December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0005

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS PRIMVS Literas A, B, C, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0006

[gap: praeliminaria]

image: s0775a

CAUCA [1] urbs Hispaniae alio [orig: ali˘] nomine Coca. Oppidulum Vaccaeorum alias, nunc Castellae veter. inter montes, inter Segobiam ad 6. leuc. et Tagum fluv. 13. a Valisoleto.

CAUCA [2] et CAUCUS recentioribus Latinis idem, qui veteribus cyathus, patera nempe, unde bibitur. Ael. Spartian. in Pescenmo Nigro, c. 10. Hic tantae erat severitatis, ut quum milites quosdam in cauco argenteo expeditionis tempore bibere vidisset, iusserit omne argentum -- submoveri. Gloss. *kau=ka, patera: In Epigramm. Graeco *kauki/on, eius enim lemna, ei)s2 e)/rwta e)n kauxi/w| geglumme/non, In Cupidinem in cauco scalptum. Idem cum bauca et bauco, qua [orig: quÔ] voce aliquoties, in Vitis Pontificum Anastasius utitur Bibliothecar. etc. Hinc Caucii nummi de quibus infra, it. Caucularii et Cauculatores, pro Incantatoribus, quos Galli hodie Ioveurs de gobelets vocant, in Capitular. Caroli M. Cauculum enim est acetabulum, unde Cauculator yhfopai/kths2 et praestigiator. Seneca, Ep. 45. Sic ista sine noxa decipiunt, quomodo praestigiatorum acetabula --- in quibus fallacia ipsa delectat. Atque inde ad quemvis oculorum fascinatorem et magum vox translata. Salmas. ad Spartian. cit. loc. Car. vero du Fresne Cauculatores seu Coclearios fuisse ait, qui cauculis seu poculis amatoriis, cibis vel phylacteriis ita mentes quorundam inficiunt, ut in insaniam verti a plerisque iudicentur, dum proprias non sentiunt contumelias, ex L. Wisigoth. l. 3. tit. 4. ž. 13. Et certe istiusmodi poculorum meminit Plautus in Truculento, Actu 1. Sc. 1. v. 23.

Si semel amoris poculum accepit mere,
Eaque intra pectus se penetravit potio, etc.

Guichelaers Belgae, Gauckeler Germani dicnnt: Vide eum in Glossario. Vox vero Caucus non Latina, sed Graeca est, et vetustissima. Quidquid enim cavum ac kumboeide\s2 esset, kau=kon et kau/kalon dixere [orig: dixŕre], ut idem Salmas. pluribus docet apud Spartian. ubi supra.

CAUCABENI Arabiae desertae gens. Ptol.

CAUCADAE gentes ad Lagoum amnem, ubi in eum influit Ophurus circa Moeotim. Plin. l. 6. c. 7.

CAUCANA Siciliae portus prope Syracusas, teste Ptolemaeo [orig: Ptolemae˘], cui *kau/kana limh\n dicitur. Pluralis numeri esse ta\ *kau/kana e Procopii Vandalicorum l. 1. discimus: *belisa/rios2 de\ to\n *proko/pion e)ke/leusen e)s2 *kau/kana to\ xwri/on summi/cai, diakosi/ois2 ma/lista stadi/ois2 *surakousw=n die/xon, ubi triakosi/ois2 legendum censet Cluverius. Porro Caucana, vel ut veteres efferebant Cafcana, videtur esse [gap: Hebrew word(s)] Chof cane, portus arundinis, i. e. arundinosus, Bochart. l. 1. Chanaan, c. 29.

CAUCASUS [1] mons editissimus in Septentrionali Asiae parte, Indiam dirimens a Scythia. Val. Flaccus, l. 5. Argonaut. v. 154.

Ultimus inde sinus, saevumque Cubile Promethei
Cernitur in gelidas consurgens Caucasus Arctos.

A Circassis Salatta, versus Mingreliam et Georgiam valde extensus, quibusdam Mont de Circassie. Eius pars multis est mons Ararath, versus Armeniam. Hic fertur tantae altitudinis, ut circa illius verticem Sol velut scindi videatur, uti Philostratus, l. 2. de vita Apollon. prodidit, ubi vide plura de hoc monte, itemque apud Qu. Curt. l. 7. c. 3. Hinc Caucasum mente induere, pro supra modum indurare animum. Seneca in Medea, v. 43. dixit:

Pelle femineos metus,
Et inhospitalem Caucasum mente indue.

Virg. Aen. l. 4. v. 367.

Duris genuit te cautibus horrens
Caucasus, Hyrcanaeque admorunt [orig: adm˘runt] ubera tigres.

Horat. Carm. l. 1. Od. 22. v. 7.

Sive facturus per inhospitalem
Caucasum. --- ---

Porro sylvosum esse montem, atque arboribus, quae fabricandis navibus sintaptae, plenissimum fuisse testatur Strab. l. 11. nec dubitare nos de eo sinet Propert. l. 2. El. 14. v. 5.

Et nemus omne satas intendat vertice silvas,
Urgetur quantis Caucasus arboribus.

Virg. Georg. l. 2. v. 440.

Ipsa Caucaseo steriles in vertice silvae,
Quas animosi Euri assidue franguntque feruntque,
Dant alios aliae fetus: dant utile lignum
Navigiis pinos, domibus cedrosque, cupressosque.

In radicibus herbis veneficis et vulturibus abundat. Supra Iberiam ac Albaniam in Septentrione a Ptolemaeo collocatur. Cocas, et Cocheas, teste Haytono [orig: Hayton˘] Armeno [orig: Armen˘] dicitur, Albsor Nigro, Adazar Theveto. Caspium vocat Eratosthenes apud Strabonem; in quo Prometheum vinctum, aquila [orig: aquilÔ] iecur rostro [orig: rostr˘] depascente, fabulantur. Cum Tauro saepe a priscis confunditur, qui tamen saltem Pars Caucasi, ut bene Arrianus, l. 3. de Alex. observavit, ea nempe quae Pamphyliam et Ciliciam ambit; in aliis locis alia, pro nationum diversitate, nomina sortitus. Vide etiam Plin. l. 5. c. 27. P. de Valle, Itinerarii parte 2. et 3. Inde Caucasiae Portae seu Pylae, quae et Iberiae, circa Harmastin urbem, in cuius iupe Cumania castellum est. Ibi urbs nunc est, exteris Derbent i. e. angustiae: omnium totius Orientis munitissima: Turcis Demircapi et Themircapi, i. e. porta ferrea, uti ab Egesippo nominatur, non quod ex ferro constet, sed quod locus adeo munitus, ut quemvis hostilem impetum facile sustineat, quum transitus duntaxat pateat 300. passuum. Gaudet portu satis commodo [orig: commod˘], sub Persis. Indies tamen deficit, prope Cyrum fluv. Hae portae magno [orig: magn˘] errore Caspiae a multis


page 775, image: s0775b

dictae fuere, ut Plin. l. 6. c. 11. tradit. Inde Caucasiae valucres apud Virgilium, Eclog. 6. v. 43.

Caucaseasque refert volucres, furtumque Promethei.

I. e. vel Aquilae, iuxta Hesiod. in Theog. Apollonium, l. 2. Argon. Ovidium, et Attium in Prometheo, sic scribentem:

Iam tertio me quoque funesto [orig: funest˘] die,
Tristi advolatu aduncis lacerans unguibus
Iovis satelles, pastu dilaniat fero [orig: fer˘].

Vel Vicltur, iuxta Fulgentium in Mythol. et Petronium in Hendecasyllabo:

Cur vultur iecur ultimum pererrat
Et pectus trahit, intimasque fibras.

Et haec forte ratio (notante De la Cerda ) quare Poetae dictum volucres, quasi insinuaret Prometheum iam ab aquila, iam a vulture lancinari, nam aliter dixisset volucrem vel avem, ut Propert. l. 2. Eleg. 1. v. 70.

--- --- Medio pectore pellet avem.

Et Martial. in Amphith. Epigr. 7. v. 2.

Assiduum nudo [orig: nud˘] pectore pavit avem.

De nomine Bochartus, l. 3. Phaleg, c. 13. Terra Gog vel Magog erat Scythiae pars circa Caucasum, quam Colchi et Armeni, quorum dialectus erat semichaldaea, [gap: Hebrew word(s)] Goghasan vocarunt [orig: vocÔrunt], i. e. Gogi munimentum, atque inde Graeci *kau/kason sono [orig: son˘] molliori, ut cum pro [gap: Hebrew word(s)] gamel, ka/mhlon dicunt. Fuit etiam Caucasus locus, circa Chium insul. Herodot. Item in Arcadia Halicarnasseo, nisi illic Thaumasios legendum sit, uti putat Portus. Nic. Lloydius. Sed et vide de hoc monte, montium maxuno, praeter Auctores praefatos, Salmasium inprimis, qui plurimis de illo disserit, Exercitat. Plin. ad Solinum passim, ubi inter alia duplicem Caucasum Ponticum seu Colchicum, et Indicum, a se invicem longe dissitos, statuit, et Caucasum a Scythis Craucasum vel Craucasim vocatum, h. e. nive candidum, ex Plinio, l. 6. c. 17. contendit, p. 788. et seqq. Hodieque certe Germanis grau, canum notat, quam gentem Scythicae originis esse, quae et ipsa a verbo scieten, h. e. iaculati, nomen traxerit, docent Eruditi.

