apud Car. du Fresne dicitur, qui ob crimen per urbem traducebatur, quod trotari citimae aetatis Scriptores vocant: Cuiusmodi poenae genus adulteris apud Francos infligi sollenne, quemadmodum olim apud Pisidas, ut idem docet in verbo Trotare.

CURRETIA vulgo Coureze, fluv. Lemovicum. Oritur 10. milliar. ab urbe Turelensi, et irrigato [orig: irrigat˘] statim oppidalo [orig: oppidal˘] Curretia [orig: CurretiÔ]; Tutelam praelabens, Privam quoque praeterfluit, demum in Veseram fluv. se exonerat.

CURRICULUM apud Horatium, Ode principe, v. 3.

Sunt quos Cutriculo [orig: Cutricul˘] pulverem Olympicum
Collegisse iuvat, metaque fervidis
Evitata rotis ---

An pro stailio et hippodromo? ut apud Ciceronem, in Catone mai. c. 9. Quum Milo Crotomtates athletas se in Curriculo exercentes videret. An pro ipso cursu curruque? Vide Chabotium, ad l. Certe Curriculum proprie, brevissimum vehiculi epiroti genus, dictum est, quo [orig: qu˘] in ludis olim usi: Graece a)rma/tion. Ad Olympiacum autem Cetramen, Circenseque ludicrum respicit Poeta nbi vicisse olim maximae gloriae erat. Nutriebantur vero praecipue ad hunc usum equae. Virg. l. 1. Georgic v. 59. ubi de Epiro; mittit

--- Eliadum palmas Epirus equarum.

Et Horatius idem, l. 2. Carm. Od. 16. v. 34. de Grospho Equ. Romano

--- tibi tollit hinnitum
Apta quadrigis equa. ---

Erantque sollennia Curricula septem, totiesque meta circumagenda, antequam palmam impetrarent quadrigae. Propert. l. 2. El. 25. ad Cynthiam, v. 25.



page 1047, image: s1047b

Aut prius infecto [orig: infect˘] deposcit praemia cursu,
Septima quam metam triverit ante rota.

Vide infra, voce Meta, item Miliarii agitatores, Missum, Ostia, Palma. Circa quem spatiorum numerum decurrendorum, cum saepius errare videret Agrippa, tou/s2 de delfi=nas2 kai\ ta\ w)oeidh= dhmiourgh/mata katesth/sato, o(/pws2 di' au)tw=n ai( peri/odoi tw=n peridro/mwn a)nadeiknu/wntai, Delphinas et ovales fabricas constituit, quibus circuitus Curriculorum nortarentur ac numerarentur, apud Dionem. Imo et ante Agrippam Ova fuisse in Circo, quibus Curricula numerarentur, discimus ex Livio, l. 41. c. 27. ubi ait Censores locasse [orig: locÔsse] carceres in Circo faciendos, et ova ad notas curriculis numerandis, id quod factum an. Urb. Cond. 581. Meminitque Varto illius ovi, quod ludis Circensibus novissimi curriculi fineni faciebat quadrigis. Fuere [orig: Fuŕre] itaque tot ova, quot Curricula, et primo [orig: prim˘] Curriculo peracto [orig: peract˘], unum ovum e medio tollebatur, atque ita deinceps, uti ex verbis hisce Varronis colligere est; an singulis spatiis peractis, unum subinde ovum producebatur in medium, ut videtur innuere Cassiodorus? Vide hic [orig: hţc] ubi de Circi Falis ac Ovis. Porro Latinis, unde emittebantur quadrigae, Carceres dicti et Ostia, circa quas in cursu flectebant, Metae: ubi stabant ad palmam accipiendam, post Curricula peracta, Calx seu Creta; quod locus ille creta [orig: cretÔ] praeductus esset. Erat autem is a Carceribus non procul. Nempe victrices quadrigae, quae metam septimo circumagere anticipassent [orig: anticipÔssent], quod supefuit spatii ad primas metas absolventes, ibi praemium accepturae consistebant. Vide Salmas. ad Solin. p. 911. et seqq. ut et hic [orig: hţc] passim.

CURRU vehi cum aliquo Procerum magnus honor habitus. Vopiscus, initio [orig: initi˘] Aureliani, Hilaribus, quibus omnia festa et fieri debere scimus et dici, impletis sollemnibus, vehiculo [orig: vehicul˘] me suo [orig: su˘] et iudiciali carpento [orig: carpent˘] Praefectus urbis, Vir illustris, Iulius Tiberianus accepit. Epistola Smyrnensium, sane insignis, de martyrio Apostolici Viri Polycarpi, apud Euseb. Histor. Ecclesiast. l. 4. c. 14. *kai\ u(ph/nta au)tw=| o( *ei)rh/narxos2 *(hrw/dhs2, kai\ o( path\r au)tou= *nikh/ths2, oi(\ kai\ metaqe/ntes2 au)to\n ei)s2 to\ o)/xhma, e)/peiqon parakaqezomenoi kai\ le/gontes2 ti/ ga\r kako/n e)sti le/gein, ku/rie *kai=sar, h)\ qu=sai kai\ sw/zesqai. Sic Honorium Imperatorem primotes Senatorum curru suo [orig: su˘] invexisse Romae, arguunt illa Claudiani in VI. Consul. ubi vetitos eos currum de more praecedere, canit. v. 548.

Temnunt prisca senes, et in hunc sibi prospera fata
Gratantur durasse [orig: durÔsse] diem, moderataque laudant
Temkpora; quod clemens aditu, pro tempore solus
Romanos vetuit currum praecedere Partes.

Ipsi Honorio, quod eodem [orig: e˘dem] curru cum Patre Theodosio urbem esset invectus, idem Poeta, ut insignem honorem, adscribit, in III. Consul. v. 126.

Quanti tum iuvenes? quantae sprevere [orig: sprevŕre] pudorem
Speclandi studio matres? Puerisque severi
Certavere [orig: Certavŕre] senes? cum tu genitoris amico
Exceptus gremio, mediam veherere per urbem

Ut ad remotius aevum ascendamus, Adrastus Hypsipylam; Thetin Neptunus, invitat curru, apud Statium, l. 5. Theb. v. 699 et l. 1. Achill. v. 79. Imo in Sacris, Iehu Rex Israelis iussit Iehonadbum, honoris ergo, conscendere ad se in currum, 2 Regum c. 10. v. 15. Pharao vero iussit Iosephum, qui secundus ab illo futurus erat, insidere currui secundario, Genes. c. 41. v. 43. Vide Casp. Barth. Animadvers. ad Statum, d. l. ut et infra.

CURRUCA Graece u(polai\+s2, avicula est, in cuius nido cuculus plerumque parit. Philosophus de cuculo, Histor. l. 6. c. 7. ti)ktei de\ e)pi\ th=| th=s2 u(polai/+dos2 neottei=a, h)de\ e)kle/pei kai\ e)ktre/fei; unde est, quod Theophrastus, de Caus. plantar. l. 2. c. 24. cuculorum genus exrare posse negavit, ei' mh\ hn' h( u(polai\+s2, h)/ kai\ ei)s2 th\n neotti/an ta\ w)a\ ti)qhsin, nisi curruca esset, in cuius nido ova poneret. Quod haud usquequaque verum: cum praeter currucam etiam alias aves memorent Auctores, in quibus cuculus w)otokei=: palumbes enmpe et turtures, Aristoteles in Mirabil. alaudas, chloridas et pappos. Idem, Histor. Animal. l. 9. c. 29. et Aelian. Histor. l. 3. c. 30. passeres, Isidor. l. 12. c. 7. luscinias, motacillas, rubeculas, et ruticillas, Gesnerus: avem denique [gap: Hebrew word(s)] Kore, quae scolopaci seu rusticulae propior, Ieremias, c. 17. v. 11. Interim plerumque id in Currucae nido fieri certum. Unde, sicut cuculus apud veteres Romanos, de moecho usurpari consuevit, uti supra vidimus ex Planti Asinaria; Ita Currucam iidem appellavere [orig: appellavŕre], qui ab uxore contumeliam patitur. Sic Iuvenalis, Sat. 6. v. 276. de viro stolido falsas adulterae uxoris lacrimas miserante,

Tu tibi nunc, curruca, places, fletumque labellis
Exsorbes etc.

Vide Sam. Bochart. Hieroz. Parte poster. l. 1. c. 12. et supra Cuculus ac Cugus, nec non infra, Latini alapis dignus; etiam ubi de Ancillariolis, et voce Licentia.

ad CURRUM equos iungendi mos vetus is fuit, ut in quadriga quatuor equos ita iungerent, ut, duplici temone equis interiecto [orig: interiect˘], perpetuum iugum omnibus coniceretur. Tum nollus in curru funalis equus fuit, sed omnes iugales, quorum duos sinistros temo unus interiectus continebat, duos dextros alter temo. Primus Clisthenes Sicyonius ratione hac [orig: hÔc] immutata [orig: immutatÔ], uno [orig: un˘] temone currum fecit, ac medios tantum duos iugo [orig: iug˘] iunxit, eisque singulos adiunxit ex utraque parte loro [orig: lor˘] vinctos, quos seirafo/rous2 Graci, funales Latini dixere [orig: dixŕre]; sicut alteros zeugi/ous2 illi, iugarios vel iugales isti: Atque sic in Circensibus iugales duo fuere inter utrumque funalem, sic ut omnes quatuor equi aequata [orig: aequatÔ] fronte irent, quemadmodum in antiquis monumentis, nummis, annulis, passim videre est. Ex illis autem quatuor equis funales


page 1048, image: s1048a

dextri potissimi, utpote qui ducatum ceteris praeberent, nempe in bellicis et aliis si forte curribus: funales vero sinistri, in agonisticis et Circensibus, Quia namque ad sinistram meta esset circumflectenda, in eoque posita victoria, maximam ad palmam adipiscendam momentum attulerunt sinisteriores funales. Quamobrem praestantissimus quadrigae equus et adprime flecti facilis, ac caetetis doctior, ad funem sinister locabatur: uti inprimis discimus ex Silio Ital. l. 16. ubi de ludis Scipionis in Africa celebratis, et videbimus infra, in voce Funalis. At hodie ad Currum sic quatuor equi iunguntur, ut non omnes conquaternati aequata [orig: aequatÔ] fronte procedant; sed bini funales coniuncti praecedant subsequentibus funalibus. Quam in rem vide plura apud Salmas. ad Solin. p. 897. et seqq.

