December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0005

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS PRIMVS Literas A, B, C, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0006

[gap: praeliminaria]

image: s0774a

CATULINA Castra Tuln, oppidul. Austriae inferioris ad amnem cognominem, qui 1. leuc. infra se in Danubium exoverat, 5. leuc. a Vienna in Occasum, 4. a Chremsa in Ortum.

CATULINUS [1] Consul, collega Apri, an. Urb. Cond. 882.

CATULINUS [2] vide Blitius.

CATULLUS [1] Caius, vel Quintus Valerius, Poeta Veronensis, in Peninsul. Sirmio, hodie Lac de la Garde, septimo [orig: septim˘] Consulatu Marii, natus, Epigrammatum scriptor, quorum 117. supersunt, anno [orig: ann˘] uno [orig: un˘] Sallustio maior, quo [orig: qu˘] tempore Romanorum imperium Marii et Syllae factionibus concutiebatur. Latinae puritatis custos fuit religiosissimus, unde et Docti cognomen meruit. Martialis, l. 1. Epigr. 62. v. 1.

Verona docti syllabas amat Vatis.

Alioqui lascivus, et supra modum mordax, utpote qui ne Caesari quidem, iam rerum potito, pepercerit. Ipsitillam et Clodiam, amicas celebravit, quarum hanc ficto [orig: fict˘] nomine Lesbiam dixit. Ovid. Trist. l. 2. v. 427.

Sic sua lascivo cantata est saepe Catullo
Femina, cui falsum Lesbia nomen erat.

Martialis, l. 6. Epigr. 34. v. ult.

Nolo quot arguto dedit exorata Catullo.
Lesbia. --- ---

Obiit an. aetatis 30. Urb. Cond. 698. Hieron, in Chron. Quintil. lilius Girald. 10. dial. de Poet. Latin. Voss. de Poet. Latin c. 1. Nic. Lloydius.

CATULLUS [2] cognomine Urbicarius, mimographus, de quo Iuvenal. Sat. 13. v. 111.

--- --- Mimum agit ille
Urbanus qualem fugitivus scurra Catulli.

Idem, Sat. 8. v. 186.

Consumptis opibus vocem, Damasippe, locasti [orig: locÔsti]
Sipario, clamosum ageres ut Phasina Catulli.

Ubi vide sis veterem Scholiast.

Q. Luctatius CATULUS primo [orig: prim˘] bello [orig: bell˘] Punico [orig: Punic˘] 300. navibus ad versus Poenos profectus, 600. eorum naves commeatibus impeditas, Duce Amilcare, apud Aegates, insulas inter Siciliam et Africam, depressit, sinemque bello imposuit. Pacem vero petentibus hac [orig: hÔc] conditione concessit, ut Sicilia [orig: SiciliÔ], Sardinia [orig: SardiniÔ], ceterisque insulis inter Italiam, Africamque cederent, et Hispania [orig: HispaniÔ] circa Iberum abstinerent.

CATULUS [1] Orator, consul cum C. Mario, quarto [orig: quart˘] eius consulatu, Cimbros fudit: a collega postea, urbe occupata [orig: occupatÔ] per dissensionem, mori iussus est, frustra precautibus pro eo civibus. Itaque in cubiculo inclusus candentium carbonum vapore suffocatus est, cuius manes ultus postea Sylla, interfecto [orig: interfect˘] Mario [orig: Mari˘] iuniore. Lucanus, l. 2. v. 174.

--- --- Quid sanguine manes
Placatos Catuli referam?

CATULUS [2] sororius Catilinae, eques Romanus, partium nullarum tantumque quieti studens, a Catilina iussu Syllae interfectus. Ascon. Paedian.

CATULUS [3] alius huius superioris fil. qui Lepidum, post Syllae mortem bellum reparantem, oppressit. Hic nimirum fuit Ciceronis temporibus, et Capitolium incensum restituit, vir non minotis integritatis, quam gravitatis, et apud suos cives auctoritatis. Vide et Luctatius.

CATURICA locus circa Alpes Cottias, inter Brigantionem et montem Seleucum. Antonin. Vide infra.

CATURIGAE qui et Caturiges, populi Galliae, a Plinio, l. 3. c. 20. in Alpibus Cottiis locati, quorum caput tum Ebrodunum, postea Alpibus Maritimis adscripti sunt. Ab his Ebrodunum, nomine gentis accepto [orig: accept˘], Caturigae, nunc Chorges dicitur. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall. et in voce Caturiges.