CAUCASUS [2] nomen equi Circensis, apud Silium Italic. l. 16. v. 355.

Tertius aequata [orig: aequatÔ] currebat fronte Peloro
Caucasus: ipse asper nec qui cervicis amaret
Adplausae blandos sonitus clausumque cruento [orig: cruent˘]
Spumeus admorsu gauderet mandere ferrum.

Frequens enim erat, equis Circensium nomina indere, non urbium solum, regionum, insularumque, sed et montium, uti pluribus docet Salmas. ad Solin. p. 936. Fuit autem hic Caucasus equus funalis dexter, Graece decio/seiros2, sicut Pelorus sinister, quos proin ambos aequata [orig: aequatÔ] fronte currere ait. Ibid. p. 898. Vide quoque infra ubi de equis Funalibus.

CAUCENSES Hispaniae citerioris populi in conventu Cluniensi. Plin. l. 3. c. 3.

CAUCHABENI Arabiae Desertae gens. Ptol.

CAUCHAE campi circa Ctesiphontem, quos Tigris fluv. Septentrionem versus flexus secat. Plin. l. 6. c. 27.

CAUCHI vide Cayci et Chauci.

CAUCI Hiberniae populi. Ptol.

CAUCIACUM vulgo Choisi Gallis, ad Axonam, non procul ab eius et Isarae confluentibus atque Compendio, villa olim fuit publica, Regia [orig: RegiÔ] et ponte lapideo [orig: lapide˘] flumini imposito [orig: imposit˘] insignis. Hic [orig: Hţc] obiit et sepultus est Childebertus Rex, Berta item, mater Caroli M. A. C. 783. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall.

CAUCII Nummi, kauki/oi, inter minutioris ac pretii vilioris monetae apud Byzantinos, species, recensentur in Novella Iustiniani, qua [orig: quÔ], ne Consules in Processibus publicis aureos nummos aut argenteos in populum spargant, proliibetur, ita tamen, ut u(pa/tia seu missilia sua iacere iis permittatur, e)n miliarhsi/ois2 ti kai\ mh/lois2, kai\ kauki/ois2 kai\ tetragw/nois2 summe/trois2, kai\ toi=s2 poiou/tois2. Quod merito statuit Imperator, cum aestantum spargere Consulibus fas esset, uti ex Marcellino Comite discimus. Aenei igitur hi nummi fuere [orig: fuŕre], exceptis Miliarensibus; et Caucii quidem dicti sunt, quod paululum concavi erant et cauci formam referebant: cuiusmodi nummos concavos non ex aere solum, sed et ex meliori metallo Imperatorum Constantinopol. Passim videre est in Gazophylaciis Curiosorum. Vide Car. du Fresne Glossar. Not. ad Alexiadem et Disserat. de inferioris aevi Numismatibus, nec non infra aliquid voce Scyphati.

CAUCOBABDITAE Haeretici, a loco, in quo primitus convenerant, dicti. Severi Antiocheni et Acephalorum sectatotes. Niceph. l. 18. c. 49. Baron. A. C. 535.

CAUCOLIBERIS melius Illiberis, urbs Galliae Narbonensis probe munita, ad radices Pyrenaeorum, in Comitatu Ruscinonensi, in ora littorali maris Mediterranei et sinus Leonini, gaudet portu commodo [orig: commod˘] et percapaci, vulgo Collioure. Sub Gallis, ab A. C. 1660. Vide Illiberis.

CAUCONEA regio a Caucone fluvio sic dicta. Steph.

CAUCONES populi Bithyniae circa Parthenii fluv. ostia. Item populi Messeniae. Ptol. Strabo.

CAUDA [1] in aliis animalibus Hebraice [gap: Hebrew word(s)] Zanab; in ove [gap: Hebrew word(s)] Aliah, dicitur, voce maxime propria [orig: propriÔ]. Exodi c. 29. v. 22. Et capies ex ariete adipem [gap: Hebrew word(s)] et caudam. Et Levit. c. 3, v. 9. de agno, qui offertur in sacrificium Eucharisticum, [gap: Hebrew word(s)] caudam integram usque ad cocoygem. Et Levit. c. 7. v. 3. ubi de


page 776, image: s0776a

oblatione agni pro dclicto, [gap: Hebrew word(s)] candam offeret et adipem, qui operit exta. Et c. 8 v. 25. de agno consecrationum, Et cepit adipem [gap: Hebrew word(s)] et caudam. Et c. 9. v. 19. Et ex ariete obtulerunt [gap: Hebrew word(s)] caudam. Alibi in Seriprura non exstat. E quibus videmus, Mosen, qui in boum et hircorum sacrificiis de cauda ne gru= quidem habet, de ovilla vehementer fuisse sollicitum, quae apud nos solet esse vervecini femoris appendix, tam parae rei, ut ne teruncio [orig: terunci˘] quidem ematur. Inprimis notabilis locus est Levit. c. 3. cit. ubi, in Sacrificio Eucharistico, Deus adoleri sibi agni caudam postulat et quidem integram usque ad coccygem: qua de voce multis agit Bochartus laudandus infra. Ratio huius rei ex nomine claret, quod apud omnes Orientales receptissimum, Graeci Interpretes usque adeo non intellexerunt, ut in Exodo plane omiserint, et in Levitico constanter to\n o)sfu\n, i. c. lumbum, explicaverint: usurpant tamen Samaritani, Syri, Chaldaei et Arbes. Nempe eo [orig: ] intelliguntur non vulgares ovium caudae, ut in Europa nos habemus, sed, ut habet in Lexico Golius, quales in Orientis ovibus spectare est, quarum minimae decem, vel duodecim libras pendunt, nonnullae autem quadraginta libras pondere excedunt. Hinc apud Arabes alia verbum, de ove, significat caudam habere amplam et adiposam: quod inde ad homines transfertur, qui nates habent carne et arvina [orig: arvinÔ] distentas. Sed et alio [orig: ali˘] eandem caudam insigniunt iidem, quod divitem ac copiosam denotat; sicut ab eadem origine segmentum eius appellant, cuiusmodi multa prostant, apud Arabum fartores et macellarios. Praeter usum vero in sacris, alii quoque indigitantur eidem Golio loco [orig: loc˘] cit. Eas autem minutatim concisas liquant, et adipem in usus suos servant, vel ad condiendum inprimis srumentaceum cibum, vel etiam, ut in Persia, et alibi, ad conficiendas candelas. Syrus Interpres alium innnuit, cum sic reddit verba Siracidis, c. 20. v. 20. Ut (arietis) cauda sine sule comedi non potest. Ita etiam in Arabe; sed id unde sumpserint, incertum, cum in Graecis et Latinis exemplaribus nihil simile reperiatur, etc. Ut igitur istiasmodi caudae pinguedine densae gravesque, humum verrendo, non lacerarentur et corrum perentur, plostella illis supponi consuevere [orig: consuevŕre], iisque adaptari, ut post eas cum ambulant, volvantur, cuius moris ineminere [orig: ineminŕre] ex Veterib. Talmudici Tract. de Sabbatho, c. 5. et Herodotus ubi de Arabibus, l. 3. c. 115. Vide quoque Aristotelem, Hist. Anmal. l. 8. c. 28. Aelian. l. 10. c. 4. Plinium, l. 8. c. 48 extr. Diodorum infuper, l. 2. Ctesiam, ubi de Indis, l. 3. c. 3. et l. 4. c. 32. apud Aelianum et Photium in Excerptis, Damirem de Indicis ovibus: Ex Recentioribus Paulum Venetum de Camandu, in Perside, l. 1. c. 22. Lud. Vartomannum, Navigat. l. 2. c. 5. ubi de urbe Aden, in Arabia Felice, Busbequium, Ep. 1. ubi de ea Asiae parte quae Byzantio vicinz est; Leonem Africanum, 1. 9. ubi de Africa et Aegypto, Adam. Olearium, Itin. Moscovit. Persico et Ind. ubi istiusmodi oves in Syria, Mesopotamia, Gordyaea et Perside frequentes esse refert, Alios. Ludov. Marmolius Hispanice appellat carneros de cinco quartos: quod, cum nostrae solum in quatuor partes, hae in quinque dividantur, quarum partium una canda est, eaque saepe potissma, Africae suae, l. 1. c. 23. Plura habes apud Bochartum, Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 45. ut et quaedem infra, ubi de Ovibus, nec non in voce Plostellum: uti de Cauda iumenti cuiuslibet verctigali facta, a Margareta Septentrionis Regina, voce Tributum. Alia notio vocis apud Festum, qui penem antiquos Codam vocasse [orig: vocÔsse], et inde offam porcinam cum cauda in cenis puris offam penitam vocatam, observat.

