December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0005

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS PRIMVS Literas A, B, C, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0006

[gap: praeliminaria]

page 1036, image: s1036a

CULIACANA regio Ameriae Septentrionalis, in nova Hispania, versus mare Australe, et novum regnum Mexican. pertinens ad novam Galiciam, nomen habet ab urbe huius nominis: iacet autem inter fluvium Piasila, et fluvium Sancti Sebastiani, qui antequam se in mare exoneret, a terra absorbetur; Metropolis eius est Culiacanum, ubi Hispani fundarunt [orig: fundÔrunt] coloniam Divi Michaelis. Metel. Mercat. Beudrand.

CULIACANUM oppid. Americae Septentrionalis cum provinc. cognomine in nova Hispania, versus mare Austr. et novum regnum Mexicanum sub Hispanis.

CULINA in veter. Inscr. quae hodieque superest Tibure.

HERCULI. SAXANO SACRUM
SER. SULPICIUS TROPHIMUS
AEDEM ZOTHECAM
CULINAM PECUNIA SUA A
SOLO RESTITUIT IDEMQUE
DEDICAVIT K. DECEMBR. L.
TURPILIO. DEXTRO. M. MAECIO
RUFO COS. EYTYCHICUS
SER. PERAGENDUM CURAVIT.

Significat locum Aedi sacrae vicinum, in quo funebres olim epulae haberi solebant. Iac. Sponius, Itinerar. Graecia, Part. III. p. 47. et 58. Vide Ger. Io. Voss. Etymologic. in hac voce: uti de Matrone Poeta Graeco, qui aliquot milia versuum Homericorum ad culinam et macellum invertit iusto [orig: iust˘] poemate, infra aliquid voce Parodia.

CULIPILARIUS in Glossis, foedi ministerii apud Romanos olim nomen: de quo Tertullian. de Pallio, c. 4. Unde apud aliquos Numidas, etiam equis caesariatos, iuxta cutem tonsor --- unde apud hirtos et hirsutos tam rapax a culo resina, tam furax a mento volsella? Ubi Afrorum mollitiem increpat, ex Asia illuc transvectam, quae deliciis infamis habita. Inde enim in Graecorum gymnasia atque hinc ulterius depilandi iste ac vellendi mos translatus; quas munditias Xysticas paulo post idem vocat, quod hunc morem haberent homines xysto et palaestrae dediti, qui in medio etiam gymnasio sub omnium oculis depilari devellique consuevere [orig: consuevŕre]. In quos proin graviter invehitur Clemens, Paedagogi l. 2. c. 3. ubi etiam partem illam psilothro [orig: psilothr˘] Veteres accurasse [orig: accurÔsse], docet: to\ gen/eion kai\ to\n prwkto\n, quasi partes e diametro sibi oppositas, ibi memorans. Idem Persius innuit, Sat. 4. v. 38.

Quinque palaestritae licet haec plantaria vellant,
Elixasque nates labesactent forcipe adunca,
Non tamen ista filix ullo [orig: ull˘] mansuescet aratro [orig: aratr˘].

Nempe Palaestritae, non solum athletas ungebant in Gymnasiis, hinc *gumnastai\ et *)alei=ptai dicti, sed et eorum partem mento oppositam vellebant ac resina [orig: resinÔ] levigabant, ut docet Salmas. ad Tertullian. d. l.

CULLA idem quod Cuculla, Ioanni de Ianua. Certe in Ordine Cisterciensi Moniales amplum et latum pallium, quo [orig: qu˘] in maioribus Festis utuntur, etiamnum Coulle in Gallia vocant, Car. du Fresne, Glossar.

CULLENCUM vulgo Culant, castrum Galliae, in Biturigibus Cubis a Philippo August. captum, A. C. 1188. apud Rigordum in Gestis eius.

CULLU quae et Collops magnus. Ptolem. urbs Africae. Nunc in regno Bugiae, Baudrand. purpura [orig: purpurÔ] celebris, teste Solino [orig: Solin˘], c. 30. Col Marmolio, Alcol Castaldo, et Collo Nigro: in Numidia ad amnem cognominem in confinio Mauritaniae Sifitensis, in ora littotali maris Mediterranei cum portu capaci. Baudrand.

CULMEN titulus honorarius summorum Magistratuum, in utroque Codice. Alias proprie aedes pastoralis et rustica, quod illae culmo [orig: culm˘] integi consuevere [orig: consuevŕre]. Virg. Ecl. 1. v. 83.

Et iam summa procul villarum culmina fumant.

Manilius, l. 4.

At nisi Fata darent leges vitaeque necisque;
Roma casis enata foret, pecudumque Magistri
In Capitolinos auxissent culmina montes.

Prudentius in Diptochaeo, n. 4. v. 13.

Hospitium hoc domini est, ilex ubi frondea Mambrae
Armentale senex protexit culmen etc.

Inde ad aliarum quoque aedium fastigia, Templorum inprimis denotanda, translata vox. Papin. Statius, l. 9. Theb. v. 194.

--- -- --- -- seu iam sub culmine fixus
Excubat, antiquo seu pendet gloria luco.

Et aedificiorum praecipuorum. Unde idem de incendio Romae vorba faciens, a Nerone patrato, l. 2. Sylv. 7. v. 60. ait:

Dices culminibus Remi vagantes,
Infandos domini nocentis ignes.

Ubi qui culminum nomine intelligat, docet Sucton. in eo, c. 38. Tunc praeter immensum numerum insularum, domus priscorum Ducum arserunt, hostilibus adhuc spoliis adornatae, Deorumque aedes ab Regibus, ac deinde Punicis ac Gallicis bellis votae dedicataeque et quidquid visendum atque memorabile ex Antiquitate duraverat. Hinc porto ad hominum praecipuos extensa, ut diximus. Est autem Culmus, unde Culmini nomen esse diximus, ab Aeolico ko/lomos2 pro ka/lamos2, proprie qui spicam fert; quidam vero sic stipulam cum ipsa spica vocant, ut contra alii spicam appellant, cum ipso culmo. At hodie Culmum dicimus stipulam, quae in segete remansit, e quo desectae


image: s1036b

sunt spicae. Unde verbum culmare, de his qui culmum cum radice evellunt. Salmas. ad Solin. p. 362. Vide quoque infra in voce Stipula.

CULMIA urbs Episcopalis Prussiae regionis sub Archiepiscopo Gnesnensi, 5. leuc. Polonic. a Turonia Urbe in Boream, paulo minus a Graudentio. Deficit indies. Hinc tractus adiacens Culmigeria. Miraeus, Geogr. Eccl.

CULMISCIACUM vulgo Cormicy, villa Episcopatus Remensis, in Gallia, non longe ab urbe Remis. Aliud est Calmiciacum, vulgo Chermizy, prope eandem Urbem. Hadr. Vales. Notit. Gall.

CULMO subnixa Potestas Charta, Actus, Pactum. In Marculfi formulis passim occurrit stipulatione subnixa et hoc ex iure Romano petitum, ut notat Bignonius. Dicitur autem Culmo subnixa, quasi paci vinculum et sollennitas, traditione culmi sive stipulae consummata aliquando fuisset, et Stipulato a stipula descendisset. Vide Stipulatio.

CULPA apud Papin. Statium, l. 2. Theb. v. 233.

--- -- --- -- tacitae subit ille supremus
Virginitatis amor, primaeque modstia culpae.

Et, l. 2. Achilleidos, v. 273.

Ast ego vel primae puerilis fabula culpae
Narrabor famulis --- --

concubitus primus est, uti Scholiastes exponit, illud Maronianum Didus loquentis introducens, l. 4. Aen. v. 19.

Huic uni forsan poteram succumbere culpae.

Namque et legitimi amplexus coniugum illa [orig: illÔ] non omni vacant. Maiori iure de stupro: apud eundem Statium, l. 9. Theb. v. 617.

Nec mihi secretis culpam occultare sub antris
Cura fuit.

Et Ovidium, l. 2. Met. v. 451. de Calisto a Iove vitiata,

Et nisi quod virgo est, poterat sentire Diana
Mille modis culpam --- --

Unde culpata sinus, h. e. praegnans, de Danae, apud eundem Statium, l. 6. Theb. v. 286.

Et gravis Acrisius, speciesque horrenda Choroebi,
Et Danae culpata sinus etc.

Vide Casp. Barthium, Animadversion. ad Statium, d. l.

CULTELLATAE Vestes, h. e. Vestes in ligulas subinde incisae, quales Franci olim gerebant, damnatae passim Scriptoribus. Chron. Vosiense, Dehinc repertae sunt pretiosae ac variae vestes designantes varias hominum mentes, quas quidam, in sphaerulis et lingulis minutissime frepantes, picti Diaboli formam assumunt, etc. Caesarius Heisterbach. Miracul. l. 4. c. 45. Daemonem in specie viri, tunica [orig: tunicÔ] cultellata [orig: cultellatÔ] contra se stare conspexit: ut alios omittam. Hinc de eiusmodi Vestibus sic statuit Iacobus I. Rex Aragon. in Constitut. Catalan. MSS. Item statuimus, quod nos, nec aliquis subditus noster, non portet vestes incisas, listatas vel tropatas etc. Et Clericis earum usu interdictum legimus, in Concilio Melfitano, can. 13. et Remensi can. 2. apud Car. du Fresne, Glossar. Alia vocis Cultellare, apud Agrimensores, notio, quibus eminentiam ad planum redigere significat. Unde Cultellatus ager, libratus est et ad planitiem exaequatam reductus. Vide Salmas. ad Solin. p. 689. et seqq. nec non infra in voce Culter, it. Perpendiculum.

CULTELLUS inter arma bellica, memoratur Rigordo, A. C. 1214. Habebant cultellos longos, graciles, triacumines, quolibet [orig: qu˘libet] acumine indifferenter secantes a cuspide usque ad manubrium, quibus utebantur milites pro gladiis. Gall. coustille vulgo. Unde Cultellarii, milites eiusmodi cultellis instructi, apud Catellum Comitihus Tolosams. Vide supra Coterellus, et infra Misericordia, Pugio, Saxa, Sica, Trialemellum: uti de cultellis osseis, quibus balsami fruticem incidi solitum, discimus ex Tracito Plinioque, infra voce Vinum. Diminutivum autem est a voce Culter et proprie significat cultrum exiguum, qualis inter crepundia infantum, uti docet Thom. Bartholinus de Puerperio, atque inter Investiturae olim symbola: seu gladii, qui potestatis signum est, vicem praeberet, ut qui magis ad manum esset; seu hocce [orig: h˘cce] symbolo [orig: symbol˘] significaretur, eum, qui rei dominium subibat, ius habere evertendi, disiciendi, succidendi, metendi etc. in eo praedio, quod ipsi conferebatur. Vetus Charta, apud Augustinum du Pas, in Stemm. Armoric. p. 246. Quae omnia --- gratuita [orig: gratuitÔ] voluntate cum quodam cultello obtulit. Nonnumquam, ut et alia Investiturae symbola, quoque Cultellus frangebatur, ut furto [orig: furt˘] surtipi non posset. Tabularium Vindocin. apud Car. du Fresne, A. C. 1075. Qua de re propria [orig: propriÔ] manu posuit iam dictus Comes auctoramentum, videlicet per unum cultellum, ut mos est, fractum, super altare Trinitatis. Cum duo pluresque feudum conferrent, omnes simul impondebant cultellum Altari. Ibidem in Charta A. C. 1080. Ego et duo filit mei cultellum unum super Altare Domini manibus nostris concorditer imposuimus. Vide plura apud praefatum Auctorem ubi de variis Intestiendi modis.

CULTER apud Plinium, l. 18. c. 18. pars aratri: Ita enim is, Vomerum plura genera. Culter vocatur praedensam, prius quam proscindatur, terram secans, futurisque sulcis vestigia praescribens incisuris, quas resupinus inarando mordeat vomer. Nempe resupinus vomer terram in arando mordebat. At Culter rectus, incisuris eam notabat. Unde illa locutio, in Cultrum collocare, de iis, quae recto [orig: rect˘] situ ad perpendiculum posita sunt. Sic Tympanum in cultro collocatum, apud Vitruvium, l. 10. c. 14. quod plano oppositum. Aliud paulo cultellare est, de quo verbo supra. Nempe media Latinitas omnem


image: s1037a

vomerem, etiam plavum ac resupinum, Cultrum dicere coepit; unde cultellare, non tantum in cultrum collocare, sed et planitiem redigere significat, apud Agrimensores. Vide Salmas. ad Solin. p. 820 et infra Vomer. Alias Culter, quid sit notum: Et quidem, in sacris eius usus insignis suit. Popa enim, seu victimarius, ad Sacerdotis nutum, cultro iugulabat victima, subinde dicens Agon? Unde Agonati festo nomen suspicatut esse Ovid. l. 1. Fastor. v. 359.

Nominis esse potest succinctus causa minister,
Hostia Caelitibus quo feriente cadit.
Qui calido [orig: calid˘] strictos tincturus sanguine cultros
Semper agatne rogat, nec nili iussus agit.

Hinc Virg. l. 6. Aen. v. 248.

Supponunt alii cultros, tepidumque cruorem
Suscipiunt pateris --- ---

Nec ad iugulandum solum victima, sed et dissecandum, adhibebatur. Dionys. Halicarn. l. 7. *(oi de\ pi)ptontes2 u(peti/qesan ta\s2 sfagi/das2 kai\ meta tou=to dei/rante/s2 te kai\ meli/santes2. Vide infra ubi de victimas Dissecandi ritu. Ad avium vero sacrificium Culter non adhibitus: Sed Sacerdotis pollice caput illarum discissum est, uti legimus Levit. c. 1. v. 14 --- 17. Vide quoque infra Lancea, ubi de Cultri in Ecclesia Graecae usu. Sed et Cultros assumendi; cum ad rem divinam irent, Gentilium ritus, indigitatur Spartiano in Hadriano, c. 13. In Achaia quidem illud observatum ferunt, quod cum in sacris multi cultros haberent, cum Adriano nullus armatus ingressus est. Quo spectat Proverb. h( ai)c th\n ma/xairan, Vide Casaubon. ad loc. et infra Secespita, uti de Iugulo Cultro incidendo, infra verbo Iugulare. Nec omittendum, quod Culter inter Investiturae quoque symbola fuerit, in Chron. S. Sophiae Beneventanae, p. 718. Per unum cultrum, quem manu tenebam, dedi: quemadmodum Cultellus plicatus, in Tabulario Vindocin. supra memorato ad A. C. 1079. etc. Vide supra Cultellus. De Cultro venatorio sic Martialis, l. 14. Epigr. 31.

Si deiecta gemes longo [orig: long˘] venabula rostro [orig: rostr˘],
Hic brevis in grandem cominus ibit aprum etc.

Hodie commendantur cultri, qui Novigenti Rotroci in Gallia fiunt, de quibus vide infra.

CULTUS apud Papinium Statium, l. 2. Sylv. 1. v. 127.

--- --- Sed adhuc infantia mixta,
Iam tamen et validi gressus, mensuraque maior
Cultibus, et visae puero decrescere vestes:

honestior est aut pretiosior vestitus; de qua vocis notione, vide Barthium, Animadversion. ad h. l. nec non Commentar. ad Claudianum. Abusive itaque de Tisiphone idem Statius, l. 1. Theb. v. 110. vocem usurpat.

--- -- riget horrida tergo
Palla, et caerulei redeunt in pectore nodi.
Atropos hos, atque ipsa novat Proserpina cultus.
Tum geminas quatit illa manus ---

At Cultus Divinus, vide infra Maiorum Religio.

