December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0005

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS PRIMVS Literas A, B, C, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0006

[gap: praeliminaria]

image: s0760b

CASTRUM S. Angeli vulgo S. Angelo, oppid. Italiae, in Ducatu Mediolanensi, non longe a Lambro fluvio, et 7. milliaribus a Laude Pompeia.

CASTRUM S. Sidonii locus Galliae, in Caletis, Monasterio [orig: Monasteri˘] illustris, vulgo S. Sens, alias S. Saens. Distat ab urbe Rotomago 4. leuc. Orderico Vitali memoratum. Hic oritur Guarenna seu Warinna fluvius, inde fluvius S. Sidonii quoque dictus, teste Chronico Fontanellensi, c. 9. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall. in voce Caleti.

CASTRUM Striliconis vulgo Castion, teste Merula [orig: MerulÔ], oppid. Insubriae in agro Mediolanensi, a Mediolano 25. mill. pass. Varesium versus 7. a Stilicone viro clarissimo Honorii Augo. soceto, a Claudiano versibus celebrato, nominatum, prout alia castra, sive oppida eiusdem nominis non modo in Italia. sed in Gallis.

CASTRUM Theodorici vulgo Chasteau Thierry, urbs lepida Galliae, in Campania regione, ad Matronam fluvium. Ducatus titulo [orig: titul˘] gaudet. 10. leucis distat a Meldis in ortum, et 12. a Remis. Hic [orig: Hţc] Concil. A. C. 933. urbe a Rodolfo obsessa [orig: obsessÔ]. Flodoard. in Chron, T. IX. Concil.

CASTRUM Truentinum Cicer. l. 8. Att. Ep. 12. Appian. Liv. oppid. Piceni excisum, ad ostia Truenti fluv. Vide Truentum.

CASTRUM Villanum quasi villa munita, vulgo Chasteau Vilain, locus Comitatus [orig: Comitatűs] titulo [orig: titul˘] insignis, in finibus Lingonum. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall.

CASTRUM Vulpinum vulgo Chasteau Renard, oppidulum Galliae, in insula Franciae et Vastinio agro, supra amnem Ovayne. 2. leucis a Montargio, et 27. a Lutertai in meridiem, sub dominio utili Ptincipis Auraici.

in CASTU Cereris esse, vel CASTO Graece th=| *dh/mhtri a)gneu/ein, quid sit, vide supra in voce Cadurcum, item in voce Cerealin. Addam hic [orig: hţc] saltem, ut eo [orig: ] exactius castitatem servarent ai( *qesmoforia/zousai hae, kne/wron sibi durante festo [orig: fest˘] substravisse, quod inimicum id esset generationi: nam fetus in utero necabat appositum, Salmas. ad Solm. Sed et Plinius agnon, eodem [orig: e˘dem] fini illis adhiberi consuevisse, docet l. 24. c. 9. Graeci lygon vocant, alii agnon, quoniam Matronae Thesmophoriis Atheniensium castitatem custodientes, his solus cubitus sibi sternunt. Nempe Sacra maxima [orig: maximÔ] castimonia [orig: castimoniÔ] tractanda esse, etiam Gentiles agnovere [orig: agnovŕre]. Hinc Macrobius, Saturnal. l. 1. c. 23. Vehitur enim simulacrum Dei Heliopolitani, uti vehuntur in pompa Ludorum Circensium Deorum simulacra: et subeunt plerumque provinciae proceres raso [orig: ras˘] capite, longi temporis castimonia [orig: castimoniÔ] puri. Ubi, Castimoniam heic appellat a(gnei/an et a Venereis operibus abstinentiam, ait Heraldus. Quo [orig: Qu˘] fine, Mysi et Esseni a)/bioi kai\ a)/numfoi, Galli matris Sacerdotes virilitatem sibi adimebant testa [orig: testÔ], Hierophantae Pontificatum adepti cicuta [orig: cicutÔ] se castrabant; recto propius in Cybeles Isidisque Casto (qui etiam proprie illarum erat) certis statisque diebus, non usu Veneris tantum, sed et certis ciborum generibus, libidini refrenandae, a abstinebant, Appuleius, Milesia [orig: MilesiÔ] 11. Quod enim sedule per conctaveram, difficile religions obsequium et castimoniorum abstinentiam satis arduam, cautoque [orig: caut˘que] circumspectu vitam, quae multis casibus subiacet, esse munuendam. Ubi Castimoniam plhquntikw=s2 vocat rigidam abstinentiam ab omni cibaria voluptate, ab avimalibus, a vino, simulque ab illis rebus temperatum, ut ipse eodem [orig: e˘dem] libro [orig: libr˘] postea explicat. Et Tertullian. de Ieiunio, advers. Psychicos, c. 11. Xerophagius vero novum affectati officii nomen, et proximum Ethnicae superstitioni, quales castimoniae Apim, Isidem, et Magnam Matrem certorum eduliorum exceptione purificant. Quae abstinentia nonnumquam integram mensem durabat; atque tum tricenariae ceremoniae, et qui illas observabant, puri menstruo dicebantur, Festo [orig: Fest˘] teste. Imo quorundam ciborum abstinentiae meminit Hieronymus mox laudandus. Inter hos vero cibos panem memorat, prae coeteris, Arnob. adv. Gentes, l. 5. Quid temperatus ab alimonio pais, cui rei dedistis nomen Castus? Sed quantum hypocriseos sub hac rigoris specie latureit, docet ridetque Hieronymus contra Iovinianum, l. 2. Apud illos, inquiens, ieiunium panis fagina [orig: faginÔ] carnium compensatur. Et megis Epist. ad laetam. Faciant hoc cultores Isudis et Cybeles qui gulosa [orig: gulosÔ] abstinentia [orig: abstinentiÔ] Phascilis aves et fumantes turtures vorant, ne scil. Cereadia dona contaminent, etc. Sic Isidis proprie Cybelesve Castus, ut dictum: inde ad ahos quoque Deos deasque transiit vox. Castus enim abstinentia, seu, temperatus a pane primum, ut ex Arnobio vidimus, inde et ab aliis rebus a Careo, unde cassus ac literarum metabalh=| Castus, Desid. Heraldus, Animadversionibus ad Arnobii locum, qui etiam de vocibus purus et castus saepe iungi primo et pro se mutuo sumi solitis, varia habet ad l. 7. Sed et castimoniae observantes Gymnosophistae pomis, oryza [orig: oryzÔ], farina [orig: farinÔ] contenti, carnibus abstinebant, Iovis in Creta sacrifici in cibum nil admittebant, quod coctum esset, etc. Quod et Iure Pontificio [orig: Pontifici˘] cautum erat, Ad Divos caste adeunto, pietatem adhibento: opus amovento, qui secus faxit, Deus vindex erit. Vide Alexandr. ab Alexandro, l. 4. c. 17. Theod. Canterum, Variar. Lection. l. 2. c. 21. Scaligerum, Coniectaneis ad Varronem, et Dalechampium Not. ad Plinium. nec non infra Epidaurus, Mysterium. Parasceve.

CASTULA [1] oppid. Etruriae inter Aretium 5. et Cortonam, medium fere intra montes, 10. mill. pass. non obscurum, vulgo Castiglione, nisi sit alind ad lacum Thrasymenum, a priore 20. mill. pass. in meridiem distans. longirud. 35. 15. latitud. 42. 40. Baudrando est, 4. milliar. a Clani palude, sub Magno Duce Herruriae. 15. milliat. in Boream ab altero oppld. Castellione dicto, iuxta lacuna Thrasinmenum, in agro Perusino, in ditione Pontificia.

CASTULA [2] palliolum fuit praeciuctui, quo [orig: qu˘] nudae infra papillas praecingebantur muliertes, inprimis postquam subuculis uti desierint, vide Varronem, de Vita Pop. Rom. l. 1. Plautum, etc. Alii pro Castula, apud Plaurum Caltula legunt, de qua Nonius: Caltulam, inquit, et Crocotulam, utrumque a generibus storunt transtatum, a caltae et a croco. Octav. Ferratius de re Vestiar. l. 3. c. 20.

CASTULO urbs olim Episcopalis, nunc pagus Hispaniae


image: s0761a

Tarraconens. Appiano, *kasto/lwn, Strahoni corrupte *kla/stwn, et *kasta/wn, et *kai/toulon. Artemidoro, Polybio et Stephano *kasta/lwn. Eius meminit Silius, l. 3. v. 30.

Castulo Phoebei servat cognomina vatis.

Et paulo post, v. 391.

Fulget praecipuis Parnassia Castulo signis.

Populi Castulonenses Plinio, l. 3. c. 3. Oretanorum urbs maxima est (inquit Bochart. l. 1. Chanaan. c. 34.) Baeticae finis versus Orientem, ubi Baetis ne scaphis quidem est pervius, propter confragosas crepidines, quibus utrimque obsidetur. Res expressa in Strabone, qui, postquam Beatin stadiis fere quingentis Hispalin usque, o(/lkasin a)ciolo/gois2, onerariis grandioribus, navigari docuit, et minoribus usque ad Ilipam et Cordubam usque scaphis, To\ de\ a)nw, inquit, To\ e)pi\ *kla/stw=n (lege (kastalw=na ) ouk e)/sti plw/i+mon: para/llhloi de\ tives2 r(a/xris2 o)rw=n paratei/nousi tw=| potamw=|. Ubi *pa(/xeis2 sunt rupes, ad quas fluctus cum fragore alliduntur: unde Proverbium in loquaces, r(axi/as2 lali/steros2. ripa [orig: ripÔ] aut litoris crepidine loquacior. Cum autem ad huiusmodi r(a/xeis2 sita fuerit Castulo, ut Geographus auctor est, ab aquarum fragore videtur esse appellata, quia [gap: Hebrew word(s)] castala ab Arabibus fluvii fragor dicitur. Hoc saltem verosimilius, quam quod Graeci fabulantur, non alia [orig: aliÔ] ratione freti, quam vocis sono [orig: son˘], Castalium, Castaliae nymphae filium, a qua prope Cytham et Parnassum fons Castalius dictus est, Castulonem in Hispania condidisse. Unde Silius, l. 3. v. 97. de Imilce uxore Annibalis, quae Castulone nata erat, ut ex Livio discere est.

--- --- --- --- Cyrrhaei sanguis Imilce
Castalii, cui materno de nomine dictae
Castulo. --- --- --- --- --- ---

Ad Castulonem meminit Strabo fodinae plumbi, cui argentum erat admixtum. Sed et argenti fodinas in eodem agro memorat his verbis Polyb. l. 10. *)En toi=s2 peri\ *kastalw=na to/pois2, peri\ *baiku/lan po/lin, ou) makra\n tw=n arguri/wn meta/llwn. Haec Baecula est Obulcum Ptolemaei, cui vicina fuit Castulo ad Baetim, non ad Anam, ubi describunt pinako/grafoi. Sed, in Castulonis situ, fefellit illos numerus latitudinis, qui in Ptolemaeo corruptus est, ut Casaubonus recte observat. De Castulone plura qui volet, Livium legat, l. 24. c. 41. et l. 28. c. 13. 19. 20. Nunc tenuis vicus est, infra montes, ubi transitus Puterto de Muradal, inter Castellam novam et Andaluziam. Nic. Lloydius.

CASTUM Nemus allusum ad castum Cereris, apud Romanos. Fuit tamen, cum suspicarer, Castum Nemus propriam quandam appellationem Teutonicam fuisse, quae arcani illius vehiculi nomen exprimeret, dictumque adeo Castenwald. Vocatur hodie silvae etiam Martianae pars, apud Brisiacum, eo [orig: ] nomine, an a simili ratione? Nam de Castaneis ungae sunt, cum silva tota obsita quercubus. Orrelius locat in insula Oceani.

CAVENTILIANI Italiae populi in 6. Regione. Plin. l. 3. c. 14.

CASUBULA Gallis Chasuble, Siculis etiamnum Casubula, vestis est Sacerdotalis in Ecclesia Romana, eadem cum Casula et Planeta: dicta a casa, quod totum hominem, ut casa, tegat. Nempe vestis haec olim totum Sacerdotem a collo ad podes ambibat, atque adeo brachia ipsa et manus tegebat: ita ut, si iis ad sacra facienda vellent uti, necessum haberent Casulam ad utrumque latus erigere, aut fibula [orig: fibulÔ] cohibere, uti Car. du Fresne docet ex Ruperto. Erat autem veter. Casulis Pallii Archiepiscopalis figura attexta, quomodo hodieque complures habentur, in maiorum Templorum secretariis, in quibus citca collum limbus alterius coloris ante et retro pendulus aftixus conspicitius, ubi hodie retro tantum in crucis attexitur figuram. Vide Gregorii M. imaginem ex musivo expressam, quae habetur post eius Vitam, a Ioanne Diacono exaratam, et Episcopi alterius in S. Germani Pratensis Templi porticu et similes, Quae Romae in veter. Aedibus sacris visuntur. Quia itaque rotunda et clausa fuit ex omni parte revolvique roties ac replicari necesse habebat, quoties sacra peragenda essent, factum est, ut Latini eam paulatim in latere rescinderent, ut hodie non amplius Casulae, sed Monachici scapularis formam prae se ferat. Graeci vero hodieque antiquam formam mordicus retinent: atque iis intexunt, ad modum crucis quadruplicatae, literam Gamma, hincque polustau/rion, h. e. multicrucem et gammadium vocant. Idem sola [orig: solÔ] Casula [orig: CasulÔ] induti, absque Alba, sacra faciunt, etc. Sed et in genere Casula omnibus Clericis, apud Amalarium, de Eccles. Offic. l. 2. c. 19. Diaconisque tribuitur, in Concilio Liptinensi can. 7. Vide Honor. Augustodunensem, l. 1. c. 231. Pro habitu Monachico sumitur, adeo que pro ipsa cuculla, apud Theodemarum Abbatem, et Auctorem Vitae S. Fulgentii Episcopi Ruspensis, c. 18. Vide Haeftenum, Disquisitionum Monastic. Tract. 3. disquis. 1. Imo famulis ac viris privatis tribuit Procopius, Vandalicor. l. 2. c. 26. *(ima/tion a)mpexo/menos2 ou)/te strathgw=| ou)/te a)/llw| strateuome/nw| a)ndri\ e)pithdei/ws2 e)/xon, a)lla\ dou/lw| h)\ i)diw/th panta/ pasi pre/pon, *kasou/lan au)to\ th=| *lati/nwn fwnh+| kalou=si *r(wmai=oi, Veste indutus, quae nec Duci exercitus, nec militi, sed servo potius aut idiotae conveniret Casulam Latina [orig: LatinÔ] voce, Romani vocant. Muliebri insuper sexui, Carolus Macer, ex antiquis picturls in musivo Tribunae S. Caeciliae Transtyberinae regionis, etc. Vide Macrim utrumque in Hierolex. et Car. du Fresne in Glossar. quorum hic vocis originem nonnullis arcessi, a Graeco kasa=s2 vel ka/sos2 et ka/ssos2, quae Polluci et Hesychio, aliisque Grammaticis e)sqh=ta pilhth\n, vestem coactilem, sonet, apud Xenophontem inprimis, addit, ex Salmasio ad Solin. p. 966. Vide et hic [orig: hţc] infra.