CAUDA [2] Pavonis Poetarum carminibus, ob gemmas fuas seu oculos suos non patum commendatur. Lucret. l. 2. v. 805.

Caudaque pavonis, larga [orig: largÔ] cum luce repleta est,
Consim mutat ratione obversa colores.

Ovidius, Metam. l. 15. Fab. 35. v. 385.

Iunonis volucrem, quae cauda [orig: caudÔ] sidera portat.

Statius in Psittaco Melioris, l. 2. Silvar. 4. v. 26.

Quem non gemmata [orig: gemmatÔ] volucris Funonia cauda [orig: caudÔ]
Vinceret aspectu --- --- --

Epigrammata Vetera, ubi de Gentia et Chloe,

Cum quatit, et caudam Iunonius explicat ales,
Mille oculos, gemmas mille dacenter babet, etc.

Quam proin Chrysippus ita miratur, ut asserat, to\ zw=on gegone/nai, e(/neka th=s2 ke/rkou, kai\ ou)k a)na/palin, hoc animal proter caudam suam fuisse creatu, non contra, apud Plutarchum de Stoicorum contrar. Hinc ipse, ut se ostentet, caudam expandit. Plin. 1. 10. c. 20. Simul umbrae quosdam repercussus ceteris, qui in opaco clarrus micant, conchata [orig: conchatÔ] quaerit concha [orig: conchÔ]. Columella, l. 8. c. 11. femet ipsum, velut mirantem, caudae gemmantibus pennis protegit. Quod Dio Chrysostomus a)nakla/sai th\n ou)ra\n vocat, seu potius a)nakli/sai, ut legit Bochartus, *)anakla/sas2 th\n ou)ra\n, kai\ peristh/sas2 au)tw=| pantaxo/qen w(/sper eu)eide\s2 qe/atron, Ainsringens candam, et circumquaque sibi statuens, tamquam speciosum theatrum. Phaedrus porro, l. 3. Fab. 19. v. 8.

Pictisque plumis gemmeam caudam explicas, etc.

Unde est, quod cum cauda perit tota pavonis gloriatio. Plin. loc. cit. iterum, Idem cauda [orig: caudÔ] vicibus amisscum soliis arborum, donec renascatur iterum cum flore, pudibundus, ac marens quaeit latebram. Abusive caudam alas vocat Moschus,

*)/ornis2 a)gallo/menos2 pteru/gwn poluanqe/i+ xro/ih|.
Avis alarum florido [orig: florid˘] colore exsultans.

Martialis in Xeniis, l. 13. Epigr. 70. v. 1.

Miraris, quoties gemmantes explicat alas.

Et Claudian. in Eurtrop. l. 1. v. 109.



image: s0776b

Patricius roseis pavonum ventilat alis:

i. e. caudis. Nam ex pavonum cauda huiusmodi flabella fieri consuevisse, Martialis docet in Apophoretis, l. 14. Epigr. 67. ubi de muscario pavonino,

Lambere quae turpes prohibet tua prandia muscas,
Alitts eximiae cauda superba suit.

Et Propertius, l. 2. Eleg. 24. v. 11. Et modo pavonis caudae flabella superbae. Quod officium apposite Eutropio Claudianus tribuit; Eunuchos enim sequiore aevo [orig: aev˘] id obiisse, dicemusinfra, etc. Vide plura hanc in rem, apud Sam. Bochartum, Hieroxoici Parte poster. l. 2. c. 16. ut et infra in voce Pavo.

CAUDA [3] Sirenis, in Musaeo Kircheriano, Romae. Est autem Siren piseis maris Indici prope Moluccas, mulieris referens formam, ex Hilpanorum relatione. Caput habet rotundum, nec mulrum a reliquo corpore discretum, nasum modice inter utramque malam protuberantem, palpebris oculis humanis similibus, aures ei aliquanto promissiores, albra, dentes et reliqua corporis membra, bhumanis paria; ubera rotunda et lacteo [orig: lacte˘] humore turgida, manus cartilagineae, anserum instar, ad natandum aprae, quibus remorum loco [orig: loc˘] utitur. Coeterum pro sexus varietate ad generationem requisita omnis adsunt:postea in piscem desinit, cauda [orig: caudÔ] 9. circiter palmorum longa [orig: longÔ], et seusim in acumen abunte, Georg. de Septhus in Collegii Romani Societatis Iesu Mosaeo p. 23. Vide ubi de Sirenibus.

CAUDATI per conivitium Angli, a Gallicis Scriptoribus non semel dicti occurrunt; Iac. de Vitriaco Histor. Occid. c. 7. Pro diversitate regionum mutuo disidemptes --- opprobria imprudentes proferebant, Anglicos potatores et Caudatos affirmantes. Matthaeus Paris. passim, etc. an propter caudas calceorum, quibus ii prae coeteris nationibus delectabantur: an quod comti et nitiduli essent; quomodo Coti, h. e. Escove, Occitani comptum appellaut: an potius, quod timidi et pusillanimes, Covards enim Gallis, Codardi Italis, rimidi vulgo indigitantur? Cerre facit, quod Robertus Comes Atrebatensis illos sic inclamat apud Matth. Parisium, O' timidorum Caudatorum sormidolosuas! Sed hac dere vide ipsum, qui hunc laudat Car. du Fresne in Glossar. Alias proprie Caudatos homines alicubi extare, Plinius tradit, l. 7. c. 2. Et alibi cauda [orig: caudÔ] villosa bomines nasei pernicitatis exmiae. Cui astipulatur ex Veterib. Pausanias, ex Recentionribus M. Paulus Venetus et P. Martyr, quos citat Schottus, Physic. Curios. l. 3. c. 11. Simile quid in montanis Insulae Formosae se reperisse, eeribit Albertus Herpott Itmer. suo, In aviis montanis huius Insulae genus est bominum sylvesirium, qulbus in posteriere parte appendix quaedam, sicuti brutis, spithamae longitudine est. Vitam dagunt solitariam neuqe cum aliis quam sui generis conversantur: reliquis Insulanis infestissimi; quorum si sorte aliquem rapuerint, mala [orig: malÔ] eum morte necant. Et Nierembegius, l. 8. c. 4. Certius est, in Regno Lambri caudatos esse homines. Scribit M. P. Venetus, candam unius palmi esse. Sed addit, Eadem [orig: EÔdem] insamia [orig: insamiÔ] alit homines Europae laboratnt. Quae affectuum intemperies et miraculosa Augustini decantati nobilissimae nationis Europaeae (de qua dictum) Apostoli maledictio (hinc enim fabula illa potius orta) iam dudum a cordatis Viris explosa est. Auctor Anctor Anonymus, Histor. Orbis Terr. Geogr. ac Civ. c. 9. sect. 2. ž. 4.

CAUDEX Claudius, vide Claudius.

CAUDI vel CAUDIUM Samnitum oppid. in Italia prope Beneventum. Baudrando Hirpinotum oppid. nunc Arpaia, vicus Principatus ulterioris prope amnem Isclerum, in regno Neapolitano in confinio Terrae Laboris 4. milliar. a S. Agatha in Austrum, 7. a Nola in Boream 16. a. Capua in ortum unde Furcae Candinae, et Fauces Caudinae, Romanorum ignominia [orig: ignominiÔ] et clade nobilitatae. Ibi enim eorum copiae, Duce Sp. Posthumio [orig: Posthumi˘] Coufule, in angustias redactae, et ab hostibus circumquaque obsellae, cum alia spes evadendi non esset, positis armis, fub iugum missae sunt. Lucan. l. 2. v. 138.

Ultra Caudinas speravit Purcas

Strab. l. 5. *kei=tai d' e)pi\ th=| *)appi/a| au)th/ te *kapu/h, kai\ ai( tw=n a)/llwn e)pi\ *brente/sion a)/gousai a)p' au)th=s2 *kalati/a, kai\ *kalu/dion, kai\ *beneou/enton, lege *Kau/dion, vel si mavis *klau/dion; ita enim est apud Ptol. Quin et Claudium quoque habet Horat. Sat. 5. l. 1. v. 47. 50. 51.

Hinc mult Capuae clitellas tempore ponunt,
Hinc nos Coccei recipit plenissima villa,
Quae super est Claudi cauponas. --- ---

Apud Plut. in Parallel. sic scriptum est: *kata\ ta\s2 kaloume/nas2 forou=ntas2 *klaudi/nas2, e)pi\ de\ to/pos2 steno/tatos2. lege *fourkou/las2. Vide Cluver. Ital. Ant. p. 1197. Furcarum autem Caudinarum natura haec est, saltus duo alti sylvosique sunt, montibus circa seperpetuis inter se iuncti. Iacet inter eos satis patens clausus in medio campus, herbidus aquosusque, per quem medium iter est; sed antequam venias ad eum, intrandae primum augustiae sunt, et aut eadem, qua [orig: quÔ] te insinuaveris, retro via reperenda, aut si porro ire pergas, per alium saltum arctiorem im peditioremque evadendum, Nic. Lloydius. Hodie locus Stretto d'Arpaia, inter Arpaiam vicum et Airolam castrum in Principatu cieriore.