CURRUS [1] an Erichthonii inventum, qui turpitudinem crurum hac [orig: hÔc] ratione abscondere fuerit conatus, vide in voce Erichthonius: an Minervae? Suidas, *(ippei/a *)aqhna=. *tau/thn *poseidw=nos2 ei)=nai/ fasi qugate/ra kai\ *polu/fhs2 th=s2 *)wkeanou=. a(/rma de prw/thn kataskeua/sasan dia\ tou=to *(ippei/an klhqh=nai. Pallas Equestris; hanc Neptuni dtcunt esse filiam, ex Polyphe Oceano genita: Currum autem primam fabricasse [orig: fabricÔsse], atque ob id Equestrem nominatam. Unde Statius, l. 2. Theb. v. 723. de illa,

--- --- sive Aonia devertis Ithome
Laeta choris, seu tu Libyco [orig: Libyc˘] Tritone repexas
Lota comas, qua [orig: quÔ] te biiugo [orig: biiug˘] temone frementem
Intemeratarum volucer rapit axis equarum.

Ad varios usus homini inservit: de quorum primo, pulchre Corippus, l. 1. recte emendatus doctissimo Savaronio, ad Carmina Apollinaris Sidonii; reliquos infra subiciemus passim, inprimis ubi de Curuli vectatione, quo pleraque huc spectantia reicere placuit. Antiquissimis certe temporibus, non ex equis sed ex curribus pugnatum, uti apud Homerum videre est, ubi binos in uno Curru fuisse, Heroa et Aurigam, unum ex fidissimis amicorum, legimus passim. Fuere [orig: Fuŕre] autem Heroum currus tantis impensis, tanto [orig: tant˘] opere, tamque durabili materia [orig: materiÔ] fieri soliti, ut in longam sobolis successionem suffecerint, nec facile prioribus amissis potuerint in posteriores inveniri copiae, uti notat vetus Expositor ad Statium, l. 6. Theb. v. 346.

It Chromis Hippodamusque alter satus Hercule magno [orig: magn˘],
Alter ab Oenomao, dubites, uter effera presset
Frena magis. Getici pecus hic Diomedis; at ille
Pisaei iuga patris habet, crudelibus ambo
Exuviis, diroque [orig: dir˘que] imbuti sanguine currus.

Insignium enim et imaginum loco [orig: loc˘] a posteris cumprimis asservati. Virg. l. 1. Aen. v. 22.

--- --- Hic illius arma,
Hic Currus fuit ---

Et Iuvenalis, Sat. 8. v. 3.

--- --- quid prodesi, Pontice, longo [orig: long˘]
Sanguine censeri, pictosque ostendere vultus
Maiorum, et stantes in Curribus Aemilianos?

Etsi namque imagines fictae, veri tamen utique Currus fuere [orig: fuŕre] custoditi. Hinc Scholiastes vetus, ad Statium, l. 2. Theb. v. 68. de Laio,

Ut vero excelsis suanet iuga nixa columnis
Vidit et infectos etiamnum sanguine curtus.

Ad memoriam, inquit, Heroum Currus conservatos in atriis domuum, exemplo [orig: exempl˘] Laii memorat etc. lidem vero Veteres et devictorum Principum Currus, cum armis in tropaea suspendebant. Virg. l. 7. Aen. v. 184.

Multaque praeterea sacris in postibus arma,
Captivi pendent currus, curvaeque secures,
Et cristae capitum et portarum ingentia claustra,
Spiculaque clypeique ereptaque rostra carinis etc.

Neque vero Duces solum exercituum Heroesque curribus in bello usi: Sed et postquam equorum usus increbuit, ingens exercitus robur Bellici Currus habiti nihilominus fuere [orig: fuŕre]. Unde in sacra phrasi, Currus Israelis et equites eius, iunguntur, 2 Reg. c. 2. v. 12. Quam in rem, vide Sam. Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 9. ubi de Salomonis equitatu, et infra aliquid, ubi de Curribus Falcais.

CURRUS [2] Falcatus, inter praecipua Veterum militaris apparatus genera: de quo sic Curtius, ubi Darii aciem describit, l. 4. c. 9. Ingens --- terror hostium, ducentae falcatae quadrigae, unicum illarum gentium auxilium sequutae sunt. Ex summo temone hastae praefixae ferro [orig: ferr˘] eminebant: utrinque a iugo ternos direxerant gladios, et inter radios rotarum plura spicula eminebant in adversum: aliae deinde falces summis rotarum orbibus hoerebant; et aliae terram dimissae, quidquid obvium concitatis equis fuisset, amputaturae. Prima vero huiusmodi Curruum mentio in libris Iudicum occurrit, c. 1. v. 19. ubi ferrati appellantur: inde apud Livium, l. 37. c. 41 Diodorum, l. 17. c. 58. Xenophontem, *paid. l. 6. ubi Cyro inventionem eorum, ut quidem postea a Persis usurpati sunt, attribuit, et currus hos optime describit; Vegetium, l. 3. c. 24. Lucretium, l. 3. v. 643. ubi falciferos currus vocat, Alios. Vide omnino Brissonium, l. 3. p. 308. et seqq. et Dempsterum, ad Rosini Antiqq. l. 10. c. 10. Quomodo vero in exercitu distribui disponique consueverint, idem Curtius paulo exactius exponit lib. cit. c. 12 Cum fremitu ingenti Barbarorum emissos in hostem, habes, c. 13. quo [orig: qu˘] effectu, c. 15. Paucae tamen evasere [orig: evasŕre] quadrigae in ultimam aciem, iis, vibus inciderunt, miserabili morte consumptis; Quippe amputata virorum membra huni iacebant. Sic magnam horrendamque stragem in exercitu Romanorum edidisse eos, docet Appianus, de Bellis Syriacis et Mithrid. Contra tantum


image: s1048b

itaque malum prudeutia [orig: prudeutiÔ] opus fuit. Et quidem Alexander praecepit. Ut si falcatos currus cum fremitu Barbari emitterent; ipsi laxatis ordinibus impetum occurremium silentio [orig: silenti˘] exciperem: haud dubius sine noxa transcursuros, si nemo se opponeret. Sin autem sine fremitu emisissent, eos ipsi clamore terrerent; pavidosque equos telis utrinque sussoderent. Aliam rationem adversus eos currus pugnandi Romani habuerunt, uti discimus ex Vegetio, l. 3. c. 24. et Frontino, l. 2. c. 3. 17. 18. Nempe palis quoque in terram alte defixis, intra quos se miles reciperet adventantibos quadrigis. Vel tribulis obiectis, in quos incurrentes quadrigae delebantur: quibus factum, ut usus huiusmodi curruum sensim exolesceret. Et quidem curribus sere ad bellum usi Asiatici omnes, teste Xenophonte, Paed. l. 6. falcatas autem quadrigas unicum dixit Persarum solatium Curtius supra. Alios Currus Falcatos describit Anonymus, de Rebus bell. apud Cl. Notarum in Curtivon Auctorem, l. 3. c. 1. Ur de numero Falcatorum Bellicorumque in genere Curruum aliquid addam: Mithridates centum habuit in suo exercitu, Plut. in Lucullo; Darius ducentos, Arrian. l. 3. Antiochus Eupator trecentos 2 Maccab. c. 13. v. 2. ut et Zera Chusaeus 2 Paralip. c. 14. v. 9. Pharao sexcentos, Exodi c. 14. v. 7. Syri trans-Euphratenses septingentos 2 Sam. c. 10. v. 18. Sisara nongentos, Iudic. c. 4. v. 3. 13. Sobaeorum Rex Adarezerus millenos, 1 Paralip. c. 18. v. 4. Sesacus Aegypti Rex, mille ducentos, 2 Paralip. c. 12. v. 3. At Salomon Israelis Rex hos omnes supergressus, mille et quadringentos, 1 Regum c. 4. v. 26. et 2 Paralip. c. 9. v. 25. quos ille, ne tot currus et equites urbi Regiae essent oneri, per Iudaeae oppida, hinc Curruum urbes dicta, distribuisse legitur 1 Reg. c. 10. v. 26. Sicubi vero maior Curruum numerus occurrere videatur, ea loca de mendo esse suspecta, iudicat Bochartus, quem vide omnino Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 9. Nec omittendum, quod Deum, qui equis curribusque suos confidere non vult, Iosuae in mandatis dedisse legimus, ut equis hostium devictorum suffragines succidat, et currus eorum igni comburat, Iosuae c. 11. v. 6. quod a Iosua factum, uti Dominus praeceperat, narratur v. 9. ad quem locum Vide Meditationes Franc. Burmanni.