CASUENTUM fluv. in sinu Tarentino. Plin. l. 3. c. 11. quem Leander Vasento dici ait, in Calabria superiore est. Basentium Diaconus vocat. Baudrando Lucaniae fluv. trans Apenninum est, nunc Basilicatae provinc. inter Bradanum et Acalandrum. In sinum


page 761, image: s0761b

Tarentinum se exonetat, 24. milliarib. a Tareuto in Occasum Barentinus amnis est apud Iornandem, sub cuius alveo Alaricus Gothorum Rex sepultus fuisse dicitur. Fuit etiam Casuentium, vel Casuentum Colonia Romanorum, teste Frontino [orig: Frontin˘].

CASULA [1] Africae propriae urbs. Ptol.

CASULA [2] idem cum Planeta, vestis Sacerdotalis, quae circumerrans totum ambit corpus, rotunda ac per totum clausa, uno [orig: un˘] circumiectu totum involvens corpus, sicque utrumque stringeus brachium, ut nisi a lateribus utroque [orig: utr˘que] pariter brachio [orig: brachi˘] sublevari possit. Isidor. l. 19. c. 28. Casula est cuculla, a casa, quod totum hominem tegat, quasi minor casa; elegantia [orig: elegantiÔ] eius aevi propria [orig: propriÔ]. Gemma Animae, c. 207. Casulam, scribit, omnibus aliis vestibus circumici, quae Planera dicatur, quod errabundus limbus eius utrimque in brachia suble= vetur. Haec in pectore, et inter humeros duplicatur, in utroque brachio triplicatur. E quibus patet, Casulam sive Planetam, quae olim in usu, vestem fuisse laxam, rotundam, circumclusam, quae totum corpus involvebat et utrimque a lateribus in scapulas reiciebatur: unde togae species fuit; a qua tamen differebat, quod in toga dextrum brachium, qua [orig: quÔ] parte patebat ad pectus, exserebatur: sinistrum sub ipsa toga eiusdem reductione extollebatur; Atqui in Casula utrumque brachium subiectum, ex inferiore parte ipsam contrahendo, expediebatur. Quod forte ideo factum, quia modestior et magis verecundus hic habitus fuit, quodque, ut in antiquis picturis videre est, non omnino exserta [orig: exsertÔ] nudaque [orig: nudÔque] manu, sed veste obvelata [orig: obvelatÔ], res sacrae tangebantur. Et quoniam non aliter expediri brachia poterant, quam subducta [orig: subductÔ] Casulae ora [orig: orÔ], et in humeros reiecta [orig: reiectÔ]; hinc factum est, ut inter Missarum sollennia, cum mysteria elevanda et populo ostendenda erant, quod Casula seu Planeta sic contracta utrumque brachium deprimeret, ac praegravaret, ut difficulter posser attolli, arae minister posteriorem eius laciniam sublatam sustentaret, quo facilius brachia Sacerdos extolleret: qui mos nunc quoque, saisla [orig: saislÔ] licet iam veste et brachiis exsertis, viget Octav. Ferrarius de Re Vestiar. l. 1. c. 36. et 37. Eam male quidam cum Pluviali confundunt, quae vestis totum quidem hominem coooperiebat, interim aperta erat ac fibula [orig: fibulÔ] nexa: quam melius Paenulam, Graece faino/lion, in Actis Consilii Ephesini, interpretantur Eruditi. Vide eundem ubi supra, c. 39. et infra in voce Planeta.

CASURGIS Praga urbs, Bohemiae totius caput. Ptol. longitud. 37. 20. latitud. 49. 59. Sansoni vero et Ortelio nunc est Cauzim. Vide Cauzima.

CASUS [1] et Eventa inter Romanorum Dcos, Clem. Alexandr. Protrept. p. 1.

CASUS [2] Iohannes, vide Iohannes.

CASUS [3] insula prope Rhodum, Phoenicibus erat [gap: Hebrew word(s)] eas, i. e. stipula, vel minuta palea, quam ventus rapit. Cur autem inde dicatur insula Casus, sibi non constare, ait Bochartus, l. 1. Chanadn, c. 7. Tantum constat sic dici, quia Casi aliud nomen est Achne. Plin. l. 5. c. 31. Rhodiorum insulae Carpathus, quae mari nomen dedit, Casus, olim Achne, etc. Achne scil. Graecis id ipsum est quod Ebraeis [gap: Hebrew word(s)] cas. Hesych. *)/axnh, to\ a)/xuron, i. e. palea. Nic. Lloydius.

CASYTAS Graece *kasu/tas2, nomen Syriacae herbae, apud Theophrastum et Plinium, quae in aliena terra nascirur, non arboribus modo, sed etiam spinis, sese circumvolvens; Quemadmodum epithymon stoebae innascitur, phaunos oleastro deputato, etc. Sine radice enim est, ut pleraeque herbae, quae alienis stirpibus innascuntur. Hodie cuscuta dicitur, Arabice Casuth. Vide Theophrastum inprimis de Causis, l. 2. c. 22. et Salmas. ad Solin.. P. 1290. nec non supra in Cassutha.

CATABANES populi Arabiae desertae, quos Strabo, l. 6. Carabanenses vocat. Horum regionem Eratosthenes thuriferam esse perhibet; *fe/rei de\, inquit libanwto\n me\n h( *katabhni/a. Plin. l. 12. c. 14. solum tus scribit avehi per Gebanitas (nam Catabanos et Gebanitas eosdem esse verisimile videtur) Evehi, inquit, non potest, nisi per Gebanitas, itaque et eorum Regl penditur vectigal. Unde nomina; Gaba enim vel Geba tributum exigere, et Catab, vel Cetab scribere significat. Putat igitur Bochartus, l. 2. Phaleg, c. 21. Syros mercatores gentis avaritiam his epithetis potius, quam nominibus sugillasse [orig: sugillÔsse], quod videretur modum excedere in aromatum, quae efferebantur, descriptione, et vectigalium exactione. Unde sequitur in Plinio, Sunt et quae sacerdotibus dantur portiones, scribisque Regum certae. Obiter emendabis Dionysium, v. 959. ubi vulgo *kletabhnoi\ corruptissime; lege *katabhnoi\. Sic duo Interpretes Priscianus,

Minnaeique maris prope Rubri litora vivunt
Atque Sabae, post hos nec non habitant Catabeni.

Festus Avienus,

--- - Rutili contermina ponti
Minnaei, Sabataeque tenent superi, impiger ampla
Aequora dissulcat glebae ditis Catabenus.

Idem Nic. Lloydius. Salmasio una haec fuit ex quatuor gentibus praecipuis Arabiae Felicis seu odoriferae; ad occidentem, prope fauces Arabici Sinus, sita: ex Staphano, *kattabani/a, katoiki/a th=s2 eu)dai/monos2 *)arabi/as2. Qua de gente, vide eum pluribus agentem ad Solinum p. 48. et seqq.

CATABAPTISTAE apud Calvinum Institut. l. 4. c. 15. ž. 16. iidem cum Anabaptistis sunt, qui errorem Novatianorum ac Donatistarum, de Baptismo infantum, iam olim explosum, praeterito [orig: praeterit˘] saeculo [orig: saecul˘] renovarunt [orig: renovÔrunt]: refutati a quamplurimis gravissimis Theologis, inter quos vide inprimis Frid. Spanhemium, Syntagm. Part. 2. Disp. de orig. et progr. Anabaptistarum, et seqq.

CATABARBARA locus in Exquilino urbis Romae monte, ubi Aedes erat S. Andreae, hodie in Hospitali S. Antonii Abbatis inclusus; dictus ex voce Graeca [gap: Hebrew] et quadam Barbara Patricia, quasi prope seu


page 762, image: s0762a

versus locum Barbara. Sic Catagalla, nomen itidem loci Romae, apud Anastasium, h. e. prope locum Galliae matronae. Latini namque praepositionem Graecam *kara\, sequiori aevo [orig: aev˘] suam fecerunt, pro ad, iuxta, versus, secundum, eam usurpantes. Vide Macrum in Hierolex. et Car. du Fresne Glossar. nec non infra voce Katapapa.

CATABATHMUS urbs olim, nunc pagus Marmaricae litoralis inter Cyrenem ad occasum; 174. et Paraetonium ad ortum 129. mill. pass. Antonin. Carto Moletio, Capo d'Alber Thevero. Mela, l. 1. c. 8. Catabathmos vallis devexa in Aegyptum finit Africam. Sallustius vocat declivem altitudinem, sed non addit, in quam partem vergat ista declivitas. Inquit enim in Iagurthino, c. 17. Africam habere ab ertu satis declivem altitudinem; quem locum Catabathmon incolae appellant. *katabasmo/n vocat Aeschylus in Prometheo, ridicule vero ponit ad fontes Nili. Sed ignoscendum hoc Aeschylo, qui non maior inter Graecos fuit Geographus, quam fuerunt apud Romanos vel Seneca, vel Lucanus. Non recte vero interpres Solini hunc Catabathmum, qui terminus fuit Cyrenaicae, arenosum fuisse colligit, ex loco illo Stephani, *kata/baqmos2 to/pos, e)n *libo/h, metacu\ tou= *)/ammwnos2 kai\ tou= *paraitoni/ou. Locum enim istum non posse accipi, nisi de Catabathmo parvo, nemo, ut opinor, negabit. Is. Voss.

CATABOLENSES in rubr. Cod. Theodos. de Pistor. et Catabol. l. 14. tit. 4. et eod [orig: e˘d]. tit. leg. 9. Budaeo in Adnotat. posterior. sunt qui panes exercitui praestiterunt; a)po\ tou= kataba/llesqai, i. e. solvere, praestare. Et certe katabolh\, in Glossis Graeco-Lat. h' a)po/dosis2 est, solutio, praestatio: unde catabolum, pro eodem, in Gestis Dagoberti Regis, c. 18. et in Ch. ipsa Dagoberti vel potius Chlodovaei III. apud Mabillovium, Actorum Ordinis S. Bened. Tom. IV. p. 618 622. At aliud suader locus Cassiodori, Var. Epistol. l. 3. ad Festum V. I. Patric. Atque ideo magnitudini tuae praesenti admonitione declaramus, ut marmora, quae de domo Pinciana constat esse deposita, ad Ravennatem urbem, per Catabolenses vestra [orig: vestrÔ] ordinatione dirigantur. Nempe Catabulenses legendum, qua [orig: quÔ] voce intelliguntur, qui oneraria et Catabularia iumenta ductabant. Horum Corpus sive Collegium in Urbe constitutum erat, ex libertinis hominibus, quod ideo in Cod. Theod. iungitur Corpori et Collegio Pistorum, quod Catabolenses molenda frumenta animalibus farinasque comportarent, ut censet Cuiacius, Observat. l. 16. c. 5. Confirmat id idem Cassiodorus, l. 4. Ep. 47. Et ideo 50. solidorum mulctam non iam veredarius, sed Catabulensis incurrat, quisque ultra centum libras prahippum crediderit onerandum. A voce Catabulum quae et ipsa a)po\ tou= kataba/llein, i. e. comportare, originem habet. Papias, Catabulum, clausura animalium, ubi desuper aliquid iacitur. Addit Baronius ab 16. Ianuar. animalium, non quidem silvestrium, sed iumentorum, quae publicae utilitati: ad vehenda onera, inservirent, vide Car. du Fresne in voce Catabulum.

CATABOLICI apud Tertullianum de Anima, Fulgentium de Contin. Virgil. et Zenonem Veronensem, Filesaco, Selector. l. 1. Mathematici sunt, quasi *kataboulikoi\, a consulendo, sic dicti: Salmasio Spiritus, qui per arreptitios et energumenos futura praedicentes, cos deicere, adfligere, prosternere, quod Graecis kataba/llein est, consuevere [orig: consuevŕre]. Tres enim Deorum vel Daemonum species satis diserte his verbis facit recensetque Fulgentius, Nec illa, quae Dardanus in Dynameris, aut Battiades in Paredris, aut Campester in Catabolicis Infernalibufque cecinerunt: videl. Dynameros, Paredros, de quibus vide suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘] et Catabolicos, quos eosdem cum Infernalibus videtur facere Fulgentius, vel Campester potius, qui de his librum composuerat. Hi itaque vel a)po\ tou= kataba/llein, quod deicerent prosternerentque, quos Numine suo [orig: su˘] implebaut; vel a)po\ th=s2 katabolh=s2, h. e. accessione et afflatione cum impetu; quod derepente irruerent et vates suos corriperent, spirituque implerent fatidico [orig: fatidic˘], nomen invenere [orig: invenŕre]. *katabolh\ enim e)pi/pnoian *qeou= kai\ ka/qodon seu katoxh\n daemonis significat, teste Polluce, l. 1. c. 18. Similiter katabolh\ puretou=, accessio febris est, apud Medicorum filios. Vide Salmas. Notis ad Spartian. in Hadriano Caes. c. 14.

