December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0005

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS PRIMVS Literas A, B, C, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0006

[gap: praeliminaria]

page 755, image: s0755b

CASTELLUM Morinorum vulgo Cassel et Mont Cassel dicitur, estque lepidum oppid. Flandriae in colle situm, 4. leucis ab Hypra, cum amplo territorio.

CASTELLUM Novum opulentum oppid. Lombardiae Cispadanae, a Gothis, cum Dertonam tenerent, conditum, tam quo belli temporibus hoc [orig: hôc] uterentur propugnaculo [orig: propugnaculô], quam ut horreum rei frumentariae haberent: situm est inter Aemiliam viam et Padum: de Castellis Novis Galliae. Vide Vales. cit. loc.

CASTELLUM Theoderici vulgo Chasteau Thierry, oppid. in Suessionibus, ad Matronam fluv. cum titulo Dusatus et arce celsa. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall.

CASTELLUM Thermatum memoratum Tacito Histor. l. 1. c. 67. B. Rhenano Thermae sunt Helvelicae, German. Baden et ober Baden, urbs Helvetiae, inter Tigurum 2. et Basileam 6. leucis, ubi Comitia Helvetiorum Generalia haberi solent. Quod quidem direptum a Caesina A. C. 71. postea vero restitutum est ut ex marmorea columna Traiano dedicata A. C. 100. liquet. Plura apud Cl. Ottonem [correction of the transcriber; in the print Ottotonem] ICtum Notis ad Rhenannum l. 3. nec non supra, voce Badena.

CASTELLUM in Vosago locus in silva Vosago, apud Lotharienses, ad ripam Mosellae. Vulgo Chastel. Idem Vales. loc. cit.

CASTELON vulgo Castellon d'Ampurias, oppid. amplum Hispaniae citerioris in Catalaunia, apud Emporias urbem olim in ora litrali, nunc oppidulum inter Gerundam supra 5. et Helenam in Boream supra 8. leuc. ab Emporiis fere 3.

CASTELVETRUS Ludovicus, vide Ludovicus.

CASTERIA apud Plautum in Asinariu Actus 3. sc. 1. v. 16. Quin pol si reposui remum, Sola ego in casteria, pro schasteria, seu chasteria, Salmasio; quid sit, hisce exponit Lutatius, ad Stat. Theb.

--- -- --- -- Signo [orig: Signô] de puppe dato [orig: datô].

A gubernatore, inquit. Nam pertica quadam est in navi, quam hortator remigum tenet, quam si incusserit, remiges non desinunt, si deposuerit, quiescunt a labore. Hanc Casteriam Plautus nominavit in Asinaria, etc. Sed error manifestarius est Exegetae. Casteria enim, Nonio [orig: Noniô] auctore, locus est reponendis remis et instrumento coetero nautico. Portisculus autem, ut docti Viri pridem notarunt [orig: notârunt], id quod indicatut his verbis. Casp. Barthius Animadversion. ad Statium Tom. 3. p. 604.

CASTHENES Thraciae sinus iuxta Byzantium. Plin. l. 4. c. 11.

CASTIANIRA mulier genere Thressa, ex Aesimo urbe, quae Priamo Gorgythionem peperit. Homer. Il. 8.

CASTICUS Catamantelidis fil. Sequanus. Caes. l. 1. Comm. c. 3. Germanicum forsan nomen Kastrich.

CASTILIO Stiverorum, vulgo Castiglione delle Stivere, oppid. munitum Italiae, intra limites Ducis Mantuani. Gaudet arce non temnenda [orig: temnendâ], et titulo [orig: titulô] Principatus Gonzagarum, cum regiuncula adiacente, quae proprio paret Principi. 12. milliar. distat a Piscaria; estque ferme medium inter Mantuam et Bresciam.

CASTILIONAEUS Iohannes, cum Francisco de Harcatara, ob religionem Florentiae combustus, A. C. 1321. Mornaeus in myst. Iniq.

CASTILIONIUS Franciscus, vide Franciscus.

CASTELLIO [6] Mantuanus, vulgo Castiglione Mantuano, oppidulum Italiae, in Ducatu Mantuano, 15. milliaribus a Mantua Veronam versus.

CASTIMENSIS Venus cognominata est, sub quo nomine et Thessalis culta, apud quos fanum habuit, et aliud in Sida [orig: Sidâ] Pamphyliae, et in Aspendo Argivorum, et Argis in festo quod Hysteria dicitur: in quibus praeter instituta moresque aliorum, sues mactare licet, cum in ceteris nullo [orig: nullô] modo [orig: modô] fas sit. Alex. ab Alex. l. 3. c. 12. Ex Strabone, l. 9. alii Castniensis.