CAUDOS insul. vicina Cretae, ubi maximi [orig: maximţ] onagri nascuntur. Suidas. Aliis Claudos, nunc Gozo e regione promontor. Arietis Frontis. Vide Clandos. Baudrand.

CAVE [1] seu CABA, filia Iuliani Comitis, a Roderico, Hispaniae Rege violata. Qua [orig: QuÔ] insuria [orig: insuriÔ] offensus Pater, Africae a Rege praepositus, iunctus duobus Vitizae, ultimi Regis a Roderico excaecati, filius, A. C. 712. Saracenos in Hispaniam pellexit, qui,


image: s0777a

Rege superato [orig: superat˘], totum occuarunt [orig: occuÔrunt]. Garibay, l. 8. comp. c. 48. Roderic. Sanctius. part. 2. c. 37. Vasaeus, in Chron. Mariana, l. 6. c. 21. et 23. Marmol. l. 2. c. 10.

CAVE [2] magnus vicus in Bithyuia. Xenoph. Hist. l. 2.

CAVEA [1] apud Statium, Theb. l. 6. v. 654.

--- --- --- Ni se
Arduus Hippomedon Cavea [orig: CaveÔ] stimulante tulisset
In medio --- ---

Populus est, qui in Cavea, Amphithcatri remotire et altiore parte spectabat. Unde apud Senecam, de Tranquillit. c. 11. summa Cavea, eum ait. Mimica verba, et ad summam Caveam spectantia. h. e. ad vilissimam pleben, ibi loci Ludos spectantem. Primitus vero locus medius sic dicebatur. Hinc Cavea nonnumquam pro toto Amphitheatro. Sed et Cavea, loca omnia, quibus Theatrum adiri poterat, apud eundem Statium, l. 1. Sylv. 6. v. 28.

Ecce autem caveas subit per omnes.
Insignis species decora cultu,
Plebes altera, non minor sedente.

Postquam enim remotiores a scena, aggestis cespitibus, editiorem locum sibi pulvillis actis fecissent; antiquissimis temporibus, quibus nulla adhuc ex arte Theatra, medius locus depressior Caveae nomen accepit, quod nomen postea in Theatris remansit. Erant quoque Caveae Amphitheatrales, in quibus ferae detinebantur et Cavi subterranei, e quibus per posticas bestiae in arenam immittebantur, distincte memorati Vopisco in Probo, c. 19. Addidit alia [orig: aliÔ] die in Amphitheatro una [orig: unÔ] misstone centum iebatos leones, qui omnes e posticis interempti sunt, non magnum praebentes spectaculum, cum occidebantur: neuqe enim erat bestiarum impetus, qui esse e caveis egredienti bus solet. Nempe non solum caveae ferreae in Amphithearro habebantur, continendis ac concludendis feris, sed etiam cavi speluncaeque hypogaeae ad eam rem factae. Et caveae quidem ex regulis ferreis contextae erant et ad lucem expositae in medio, ut par est, amphitheatro: cavi autem et specus illi subterranei tenebrosi plane erant, ut qui nulla [orig: nullÔ] vel minima [orig: minimÔ] luce irradiarentur. Unde non mirum, si ferae in illis specubus detentae, minore inde cum impetu exirent exilirentque, quam quae in caveis habehantur. Tenebris namque ac paedore domitae, languidiores efficiebantur at e caveis erumpentium maior vis ac impetus; luce enim ipsa [orig: ipsÔ] efferabantur et bestiarii ipsius forsitan, adversus quem emittebantur, conspectu. Adde avod priusquam inde exirent irritabantur: quae fieri non poterant in cavis et hypogaeis illis, Salmas. ad loc. cit. Vide quoque infra in voce Repagula, item Rutuli: et plura hanc in rem apud I. Lipsium de Amphitheatro, uti de Caveis besternarum, supra; et de supplicio eorum, qui Cavea [orig: CaveÔ] ferrea [orig: ferreÔ] inclusi in mate demitti et subtus navem denuo submergi consuevere [orig: consuevŕre], supra verbo [orig: verb˘] Accabussare.

CAVEA [2] Leonis, in qua is captus circumduci solet, indigitatur Ezechieli, c. 19. ubi, in allegoria Leaenae et leunculorum eius, h. e. Synagogae Israelis, ut exponit Hebraeam vocem Chaldaeus et filiorum Iosiae Regis, Ioachazi ac Ioachimi; contra leunculum illum, qui regionem, palatia et urbes vastaverat, et desolaverat, vicinas undique gentes convenisse, eumque retibus suis implicitum et in fovea captum, et uncis tractum et cavea inclusum, ad Regem Babyloniae fuisse addactum, et munitionibus detentum, ne rugitus illius amplius audiretur super montes Israelis, Propheta dicit. Sed inprimis notabilis v. 4. Et duxerunt eum (nempe Ioachazum) [gap: Hebrew word(s)] uncis (seu uncinis) in terram Aegypti. Et v. 9. Et posuerunt eum (Ioachimum) in cavea uncis, supple attractum. Quorum priot locus per posteriorem explicatur. Cum enim leones non feleant uneis trahi per longum iter, cum v. 4. leo in fosfa captus, inde in Aegyptum uncis deductus fuisse dicitur, is e fovea intelligendus est in caveam fuisse uncis tractus, atque ita in Aegyptum deductus, quomodo v. 9. alterum leonem in Babyloniam fuisse translatum, scribit idem Propheta. Est autem Cavea Hebr. [gap: Hebrew word(s)] sugar, i e. klei=qron, qua [orig: quÔ] voce Leonum caveas Plutarchus insignit in Bruto, ubi leones narrat magnam Megarensibus cladem intulisse, cum h)/dh th=s2 po/lews2 katalambanome/nhs2 ta\ tw=n leo/ntwn klei=qra kai\ tou\s2 desmou\s2 a)nh=kan, Dum iam caperetur urbs, leonum fregerunt claustra (seu caveas), et vincuoa dissolverunt. Sed usitatior est pro ferae cavea vox galea/gra, qua [orig: quÔ] Graeci Interpretes utuntur d. l. Hinc Plutarchus in l. Utra animalia, etc. tigrim esurientem narrtat, galea/gran spara/ssein, caveam discerpere. Et Diogenes apud Laertium, l. 6. i)dw\n gunai=ka e)n forei/w|, *ou' kata to\ qhri/on, e)/fh, h( galea/gra, Mulierem in lectica intuitus, Non secundum feram, inquit, est cavea. Quam vis, si originem respicias vocis, galea/gra mustelarum decipula est, ut mua/gra murimn. Atque huiusmodi Caveis homines nounnumquam inclusi; Callisthenes Philosophus, ab Alexandro M. apud Cuttium, l. 8. c. 6. 7. 8. Thelesphorus Rhodius, a Lysimacho, apud Athenaeum, l. 14. et Senecam de Ira, l. 3. c. 17 pater Equitis cuiusdam Romani, a Caligula, apud Dionem: baiazethes, Turcarum Imperat. a Temirlane, de quo vide suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘], etc. Bochart. Hierox. Parte prior. l. 3. c. 4. De Avium caveis, vide infra aliquid, in voce Perdix venator, ubi de cavea dolosa, in quam allici aves consuevere [orig: consuevŕre], ex loco Sirach. c. 11. v. 31. pe/rdic qhreuth\s2 e)n karta/llw|. Addam hic [orig: hţc] saltem, uti ieremiae, c. 5. v. 27. istinsimodi cavea club Hebraice, ita etiam in Graecis Scriptoribus kloubo\n aut klwbo\n, vel pro dolosa hac cavea, vel pro Cavea quavis, passim occurrere: vide Poetam veterem apud Suidam, in *)amfir)r(w=gas2, Philostorgium, l. 10. c. 11. Nicephorum, l. 12. c. 37. Cedrenum, Alios. Talmudici caveam capiendis avibus, paltsur vocant et Romani transennam. Plautus in Bacchidibus, Actu. 4. Sc. Nimio, v. 23.



page 777, image: s0777b

Nunc ab transenna hic turdus lumbricum petit.
Pendebit hodie pulchre, ita intendi tenus.

Vide quoque eum Persa [orig: PersÔ], Act. 4. Sc. Cuibomini, v. 11. et Rudente, Act. 4. Sc. Quam mox. v. 7. 13. De Cavea quadem eborea sic Martialis, l. 14. Epigr. 77.

Si tibi talis erit, qualem dilecta Catullo
Lesbia plorabat, hic habitare potest, etc.