CATABOLUM Ciliciae urbs. Antonin.

CATACAUMOS Illiacus, h. e. Troiae incendium, titulus Carminis, quod Nero; item Lucanus, composuere [orig: composuŕre]. Idem ibid. Simile quid de Hadriano conicit Casaubonus, qui, ubi Spartianus, c. 16. habet, scripsisse eum Catacrianos libros obscurissimos, pro Catacrianos legi vult, Catacaumos, seu Catacausmos, et multifatiam exponi posse hunc titulum: vel, quod Orbis terrarum incendium, quod Phaethontis [orig: PhaŰthontis] temetitate accidit, eo [orig: ] opere descripsisset; vel quod Heracliti et aliotum Philsoophorum sententiam, de futura conflagratione, qua [orig: quÔ] totum hoc periturum pronuntiabant, istis libris tractasset [orig: tractÔsset], contendit. Certe urrumque horum duorum argumentorum, sive incendii Poetici, sive Heracliteae enpurw/sews2, cuius meminit Marcus Imperator, l. 3. intextis Lycophroneo [orig: Lycophrone˘] more fabulis antiquis, obscuritatis fuit capacissimum. Vide Casaubon. Not. ad loc. Aliter tamen Salmas. ad eund. iudicat, uti videbimus infra, in voce Catacriani.

CATACECAUMENE Phrygiae regio, quam alii Mysiae, alii Maeoniae ascribunt, ut videre est apud Strabonem. Sed eandem Phrygiae Hesychius tribuit vocabulo [orig: vocabul˘] *ei)nari/mois2. *)/arima, inquit, tive\s2 th\n *katakekaume/nhn th=s2 *frugi/as2 xw/ran. Diodorus item Siculus, quo loco [orig: loc˘] fabulatur Aegidem belluam ignivomam a Pallada occisam, to\ me\n prw=ton fanh=nai peri\ th\n *frugi/an, kai\ katakau=sai th\n xw/ran, h(/n me/xri tou= nu=n katakekaume/nhn *frugi/an o)noma/zesqai. Tam vere, quam quod aliti apud Strabonem, e)n tw=n kiraunoboliw=n kai\ prhsth/rwn, a fulminibus et ingnium procellis, hoc contigisse dicentes eo referunt fabulam Typhonis, a Iove scil. fulmine icti. Utut sit, Catacecaumene dicitur Phrygiae portio, circa Caystrum et Maeandrum et urbem Philadelphiam, de qua [orig: quÔ] Apocalyps. c. 3. v. 7. cuius campestris regio est tefrw/dhs2, i. e. cinericia, montana autem et saxosa me/laina ws2 e)c e)pikau/tews2, nigra tamquam ex adustione. Terra denique tota est eu)/qruptous2 kai\ yaqura\, fragilis et friabili, plh/rhs2 te a(lmnri/dwn kai\ eu)ekpu/rwtos2, plena salsuginis, et facile inflammatur. Nic. Lloydius.


image: s0762b

Est etiam insula in mari Rubro. Steph. Meminit eius Ptolemaeus quoque inter Insulas Arabici sinus, *katakekaume/nh, *mali/xou, *)adai/ou. Latinis Exusta; propter ardorem namque deserta est et inhabitata. Salmas. ad Solin. p. 1240.

CATACETI Asiae populi circa Maeotim. Plin. l. 6. c. 7.

CATACHYMATA inter veter. Atheniensium ritus nuptiales, vide ubi de Nuptiis.

CATACIUM Urbs ampla Calabriae ulterioris. In colle. 3. milliar. ab ora sinus Scillacei, a Scillaceo et Bellicastro 11. milliat. distans. Vulgo Catanzaro.

CATACLISTA Vestis apud Tertullian. de Pallio, c. 3. Quamquam et pavo pluma vestis, et quidem de cataclistis: Graece kata/kleistos2, pretiosa est. Ita enim Graeci vocaut, quidquid servari diligenter et clausum teneri meretur. Sic puellas Virgines, quas tenellis asservandas diligentius uvis Poeta quidam scribit, Callimachus kataklei/stous2 vocat; his versibus,

*pai=des2 ai kata/kleistoi,
*(/as2 fasin oi( teko/ntes2
*eu)nai/ous2 o)arismous2
*)/exqein i)=son o)le/qrw|.
Virgines occlusae,
Quas dicunt parentes
Coniugaies sermones
Aversari debere, tamquam exitium.

Imo et kata/kleistoi, hinc meretrices quaedam dictae, quae carius se venditarent, nec paterent omnibus: devia scorta, Horatio, l. 2. Carm. Od. 11. v. 21. *kata/kleista ei)=xon ta\ bibli/a, apud Strabonem, de Apellicontis naeredibus, quilibros Aristotelis sub clave habebaut, nec in publicum exire sinebant. Atque inde, ut dictum, kata/kleiston, de re pretiosa, quae non pro derelicto haberi, sed studiose consetvari ac tuto [orig: tut˘] loco [orig: loc˘] concludi digna est. Unde Cabaclista vestis, vestis synthesina et in arca recondi solita, Apuleio, l. 11. Eas amoenus lectissimae iuventutis, veste nivea [orig: niveÔ] et cataclista [orig: cataclistÔ] praenitens, sequebatur chorus. Ubi de veste sermo est, festivis tantum diebus et sollennitatibus promenda [orig: promendÔ] ac sumenda [orig: sumendÔ]; cuiusmodi rariores vestes non habebantur quottidie, sed in arcis servabantur. Eodem [orig: E˘dem] sensu autum kata/kleiston vocat Sextus Empiricus, l. 1. et cataclistarasa, apud Fortunatum; i. e. pretiosa: apud Eund. cataclista fila cara ac pretiosa sunt:

Quae manus artificis cataclistica fila rotavit, etc.

Sunt tamen, qui apud Tertullianum, non Cataclista, sed Cataclita legant, uti pluribus exsequitur Salmas. ad loc. et libri omnes scripti editique prae se ferunt, vide infra. Quin tamen Cataclista retineri possit, cum nihil facilius sit, quam unicam literam revocari, quae forte culpa [orig: culpÔ] Librarii deest, vix dubium est; quam in sententiam non ipse solum Salmasius aliique, sed et Carolus du Fresne, concedit. Cui tamen vestes Catalistae, non sunt eae, quae in arca servari solent, ut cum Salmasio Cerda dentit; nec quae undique clausae sunt, ut Susanneus habet in Collectan. et Beroaldus ad Appul. Sed, quibus lapilli ac uniones intexi solent, qui quodammodo in operer includuntur (vide infra in voce Clusor ) atque sic kataklei/ontai; eaedem proin cum iis, quae Phrygio [orig: Phrygi˘] opere adoruautur, quaeque Latinis sequioris aevi Cataclyzae dictae reperiuntur. Vide infra in voce Catarlyza.

CATACLITA apud Tertullian. l. c. ita enim omnes libri scripti ac editi constantes praese ferunt, Quamquam et pavo pluma vestis, et quidem de cataclitus: Graece kata/klita, accubita sunt; tori nempe quibus ad mensam accumbebatur. Nam katakli/veasqai, est ad mensam accumbere, et kata/klisis2, accubitio: inde kata/kliton, accubitum vel stibadium. Vestis igitur de Cataclitis, sic Afro fuerit vestis cataclitorum: quibus cataclita nimirum sternebantur, h. e. accubita, vel tricliniares lecti. Et quidem de catalitus vesits non male pavo tribuitur, quia vestes huiusmodi tricliniares aut accubitales pictae ut plurimum et auro [orig: aur˘] purpuraque [orig: purpurÔque] insignes erant. Babylonicorum inprimis peristromatum in sternendis accubitis olim usus, quae auro [orig: aur˘] et purpura [orig: purpurÔ] picta fuisse, aliisque coloribus intexta, nemo nescit. Hinc et Publius Syrus pavonem, qui dubous praecipue coloribus, aureo [orig: aure˘] et purpureo [orig: purpure˘], superbit, Babylinico [orig: Babylinic˘] amictum facit, h. e. veste de cataclitis:

Tuo palato oculosus pavo nascitur
Plumato [orig: Plumat˘] amictus aureo [orig: aure˘] Babylinico [orig: Babylinic˘], etc.

Salmas. ad loc. qui tamen non multum repugnat, quin de Cataclistis legatur, uti vidimus. Certe, qui attente verba Tertulliani expenderit, per cataclita materiam potius vestis expressisse deprehendlet, inquit Car. du Fresne. Vide eum in Glossario, et supra Accubita.

CATACLYZA apud Gregorium Turonens. de Gloriae Confess. l. 2. c. 63. Veruntamen calicem non imminuit, quia cataclyza in ipso fuerant soli data: Cerdae sunt fundus vasis; Carolo vero du Fresne, lapilli solidius vasi inserti, opere inclusorio [orig: inclusori˘] et aurifabrili. Cui proin vox corrapta videtur, pro Cataclista, Graece kata/kleista; quemadmodum itidem recentiores Latini ipsum opus cataclyzoma vocarunt [orig: vocÔrunt]. Artem autem Cataclyzomatis, eandem fuisse quae Aurifabrorum, qui operibus suis lapillos et gemmas innectere seu includere, quod kataklei/ein Graecis est (unde Clusores et Inclusores, et Inclusorium opus ) consuevere [orig: consuevŕre], docet Arnobius Iun. in Confl. cum Serapione, l. 1. Unum diadema video, sed in ipso diademate, cataclyzomatis arte gemmae constitutae. Quod vero in solida materia faciebant Aurifabri, id fecere [orig: fecŕre] in vestibus Phrygiones, quibus gemma pariter et lapillos intexuere [orig: intexuŕre] ac inclusere [orig: inclusŕre]: Hinc, uti Catacliza de vasis, Gregorius et de diademate Arnobius dixere [orig: dixŕre]; ita Fortunatus in Vita S. Martini, l. 3. vocem usurpavit, de vestibus, cuius versus ex Codice MS. literis Longobardicis exarato, qui in Bibliotheca Monasterii S. Germani Paris. asservatur, hunc in modum exhibet Car. du Fresne:



image: s0763a

Vidisti thalamum Sponsi super omnia pulchri,
Compositum gemmis, auroque [orig: aur˘que] ostroque [orig: ostr˘que] decorum:
Quanto [orig: Quant˘] zona die lapidum radiabat honore,
Cyclades aut quales cataclycis effora rasis,
Quae palla ex humeris mixto [orig: mixt˘] chryso [orig: chrys˘] Phara beryllis,
Quodve monile decus collo radiabat in illo?

Ubi Cataclyca rasa, idem exponit pannos gemmis unionibusque exornatos. Vide iterum Fortunatum, l. 4. ubi in vestibus pretiosis describendis occupatus est, et cataclyzica fila memorat. Idem permixits radiantia velamina gemmis istiusmodi vestes vocat, l. 2. quemadmodum confertas gemmis vestes, Vopisc. in Aureliano, c. 28. crassiore auro [orig: aur˘] smaragdinisque superinsutas, Dudo de Moribus Normannorum, l. 3. p. 153. laudatus praefato Carolo du Fresne in Glossario.

CATACOMBO Guianae Insul. cuius incolae circumcisione utuntur, Tob. Pfannerus, System. Theol. Gentil. c. 14. ž. 1.

CATACRIANI Libri, apud Spartian. in Hadriano Caes. c. 16. Famae celebris tam cupidus fuit, ut libros vitae suae scriptos a se libertis suis literatis dederit, iubens, ut eos suis nominibus publicarent: nam Phlegontis libri Adriani esse dicuntur, Catacrianos libros obscurissimos, Antimachum imitando scripsit: quinam fuerint, in obscuro est. Regiae membranae Catacaymos habent, Puteani codices Catacaimos, unde Casaubonus facit Catacaumos, uti vidimus supra ibi. Scaliger Catachrianos, inserta [orig: insertÔ] aspiratione, legi vult, intelligique libros tw=n kata xrei/an legome/nwn: in Rhetorum enim Scholis docebantur tirones alia kata xrei/an, alia kata gnw/mhn, dicere. Et exercuisse se Hadrianum in illa Rhetorum Schola ac *mele/tas2 scripsisse, Photius in Biblioth. docet. Lilius Giraldus quaturo alias emendationes diversas, qua suas, qua aliorum, in medium profert; quarum tamen eiusmodi nulla est, in qua merito iudicia doctorum acquiescant. Salmas. in vetustissimis Spartiani excerptis reperit catacannas: quam eandem lectionem in veterib. libris Turnebus sibi notatam, testatur. Quomodo dici posset, olim ta\ kata *ka/nnas2 scripsisse Hadrianum et hunc operis illius obscurissimi titulum fuisse. Sic ergo legendum loco [orig: loc˘] Spartiani cit. esset: tw=n kata *kannas2, libros obscurissimos Antimachum imitando scripsit. Ubi ta\ kata *ka/nnas2, essent res ad Cannas gestae: ut memorabilem illam Cannensem cladem versibus descripserit Hadrianus, exemplo [orig: exempl˘] Antimachi, qui Bellum Thebanum composuit, etc. Vide Salmas. ad loc.