CUMA urbs in Locrensi agro, qui est Ioniae minoris. Fuit autem haec Aeolicarum urbium maxima; et fere Metropolis ceterarum, quae numero [orig: numer˘] erant circiter 30. Ab ea nominata est Cumaea Sibylla, quam aliqui a vicinitate loci Erythraeam appellarunt [orig: appellÔrunt], quae profecta in Italiam, multa de Romanis vaticinata est. Patria fuit Ephori, viri doctrina [orig: doctrinÔ] clari, Isocratis discipuli. Sed et ante ipsum, Hesiodus quoque Cumaeus fuit. Cuma Aeolica ante Lesbum sita, nomen habet a Cyme Amazone, quare etiam Amazonium dicta; gentile *kumai=os2 ( *kumeu\s2 enim ab urbe Italiae fit) Haec et Lesbos stoliditatis notantur. Est et alia Phriconitis dicta. Quarta Elidis, Quinta Euboeae, et Pamphyliae. Item Insula prope Siciliam. Steph. Humus oppidi incolae Comaei dicti sunt, qui stupiditatis nomine male audierunt [orig: audiŕrunt]. Olim enim vulgatum erat in tota [orig: totÔ] Asia [orig: AsiÔ] proverb. Cumaei sero ssapiunt, o)ye\ ai)sqa/nontai *kuma=oi. De cuius origine duae afferuntur sententiae. Sunt enim, qui dicant, Cumaeos cum ad mare urbem opportunam haberent, et tamen nullum ex ea reciperent proventum, vix demum trecentesimo [orig: trecentesim˘] ab Urb. Cond. anno [orig: ann˘] intellexisse, ex portorio reditum non contemnendum posse confici. Alii, pecunia [orig: pecuniÔ] foenori accepta [orig: acceptÔ], amplissimas eas porticus tradunt aedificasse [orig: aedificÔsse]: quam pecuniam cum constituto [orig: constitut˘] die non exsolvissent, creditores in ipsarum porticuum possessionem fuisse missos, qui deinde cives a deambulatione arcebant. Verum cum ingens pluvia repente ingruisset, creditores statim edictum promulgasse [orig: promulgÔsse], ut Cumaei se in porticus reciperent. Praecone itaque identidem acclamante: Subite portus viri Cumaei, qui tunc aderant hospites, rem in iocum verterunt, tamquam non intelligerent Cumaei, nisi iussi, pluviae tempore porticus esse subeundas. Haec Strabo l. 13. Vide Steph. Nic. Lloydius.

CUMACATUM Urbs Arabiae Felicis apud Syagrum promontor. Vide Metacum.

CUMAE [1] it. CUME Ptol. Cymae Livio, l. 37. c. 11. Cyme Melae, l. 1. c. 18.Civitas Episcopalis Campaniae ad mare iuxta Puteolos, a Cumaeis Asiae populis et Chalcidensibus, colonia ex Euboea insul. iam ante bellum Troianum, si Virgilio fides deducta, communiter condita, plurimis antiquitatis vestigiis inclita. Castri hodie Sophiano. Foia nova Nigro. Virgil. l. 3. Aen. v. 441.

Huc ubi delatus Cumaeam accesseris urbem.

Silius Ital. l. 8. v. 532.

Linternum, et quondam fatorum conscia Cume.



page 1037, image: s1037b

Vide Leandr. Alberti descro. Italiae p. 169 edit. Ital. Venet. A. C. 1581. Cluverium. Habuerunt autem Cumani agrum Campaniae sertilissimum et portus circa Misenum opportunissimos, Strabo, l. 5. Eorum navale fuit Dicearchia quam vide, postquam Neapolis Cumanorum Colonia, idem Ibid.

CUMAE [2] seu CUMA urbs Aeolidis, in sinu maris Smyrnaei. Nunc Foia nuova, cum portu capaci et arce. 26. milliar. a Pergamo. 34 a Symrna in Boream. Ibi Turcae a Venetis male habiti, Duce Iac. Riva. A. C. 1650.

CUMAEA Sibylla, dicta Italica, qui ain Italia vaticinata, e Cimmeriis oriunda, loco [orig: loc˘] prope Cumas Italiae. Post Troiam captam vixit, si Virgilio fides, qui illam Deiphobem vocat l. 6. Aen. v. 36. Lactant. Firm. div. Instit. l. 1. c. 6. Onuph. de Sybillis, Cumana, alias Demophile et Amalthaea, Sibylla fuit, quae Tarquinio superbo libros venum exposuit. Solin. c. 7. Euseb. Chron. Pausanias in Phocicis, Hyperochum Cumanum Sibyllae illi nomen Demo fuisse tradere, scribit. Additque Cumanos urnam ostendere in Apollinis Templo, in qua dicerentur ossa Sibyllae sitai huic urnae postmodum inscriptum fuisse nomen Demo. Qua de sententia, ut et Iustini Martyris, Sibyllam Babyloniam, Berosi filiam Sabbam nomine, cum Sibylla Cumana eandem facientis, vide Salmas. ad Solin. p. 647.

CUMANA Regio Americae meridionalis, a Christophoro Columbo detecta, unionum margaritarumque piscatione perquam celebris. Metel.

CUMANUS [1] Iudaeae procurator, atmo [orig: atm˘] Salutis 51. Vide et Venitidius.

CUMANUS [2] Raphael, vide Raphael.

CUMBAE villa vulgo Con la ville, alias Combs la ville, villa agri Parisini, ad flumen Ederam, in Briegio: ad Monasterium olim S. Germani pertinens. Nomen accepit a Combellis, quod diminutivum est ex Combri, qua [orig: quÔ] voce concaedes significasse [orig: significÔsse] Gallos, docent Gesta Francorum, c. 25. Hinc in Sabaudia Cumba, vulgo Combe et Alta Cumba, Monasterium inter duos montes sive in convalle, non procul a Rhodano, Haute Combe. Hadr. Vales. Notit. Gall.

CUMBRIA Comitatus seu provinc. Angliae, vulgo Cumberland. In confinio Scotiae, quae ei insidet a Septentrione. Ab Ortu habet Westmariam provinc. Ab Occidente et Meridie alluitur mari Hibernico [orig: Hibernic˘]. Ibi ptimaria Urbs Carleolum Baudrand. Erepta fuit Scotis ab Adelstano, cum Vestmaria. A. C. 929. Polydor. Histor. l. 6. etc.

CUMERUM [1] seu CYMEKIUM Piceni mons et promontorium, Monte d'Ancona Leandro, Aliis Monte Sancto, propter frequentes Eremitarum habitationes: Nunc monte S. Cyriaco. Arcem habet satis munitam, a Pio V. exstructam. Supra Anconam in mare Adriaticum excurrit. Baudrand.

CUMERUM [2] vasis genus, de quo supra voce Camilli.

CUMI Aethiopiae sub Aegypto oppid. in Nili ripa. Plin. l. 6. c. 30.

CUMILLUM Magnum, Itahiae urbs, inter Parmam et Dertonam. Antonin. hodie Cigognola Simlero. Cumillomagum coniunctim legit Sigonius.

CUMINORUM Factio in Scotia, ab Alexandro III. oppressa. A. C. 1249. Buchan. Hist. l. 7.

CUMINUM [1] Insul. parva maris Siculi inter Melitam et Gaulum Insul. sub dominio Equitum Melitensium, ubi arx excitata a Vignacurtio Gallo, magno Magistro.

CUMINUM [2] in embammatis locum habebat olim, quae ad eu)stomi/an parabantur, et os suave facere consuevere [orig: consuevŕre]. Quemadmodum Veteres agallochi quoque lignum eodem [orig: e˘dem] fine mandebant et decocto [orig: decoct˘] eiusdem os colluebant: hodieque ligno [orig: lign˘] casiae utimur ad eundem usum. De illo Plin. l. 20. c. 12. extr.. Cuminum silvestre est praetenue, quaternis aut quinis foliis velut serratis. Sed et Sativo magnus usus, in stomachi praecipue remediis --- Veruntamen omnem pallorem bibentibus gignit. Hinc eius ad fraudes abusus. Pergit enim, Ita certe ferunt. Porcii Latronis clari inter Magistros dicendi adsectatores similitudinem coloris studiis contracti imitatos: et paulo ante, Iulium Vindicem adsertorem illum a Nerone libertatis, captatione testamenti sic lenocinatum. Nempe cum Vindicis, qui pro Praetore Galliam regebat, testamentum ac hereditatem Nero captaret; eius cupiditati et voluntati sic obsecutus ille est, ut frequenti cumini usu contracto [orig: contract˘] pallore simularet, adversa [orig: adversÔ] se valetudine premi, qua [orig: quÔ] brevi periturus esset: qua [orig: quÔ] arte et Neronem elusit bonis suis inhiantem, et insuper eius amicitia [orig: amicitiÔ] ac benevolentia [orig: benevolentiÔ] summos honores assecutus est. Postmodum vero primus omnium, qui exercitibus praerent a Nerone defecit, Dalechampius Not. ad l.. De convicio kuminotri/stou, Cumini sectoris, quo [orig: qu˘] Hadrianus Caesar olim adspersus, res notissima. Non omittendus vero modus Cuminum excutiendi, Veteribus usitatus. Nempe cum Veteres quatuor modis grana excutere vel exterere consueverint, Iudaei debiliora semina, atque inter ea cuminum, virgis solum et flagellis, ex folliculis excusere [orig: excusŕre]. Unde Hieronymus in Esai. Gith et cymnium, quae infirmiora sunt semina, non rotis plaustrorum teruntur --- sed vitga [orig: vitgÔ] excutiuntur et baculo [orig: bacul˘], quae vulgo flagella dicuntur: quae ex ipso Propheta sumpta, c. 28. v. 27. Graeci id r(abdi/zein dixere [orig: dixŕre]. Vide Sam. Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 32. et infra ubi de Veterum Trituratione.

de CUMO Guilielmus, vide Guilielmus.

CUMUC aromatis species, in Iava Insul. ibi plurimum provenit, sic dicta, olim Comacum Latinis sive Cumanum, Arabibus Cubeba, quod vide.

CUMULUS apud Solinum, c. 32. in troekdo/sei, de Nilo exundante, Emissis omnibus cumulis totam fluctuationem erumpere, idem quod tumulus, agger, moles, Graece xw=ma: cuiusmodi aggeres in Nilo ad emittendas aquas aut avertendas neri consuevisse, diximus supra, et docet Diodor, l. 1. *tou= ga\r u(/datos2 tra/|ws2 ferome/nou


page 1038, image: s1038a

a|di/ws2 a)potre/pousin au)to\n mikroi=s2 xw/masin, kai\ pa/len e)pa/gousin eu)xerw=s2 tau=ta diairou=ntes2, o(/tan doch= sumfe/rein. Certe Cumulus etiam swro\s2 gh=s2, aggestum terrae. Sed melius Salmasio [orig: Salmasi˘] Iudice dixerit Auctor Cumulos de aquarum ipsarum ponderibus, ut alibi vocat. Namque a ku=ma, fluctus, Latinum cumulu. Unde Virg. l. 1. Aen. v. 109.

--- Insequitur cumulo praeruptus aquae mons.

Et l. 2. Aen. v. 498.

Non sic aggeribus, ruptis cum spumeus amnis
Exiit, appositasque evicit gurgite moles,
Fertur in arva furens cumulo, camposque per omnes
Cum stabulis armenta trahit.

Inde vox ad modii aliarumque rerum abundantiam denotandam translata: quarum illa Christi verbis praecepta, ista similiter in Sacris Deo magnopere placuit semper. Hilarem enim datorem gratum is habet, ut ait Apostolus. 2 Corinth. c. 9. v. 7. Quod et Gentiles sensisse, discimus ex Virgilio, l. 8. Aen. v. 284. ubi de sacrificio Herculis a Potitiis facto,

Iamque Sacerdotes, primusque Potititus ibant
Pellibus in morem cincti, flammasque ferebant.
Instaurant epulas et mensae grata secundae
Dona ferunt, cumulantque oneratis lancibus aras.

Quae ultima verba repetit, l. 12. v. 215. ubi de sacrificio, quo [orig: qu˘] foedus Latinorum cum Troianis firmatum etc. Quam in rem vide plura hic [orig: hţc] passim.

CUNABULA Graecorum, Postquam materfamilias partu viri familiam fundavit, ut loquitur Apuleius, Metam. l. 10. i. e. postquam masculum enixa est, quales do/mwn ki/onas2, domuum columnas, vocant Lycophron et Pindarus, nec immerito,

*stu/loi ga\r oi)/kwn ei(si\ pai=des2 a)/rsenes2.
Domi columnae namque nati masculi.

Recens a matre aqua [orig: aquÔ] (apud Lacedaemonios vino [orig: vin˘] Plutarch. in Lycurgo ) lavari est solitus. De quo ritu sic in Amphitruone Plautus, Actu 5. sc. 1. v. 50.

Postquam peperit pueros, lavare iussit, nos occepimus,
Sed puer ille, quem ego lavi, ut magnus est, ut multum valet?

Lotus oleo [orig: ole˘] inungebatur, quod in vase xu/tlon dicto asservari moris erat; unde ritus xutlw=sai dictus: qui quoniam lotionem e vestigio insequebatur, verbum hoc non raro apud Auctores de illa usurpatur. Callimachus, hymno [orig: hymn˘] in Iovem,

--- - *)epei\ mhth\r mega/lwn a)peqh/kato ko/lpwn.
*au)ti/ka di/zhto r(o/on u(/datos, w(=|ke to/koio
*lu/mata xutlw/saito ---

Eandem ob causam Bacchi a)xu/tlwton loxei/hn appellat Dionys. l. 9. lotione enim non opus ei, qui e femore prodibat Iovis. Post haec infans involvebatur faciis: seu vesti, quam mater virginitatis tempore hunc in usum paraverat: Huic Erechtidae intexebant imaginem Gorgonis colubros loco [orig: loc˘] crinium gerentis, cum aegide Minervae, cuius beneficio [orig: benefici˘] Perseus monstrum confecit. Iuxta duos ex auro dracones, in memoriam Erichtonii, qui a Pallade duobus draconibus commissus est custodiendus. Euripides in Ione.

--- --- o(/qen *)erexqei\das2 e)kei=
*no/mos2 tis2 e)sti\n, o)/fesin e)n xrushla/tois2
*tre/fein te/kna,
--- --- Unde Erechtheidas ibi
Lex est, sperpentibus in auro pictis
Nutrire prolem.