CURRUS [3] Olympici, quadriiuges fuere [orig: fuŕre]: et quidem etsi in omnibus ludis omnis generis spectacula edebantur, tamen ludorum Olympicorum quadrigae fuere [orig: fuŕre] propriae. Olympiae inquam, quod ibi tantum ludos actos esse, non Elide, firmat Strabo, l. 8. contra id, quod disertim ab Hygino traditum est, Elide, Peloponnesi urbe, certamina quadrigarum primum fuisse instituta. Meminit huiusmodi Curruum Virg. l. 3. Georgic. v. 18.

Illi victor ego, et Tyrio conspectus in ostro
Centum quadriiugos agitabo ad flumina currus.

Et Statius, l. 6. Thebaid. v. 368.

Haud procul Herculeam Nemeen clamore reductus
Aspicit, atque illic ingens certaminis instar
Quadriiugi --- --- -

Quem proin Quadrigarum surorem Tertullianus alicubi vocat. At quanto magis insaniit Nero, quem Suetonius memorat Olympiis aurigasse [orig: aurigÔsse] curru decemiugi, c. 24. Dicebantur autem hi Currus proprio [orig: propri˘] vocabulo [orig: vocabul˘] *(amillhth/ria, cum bellici polemisth/ria appellarentur: eratque ingens quoque eorum celebritas. Cuiusinodi inprimis ille fuit, quem Argis Alcibiades emit, qua dere, inquit Plut. in eo, exstat oratio Isocrutis etc. Itaque cum equos legimus victores, quadrigarios accipimus, a)gwnista\s2 i(/pwous2, quos Poetae vocant a)eqlofo/rous2, certamini destinatos, ac tandem praemiis donatos. Apud Strabonem, l. 8.

*tw=| *nhlei= xrei=os2 me/g' o(fei/let' e)n *)/Hlidi di/h|
*tessmres2 a)eqlofo/roi i(/ppoi --- -
Neleo multum debetis in Elide dia
Certantes quatuor pulli --- --

Sed hac de re passim hic [orig: hţc], vide inprimis supra ubi de more ad Currum iungendi equos, et plura apud Car. Paschal. Coronar. l. 6. c. 15. et Salmas. ad Solin.

CURRUS [4] Secundarius, occurrit Gen. c. 41. v. 43. Et iussit (Pharao) eum (Ioseplum) insidere currui secundario. Ubi Arabs Interpres edit. Paris. later alem equum secundum Pharaonis vult intelligi. Namque Currum, pro equo, passim reperias. Et notum, non Regibus solum, sed et privatis binos, aut plutes equos saepe praesto fuisse, ut altero de via fesso [orig: fess˘], desilirent in recentem. Vide quae de Barbatis ad Istrum, Aelianus in Tacticis, de Moesis Val. Flaccus, Argonautic. l. 6. de Quadis et Sarmatis, Ammian. l. 17. de Romanis Festus, in Paribus equis, de hodiernis Tartaris Io. Bapt. Tavernier, de aliis alii referunt. Sed Hebraea d. l. diserte habent, Et sedere fecit eum in Carru suo secundario. Nempe Reges etiam in bello, praeter primarium Currum, alium habebant secundarium. Quo pettinet, quod de Iosia legitur, 2 Paralip. c. 35. v. 24. A curru demissum servi eius imposuerunt [gap: Hebrew word(s)] super currum suum seundarium. Ubi Kimchius, Quis solebant Reges duplici curru vehi, quorum primus erat principali, et in altero sedebant, cum opus erat E quo ipso colligere est, tam licuisse Regi vacuum equum, quam vacuum Currum deducere; contra quod e Magistris nonnulli ne unum quidem equum superfluum Regi divina [orig: divinÔ] Lege oncessum fuisse, contendunt. Vide Sam. Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 9.

CURRUS [5] Solis, 2. Regum c. 23. v. 11. Et cessare fecit (Iosias) equos, quos Soli dederant Reges Iuda, ab ingressu domus Dei ad domum Nathan-melechi Eunuchi, quae erat in Parvar im et Currus Solis combussit igni: quibusdam quadrigae fuere [orig: fuŕre], in quibus sculprae equorum effigies aureae vel argenteae vel aeneae Solis curru vecti. Sed veros hic [orig: hţc] equos intelligi, docet Bochartus; quos a curribus diserte distinguit Scriptura. Nempe et Equi Soli consecrabantur, et Currus; illi, w(s2 taxu/taton taxuta/tw|, isti, quia in curru


image: s1049a

fingebatur totum orbem circumvehi. Ita de Rhodiis Festus, voce October, Quotanmis Soli quadrigas consecratas in mare iaciunt, quod is tali curricule [orig: curriculŕ] fertur circumvehi mundum. At apud Dionem Chrysostomum, Orat, Boristhen. *(oi *ma/goi tou= *dii\+ tre/fousin a)/rma *nis2 ai/wn i(/ppwn, *(hli/w| de\ e(/na, Magi. Iovi currum educunt Nisaeorum equorum, Soli autem unum equum. Currum vero etiam Soli sacrum apud Persas, Xenophon habet, Institut. Cyri, l. 8. ubi Cyri e Regia, in publicum, egressum describens, memorat in pompa ductos fuisse, Currum album Iovi sacrum, xruso/zugon aureo [orig: aure˘] iugo [orig: iug˘], e)stemme/non coronatum, tum Solis currum album, itidem coronatum. Qua [orig: QuÔ] superstitione imbuti Iudaeae Reges manasse et Ammon currus iridem et equos Soli dicarunt [orig: dicÔrunt], quod a pio Rege Iosia abolitum est d. l. Eorum statio fuit a loco Parvarim dicto, qui Templo vicinus erat, usque ad Templi fores, ut ibidem habetur. Vide Sam. Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 10. De Curruum vero in pompis Sacrorum apud Romanos usu, hic [orig: hţc] passim in voce Armamaxa, Thensa etc. cuius ritus vestigia apud Indos Idololatras observavit au)to/pihs2 P. de Valle, quem vide Itinerar. Tom. IV.

CURRUS [6] Triumphalis, inter Triumphi praecipua ornamenta, apud Romanos fuit, ritu ab Heroicis forte temporibus desumpte [orig: desumptŕ], namque apud Homerum magnos illos Duces, quadrigis praelium iniisse, et victum Hectorem ab Achille triumphabundo [orig: triumphabund˘] curru rapratum esse, legimus. Idem mos Persis; Unde Curtius, l. 4. in limine, ait: Darius, qni modo non bellantis more, sed triumphantis, curru sublimis vehebatur. Plin. l. 28. c. 4. et l. 35. c. 10. fecit et Alexandrum curru triumphantem: de Romanis res notissima. Fuit autem Currus triumphalis neque cisium, neque petoritum, neque carruca, nec carpentum, nec plaustrum, nec rheda, nec sarracum, nec epiredium, nec covinus, nec arcirma, nec arcera, ac ne thensa quidem, quae omnia Veteribus celebratissima sunt Curruum nomina, neque denique falcato currui similis erat, sed rotundae ad instar turris, ut ex Ioh. Zonara annotavit Turnebus, Adversar. l. 6. c. 16. Ex ebore eum factum fuisse, innuit Ovid. l. 4. Trist. Eleg. 2. v. 63.

--- --- Currus spectabat eburnos.

Fastigium bracteis decorabatur aureis; Hinc Paulus Aemilius devicto [orig: devict˘], Perseo [orig: Perse˘], in curru aureo triumphasse [orig: triumphÔsse] dicitur, apud Eutropium, l. 4. Sic Constantinum insedisse aureo solum carpento, refert Ammian. l. 16. etc. Nec minus coronis, ac Imperatores ipsi militesque, ut et equi, ornari solebat. Claudian. de laudibus Stilicoms, l. 3. v. 20.

--- --- --- Currumque secntus
Laurigerum.

Idem, ut victoriae aliquas notas populus oculis usurparet, sanguine respergebatur, L. Seneca, de Clem. l. 1. c. ult. in fin. Nullum, inquit, ornamentum Principis fastigio [orig: fastigi˘] dignius, quam illa corona ob cives servatos: non hostilia arma detracta victis, non currus barbarorum sanguine cruenti, non parta bello [orig: bell˘] spolia. Virg. l. 11. Aen. v. 88.

Ducunt et rutilo [orig: rutil˘] perfusos sanguine currus.

Ducebatur a quatuor equis albis, cuius ritus originem Plut. in Camillo et Livius, 1. Dec. l. 5. a Camillo arcessunt: memorat Ovidius, de Arte l. 1. v. 214.

Quatuor in niveis aureus ibis equis.

Idque stante Republ. Mutati postea mores, et pro equis leones iunxit primus M. Antonius, civili bello [orig: bell˘], post pugnam Pharsalicam, Plin. l. 8. c. 16. Pompeius M. elephantis primo hunc in finem Romae usus est, Idem l. 8. c. 2. Quem secuti sunt Caius Caesar Gallico [orig: Gallic˘] triumpho [orig: triumph˘], Sueton. c. 37. Claudius, Sueton. c. 11. Domitians, Alexander Severus etc. ritus auctore Baccho [orig: Bacch˘], quem de Indis triumphaturum, quatuor elephantos iugo submisisse, narrat Diodor. Siculus, Biblioth. l. 4. Anton. Heliogabalus triumphavit tigribus, ut Bacchum referret: leonibus, ut Martem: canibus, ut exemplo [orig: exempl˘] careret, apud Ael. Lamprid. c. 28. Aurelianus Aug. ad hostium timiditatem exprimendam cervis vectabatur, Fl. Vopiscus, c. 33. Denique Nero novo [orig: nov˘] et portentoso exemplo [orig: exempl˘] equas hermaphroditas iunxit. Plin. l. 11. c. 49. At insolentius multo Susacus, an Sesostris, Aegypti Rex, devictos bello [orig: bell˘] a se Reges currui, cui insidebat, subiungere solitus est; Lucan. Pharsal. l. 10. v. 276.