CATACUMBAE coemeteria antiqua subterranea, prope et extra muros Romae, ad aliquot milliaria extensa a Christianis, ubi saepe degebant tempore persecutionum. Ut Calpeodii, Callisti, Praetextati, Priscillae, etc. coemeteria. In his habitasse [orig: habitÔsse] Urbanum Episcopum Romanum tradunt, Acta S. Caeciliae: ut et Euaristum, Vita [orig: VitÔ] S. Faustini et Iovitae Mart. num. 19. Vide Adonem in Chron. A. C. 364. Ordericum Vitalem, p. 355. 357. etc. Atque hinc Catacumba, pro quovis coemeterio, uti videre est apud Ioann. Diaconum in Episcop. Neapolitanis, in S. Fortunato. Vocis etymon quod attinet, videtur composita ex praepositione kata, quam suam fecisse Latinos recentiores supra ostendim us et voce cumba. Cum enim eiusmodi polyandria et coemereria publica in cryptis et locis reconditis exstiterint, qucs istius aetatis Scriptores Cumbas vocabant, videtur locus hic Catacumbas, h. e. Ad Cumbas, ad cryptas vel ad valles appellatus esse. Et sane Martyrum sepulchra Romae vel haud procul ab Urbe, in cryptis et locis depressioribus, exstitisse, auctor est Hieronymus in Ezech. c. 14. ubi coemeteria Romana a se visa describens, Dum essem, inquit, Romae puer et a liberalibus studiis erudirer, solebam cum coeteris --- -- diebus Dominicis sepulchra Apostolorum et martyrum circumire crebroque cryptas ingredi, quae in terrarum profunda defossae, ex utraque parte ingredientium, per parietes habent corpora sepultorum et ita obscura sunt omnia, ut propemodum illud Propheticum compleatur, Descendant in infernum viventes. Adde Prudentium in Passione S. Hippolyti Mart. et in Descript. Coemeterii Cyriacae in agro Verano, Romam item Subterran. l. 3. c. 12. et infra in voce Cumba.

CATADA Africae propriae flnvius. Ptol.

CATADRAE Aethiopiae sub Aegypto oppidum.

CATADUPI populi Aethiopiae apud Catarractas Nili incolentes; unde nomen Catadupa. Cicer. de Somnio Scip. c. 5. Hoc [orig: H˘c] sonitu oppletae aures ohsurduerunt: nec est ullus hebetior sensus in nobis; sicut ubi Nilus ad illa, quae catadupa nominantur, praecipitat ex altissimis montibus: Ea gens, quae illum locum accolit propter magnitudinem sonitus [orig: sonitűs], sensu audienli caret. Vide Senec. Nat. Qu. l. 4. c. 2. Amm. Marcell. l. 22. c. 34. 26. Plin. l. 5. c. 9. nce non Vitruvium, l. 8. c. 2. et Wendelin. delin. de Admirand. Nili. c. 5.

CATAEA Persidis insula. Arrianus. Onesicrito *)afrodisia\s2, quod esset Veneri sacra. Sed et Mercurius ibidem colebatur. Persidis initium ab ea Insula statuit ex Nearcho Arrianus, ut et Plinius, usque ad flumen Oroatm, quo [orig: qu˘] Persidis ora maritima finiebatur. Vide Salmas. ad Solin. p. 1181.

CATAEBATES Iuppiter, h. e. descensor, ut meminit Pausan. in Eliacis, aram habebat in Olympia, ubi et Themidis fuit et primum Terrae oraculum. Sunt qui ideo sic appellatum tradant vel propter fulmina, vel quod e caelo saepe descendisse putaretur ad amores potiendos: huic Iovi Scarabaeum fuisse in tutela datum, scribit Aristophanes.

CATAEGIS apud Senecam, Natural. Quaestion. l. 5. c. 17. Atabulus Apuliam infestat, Calabriam Iapyx, Athenas Sciron, Pamphyliam Cataegis, Galliam Circiu; inter speciales localesque ventos recensetur. Sed mendosam hanc vocem esse, ut quae procellam vel turbinem Graecis noter, observat Salmas. ad Solin. p. 1257.

CATAEONIUM Marmaricae promontor. Ptol.

CATAGLYPHA Graece *kata/glufa, dicuntur vasa, quae depressis sulcis et imaginum cavatis lacunis sculpta sunt: quibus opposita a)na/glufa, i. e. eminentibus sigillis expressa, de quibus supra. Vide eundem ibid. p. 1045.

CATAGRAPHA vox itidem Graeca origine, terminus


page 763, image: s0763b

picturae est. Plin. l. 35. c. 8. Cimon Cleonaus Catagrapha invenit, h. e. obliquas imagines et varie formare vultus, respicientes suspicientesque et despicientes. Sic linum kata/grafon, Catullo in passere, varie depictum: Athenaeo, l. 2. tw=n bonska/dwn kaloume/nwn, o( me\n a)/r)r/hn kata/grafos2, etc. Vide Hadr. Turnebum, Adversarior. l. 25. c. 22. Sed et Horologia katagra/fesqai Graeci dicunt. Cleomedes, katagra/fetai toi/nun ta\ w(rolo/gia e)pi\ th=s2 gh=s2 u(po\ tw=n texnikw=n. Et paulo post, e)pei\ ou)n mhde/n e)stin w)rolo/gion duna/menon katagra/fesqai e)n tw=| mesaita/tw| au)tw=|; Vitruvius, l. 9. c. 8. de Horologio, Cum hoc ita descriptum sit et explicatum, sive per hibernas lineas, sive per aestivas. Et Censorinus, c. 23. de Horologio Siculo, quod Romae ptimum in Foro statutum est: Quod quum ad clima Siciliae descriptum ad horas Romanas non conveniret, L. Philippus Censor aliud iuxta constituit. Vide Salmas. ad Solin. p. 650.

CATAGUSA inter opera Praxitelis, apud Plin. l. 34. c. 8. Fecit - ex aere pulcherrima opera: Proserpiae raptum: item Catagusam et Ebrietatent, et Liberum Patrem, etc. Graece h( kata/gousa, est quae pensa nendo deducit; unde ka/tagma, vel quae carminibus Lunam devocat. Sed prior interpretatio potior; unde Catagusam exponunt Lachesin, unam ex tribus Parcis, quae, quod colo Clotho advolvit, net, torquet, demittit, Alii tamen kata/gousan th\n o(do\n pro\s2 e(/rebon, ducentem ad inferos viam, per quam Pluto rapta [orig: raptÔ] Proserpina [orig: ProserpinÔ] reversus est, intelligunt; quam Pausan. in Corinthiacis, iuxta Lernam et Chemarum fluv. esse tradit. Vel magis ipsam Proserpinam, quae secto [orig: sect˘] capillo [orig: capill˘] moribundis eos pro\s2 to\n a)/dou kata/gei, ad orcum deducit. Sane Praxitelis imago, mulieris fuit cum colo et fuso nentis, sive Parca fuerit, sive alia quaevis. Veteres enim kata/gein e)/ria et kata/gein kro/khn, pro nere, filum deducere, passim dixerunt. Ut adeo audiendi non sint, qui vel Pergusa, qui lacus erat amoenissimus Aetnae monti propinquus, ad cuius ripam rapta Proserpina, Ovid. Met. l. 5. vel kata/xlusin i. e. effusam caliginem, vel kata/klutan, i. e. depressam voraginem, hic [orig: hţc] legunt. Iac. Dalechampius, Not. ad 1

CATAJA Regio Asiae, in Tartaria, versus Ortum et terram Esonis maxime extensa, inter Tartariam veram ad Boream, Sinas ad Austrum, et Turchestaniam ad Occasum. Eius partes Europaeis notae sunt, Tangutum, Tenducum et Tainfuium; crediturque Serica antiquorum. Primaria ibi Urbs Cambalum, quae et amplissima. Ibi et urbs Caindou, liteo [orig: lite˘] subtilissimo [orig: subtilissim˘], quod ex certarum arborum cortice conficitur, celeberrima. Tota haec regio populosa et omnium rerum proventu opulenta fertur. Plin. l. 6. c. 17. Marc. Paul. l. 2. Cathainum regnum coepit, A. C. 1147. cum Tartari Sinense ingum excussissent. martinio hoc regnum nihil aliud est, quam Sinarum pars Borealis, seu 6. provinciae, ab Australibus novem fluvio Kiang separatae, quas veluti Venetus Mangin vocavit, ita istas Catayum: easque hodienum Tartaris atque Turcis ita vocari idem perhibet. Quam sententiam Golius confirmat scripto [orig: script˘] Nosirodini Persae, qui dum recenset Cathaeorum 12. horas et 24. partes, in quas annum Tropicum ab his dividi tradit, omnino cum Sinensium partitione congruere animadversus est, Additam. ad Atl. Sinicum. Georgio Hornio hodierni sineses primitus Seres, dein Cathaeorum nomine Persis, inde Saracenis innotuere [orig: innotuŕre]. Primus in Europam eorum notitiam M. Paulus Venetus intulit, eumque se. quutus Ioh. Mandevill Anglus, qui Catainorum eruditionem et subtilitatem in omnibus artibus immane quantum extollit, Itiner. c. 72. et c. 82. ubi ad Imperatoris, quem Magnum Canem vocat, pedes complures sedere ait sapientissimos Philosophos, eruditos in Astronomia, Geometria et aliis artibus, quorum quisque Astrolabium ante se habeat. Post quae tempora iterum Cataiae notitiam occidens amisit; donec navigationes Lusitanorum in Indiam vastissimum illud Sinense Imperium denuo aperuerunt. Primi autem omnium Iesuitae observarunt [orig: observÔrunt], nullam extra Sinensem murum reperiri Cataiam, ac qui nobis Sinae, eos Persis Cataios vocari. Vide Hornium, Hist. Philos. l. 6. c. 7. Notat tamen Auctor libri, cui titul. Hist. Orbis Terr. Geogr. ac Civ. nomen Cathaeorum etiam ipsis Alexandri M. rerum gestarum Scriptoribus, non fuisse ignoteum. Hunc enim in horum ditiones protulisse arma literis prodiderunt; quos eosdem cum Sophitis regni apud Curtium, l. 9. c. 1. incolis fuisse docet Strabo, l. 15. cui Regis nomen Sophites, Regni *kaqe/a Cathayum fuit. Optimis illud legibus fuisse adornatum, tradunt Curtius, loc. cit. et Diodor. Siculus, l. 17. Typographiam diu ante Europaeos habuisse, Sinici Annales. Vide Seres, Sinae et Typographia. Hornio cultissima est totuisu Tartariae regio et sedes magni Tartarorum Imperatoris, Karaithai proprie dicta. idem non aliam hauc esse regionem addit, quam Chinensis Regii Septentrionalem partem, et Cambalu non aliam urbem, quam Pequinum. Vide eum Orb. Imp. et Polit.

CATALAUNI populi Galliae, qui olim Vadicasses, quo tum urbs Noviomagum tum dicta: in Gallia Lugdunensi seu Celtica primum locati; postmodum, hac [orig: hÔc] in duas, ut et Belgica [orig: BelgicÔ] in totidem divisa [orig: divisÔ], Belgicae secundae attribui coeperunt. Ab his Vadicassibus nomen habet ad Matronam ager, la Galevesse, estque ex parte quidem meldorum meldicaeque dioeceseos, ac etiam Suessionum; sed ex maiori parte Catalaunorum seu Vadicassium, Catalauniae, eaeque paroeciae. Coeterum ante annos 500. Catalaunos Chaalons dici coepisse et Chalongos, ostendit Hadr. Vales. Notit. Gall. qui addit, Episcopos Catalaunorum, iam tum dominium aliquod et aliquam iurisdictionem, in urbe sua habuisse, comitivam puta atque Pariatum aut certe saltem aliquid, quod utrique originem dederit. Vide infra in voce Catalaunum.

CATALAUNIA melius Catalonia regio Hispaniae citerioris inter mare Mediterraneum ad ortum, Aragoniam ad occasum, montes Pyrenaeos ad Septentrionem, et Iberum fluv. ad Austrum a regno Valentiae fere dividentem. Principatus titulo [orig: titul˘] clara, alias paruit comitib. Barcinonensibus, dein Regibus Aragoniae. Eius pars, nempe Comitatus Ruscinonensis Gallis subest, ab A. C. 1660.


page 764, image: s0764a

Regio est montuosa, sed ferax, et valde rigua, eiusque incolae libertatis amantissimi. Ingenti motu intremuti, A. C. 1427. horrendo [orig: horrend˘] dein diluvio [orig: diluvi˘] tantum non tota submersa est, A. C. 1617. Metropolis Barcino est, reliquae, Tarraco, Tortosa, Gironna, Lerida, etc. Vide infra. Ibi Monasterium Monferratense, peregrinorum ex universo orbe affluxu nobile. Historia compendio [orig: compendi˘] sic habet: Carolus Martellus Catalaunos iuvit, vontra Mauros Hispaniae, qui sub Carolo M. regione hac [orig: hÔc] potiti. His Barcinone erepta [orig: ereptÔ] a Ludovico Pio. Cartalaunia proprios habuit Principes, donec Arragomiae unita est, vide Barcino. A. C. 1640. Iosepho Margarito nobili annitente, incolae, iugo [orig: iug˘] Hispanico [orig: Hispanic˘] excuslo [orig: excusl˘], Gallos receperunt, hinc per 20. ann. belli hic [orig: hţc] cruenti theatrum. Donec A. C. 1659. sic inter utramque Coronam conventum, ut Montes Pyrenaei litem deciderent, Cataloniaque cum Comitatu de Cerdanna, quae trans, Hispanorum, Rusino autem et Confluentia, quae cis montes sunt, Gallorum esset. A. C. 1674. bello [orig: bell˘] inter Hispanos denuo et Gallos exorto [orig: exort˘], rursus alternantis Fortunae ludus est.

Urbes Catalauniae.

Barcino, Barcelonae. Cardona. Dertusa, Tortosa. Gerunda, girona. Ilerda, Lleyda. Rhoda, Roses. Celsona, Solsona. Tarraco, Tarragona. Vicus, Vich d'Ossona. Urgela, la Ceu d'Urgel.