A quibus dein ad reliquos consuetudo, fluxit. Sed nil aliud Dracones hi, quam emblemata, fuisse videntur, quibus significatum, vigili cura [orig: curÔ] tam tenerae aetatis opus esse: Auctore Festo [orig: Fest˘] enim: Dracones dicti sunt a)po\ tou= drakei=n, quod est, videre: clarissimam enim habent aciem, quamobrem incubantes eos thesauris, custodiae causa [orig: causÔ], finxerant. Et quid aliud sunt ii quibus commissae infantia est, quam Dracones Hesperidum poma custodientes, si ex fide munere suo [orig: su˘] fungi velint. Involutus hoc [orig: h˘c] modo [orig: mod˘] infans, cunarum vice aut clypeo impositus est, in omen bellicae fortitudinis (quod de Hercute legimus, Lacedaemoniis insuper ac Oeltis quoque, apud Strabonem, l. 7.) aut vanno seu ventilabro, quod alimentorum copiae et bonitatis symbolum coniectabant, ut loquitur Cael. Rhodig. Cum quintum attigit vitae diem, circa focum gestatus et sic Laribus initiarus est, ac membrum familiae factus: quo [orig: qu˘] tempore manus lavare obstetricibus in usu fuit. Interea floribus sertisque coronabatur domus mittebanturque a gratulantibus cognatis polypodes ac sepiae, munerum loco [orig: loc˘], quae gene/qlioi do/seis2 dicuntur Aeschylo in Eumenid. Vide Athenaeum: totaque haec sollennitas Amphidromia, et Genius seu gene/qlios2 qeo\s2, qeo\s2 *)amfidro/mios2, ab hac cursitandi seu saltandi circa focum ceremonia appellatus est: ubi obiter addendum, a nudis eam peragi fuisse solitam, unde foculum lucentem oportuit fuisse, Hesych. Nominis impositio sequebatur septimo [orig: septim˘] a navitate die, quem kritiko\n habuere [orig: habuŕre]: vel potius decimo [orig: decim˘] die, an magis decima [orig: decimÔ] nocte, festivitas enim ista *deka/thn, iique, qui sacrificium obibant praemitti solitum, *deka/thn qu/ein, vel *deka/thn e(stia/sai dicebantur: convemebant tum omnes cognati, rei testes, quemadmodum apud Romanos in Nominalibus fieri erat moris. Aristoph. in Avibus,

*ou)k a)/rti qu/w th\n deka/thn tau/ths2 e)gw\
*kai\ tou)/nom' w(/sper paidi/w| nu=n dh\ qe/mhn.



image: s1038b

Nomen quod accipeibat infans, in arbitrio parentis erat, communiter tamen primogenitus ab Avo nominari consuevit, Eustath. in Il. e. interim non raro nomina pro variatione sortis conditionisque postea mutata. Sic Proeti filia, postquam adolevit, Theonaes nomen accepit: Leucippe, cum empta est, Lacaena: Ismenias, in servitutem redactus, Atraces est nominatus, vide Euripidem, Hel. v. 13. Achillem Tatium, l. 5. Eustath. Ismen. l. 9. et plura hanc in rem, apud Franc. Rossaeum, Archaeologiae Atticae l. 5. capp. 2. 3. 4. 5. ut et infra in voce Nominalia. Coeterum Cunae, rursum versum trahi apta inter obscenas res recensentur et cum sparga/nois2 seu fasciolis confusae. Has Nutrices movebant vel servi Cunarii, qui postea forsan puerorum eorundem Paedagogi, et ancillae Cunariae. Forma varia. Modo clypeus, modo cribrum et vannum, de quo Callimachus, Hymn. 1.

-- - --- *se\ de\ koi/misen *)adrh/steia
*li)knw| e)ni\ xruse/w|.
--- - --- Te sopivit. Adrastia,
Vanno in aureo.

Vide quoque Homerum, Hymno [orig: Hymn˘] in Mercur. Alias navigioli spectem habuere [orig: habuŕre], eaeque vel tectae spinis vel apertae fuere [orig: fuŕre]: nonnumquam versatilibus fulcris huc illuc moti infantes vel annulis pensilibus ad somnum compositi, et voluptatem, etiam grandiores, ex Gymnasticorum praecepto. Vide quoque supra Bericolum. Puerorum autem Cunae ad latera, Medicorum vero etiam sursum deorsumque duci potuerunt. Magnatibus segmentatae, non tam vermiculata [orig: vermiculatÔ] pictura [orig: picturÔ], quam stragulis purpureis, quibus flores accessere [orig: accessŕre], et pelvis excrementis puerilibus recipiendis destinata. Praeerat iis et pueris ipsis intra cunas Cunina Dea, de qua Inscr. apud Gruterum, p. 96. CUNINAE. FELICI. SACR. CLAUDIA. HELPIS. D. D, lacte placati solita. Iuxta eas vero congestae aviculae, quibuscum luderent, item specula adiunctique catelli et dracunculi nec non cymbala: apud Septentrionales cultelli; aliis nummi a Nutrice accepti, a quibus etiam mobilibus curribus circumagebantur etc. In cuius rei, initio [orig: initi˘] nempe acceptae vitae per motus cunarum, memoriam, per Feriarum Latinarum dies, Oscillatione Romanos veteres uti consuevisse, dicemus infra, voce Oscilla. Reponendus in Cunis his infans involucra sua habuit: quae vel fasciae sive panni toto [orig: tot˘] corpore circumducti vel incunabula, quibus Cunis alligabatur, ne motu exturbarerur. De fasciis, dicemus infra; de cunabulis seu incunabulis omnino accipiendus est Plautus, Amphitr. Actu 5. sc. 1. v. 52.

Nemo eum colligare quivit incunabulis.

Erant haec illustriorum ex purpura, interdum strophium mammarum virginale matris, purpura [orig: purpurÔ] tinctum: et transiere [orig: transiŕre] subinde ad mortuos, sicut kei/ria mortuorum ad cunas. Annum vero superarunt [orig: superÔrunt] in iis infantes numquam etc. quique, ante Cunas, obstetricum subiacebant curae, post ad Nutrices transibant, de quibus suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. Pueriles Veterum Cunas repraesentat elegantissima tabella antiquissimi codicis manuscripti Geneseos, apud Lambecium, Comm. Biblioth. Caesar. l. 3. e quo codice fragmentum, c. 39. Genes. ita is delineat. Hic praeter varia ad Gynaecea Veterum, rem vestiariam et lanificium, speciantia, observatu dignissimae Cunae infantiles rursum versum trahi aptae, in quibus iacentem puerum nutricali arte sopire ac crepundiis vel aliis adhibitis crepitaculis delinire gestit Cunaria, eodem [orig: e˘dem] plane modo [orig: mod˘], quo [orig: qu˘] haec describit Arnobius, l. 4. adv. Gentes. Facit autem Cunariae mentionem vetus lapis, D. M. TEIAE. THREPTE. SO ROR. PIISSIMAE. CUNARIAE. RUFINAE. V. V. GLYPTUS. FRATER. QUI ET. FELIX. VIVOS. VIVAE POSUIT. Cunarii vero servi, Martialis meminit, l. 11. Epigr. 14. etc. Vide Thomam Bartholinum de Puerperio veter. et Lautentium Pignorium de Servis. De usu vero Cunarum in aegris curandis, Hier. Mercurialem, de Arte Gymn. l. 3. c. 12. et l. 6. c. 11. uti de more in Cunis infantes Monasteriis offerendi, in Ecclesia Romana usitato, infra voce Oblati.

CUNAEUS Petrus, vide Petrus.

CUNEA Martinus, vide Martinus.

CUNAXA locus Assyriae, ubi inter Artaxerxem Regem, et Cyrum eius fratrem dimicatum est, a Babylone 500 stad. Plut.

CUNEGUNDIS [1] Palatina, Henrici II. Imperetoris uxor, semper virgo, quod aliquoties ignitis carbonibus, et ferro [orig: ferr˘] ardente marito probavit. Baron. A. C. 1014. 1024. 1025.

CUNEGUNDIS [2] filia Welsi III. Bavariae Ducis, soror Welsi IV. in quo Guelforum seu Welforum familia defecit, nupta Azoni Atestino seu Estensi, in hanc gentem Welsicum nomen et ius intulit: ex eo mater Welsi cognomine Robusti, qui avunculi hares, Comes Altorsii et ex eo Henrici IV. Imperatoris beneficio [orig: benefici˘] Dux Bavariae factus est. Eadem quibusdam creditur mater Azonis Estensis seu Atestini Marchionis, a quo longa [orig: longÔ] serie reliqui Marchiones, hodieque tandem Mutinae ac Rhegii Duces orti: sed alii Azonem hunc, ex Iudita Conradi II. Imperatoris filia, quam post Cunegundis obitum secundis nuptiis sibi Azo I iunxit, susceptum volunt.


image: s1039a

Vide Phil. Iac. Spenerum, Sylloge Geneal. Histor. in Famil. Guclsica.

CUNEI Hispaniae populi quorum urbs ampla Cunistorgis dicitur. Appianns.

CUNETIO urbecula Belgarum in Anglia. Antonin Marlborough seu Marlingesborovv Camdeno et Lhuydo: In Viltonia provinc. in colle declivi, cum fluvio cognomine Kennet vulgo 20. milliar. a Verluccione, 24. ob Oxonia in Austrum. Speedus.

CUNEUM vulgo Com. Urbs Italiae probe munita, in colle, in Pedemontio, ad confluentias Gesae in Stutam fluv. A. C. 1641. a Gallis, Harcurtio [orig: Harcurti˘] Duce, capta.Subest dominio Sabaudiae Ducis 11. milliar. a Fossano in Austrum, 11. a Salutiis.

CUNEUS [1] sive Sphen, Straboni regio est. Plin. l. 4. c. 22. promontorium vocat. Mela, l. 3. c. 1. agrum nominat, Lusitaniae locus est inter Sacrum promontorium, et Anam fluvium. El Faro hodie Clusio. Baudrando in ea parte Lusitaniae meridional. ager hic erat, ubi nunc Algarbia: tractus exiguus, regio [orig: regi˘] titulo [orig: titul˘] insignis; sub Portugalliae Rege. Inter Portugalliam et provinc. inter Tagum et Anam dictam ad Boream, Anam fluv. et Oceanum Atlanticum. Ubi nunc urbes Silvis, Pharus, Lagium et Tavira. Cuneum autem promontor. est Cabo de S. Maria, in eadem Algarbia, prope Farum urbem: Rationem nominis reddit Mela dicto [orig: dict˘] loco [orig: loc˘]: Quia lata [orig: latÔ] sede procurrens, paulatim se ac sua latera fastigtat, Cuneus ager dicitur. Verum in eo egregie falli putat Is. Vossius, quod promontor. hoc a cunei forma dictum putat. Quod autem magis mirere [orig: mirŕre], etiam Straboni persuasum hoc est a Romanis, ait enim ille: *kai\ dh\ kai\ to\n prosexh= tou/tw| xw/ran th= *latinh| fwnh=| kalou=si *kou/neon, sfh=na shmai/nein boulo/menoi. Idem habet Aelianus. Atqui vox corrupta est ex Graeco *ku/nhs2, cuius accolae dicuntur Herodoto *kunh/sioi et *ko/nhtes2. Nic. Lloydius, vide etiam Cynesii.

CUNEUS [2] aliquando totam Theatri machinam apud Romanos denotabat, quam spectatores tenuere [orig: tenuŕre]; Cunei enim, quo [orig: qu˘] ligna finduntur (quae propria vocis notio est) formam habebat, scenam versus in acumen desinens, retro latissima. Aliquando peculiarem significabat circa Theatrum locum, quem alias Popularia, eo quod ibi vilior sederet turba, dixere [orig: dixŕre]: Unde inter Cuneos residere dicimus Proverbialiter, de plebe ima hominum, Cael. Rhodig. l. 8. c. 8. In quo posteriori significatu apud Martialem vox reperitur, l. 1. Epigr. 27. v. 4. In Sextilianum, in Specta culo bibentem,

--- --- bibis, quantum subsellia quinque
Solus --- ---
Nec consessorum vicina numismata tantum,
Aera sed a Cuneis ultoriora petis.

Ubi Sedilium ordines sunt, a cunei figura. Cum enim excurrerent ab angusto spatio ad ambitum extimum: strictiores erant necessario quo propius accederent ad caveam, Iul. Caes. Scaliger, Poetices l. 2. c. 21. Unde Scholiastes ad l. Martialis, Nec ad vinum, inquit, nummos solum corrogas ab assidentibus tibi in eodem gradu vel cuneo sed et petis aera ulteriora a cuneis, id est, ab iis qui a fronte infra, vel a tergo supra sedent in eodem cunco, seu ulteriore cunei gradu, vel in aliis utrinque cuneis. Salmasio, Cunei spatia erant in Theatris, in quibus subsellia componebantur. Viis per ambitum et in descensu invicem distinguebantur per ambitum viae cardines dictae. Quod inter eas vias et cardines comprehensum esset, Cuneum vocabant, ad Solin. p. 919. Quia itaque multis versuris Cuneos intersecarent viae, Cardines dictae sunt: cum in Circo limites, quia versuras non faciebant, perpetui ac recta [orig: rectÔ] serie currerent. Glossae cuneum vertunt th/n kerki/dm tou= qea/trou. Et sane, ut cuneus in cacumen desinit, ita et kerki\s2: Nam et summum pini cacumen et populi ab eadem causa kerki\s2 vocatur Graecis. Nominat autem inter partes etiam Theatri Attici. *kerki/da Pollux, ex hoc Alexidis versu,

--- entau=qa de\ peri\ kerki/dm
*(uma=s2 kaqizou/sas2 qewrei=n w(s2 ce/nas2.

Quod in Romano utique Cuneus fuit. Circa hos viae erant seu cardines, quibus separabantur cunei et in ambitu et in descensu: unde qui in Cuneis locum non habebant sedemque, in via stabant, h. e. peri\ th\n kerki/da circa cuneum. Tertuillianus de Spectac. Apud spectacula in via statur. Atque hi excuneati inde dicebantur, uti ex Apuleio in Florid. discimus etc. Sed et fulh\n qea/trou cuneum interpretatur veter. Glossarii Auctor: an quod kata\ fula\s2 spectarent, et suus cuique tribui cuneus assignatus esset? Ita certe videtur. Cuneus, ut fulh\, certum ta/gma dicitur. Hinc viae in Theatro, discrimina popularium per proclivum dicuntur, eidem Tertulliano, quia Cunei opularium viis per descensum discriminarentur: at cardines baltheorum proprie viae per ambitum. Propter quam multifidam viarum in Theatro sectionem, proclive fuit e cuneis elabi ac refugere eum cui iunctus esse nolles: at in Circi id sodilibus, utpote longa [orig: longÔ] serie porrectis, et nullis interversuris intercisurisque viarum distinctis, non ita facile fuit. Quam in rem vide plura apud Salmas. ubi supra: item Lipsium, de Amphith. c. 13. et Bulinger. de Circo. Porro militaris vox Cuneus fuit, significans aciem, quae, literae Graecorum *d. assimilata, frontem habebat angustam, sed paulatim se pandens in maximam longitudinem desinebat. Vegetius, de re militari, l. 3. c. 19. Cuneus, inquit, dicitur multitudo peditum, quae iuncta acie prima [orig: primÔ] angustior, deinde latior procedit et adversariorum ordines rumpit: quia a pluribus in unum locum tela mittuntur, quam rem milites appellant caput procinum. A nodo distinguit Isidorus: Nodus, aiens, proprie est densa pedum multitudo, sicut turma equitum. Dictus autem Nodus pro difficultate, quod vix possit resolvi. Cuneus est collecta militum multitudo etc. eo quod in unum omnes coguntur missilibus. Vide quoque Agathiam, l. 2. et Ammianum, l. 17. Aliquando Globi quoque dicuntur; nam Cunei, peditum sunt globi, ut vexillationes equitum turmae; Globos autem etiam Drungos vocitatos, Vegetius supra laudatus scribit, l. 3. c. 16. Meminit huiusmodi Cuneorum, Virg. l. 12. Aen. v. 457.



page 1039, image: s1039b

--- --- densi cuneis se quisque coactis
Adglomerant ---

Et Statius, l. 10. Theb. v. 740.

Cornua nunc equitum, cuneos nunc ille pedestres.

Ubi Schol. Cuneatim, inquit, compositum agmen, ut hostem facillus invadant: quae sunt Servii verba ad Virgilii l. cit. Sed et turrium moles Cunei, apud eundem, lib. eod [orig: e˘d]. v. 877.