Venit ad Occasum, mundique extrema Sesoslris,
Qui Pharios Regum currus cervicibus egit etc.

CURRUS [7] Velivolus, genus currus non minus admirandum fuit; quo [orig: qu˘] Mauritium Nassovium, rebus pro Foederati Belgir libertate et gloria gestis inclitum, usum legimus; qui quod ventis ageretur, Velifer dictus est, et Velivolus, proprio [orig: propri˘] nomine Sceverinae. Huius laudi incegrum l. 2. Epigrammatum dedicavit Hugo Grorius; e quo unicum hoc depromam:

Aurae iugales et quadriga ventorum,
Late patentes quae per aeris campos
Vastumqne inane, spiritus vago [orig: vag˘] cursu
Servis Batavae gentis Imperatori;
Ite, ite ad astra sede fulta sublimi,
Collegioque nuntiate caelesti,
Nassaviorum stirpis inclutum germen;
Vicisse forti Martis impetu terras;
Vicisse fluctus, atque iura Neptuni:
Nunc et subacto [orig: subact˘] patris Aeoli regno [orig: regn˘]
Dictare leges impotentibus flabris.
Flammata caeli templa, et aureos ignes
Restare tantum: namque et illa debentur.
At nos precamur, civitas Batavorum,
Ne iura Olympi vindicet, nisi sere:


page 1049, image: s1049b

Sed hic moretur, differatque contentus
Cepisse caelum mente, dum vias Phoebi,
Lunaeque motus, siderumque permensus
Ausus profundos aemulatur Euclidis,
Sollertiaeque acumen Archimedeae,
Pelusiosque subicit sibi fastus:
Hic voce malit plebis et Senatorum
Princeps paterque Patriae salutari:
Hic saepe fusis gentis Asturum turmis,
Victrice lauri vinciat coma frontem,
Istoque [orig: Ist˘que] Curru gaudeat triumphali.

Quis Currus huius inventor, idem hoc [orig: h˘c] tetrasticho [orig: tetrastich˘] indigitat:

Ventivolam Tiphy deduxit in aequora navim,
Iuppiter in stellas, aethereamque domum.
In terrestre solum virtus Stevona: nam nec
Tiphy tuum fuerat, nec Iovis istud opus.

Sinenses quoque ingeniosos, Currus habere ventivolos, quos velis per terram dirigant, creditum nonnullis est, sed fabulam hanc inde ortam suspicatur Mattinius, in Atl. Stnico, quod [orig: qu˘d] in provincia Peking plaustro [orig: plaustr˘] unica [orig: unicÔ] rota [orig: rotÔ] instructo [orig: instruct˘] utantur, quod, uno [orig: un˘] illius medium occupante, atque eidem aliis duobus ab utroque latere assidentibus, vir mediocris roboris ligneis vectibus non minus lecure, quam velociter, promovet. Vide Auctorem Auonymum, Sinae et Europ. c. 43.

CURRUTICULI Haeretici iidem cum Severianis, apud Macrum, Hierolex. Lege Corrupticolae, quos vide.

CURRUUM seu Bigarum Oppida 2. Paralip. c. 8. v. 6. oppida erant, Salomonis curribus destinata. Iosephus, *ta\s2 de\ po/leis2 tau/tas2 a(rma/twn troshgo/reuse, Has autem Curruum Urbes appellavit. Nempe partem equorum curruumque secum servavit, partem, ne-Regiae urbi essent oneri, per Iudaeae oppida distribuit. Et quidem, si Iosepho credimus, equitum dimidia pars Hierosolymae cum Rege commorabatur, at tw=n a(rma\twn peri au)to\n e)th/rhsen o)li/ga, prope se servavit curruum paucos. Fuere [orig: Fuŕre] autem oppida illa, per quae currus suos equosque Salomon dispersit, nova, et in id ipsum ab eo condita ur Scriptura diserte asserit, a. Paralipom. d. l. In eadem pabulum equis, quantum erat necesse, comportatum. 1. Regum c. 4. v. 28. ubi Septuaginta perabsurde, *ta\s2 kriqa\s2, kai\ to\ a)/xuron, toi=s2 i(/ppois2, kai\ toi=s2 a)/rmmsin e)/feron, vide Sam. Bochart. Hieroz. Parte prior l. 2. c. 9. nec non supra, ubi de Curribus Falcatis.

CURSOLIUM oppidul. Vivariensis prius, cum castro nunc disiecto iuxta Rhodanum, vix 1. leuc. infra Valentiam. Melius forsan Crussolium.

CURSOR [1] vide Papyrius.

CURSOR [2] nomen servi apud Veteres, cuius operam indicat ipsum nomen. Horum meminit Paulus ICtus, l. 99. ž. 5. ff. de Legat. 3. Seneca, Ep. 123. Sueton. Neron. c. 30. Vopiscus, Aurelian. c. 49. Lamprid. Alexandro, c. 42. Apuleius, Metamorph. l. 10. Martialis, l. 3. Epigr. 100.

Cursorum sexta [orig: sextÔ] tibi, Rufe, remisimus hora [orig: horÔ], etc.

Iidem a Pedibus dicebantur, Cicer. ad Attic. l. 8. Ep. 5. Ad pedes, vide supra, quibus hodieque similes Gallico [orig: Gallic˘] vocabulo [orig: vocabul˘], a familiaribus leucis, appellantur Laquais. Tit. Popma, de operis Serv. Eorum praecurtere atque praecedere fuit. Martialis, l. 3. Epigr. 47. v. extr.

Nec feritatus ibat ante carrucam,
Sed tuta foeno Cursor ova portabat.

Item praenuntiare, Apuleius, l. c. Misitque protinus Cursorem, qui vianti inarito domus expugnationem nuntiaret. Vide quoque Tacitum, Iul. Agricol. et Sueton. Neron. c. 49. Imo et epistolas perferte, Suetonius Ibid. quidquid et Epistolas comitabatur, Martialis, l. 3. Epigr. cit.

Cursorem sexta [orig: sextÔ] tibi, Ruffe, remisimus hora [orig: horÔ],
Carmina quem madidum nostra tulisse reor.
Imbribus imodicis caelum nam forte ruebat,
Non aliter mitti debuit iste liber.

Vide plura in voce Mazyes: ubi dicemus, ex hac potissimursa [orig: potissiműrsa] gente id genus servorum fuisse, disseremusque de phaleris, quarum Sueton. Neron. c. 30. meminit, aliquid etiam in Symachi. Sed et Cursorum Augustalium meminit Augustin. de Civ. Dei, l. 5. c. 26. quibus albam vestem attribuunt Sueton. Domit. c. 12. et Aristides, Sacr. Serm. 1. lienem inuri consuevisse vei potione exstingui scribit Plin. l. 11. c. 37. quod de cursoribus in Turcia regiis quoque scribit Menavinus, l. 4. c. 13. etc. Et hi Dominum, uti diximus, praecedebant, sicut Machaerophori subsequebantur, Cicer. ad Q. Fratr. l. 2. Ep. 10. Asconius in Milonian. Iuvenalis, Sat. 7. v. 8. etc. Vide Laur. Pignorium, Comm. de Servis et hic [orig: hţc] infra: de Tabellariis autem, quorum officiim Cursores etiam nonnumquam subiere [orig: subiŕre], agemus suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘].

CURSORES in imperio Constantinopolitano, idem plane [orig: planŕ] quod Viatores priscis Romanis fuere [orig: fuŕre]. Non quidem qui in aciem hostilem excurrentes impet um facerent, ut notat Adr. Turnebus, Advers. l. 24. c. 16. sed qui ad Principum ministeria essent idonei. Curopalates, de officiis aulae Constantinop. *prwtostra/twr e)/ni kai\ *defe/nswr kourseuo/ntwn, tou/twn ga\r mh/te ta/cin e)xo/ntwn, uh/te fla/mulon i)/dion. Protostrator est etiam Defensor Cursorum, horum quidem neque ordinem habentium, neque flammeolum suum. Corrippus, l. 3. num. 5.

--- --- --- Iamque ordine certo [orig: cert˘]
Turba Decanorum, Cursorum, in Rebus agentum.



page 1050, image: s1050a

Praecedebant hi Imperatorii Comitatus agmen, et in Palatio cum Decanis, Lampadariis, Mensoribus aliisque militabant, Lampadariis certe iidem iunguntur l. ult. Cod. de div. offic. de quibus iterum modo dictus Poeta,

--- --- --- pr enuntius ante
Signa dedit Cursor posita [orig: positÔ] de more lucerna [orig: lucernÔ].