CATALAUNICI Campi, a Catalaunis urbe dicti, Mauriaci quoque, Iornandi vocati, 100. leucas in longitud. 70. in latitud. eo [orig: ] teste habent. Hic [orig: Hţc] Aurelianus Aug. Tetricum, et Aetius Magister militum, Gotthicis adiutus auxiliis, Attilam Hunnorum Regem et Chlotarius Iunior Francorum Rex Theodorici liberos, inprimis Sigebertum Regem pars dolo [orig: dol˘], pars praelio [orig: praeli˘] superavere [orig: superavŕre]. Ceterum Mauriacos campos, a manriaco in Tricassibus Merg dictos, ab urbe Catalaunis 51. mill. pass. abesse indicat Aethicus in Itiner. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall. Morerius Secalaunicos vocat campos, Attilae clade celebres. Vide ibi.

CATALAUNUM duae sunt huius nominis in Gallia civibates, una ampla et munita in Campania, inter splendidas urbes Belgicae secundum Amm. Marcellin. tertio [orig: terti˘] loco [orig: loc˘], Notit. veter. ad fluv. Matronam sita, quae Gallice profertur Chaalons per duplex a. Ab hac dicti Catalaunici campi, ubi Attila devictus a Gallis, Gothis et Romanis. Vide Cathelauni. Morerio vulgaris hic error est, creditque in campis Secalaunicis, prope Aurelianum, hoc factum, aliter Valesio [orig: Valesi˘] sentiente, vide supra, et dicta hanc in rem Cl. Ottoni ICto, Notis ad B. Rhenanum, l. 1. Hic [orig: Hţc] Concilium, A. C. 1115. contra henricum IV. Imperatorem a Legato Paschalis II. etc. Vide Rapinum, de Episc. Catalaun. Gall. Christ. tom. 2. p. 501. longitud. 25. 40. latitud. 48. 58. Altera vero in Burgundia, et Chalons vulgo vocatur per simplex a. Vide quoque Cathelauni.

CATALDUS Petrus, vide Petrus Antonius.

CATALLUM in LL. Eduardi Confess. c. 35. alibique passim, Chattel in LL. vernaculis Wilhelmi Nothi, c. 4. idem est quod Capitale, bona omnia, quae ex pecudibus sunt: unde invalescente postmodum usu, bona omnia mobilia, cuiuscumque tandem generis, hac [orig: hÔc] voce venire coeperunt. Practicis porro Anglis, omne bonum est seu mobile seu immobile, quod nec liberum tenementum, nec feudum est, Cowello, Rastallo, Eduardo Coko, laudatis Carolo du Fresne in Glossar. Non tamen in universum omne bonum immobile, sed ea solum, quae ad certum aunorum terminum possessa tenentur. Et quidem ius olim in Anglia obtinuit, ut, mortuo [orig: mortu˘] marito [orig: marit˘], tam prole, quam uxore superstite, tum tertia [orig: tertiÔ] Catallorum parte, tum fundi optimo [orig: optim˘] iure possessi; seu, in quem liberi ex ea suscepti iure succedere possent, donaretur uxor; etiam Catallorum dimidia [orig: dimidiÔ] parte, ubi nulla proles sunerstes. Ita enim Henr. de Bractona et Fleta, Hereditas, (rerum scil. mobilium) dividatur in tres partes, quarum una pars relinquatur pueris, si pueros habuerit defunctus; secunda uxori, si superstes fuerit et de tertia parte habeat testator liberam disponendi facultatem. Si autem liberos non habeat, tunc medietas defuncto et alia medietas vori reservetur. Atque paulo post: Et ea, quae dicta sunt, locum habent et tenent, nisi sit consuetudo, quae se habeat in contrarium, sicut in civitatibus, burgis et villis; aliquibus scil. ubi pars alia, sed certa interim, ad uxorem attineret, etiam et subinde (ut in Iure item Caesareo, C. l. unic. iti. unde Vir et ux. ) totum. Hinc omnibus Catallis dotare, formual apud eosdem sollennis, h. e. dotale eiusmodi ius uxori in omnibus non tam constituere, quam declarare; ut inde tum alimenta, si ea, contra quam poscit coniugale foedus, negaverit vir, durante matrimonio [orig: matrimoni˘] iure posset exigere, atque insuper Dotis Catallorum, quae mortis tempore remanerent, nomine partem, sive tertiam, sive aliam (rationabilem vocitant) sive, ut subinde pro more loci, universa superstes posset actione petere, et alimenta per dies a morte viri 40. ex eiusdem bonis capere, quae pars iuris est, quam Quarentenam vocitant. Quin vero interdum certa nummorum summa ad ostium Ecclesiae in dotem assignabatur, quam ab co, qui in bona mobilia Viro successit, uxor superstes rite petebat. Sed diu est, quod ambae hae dotandi formulae in hac gente in desuetudinem abiere [orig: abiŕre]. Seldenus, Uxor. Ebr. l. 2. c. 27. In Charta Philippi Marchionis Namurc. A. C. 1212. apud Miraeum in Diplom. Belg. l. 2. c. 27. Catallum Melius, Anglis Heriotum, Gall. Droit de meilleur catel, in Consuet. Hannon. c. 83. est, quod post mortem tenentis domino praestatur. Cui debito potissimum erant obnoxii homines, quos Manus mortuas vocabant, de quibus sic Chronicon Belgic. A. C. 1123. In eo vero consistebat ius (Mortuae manus) ut quandocumque aliquis paterfamilias --- moreretur, in signum servitutis praeteritae optimum pignus vel iocale, quod in ipsius domo reperiri contigerit, a dominis exigeretur: sin autem nihil esset, ut tum defuncti dextera manus abscissa dominis offerretur. Quod iuris etiam sibi olim vindicasse [orig: vindicÔsse] Ecclesias, ex Synodo Sodorensi docemur. Unde Rhenanus, Rerum Germanic. l. 2. p. 87. Erant


image: s0764b

insuper Ecclesiastici servi, quod ipse Rex --- Monasterio [orig: Monasteri˘] donusset [orig: donűsset]. Hinc videmus Abbates nostrates adhuc talia mancipia possidere, ox Uberalitale Principum Francorum. Hinc illae pensitationes originem habent, quibus multos scimus obnoxios, ut patrefamilias mortuo [orig: mortu˘] praestantissimum iumentum e stabulo Procurator Abbatis abducat, vel vestium pretiosissimam auferat. Vide Kilianum in Hoofd-stoel laudatum Carolo du Fresne in Glossar. ut et infra passim, inprimis voce Mortuarium.

CATALOCHISMUS Graece *kataloxismo\s2, liber dictus est th=s2 genikh=s2 grafh=s2, h. e. in quo descripta erant singularum familiarum et omnium inde descendentium nomina. Apud Esdram, l. 1. c. 4. kai\ tou/twn zhqhqei/shs2 th=s2 genikh=s2 grafh=s2 e)n tw=| kataloxismw=|, kai\ mh\ eu(reqeishs2, e)xwri/sqhsan tou= i(erateuein. Vulgatus ita vertit, Horum quaesita est generis scriptura in paedatur, et non est inventa. Ubi kataloxismo\n reddit paedaturam, an voce a)po\ tw=n pai/dwn conficta [orig: confictÔ], ut kataloxismo\s2 est a)po\ tw=n loxeiw=n seu loxismw=n, h. e. a generationibus; an kataloxismo\n sic accepit, quasi katatopismo\n aut kataxwrismo\n, et pedaturam vocat laterculum, in quo generationes descriptae. Pedaturam enim Latini vocant quodlibet spatium, in quo aliquid poni locative possit. Certe apud Romanos, qui pater factus esset, natum sibi puerum cum nomine apud Acta profiteri cogebatur, cuius et nomen tabulis publicis inserebatur. Iuvenalis, Sat. 9. v. 84.

--- - --- Libris Actorum spargere gaudes
Argumenta viri.

Quae publica liberorum a)pografh\, solita apud Aerarii Praefectum fieri, Graece kataloxismo\s2, quasi puerperiorum et liberorum census et professio descriptioque, non male diceretur. Sed et kataloxi/zein, Graecis est distribuere milites in lo/xous2 seu ta/gmata, quinquaginta ut plurimum hominibus constantia, apud Arrianum de Expedit. Alexandri, l. 7. Imo lo/xos2 quemlibet etiam numerum vel ta/gma significat. Hinc, cum homines in Iudaea per familias, veluti kata lo/xous2 tributi censerentur, kataloxismo\s2 quoque dici potuit census et a)pografh\ familiarum: Laterculus, vel matricula, qua [orig: quÔ] continebantur descripta familiarum omnium Iudaeae nomina et homines, etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 716. et 717.

CATALOGUS Fidelium, Episcoporum et praesertim Martyrum, quorum in sollennibus precibus memoria olim celebrabatur, in Ecclesia, *kanw\n dictus est; unde canonizati primitus illi appellati occurrunt, quorum memoria publico [orig: public˘] Ecclesiae consensu celebrabatur: cuius consuetudinis aliqua vestigia in Graecae et latinae liturgiae Canone adhuc retinentur. Olim autem id omnino fuisse moris, ex veter. quorundam Theologorum scriptis liquido constat; et ex recentioribus Scriptoribus Nicephorus praesertim fuse exsequitur, l. 14. c. 26. et 27. ubi contentionem illam, de Chrysostomi nomine in Mysticas tabulas referendo, enarrat. Sed et Catalogus eorum, qui in Ecclesiis in quocumque munere serviebant, Canon, item Canon sacer, dictus est: unde e)n tw=| kano/ni e)cetazo/menoi, Nicen. Syn. can. 14. et oi( tou= kano/nos2, in Chalcedon. Syn. can. 2. Ideo autem pro Catalogo ponitur Canon, quod catalogus certa norma seu regula esset iis dignoscendis, qui in illo recensebantur, vide supra in voce Canon. Catalogus sacer, haec Clericorum matricula dicitur, Can. quoniam 18. quaest. 3.

CATAMANA Syriae urbs Comagenae regionis Ptol. prope Germaniciam, aliis *kata/bana, Salmas. ad Solin. p. 488.

CATAMANTELES Regnum in Sequanos, multis annis obtinuit, et a S. P. Q. R. amicus appellatus est. Caes. l. 1. Comm. c. 3. Germanicum nomen forte fuit Kaltmantel.

CATAMIDIARI in Amphitheatro et dimitti, Decoctores bonorum suorum, si suae auctoritatis essent, iussit Hadrianus Caes. apud Ael. Spartian. c. 18. ubi catamidiari Casaubono est, Graece katameidia=sqai. Notissimus enim mos Veter. sontes et poenis addictos, per Fora, Theatra et Amphitheatra, inter supectantium risus et magna rerum verborumque ludibria, ad exemplum traduci; Quo [orig: Qu˘] fine, ut maior esset cachinnatio, nonnumquam asino imponebantur, vel ioculariter onerati producebantur. Tractus a Graecis, in quorum urbibus nonnullis Decoctores in Forum inducti et sedere iussi, cophinum capiti im positum habere cogebantur, quod kofi/nwsin vocabant, Nic. Damascenus, de Ritibus Gentium. Salmas. tamen. cum veterib. editionibus omnibus, et in his principe Mediolanensi, catomidiari legit, quod vide infra.

CATAMITUS a veteribus Romanis nec dum assuetis Graecae linguae appellatus est, qui Ganymedes Graecis dicebatur, et Iovi in deliciis fuisse traditur. Ita enim iidem Alcedonam quoque Halcyonem dixerunt, ut Festus observat. Idem Festus: Catamitum, inquit, pro Ganymede dixerunt, qui fuit Iovis Concubinus. Vetus Gloss. Catamitus, Ganymedes. Arnob. l. 5. adversus Gentes: Alcmena, Electra, latona, Laodamia, mille allae virgines, ac mille matres: cumque illis Catamitus post pudoris spoliatus est honestate. Loquitur ibi de stupris Iovis. Unde Cicer. Phil. 2. catamitum pro molli et effeminato posuit: O hominem, inquit, nequam! (Quid enim aliud dicam? Magis proprie nihil possum dicere) ergo ut te Catamitum, nec opinato, cum estendisses, praeter spem mulier aspiceret, etc. Vide et Pullus.

CATANA Siciliae oppid. Episcopale ad radicem Aetnae montis conditoribus Caloydiis, Thucydid. l. 5. situm, patria Charondae, inter Atheniensium legislatores inprimis celebrati. Ibi fuit simulacrum Cereris, teste Cicerone, in Verr. 4. c. 53. quod a viro non modo tangi, sed ne aspici quidem fas erat. Silius, l. 13. v. 197.

Tum Catana ardenti nimium vicina Typhoeo.

Diodorus, l. 11. et 14. scribit, hanc ab Hierone, cum eius incolas eiesisset, Aetnam appellatam fuisse. hodie tamen adhuc Catania dici tradit Fazellus. Procopio, Gothicarum rerum l. 1. *katei/nh mendose legitur. Strabo, l. 6. *(h *kata/nh d' e)sti\ *naci/wn kti/sma. Idem tradunt Marcianus Heracleota, et Thucydid. l. 6. Videtor Cluverius, de Sicil. Ant. l. 1. p. 117. Ad Amenani ostium (inquit


image: s0765a

Bochartus, l. 1. Chanaan, c. 28.) Catana [gap: Hebrew] h. e. parvam sonat. Nempe Catana erat oppidulum, antequam Naxii illud auxissent, colonia [orig: coloniÔ] eo deducta [orig: deductÔ], Euarcho [orig: Euarch˘] duce. Quos proinde Graeci habuere [orig: habuŕre] pro Catanae conditoribus. Ita Cana Gahlilaeae Ebraice scribitur [gap: Hebrew word(s)] Catna, et in Syria [orig: SyriÔ] paraphrasi [gap: Hebrew word(s)] Cotne Iohan. c. 2. v. 1. in quem locum consulendus est Lud. de Dieu, o( makari/ths2; Bochartus, loc. cit. Urbs haec capta a Roberto, filio Caroli Claudi Neapoli et Apuliae Regis, A. C. 1312. mox a Friderico Siciliae Rege recepta est. Sita est in regione Valle Demona, in ora littorali maris Ionii, ubi sinus Catanensis. A Carolo V. moenibus et propugnaculis cincta est. Estque prope radices Aetnae cuius eructationibus patet. A. C. 1669. incendiis eius deformata est, et in ipsus territorio plurima castra eversa sunt, 4. fluminibus igneis, ex Aetna prodeuntibus. 40. milliar. distar a syracusis in Boream. Baudrand. Vide Leandr. descr. Ins. Italiae. Terrae motu horrendo [orig: horrend˘] A. C. 1693. misere vastata.