--- - simul insultans, gressuque manuque
Mollibus obstantes cuneos, tabulataque saevus
Destruit ---

Moles nempe alia super aliam elevatae, a gradibus Theatralibus voce mutuata [orig: mutuatÔ]. Tandem Cuneus, Gall. Coin, in Lexico Graeco M. S. *)argurokopei=on, item sh/mantron, sigillum ferreum est, quo [orig: qu˘] nummi cuduntur: a cunei figura. Hinc pro ipso monetam cudendi iure, in Assisiis praesertim Hierosolym. MSS. passim. Etiam species vel forma panis, in Chron. Windeshem. Buschii l. 2. c. 43. Sic hodieque Picardi Cuignet appellant, panem lacte subactum et in varios angulos formatum, Car. du Fresne, Glossar. De Cuneo Theatri, vide quoque Casaubon. ad Sueton. Aug. c. 44. et de Cunei propria significatione aliquid infra, lemmate uncae manus, uti de Cuneorum pluvia, qua [orig: quÔ] Galli, Delphicum fanum direpturi, territi sunt. apud Iustin, l. 24. c. 1.

CUNI Gedrosiae oppid. Ptol.

CUNIBERTUS fil. Bertaridi, Longobard. Regis in Italia XIII. ei consors imperii, quo [orig: qu˘] mortuo [orig: mortu˘] A. C. 693. regnavit usque ad A. C. 705. P. Diac. Hist. Longob. Sigonius, Hist. Ital. Iustiniano II. coaevus, dives, munificus, subditis gratus, bellicosus. Eum excepit fil. Luitbertus, quem vide.

CUNICI urbs Balearidis maioris. Plin. l. 3. c. 5.

CUNICULARIAE Insulae, sunt Isole del Pullo Cluver. Brietioque, in ora Sardiniae Orientali versus mare Tyrrhenum, in parte Australi Sinus Calaritani. Ibi etiam cunicularium promontor. Corrupte, Cunium vulgo, Capo del Pullo, in parte Orientali Sardiniae, 16. milliar. a Calari in Austrum.

CUNICULUS [1] animal olim Hispaniae peculiare, unde ei nomen forte ex Hebr. [gap: Hebrew word(s)] saphan, quo [orig: qu˘] cuniculum denotari iam a multis annis, notum est. Certe e Graecis illud soli noverant Massilienses, qui fere sunt in Hispaniae confinio, et in Hadriani nummo, pro Hispania, habetur mulier sedens cum oleae ramo in manu et cuniculo ad pedes, Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 3. c. 33. Certe veteres Graecos animalis huius vix ullam habuisse notitiam vel inde patet, quod non habeant nomen, quo [orig: qu˘] id a leporibus distinguant. Ideo et Hispani nomen illi fecere [orig: fecŕre]. Plin. l. 8. c. 55. leporum generis sunt et quos Hispania Cuniculos vocat. Ab effodiendis scil. sub terra cuniculis, iuxta illud martialis, l. 13. Epigr. 60.

Gaudet in effossis habitare Cuniculus antris,
Monstravit tactiae hostibus ille vias.

Unde Strabo gaiwru/xous2 lagi/das2 vocat, quia vocem Graecam, qua [orig: quÔ] eos uno [orig: un˘] verbo [orig: verb˘] vocaret, non habebat. Polybius kou/niklon, Hispanica [orig: HispanicÔ] retenta [orig: retentÔ], apellavit, Histor. l. 12. Medii vero aevi Graeci Scriptores, cuniculum tum cognitum dasu/poda quidem aut lagi/da, una [orig: unÔ] voce nuncuparunt [orig: nuncupÔrunt], sed utraque [orig: utrÔque] valde impropria [orig: impropriÔ]. *dasu/pous2 Attica enim et antiqua vox to\n lagwo\n, leporem, significat; lagidh\s2 autem fetus leporis est: quo [orig: qu˘] tamen nomine Cuniculum insignierunt, quod parvo lepori similis esset. Atque hoc sequutus Plinius dasypoda et leporem sic distinxit, ut dasypus sit cuniculus. Quantae id fecunditatis animal, idem indigitat: Fecunditatis, inquiens, innumerae, framemque Balearibus Insulis, populatis messibus afferentes. Et paulo post, Certum est, Balearicos adversus proventum eorum, auxilium militare a Divo Augusto petiise. Vide quoque Solinum, p. 23. De venatione eorum Idem; Magna propter venatum eum viverris gratia est. Iniciunt eas in specus, qui sunt multifores in terra --- atque ita eiectos superne capiunt. Coeterum et Cuniculi in cibos recepti, fetus inprimis eorum in delitiis. Fetus ventre exsectos vel uberibus ablatos, non repurgatis interaneis, gratissimo in cibatu habent: Laurices vocant, Ibid. Nempe ex Graeco lebhri/s2: quod proprie est concha levis vel superficies serpentis, et quidquid denique pilo [orig: pil˘] caret et nudum est; unde foetui cuniculi adhuc impili nomen etc: Salmas. ad Solin. p. 82. et 283. Vide infra Saphan, it. Viverra.

CUNICULUS [2] vox Militaris, meatus est subterraneus, suffossus Festo. Nomen ei aut ab animali cognomine, quod subterfossa [orig: subterfossÔ] terra [orig: terrÔ] latere est solitum: aut vice versa [orig: versÔ] et a cuneorum similitudine, qui in omnem materiam intrant findentes. Eorum agendorum rationem qui primus invenerit, Vegetius docet, l. 4. c. 20. cum ait. Cum Rhodiorum civitas oppugnaretur ab hostibus, et turris ambulatoria super murorum altitudinem ac turrium pararetur: mechanici ingenio [orig: ingeni˘] inventum est tale remedium. Per noctem sub fundamento muri Cuniculum fodit, et illum, ad quem die postero [orig: poster˘] turris fuerat promovenda, nullo [orig: null˘] hostium sentiente, egesta [orig: egestÔ] terra [orig: terrÔ] cavavit intrinsecus et cum rotis suis moles impulsa fuisset, tanto [orig: tant˘] pondere solo [orig: sol˘] cedente subsedit, ut nec iungi muris, nec moveri ulterius potuerit: ita civitas liberata est deiectaque machina. Vide ibi Stewechium. Hinc Caesar, l. 7. de bello Gall c. 22. Aggerem cuniculis subtrahebant, et l. 8. c. 41. Eodem [orig: E˘dem] tempore tectos cuniculos agunt, ad caput fontis. Item Proverb. u(pono/moi polemi\zein, cuniculis oppugnare, quod de iis, qui non aperta [orig: apertÔ] vi, sed dissimulanter ac dolis agunt, dicitur. Quemadmodum Catullus Luctatius in Senatu de Caesare, apud Plut. in vita Caes. *ou)=k e)/ti u(pono/mois2, inquit, *kai=sar a)ll' h)/dh mhxanai+s2 a)/rei th\n politei/an, Caesar non iam cuniculis, sed Machinis tollit Rem publ. Meminit eiusmodi Cuniculorum Claudian. de Rapt. Proserp. l. 2. v. 163.



page 1040, image: s1040a

Ac velut occultus securum prodit in hostem
Miles, et effossi subter fundamina campi,
Transilit elusos arcano [orig: arcan˘] limite muros,
Turbaque deceptas victrix erumpit in arces,
Terrigenas imitata viros --- -.

Et Statius, l. 2. Theb. v. 418.

--- -- --- -- ceu septa novus iam moenia laxet
Fossor --- -- --- --

Ubi tamen subfossores murorum Barthius intelligit potius, quod artificium ita confiebat, ut subfossos muros fulcirent ligneis tignis aut trabibus erectis, quibus materiam igni opportunam circumgerebant, ignem a longe fomentis grassantem ponebant, ipsique abscedebant. Ita palis illis aut destinis flamma [orig: flammÔ] adesis ruebant moles. Quomodo Cuniculum sub moenia Cumarum egit Narses apud Agathiam, l. 1. Vide quque Guil. Tyrium, Histor. Palest. l. 3. c. 10. l. 11. c. 12. et l. 16. c. 5. Guil. Britonem, l. 2. Philippidos, v. 328. Rigordum ad A. C. 1191. Alios. Sed et Cuniculorum, de quali Claudiani supra laudata verba loquuntur, celebris iam apud curtium mentio, l. 9. c. 8. Valentissimam gentis urbem cuniculo [orig: cunicul˘] cepit. Barbaris simile monstri visum est --- quippe in media fere urbe e terra exsistebant, nullo [orig: null˘] suffossi specus ante vestigio [orig: vestigi˘] facto [orig: fact˘]. Vide quoque Quintilian. Declam. 255. E quibus duo Cuniculorum apud Veteres genera fuisse, colligimus. Hodierni Cuniculi militares, quibus immissus pulvis tormentarius atque accensus disicit propugnacula, arces, maximasque montium rupes, a Francisco Georgio Senensi inventi sunt; cuius discipulus Petrus Navarrus Cantaber primus eorum experimentum fecit; prope Neapolim, in arce Luculliana, quae Ovi dicitur, uti obscurum non est, ea conferenti, quae de Senensi quidem Georgio Cardanus, Subtilit. l. 2. at de Cantabro Petro Guicciardinus retulit, Historiar. l. 6. Quemadmodum in Pyrotechnia sua duas has sententias conciliat Vannorius Birungucius Senensis, et ex eo Gerh. Ioh. Vossius, de Idolol. l. 2. c. 63. Nomen eis, ut et veterum Cuniculis, ab animali cognomine, de quo M. Varro scribit apud Plinium, l. 8. c. 29. a cuniculis suffossum in Hispania oppidum. Tanta nempe eorum fecunditas ac copia: quam idem Plin. l. 8. c. 55. confirmat: Leporum generis sunt, et quod Hispania cuniculos appellat fecunditatis innumerae, famemque Balearibus Insulis, populatis messibus afferentes. Et mox, Certum est, Balearicos, adversus proventum eorum, auxilium militare a Divo Augusto petiisse. Cuius rei et Strabo testis (qui l. 3. cuniculos lagidei=s2 vocat) subvertisse Balearium domos atque arbores, ut propterea armatam Romanorum opem implorare cogerentur, scribit. Vide Voss. praefatum, l. 3. c. 72. et supra. Hinc Cuniculatores seu Cunicularii Lutatio ad Statium, d. l. Fossores dicuntur in exercitu, qui Cuniculos faciunt, per quos introgressi milites murorum fundamenta convellunt etc. quos Minarios dixit citerior aetas, uti infra videbimus, voce Minare.

CUNICULUS [3] quoque pro canali, ut Cuniculus, per quem vapor trahitur, in baleariis vaporibus, l. 3. ž. hoc interdict. ff. de rivis. Ad vulpium foveas, transfert Phaedrus, l. 4. fab. 19.

Vulpis cubile fodiens, dum terram cruit,
Agitque plures altius cuniculos,
Pervenit ad draconis etc.

Etiam in auraria metallei/a| Cuniculi usurpati. Plin. l. 33. c. 4. Tertia ratio (fodiendi Auri) opera vicerit gigantum, cuniculis per magna spatia actis cavantur montes ad lucernarum lumina. Eadem mensura vigiliarum est, multisque mensibus non cernitur dies, arrugias id genus vocant. Sic Strabo o)rukto\n vocat aurum, quod in Arabia cuniculis effodiebatur: u(ponu/mous2 itidem Agatharchides et Diodorus vocant. Ita quoque eruebatur in Aegypto Aethiopiae contermina. Agatharchides, kai\ te/mnousi dia\ gh=s2 pe/tras2 u(pono/mous2 plei/onas2 etc. Qua de re vide Salmas. ad Solin. p. 1076.

CUNILA nomen est pluribus herbis designandis, pro diversitate fontis, e quo procedit. Cunila enim origanum est, ex Graeco koni/lh conyza est, ex Graeco ko/nuza et Cunila, h( qu/mbra, species nempe thymbrae, quam Graeci kefalwth\n qu/mbran, h. e. capitatam toymbram, Sammonicus cephaloten vocat:

Et thymbrae species, quam commemorant cephalotem.

Plinius Cunilam capitatam appellat, l. 32. c. 10. Atque ea thymbra est, quae Cunilae nomen ex re sibi velut proprium, apud Latinos, vindicavit; a cono scil. sic dicta, quod eius capitula conis vel strobilis similia sint, in acumen pariter desinentia ac turbinata, et ex multis velut squamis compacta. Vide de his omnibus vocis huius significatis, ut et de Cunilagine, herba simili, fuse disserentem Salmasium, ad Solin. p. 1276. et seqq.

CUNIMUNDUS vel GUIMUNDUS Rex Gepidarum, ab Alboino victus, A. C. 571. qui filiam eius in uxorem ductam ex cranio occisi patris bibere cogens, ab illa interfectus est. P. Diaconus, de gestis Longob. l. 2. Sigonius, Hist. Ital.

CUNINA Dea, quam prisci coluerunt, quae cunis infantium praesidere putabatur. Cael. Rhodig. l. 21. c. 34.

CUNINGHAMIA provinc. Scotiae meridional. inter Covaliam et Leviniam, in ora Glottae aestuarii, ubi Reinfrevu et Irwinum oppida praecipua.

CUNION Carion, Sardiniae promontor. Ptol. Cabo Ferrato, teste Nigro [orig: Nigr˘]. Baudrando Capo del Pullo. Vide Cuniculariae.

CUNISTORGIS vide Cunei.

CUNITAE Haeretici in Anglia, circa A. C. 1147. quorum auctor Cunus quidam M. Chron. Belg.

CUNO fil. Egonis Comitis Auracensis, ex Agnete filia Bertholdi IV. Ducis Zeringensis, a Bertholdo V. Duce eiusdem familiae, avunculo suo, ob electionem sui ad Imperium, cum


image: s1040b

fratre Bertholdo, Electoribus oppignoratus est: qui cum reprae sentare promissa non posset, ambo in captivitate detenti votum fecerunt, si liberarentur, sacrum ordinem suscipiendi, et liberati, vitrici Eberhardi I. Comitis Wirtenbergici ope, voto satisfecerunt. Unde Cuno quidem Monachus Eslingensis (aliqui factum Episcopum ac Cardinalem volunt) aliqua Eslingensi Monasterio reliquit, quae tamen permutatione tandem ad Eberhardum delapsa sunt. Circa A. C. 1240. Phil. Iacobus Spenerus, Sylloge Geneal. Histor. in Fam. Wirtenbergica.

CUNRADUS Caspatus, auctor Prosopographiae Melicae.

CUNUSITANI Sardiniae populi, Ptol.

CUPA genus navis. Item, orna seu arca sepulchralis. Vetus Inscr. Romae: D. M. D. Apuleius, Ionicus fecit Eutychiae sorori suae et Eutycheti filio eius, in hac cupa mater et filius positi sunt, vide supra Cuba. Porro, vas ad reponendam Eucharistiam, in Necrologio Ecclesiae Parisinae. Proprie vas grande ligneum, rotundum, transportando vino, Gall. cuve, hodieque. Quae vasa, cum erant maiora, recta statuebantur et operculis tegebantur, ut Nonius ex Varrone docet. Neque vero vinum solum ibi servabant, sed etiam triticum similiaque, ut ex Iureconsultis discimus. Minora, doliis similia, utrinque clausa, apta deferendo huc illuc vino, ut scribit Herodian. l. 8. c. 4. Atque his utebantur quoque olim in pontibus contexendis et tumultuariis tabulatis exstruendis. Iul. Capitolin. in Maximinis, c. 22. Ponte itaque cupis tecto [orig: tect˘], Maximinus fluvium transiit, et de proximo Aquileiam obsidere coepit. Lucanus de ponte a Basilo confecto, l. 4. v. 420.

Namque ratem vacuae sustentant undique cupae:
Quorum porrectis series constricta catenis
Ordinibus geminis obliquas excipit alnos etc.