Similes omnino iis, qui in Galliae Regum Palatio dicti les guides des Chemins, comitatum Regium praecedunt, ne quod in viis impedimentum obster, quibus qui praeest, Capitaine des Guides dicitur: uti qui Cursoribus Palatinis praeerat, PRAEPOSITUS CURSORUM appellatur in veter. Elogiis. Ita enim inter alia habet vetus Inscr. SEP. AUG. LIB. ZIBI. PRAEP. CURSORUM. etc. Ut vero paulo latius in historiam Cursorum hic [orig: hţc] me diffundam: Certe antiquissimos illos fuisse, docemur e Livio, l. 31. c. 24. Hermerodromos vocunt, ingens uno [orig: un˘] die spatium emetientes: quantum illud, docet variis exemplis Lipsius, Cent. Singul. ad Italos et Hispan. ep. 59. ubi Cursorum tria facit genera, hominum Peditum, Equitum ac Animantium, de quibus omnibus pauca subiungam. Cursores Pedites, quos Hemerodromos, Graeci, Diarios Cursores Latine dixeris celebres fuere [orig: fuŕre]: Philippides, qui bello [orig: bell˘] Persico [orig: Persic˘] ab Atheniensibus Lacedaemonem, auxilii petendi causa [orig: causÔ], missus, confccit buluo [orig: bulu˘] stadia mille ducenta sexaginta, Plin. l. 7. c. 20. et Corn. Nepos, l, 1. c. 4. ea sint Romana milliaria 157. leucae hodiernae, quae horario [orig: horari˘] spatio [orig: spati˘] definiuntur, 40. Euchidas, ignis sacri petendi causa [orig: causÔ], ab iisdem Delphos missus, uno [orig: un˘] die ivit redivitque stadia 1000. emensus, i. e. Romana milliaria 125. leucas hodiernas 31. et quod excedit. Anistis Lacedaemonius et Philonides Alexandri M. cursor a Sicyone Elin uno [orig: un˘] die 1200 stadia cucurrerunt, sunt leucae 36. et semis. Imo de eodem Philonide scribit Plin. l. 2. c. 71. Ex Sicyone Elin 1200 stadia novem diei confecisse horis: indeque quamvis declivi itinere, tertia [orig: tertiÔ] noctis hora [orig: horÔ] remensum: additque, Nunc quidem in Circo quosdam 160. mill. pass. tolerare non ignoramus, uno [orig: un˘] die 40. leucas, in illis Circi spatiis remetiendis, praemii causa [orig: causÔ] quosdam confecisse ostendens. Idem narrat, Fonteio [orig: Fontei˘] et Vipstano [orig: Vipstan˘] Consulib. annos 8. genitum puerum, a meridie ad vesper am 45. mill. pass. cucurrisse. Posteriore quoque aevo [orig: aev˘], sub Lcone Imperatore: Indacus quidam fuit, qui in eundo conspeciu (veteris scriptoris verba apud Suidam) subito [orig: subit˘] evanescebat fulguris instar, nec currenti magis, quam volanti adsimilis. Certe quod iter homo mutatis equis uno [orig: un˘] die conficere non poterat, hoc ipse suis pedibus et sine malestia conficiebat. De Philippo nobili Iuvene, in cohorte Alexandri, qui lorica [orig: loricÔ] indutus ac arma gestaus, pedes per 500. stadia Regem comitatus est, vide Curtium, l. 8. c. 2. Et haud pridem Reges Ingae in Peruano tractu Cusoribus sed alia [orig: aliÔ] ratione usi sunt; qui per publicas regni vias, in dilpositis casulis habitantes, tanta [orig: tantÔ] celeritate per totum regnum iussa clamore nuntiavere [orig: nuntiavŕre], ut omnium equorum cursum ab iis superatum scribant Hispani. Neque diss imilis ratio veterum Gallorum, ubi per istiusmodi homines clamore significato [orig: significat˘] et proximis tradito [orig: tradit˘], quae Genabi oriente Sole erant gesta, ante primam confectam vigiliam, in finibus Arvernorum audita sunt, quod spatium est 160. mill. pass. Caesar, l. 7. Bell. Gall. c. 3. extr. Sed magis mirandum, quod Diodorus Siculus tradidit: cum Eumenes milites et arma expediret, quosdam Persarum qui 30. dierum spatio [orig: spati˘] aberant, eodem [orig: e˘dem] illo [orig: ill˘] die hoc cognovisse, l. 19. etc. Quibus adiunguntur Turcarum Peichi, qui cum securicula in mann et phiala [orig: phialÔ] odoratae aquae Byzantio [orig: Byzanti˘] Hadrianopolim die ac noctu pervenire dicuntur, quod intervallum est milliarum Romanor. circiter 160. Diversum genus videtur, quod Laonicus describit, et Ulacidas appellat, de quibus vide infra suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. Verus proin Imperator apud Ael. Spartian. c. 5. Cursoribus suis exemplo [orig: exempl˘] Cupidinum alas addidit, cosque ventorum nominibus vocitavit, Boream alium, alium Notum, item Aqutlonem aut Circium appellans. Ad Cursores Equites transeo, qui equis vecti publicis et celeriter subinde mutatis mandata deferebant; quod ministerii genus Theodorico Regi apud Cassiodorum, l. 5. Ep. 5. Cursuale ministerium, hodie Gallis la Poste dicitur. Huius inventi auctorem Cyrum facit Xenophon, l. 8. Vide quoque Herodot. l. 8. suntque isti, quos Persae Angaros, item Astandas appellarunt [orig: appellÔrunt]: sed in eo ratio diversa ab illa quae hodie in usu, quod fere per horas hodie disponuntur, cum per dierum spatia olim Equilia talia, inque iis equi et Cursore, constituti sint, An Graeci id genus usurparint [orig: usurpÔrint], incertum: Memorat tamen Livius, T. Sempronium Gracchum per dispositos equos prope incredibili celeritate, ab amphissa Pellam tertio [orig: terti˘] die pervenisse, l. 37. c. 7. Romanos quod attinet, scribit Caesar, l. 3. Bell. Civil. t. 11. Vibullium, omnibus oppidis, mutatis ad Celeritatem iumentis, ad Pompeium contendisse. Et infra, Nuntios per dispositos equites, de victoria Caesaris, Messanam allatos. Sed id tum nondum peblico [orig: peblic˘] sumptu aut cura [orig: curÔ]: primum demum Augustus cursum publicum ordinavit, docente Suetonio [orig: Suetoni˘] in eo, c. 49. verum in vehiculis; singulares vero equi ac veredi postea accessere [orig: accessŕre]. Et de vehiculis quidem ut de Catone, cuius Liv. l. 36. de Iulio Caesare, cuius Sucton. c. 57. Mithridate, cuius appianus, meminere [orig: meminŕre], nil adiciam: Icelus, Galbae libertus, ut patronum Imperii nuncio [orig: nunci˘], et caede Neronis primus laetificaret, septimo [orig: septim˘] ab Urbe die Cluniam (fere in mediam Hispaniam) pervenit. Plut. Annibal, apud Appianum victus a Scipione Adrumetum uno [orig: un˘] comite venit, biduo [orig: bidu˘] et binoctio [orig: binocti˘] tria admodum stadiorum milia, h. e. 375. milliar. Adeo que in diem noctemque 187. et semis, emensus. Sed quod magis est, nuntius a Maximo Romam missus, ut caedem narraret Maximini, tanto [orig: tant˘] impetu (verba Capitolini, in Maximinis duob. c. ult.) mutatis animalibus cucurrit, ut quarta [orig: quartÔ] die ab Aquileia Romam veniret; quod spatium est 788. milliar. Ita in noctem diemque imputes 200. fere milliar. quae ipsa iusta confecit Tiberius Caesar pro exemplo (Plinio [orig: Plini˘] iudice) summi cursus, l. 7. c. 20. De equis, qui ut dictum ante et ex Procopio aliisque liquer, successere [orig: successŕre]: Natrat Socrates in