CATANAEUS Ioh. Maria, vide ibi.

CATANANCE Graece katana/gkh, apud Plinium, l. 27. c. 8. herba est Magica, qua [orig: quÔ] ad amatoria olim utebantur. Ita enim is, Catanancen Thessalam herbam, qualis sit, a nobis describi supervacuum est, cum sit usus eius ad amatoria tantum. Illud non abs re est dixisse, ad tegendas Magicas vanitates, electam ad hunc usum coniectura [orig: coniecturÔ], quoniam arescens contraberet se ad speciem unguium milvi examimati. Ubi Thessalam herbam vocat, quod mulieres Thessalae ea [orig: ] uti ad amorum venesicia solerent. Quod de unguibus addit, eo pertinet, quod, qui ea [orig: ] utebantur, amatas mulieres rapere etiam invitas et veluti contractis unguibus retinere dicerentur. Sed et in genere philtra et amatoria a)na/gkai et katana/gkai dicebantur inde, quod amandi necessitatem facerent. Unde et cemos herba quae sequitur, apud Plinium, ab incapistrandis ac ligandis animis nomen invenit, khmo\s2 enim Graecis capistrum est. Vide Salmas. ad Solin. p. 1085. et infra in voce Leontopodium, quod et ipsum, utpote amatoriis a)na/gkais2 utile quoque habitum, Catanancen nonnulli vocarunt [orig: vocÔrunt].

CATNEUS nomen dignitatis, in Italia olim frequens; cuius incrementum ad Fridericum Aenobarbum refert Iohann. Villaneus, et Ghirardaccius, Histor. Bonon. Part. I. l. 4. ad A. C. 1196. Origo autem ad saeculum IX. reicitur, quo [orig: qu˘] sede vacante Stephani Pontificis Romani, potentiores oppida et castella in urbis terris possidentes (Capitaneos appellabant) Pontificem ex factione sua creare constituerunt, Blondus Dec. 2. l. 3. Imperatorum enim partes sequebantur. Idem, Dec. ead [orig: eÔd]. l. 5. Primarii urbis, quos nunc Barones tunc Capitaneos appellabant, Imperatori obsequentes omnia consilia Pontificis evertebant. Nempe ex Capitaneus, primo Catipanus, postmodum Catanus seu Cataneus, originem traxit, Longobardis inprimis istiusmodi contractionem amantibus. Hinc Ioffredus, de libell. par. 5. rub. de Vass. In Tuscia vero, ait, et Lombardia appellabantur Catanei, quasi Capitanei. Vide etiam Scipion. Ammiratum, de Nobilit. Florent. Cum vero titulus primo apud Gibellinos solum in usu esset, postmodum etiam ad Guelfos, translatus est. Car. Macer, Hi nimirum, qui factionis Gibellinae erant et ab Imperator in feudum castella et terras possidebant; ideo praedictis speciosis titulis decorabantur. Guelfi vero, qui Romanae Ecclesiae fautores erant, titulos Baroncelli et Domicelli assumebant: quamvis processit temporis Catanei titulus etiam inter Ecclesiaesticos exerceretur, in Hierolex. Vide quoque hic [orig: hţc] in vocibus Capitaneus et Catipanus.

CATANGIUS sinus in litore Asiatico Bospori Thracici. Golfo Castacio nunc, Petrus Gyllius.

CATANIRA urbs apud Steph.

CATANNI populi ad mare Caspium. Steph.

CATANZARA vide Catacium.

CATAONIA supra Ciliciam regio, confinis Cappadociae, ut Corn. Nepos in Datame, c. 4. describit. Incolae Cataones dicuntur Stephano. Vide Plin. l. 6. c. 2. Sita est autem regio ad Taurum montem, ubi Euphrates eius obiectu in Meridiem retorquetur. Steph. *kataoni/a moi=ra e)sxa/th tou= *tau/rou. Fuit una ex decem Cappadociae Praefecturis, postquam illa in decem *strathgi/as2 divisa est. At Veteres Cataoniam a Cappadocia separabant, kai\ e)n diariqmh/sei tw=n e)qnw=n meta th\n *kappadoki/an e)ti/qesan th\n *kataovi/an, ei)=ta to\n *eu)fra/thn kai\ ta\ pe/ran e)/qnh, w(/ste kai\ th\n *melithnh\n u(po\ th=| *Kataoni/a ta/ttein, Strabo, l. 11. E quibus verbis patet, etiam aliquot regiones trans Euphratem, sub Cataonia fuisse censitas, Acilisenen nempe: praeter quam et Sophenen eidem tribuit. Qua de re vide cundem Salmas. ad Solin. p. 627.

CATAPACTAYME festum Peruanorum, Mense Decembri, illis Rayme, qui anni eorum princeps est, celebrari solitum, quo [orig: qu˘] sacra tribus Solis statuis, Apointi, Churiunti et Intiaquacqui nominatis, h. e. Soli Patri, Soli Filio et Soli Fratri, facere consuevere [orig: consuevŕre]. Ioann. Hugo Linschotanus, Histor. Ind. Occid.

CATAPANUS vide infra Catipanus.

CATAPHRACTA apud Tertullian. de Pallio, c. 4. triumphalem cataphractam amolius: Graece katafra/kths2; lorica ferrea est folidwth\ aut lepidwth\, ex ferreis squamis succusa, ut patet ex mox seqq. Pectus squamarum signaculis disculptum. Hinc Cataphractarii milites, saepius memorati Historiae Aug. Scriptoribus, quod nomen certo cuidam Equitum generi, qui toti cataphractis muniti erant, haesit. Licet enim cataphractas singuli haberent milites, et galeas, non tamen cataphractarii aut galearii sunt dicti. Nec usquam legere est cataphractarios pedites, nisi prisco [orig: prisc˘] Romanorum aevo [orig: aev˘], apud Livium. Certum quidem genus militum hoc [orig: h˘c] nomine insignitum fuisse, videtur suadere locus Trebellii, in Claudio, c. 16. Huic ex regione Dardania dabis milites ducentos, ex cataphractariis centum, ex Equitibus C. et sexaginta: ubi Cataphractarii ab Equitibus separantur. Sed ne sic tamen Cataphractarii pedites fingendi. Saltem hoc sequitur, Equitum quosdam non Cataphractarios, alios Cataphractarios fuisse. Unde in Vita Alexandri Severi, apud Lamprid. c. 56. refert Imperator, se bello [orig: bell˘] Persico [orig: Persic˘], centum et viginti milia equitum fudisse et cataphractarios decem milia interemisse. Sed et cataphractarii milites, apud


page 765, image: s0765b

Vopiscum in Aureliano, Equites sunt: namque Militum nomine Equites quandoque venire, discimus ex Aenigmate Symphosii, cuius lemma Miles potager, apud Salmasium, Not. ad Vopisc. in Aurelian. c. 34.

Bellipotens olim saevis metuendus in armis
Sex pedes habui, quos numquam nemo negavit.
Nunc mihi vix duo sunt, inopem me copis fecit, etc.

Simile armaturae genus Rhoxolanis, Sarmaticae genti, tribuit Tacitus, Histor. l. 1. c. 79. onmis Sarmatarum virtus velut extra ipsos, nihil ad pedestrem pugnam tam ignavum; ubi per turmas advenere [orig: advenŕre], vix ulla acies obstiterit. Sed tum humido [orig: humid˘] die --- lapsantibus equis, et cataphractarum pondere, id principibus et nobilissimo cuique tegmen, ferreis laminis aut praeduro [orig: praedur˘] corio [orig: cori˘] consertum: ut adversus ictus etc. simul altitudine et mollitia [orig: mollitiÔ] nivis hauriebantur. Quod vero de peditibus diximus, certum est, omnes ab omni tempore Romanos milites cataphractis vel loricis fuisse munitos, usque ad tempora Gratiani Imperatoris, sub quo, intercidente militari disciplina [orig: disciplinÔ], cataphractas et galeas illi deposuere [orig: deposuŕre], uti videre est apud Vegetium, l. 1. c. 16. Servius ad Virgilium, Aen. l. 11. v. 771.

Spumantemque agitabat equum, quem pellis ahenis
In plumam squamis auro conserta tegebat.

Catafractum, ait, eum (Chloreum videl. de quo ibi sermo) fuisse significat. Catafracti autem equites dicuntur, qui et ipsi ferro [orig: ferr˘] muniti sunt et equos similiter munitos habent, de quibus Sallustius: Equis pariae operimenta erant, quae linteo, ferreis laminis in modum plumae, adnexuerant. Pluma est in armatura, ubi lamina in laminam se indit, Nunc autem pro linteo pellem posuit et aeneas squamas aeneas lammas intelligimus. Vide quoque Casp. Barthium, Animadversion. ad Statium, p. 1385. et infra Clibanarii. In scuto Dantae et Norvegiae Regis Cataphractus eques, aureo [orig: aure˘] thorace, equo [orig: equ˘] albo [orig: alb˘], cuius instructus niger, insidens et gladio minax, in rubeo solo, Ditmarsiae nota est. Elverfeldius,

Ense quid educto [orig: educt˘] Cataphractus? Marte rebelles
Holsatiae victos denotat esse viros.

At Cataphractus miles, cum 3. vexillis, apex est Baronum de Redern, in Austria. Vide Phil. Iac. Spenerum, Arte Herald. Parte II.

CATAPHRYGAE haeretici, qui in Phrygia fuerunt, ut Montanus, Priscilla, et Maximilla. Hi adventum Spiritus [orig: Spiritűs] Sancti. non in Apostolis, sed in se traditum, asserebant, veteribus prophetis reiectis. Mortuos baptizabant, et sanguine infantum, aciculis compunctorum, ad Eucharistiam utebantur: illis postmodum, Martyrum instar, cultis. A. C. 174. Epiphan. Haer. 48. Augustin. Haer. 26.

CATAPIRATER Plumbeus, apud Lucilium,

An Catapirateris eodem deferet uncum
Plumbi pauxillum raudus, linque metaxam?

Graece katapeirath\s2 et katapeirath\r mo/lubdos2, est quo [orig: qu˘] maris altitudo a nautis tentatur. Molybdum Graeca [orig: GraecÔ] voce Statius appellat, l. 3. Sylv. 2. v. 30.

Sint quibus exploret rupes gravitate molybdus.

Ubi veteres Codices habent Molucus, pro Molubilus. Barthius Molorthus legit, a recta demisso artificiali illo plumbo. Quod enim quidam nomen viri aut hominis hac [orig: hÔc] voce denotari ibi volunt, non parum hallucinantur: Officia namque nautarum Musis Poeta iniungit, inter quae mertiri maris profunditatem molybdo [orig: molybd˘]. Alias boli\s2 idem. Hesychius, katapeirhth=ri, to/pous2 baqei=s2 peira/zonti, kai\ h( legome/nh boli/s2. Vide Salmas. ad Solin. p. 1013. et Casarum Barthium, ad Statium d. l.

CATAPLUS Lalagea, apud Marcellum Empiricum, in Carm.

Quodque ab Idumaeis vectum Seplasia vendunt,
Et quidquid confert medicis Lalagea cataplus:

Lege, Lagaea cataplu. Cataplum enim Alexandrinum hic [orig: hţc] intelligit, h. e. navigationem seu classem, quae medicis species fere omnes, quae medicinae conterrent, afferebat; Lagaea subintellige, urbs, h. e. Alexandrix. eundem Cataplum Niliacum vocat martialis, l. 12. Epigr. 75. v. 1.

Cum tibi Niliacus portet crystalla cataplus,
Accipe de Circo pocula Flaminio.

Quem eleganter his verbis proponit Seneca, Epist. 77. Hodie nobis Alexandrinae naves apparuerunt, quae praemitti solent et nuntiare sequnturae classis adventum: tabellarias vocant. Gratus illarum Campaniae aspectus est. Omnis in pilis Puteologrum turba consistit, et ex ipso genere velorum Alexandrinas, quamvis in magna turba, naves intelligit. Solit enim licet supparum intendere, quod in alto omnes habent naves. Nulla enim res aeque adiuvat cursum --- Cum intravere [orig: intravŕre] Capreas et promontorium, ex quo

Alta procelloso speculatur vertice Pallas.

coeterae velo [orig: vel˘] iubentur esse contentae, supparum Alexandrinarum insigne est. In hoc omnium discursu properantium ad littus, etc. Vide Lipsium, Cominentar. ad h. l. ut et ad Tacium Annal. l. 15. De eodem sic Statius, l. 3. Sylv. 2. v. 19. 21.

--- - --- celsa ratis --- --- -
Nec quaerenda diu: modo nam trans aequora terris
Prima Dicarcheis Pharium gravis intulit annum.
Prima salutavit Capreas, et margine dextro [orig: dextr˘]
Sparsit Tyrrhenae Mareotica vina Minervae, etc.