CAVERNAE Susis, locus prope Carthaginem, ubi 53. Episcopi Donatistae contra Primianum, congregati, quod Diaconum Maximianum iniuste excommunicasset [orig: excommunicÔsset], illum ad causam dicendam citarunt [orig: citÔrunt]. Qui cum non comparuisset, ab illis postmodum maiori numero [orig: numer˘] coactis Cebarsussi depositus est, Augustin. l. 3. et 4. contra Cresc. Baron. A. C. 394. Sunt tamen qui credant, non nisi unam Synodum fuisse, et vocem Cebarsussense, cum Caversusense, confusam esse. Vide Concilia Binn. et edit. Lupar. T. III. p. 459.

CAVICLUM Baeticae urbs, circa Menobam. Antonin.

CAVII Illyrici populi. Liv. l. 44. c. 30.

CAVINIO vulgo Chavignon, vicus magnus Galliae, inter urbem Suessionas et Laudunum medio [orig: medi˘] itinere positus, ab uttaque civitate 5. leuc. distans. Hadr. Vales. Notit. Gall.

CAVIONES populi Germaniae ad Albim fluv. ubi nunc Daneberga et Lavenburgum oppida. Cluver. Sanson, Alii.

CAVITARII seu CABATORES in veterib. Inscr. recentioribus Graecis *kabida/rioi, item *sardara/rioi, iidem cum Cavatoribus, vide supra Cavator.

CAULAE proprie munimenta et septa ovium, de quibus vide infra, voce Pastor. Inde ad alias res traducta vox; caulas corporis, caulas palatii, caulas aetheris, l. 2. v. 949. l. 3. v. 256. 703. 708. l. 4. v. 622. 661. l. 6. v. 491. 839 dicit Lucretius. In Glossis veterib. caulae sunt septa seu cancelli tribunalium, Graecis au)lai\ et arxei=a, turbis cohibendis; cuiusmodi cancellum in summis Galliae Tribunalibus barrellum dicunt. Sed et in Templis similes cancelli facti erant, intra quos solis Clericis consistere licebat. Capitularia Caroli M. l. 7. c. 291. Ut nulla femina ad Altare praesumat accedere, aut Presbytero ministare, vel intra cancellum stare aut sedere. Et l. eod [orig: e˘d]. c. 203. Pars illa, quae cancellis versus Altare dividitur, choris tantum psallentium pateat Clericorum, etc. Salmas. ad Vopisc. in Carino, c. 16. et ad Solin. p. 922. Vide hic [orig: hţc] passim, inprimis in vocibus Barrae, Cancelli, Secretarium.

CAULEI Germaniae populi ad Oceanum. Strabo.

CAULICI populi iuxta Ionium sinum, Cauliaci Apollonio. Vide Steph.

CAULONIA apud Soli. c. 2. Notum est, a Philocteta Petiliam constitutam --- Caudoniam et Terinam a Crotoniensibus, etc. et Marcianum Heracleotam,

*)/exetai de\ tou/twn prw=ta me\n *kaulwni/a,
*)ek tou= *kro/twnos2 h(/tis2 e)x' a)poixi/an.
*)apo\ tou= suneggu\s2 keime/nnou te th=| po/lei
*au)lw=nos2 au)to\ tou)/nom' e)/xous' ei)s2 u(/steron
*metwnoma/sqh tw=| xro/nw| *kaulwni/a;

Urbs Italiae, de qua vide in voce Caulum.

CAULUM sive CAULON qui et Aulon, oppid. in prima Italiae fronte, apud Locros. Plin. l. 3. c. 10. Virg. Aen. l. 3. v. 553.

Caulonisque arces, et navifragum Scylaceum.

Quamquam ibi Poeta non tam de oppido, quam promontorio loqui videtur. Caulonia dicitur Straboni et Pomponio, l. 2. c. 4. Stephanus, *kaulwni/a po/lis2 *)itali/as2, e)/sti kai\ a)/llh *sikeli/as2. Achaeorum opus. Strabo, l. 6. post bellum Punicum II. in persidiae ultionem, a Romanis ad internecionem deleta. Vide Ioh. Marshamum, Canone Chron. Sec. XVII. ubi de Magna Graecia agens, Graecorum urbes per Lucaniam edisserit. Oppidanus Cauloniates, vel Caulonius. In nummis legitur Kar et NIATAN.

CAUM Hispaniae oppid. inter Asturicam et Tarraconem. Antonin.

CAUMANA alveus Indi fluv. circa eius ostia. Arrian. in Indicis, h. e. Historiae eius l. ult.

CAUMAS unus e Centauris, Ixionis fil. Boccat.

CAUNAE apud Columellam, l. 10.

Livia Chalcidicis et Caunis aemula Chtis
Purpureaeque Chelidoniae pinguesque Mariscae:

i. e. Cauniae, alias ficus sunt siccae, quae ex oppido Cariae Cauno adferebantur, hic [orig: hţc] autem ficus quaelibet siccae. Quemadmodum enim Caricae, primo dictae sunt, ficus siccae e Caria, postmodum ficus ficcae quaelibet: ita Caunae. Unde Caunas Chias et Chalcidicas vocat Columella, quas alii Caricas Chias et Chalcidicas vocarent, h. e. caricas ex Chio vel Chalcide. Sic Caunas Ebusi, pro caricis ex Ebuso Insul. dixit Statius in Saturnalibus, l. 1. Sylv. 6. v. 15.

Et quas percoqut Ebosea Caunas, etc.

Vide Salmas. ad Solin. p. 931. At de eo, qui, Cauneas ficus venales clamans, Crasso in Parthos eunti infelix fecit omen, dicemus infra in Vox.

CAUNUS [1] fil Mileti et Cyanes, qui cum a Byblide sorore perdite am aretur, sponte patriam amisit, et in Cariae littore e regione Rhodi urbem condidit, quamde nomine suo Caunum appellavit. Vide Ovid. Mit. l. 9.

CAUNUS [2] Cariae oppid. maritimum ad Calbin fluv. versus Glaucum sinum, vix 50. milliar. a Rhodo Insul. Sub Tureis, cum toto tractu 140. milliar. a Macra in Occasum, in ora sinus Macrensis.


page 778, image: s0778a

Nunc la Rossa. Sophian. Huius meminit Strabo, l. 14. aestate et autumno [orig: autumn˘], ut ipseait, ad habitandum gravis, ob calorem et pomorum copiam. Ob id Caunii sub pestilenti caelo esse dicuntur. Hos cum intutus esset Stratonicus Citharoedus, homosalibus plenus, illam, ex 6. Il. v. 46. versiculum in eos protnlit:

*(oi/h per fu/llwn geneh\, toi/hde kai\ a)ndrw=n,

Id est,

Tale quidem genus est bominum, quale est folicrum.

Colorem videlicet, quo [orig: qu˘] omnes palebant, fugillans. Caunii vero cum hominem incessissent acrius, quod urbem, ut morbidam carperet, Ego, inquit, morbidam dicere ausim, ubi mortui ambulam? Urbavius multo acriusque, quam prius illudens. Haec Strabo, ubi supra. Ab hac civitate vehebantur fici Cauneae dictae. Cicer. l. 2. de Drivinatione. Cum M.Crassus exercitum Brundnisii imponerer, quidam in portu caricas Cauno [orig: Caun˘] advectas vendens Cauneds clamitabat, ac si dixisset (praesagiens futuram cladem, in qua Crassus occubuit) Cave ne eas. Vide Stephan. Est etiam Caunus Doridis oppid. Ptol. Magri dicitur Otivario. Item Cratae urbs, nec non Hispaniae mons in Celtibris, Moncayo hodie, aliquando quoque Caci mons dicuts. Baudrando in Arragonia, versusconfinium Castellae veteris 2. leuc. a Turiasone in Austrum, 6. ab Ibero fluv. Item Aeolica urbs, Athenaeo.

CAVONIUM castrum Hiberniae, in Ultonia provinc. Comitatus cognominis caput, iuxta Aquam Nigram fluv. in limite Connaciae. 8. milhar. a Chilmorea in Boream. Valgo Cavan.

CAVORTIUM oppidulum Pedemontii, ad Alpium radices, in colle, alias munitum, 6. milliar. a Pinarolo in Austrum, ad Peles fluv. Sub Gallis.

CAUPHIACA Persidis urbs. Ptol.

CAURASIAE gens Baetica. Plin. l. 3. c. 1.

CAURATANI Arabiae Felicis populi. Plin. l. 6. c. 28.

CAURENSIS urbs Nueva Caures, in Philippinis insulis. Episcopalis sub archiepiscopo Manillano. Sub Hispan. In ora Orientali Insulae Cebu. Alias Nomen seu Villa Iesu.

CAURITA Hispaniae urbs, circa Placentiam, Caria Clusio.