image: s1050b

Hist. Eccles. sub Theodosio Imperatore Palladium quendam triduispatia [orig: triduispatiÓ] ab urbe Constantinopoli ad fines Persarum equitem iilse, totidemque diebus rediisse; quae sunt milliar. 700. in diem paulo minus nostratia 60. quod possint ne Cursores hodierni, dubitatur merito: etsi ratio ista horariae mutationis percom moda est et maximo cursui apta; Cui auctor Ludovicus XI. Rex Gall. dum Carolo [orig: Carol˘] Audace caeso [orig: caes˘], Artesia et reliquo Belgio imminens, nuntios rerum in horas exspectavit, fertur. Cursorum quoque vicem non raro animantes praestant: Regi Aegyptio Marrhae cornix fuit, literas huc illuc docta ferre, cui mortuae sepulchrum Rex condidit, Aeliun. Columbarum inprimis usus olim hodieque frequens; Exempla Tyri a Chriitianis, et Lugduni Batav. ab Hispanis obsessi notissima, quibus internuntiae columbae cum successu inserviere [orig: inserviŕre]. In Oriente usitatum hunc mandata deferendi morem, per columbas, quae uno [orig: un˘] die id spatii conficiunt, quod expeditus eques integro [orig: integr˘] sextiduo [orig: sextidu˘] aegre emetiatur, observavit ac descripsit P. de Valle, Itin. tam. II. quem vide, non deerit pretium operae. Menesius, Arzillae praefectus, audito [orig: audit˘] Fessae Regem Tingin properare, ut eam Christianis eriperet; catellam (quam forte Arzillae per oblivionem civis Tingitanus reliquerat) literis illigavit ad Praefectum illum, et sub noctem destituit in litore, actiter verberatam, quae libera, quantum potest, Tingin cursum intendit, literasque mane pertulit: quod spatium est milliarium circiter 75. Vide Osorium, Lusit Histor. l. 3. uti de hirundmibus infra. Haec omnia tamen superat Ignium, per certa loca, conspectus splenlor, quo [orig: qu˘] pacto [orig: pact˘] Helvetii, ingruente necessitate, dicto [orig: dict˘] citius per omnes suas terras, periculum imminens nuntiare solent, pinu excelso [orig: excels˘] in loco per intervalla flagrante. Quod idem de Anglis memoratur, qui ingruente turbarum metu altissimis palis, Bekyns illi vocant, faces imponunt, quo [orig: qu˘], velut edicto [orig: edict˘], brevi omnes moniti ad arma concurrunt, pro aris ac focis dimicatuti. Thom. Dempster. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom. l. 7. c. ult. Paralipom. Sed et Cursores nonnumquam Auctoribus vocantur oi( *taxugra/foi, Notarii, qui notis verba cursim expediebant, de quibus infra. Apud Nic. Uptonem de Milit. officio, l. 1 c. 9. Cursores dicuntur Nuntri peditantes Imperatorum, Regum et Principum, quorum officium est pedibus transire, qui insuper portant arma dominorum suorum in pixidibus depicta, pendentibus in suis cingulis sive cinctoriis supra renes --- Et isti possunt esse milites propter peritiam in offictis habitam, non tamen sunt nobiles et vocantur Milites Caligati, ut C. de Nuptiis L. A. caligatos per Accursium, vide infra Prosecutor. In Ecclesia porro Romana officium Ecclesiasticum Cursoris nomine veniebat, cuius erat Episcopis Epistolas deferre. Baton. A. C. 44. num. 79. et A. C. 58. num. 102. durantque etiamnum Romae Papae Cursores, qui deferunt mandata eius bullasque divulgant. Sed et in aliis Ecclesiis Cursores satellites sunt Episcopalis Curia apud Dominic. et Carolum Macros, in Hierolex. Plura vide apud Car. du Fresne, Glossar.

CURSULA oppid. Sabinorum, ad montem Coretum, nunc Cassiu seu Cassi Leandro. Ferrar.

CURSUS [1] in Olympicis Ludis, tertio [orig: terti˘], vel etiam quarto [orig: quart˘] certaminum loco [orig: loc˘], post Pagilatum videl. Luctam et Iaculum, recensetur Veteribus, uti ordine postremum, sic in maxima laude positum. Hinc apud Homerum Nestor, postquam Clytomedem pugnis, Ancaeumque lucta [orig: luctÔ] se vicisse narravit, addit quasi eximium hoc, Il. y. v. 636.

*(/ifiklon de\ po/dessi pare/dramon ---
Iphiclum autem pedibus praecurri ---

Vide quoque de Antilocho Ibid. de Orsilocho Odyss. v. de Atalanta Ovid. l. 10. Met. de Polymnestore Milesio puero Arhleta Solin. c. 6. de Critone, Platonem in Protagora etc. Instituti origo an ab Apolline, qui Mercurium de cursu secum certantem praeverrisse legitur, apud Pausan. l. 5. an ab Hercule, postquam Aellam Amazonem cursu superavit? apud Diodorum Sic. l. 5. Antiqq. Erat autem Cursorum ta\ dromika\ gumnazome/nwn, praecipuum munus, plei=ston a)polipei=n kai\ por)r(wta/tw diabh=nai, plurimum relinquere (post se Antagonistam) et longissme (ab eo) distare, Plut. Symposiac. l. 2. Problem. 4. Quod ut facilius assequerentur, nudi currebant; primitus quidem non plane, ut qui membris tegendis certa habebant indumenta. Quintus Smyrnaeus, Paralipom. l. 4. *)amfi\ d' a)/ra zw/santo qow=s2 perimh/dea xersi\n fa/rea, pa/nta d' e)nerqen, a(/per qe/mis2 e)kru/yanto. Cuiusmodi subligacula zw/mata Homerus perizw/mata et diazw/smata alii dixerunt. Usque ad Olymp. 32. am. 1. quo [orig: qu˘] Orsippus, quod soluto [orig: solut˘] zw/mati in cursu impeditus esset, effecit, ut postmodum nudi currerent. Iidem vero et inungebantur, quod in Agonisticis pridem notavit P. Faber, l. 2. c. 12. Unde apud Painium, l. 6. Theb. v. 575. cursurus,

--- --- Palladios non inscius haustus
Incubuit, pinguique cutent fuscatur olivo [orig: oliv˘]

Ad quem locum vide Barthium, Animadversion. et plura hanc in rem, apud Car. Paschal. Coranar. l. 6. c. 14. uti de Cursoribus armatis infra voce Hoplita. Praeter Cursum pedum, vigebat in Ludis Olympicis, quoque Cursus Equorum, cuius coronam primus Iolaus accepit. Dictum autem certamen hoc est *(ippodromi/a, eiusque spatium i(ppiko\n dia/sthma, quod etat 4 stadiotum, sicut minim um prioris cursus unum fuit stadium. Et primum quidem unico [orig: unic˘] equo [orig: equ˘] certabatur, cuiusmodi equi *ke/lhtes2 dicebantur Graecis, Desultores Latinis. Postmodum quadrigae accessere [orig: accessŕre], uti supra vidimus, ubi de Curru Olympiaco. Praemium corona fuit ex oleastro aut simili fronde: aliquando et iuvencae et vitulae, ut apud Q. Calabrum, l. 4. et phialae, ut apud Pindarum, Nem. od. 2. Tulerunt autem id domini equarum, licet ipsi Cursui non interessent. Sic Chromius loco [orig: loc˘] hoc [orig: h˘c] quadrigas solum


image: s1051a

misit et per Aurigam rem confecit. Sed et evi nonnumquam, excusso auriga [orig: aurigÔ], palmam obtinuisse leguntur, apud Plinium, l. 8. c. 42. Artes quadrigaru huius Certaminis variae erant. Namque, (ut Magicas omittam, in Circensibus frequentes) cauti Agitatores in primis spatiis sustinebant equos spiritumque ac vires eorum dispensabant, priusquam ad finem venirent, ut integti ac indefecti praegressos iam defessos praeverterent, in septimae metae flexu. Nec velocitate solum praevertebant, sed et currus suos opponebant ac effundere aemulorum quadrigas conabantur. Quae omnia coviungit Plin. d. l. Claudii Caes. Saecularium ludorum Circensibus excusso [orig: excuss˘] in carceribus Auriga [orig: AurigÔ], albati cqui palmam occupavere [orig: occupavŕre], primatum obtinuere [orig: obtinuŕre], opposita effundentes, omnia quae contra aemulos debuissent --- facientes --- peracto [orig: peract˘] legitimio [orig: legitimi˘] cursu ad metam stetere [orig: stetŕre]. Vide Silium Italic. l. 6. et hic [orig: hţc] passim, inrimis in vocibus, Occupare, Succedere etc. Neque vero quadrigae ex equis tantum constiterunt, sed et e mulis et mulabus, uti legimus apud eundem Pindatum, Oly mp. od. 6. Fuitque mulorum certamen, qui essent clitellarii, ka/lph; bigarum; a)ph/nhios2 dictum. Currentibus porro non defuere [orig: defuŕre] sui keleustai\, uti pluribus docet Paschalius laudatus, c. seq. Nec omittendum, uti in pugilatu ter oportebat vicisse antagonistam, quod a)potria/zein dictum; ita in cursu, ter vincere necesse fuisse, ut plena victoria obtineretur. Suidas in triaxqhn=ai, *legouin oi( palaistrikoi\ a(nti\ tri\s2 pesei=n, h' to\ tri\s2 troxa/santa nikhqhn=ai sta/dion di)aulon, do/lixon Vide quoque snpra in voce Ter, item hic [orig: hţc] infra, ubi de Equis, nec non de Curuli Vectatione. Plura vero de Cursu Antiquorum, tum in Ludis Publicis, tum in Gymnasiis, apud Hier. Mercurialem de Arte Gymnastica, l. 2. c. 10. et l. 6. c. 7. nec non infra, in Diaulus.