Frumentum enim praecipue afferebat hic sto/los2 *)alecandri/nos2,


page 766, image: s0766a

classis, quo [orig: qu˘] Romam pastam esse, multis docuit ad Claudian. Barthius. Vide quoque Thom. Dempster. Collectan. Antiqq. l. 7. c. 38. De coeteris vero mercibus Aegypti, Isaac. Casaubon. agit ad Sueton. August. c. 98. et dicemus aliquid infra, in voce Rhopopolae. Vide quoque hic [orig: hţc] passim, ubi de Alexandrina Classe, Frumentariis navibus, etc.

CATAPULTA a)po\ th=s2 pelth=s2, i. e. arcu, seu iaculo: quamvis haec vox clypeum quoque lunatum denotet, idem nonnullis cum balista. Vide ibi. Plinius vero distinguit, qui Cretas catapultam, Syros Phoenicas balistam et fundam invenisse, ait, l. 7. c. 56. At Aelianus inventam in Sicilia catapultam scribit, a Dionysio Tyranno ideoque ea [orig: ] inde allata [orig: allatÔ] dixisse Graecum quendam, w)/|xetoareta, Periit virtus. Certe Siculos machinalis scientiae peritissimos fuisse, ostendit Archimedes. Vide Hadr. Turnebum, Adversar. l. 29. c. 28. et infra Trebuchetum.

CATARACTA Samnitum urbs a Romanis expugnata. Diodorus.

CATARACTAE seu CATARRACTAE Graece *katar)r(a/ktai, aves Diomedeae, apud Plinium, l. 10. c. 44. Nec Diomedeas praeteribo aves: Iuba cataractas vocat et eis esse dentes oculosque igneo [orig: igne˘] colore, coetera candidas tradens. Sed non proprium hoc ullius avis, verum omnium praedatricium, nomen est, quae ex alto se proruunt, atque impetibili lapsu in subiectam praedam descendunt, terraeque affligunt. Hinc aquilam sic vocavit Sophocles in Laocoonte et Harpyias, in Phineo, apud Hesychium Lycophron ki/rkon katar)r(akth=ra similiter vocat,

*to\n d' au)= te/tarton au)qo/maimon o)/yetai
*ki/rkou katar)r(akth=ros2 --- --

Ab eadem notione et katar)r(a/kths2 Nilus, ab impetu descensus, ubi inter praecipitia potius ruit, quam manat; et katar)r(a/kths2 Marsyas fluv. ex arce Celaenarum ruens, apud Herodotum: et Cataractae, portae ferratae genus, sic appellatae, quod cum impetu decideret, apud Livium, l. 27. c. 28. et Vegentium, l. 4. c. 4. etc. *katar)r(a/kths2 tamen avis species marinae sic proprie dictae, apud Aristotelem, in Admir. *(o de\ katar)r(a/kths2 zh=| peri\ qa/lassan o(/tan de\ kaqh=| e(anto\n ei)s2 to\ baqu\, me/nei xro/non ou)k e)la/ttona o(/sonn ple/qron die/lqoi tis2. Sed minorem accipitre eam volucrem facit, quod Diomedearum avium instar non est, quae specie et magnitudine sunt, qua [orig: quÔ] erodii. Salmas. ad Solin. passim, inprimis, p. 92. Origo vocis a Graeco katar)r(a/ssein, quod est, ex alto praecipitare et cum impetu ruere, Idem Ibid. p. 419. etc. Hinc Cataracta S. Petri, in Epistola Encyclica Vigilii Episcopi Romani ad Ecclesiam univers. Posito [orig: Posit˘] indiculo [orig: indicul˘] super altare et cataracta [orig: cataractÔ] B. Petri, et super Crucem, quae de ligno passionis Domini habet inclausum, etc. et in Epist. Legaotorum Pontif. ad Iustinum Imperator. Tom. II. Epistol. Roman. Pontif. de Iustiniano nondum Imperatore, qui Apostolorum reliquias, ut et Laurentii, ab Hormisda Episcopo poposcerat: Sanctuaria beatorum Apostolorum, secundum morem, ei largiri praecipite et si fieri potest, ad secundam cataractam ipsa sanctuaria deponere, vestrum est deliberare: non est (ut quidam volunt) Catena S. Petri, de qua suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]; sed cancellus ferreus, in modum Cataractae compactus, quo [orig: qu˘] sepulchrum Petri muniebatur. Duplex autem ea cataracta erat, prima, quae exterius, et secunda, quae interius sepulchrum ambibat. Vide Car. du Fresne Glossar.

CATARACTES hodie Cascada di Tivoli, casus Anieni fluv. apud Tibur urbem in Latii Sabinorumque confinio. Alius Catarractes Danubii, Sewreussel, teste Lazio [orig: Lazi˘], Locus Norici in Austria, infra Lentiam urbem, ubi in Danubio navigia periclitantur.

CATARACTONUM sive CATARACTON vulgo Catterick, teste Rob. Talboto [orig: Talbot˘], oppid.Scotiae, ubi et diversorium Cantarickbridge. Vide Caturactonium, quod alii Carlile indigitant. Camdenus habet Catarrick, et Catarrik-bridge Angliae in Comitatu Eboracensi.

CATARI Pannoniae populi. Plin. l. 3. c. 25.

CATARITAE Arabiae Felicis populi. Ptol.

CATARRACTES fluv. Pamphyliae, apud Ptolemaeum, *pamfuli/as2 parali/a, *ai)ta/leia, *katar)r(a/ktou potamou= e)kbolai\ *ma/gudos, *ke/strou potamou= e)kbolai\: ad quem Pergam et Aspendum, unde Pamphyliae para/ploun auspicantur Antiqui, idem ponit: quem tamen falli, utpote Aspendo [orig: Aspend˘] ad Eurymedontem sita [orig: sitÔ], docet Salmas. ad Solin. p. 780. Ratio nominis supra indigitata.

CATARRACTUS fluv. Cretae in ora australi apud Libevam oppid. fluens, Arpadore hodie dicitur. Item fluv. Pamphyliae, qui cum Melane Aspendum urbem praeterfluit. Melius Catarractes.

CATARRYTHUM Graeci vocarunt [orig: vocÔrunt] Hipponem Africae urbem propter aquarum irrigationem. Plin. l. 5. c. 4.

CATARZENE regio Asiae, iuxta Moschos montes, de qua vide eundem, ibid p. 621.

CATASCOMON inter opera Lucani, memoratur in Vita huius, Exstant eius et alii libri complures. Ut Iliacon, Saturnalia, Catascomon, Silvarum X. Tragoedia Medea imperfecta Salticae Fabulae, etc. Quid autem fuerit, non plane comminisci licet; putat tamen Barthius ad Priami supplicationem pertinere, Hectoris nimirum Lytra, quae cecinisse Lucanum Papinius, l. 2. Sylv. ult. v. 54. docet.

Ac primum, teneris adhuc in annis,
Ludes Hectora, Thessalosque currus,
Et supplex Priami potentis aurum.

Hoc enim cum primum fuerit Lucani carminum, idem aliquando Barthius suspicatus est, *katasto/mion fuisse inscriptum, cum Metaphorico [orig: Metaphoric˘] usu *kata/stoma, pro kata th\n, in usu fuisse, doceat Hesychius. Vide eum Animadversion. ad Statium Tom. 3. p. 469.

CATASCOPIA Venus dicta est a kataskopei=n, i. e. contemplari, quod templum haberet intra eam stadii partem, in qua Hippolytus se exercebat, unde Phaedra Hippolytum spectare consueverat.

CATASPHAERUM Folium, Graece kata/sfairon, in l. 16.


image: s0766b

D. de Public. et Vectigal. Species pertinentes ad vectigal, puta cinnamomum, piper longum, piper album, folium catasphaerum, folium Barbaricum, costum, uti legi vult Salmasius: idem quod sfairoeide\s2 est, et intelligitur de Malabathri folio, quod Graeci in pilulas convolutum afferri ex India, scribunt. Auctor Peripli, de hoc folio, *)epidiplw/santes2 ta\ fu/lla kai\ sfairoeidh=| poiou=ntes2, Duplicantes folia et globosa efficientes, etc. Unde sfai/ria malaba/qrou passim apud Graecos antiquiores; de quibus vide supra in voce Betre et infra ubi de Malabathro: Plura autem hanc in rem apud Salmas. ad Solin. p. 1072.

CATASTA pegma ligneum, quo [orig: qu˘] venales olim exponebantur servi, a katasta/nai: vel, ut Raderus exponit, machina lignea longaque, servis venalitiis iniecta, unde ipsi servi Catasti dicti. Eius meminit Martialis, l. 6. Epigr. 29. v. 1.

Non de plebe domus, nec avarae verna catastae, etc.

Ubi quoniam magnus erat servorum strepitus, Idem l. 9. Epigr. 30. v. 5. ait,

Heu quae lingua silet, non illam mille catastae
Vincebant.

Plura vide infra voce Venalis. Maxime vero et proprie significabat, ut Iac. Pamelius, Notis ad Epistol. S. Cypriani Martyris 33. docet, locum eminentiorem, quem vulgo Palcum Itali dicunt, in quo vel de reis, vel de Christianis Martyribus sumebatur supplicium. Unde Prudentius Poeta, in Romani Martyris hymno 14. v. 466. ista habet,

Audite cuncti: longe clamo, ac praedico,
Emitto vocem de catasta celsior.

Nonnumquam etiam, per tralationem ipsamet torquendi instrumenta indigitasse [orig: indigitÔsse], patet ex Eodem Peristeph. hymno [orig: hymn˘] 3. ubi de Laurentio, v. 399.

Postquam vapor diutius
Decoxit exustum latus,
Ultro e catasta (crate ferrea) Iudicem,
Compellat affatu brevi, etc.

Vide Gallonium, de Martyr. Cruc. Matth. Raderum ad Martialem, Lud. de la Cerda, Adversarior. c. 71. Caspar. Barthium, Animadversion. ad Statium, l. 2. Sylv. 1. v. 72. etc. nec non infra Cyphon.

CATATECHONS cognomen Callimachi, vide infra Corinthiae columnae.

CATATHESIA festum duplex in Ecclesia Graeca, de quo vide infra Depositionis festa.

CATATHRAE Insulae duae Rubri Maris. Ptol.

CATATUMBAS apud Gregorium M. l. 3. Ep. 30. quasi Ad tumbas, ex praepositione Graecorum kata, quae ad, versus, iuxta, significat, a Latinis aevi eius adoptata [orig: adoptatÔ], ut diximus supra, et voce tumbas, h. e. sepulchra, locus fuit extra Romam, alias Catacumbae vocatus: unde quidam illum sic dictum censent, quasi locum mortuorum tumbis seu sepulchris destinatum, seu quod in eo Martyrum ac Christianorum, qui sub Imperator. pagnorum tyrannide mortem oppetierant, tumbae passim essent inventae. Sed cum aliquot Codices MSS. ceterique Scriptores constanter Catacumbas habeant passim, non sine ratione verbis Gregorii membrum subesse retur Car. du Fresne, quem vide in voce Catacumbae.

CATATUS civitas Ungariae a Pisano Venetae classis Duce vi capta, diruta et incensa.

CATECHETES Graece *kathxhth\s2, in Ecclesia Constantinopolit. dignitas erat Ecclesiastica, cuius munus kathxi/zein to\n lao\n kai\ pa/ntas2 e)rxome/nous2 e)k tw=n e(terodo/cwn ei)s2 th\n o)rqo/docon pi/stin, Catechizare populum et omnes transeuntes ab Heterodoxis ad sidem veram. Vide Catalogum Officiorum Ecclesiae Constantinopol. et Theophanem, p. 397. ubi Miscella et Anastasius Institutor vocem reddunt. A verbo kathxe/w, viva [orig: vivÔ] voce instruo; quod olim nefas esset, mysteria literis committere, voce tantum tradenda: de quo in Sacris silentio alibi fusius, inprimis infra in voce Mysteria, item Norunt [orig: N˘runt] Fideles.

CATECHISTA vide supra Exporcista.

CATECHIZARI et CATECHUMENI fieri pueri recens etiam nati dicebantur sequioribus saeculis, qui, antequam offerrentur ad Baptismum, ut veteris disciplinae vel umbra servaretur, a Patrinis in speciam catechizabantur, qui iis nomen imponebant et Catechumenos factos offerebant ad Baptismum, tamquam eorum fidei Sponsores. Unde Flodoardus in Chron. A. C. 945. Ludovico [orig: Ludovic˘] Rege apud Rodomum degente, Gerberga Regina filium peperit, qui Carolus ad catechisandum vocatus est, i. e. in baptismo, vel catechismo. Catechizari autem ante fores Ecclesiae, ante Baptismum, iubentur infantes, in Concil. Cassiliensi A. C. 1172. c. 2. apud Silv. Giraldum, de Expugn. Hiberniae, l. 1. c. 34. idque per octo dies ante Pascha, et per totidem ante Pentecosten, in Concilio Redingensi A. C. 1279. can. 4. et Nemausensi Syn. A. C. 1284. c. de Baptismo. Reliqua suggent Summula Raymundi, de Bapt. apud Car. du Fresne,

Dum catechizas puerum, tunc tres tibi sumas
Personas, et non plures, quia sufficiunt hae:
His iniunge fidem puerum debere docere,
Atque Pater noster, etc.