CATURIGES qui Catiriges Ptolemaeo, Catoriges Straboni, populi Galiae Narbonensis, Alpini in Delphinatu superiore, quorum oppid. Caturigae. Antonin. Charges, teste Simlero [orig: Simler˘]. Nunc Chorges. 1. leuc. a Druentia fluv. medium inter Ebrodunum et Vapincum, 2. leuc. ab utraque. Baudrand. Vide et Caturigae.

CATURRACTONIUM Angliae oppid. vulgo Caerlile. Aliis autem est Allerton oppidum in Comitatu Eboracensi longitud. 19. 20. latitud. 51. 16. Baudrando Cataructonium, seu Cataracton, oppidum fuit Brigantum, vatstatum A. C. 769. ab Eanredo, Northumbriae Rege. Nunc viculus Catterick, in provinc. Eboracensi ad amnem Sunatam, 3. mill. pass. infra Richmondiam, 7. ab Alverton oppidulum longe a Carleolo.

CATURRIGA Galliae Belgicae urbs inter Durocortorum et Nasium. Antonin.

CATUS [1] vide Firmius.

CATUS [2] Decianus, Britanniae Procurator, sub Nerone. Tacit. l. 14. Annal. c. 32.

CATYEUCHLANI Albionis populi. Ptol. Hodie Buckinghamienses, Hertfordienses, et Bedfordienses vocantur Camdeno.

CAVA [1] urbs Principatus citerioris Neapolit. parva, paucorumque incolarum. Episcopalis sub Archiepiscopo Salernitano, vix 4. milliar. a Salerno et ab ora sinus Salernitani.

CAVA [2] foramina in muris facta, Livio, l. 24. c. 24. Murum ab imo ad summum crebris cubitalibus fere cavis aperuit, per quae cava pars sagittis, pars sccrpionibus modicis ex occulto petebant hostem. Genere primo apud Varronem, l. 3. c. 15. de gliribus, Facere his cavos oportet laxiores, ubi pulles parere possint: Columellam, l. 12. c. 8.


image: s0774b

Oxygalam sic facito. Ollam novam sumito, eamque iuxta fundum terebrato. Deinde cavum, quem feceris, surculo [orig: surcul˘] obturato. Et Horatium, l. 1. Epist. 7. v. 33.

Macra cavum repetas arctum, quem macra subisti.

Alias cavum, Poetis omne vacuum. Virg. Aen. l. 6. v. 293.

--- --- --- --- cava sub imagine formae.

Ausonius, Edyll. 6. Cupidine crucifixo, in Pictura, v. 68.

Haec laqueum tenet, haec speciem mucronis inanem
Ingerit: illa Cavos omnes, rupemque fragosam,
Insanique metum pelagi et sine fluctibus aequor.

Paulinus, Iambo [orig: Iamb˘] Cythaerii:

Hi nunc obesi spiritu superbiae,
Et opibus inflati cavis.

Sic cava veritatis, vacua, apud Claudianum Mamertum, l. 2. c. 9. de Statu Animae: Cava Luna, vide infra Cavum Sidus, etc. Prudentius vero Cavi voce fornacem designat Hymno [orig: Hymn˘] 5. (al. 2.) v. 69. Peristeph. de Simulacris,

Excisa fabrili manu,
Cavis recocta et follibus,
Quae voce, quae gressu carent,
Immota, caeca, elinguia, etc.

Vide Casp. Barthium, Animadversion. ad Stat. Theb. l. 4. v. 478. et de Amphitheatrorum Cavis subterraneis, infra in voce Cavea. Hinc cavare, apud eundem Papinium, pro perforare, Thebaid. l. 9. v. 126.

Lernaeam iacit ille trabem. Volat illa sagittis
Aequa fuga, mediumque nihil cunctata, Politen
Transabit, et iuncti clypeum cavat improba Mosi.

Atque ulterius pro cruciare ac torquere: apud Venantium Fortun. de Vita Martini, l. 1. v. 120.

Dulcia membra viri per amara flagella cavantur.

Aliam vocis notionem, vide hic [orig: hţc] infra.

CAVA [3] Manus, vide infra Vola.

CAVADES vide Cabades.

CAVALCANTIUS [1] Bartholomaeus, vide Bartholomaeus.

CAVALCANTIUS [2] Guido, vide Guido.