CAURIUM Lusitaniae oppid. Ptol. quae et Caura, vulgo Coria. In Extremadura Legione iuxta Algonem fluv. qui leptem inde leuc. cadit in Tagum, 5. leuc. a confinio Portugalliae, versus montes, media ferme inter Mirobrigam et Alcancaram, 12. leuc. a Placentia in Occasum, 17. a Guardia in Ortum. Baudrand.

CAUROS insul. cum oppido, quae prius Andros. Plin. l. 4. c. 12.

CAURSINI Mercatores Italiae, qui cum Legatis Papae, in Angliam venientes, sub Henrico III. non solum populum et Clerum, sed Regnum ipsum gravissmis usuris corroserunt: Matthaeo Parisiensi Usurarri Transalpini, Papaemercatores vel scambiatores dicti, A. C. 1235. Formulam, qua [orig: quÔ] debitores sibi obligaverant, idem exhiber, p. 403. etc. Hos excommunicavit Episcopus Londinensis, et e sua dioecesi frustra nixus est eicere: Sed regio [orig: regi˘] nomine in ius tandem vocati gravissimas poenas merito luerunt, Iudaeis enim habiti deteriores. Vide plura apud Matthaeum Parisiensem, laudatum Spelmanno Clossar. Archaeol. Vide et Caorsini.

CAURUS ventus ab Occasu solstitiali flaus, qui et Corus dicitur. Virg. Georg. l. 3. v. 356.

Semper hyems, semper spirantes frigora Cauri.

Vide Gell. l. 2. c. 22. et infra Chaurus.

CAURZIMA oppid. Bohemiae amplum, vix 2. milliar. German. ab albi fluv. medium inter Pragam et Czaslaviam. Sansoni est Casurigs antiquorum.

CAUS untis, urbs Arcadiae in agro Telphusio, ubi Causius Aesculapius colebatur.

CAUSARIA Liberalitas, apud Spartian, in Hadriano, c. 10. Post haec profectus in Gallias, onmes causariis liberalitatibus sublevavit: dicitur, cui aliquis casus aut calamiras fuit causa, opponiturque illi, quae virrutis ergo aut meritorum impetratur. Vocabulum Causu enim etsi natura [orig: naturÔ] fua [orig: fuÔ] me/son sit, in deteriorem tamen partem accipiebant, uti pluribus ostendit Casaubonuts ad. l. At Salmasius causarios legit: falsum enim, inquit, omnes liberalitatibus sublevatos, cum multi non indigerent. Erga sols igitur causarios liberalis fuit, h. e. egentes et facultatibus defectos, et quibus non sine causa subveniretur. Huic itaque Causarius homo dititur, ut causarius locus, apud Medicos, qui in causa est, vel qui morbo tentatur, aut dolore: causarius Deus, apud Marcellum Emprricum: Causarius oculus, apud eund. c. 8. u(pai/tios2 apud Graecos, qui morbo [orig: morb˘] Comitiali vexatur, sontico, h. e. ai)ti/w| vel u(paiti/w|, sontes onim sunt u(pai/tioi. Sic itaque Causarii hic [orig: hţc] dicuntur egeni et facultatibus lapsi; vel etiam aegroti: quod genus hominum in Gallis cum ester, Hadranus liberalitate fua [orig: fuÔ] fovit et adiuvit, etc.

CAUSAS noscere de Censore apud Romanos, quid sit, vide infra voce Vacationes.

CAUSATUM Galliae oppid. ubi in Albigenses saevitum, A. C. 1213. non minus ac Carei, Mossaci, Tholosae, in Fano Antonii, et Marcelli, etc. Laetus in Comp. Hist. Univ.

CAUSENNIS oppid. Anglias. Antonin. Est autem in Comitatu Lincoliniensi, Cayseven Talboto, Kesteven Camdeno.

CAUSIA communis Macedonum pileus, apud Pollucem, l. 10. c. 36. ficut crobylus Atheniensium, petasus Thessalorum, tiara Persarum; atque sicut hic duplex, popularis et regius, ita Causia quoque fuit. Et quidem de Causia communi accipiendus Strabo, l. 15. cum ait, rifisse calanum, conspecto [orig: conspect˘] Onesicrita [orig: OnesicritÓ], Alexandri ad Gymnosophistas Legata [orig: LegatÓ], quod causiam ferret: quod ipsum esse, quod Demosthenes, Orat. parapresb. vocavit pili/dion, notavit Hadr. Iunius, Animadvers. l. 2. c. 6. De Causia Regibus peculiari, cui diadema apponebatur, agit Plut. in Demetrio et Athenaeus, l. 12. sed et potentionres Macedones aliquod causiae


image: s0778b

genus gestavise, supra communem sortem illastre, ostendit Plut. Eumene. Non muhum autem Causia, tiara et crobylus, dissimilia fuere [orig: fuŕre], ut ostendit Anselm. Solerrus de Pileo, sectione 8. Vide quoque Car. Paschalium, Coronar. l. 10. c. 3. ubi non solum Causiae Regiae diadema imponi consuevisse, sed et illam ipsam nota [orig: notÔ] aliqua [orig: aliquÔ] insigni a reliquis fuisse distinctam, ex Plut. l. cit. qui kausi/ais2 dimi/tros2, causiis duplici filo [orig: fil˘] seu vinculo [orig: vincul˘], redimitum fuisse ibi memorat, addit. Quod itaque diadema haec Causia ferret, diadhmatofo/ros2 dicta Graecis est: cuiusmodi Causiam Antonius dedisse Ptolemaeo, ut Regi Phoeniciae, Syriae et Ciliciae, legitur apud eundem in Antonino. Nec omittendus locus Suidae qui Causiam vocat Macedonum eu)/kolon o(/plon, kai\ ske/pas2 e)n nifetw=| kai\ ko/run e)n pole/mw|, familiare genus armorum, ac tegmen in imbre nivali et galeam in bello. Abusive vox sumitur, cum quemliber barbaricum pilcum significat, apud eund.

CAUSIANI populi qui nascentes lugent, mortuos autem beatos reputant, Stobaeus in Encomio mortis.

CAUSIDICI dicti Togati, quia quam vis omnium ordinum gestamen Toga esset, eorum tamen praecipue censebatur: Imo postquam exuta simul a Romanis cum libertate Toga fuisset, mansit tamen eius usus penes clientes, et causarum Patronos: Iuvenalis, Sat. 8. v. 49.

--- - --- --- - --- Veniet de plebe togata,
Qui iuris nodos, qui legum aenigmata solvat.

Ubi plebs togata non est minuta illa ac sordidior, ut volunt Interpretes, sed quae iudiciis, eloquentiae et causis agendis operam dabat, et propterea in toga erat. Hinc et Seneca, de Ira l. 2. Inter istos, quos Togatos vides, nulla pax est: alter in alterius exitium levi compendio [orig: compendi˘] ducitur. Idem clarnis de Const. c. 9. ut accusatore submisso, am criminatione falsa [orig: falsÔ], aut irritatis in nos potentiorum moribus: quaeque alis inter Togatos latrocinia sunt. Quem imitatus videtur Chrysostomus Ep. ad Donatum, Saevit in vicem, inquiens, discordantium rabies, et inter togas pace rupta [orig: ruptÔ] forum litibus mugit insanum. Apuleius etiam improbos patronos Togatos vulturio vocat. Nec alia mens Martiali, l. 7. Epigr. 50. v. 5.

Iure madens, varioque Togae limatus in usu,
Non lector meus hic, Urbice, sed liber est.

Idem, l. 2. Epigr. 90. v. 2. Quintilianum gloriam Romanae togae appellat. Ovidius proin eleganter castra civilis togae vocat Iudiciale forum, de Rem. l. 1. v. 149.

Desidiam puer ille sequi solet: odit agentes,
Da vacuae menti, quo teneatur, opus.
Sunt fora: sunt leges: et quos tuearis, amici,
Vade per urbanae splendida castra togae.

Togata dignitas apud Cassiodor. l. 6. Ep. 4. in fine eandem ob causam Advocatio dicitur. Quod verba attiner Iuvenalis, Sat. 7. v. 135.

--- -- --- -- --- -- Purpura vendit
Causidicum, vendunt amethystina: --- --

Unde quidam evincere conantur, eum Causidico togam adimere, lacernas dare: respondet Ferrarius, ea quidem de lacernis aut laenis intelligenda esse, sed quae togae iniciebantur, etc. Coeterum a Causidicis victoribus, quo [orig: qu˘] fine pileo [orig: pile˘] naturali, (vide voce Pileati, it Pileus, infra) utebantur, Marsyae in Foro Romano atuam, coronari solitam, dicemus infra voce Marsyas. Iisdem delinquentibus poena sollemnis, silentii fuit indictio; Ulpianus, l. 9. ff. de poen. Moris est, advocationibus quoque praesides interdicere, et nonnumquam ad tempus vel annis metiuntur, vel etiam tempore quo [orig: qu˘] provinciam regunt, nec nom ita quoque interdici pootest, alicui, ne certis persoit: potest et ita interdici cui ne apud tribunal prasidis postulet, et tamen apud Legatum vel procuratorem non probibetur agere. Antonius Aug. l. 1. Cod. de postul. Cum a praefecto Aegypti causas agere perpetuum prohibitus non appellaveris, placitis obtempera. Hinc et Plin. l. 5. ep. 14. Assenserunt, ait. omnes praeter Flavium Aprum, is interdicendum ei advocationibus in quinquennium censuit. Vide Thom. Dempster. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom. l. 5. c. 32. Sed et Causidici, Advocati Ecclesiarum dicti, medio [orig: medi˘] aevo [orig: aev˘], ut vidimus etc.