Vide quoque infra voce Pons. Sed et maiores illae cupae, ab altera parte apertae, usum navium aliquando praebebant. Hesych. ku/pai ei)=dos2 ti new\s2, et in veterib. Glossis, cupa exponitur gaulo\s2, ibidemque vertitur bou/ttis2 mega/lh. Inter quae tamen id discriminis est, quod haec maior, quam illa: praeterea cupa ab inferiore parte latius patebat, angustius a superiore; contra buttis, quam Hero sic describit, ut in superiori parte dimetiens illius fuerit pedum 6. in inferiore 8. altitudo totius vasis, pedum 10. etc. Aliud vero Cuppa est, a Graeco ku/bba, quod ex ku/mbh, scyphus videl. aut patera: quod proin cum cupa nonnulli male confundunt. Casaubon. et Salmas. ad Spartian. Ut vero Cupae, sic utres, pontibus conficiendis inserviisse, diximus supra, in Ascogrefi. Hinc de cupa vinum petere, apud Cicer. in L. Pisonem, Pistor domi nullus, nulla cella; panis et vinum a propola atque de cupa. Quod apud Veteres vilissimorum tantum hominum fuit, cum reliqui in cellis suis vinum haberent, neque e taberna peterent. Vide Plut. in Timoleonte, ubi de Dionysio Iuniore Corinthi in summa tenuitate agente. Aliud est vinum petere de cuppa, apud B. Augustin. Confess. l. 9. c. 8. De investitura per Cupam auream, dicemus suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘].

CUPERIUM Leuncl. Cupri vel Tzupri, locus Thraciae, apud Byzantium.

CUPERSANUM vulgo Conversano, urbs nunc agri Bariani, in regno Neapolitano dorso montis affixa, 9. milliar. a Monopoli in Occasum, 5. ab ora maris Adriatici. Olim Apuliae Peucetiae. Vide Conversanum.

CUPHA celebris olim Asiae urbs, in Arabia Deserta, haud procul ab Euphrate, Calipharum sedes, Georg. Hornius, Orb. Polit.

CUPHE Libyae interioris urbs. Plin. Apud Cedrenum vero fluv. Sarmatiae Europaeae videtur.

CUPHIA apud Papiam, aliosque recentioris aevi Scriptores, tegmen capitis est, quod totum caput ambiebat: olim virorum maxime, nunc mulierum, Gallis Coite. *skoufi/as2 dixit Codinus de Offic. c. 2. num. 52. meminitque Cofiarum ferrearum Froissardus, 4. volum. c. 38. Hoc [orig: H˘c] porro tegumento [orig: tegument˘] Clerici caput operiebant, praesertim cum itineri se committerent: nam alias id iis vix indultum, ut patet ex Constitutione Ottoboni apud Lindwodum seu in Concil. Londin. A. C. 1268. can. 5. de Hab. Cleric. etc. Vide Car. du Fresne, Glossar. A forma koufh=s2, i. e. cucurbitae, etymon arcessit Dominicus Macer in Hierolex. Vide quoque supra in voce Cufa.

CUPIDIUS Celerinus, Senator Roman. cuius sententiam, de eradendo Maximinorum nomine, appellandis Divis Gordianis, statuaque cum elephantis Maximo, Balbino et Gordiano statuendis, refert Capitolin. in maximinis, sub fin.

CUPIDO [1] Amoris Deus, quem Hesiodus natum vult ex Chao et Terra, Simonides ex Marte et Venere, Arcesilaus ex nocte et Aethere, Alcaeus ex Lite et Zephyro, Sappho ex Venere et Caelo, Seneca ex Venete et Vulcano. Quidam ex sola Venere prognatum tradunt, citantes illud Virgilii, l. 1. Aen. v. 668.

Nate meae vires, mea magna potentia solus.

Duplex autem est, Ovid. l. 4. Fast. v. 1.

Alma fave, dixi, geminorum mater Amorum,

Seneca in Hippolyto, Actu 1. v. 275.

Diva non miti generata ponto,
Quam vocat matrem geminus Cupido.

Honestus videlicet et turpis; Illumque ex Venere et Iove patrenatum volunt, hunc autem Noctis ac Erebi filium esse, quod ipsum refert Cicer. l. 3. de Nat. Deor. Fingitur a Poetis flammis armatus, ac duobus diversissimae naturae spiculis, altero [orig: alter˘] videlicet aureo [orig: aure˘], altero [orig: alter˘] plumbeo [orig: plumbe˘], quorum illud vim habet amorem conciliandi, hoc pellendi fugandique. Ovid. l. 1. Met. in Fab. Apol. ac Daphnes. Apud Thespiensis tamen Cupidinis signum vetustissimum erat argo\s2 li/qos2, rudis lapis, Pausan. l. 9. cuiusmodi lapidibus informibus


image: s1041a

seu impolitis statuis, Cedrenus *)andria/ntas2 sthlw=n vocat, ante Daedali aetatem, divinos honores exhibere Gentiles solitos fuisse, diximus supra, ubi de Baetylis. Eius potentiam supra vidimus in Amore, quam hic [orig: hţc] ulterius ex Poetis Graecis ostendemus. Anacreon, ei)s2 e)/rwta, sic canit,

*o9 de\ kai\ qew=n dunasth\s2,
*)o de\ kai\ brotou\s2 duma/zei.

Theocritus in Pharmaceutria:

--- - *)/erws2 d' a)/ra kai\ *liparaiou
*polla/kis2 *(afai/stoio se/las2 flogerw/teron a)/qei.

Idem, Idyll. 3.

*nu=n e)/gnwn to\n e)/rwta, baru\s2 qeo\s2, h)= r(a lemi/nas2
*masqo\n e)qh/laze, drumw=| te/ min e)/trefe ma/thr,
*(/os2 me katasmu/xwn kai\ e)s2 o)ste/on a)/xris2 i)a/ptei.

Idem, Idyll. 11.

*ai' ai' e)/rws2 a)nihre\ ti/ meu me/lan e)k xroo\s2 ai(=ma
*)emfu\s2, w(s2 limna=tis2 a(/pan e)k bde/lla pe/pwkas2.

Hesiodus, qeogon. v. 121. de Cupidine,

--- -- o(\s2 ka/llistos2 e)n a)qana/toisi qeoi=si
*lusimelh\s2 pa/ntwn te qew=n pa/ntwn t' a)nqrw/pwn,
*da/mnatai e)n sth/qessi no/on kai\ e)pi/frona boulh\n.

Tyrannum virorum vocat Euripides in Hippol. *)/erwta de\ to\n tu/rannon a)ndrw=n to\n ta=s2 *)afrodi/tas2 filta/twn qala/mwn klh|dou=xon ou) sebi\zomen. Moschus,

*mi/kkula me\n th/nw| ta\ xeru/dria, makra\ de\ ba/llei,
*ba/llei k' ei)s2 *)axe/ronta kai\ ei)s2 *ai)/dew basilh=a.

Oppianus, Halieuticon [orig: Halieutic˘n] l. 4.

*sxe/tli' e)/rws2, dolo/mhta, qew=n ka/lliste me\n o(/ssois2
*ei)side/ein, a)/lgiste d' o(/te kradi/an o)roqu/neis2,
*)empi/ptwn a)do/khtos, u(po\ fre/na d' w(/ste qu/ella
*mi/sgeai, a)sqmai/neis2 de\ puro\s2 drimei=an o(moklh\n,
*pafla/zwn o)du/nh|si kai\ a)kri/toisi mani/ais2.
*da/kru de/ soi probalei=n laro\n ga/nos, h)d' e)sakou=sai
*busso/qen oi)mwgh\n, spla/gxnois2 d' u(po\ qermo\n e)/reuqos2
*foini/cai, xrwto\s2 de\ para/tropon a)/nqos2 a)me/rsai,
*)/osse te koilh=|nas2, para/ te fre/na pa=san a)ei=rai
*mainome/nhn, pollou\s2 de\ kai\ e)s2 mo/ron e)ceku/lissas2,
*(/ossois2 keime/rios2 te kai\ a)/grios2 a)ntibo/lhsas2,
*lu/ssan a)/gwn, toi/ais2 ga\r a)ga/lleai ei)lapi/nh|sin.

Idem, Cynegeticon l. 2.

*)/ombrim' e)/rws2 po/sos2 e)ssi\, po/sh se/qen a)/pletos2 a)lkh\,
*po/ssa naei=s2, po/sa koirane/eis2, po/sa, dai=mon, a)qu/reis2.
*gai=a pe/lei staqerh\, bele/essi de\ soi=si donei=tai,
*)/astatos2 e)/pleto po/ntos, a)ta\r su/ge kai\ to\n e)/phcas2.
*)/hluqes2 ei)s2 ai)qh=r), oi)=den de/ se makro\s2 o)/lumpos.
*deimai/nei de/ se pa/nta kai\ ou)rano\s2 eu)ru\s2 u(/perqe,
*gai/hs2 o(/ssa t' e)/nerqe, kai\ e)/qnea lugra\ kamo/ntwn,
*(oi *lh/qhs2 me\n a)/fussan u(po\ sto/ma nhpaqe\s2 u(/dwr,
*kai\ fu/gon a)/lgea pa/nta, se\ d' ei)se/ti pefri/kasi)
*sw= de\ me)nei kai\ th=le pe/ras2 o(/son ou)/pote leu/ssei
*)he(lios2 fae/qwn, sw=| d' au)= puri\ kai\ fa)os2 ei)/kei
*deimai=non, kai\ *zhno\s2 o(mw=s2 ei)/kousi keraunoi/.
*toi/ous2 a)/grie dai=mon e)/xeis2 puro/entas2 oi)stou\s2,
*peukedanou\s2, malerou\s2, fqisi/fronas2, oi)strh/entas2
*thkhdo/na pnei/onta, a)nalqe/as2, oisi kai\ au)tou\s2
*qh=ras2 a)neptoi/hsas2 e)p' a)zeu\ktoisi po/qoii..

Nic. Lloydius. Coeterum non minus ac Venus, apud Athenienses, in veneratione fuit, qui vitulum ei, quemadmodum matri vaccam, sacrificare sunt soliti. Theocritus,

*(re/cw to/rtin e)/rwti kai\ au)th=| bou=n *)afrodi/th|,
Faciam vitula [orig: vitulÔ] Cupidini, sed ipsi bove Veneri.

Nec in Veneris solum templo egregie a Zeuxide pictus, admitationem sui movit, sed in ipsa ad Academiam via *)/erws2 et *)ante/rws2 templum habuit proprium, cognomine *yiqu/rou insignis. Franc. Rossaeus, Archaeol. Att. l. 4. c. 2. Ambo autem ovorum progenies Dii Syri, Arnobio, l. 1. quod de Venere et Cupidine intelligendum, docet Salmasius. Venerem certe cum filio in Syriam ad Euphratem, metu Typhonis, venisse, et figuram pisicum forma [orig: formÔ] mutasse [orig: mutÔsse], scribit Hyginus. Unde Germanicus, Arati Interpres, piscium caelestium par, duo Syra numina vocat:

--- -- et Syriae duo Numina pisces.

Quasi pisces illi duo caelestes, Veneris et Cupidinis instar referant, quos fabulae volunt piscium figuram ad Euphratem sumpsisse, Typhonis metu. Atque ovorum progenies inde dicti videantur, quia pisces ex ovis nascuntur. Unde a piscibus Syri, sed et a columbis (columbam enim ovum piscis fovisse, e quo nata Dea Syria, habet incertus in Germanici Phaenomena ) abstinuere [orig: abstinuŕre]. Vide Salmas. ad Solin. p. 281. plura vero hanc in rem, apud Io. Seldenum, de Diis Syris. Coeterum ingens Cupidinum populus circa Venerem. Claudian. loco [orig: loc˘] mox citando [orig: citand˘]:

Mille faretrati ludunt in margine Fratres.

Imo exercitum universum eorum Veneri ascribit Papinius, l. 8. Theb. v. 235.

--- -- Illi Cythereia laudant
Connubia et multa [orig: multÔ] deductam lampade Fratrum,
Harmoniam --- --



page 1041, image: s1041b

Vide eundem Coma [orig: ComÔ] Earini etc. Quorum tamen unum solum ex illa, coeteros a Nymphis genitos, ait Claudianus laudatus, Epithalam. Honorii, ubi post versum paulo ante citatum 72. pergit, v. 73.

Ore pares, aevo similes, gens mollis Amorum.
Hos Nymfae pariunt, illum Venus aurea solum
Edidit. Ille Deos, caelumque et sidera cornu
Temperat, et summos dignatur figere Reges,
Hi plebem feriunt --- --

Pingebatur porro Cupido seu Amor Veterum, humi fixis oculis, Bion, Idyllio [orig: Idylli˘] 3.

*(a mega/la moi *ku/tris2, e)/q' u(pnw/onti pare/sta,
*nhpi/axon to\n *)/erwta kala=s2 e)k xeiro\s2 a)/goisa,
*)es2 xqo/na nusta/zonta --- --

Qualem omnino pudorem in adolescentulo facit Papinius, l. 4. Theb. v. 318. Ille ad humum pallens --- Qua de re vide Barthii Animadversiones ad l. Inprimis vero celebris fuit Cupido Praxitelis, obiectus a Cicerone Verri, propter quem Thespiae visebantur, postea Romae in Octaviae scholis positus: item alter eiusdem nudus in Pario, colonia [orig: coloniÔ] Porponitidis, par Veneri Gnidiae nobilitae et iniuria [orig: iniuriÔ], Plin. l. 36. c. 5. De cuius coronamento, vide Callistratum ei)s2 to\ tou= e)/rw a)/galm. ut et plura, hanc in rem, apud Car. Paschalium, Coronar. l. 2. c. 3.

CUPIDO [2] Horarius, vide infra Horarius.

CUPIENUS pro Pupienus; constanti errore, apud Aur. Victorem scribitur. Salmas. ad Vopisc. in Aurelian. c. 41.

CUPPA vide supra Cupa.

CUPPEDINARIUS apud Lamprid. in Heliogabalo, c. 30. Pinxit se ut cuppedinarium: Coquus est, a foro Cuppedinis, quod Varro perperam a Cuppedio quodam dictum autumat. Cuppedo enim veterib. Latinis idem, quod Cupido fuit. Lucretius, l. 4. v. 1083.

Tam magis ardescit dira [orig: dirÔ] cuppedine pectus.

Et, l. 5. v. 46.

Quantae conscindunt hominum cuppedinis acres
Sollicitum curae?

Sic Cicero cuppediam, pro cupiditate, dixit Tuscul. l. 4. c. 11. Ambitio, mulierositas, pervicacia, liguritio, violentia, cuppedia. Est autem Cuppedia et Cuppedos lixnei/a: hinc Forum cuppedinis, est forum xnei/as2, et cuppediosus, o( lixno/s2; Cuppedinarii, qui res cuppedinis vendunt. Vide Salmas. Not. ad Ael. Lamprid. in Heliogabalo, loc cit.

CUPRA oppid. Piceni in Mediterraneis. Ptol. *kou/pra *monta/na, Cupra Montana, unde Plinio, l. 3. c. 13. oppidani Cuprenses vocantur cognomine montani; ad discrimen alterius, quod in litore Cupra maritima dicebatur, de quo Silius, l. 8. v. 433.

Et quibus [orig: queis] litoreae fumant altaria Cuprae.

Ubi Dausqueius, Iunonis, inquit, cui id cognomentum. Strab. l. 5. *)efech=s2 de\ to\ th=s2 *ku/pras2 i(ero\n *tur)r(hnw=n i(/druma kai\ kti/sma, th\n de\ *(/hran e)kei=noi *ko/pran kalou=si. Haec le Grotte, altare Ripa Transona hodie dicitur, urbs recens Epicopalis sub Archiepiscopo Firmano. Nic. Lloydius.

