December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0005

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS PRIMVS Literas A, B, C, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0006

[gap: praeliminaria]

image: s0760a

CASTRUM Gonterii vulgo Chasteau Contier, oppid. Galliae, in Andegavensi provincia, ad Meduanam fluvium, inlimite Cenomanensis provinciae, et medium ferme inter Andegavum et Lavallium. Hic [orig: Hţc] diversa Concilia, vide Laur. Bouchelium, nomencl. Syn. et Auctor. edit. 1609.

CASTRUM Heraldi vulgo Chastelleraut, urbs Galliae, in Pictavensi provincia, ad Vigennam flvium, 6 leucis infra Pictavium, versus Turones, Prope urbem hanc cerva militibus Clotarii M. vadum ostendie, contra Maricum Gothum ituris. Olim Vice-Comitatus, postes a Franeisco I. in Ducatum erecta et Paris dignit. in gatiam Francisci Borbonii. Duchesnius aux recherches des Villes.

CASTRUM Inui erat oppidulum Rutulorum, in Latio, in ora littorali maris Tyrrheni. Situm inter Antium et Aphrodisum, teste Brietio [orig: Brieti˘].

CASTRUM Iphium seu Taxianum vulgo Chasteau d'Is, arx Galliae in scopulo, inora Provinciae, prope Massiliam urbem, undique mari cincta, parva, sed munita.

CASTRUM Lamberti vel Lamperti versus Aquilonem a Ptolemaide quatuor, contra Austrum vero a Sandalio Castro tribus distans miliaribus, sub monte Saron, iuxta mare, situm, est in tribu Aser.

CASTRUM Lidi oppid. in Cenomanis, Turonibus finitimum, vulgo Chasteau du Loir. Vide Castrum ad Laedum.

CASTRUM Lucii in Lemovicibus, in cuius obsidione Richardus Angliae Rex vulneratus occubuit, A. C.1199. Vulgo Chalus. Hadr. Vales. Notit. Gall.

CASTRUM Lunae vulgo Chasteau de la Lune, ad ripam Riselae, in Aulercis Eburovicibus. Idem.

CASTRUM Minervae vulgo Castro, urbs fuit Salentinorum, nunc regni Neapolitani, in provinc. Hydruntina, Episcopalis, sub Archiepiscopo Hydruntino, in ora littorali maris Ionii, alias male habita a Turcis, nunc uteumque reparata et munita. 6. milliaribus distat ab Hydrunto in austrum, 9. ab Alexano in Boream, 16. a Iapygio promontorio, centum autem et amplius a vico Grottaria dicto, in Calabria ulteriori.

CASTRUM Nantonis vulgo Chasteau Landen, urbecula Galliae, in Insula Franclae et Vastinio agro, 2. leucis a Nemurtio in meridiem, et 4. a Montargio, 20. autem a Lutetia.

CASTRUM Novum [1] in ora Hertruriae, Plin. l. 3. c. 5. Liv. l. 36. c. 3. et Liis, locus provinciae Patrmonii S. Petri, in ora maris Tyrrheni, nunc Castrum S. Marinella dictum, in ditione Barberinorum, ut ex coniectura liquer, et ex loci distantia inter Pirgos et Centumcellas, cum portu alias capaci, sub dominio Romam Pontificis. Castrum novum alterum Blond. Leand. est in Apruno ulteriori, in ora sinus Adriatici, nuneque tantum supersunt rudera Calveno dicta, ad ostia Romani fluvii.

CASTRUM Novum [2] Cassiod. Castel Novo, oppid. amplum Liguriae, ad Iriam, seu Scripiam fluv. inter Dertonam urb. 5. et Ticinum in Boream, 20. mill. pass. a Gothis, teste Cassiod, aedificatum. Baudrand.

CASTRUM Novum [3] vulgo Castel novo Tortonese, quia in Dereonensr agro. Dicitur etiam ad differentiam aliorum Castel novo de Scrivia; estque in Ducatu Mediolanensi 3. milliaribus a Pado fluvio.

CASTRUM Novum [4] item, Vet. Inscr. urbs Dalmatiae, ad sinum Rhizonicum, Ascrivio urbi finitima, in ora; ubi sedes est Episcopi Risimensis, nunc sub Turcis. Baudrando Castel novo, oppid. est Turcarum probe munitum, aliasque a Christianis tentatum irrito [orig: irrit˘] conatu, distat 10. milliaribus a Cattara in occasum, et totidem a Rhizino, 22. aucem a Buda in Boream.

CASTRUM Novum [5] Christianorum praesidium in montanis, qua Tyrensi urbi ab Oriente adiacent, situm est in monte Aser.

CASTRUM Novum Grasinianum vulgo Castel novo di Carfagnana, oppid. amplum Italiae, et caput Caferonianae seu Grafiniavae regionis, ubi arx munita, dicta Mons Alphonsus, Subest Duci Mutinensi; sedetque versus montem Apennini, et prope amnem Sercium, 23. milliaribus a Lucca in Boream.

CASTRUM Novum de Strictis fontibus ita dictum, quod recentius esset aliis castris proximis, et fontes haberet augustos. Vulgo Castelnau de Stretefons, alias absolute Castelnau, 3. leuc. ab urbe Tolosa.

CASTRUM Octavianum vulgo S. Locat, teste Morali, pagus Hispaniae citerioris apud Barcinonem urbem.

CASTRUM Porciani vulgo Chasteau Porcien, urbecula Franciae, in Provincia Campaniae et Retelensi agro, ad Axonam fluvium, Principatus titulo [orig: titul˘] clara, vix 2. leucis a Reielio in occasum, et 8. a Remis in Boream. Hadr. Vales. Notit. Gall.

CASTRUM Radulfi in Biturigibus, hodie Chasteau Roux, pro Chasteau Raoul vel Roul. Hadr. Vales. Notit. Gall.

CASTRUM Rainaldi vel Reginaldi, hodie Chasteau Renaud, in Turonibus, ad fluv. Braennam, la Branle. Proximum habet Buculium, le Boulay, locum olim Prioratu, nunc collegio [orig: collegi˘] Canonicorum illustrem. Idem.

CASTRUM Reginaldi vulgo Chasteau Regnault, castrum munitum Franciae, in Retelensi agto, in colle, cum titulo Principatus, ad Mosam fluvium, dabus leucis infra Carolopolim, in limite Leodiensis dominii.

CASTRUM Regium quondam dominorum Teutonicorum, quod contra Vulturum a Castro Indi tribus, contra Africam autem a Tabernaculo Aber Cinaei quatuor miliaribus in valle situm, optimis quibusque fructibus abundabat, est in monte Aser.

CASTRUM Rufum vulgo Chasteu Roux, oppidum Galliae, in provincia Bituricensi, Ducatur titulo [orig: titul˘] insignitum, ad Ingerem fluvium, 7. leucis ab Exeloduno in Austrum. Dicitur etiam, et forsan melius, Castrum Rodulphium.