CAVANA Arabiae Felicis urbs. Ptol.

CAVARA seu CAVARES Pliniol. 3. c. 4. Cavari Ptol. populi Galliae Narbonensis. Nunc in Provincia, apud Rhodanum fluv. Gavots, teste Dalechampio [orig: Dalechampi˘] inter Avenionem et Valeutiam incolentes, quorum Metropolis Avenio dicitur. Sed ridet Dalechampium Valesius, docens, Cavares quidem accolere sinistram ripam Rhodani et Druentiam, circa Arausionem et Avenionem ac Cabellionem, urbes provinciae Viennensis; at pagum Gavotum le pays de Gavot, longissime abesse ab Arausione coeterisque Cavarum urbibus, ut qui iaceat in provincia Alpium Graiarum et Penninarum, ad caput seu initium Lacus Lemanni. Idem ostendit, huius gentis urbes fuisse Arausionem caput Cabellionem et Avenionem: aut si plura gentis fuere [orig: fuŕre] capita, saltem Arausionem primarium fuisse. Strabo transito [orig: transit˘] flumine Druentia [orig: DruentiÔ] ad Cabellionem, occurrere regionem Cavarum usque ad Isarae ac Rhodani confluentes scribeus fallitur: Neque enim totum agrum inter Druentiam et Isarae ac Rhodani confluentes occupant Cavares; cum Segalauni, quorum est Valentia et Tricastini ad laevam ripam Rhodani maximam eius agri partem obtineant. Diligentior Strabone Ptolemaeus illos, sub Segalaunis Ponit: Interim verius, sub Segalaunis Tricastinos, sub Tricastinis Cavares fuisse. In tabula Peutingeriana, ad urbe Avenione usque ad Segusteronem, seu a Rhodano usque ad Druentiam, notantur literis capitalibus, quasi totum hunc tractum occupaverint: sed inter haec loca fluminaque Meminos Carpentoratensium et Vulgentes Aptensium sedes habere certum est: vide Hadr. Vales. Notit. Gall. in voce Arausio.

CAVARILLUS Aeduus, pedestribus illorum copiis, quae ad Caesarem missae fuerant, praefectus. Caesar. l. 7. Comm. c. 67.

CAVARINUS Seno, quem Caesar apud Senones Regem constituerat reguo [orig: regu˘] domoque [orig: dom˘que] a suis expulsus ad Caesarem confugit, Comment. l. 5. c. 54. Eum Caesar Senonum Equitatui praefecit. l. 6. c. 5.

CAVARUS Gallorum Rex, anno [orig: ann˘] a Diluvio 2085.

CAVATOR gemmarum scalptor est; cavare enim Latini pro scalpere, ut Graeci diatrh=sai, posuerunt: gemmas enim qui scalpunt, quasi quosdam in iis cavant sulcos et foramina caelo [orig: cael˘] imprimunt. Hinc in veterib. Inscript. mentio est Cabatorum de sacra via qui non alii sunt intelligendi. Cabitarii etiam vel Cavitarii iidem dicebantur, Graecis recentioribus *kabida/rioi, Palladio liqourgoi\; in Basilic. Graece *sardara/rioi, a Sarda, facillimae scalpturae genere. Et quidem Scalptores proprie dicti, qui gemmas cavant, h. e. cavam faciunt in gemmis effigiem, quae pro sigillo solet insculpi, et scalpere, cavare est; cum contra caelare et sculpere, sit ectypam et exstantem imaginem, non entypam, ut Scalptores faciunt, exprimere. Hinc gemmas caelatas, non legimus apud Auctores, sed scalptas; omnes videl. illas, quae sfragi/dwn usum praebebant. Galli hodie Cavatores istiusmodi et Scalptores lapidum Gravatores dicunt, Graveurs, pro Grafatores; nam et gra/fein Graecis in eadem significatione ponitur. Hesychius, glu/yai, cu/stai, xara/cai: et hinc xeirogroifoi scu xeiro/kmhtoi, annuli signatorii. Imo et gla/fein Graeci, a quo Latinum scalpo, koila=nai exponunt et baqun=ai, i. e. cavare, refugientes in cavo ac impressas figuras formare etc. Vide Salmas. ad Vopisc. in Saturnino, c. 8. Exercitat. Plin. ad Solinum, p. 1046. et 1106. et infra, ubi de cavatis scalptisque vasis vitreis, quae Diatreta.