CURSUS [2] in l. 5. Cod. Theodos. de Curioses, in his duntaxat, in quibus cursus a provincialibus exhibetur, vide quoque l. 3. et 4. eod. tit. est, qui alias Cursus publicus dictus, et Augustum auctorem habuit, quo celerius ac sub manum cognosci posset, quid in provincia quaque gereretur, hac [orig: hÔc] enim fini iuvenes, primo modicis intervallis, per militares vias, dehinc vehicula disposuit, apud Sueton. loc cit. utilitate inventi pace belloque [orig: bell˘que] palam maxima, sed calamitate non minore illorum, quorum possessionibus sive patrimoniis indicebantur angariae aut veredi, ut scribit Arcadius ICtus. Conatus ex parte mederi aequissimus Nerva, qui durum munus remisit, sed Italis. Hinc nummi exstant cum Inscr. VEHICULATIONE ITALIAE REMISSA S. C. Traianus vero severe, si minus ab Italicis, certe a provincialibus istud praestationis genus exegit, teste Autelio [orig: Auteli˘] Victore, qui munus hoc posteriorum insolentia [orig: insolentiÔ] avaritiaque [orig: avaritiÔque] in pestem Romani Orbis vertisse, addit. Cuius querimonia ersi ad ipsius tempora proprie spectat, certum tamen est, iam inde a principio angariarum onere civitates et provincias multimodis semper esse vexatas: unde tot LL. tot Principum constitutiones, ad sublevandum cursum publicum promulgatae. Cum autem in Cursu hoc etiam eorum, qui illum usurpabaut, sumptus intervenirent, videtur illorum commodis consuluisse Hadrianus, qui cursum fiscalem inhibuit, ne Magistratus hoc [orig: h˘c] onere gravarentur, Ael. Spartian. c. 7. Magistratus nempe, qui in provincias irent, aut per provincias suas iter facerent, non propriis ipsorum, sed Fisci impensis, uti publicis equis iussit. Quo subsidio [orig: subsidi˘] ante Octavium Magistratibus provinciarum nihil erat opus: cum praesto ipsis adessent praebendorum mancipes, qui equos, mulos, tabernacula, et quidquid ad iter necessarium de publico exhiberent. Postea vero quam mutata est per Augustum ratio vetus et cuique eorum, qui in provincias deltinarentur, certum quid fuitattributum, pro cuiusque dignitate, tum coepere [orig: coepŕre] illi vecturae sumptus experiri. Neque ahis ante Hadrianum vehicularium illum cursum usurpare licitum, quam qui ex provinciis ad Principem destinabantur, aut qui a Principe in provincias mittebantur, aliquid annuntiaturi. Interim mausere [orig: mausŕre] gravati provinciales; donec Antoninus primum Pius eorum rationem habens, Cursum publicum sublevavit, diplomata pancis largiendo ac non nisi in publicis ac necessariis causis evectiones fieri sinendo, apud Capitolinum: Severus dein, ut se homnibus commendaret, plane a privatis ad Fiscum traduxit, ut videre est apud Spartian. in Vita eius. Post hunc Alexander Severus, ius antiquum retulisse visus, praebuit Provinciarum Praesidibus mulos binos, equos binos, apud Lamprid. sed non propterea minus illis publicus cursus fuit necessarius: Exstatque in Cod. lex Arcadii, Honorii et Theodosii A. A. A. qua [orig: quÔ] vetantur provinciarum Duces, postquam in illas venerint cursu atque angariis uti; qua [orig: quÔ] constitutione videtur beneficium illis collatum, partim confirmatum, partim abrogatum. Fuisse autem Hadrianum in ista facilem, testis illorum temporum historia: e qua insuper discimus, omnium qui hoc a Principe beneficium impetrassent [orig: impetrÔssent], nomina in laterenlo fuisse descripta etc. Casaubonus ad Spartian. Vide quoque Salmas. Not. ad eum, ut et ad reliquos Scriptores supra cit. sicut de Logotheta Cursus, in aula Constantinopolit. infra, voce Logotheta. Sed et Cursus, in Ecclesia Romana dicitur officium Ecclesiasticum seu Series Orationum, Psalmorum, Hymonorum et coeterarum precationum, quae quottidie in Ecclesia decantantur; quam a D. Hieronymo Damasi Episcopi Romani rogatu dispositam scribit Honorius Augustodunensis, l. 3. c. 1. Hinc Cursarius seu Cursinarius, liber Ecclesiasticus, continens Cursum seu Officium Ecclesiasticum, in Actis Murensis Monasteriis, p. 10. apud Car. du Fresne, Glossar. Vide quoque Macros Fratres, Hierolex.

CURSUS [3] Graece *dro/mos2, in Aegyptiorum templis, dictum est in ingressu eorum pavimentum, Latitudine iugeri aut paulo minus, Longitudine tripla [orig: triplÔ], aut quadrupla [orig: quadruplÔ], apud Callimachum. *liqo/strwton vocat Strabo, l. 17, post quam partem erat *propu/laion seu *Propu/laia, tria enim vestibula, idem enumerat, sequebatur. *pro/naos2, Atrium et *nao\s2 seu *shko\s2, Delubrum, vide infra.

CURSUS [4] Clabularis seu Clavislaris species fuit Cursus


page 1051, image: s1051b

Vehiculatii [correction of the transcriber; in the print Vehihiculatii] seu Publici. Nam ab initio institutionis vehicula tantum h. e. rhedae, in usu cum essent, item hirota et veredi, quem cursum velocis nomine insignit l. 62. Cod. theodos. postea angariae quoque accessere [orig: accessŕre], quem modo [orig: mod˘] clavularium, modo angarias, videmus dici passim, et a prori distingui. Vide l. 5. Cod. Theodos. de Curiosis et quae diximus snpra in Clabulare.

CURSUS [5] Equorum, *(ippodro/mion, in Libertatibus concessis Vilae Franchae ab Archembaldo Duce Burbon. A. C. 1217. Dom. Archimbaudus et Agnes eius uxor constituerunt Cursum equorum, apud Villam Francham, in crastinum nundinarum, quae sunt in octavis Pentecostes, et dederunt illi, qui cursum lucraretur, unam marcham argenti et illi qui eos equaret ad pontem de Baria 5. sol. Vile Thomasserium in Consuctud. Bituric. l. 1. c. 100. et 101. laudatum Car. du Fresne, Glossar. In Anglia quotannis magna [orig: magnÔ] celebritate istiusmodi Cursum fervere, notum.

CURSUS [6] Fiscalis, apud Ael. Spartian, in Hadrian. l. c. Salmasio idem est, quod Curius Publicus, sic dictus, non quod eum Fiscus exhibere teneretur; hoc enim primus Severus demum instituit: sed quod res siscales eo transveherentur; aurum et argentum sacrarum Largitionum, cum ad comitatum Prmcipis destinabantur, vestes et aliae species, siscales appellatae, etc. Vide hic infra.

CURSUS [7] Publicus, iam supra indigitatus; dicebatur, non quod omnibus esset publicus, aut passim omnibus licentia fieret eius usutpandi: Nam non privatis solum eo [orig: ] interdictum, sed nec omnes Magistratus eius usurpationem sibi vindicare audebant, sed illi tantum, quos sublimissimae administrationis illustraverat imleptio et quos Magistri Equitum ac peditum pompa sublimaverat, qui tamen omnes in actu positi Rei publ. providissent, non hi, quos honor arii tantum nominis suffragia prosequerentur, ut fertur l. Grat. Valent. et Theodos, A. A. A. In alia L. Illustrium virorum menrio est; quorum honori haec facultas defertur: Senatui conceditur L. 32. cod. tit. de Publ. Cursu: at l. 71. omnibus Iudicibus interdicit eius usu, excepto [orig: except˘] Praefecto Praetorio [orig: Praetori˘]: L. vero 43. etiam Illustres magistros pedestres et equestres illius usurpatione abstinuisse ostendit; nc varie, pro temporibus moderata [orig: moderatÔ] publicae evectionis ratione, et modo latius, modo arctius dispensata [orig: dispensatÔ]. Verum sic appellatus est, quod nemini privato, nec nisi iis, de quibus dictum, quosque vel ad se Princeps evocabat, vel a se dimittebat, eius usus esset concessus: nec nisi in publicis cansis evectiones fieri liceret, aut ad transmittendos Largitionales titulos etc. Necessitatem eius exhibendi ex antiquo incubuisse Curialibus seu Decurionibus, discimus ex l. trium Augustorum supra laudata: a quibus ad Fiscum eam tranlduxisse Hadrianum nonnulli volunt, ex verbis Spartiani l. cit. quem tamen locum aliter accipi a Casaubono et Salmasio vidimus. Severus certe tandem illos hoc [orig: h˘c] onere sublevavit, ut supra dictum, ubi etiam de Cursus huius institutione. Vide quoque hic infra.

CURSUS [8] Vehicularius, idem cum Publico: qua [orig: quÔ] generali appellatione rhedae, cisia, veredi, angariae, et omnia, quae in cursu publico usurparentur, sive vehicula, sive animalia, comprehenduntur. Divisus in velocem et clabulartum, quo [orig: qu˘] nomine angarias venisse, visum est. Claud. Salmas. ad Capitolin. in Antonino Pio, c. 12. Sed et ad Cursum naves adhibitae, ut infra videbimus voce Dronmones. Vide quoque infra Posta.

CURTA Pannoniae inferioris oppid. nunc pagus ad Danubium, medius inter Crumerum, ad Occasum et Strigonium ad Ortum, 3. leuc. Ferar.

CURTANA aliis Curtein, Eduardi Confessoris gladius, qui in inauguratione Angliae Regum coeteris praefertur, a Comite Cestriae, Match. Paris. in Henrico III. sub A. C. 1236. Sic Arthuri Regis gladius Caliburn et Ron dictus fertur. Spelmannus. Ceterum Curtana ensis fuit Cuspide acieque retusus, in signum misericordiae populis a Rege praestandae, unde et nomen: Id vero etiam iuris spectasse [orig: spectÔsse] Ducem Lancastriae docet Edvv. Cokus ad Littleton. sect. 35. Sic regii ensis Danici, Lovi nomine, quo [orig: qu˘] Biarco ulus; alius [orig: alţus] Strep dicti, in eadem gente; duorum porro aliorum, qui Haldeni erant, Liusingi et Hvvyntingi, meminit Saxo, l. 2. 4. et 7. Vide Garassum in Sacris Remensibus c. de Ense Regio et infra in Durandal.

CURTI Asiae populi Cedreno an iidem cum Turcis, quomodo vocem hanc usurpat Albertus Argentin p. 141. Vide Car. du Fresne, Histor. Byzantina, l. 8. c. 6.