CUPRESSUS Graece *kupa/rissos2, arbor est natu morosa, fructu supervacua, baccis torva, solio [orig: soli˘] amara, odore violenta, ac ne umbra [orig: umbrÔ] quidem gratiosa, materie rara, ut pene fruticosi generis, Plinio, l. 16. c. 33. Hinc Diti sacra, iuxta eundem, ut et Festum; at Proserpinae, iuxta Servium: tum quod sterilis, tum quia praeciso [orig: praecis˘] capite moritur, et non renascitur subsecta; praeterquam in Aenaria Insul. Atque ideo funebri signo [orig: sign˘] ad domos postia, Ibid. et adhibita luctuosis sacris et funeribus Procerum Romanorum, privilegio [orig: privilegi˘] quodam [orig: qu˘dam] Lucan. l. 3. v. 442.

Et non plebeios luctus testata cupressus.

Et Statius, l. 4. Theb. v. 460.

--- -- frontes atque omne cupressus
Intexit plorata latus --- --

Nonnumquam tamen et aliorum. Vide Servium, ad l. 3. Aen. Sed et Varro adhiberi rogis ait, propter gravem ustrinae nidorem, ut odoris sui iucunditate eum liniret. Unde invisa cupressus, Horatio, l. 2. Carm. Od. 14. v. 23. maesta, Statio, l. 5. Sylv. 1. v. 136.

--- -- tempus nunc ponere frondes
Phoebe tuas, maestaque comam damnare cupresso etc.

Interim laeta [orig: laetÔ] fronde viret semper. Hinc eidem, l. 6. Theb. v. 99.

--- -- Brumae illaesa cupressus.

Et cariem non sentit lignum eius. Quae causa forte, quod in Agone gymnico, qui in Creta olim agebatur, Victor e cupressu coronam nactus est, Plut. Sympos. l. 1. Probl. 2. Quod item victimae ea [orig: ] coronabantur. Prudentius, Apotheosi, v. 531.

Pontificum festis ferienda securibus illic
Agmina vaccarum steterant; vitulasque revincta
Fronte coronatas umbrabat torta cupressus.

Arae quoque. Virg. l. 3. Aen. v. 63. ubi de funere Polydori,

Aggeritur tumulo tellus, stant manibus arae
Caeruleis maestae vittis, atraque cupressu.

Et Statius ubi supra. Ob eandem materiae firmitatem, eorum. qui in bello ceciderant, corpora arcis e cupresso condi solita, scribit Thucydides: et Plato leges publicas sacrorumque ritus in tabulis cupressinis describi voluit, de LL. l. 5. Veiovis etiam


page 1042, image: s1042a

simulacrum ex hoc ligno Romae, marce, duravit, ab anno Urb. Cond. 551. usque ad Plinii tempora, l. 16. c. 40. Ipsum Iovis sceptrum inde edolatum, docet Hermippus, ut alia omittam. pythagoreos tamen arcis aliisque utensilibus cupressinis abstinuisse, Laertius refert, l. 8. c. 10. quod ad funestos arbor usus adhiberetur. Potro, pulchritudo eius, quae e proceritate est, mite oblectat. Certe in Arcadia, apud Psophidem, tantae proceritatis Cupressi fuere [orig: fuŕre], ut proximus mons inumbraretur: dictae parqe/noi, quia ferro [orig: ferr˘] intactae et Alemaeoni sacrae; quod eo is matre Argis necata [orig: necatÔ] se recepisset. Ob quam formam et elegantem inprimis venustamque comam, etiam xa/rites2 appellatae sunt, inter praecipua hortorum ornamenta. Plin. ubi supra, Metae demum respectu non repudiata, distinguendis tantum pinorum ordinibus: nunc vero tonsilis facta in densitate parietum, coercitaque [orig: coercitÔque] gracilitate, perpetuo teres. Quod fieri solitum duobus modis ait Dalechampius, aut cum in singulis ordinibus duabus pinis cupressum unam interponebant, aut cum duobus pinorum ordinibus cupressorum unum interserebant. Cetera de eadem apud Plinium sic habent, Trahitur etiam in picturas opere historiali: venatus classesve et imagines rerum, folio [orig: foli˘] brevique et virenti super vestiens --- Utraque (mas et femina) immittitur in perticas asseresque amputatione ramorum, qui XIII. anno [orig: ann˘] denariis singulis vaeneunt. Quaestuosissima in satus ratione silva: vulgoque dotem filiae antiqui plantaria appellabant. In quo loco Salmasius pro opere historiali, legi vult operis topiarii, et pro plantaria, plantare. Ut sensus sit, tam quaestuosam illam rationem Cupressorum ad asseres et perticas plantandarum fuisse, ut, cum eas pangebant, vulgo dictitarent antiqui, dotem filiae se plantare, vide eum ad Solin. p. 173. Patria arboris Creta Insul. Plin. ibid. Vide et supra, ubi de phrasi Pliniana, Appellare e sponso: De memorabili vero Cupresso, quae hodieque visitur Patris in Achaia, Sponium, Itinerario [orig: Itinerari˘] Graeciae, Part. 2. p. 22. Similia Cupresso citri folia, de qua arbore diximus supra. Fabulas de Cyparissa, filia Boreae: item Cyparissarum, Eteoclis gnatarum: Cyparissi potro a Telepho geniti, prolixe exsequitur Hadr. Iunius, l. 1. c. 20. et diximus de iis suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘].

CUPRIMONTIUM vulgo Kopersberg, oppid. Sueciae, iure municipii donatum. Cupri fodinas habet praestantissimas. Non longe a lacu, in Gestricia provinc. 50. milliar. a Gevalia urbe, in Occasum, paulo amplius a mari Baltico.

CUPRUM apud Solin. c. 52. Tertius (adamas) in venis cupri apparet propior ad aeream faciem. Quartus in metallis ferrariis legitur etc. Seu Cyprum, aes Cyprium eius aevo [orig: aev˘] appellatum est. Sic cum ait paulo post: Nam et hi, qui in cypro deprehenduntur, frangi queunt: non de Insul. Cypro, sed de cypro, vel aere Cyprio, intelligendus est. Apud Innocentium Agrimensorem, acumen Cyprinum, clavus aereus: Cyprini clavi, Palladio. Plin. l. 36. c. 26. de vitro scribit, coqui solitum, addito [orig: addit˘] aere Cyprio [orig: Cypri˘] ac nitro [orig: nitr˘]. Quem locum Isidorus exscribens habet, cupro et nitro. Apud Trebellium quoque, in Claudio, c. 14. Acus cyprea, et cyprum apud Spartian. in Antonino Caracalla, c. 9. Nam ex aere vel cypro cancelli superpositi esse dicuntur. Etiam Cyprini metalli mentio, apud Anastasium in Leone III. Nec non et fenestras ipsius Ecclesiae ex metallo Cyprino decoravit. Sed pro cyprino, legendum ibi gypsino esse, monet Salmasius. Postmodum et pro omni aere vox accepta: quemadmodum Chalybs, pro ferro primum Chalybico, mox et pro omni ferro. Quod vero locum Solini spectat, non cepit is mentem Plinii, quem exscribit; hic enim diserte adamantem Cyprium, a solo natali, cypro Insul. vocat, adeo que non de venis cypri vel cupri id intellectum voluit. Vide Salmas. ad Solin. passim, inprimis, p. 1294. 1295. et supra, ubi de variis Aeris generibus. In Corcyrae Insul. urbe Cassiope, iam semiruta, Graecos Aedem sacram habere Panagiae. i. e. S. Virgini, dicatam, in qua viatores, admoto [orig: admot˘] Dalmatico [orig: Dalmatic˘] vel Corcyraeo [orig: Corcyrae˘] cupreo [orig: cupre˘] nummo [orig: numm˘] statuae Virginis, explorare soleant, an, quos domi reliquerint caros, in vita sint an non, refert Sponius: Si enim nullo [orig: null˘] alio [orig: ali˘] adminiculo [orig: adminicul˘] lamina adhaereat imagini, adhuc in vivis esse, de quo agitur; sin soluta cadat, obiisse, inter illos creditum. Vide eum, Itinerar. Graeciae Part. 1. p. 122. Hodieque Cupri plumbique megna vis e Suecia affertur, in qua ditissimas cuprifodinas, Hollandorum quorundam industria [orig: industriÔ], haud pridem in usum excitatas notum est. Nec omittenda vis cuprifica unius alteriusque in Hungaria fluvioli, cui ferramenta vetera immersa, menstruo [orig: menstru˘] spatio [orig: spati˘], in optimum cuprum vertuntur, e quo Austriae Hungariaeque Magnates ad bibendi delitias pocula sibi fieri curant. Cuiusmodi integram equi soleam cuprificatam, eaque [orig: eÔque] parte, qua [orig: quÔ] extra aquam extabat, adhuc ferream, ipse oculis meis usurpavi. Vide quoque in voce Hungaria.

CUQUENI vel CUCUENI Aquitanicae Galliae populi. Ptol. Biernenses Villanovano. Aliis Convenae, in Aquitania, versus montes Pyrenaeos et fontes Garumnae. Vide ibi.

CURA mascul. pro Curatore. Treb. Pollio in Claudio, c. 14. Venatores --- duos, Carpentarium unum. Curam Praetorii unum. Quemadmodum enim in aulis Imperatorum et militia Palatina fuit, qui e re dicebatur Cura Palatii, quod omnium fabricarum Principis curam gereret, sicut docet formula apud Cassiodorum, l. 7. sic in maiorum Magistratuum comitatu fuit, qui dicebatur Cura Praetori; quod illa omnia curaret, quae adpraetorium eius Magistratus, cui fuerat attributus, pertinerent, Casaubon. et Salmas. ad h. l. Sic Cura Domus, in Capitul. Caroli M. l. 6. c. 127. Cura Epistolarum, inter officia Praefecti Urbis, in Notit. Imper. Cura harae, pro subulco, apud Ovid. Ep. 1. Heroid. v. 104. ad Penel. Cura pacis, apud Anianum ad l. 1. Cod. Theodos. de Pignor. qui Graecis *ei)rhna/rxhs2 etc. Inprimis vero celebris fuit Cura Palatii, postmodum Curopalates dictus, dignitas Palatina, quam supra tetigimus, quaque [orig: quÔque] qui dignatus a Principe fuerat, aurea [orig: aureÔ] virga [orig: virgÔ] decoratus inter obsequia numerosa, ante pades Regios, primus incedebat, apud Senator. l. 7. Ep. 5 (Cuiusmodi dignitas est apud Franciae Reges, Intendant des bastimens du Roy ) apud Gothicos nempe Italiae Reges. Alia vero videtur dignitatis huius fuisse functio; apud Augustos


image: s1042b

Byzantinos, quantum coniectura [orig: coniecturÔ] licet assequi, qua [orig: quÔ] donatos Apollinarem et Saturninum sub Constantio tradit Ammianus, l. 14. et 22. Tribunum item Aequitium, l. 31. cuiusque meminit Sidonius, carm. 23.

Intra aulam soceri mei expetitus
Curam cum moderatus es Palati [orig: Palatţ].

In Cod. certe Theodos. iungitur Tribuno et Comiti Stabulorum, l. un. de Com. et Tribun. Schol. et l. 1. Qui a praebit. tyr. excus. Sed quod illius potissimum fuerit munus, non omnino constat: ersi probabile sit eosdem fuisse hos Officiales, cum iis, qui postmodum Curatores Palatiorum, vel qui Praepositi Palatii appellati sunt. At Alamannus hoc [orig: h˘c] nomine Praefectum Praetorianorum indigitatum fuisse, contendit ex Procopio in Hist. Arc. scribente, Iustinum Principem, Custodem Palatii constitutum ab Anastasio Augusto, quae quidem dignitas eadem fuit, quae Curopalatae; cum ceteri Scriptores eum hac passim donatum tradant, Enagrius, Vigilius Pontif. Alit. Certe maximam eius fuisse dignitatem et tantum Augustali minorem, docet, praeter alios, Corippus, l. 1.

Par exstans curis, solo [orig: sol˘] diademata dispar
Ordine pro rerum, vocitatus Cura Palati [orig: Palatţ].

Unde viros primarios et qui proxima [orig: proximÔ] Augustos attingebant necessitudine ac affinitate, ea [orig: ] potissimum donatos legimus, in Chron. Alexandrino, apud Luithprandum in Legat. Zonaram, alios, Car. du Fresne, Glossar. Videquoque in voce Curopalates. Dominic. Macer Curopalatam Maiorem Domus [orig: Doműs] exponit et Curopalatissam, uxorem eius dictam fuisse, annotat in Hierolex.

CURAEUS Ioachimus, vide Ioachimus.

CURAGEMDARII qui et Curiosi, in l. 1. Cod. Theodos. de Curiosis, Vide infra in hac voce. Eiusdem originis vox est recentioris aevi Curagulus, in Charta Edmundi Regis Monastici Angl. Tom. II. Ego Edmundus --- Rex Anglorum et Curagulus multarum gentium, apud Car. du Fresne.

CURALIUM antiquioribus dictum, Graece *koura/lion, quod alias Corallium, vide ibi.

CURALONENSES vel CULARONENSES populi Allobroges, forsan Gratianopolitani, ob vet. inscr. marm. ibi repertam. Vide supra in voce Cularo.

CURAPRORINA Indiae intra Gangem oppid. Ptol.

CURARE apud Spartian. in Hadriano Caes. c. 4. Corrupisse cum Traiani libertos, curasse [orig: curÔsse] delicatos, eosdemque saepelisse [orig: saepelţsse] --- opinio multa firmavit: quibusdam est yili/zein, psilothro [orig: psilothr˘] curare, uti dixit Lamprid. in Heliograbalo, c. 31. Cataubono est qerapeu\sai, i. e. colere, quod Galli dicunt faire la Cour. Ita enim is legit apud Martialem, l. 6. Epigr. 50 in Telesinum, v. 3.

Obscenos postquam coepit curare cinaedos,
Argentum, mensas, praedia solus emit.

Salmasius vero thmelh=sai, curasse [orig: curÔsse] enim illud ad cultum corporis is refert, ut comendis et ornandis delicatis operam dedisse Hadrianum intelligamus. Nec movetur Martialis loco [orig: loc˘], apud quem servare legendum monuerit sicque ediderit Gruterus, pro observare, Confirmat ramen lectionem Gronovius, ex Plinio Sec. l. 1. Ep. 5. Nec me praeterit, esse Regulum, duskaqai/reton. Est autem locuples, factiosus, curatur a multis, timetur a pluribus. Et eodem Poeta, l. 10. Epigr. 18 v. 3.

Turba tamen non deest; sterilem quae curet amicum.

Vide eum Notis ad l.

CURASSOA Insul. Americae meridionalis in ora littorali Venezuelae, Hispanis erepta ab Hollandis A. C. 1632.