CAUSIMOMANTIA Graece *kausimomantei/a, species Magiae seu divinationis, e)k tw=|n kausi/mwn apud Plinium, l. 36. c. 19. Hoc [orig: H˘c] (gagate) dicuntur uti Magi in ea, quam vocant causimonantiam, et peruri negant, si eventurum sit, quod aliquis optet: uti quidem legit Salmasius, cum alias axinomantiam in libris editis habeatur. Per kau/sima autem intelliguntur ea, quae uri possunt. Itaque si aliquid tw=n kausi/mwn, in ignem iniectum, perurinequiret, significabatid eventurum, quod quis in votis haberer: atque inter talia gagates lapis erat, quo [orig: qu˘] maxime in hanc kausimomantei/an Magi utebantur. Alia erat pyromantia, qua de suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘] diccmus. Vide praefatum Salmas. ad Solin. p. 253.

CAUSINI Mauritaniae Tingitanae populi, Ptol.

CAUSISOLEUS natione Aegyptius, frater Theodoti, qui Aemilianum ceperat; Dux Gallieni Trebellianum, qui sub Gallieno tyrannidem invaserat, praelio [orig: praeli˘] vicit ac interremit. Treb. Pollio in XXX. Tyrannis, c. 26.

CAUSTICA Horologia, vide infra Crysialline sphaerae, uti de Caustinis Speculis, in hac voce.

CAUTI Scotiae populi, melius Cantae, ubi pars Orientalis Rossiae et Armanothiae, ubi promontorium Tarbart, inter Moraviam et Sutherlandiam.

CAVUM [1] oppidum Latii, a situ loci sic dictum, quod tauquam in cavo seu fovea iaceat.

CAVUM [2] Sidus, apud Solin. c. 27. Exsultant (simiae) nova [orig: novÔ] Luna [orig: LunÔ], tristes sunt cornuto [orig: cornut˘] et cavo [orig: cav˘] sidere: est cava et cornuta


image: s0779a

Luna, quam a nova discernit, quae tamen et ipsa cava nihilominus et corniculata est. Et quidem Graeci mhnaeidh= et koi/lhn quoque vocant, quum curvatur in cornua, et tam de nova dicunt, quam de vetere. Sed et similiter cavam Lunam a nova distinguit Plinius, ubi de Cercopithecis, l. 8. c. 21. Nempe cum cavum opponatur pleno, nam quod vacuum fit, cavum exsistit; etiam cava Luna plenae opponitur: adeo que, sicut plena dicitur, quum totum orbem implet, ita cava, hic [orig: hţc] non h( mhnaeidh\s2, sed quum toto [orig: tot˘] orbe vacua est et inanis, nihilque prorsus habet luminis, Per interlunia igitur, quum splendorem prorsus amisit Luna, tristes sunt simiae: eandem renascentem et in exortu suo novam exsultatione adorant. Quod de cynocephalis quoque Orus scribit in Hieroglyphicis. Vide Salmas. ad Solin. p. 376.

CAXAMALCA locus Americae meridionalis, ubi Atabalipa Peruviae Rex ab Hispanis captus est. intra montes est, prope Vagnam amnem, 30. leuc. Hispanic. ab ora Maris Pacifici.

CAXTONUS Guil. Historicus Anglus, Margaretae Burgundiae Duci, sorori Eduardi IV. gratus. Plurima e Latino et Gallico, in patrium sermonem transtulit, et Chronicon conscripsit 7. libris; cui titulus, Fructus Temporum: usque ad annum 23. Eduardi, A. C. 1483. Simler, Possevin. Voss. de Hist. Lat. l. 3. c. 9. Vide et Guilielmus.

CAXUMA metropolis regni Tigremahon, Tigray Marmolio, forre Tenesis Strab. Sedes reginae Sabae, l. 10. c. 23.

CAYANA insul. Americae Meridionalis in Guaiana regione ad ostia Cayavi fluv, circuitus 18. leuc. 100. circiter a fluv. Amazonum in Boream.Ibi Arx S. Michalis Gallorum, cum aliquot coloniis.

CAYCI populi German. qui et Chauchi et Chauci, in maiores et minores dividuntur. Illi inter Albim et Visurgim fluv. locantur, eorumque metropolis est Brema, urbs in Saxonia. Hi inter Visurgim et Amasitum fluv. quorum urbs Bidenburgum vel Oldenburgum cum aliis in Frisiae et Westphaliae confiniis, Alii Cauchos maiores, ubi Luneburgenses sunt, statuunt. Lucan. l. 1. v. 463.

Et vos crinigeros bellis arcere Caycos
Oppositi. --- ---

CAYCUS Celaeni fil. Pausan. l. 5. Item fluv. Mysiae. Vide Caicus.

CAYM-ADAM Califa 24. Babylonius, Mahometis successor, A. C. 874. bello [orig: bell˘] contra Persas Graecosque infelix. A Nicephoro Phoca, qui postmodum Imperator praelio [orig: praeli˘] victus, Beroe urbe amissa. Marmol. l. 2. c. 27.

CAYM-BEARMILA familiae Abesenae legitimus, ut ferebat, haeres, Arabum ope, totum Africae Orientem brevi occupavit, hinc in Occidentem transgtessus, Regnis Fessam provincias vastavit. Tandem per Ducem quendam Dalmatam, tota [orig: totÔ] Barbaria [orig: BarbariÔ], Numidia [orig: NumidiÔ] et Libya [orig: LibyÔ] potitus, opibus im mensis Carvanae congestis, potentissimus Africae principum, aute 16. saecul. quo [orig: qu˘] vixit, evasit. Marmol. l. 2. c. 29.

CAYRETHUS Myuntis conditor.

CAYSTER vel CAYSTRUS fluv. Asiae circa Ephesum, nunc Chiay, cui etiam regioni nomen dat; nam tractus ille Caystrius dicitur, ut auctor est Eunapius Sardianus. Fluvius hic cycnis olim abundavit. Unde Ovidio, Trist. l. 5. El. 1. v. 11. Caystruss ales pro cycno. Propert. l. 3. El. 21. v. 15.

Si quave olorigeri visenda est ora Caystri.

Ubi tamen alii Gygaei. Vossius autem Ortygti legit. Ovidius, Met. l. 2. v. 252.

Et quae Maeonias celebrabant carmine ripas,
Flumineae volucres medio caluere [orig: caluŕre] Caystro.

Martial. l. 1. Epigr. 54. v. 7.

Sic niger in ripis errat cum forte Caystri,
Inter Ledaeos ridetur corvus olores.

Homer. Il. b. v. 459.

--- - *)orni/qwn petehnw=|n e)/qnea polla\
*xhnw=n, h)\ gera/nwn, h)\ ku/knwn doulixodei/rwn,
*)asi/w| e)n leimw=ni, *kaustri/ou a)mfi\r(e/eqra,

Inde Virg. Georg. l. 1. v. 384.

Iam varias pelagi volucres et quae Asia ciram
Dulcibus in stagnis vimantur prata Caystri.

Ubi forsan melius legendum,

Dulcibus in patris rimantur stagna Caystri.

Nic. Lloydius. Oritur in Phrygia combusta. Dein per Lydiam labitur; et rigatis Philadelphia [orig: PhiladelphiÔ] aliisque urbibus, per Ioniam in Sinum Ionium se exonerat. Est etiam Caystrus, secundum nonnullos, urbs Ciliciae mediterranea. Coeterium Fluvius non est magnus, sed formosus, ac non minus in varias spiras, quam Maeander, serpens, quae causa, quod non pauci illum cum Maeandro confuderint: inprimis quia per planum incedentibus, propter istiusmodi anfractus, quos non nisi in edito loco constituri observare possunt, duplex flumen videtur. Sed Maeauder integro [orig: integr˘] die cum dimidio inde distans, prope Mileti rudera, in mare se exonerat. Hinc in antiquis num mis Gallieni, et Salonini, filii huius, pro lemmate legimus, *e*)f*e*s*t*w*n *k*a*)u*s*t*r*o*s, cum icone alicuius, hydriae effluenti incumbentis, i. e. EPHESIORUM CAYSTRUS; quum Maeander potius Milesiorum esser. Cum cura illius decursum e colle proximo, in quo rudera turis tetragonae, Carcer Pauli dictae, consideravit, exacte delineavit, atque cum miris Maeandri flexibus contulit, Iacobus Sponius Medicus Lugdnnensis, quem vide in lib. cui titulum fecit. Voyage de Levant et de 7. Eglis. tam. 2. ubi utriusque icones exbibet. Turcis appellatur Carasou, i. e. aqua nigra: Item Coutchouk-Mindre et Minderscare, i. e. parvus seu niger Maeander; ob similitudinem cum Maeandro, quem sunpliciter Mindre, vel Boiouc-Mindre, h. e. magnum Maeandrum, appellant. Idem ibid. A Caystro, nomen Caystrii Herois, cuius, ut et Asii sacella prope hunc fluvium monstrata fuisse adhuc suo tempore, refert Strabo, l. 14. apud Voss. de Idolol. origine ac progressu, l. 1. c. 21

CAYTUS seu GAYTUS vel GAYETUS apud Saracenos


page 779, image: s0779b

olim militaris officii nomen, occurrrit apud Lupum Protospatham A. C. 972. 1002. Hugonem Falcandum crebrius et apud Rocclium Pirthum passim.