CURTICULAE vel CURCELLAE quasi parvae villae, seu exigui vici a Curte: multa sunt eiusdem nominis in Gallia, e quibus nunc notissimae Curcellae in Veliocassibus, ad Ittam fluv. Dangutum inter et Gisortium. Hadr. Vales. Notit. Gall.

CURTILARIUS Gallis Curtillier, Officium Monasticum, cuius curae potissimum incumbebat, ex curtili Monasterii aut aliunde olera et pulmentaria Monachis subministrare, quod postea in beneficium et feudum Ecclesiasticum Romano Pontifici obnoxium transrit, uti docet Doubletus, Histor. Monaster. Sandionys. l. 1. c. 59. Interdum tamen nuncupantur ita, qui Domini sui principalis seu capitalis Curiam sequi tenentur et eius placitis interesse, Car. du Fresne in voce Cortis.

CURTILIUS Mancias, supetioris in Germania exercitu Dux, Q. Volusio [orig: Volusi˘], et P. Scipione Consulib.

CURTINETUM Senonum, castellum in Senonum finibus, Prioraru SS. Petri et Pauli illustre, vulgo Courtenay: cuius castri herede ducta [orig: ductÔ] unus e Ludovici Crassi Regis filiis Petrus Curtinacensium Principum familiae originem dedir. Idem.

CURTIS et CURS apud mediastinos scriptores, idem quod Cortis et Cors; palatium, aula Principum, Nobilium, etc. A Graeco *ku/rtis2, fiscella, qualus, cavea, ad asservandas aves. Cui simile Latin. Cors vel Cohors. Unde Martialis, l. 7. Epigr. 30. v. 1.

Raucae cortis aves.

Et Ovid. l. 4. Fast. v. 704.

Abstulerat multas illa cohortis aves.



page 1052, image: s1052a

Dein Cortem dicebant, quod in domo rustica loco [orig: loc˘] atrii fuit; etiam spatium intra maceriam: Hortum quoque, et casam: Villam postea, ubi habitaculum alicuius Nobils: tandem Aulam, Palatium et familiam Principis: Vide Iornand. de rebus Get. c. 34. Asser. Menevens. de gestis Alfredi, Henr. Spelmann. Glossar. Archaeol. et supra in voce Cors.

CURTIS Nova la Cour Neuve, villa agri Parisini, proxima Monasterio S. Dionysii, Hadr. Vales. Notit. Gall.

CURTISANAE quaenam dicantur in Italia, docet celebris Doctor Sorbonicus Claud. Espensaeus de Continentia, l. 3. c. 4. ubi postquam de instituto Pauli III. qui Cardinales quosdam et Viros alios graves delegerat, ad Ecclesiam emendandam A. C. 1538. disseruisset, dixissetque consuluisse illos, corrigendum et hunc turpem abusum, quo [orig: qu˘] illic (Romae) meretrices, ut matronae incedunt, aut mula [orig: mulÔ] vehuntur, assectantibus eas de medio die nobilibus familiaribusque Cardinalium atque Clericis, habitant etiam insignes aedes. Addit, Mirum certe tales tantosque viros consuluisse, minuendum modo scortorum fastum et luxum, non etiam semel eicienda, an vero propter tam multos ibi caelibes retinenda? o [orig: ˘] rem horrendam! mihi sane sic eos sensisse dicere religio sit. Nos Gallos stolidos, scilicet ac simplices (sic enim nos illi vocant homines scilicet subtiles atque sapientes) non posse non graviter offendi tot mille luparum in iisdem muris, una in urbe, sub eodem prope (quod aiunt) tecto quottidiano conspectu, ac velimus nolimus, occursu. Non enim iam, ut olim, sub moenibus habitant, aut sub Moemamis Circensibus, Martiali ob id Summoenianae dictae. Quaerit Q. Fabius, l. 7. c. 4. An in lupanari cum aliena deprehensus adulter sit? non quaesiturus, nisi certo [orig: cert˘] tum loco [orig: loc˘] fuissent diversatae. Nunc vero sub Christi Vicariis ac Petri successoribus, ut alius quidam cecinit,

--- Urbs est iam tota luppanar,
Mater Aeneae regnat in urbe sui.

Quodque in Solone Plutarchus scribit, Athenienses mitibus nominibus urbane imminuendo rerum atrocitatem mitigasse [orig: mitigÔsse], meretrices hetaeras, socias, amicas nuncupasse [orig: nuncupÔsse]. Ita Romanenses sua Nundinalia pudoris propudia, Curtisanas vocant. o [orig: ˘] Italicum acumen! Haec Doctor ille Sorbonicus. Quanto puriora castra Balduini Flandriae Comitis qui Imperator Constantinopolitanus salutatus est, A. C. 1204. De quo etiam hoste, memorat Nicetas Choniates, adeo fuisse continentem, ut ne adspectu quidem impudico [orig: impudic˘] mulierem intuitus sit, quamdiu a propria uxore abfuit: et bis qualibet [orig: quÔlibet] hebdomade vespere proclamari curaverit, ne quis in suo Palatio cubaret, qui alienam mulierem attingeret. Aula item veterum Imperatorum, de quibus refert Iohannes Chrysostomus Episcopus Constantinopolit. suo [orig: su˘] tempore (circa A. C. 400 regnantibus Honorio [orig: Honori˘] et Arcadio [orig: Arcadi˘] Augg.) lege cautum esse atque observatum, ut in Regiis seu Palatiis Imperialibus si quis introductam meretricem cognovisset vel ebrietate aliave [orig: aliÔve] huiusmodi turpitudine sese maculasset [orig: maculÔsset], ultimo [orig: ultim˘] afficeretur supplicio [orig: supplici˘], vide Io. Forbesium, Instructionum Histor. Theologic. l. 4. c. 20. ž. 50.

CURTISIUS praenomine Titus quondam praetoriae coliortis miles, Tiberii Imperii anno [orig: ann˘] decimo [orig: decim˘] tumultus [orig: tumultűs] servilis per Italiam auctor: qui primo coetibus clandestinis apud Brundusium et circumiecta oppida; mox positis propalam libellis ad libertatem vocabat agrestia per longinquos saltus et ferocia servitia: cum forte tres biremes adpulere [orig: adpulŕre] ad usus commeantium illo [orig: ill˘] mari. Et erat iisdem regionibus Curtius Lupus quaestor, cui provincia vetere ex more Calles evenerat. Is disposita [orig: dispositÔ] classiariorum copia [orig: copiÔ], coeptantem tum maxime coniurationem disiecit: Missusque a Caesare propere Staius tribunus cum valida [orig: validÔ] manu Ducem ipsum et proximos audaciae in urbem traxit. Tacit. l. 4. Annal. c. 27.

CURTIUS [1] CURTIA, gens Romae consularis et patricia minorum gentium Romam cum T. Tatio commigravit sub Romulo.

CURTIUS [2] praenomine Marcus, adolescens Romanus nobilis, qui se pro salute patriae Diis manibus devovit. Nam cum terra in medio foro ingenti hiatu desedisset, responsumque esset, non coituram iterum, nisi quisquam ex primae spei adolescentibus sese in hiatum deiecisset, Curtius acceptam a patria vitam eidem impendere non dubitavit, conscensoque [orig: conscens˘que] equo [orig: equ˘], sine mora se in specum praecipitavit. Unde etiam Curtius lacus nomen creditur servasse [orig: servÔsse]. Aristid. apud Plut. in Paral. Liv. l. 7. c. 6. Val. Max. l. 5. c. 6. ex 2.

CURTIUS [3] cuius meminit Cicero, l. 3. ad Quintum fratrem, ep. 2.

CURTIUS [4] Eques Romanus deliciis diffuens, quum apud Augustum cenaret, turdum macrum e patina attollens, eumque manu tenens, interrogavit Caesarem, num mittere liceret? Quumque is respondisset, quidni liceat? Ille protinus avem per fenestram misit. Princeps ambiguitate verbi delusus factum aequo [orig: aequ˘] animo [orig: anim˘] tulit. Macrob. l. 2. Saturnal. c. 4.

CURTIUS [5] Atticus, illustris, Eques Romanus, Tiberio in secessum Campaniae comes. Tacit. l. 4. Annal. c. 58. Subversus arte Seiani; ad quem Ovidii Elegia IV. et VII. libri secundi de Ponto.

CURTIUS [6] Iacobus, vide Iacobus.

CURTIUS [7] Matthaeus, vide Matthaeus. CURTIUS Montanus Orator et Poeta, sub Vespasiano: cuius versus non adeo laudati. Accusavit Regulum, Tacit. l. 4. Annal. c. 28. 29. Plin. iun. ipsi epistolam 29. inscripsit, l. 7. Alius est a Iulio Montano, morum elegantia [orig: elegantiÔ], carminis suavitate, et conversationis amabilitate Tiberio, grato qui de ortu solis scriptum edidit. Senec. Ep. 122. Ovid. l. 4. de Pont. El. 16. v. 11.

CURTIUS [8] Montanus, Senator, qui referente Domitiano [orig: Domitian˘], de restituendis Galbae honoribus, censuit, ut Pisonis quoque memoria celebraretur, irrita [orig: irritÔ] sententia [orig: sententiÔ], Tacit. l. 4. Hist. c. 40.

CURTIUS [9] Nicias, Grammaticus, Pompeii et Memmii amicus intimus. Cicero, ep. ad Dolabellam, et alibi. Sueton. de Illustr. Gramm. c. 14.