CURATIONES per Somnia inter notas divinitatis olim habitae. Hinc Dii illi pa/redroi, novitii et ascriptitii, qui beneficio [orig: benefici˘] Principis alicuius, aut propriae virtutis meritis, Nummis dignitatem erant adepti; ut aliqua [orig: aliquÔ] divinitatis auctoritate censerentur, somniis et oraculis responsa dare et curationes facere dicebantur: quod in Aesculapio, Amphiarao, Trophonio, Aliis, stulta credidit antiquitas. Idem de Antinoo finxerunt, qui Hadriano, et iam olim de Hephaestione, qui Alexandro M. adulabatur. De quo postremo insignis est locus Luciani, *(upolamba/nontes2 de\ oi( ko/lakes2 th\n meirakiw/dh tau/thn tou= *)aleca/ndrou e)piqumi/an, prosece/kaion eu)qu\s2 kai\ a)nezwpu/roun o)nei/rata dihgou/menoi, tou= *(hfaisti/wnos2 e)pifanei/as2 tina\s2 kai\ i)a/mata prosa/ptontes2 au)tw=| kai\ mantei/as2 e)pifhmi/zontes2, kai\ te/los2 e)/quon pare/drw| kai\ a)lecika/kw| qew=|. Ubi tres divinitatis notae recensentur, o)nei/rata, somnia; i)a/mata, curationes et mantei/ai, oracula, quibus etiam e)pifa/neiai, apparitiones adscribi possunt. Sed Curationes, per somnia plerumque praescriptae, ut in Aesculapii Fanis et Templis, uti videre est infra, ubi de Melotis, quibus eum consulturi incubabant. *)epifa/neiai quoque frequentes in somnis; quum Divus apparere visus per somnium haec aut illa praecipiebat, ad sanitatem tuendam, aut ex morbo recuperandam. Cuiusmodi remedia suntagai\ dicta sunt. Atque hinc illud in antiquis monumentis adeo frequens, SOMNIO MONITUS. Quales Divi proin a)leci\kakoi praecipue habiti etc. De quibus vide plura apud Salmas. ad Solin. p. 351. et Not. ad Spartian. in Hadriano Caes. nec non infra in voce Somnialis.

CURATIUS vide Andron.

CURATOR in Glossis S. Benedicti cap. de Magistr. frontisth\s2 kai\ logisth\s2, nomen erat Magistratus, cuius erat in civitatibus rebus venalibus pretia imponere, Curialibus praeesse, vectigalibus ac tributis persolvendis invigilare, ut est in Curatoris Civitatis formula, apud Senatorem, l. 17. Ep. 12. e quo praeterea Curatores civitatibus, a Principibus datos, docemur. De Marco certe Capitolinus, c. 11. Curatores, inquit, multis Civitatibus e Senatu dedit, quo latius Senatorias tenderet dignitates. Iidem vero et reditus civitatum colligebant, hinc *logistai\ dicti, ut visum etc. Sic


image: s1043a

memoatur Curator Alexandriae, Pollioni in Aenil. c. 22. Curator Aquini, Spartiano in Pescennio, Curator celsae Carthaginis, in Collat. 1. contra Donat. c. 1. Flamen perpetuus Curator Coloniae Cirtensis, Augustino eidem contra Crescon. l. 3. c. 29. etc. In Aula vero Byzantina Megas Curator, qui et simpliciter nonnumquam *koura/twr, dignitas erat admodum illustris, cuius imperio milites quodammodo subiectos fuisse, discimus ex Gregorio M. l. 8. Ep. 7. Eadem forte cum Curatore Imperialium Domorum, *koura/twr tw=n basilikw=n oi)/kwn, in Hist. Misc. l. 18. tw=n qei/wn oi)/kwn, Theophani etc. quorum hic tradit p. 412. Nicephorum Imperatorem praecipua subditorum praedia ei)s2 th\n basilikh\n kouratwrei/an redegisse, i. e. Magno Curatori subiecisse, qui eorum reditus fisco inferret. A quo Summus Curator, qui occurrit in veter. Inscr. 431. 1. alius forte fuit. Sed et Curatores singulorum Palatiorum, non semel reperiuntur apud Scriptores Byzantinos: Curator Palatii Hormisdae; in Chron. Alex. Curator Palatii Manganorum, apud Leonem Gramm. Curator Palatii Antiochi, in eodem Chron. etc. qui non quidem ipsorum Palatiorum, sed aeariorum, quae in iis reposita, curam habebant, uti docet Henr. Vales. ad Euagrium, l. 5. c. 18. apud Car du Fresne in Glossar. ubi variorum aliorum Curatorum mentio fit. Imo et iam olim Curator Aquarum, quae primum fuere [orig: fuŕre] sub tutela Consulum et Aedilium, interdum quoque Censorum, primus ab Augusto nominatus est Messala Corvinus. Ioh. Rosinus, Antiqq. Rom. l. 1. c. 14. In lapidibus, Curatores operum publicorum memorantur, ut et apud Sueton. in Aug. c. 37. cum inquit: Quoque plures partem administrandae Rei publ. caperent, nova officia excogitavit, curam operum publicorum, viarum et aquarum alvei Tiberis, frumenti populo dividendi, praefecturam urbis, Triumviratum legendi Senatus, et alterum recognoscendi turmas equitum, quotiescumque opus esset. Officium Curatorum alvei Tiberis et cloacarum fuit, curare ne quid detrimenti cloacae caperent, et ut purgarentur, aquamque transinittere possent. Quatuorvirt viarum curandarum primitus creati sunt, sed crescente viarum numero [orig: numer˘], quum hi non sufficerent singulis vel duabus aut tribus pluribusve viis restituendis, sarciendisque, prout temporis exigebat necessitas, singuli Cives praepositi fuerunt, qui Curatores viarum appellabantur. Qui Magistratus cum prius incertus esset, nec nisi ad tempus crearetur, tandem perpetuus factus est, a Caesare Augusto, Sueton. in eius vita, c. 37. Memimt eorum Cicer. l. 1. ad Attic. Ep. 1. Plin. iun. et Plutarchus in Gracchis, ut et Tacitus. Vide Ioh. Rosin. opere supra laudato, l. 7. c. 32. Praeter hos, divisa [orig: divisÔ] in 14. regiones Urbe, per singulas eas duos Curatores, et duos Denuntiatores constituit. Priorum munus erat, procurare apud Principem commoda regionum, decorem et elegantiam viarum ac vicorum urbis, ne a privatis novis aedificiis interrumperentur, providere, et alia huiusmodi obire. Idem, l. 7. c. 35. Curatorem Minutiae habes infra voce Frumentum. Tandem Curatores Tribuum erant, qui Tribuum procurarent commoda, perinde atque in vicis vicorum Magistri. Eorum meminit Terentius Varro, de Ling. Lat. l. 5. Ut addam aliquid de Curatore viae Latinae, saepius is memoratur, in veterib. Inscriptionibus, quarum unam apposuit Georg. Fabricius in Roma, c. 5. Id officii sustinuisse Victorium Marcellum, ad quem habemus Epistolam Papinii Statii, l. 4. Sylv. 4. colligimus ex istis, v. 56.

At tu, si longi cursum dabit Atropos avi,
Detque precor, Latiique Ducis sic Numina pergant,
Quem tibi posthabito studium est coluisse Tonante,
Quinque tuos alio subrexit munere fasces,
Et spatia obliquae mandat renovare Latinae:
Forsitan Ausonias ibis etc. --- -

Ad quem locum vide Animadversiones Casp. Barthii: de Aquarum Curatore, apud Athenienses, vide supra: de Curatoribus vero locorum publicorum iudicandorum, item operum publicorum aliisque, Casaubon. ab Sueton. Octavio, c. 32. et 37. etc.

CURBACULUM Petro de Crescentiis de Agricult. l. 10. c. 28. instrumentum est, ad capiendas aves, tempore nivium, ex paucis virgulis confectum, interius concavum et in parte postrema acutum, habens ostiolum, quod in terra iacet, coopertum palea [orig: paleÔ], quod cum uno vimine in terram infixo elevatur et posterius percutit avem ad escam intrantem, quae intus est, quam aliunde accipete nequit, cum sit undique terra [orig: terrÔ] tectum, apud Cat. du Fresne, in Glossar.

CURBICUS nomen genuinum haeresiarchae Manis, cum servus esset. Vide Manes.

CURBIO vel CURBIONENSE Monasterium a S. Lauromaro Abbate exstructum, circa A. C. 495. ad Curbionem amniculum, in Gallia, vide Hadr. Vales. Notit. Gall.

CURCARUM oppid. Lucaniae.

CURCAS nucleus Ciborii Aegyptii, de quo sic Garcias ab Orto, l. 2. c. 21. Nascitur in Malavar fructus quidam, magnitudine avellanae, cumsuo putamine, non tamen adeo rotundus: candidus est, gustu, quali sunt tuberae cocta: hunc Chiviquilenga vocant; id est, exiguum inhame. In Cairo, ubi frequens est, et quibusdam Malavar locis, Curcas, in Cambaia Carpata. Dependet ex ramis cuiusdam plantae, quae seritur. Ubi licet non dicat, qualis illa planta, et quomodo fructus ille nascatur, certum tamen est, de faba Aegyptia Veterum debere intelligi. Certe Curcas nomen depravatum est ex kolokasi/a; et Fabam Aegyptiam in Indiae amnibus etiam nasci, tradit Strabo. Quod vero Curcas in Cairo pariter vocari scribit, confundit illud Curcas Indicum cum Aegyptio hodierno Culcas, quae mera est radix caule et fructu carens. Idem nucleum istum Curcas, ab Indorum aliis vocari Chiviquilenga ait, et exiguum inhame interpretatur; quo [orig: qu˘] indicat, maius esse inhame ab exiguo isto diversum. Inhame porro Lusitani Maurique vocant, radicem colocasio bulbo parem, quam a Baeticis aiunt vocari Alcoleas, i. e. Colocasium. Parvum sic et magnum Inhame, Colocasium olim, ab


page 1043, image: s1043b

amplitudine foliorum appellatum: quod utrumque etiam Culcas et Curcas. Sed Colocasio bulbo nec caulis nic flos, nec fructus. Faba vero Aegyptia colocasia, et caulem et florem edit et mox fructum in calice, qualem nobis Garcias depinxit. Verum et iam olim Fabam Aegypciam colocasiam, cum Aro colocasio, seu bulbosa illius radice, hodie Culcas Aegyptiis dicta, passim confudere [orig: confudŕre] Aucteres. Vide Salmas. ad Solin. p. 1310. et 1311.

CURCELLAEUS Stephanus, Genevensis, fil. Firmini Ambianensis (in sede Praesidiali Advocati et ob eloquentiam vulgo Bouche d'or dicti) Pastor Fontisbellaquaei, A. C. 1614. Ambiani, A. C. 1621. quod Canonibus Dordracensibus subscribere nollet, munere se abdicavit. Vitriaci dein in Campania Ecclesiasten egit usque ad A. C: 1634. inde in Belgium se recepit et Remonstrantium partes aperre amplexus, praelo aliquandiu, vitae lucrandae ergo, subserviit, Hugoni inprimis Grotio in Adnotatis in IV. Euangelia, et C. Barlaeo in descriptionibus quibusdam Geographicis emendandis, utilis. Post quae Episcopio surrogatus, varia edidit: exstinctus A. C. 1657. aetat. 71. Paul. Freherus, Theatro Viror. claror.

CURCUBA seu CURCUMA mediae et infimae Latinitati lorum vel funis est. Lexicon Arabico-Lat. Curcuba lorum. Unde Curcubae Isidoro sunt spirae funium; atque hinc cypero Curcubae vel Curcumae nomen inditum, quod funes ex eo in Graecia torquerentur. Hesych. *ku/peira xo ni/a, funes ex Cypero torti. Nisi forte ku/peiron is sumpsit pro quolibet iunco, speciem pro genere usurpans. Putat itaque Salmasius verius ita vocitatam vulgo cyperi radicem, ab inaequalitate eius, qualis in lupatis equorum cerneretur. Namque multis nodis ferreis olivarum instar, ac sibi cohaerentibus, lupata olim facta esse hodieque fieri notum. Curcuma autem frenum vel lupatum proprie significat. Hesych. idem; e)n khmw=|, e)n kourkou/mw|. Vergetius de Arte Veterin. Curcumam constrictam oportet impom, ne depravet dentes et labia. Achnes desmw=n sidhrw\n, h)/toi kourkou/mwn etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 1001. Auctor Anonymus Historiae Orbis Terr. Geogr. et Civ. Crocum Indicum, radicem esse Curcumae nomine alias notam, addit. c. de Commerciis ž. 8. ubi de Aromatibus.

CURCUM Liburniae mediterraneae oppid. Ptol. vulgo Cruck. Vegiae tamen in ora et Argyrunto finitinum, Ferrar.

CURCURA maris Adriatici insula.

CURDI populi Asiae maioris ex parte sub Turcis, in confinio Persiae. Eorum regio vulgo Churdistan; estque ampla admodum et fertilis. Vide de his egregie disserentem Petr. de Valle, Itinerar. Tom. 1. et 2.

CURENA Mediae urbs. Ptol.

CURENSES populi in 4. regione Italiae. Plin. l. 3. c. 12.

CUREOTIS tertius dies Apaturiorum, sic dictus para\ th=s2 koura=s2 h)\ tw=n kou/rwn, a tonsura, aut a pueris. Nam a parentibus pueri ad Tribules adducebantur, ibique tondebantur, ac Sodalitatibus, sive tribubus adscribebantur. Quod respondet, opinor, Romanorum mori, quo [orig: qu˘] virilem togam adolescentes sumebant, et primam barbam ponebant, de quo Sueton. in Calig. c. 10. et Nerone, c. 12. Igitur et apud Graecos, adolescentes ad annos pubertatis, in honorem alicuius Dei, capillum alebant, quem propterea qrepth/rion vocabant. Eum deinde, ubi tondebantur, in eius Dei templo consecrabant, in cuius honorem se gestasse [orig: gestÔsse] professi fuerant. Quod quia Apollini frequenter accidebat, illum ideo kouroutro/fon appellarunt [orig: appellÔrunt]. Deinosthenes in provocat. contra Eubuliden, *paidi/on onta me\ eu)qe/ws2 h)=gon ei)s2 tou\s2 fra/toras2, ei)s2 *(apo/llwnos2 patrw/ous2 h)=gon, ei)s2 t' a)/lla i(era/. Nulla tamen Religio certo numini eos astringebat, nam puellae Atticae, teste Pausania [orig: PausaniÔ], l. 1. primitias comarum ad sepulchrum Iphinoae deponebant. Elaeae virgines Opi, et Hecaergae dicabant, Atheniensium vulgus Herculi. Hesych. *)aqh/nh|in oi( me/llontes2 e)fhbeu/ein, pri\n a)pokei/resqai to\n mallo\n, ei)se/feron *(hraklei= me/tron oi)/nou, kai\ spei\santes2 toi=s2 sunelqou=sin e)pedi/doun pi/nein, h( de\ spondh\ e)kaleito oi)nisth/ria. Nobiliores autem et qui supra vulgus existimari volebant, antiquo [orig: antiqu˘] instituro [orig: institur˘], cuius meminit. Plut. in Theseo, comam suam Apollini Pythio vovebant, ac Delphos proficiscebantur, cum deponendi tempus advenisset. At *kourew/tidos2 die consecrasse [orig: consecrÔsse] Dianae comam expresse docet Hesych. *kou/rewtis2, mhno\s2 *puaneyiw=nos2 h(me/ ra, e)n h(=| ta\s2 a)po\ th=s2 kefalh=s2 tw=n paidw=n a)pokei/rontes2 trixa\s2 *)arte/midi qu/ousi. Vide Castellanum de Fest. Graec. in *)apatou/ria. Nic. Lloydius. it. supra voce Apaturia.

CURES plurali numero [orig: numer˘] Sabinorum oppid. cui imperabat Tir. Tatius, cuius cives Quirites dicebantur; conveneruntque Romulus et Tatius in hanc sententiam; ut a duobus populis unus efficeretur, et Sabini Romam migrarent, Romaque nomen retineret, sed Romani et Sabini Quirites appellarentur. Liv. l. 1. c. 13. Hinc etiam populi Cures, Virg. l. 8. Aen. v. 838.