CATECHUMENA seu CATECHUMENIA porticus olim superiores Aedium sacrarum dicebantur, quod ibi stationes essent Catechumenorum, vel locus, ubi instrui solebant, uti quidem visum est Baronio, ad> A. C. 656. num. 38. Wolphio et Meursio: vel, quod in iis mulieres sacras liturgias auditu pericperent, uti magis placet Carolo du Fresne in Glossar. et in Descript. Sanctae Sophiae, c. 38. Occurrit vox, apud Anastasium in Collectan. Gregorium II. Ep. 2. ad Leonem Isaur. Eustochium in Vita S. Pelagiae meretricis, c. 8. Alios. *kathxou/mena et *kathxoume/nia Graeci istiusmodi porticus vocant passim: *diste/gou tw=n kathxoume/nwn meminit Crispinus in Vita S. Parthenii


image: s0767a

Episcopi Lampsaceni, c. 2. num. 14. quod deu\teron katexou/menon, seu porticum Ecclesiae superiorem, interpretatur Car. du Fresne, etc. Aliquando tamen per Catechnumenum denotari domum Catechumenis destinatam, in qua Catechistae eos, in rebus fidei instruere soliti, ubi quoque Clerici disciplinae impatientes a Patriarcha Constantmopol. includi consueverint, reperias apud Dominic. Macrum, qui addit, hodieque Romae duas esse huiusmodi mansiones, viris unam, femini alteram, paratas, in Hierolex.

CATECHUMENI Isidoro sunt, qui primum de Gentilitate veniunt, habentes voluntatem credendi in Christum, de Eccles. Offic. l. 2. c. 20. Graece *kathxou/menoi, quod idem reddit Auditores seu Instructi; a Verbo kathxei=n, auribus insonare, erudire, docere, praesertim elementa prima, vide Lucam, c. 1. v. 4. Act. Apostol. c. 18. v. 25. Galat. c. 6. v. 6. et Habrae. c. 5. v. 12. Fides enim ex auditu est, Rom. c. 10. v. 17. etc. Atque haec generalis vocis notio est. Angustius et strictius eadem accipitur, de certis eorum gradibus, qui ad gratiam Baptismatis olim aspirabant, quos in triplici differentia fuisse Canones Patresque declarant. Quamvis enim omnes, qui ad Baptismum rite suscipiendum primis Christianismi elementis imbuebantur, communi nomine Catechumenorum comprehenderentur, pro maiori tamen minorive in doctrina sidei ac virtute profectus in tres Ordines ac Classes tribuebantur, Audientium nempe, Genuflectentum seu Orantium et Competentium, de quibus passim Patres et hic [orig: hţc] suis locis. Car. du Fresne in Glossar. Quartum genus seu ordinem, et quidem ante tres hos locandum, privatae scil. institutionis addit, primamque initiationem per manus impositionem factam, docet Tob. Pfannerus, qui de his omnibus accurate agit, in libr. de Ritibus Eccles. antiq. c. 2. adhuc inedito. Vide quoque supra, pra, ubi de Audientibus. His itaque Baptismatis Candidatis prma Fidei elementa, non scripto [orig: script˘], sed voce, tradebantur, quemadmodum priscis Theologis mos erat, etiam apud Aegyptios olim ac Druidas: nec ad sacra spectanda adhuc introducebantur, verum mysteriis viva [orig: vivÔ] hactenus voce solum pericpiendis occupabantur; interimque instituebantur desiderare tota [orig: totÔ] cupiditate Sacramentorum participationem, quae erat ipsa epopteia; cum sic kathxei=sqai, initiari mysteriis diceretur. Docebantur autem primum Catechumeni ea Apostolorum placita, quorum primum est, Credo in Deum Patrem, etc. Dein iurabant magno [orig: magn˘] iureiurando in nomen CHRISTI, qui e)corkismos2 vocatur, c. 2. de conscr. dist. 4. Dimittebantur autem, cum ad Eucharistiam celebrandam sese accingeret Sacrorum Administer, Diacono [orig: Diacon˘] ter exclamante, Ite Catechumeni, missa est: idque apud Latinos, imitatione Graecorum, qui abeundi verbo [orig: verb˘] utebantur, vide infra in voce Missa: item Parathesis. Uti autem gradus Catechumenorum erant, sic et per gradus abire iubebantur, ultimoque [orig: ultim˘que] recedbant Competentes, utpote iam Baptismo proximi, et mox Illuminandi, uti vocantur in Liturgia Clementis. Tempus Catechumenatus certum fuisse non videtur. Nam Lapsi quidem, h. e. qui graviore aliquo [orig: aliqu˘] peccato [orig: peccat˘] admiso [orig: admis˘], commune ius Fidelium amiserant, sed postea paenitentia [orig: paenitentiÔ] ducti in priorem locum restitui optabant, quinquennio [orig: quinquenni˘] toto [orig: tot˘] detinebantur, priusquam ad epopteiam denuo admitterentur: at Catechumenis tempora contractiora praestituta erant, in quibus tamen, priusquam ad panem cum Fidelibus frangendum pervenirent, stadium consuetae exercitationis illis fuit decurrendum. In Epist. Clementis, tempus trimestre iis antiquitus definitum esse dicitur: quod postea ad 40. dicerum spatium redactum fuisse, legitur apud Hieronymum, Epist. ad Pammach. Ad plures tamen annos desiderium Catechumenorum prororgatum nonnumquam, passim docetur. Iudaeos ad fidem conversos per octimestre spatium inter Catechumenos fuisse detentos, habetur can. Iudaei de consecrat. dist. 4. etc. Vide Macrum utrumque in Hierolex. inprimis vero Ioh. Casp. Suicerum, Thesaur. Eccles. in hac voce, et hic [orig: hţc] in vocibus Catechizari, Desiderata, Scrutinii Dies, Silentium Pythagoricum ubi de verbis perihkei=sqai et enhei=sqai, etc.

CATEJA apud Virgilium, Aen. l. 7. v. 741.

Teutonico [orig: Teutonic˘] ritu soliti vibrare cateias:

Servio idem teli genus cum aclide fuit. Erant autem aclides clavae seu hastae, quae loro [orig: lor˘] vel amento [orig: ament˘] religatae magna [orig: magnÔ] vi iaciebantur et redibant ad eum, qui iecerat clavisque ferreis aut acuminibus erant munitae, ut sine pernicie non redirent, quemcumque tetigissent: Recte proin iacula brevia dicta Nonio. Isidorus, l. 18. c. 7. Cateya genus est Gallici teli, ex materia quam maxime lenta, quae iactu quidem non longe propter gravitatem evolat, sed, quo pervenit, vi nimia [orig: nimiÔ] perfringit. Quod si ab Artifice mittatur, rursum redit ad eum, qui misit. Ubi quod Gallicum telum fuisse ait, docet, propriam Teutonibus Gallisque cateiam fuisse, iunctus Virgilio, de quo supra. Quod proin Papias et ex eo Ioann. de Ianua Persarum esse sagittam barbulatam, qua [orig: quÔ] usus fuerit Hercules, scribunt, unde id hauserint, non constat. Cateias non semel Gallis suis adscribit Abbo de Bello Paris. l. 1.

Inde super cernens lapides conspexit acerbos,
Ac diras ut apes dense tranare cateias.

Eod [orig: E˘d]. libr.

Pila dabat, rupesque simul celeresque cateias.

l. 2.

--- - --- Clypeum gestansque cateiam.

Ubi tamen Cateiae vocabulo [orig: vocabul˘] tralatitie usus videtur: Ipse certe in Glossis dardum vertit, i. e. sagittam, vide Salmas. ad Trebellium Poll. in Claudio, c. 14. et Car. du Fresne in Glossar.

CATELANI seu CATALANI aliter Gothalani, populi ex Avarum stirpe, qui in Hispaniam profecti regioni nomen indiderunt. Ubi antea Lacetani, Cosetani, Laletani, Ausetani, Castellani, Cerretani, Indigetes et Illergetes populi inter Pirenaeos


page 767, image: s0767b

montes, Iberam et Cineam fluv. et mare Mediterraneum. Vide Plin. l. 10.

CATELLA apud Horatium, l. 1. Ep. 17. v. 55.

--- - --- meretricis acumina, sape catellam,
Saepe periscelidem raptam sibi flentis --- ---

Et Livium, l. 39. c. 31. Quintius alter praetor suos equites catellis ac fibulis ornavit: vocem fere pro catenula interpretantur. Sed Laevinus Torrentius in priore loco, ad catellam aliquam, quae in deliciis fuerit, reserre mavult. Quin et Livii locum non de catenulis intelligit, quibus Romani milites ad ornatum nullis utebantur: sed ornamentis militaribus, ad effigiem canini capitis effectis, quibus chlamydum fibulae innecti solitae; cuiusmodi in gladiorum capulis et caligarum fastigiis sub genibus apponi consuevisse, in vetustis monumentis cernimus, etc. Vide de Catellis, qui in delitiis habiti, plura hic [orig: hţc] infra, ut et in voce Issa, item Melitaei: uti de Catella e)pistolofo/rw| infra, voce Cussores.

CATELLI in tricliniaribus apud Veteres deliciis fuisse leguntur, apud Matthaeum, ubi de muliere Chananaea, c. 15. v. 27. et indicant scalpturae antiquorum marmorum, apud F. Ursinum, Appendic. ad Ciaccon. de Tricilin. Et quia nobiles Matronae inprimis catulis delectabantur, veluti Melitaeis, inde factum, ut legamus in antiqua inscriptione officium hoc peculiare: OSSA. AURELIAE LIV. AUG. SER. A. CUR. CATELLAE. etc. modeste sane, et non, ut illa, apud Lucianum, de Merc. cond. quae Philosophum catellae curatorem habuit, vide Pignorium Comm. de Servis, et infra ubi de Melitaeis catellis, it. voce Tita. Sed et Catelli, Latinis quoque dicti sunt pisces, qui Graecis galeoi\, item sku/lloi. Aristoteles, Histor. Animal. l. 6. c. 10. *ta\ men ou)=n skulli/a kai\ ai( bati/des2; ubi skulli/a Latine catelli sunt. Optimae Glossae. c. de Piscibus, galeoi\, catelli, galeo\s2, catellus, etc. Hinc sku/llon Syracusiis, seu ku/na, canem pinguem, dictum esse e galeorum genere alopeciam, quem Acipensem Romanorum esse censuit, ait Archestratus apud Athenaeum, l. 7.

*)en de\ *(ro/dw| galeo\n to\n a)lw/peka, ka)\n a)poqnh/skein
*me/llh|s2, a)\n mh/ soi pwlei=n qe/lei, a(/rpason au)to\n,
*(\on kale/ousi *surako/sioi ku/na pi(ona, etc.

Vide Salmas. ad Solin. p. 316. et hic [orig: hţc] in vocibus Acipenser et Galeus.

CATELLUSIUS Franciscus, vide Franciscus.

CATENA [1] cognomen Pauli cuiusdam, apud Ammianum, l. 14. et 14. sic dicti: quod esset in complicandis negotiis Artifex dirus, seu in complicandis calumniarum nexibus indissolubilis.

CATENA [2] Patrum, nomen libri, in quo perpetuae Expositiones, ex variis Patribus contextae et ordine dispositae in Psalmos, Prophetas et Euangelia continentur. Eadem [orig: EÔdem] enim prorsus ratione, interpretationem operis alicuius perpetuam, ex variis compilatam Auctoribus, Catenam nuncupavere [orig: nuncupavŕre] Recentiores, qua [orig: quÔ] Cyclum Veteres. Sic Catena seu Cyclus totius Mythologiae Graecorum, vulgo Cyclus Epicus, non unicum Poema, sed catenata quaedam series erat, ex plurimis constans Poematis, quibus universus Historiae fabularis contextus, ab Orbis conditu, ad Ulyssis reditum, ordine perpetuo [orig: perpetu˘] descriptus continebatur, uti infra videbimus. Salmas. ad Solin. p. 859.

CATENAE ad manus tantum, sicut Compedes ad pedes pertinent. Claudianus de Raptu Proserpinae, l. 3. v. 109. ubi de ipsa Proserpina, matri per somnum apparente,

--- -- --- --- - Sic fata trementes
Tendere conatur palmas, vis improba serri
Impedit, et motae somnum excussere [orig: excussŕre] catenae.

Et Plin. l. 7. Ep. 27. Mox apparebat idolon: Senex macie et squalore confectus, promissa [orig: promissÔ] barba [orig: barbÔ], horrenti capilla [orig: capillÔ], cruribus compedes, manibus catenas gerebat, quatiebatque. Earum usum antiquissimum Statius indigitat, Thebaid. l. 12. v. 460.

--- -- --- --- - ego corpus, ego ignes,
Me pietas, me duxit amor, deposcere saeva
Supplicia et dextras iuvat insertare catenis.

Ubi Antigone loquitur, quae Polynicen sepultum ibat: Nisi ex suis temporibus Poetam antiqua sonare dicas. Sane in ipsa antiquissima Historia raptae Proserpinae, catenas agnoscit Claudianus, versibus allatis. Quia vero vincti catenis homines excruciabantur ac puniebantur, hinc catenae ipsos cruciatus denotant, apud eundem Statium, Thebaid. l. 8. v. 25.

Stant Furiae circum, variaeque ex ordine Mortes,
Saevaque multisonas exercet Poena catenas.

Vide qui de Romanorum insigni hac in re crudelitate multa adnotavit, Casp. Barthium, Antimadversion. ad Papinium Statium, Tom. 3. p. 793. et 1498. aliquid quoque infra, ubi de Circulis ferreis, uti de catenulis galearum, quibus collum in bello Veteres tuiti, infra itidem; de catenatis ostiariis, in hac voce: de catena vitrea subtilissima, voce Vitreum.

CATENATES Vindelicorum populi, quorum meminit Plin. l. 3. c. 20.

CATENATORUM Ordo, apud Waddingum, A. C. 1274.

CATENES unus, cui maxime fidem habebat Beslus; quoque [orig: qu˘que] ad comprehendendum eum usus est Spitamenes; de quo vide Curt. l. 7. c. 53. Adeo certo [orig: cert˘] ictu destinata seriebat, ut aves quoque exciperet. Ibid. Defecit iterum ab Alexandro, ac in praelio occisus est. Idem, l. 8. c. 5.

CATERLOGENSIS Comitatus regio Hiberniae in Lagenia provinc. Inter Comitatus Vexfordiensem, Dubliniensem et Kilkenniensem: Cuius caput.