CAZAFUSTA apud Rollandinum, Histor. l. 8. Nihilominus nisi sunt defendentes, inimicos repellere eosque fugare, et figere nunc lanceis, nunc sagittis, fundes petras rotantibus et sonantibus cazafustis: pro catapulta est; machina bellica, sudibus acutis eiaculandis idonea, Car. du Fresne Glossar.

CAZANUM regnum Moscoviae. Vide Casanum.

CAZECA vicus in litore Tauricae Chersonesi Arrian. in Periplo.

CAZERI a Germanis Valdenses olim dicti sunt, an a priscis Catharis detorta [orig: detortÔ] voce: an uti Godesridus Henschenius ad Vitam S. Galdini Cardin. vult, a voce Germanica Catz, h. e. catus, felis: eo quod, sicuti feles noctu sua conventicula celebrant; ita et illi, adversariorum metu, nocturno [orig: nocturn˘] tempore coetus suos instituere fuerine coacti. Vide supra in voce Cathari.

CAZERTA urbs Terrae Laboris cum titulo Principatus et sede Episcopi.

CAZIACUM villa olim Regia seu fiscalis Galliae fuit, melius Casiacum, ubi Monasterium vetus, in Dicoecesi Suessionica, vulgo Chezy. Hadr. Vales. Notit. Gall.

CEA [1] vel CEOS insula iuxta Euboeam, Cos contracte dicitur ab Heraetide ac Diodero: A Romanis scriptoribus, Virgilio, Ovidio, Plinio, Sallustio, apud Servium Cea; A Ptolemaeo Cia; A Lysea apud Suidam, et Aeliano de Auimalibus Cios, e Philone et Mela, l. 2. c. 7. Cianos, vocabulis ita diversis, ut ea constet omnia esie orta ex uno fonte. Nempe [gap: Hebrew word(s)] cava Ebraeis est exurere, ut Graecis kau/ein et kai/ein et [gap: Hebrew word(s)] cl vel [gap: Hebrew word(s)] cewja exustio dicitur; Hoc de quavis exustione, illud proprie usurpatur de adustione Solis. Nomen insulae cur eo referatur, docet Vit magnus, de Phoen. Col. l. 1. c. 14. bis verbis: Liber Pater Cadmi nepos Icarium, vel Icarum (i. e. [gap: Hebrew word(s)] iccar agricolam) misit in Atticum agrum, ut vitium culturam Athenienses edoceret. Hunc vino [orig: vin˘] poto [orig: pot˘] rustici semiebrii, venenum se bibisse credentes, nefarie interfecerunt, et admissi criminis sibi conscii aufugerunt, in Ceam insulam, in qua regnabat Aristeus Cadmi gener. Hyginus ex magni Salmasii emendatione, l. 2. Astron. cap. Arctophylax: Interfectores eius (Icarii) animi conscientia [orig: conscientiÔ] permoti statim se fugae mandaverunt, et in insulam Ceum (lege Ceorum) pervenerunt, a quibus ut hospites recepti domicilia sibi constituerunt. Aliquanto post ira [orig: irÔ] Numinis reos persequente, canicula exoriens aesia Ceorum loca et agros fructibus orbabat, et ipsos morbo [orig: morb˘] affectos poenas Icario cum dolore sufferre cogebat. quod latrones recepissent. quibus malis conctatus insulae Rex Aristaeus Apollinis et Cyrenes filius, etc. petiit a pareme, quo [orig: qu˘] pacto [orig: pact˘] calamitate civitatem possei liberare. quem Deus iubet mulltis hostas expiare Icarii mortem et ab Iove petere, ut quo [orig: qu˘] tempore Canicula exoriretur, dies quadraginta ventum daret, qui astui Caniculae mederetur. Quod iussum Aristaeus confecit, et impetravit, ut Etesiae fierent. Haec ex Hygino hactenus, quibus similia referunt etiam alii antiquiores. Theophrastus de Etestis: *ei' de/ pot' e)celipon, kai\ *aristai=os2 au)tou\s2 a)nekale/sato, qu/sas2 tas2 e)n *ke/w| qusi/as2 tw=n *dii\+, kaqa/per muqologou=si. Et apud Apollonium, l. 2. Argonaut. cum Sirius ou)rano/qen *minwi/+das2 e)/flege nh/sous2, id est Cyclades, monitu Apollinis Aristaeus in Ceum se contulit:

*kai\ bwmo\n poi/hse me/gan *dio\s2 *)ikmai/oio,
*(iera/ t' eu' e)/r(r(ecen e)n ou)/resin a)ste/ri kei/nw|
*seiri/w| au)tw=| te *kroni/dh| *dii\+ toi=o d' e(/khti
*gai=an e)piyu/xousin e)th/siai e)k *dio\s2 au)rai
*(/hmata tessara/konta, *ke/w| d' e)/ti nun= e(erh=es2
*)attole/wn propa/roiqe kuno\s2 r(ezousi quhla/s2.

Plura vide apud Scholiastem et in Herachlidis politiis, et Diodort l. 4. et Ciceronis de Divin. l. 1. et in germanici fragmento ad Arati Phaenomena, capite, Aquarius, qui omnes meminere [orig: meminŕre] huius sacrificii ab Aristaeo instituti, et a Ceis celebrari soliti ad Etesias imperrandos. Nic. Lloydius.

CEA [2] dicta etiam Hydrusa, nunc Cia, una Cycladum, prope Atticam regionem et Helenam Insulam 20. milliat. ab Euboea in Austrum, 30. ab Audro Insul. vix 30. milliar. in circuitum, nunc aegre habitata, sub Tureis. Baudrandus. Vid Caea. Hic [orig: Hţc] Iuhs, hodie Iulide urbs praecipua, Simonidis natalibus inclita, Munemonices inventoris, ut et Bacchylidis et Philosophi Aristovis. Plin. l. 4. c. 12. Pinet. Niger, Moret.

CEA [3] fluv. Hispaniae per regnum Legionense fluens, iuxta oppid. S. Facundi.

CEADES vir Thrax, cuius filius Euphemus unus erat ex iis, qui Troianis auxilium tulerunt. Homer. Il. 2.

CEADRAGUS fil. Thrasiconis, princeps Aboritarum, a Damis occisus erat, tempore Caroli M. protectoris eius; Dux factus est, Sclaomiro [orig: Sclaomir˘] a Ludovico Pio pulso [orig: puls˘]. Sed collusionis cum Danis accusatus, hoc [orig: h˘c] restituto [orig: restitut˘]. depositus est: post mortem tandem Sclaomiri, innocentia [orig: innocentiÔ] Regi probata [orig: probatÔ], in dignitatem A. C. 818. rediit. Hist. Gall. in Lud. Pio.

CEAULINUS tertius Rex Westsaxonum, in Anglia, Ethelbertum Cantii Regem devicit, et Britones usque in Walliae deserta fugavit, urbibus eorum captis. Post quae, undique hostibus concurrentibus, victus, regnoque [orig: regn˘que] exutus est. Beda Hist. Angl.

CEBA oppid. Italiae, populi Cebani. Plin.

CEBALLINUS qui a fratre Nicomacho, Dymni eroleto, compararas contra Alexandrum magnum in Hyrcania insidias cum percepisset, ad Philotam, dein ad Metronem derulit. Curt. l. 6. c. 7.

CEBARES equiso fuit, cuius astu Darius regnum Persarum adeptus est: nam cum Magi inter se pacto [orig: pact˘] convenissent, ut is, cuius equus primus hinniret, regno [orig: regn˘] potiretur, Cebates manum vulvae equinae prius admotam naribus equi olfaciendam praebnit, quo [orig: qu˘] odore irritatus equus primus hinnitum dedit. Herodot. l. 3.

CEBARSUSSI vide Cavernae Susis.

CEBCHA fluv. regni Mogor. Natal. Metel.