Tatioque seni, Curibusque

Item l. 6. Aen. v. 811. parvi Cures, i. e. pauperes; scribitur enim paupere terra. Fuit olim urbs illustris, teste Strabone. Numae Pompilii patria. Caput gentis vocat Halicarnassaeus. *ku/rhs2 Stephano est. Turre hodie dici scribit Leander. Aliis est Vescovio, urbs primar. Sabinae antea, nunc oppid. ubi etiam fuit Episcopatus Sabinensis Manleanum translatus. Prope Himellam amnem, 3. milliar. a Reate in Occasum, 11. ab Interamnia in Austrum, in ditione Pontificis. Baudrand. Populi Curenses Plinio, l. 3. c. 12.

CURETES populi Cretae, qui et Corybantes, et Idaei Dactyli appellati sunt, ex Ida Phrygiae monte (ut quidam volunt) oriundi. Dicti *kourh=tes2 Straboni, l. 10. a)po\ th=s2 koura=s2, h. e. ae tonsura, anteriorem enim capitis partem detonsam gestabant, ne hostes eos caesarie apprehenderent. Eustath in Iliad. 23. *kourh=tes2 xlidw=nta plo/kkmon tre/fontes2, w(/ste parqe/nou a(bra=s2, ou(/tw e)klh/qhsan koura=s2 e(/neka.


page 1044, image: s1044a

Alii sic dictos volunt a)po\ th=s2 kourotrofi/as2, eo quod Iovem aluisse dicantur. Lucret. l. 2. v. 633.

Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
Vagitum in Creta quondam occultasse [orig: occultÔsse] feruntur

Virg. l. 4. Georg. v. 151.

Nunc age naturas apibus quas Inpite ipse
Addidit, expediam, pro qua me cede canoros
Curetum sonitus, crepitantiaque ara secutae,
Dictaeo caeli Regem pavere [orig: pavŕre] sub antro.

Strabo, ubi supra, Curetas quoque in Graeciam commigrasse [orig: commigrÔsse] refert, tandemque consedisse trans Acheloum fluv. ibique cum intonsa servarent capita, Acarnanas vocari coepisse. Hos Ovidius ex imbre natos fabulatur, l. 4. Met. v. 282.

--- - Largoque latos Curetas ab imbre.

Horum meminit Lucianus in Nigrino. *thnikau=ta xri/sas2 to\ be/los, ou)/te i(w=|, kaqa/per ta\ *skuqw=n, ou)/te o)pw=| kaqa/per ta\ *kourh/twn. Ubi Palmerius, Mirum est, inquit, Lucianum tribuere hoc [orig: h˘c] loco [orig: loc˘] Curetibus sagittandi artem, quam nullus alius antiquorum illis tribuit, licet plures de illis plura dixerint. Omnes illis gravem armaturam, scutum, et hastas tribuerunt, et enno/plion o)/rxhsin. Orpheus, seu Onomacritus Hymn. 1. et 2. in Curetas, mille illis epitheta dedit, nullum tamen, quod sagittandi peritiam significet. Imo contra eos o(plofo/rous2 fu/lakas2 vocat, et xalkokro/tous2 arhi/+a teu/xe' e)/xontas2. Callimachus etiam Hymno [orig: Hymn˘] in Iovem:

*ou)/la de\ *kou/rhte/s2 ge peri\ pru/lin w)rxh/santo
*teu/xea peplh/gontes2. --- --

Idem ait Apollodurs, l. 1. *(oi de\ *kou/rhtes2 e)/noploi e)n tw=| a)/ntrw| to\ bre/fos2 fula/ssontes2 toi=s2 do/rasi ta\s2 a)spi/das2 sune/krouon. Dionys. Halicarnass. l. 7. *(/ote to\n *di)a tiqhnou/menon qe/lgein e)bou/lonto, ktu/pw| te o(/plwn kai\ kinh/sei melw=n. Strabo, l. 10. ubi de Creta: *tou/tous2 de\ w)no/masan *kou/rhtas2 ne/ous2 tina\s2 e)no/plion ki/nhsin met' o)rxh/sews2 a)podido/ntas2, proskthsa/menoi mu=qon to\n peri\ tou= *dio\s2 gennh/sews2. Plin. l. 7. c. 56. Saltationem armatam Curetes docuere [orig: docuŕre], Pyrrichen Pyrrhus, utramque in Creta. Idem ait et Pindari Schol. ad Pyth. 2. et, ne te moret, lector, innumeris citationibus, quicumque de Curetibus scripserunt, iis tympana, et armorum strepitum et saltationem in armis tribuerunt, nullus sagittarum infectione. Aetoli certe, qui prius Curetes, et a quibus ortos Cretenses Curetas volunt, funda [orig: fundÔ], non sagittis gloriabantur, et eorum Dux Pyraechmes Degmenum Elaeum sagittarium funda [orig: fundÔ] prostravit. His ductus auctoritatibus apud Lucianum hoc [orig: h˘c] loco [orig: loc˘], pro *kourh/twn, lego *krh/twn minima [orig: minimÔ] mutatione. Nec mihi Diodori locus, l. 5. ubi de novem illis Cretensibus Curetibus, scrupulum inicit, et ab ea lectione inhibet, ubi inter plurium rerum et artium inventionem, quam Curetibus tribuit, addit: *ta\ peri\ tocei/an kai\ ta\s2 kunhgi/as2 ei)shghsasqai. Nam ultra quod Diodori auctoritas contra omnium antiquorum turbam et consensum mihi parum valere videtur, recantat ipse Diodorus, et contra se ipsum pugnans ait, ex Cretensium traditione, Apollinem in Creta natum, eu)reth\n tou= to/cou geno/menon dida/cai tou\s2 e)gxwri/ous2 ta\ peri\ th\n tocei\an. At certe si Apollo primus fuit arcus [orig: arcűs] et sagittarum inventor, et eius usum docuit Cretenses, non erat notus arcus Curetibus, qui ante Apollinem natum, et ipso [orig: ips˘] Iove antiquiores in Creta [orig: CretÔ] habitabant. Haec ille. Nic. Lloydius. Vide quoque Ioh. Marshamum, Canone Chron. Saecul. X. tit. de Idaeis Dactylis Iovis in Creta, quos cum Idaeae Matris in Phrygia Corybantibus, Curetum communi nomine comprehendi docet.

CUREUS Ioachimus, Silesius, Melanchthonis discipulus, Medicus insignis. Scripsit de Coloribus, Sonis, Odoribus, Saporibus et Qualitatibus Tangibilibus, Descriptionem Silesiae, Gentis illius Annales etc. Obiit A. C. 1573. Melch. Adami Vitis Medic. Placcius de Scriptor. Anonym. Teissier in Elogiis.

CURIA [1] sic dictae primo Romanis XXX. illae portiones, in quas populum divisit Romulus: dein partium illarum aedes publicae, quibus et convenire solebant singulae Curiae, et sacra peragere. Tertio locus, in quo Senatus Rem publ. curabat: atque inde quarto, locus etiam, cui suam quisque domum Senator contulit. Athenis *kuri/a dicebatur et ipsa concio et contionis locus, ubi convenire solitus est Magistratus et creari. Item dies rei alicui constituta, vadimonii sistendi, vel iuris dicendi gratia [orig: gratiÔ]: nec non sententia, quae in suffragiis vincit, unde Proverb. *(au/th *Kuri/a. Tandem potestas et dominium. Et certe Romana dictio a Graeca profecta videtur, licet Varro a Cura, Canonistae a Cruore derivent. Curia pro foro iuridico, apud Scriptores Eccl. et in Iure Civ. antique nonnumquam reperitur. Exin pro potestate et brachio, ut aiunt saeculari: atque alias pro omni populo saeculari: Sic ut Curia et Ecclesia inter se distinguantur, modo [orig: mod˘] quo [orig: qu˘] Ecclesia et Regnum. Vide Iureti Observationes in Epist. 53. Ivonis ad Sanchonem Episc. Aurel. Apud Germanos autem, Francos, Anglo-Saxones, et gentes Boreales, non venisse in usum, Curiam pro foro iuridico, sed communiter Mallum, Placitum, Gernotum, etc. recepta fuisse vocabula, demum post accessum Normannorum, introductam esse, existimat Spelmannus, Glossar. Archaeol. Dicebatur autem Curia primo de Regia seu Palatio Principis, inde de familia et iudiciis in ea habitis. Ritu veterrimo [orig: veterrim˘], ut ostendit Virg. l. 7. Aen. v. 174.

--- -- --- -- Laurentis regia Pici:
Hic [orig: Hţc] sceptra accipere, et primos attollere fasces
Regibus omen erat; hoc illis Curia templum.

Iam de omnibus foris iudicariis effertur, Idem. Curiarum vero XXX. in quas populus Roman. divisus, origo haec. In tres partes distribura [orig: distriburÔ] universa [orig: universÔ] multitudine, Romulus singulis


image: s1044b

praeclarum aliquem virum Ducem praeposuit: dein unamquamque rursum in decem partitus, totidem viros fortissimos illis praefecit, hasque Curias, illas Tribus vocari voluit. Cuique dein Curiae sacra sua partitus est, assignatis in singulas Diis ac Daemonibus, quos perpetuo colerent, sumptu in haec ex aerario publico attributo [orig: attribut˘]. Haec quoties celebratentur, aderant Curiae suis vicibus epulumque diebus festis praebebatur Curialibus, in aula cuique illarum propria. Vide Dionys. Halicarm. l. 2. Unde singulis Curiis fuisse aram alicuius Numinis, ut in Iulia Victoriae, de qua multa Dio, l. 51. et Suetonius, Aug. sub fin. recte censet Causabonus. Apposite ad hanc rem Symmachus de illa ara ad tres Augg. qui tolli eam iusserant: Illa ara concordiam tenet omnium: illa ara fidem convenit singulorum: nec aliud magis auctoritatem facit sententiis nostris, quam quod omnia quaesi iuratus ordo decernit. Vide Casaubon. ad Sueton. Aug. c. 34. Nomina Curris a raptis Sabinarum virginibus indita, statuit Livins, l. 1. Dec. 1 adstipulante Festo [orig: Fest˘]: sed Varro prius, quam [orig: quÔm] raperentur Sabinae, a Romulo Curias institutas, iisque partim a Ducibus: partim a veteribus patriis, nomina fuisse imposita contendit: e quibus praeter octo, de quibus infra, reliqua interierunt. Licet autem primitus Tribuum partes essent Curiae, postea tamen crescente Tribuum numero [orig: numer˘], eadem ratio observata non est. Qui sacris unicuique peculiaribus praeerant, Curiones dicti sunt: illis hodie in Urbibus plerisque Paroeciae respondent etc. Curiam, ubi Senatus habitus, primus aedificavit Tullius Hostilius Rex in monte Caelio, quae ab auctore Curia Hostilia, nonnumquam per excellentiam Curia audiit: hic [orig: hţc] nemini, praeter Senatores, considere fas erat, qui ibi de negotiis domesticis deliberabant. In Curia Pompeia vero, cui a Pompeio nomen, non Senatoribus modo, sed et aliis Magistratibus civicis coire permissum erat: in Curia Iulia tandem, quam Iul. Caesar condidit, extranea negotia, ut Legationes aliaque expedita sunt. Vide Alex. Gemalium dierum l. 1. c. 16. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 6. c. 2. et l. 7. c. 5. etc. non infra, in vocibus Curiata et Curio: uti de fratri/ais2 Atheniensium, quae Curiis Roman. respondebant, infra ubi de Demarchis, item voce Phratrica.

Nomina 8. Curiarum, quae ad nos pervenere [orig: pervenŕre].

Calabra Curia, ubi tantum sacrorum ratio gesta est; Varro. Faucia, vel. ut alii malunt, Saucia, cuius initium duabus insignibus cladibus captae Urbis et pacis Caudinae memorabile fuit, Liv. l. 9. Foriensis, cuius mentio apud Festum, una ex 4. quarum sacra in veteribus curiis fiunt, Festus. Rapta, cuius eadem cum priore ratio. Tifata, a loco iuxta Capuam cognomine dicta. Titia, a praenomine Tatii Regis appellata videtur. Vallensis, Festo memorata, una ex 4. quae e veterib. Curiis in novas, utpote ampliores cum evocandae essent, religio obstitit: itaque eius sacra in veteri loco peracta sunt. Velitia, cuius apud eundem Festum mentio, similis cum priori rationis fuit. Recentiori aevo [orig: aev˘], Curia Senatus Civitatis, cuius Magistratus Decuriones et Curiales dicuntur, in Cod. Theodos. et Iustinian. de Decur. passim. Fuerunt autem ist iusmodi Curiae institutae, in municipiis Senatus Roman. exemplo [orig: exempl˘], meta\ th=s2 batileuou/ths2 po/lews2 mi/mhsin, ut est in Iustiniani Nov. 38. unde et Senatus [orig: Senatűs] nomen iisdem inditum, vide Iac Gothofredum ad tit. C. Theodos. de Decur. et Iuriscoss. Item Regius comitatus, Gall. la Cour. Guntherus, Ligurini l. 4.

Nec tamen emissa [orig: emissÔ] tantorum plebe virorum
Vel Princeps vacuus, vel Curia sola remansit.

Aliquando nude, pro Papali, Gall. la Cour de Rome. Rythmi antiqui de orig. Monasterii pratensis in Flandria,

Bis perrexit ad Curiam, formam nequiens habere,
Paucam habebat monetam, nihil poterat praebere,
Et qui nihil potest dare, non est opus in Curia etc.

Ut alias vocis significationes omittam. In plurali Curiae, dicti sunt sollennes illi Regum Conventus, quos in praecipuis anni festivitatibus celebrabant, advocatis omnibus Regni Magnatibus atque Praelatis; quorum lites ibi ac controversiae, ut et alia maioris momenti negotia utplurimum disceptabantur. Indicebantur istae banno [orig: bann˘] seu edicto [orig: edict˘] publico [orig: public˘] Magnatibus, Praelatis et Civitatum totius Regni Nuntiis ad eas submonitis. Quo [orig: Qu˘] fine ob angustias interdum Urbium, eligebantur nonnumquam amplae plantities, inquibus et tentoria et aedes et Palatia, ex lignis, tumulturario [orig: tumulturari˘] opere erigebantur, vi factum in illa Curia sollenni, quam ad Moguntiam tenuit Fridericus I. A. C. 1182. apud Arnoldum Lubec. l. 3. c. 9. ubi multa de huiusmodi Curiarum habet magnificentia, ut inter alia, quod officium Dapiferi seu Pincernae, Camerarii seu Marscalli non nisi Reges, vel Duces aut Marchiones, administraverint. Vide quoque Richardum de S. Germano in Chron. d. l. 1233. Anonymum, de Gestis Friderici II. Imperatoris, Ditmarum, l. 4. p. 36. et Albertum Argentin. A. C. 1356. et infra, Placita Principum, it. Sedes Curiae Gen. uti de phrasi Gallorum tener Tinel huc pertinente, ubi de Tintinnabulis. In iis autem Reges ac Principes coronati procedebant, sacrisque liturgis ac conviviis, eodem [orig: e˘dem] ornatu insignes, intererant: imponebatur vero illa eis, inter Liturgiae sollennia ab Archiepiscopis vel Episcopis. Unde Coronatae Curiae, istiusmodi Reguni Conventus dicti sunt. Vide quae de duabus coronis aureis, coronandis Regi et Reginae olim in Francia factis et coronula [orig: coronulÔ] aurea [orig: aureÔ], quam consueverat Rex dic coronationis suae in prandio deportare, Abbati et Conventui S. Dionysii custodiendis traditis, habet, aliaque plura hanc in rem congessit, Car. du Fresne, Glossar.