CASTIMONIA inter Lustrationes in Veter. Sacris requisita. Unde Hominem ad Sacra accessurum kata squsi/as2, kai\ kata eu)xw=n kai\ prohgniko/ta, post sacrificium et post preces ac praemissa [orig: praemissâ] castitate, accedere debere, monet Arrianus in Epict. l. 3. c. 21. Atque hinc Sacerdotes Cereris Eleusiniae, Scholiastes in Persium, Sat. 5. ad Hierophantas Artheniensium ad sua usque tempora, cicutae sorbitione castrari, Hieronymus contra Iovin. l. 1. memorant. Neque hoc Eleusiniis proprium: namquetam in Cybeles, quam in Isidis sacris, pane quoque ac Vino [orig: Vinô] abstinebant, Iulian. Orat. 5. etiam a mulieribus, Ibid. etc. Plura infra lemmate, In Castu vel in Casto esse.

CASTINIUM mons in Aspendo Pamphyliae, gentile Castinius et Castinetes. Steph.

CASTINUS Consul, Collega Victoris an. Urb. Cond. 1177.

CASTOLI campus apud Dorienses. Quos Lydi Castolos vocant.

CASTOLOGI populi Galliae Belgicae. Plin. l. 4. c. 17.

CASTOLUS urbs in Lydia. Steph. hinc Castoli campus apud Xenoph.

CASTOR [1] et Pullux *dio/skouroi, fratres gemini Iovis ex Leda sub cycni forma [orig: formâ] compressa filii, qui et Tyndaridae passim a Poetis appellantur, quemadmodum et Helena soror ipsorum Tyndaris, quod Leda Tyndaro vel Tyndateo, Spartae Regi, nupta esset. Hi ubi primum adoleverunt, mare piratis liberarunt, et ob id Dii maris habiti sunt, quos in teinpestate nautae solent implorare. Post hoc in Colchos cum Argonautis profecti: qua [orig: quâ] in expeditione Pllux Amycum Bebryciorum Regem insidias sibi struentem interfecit. Deinde domum reversi, Helenam sororem a Theseo raptam receperunt, Aphydna [orig: Aphydnâ] urbe, Theseo [orig: Theseô] absente, expugnata [orig: expugnatâ]. Tandem cum Castor diem suum obiisset, ferunt Pllucem (qui eodem [orig: eôdem] cum Helena [orig: Helenâ] ovo [orig: ovô] natus immortalis erat) fratris desiderio [orig: desideriô] a Iove petiisse; ut immoralitatem suam cum fratre posset partiri: qua [orig: quâ] re impetrata [orig: impetratâ], alterni mori traduntur, et reviviscere Virg. Aen. l. 6. v. 121.



page 756, image: s0756a

Si fratrem Pollux alterna [orig: alternâ] morte redemit,
Itque reditque viam toties.

Quod ideo fingitur, ait Servius, quia horum stellae ita se habent, ut occidente una [orig: unâ]; oriatur altera. Horat. l. 2. Ep. 1. v. 5.

--- - Cum Castore Pollux
Post ingentia facta Deorum in templa recepti.

Vide Gemini. His Romani templum, tamquam Liberatoribus suis, illorum saepe experti, ut rebantur, praesidium, dedicarunt [orig: dedicârunt]. Plut. in Coriol. Vide Florum passim et Salmas. in eum notas. Ceterum communicatur inter fratres Castoris nomen, apud auctores, D. Lucas in Act, Apost. c. 28. v. 11. secundum Vulgatum Interprerem: Post menses autem tres navigamus in navi Alexandrina [orig: Alexandrinâ], quae in insula [orig: insulâ] hiemaverat, cui erat insigne Castorum. Ubi tamen Graece *dio/skouroi. Plin. l. 10. c. 43. Super aedem Castorum genitus pullus in oppositam sutrinam devalavit. Arnob. l. 4. Tyndaridae Castores, equos unus domare consuetus, alter pugillatov bonus etc. Vide et infra, voce Docana. Atqui Castor equorumi domitor, Pollux bonus pugil fuit. Theocritus in Dioscuris:

*umne/omes2 *lh/das2 te kai\ *ai)gio/xw *dio\s2 ui(w\
*ka/stora, kai\ fo/beron *poludeu/kea pu\c e)reqi/zen.

Et postea,

--- --- *se\ de\ *ka/stor' a)ei/sw
*tundari/da, taxu/pwle, doru/ssos, xalkeoqw/rac.

Et ante illum Homer. Odyss. l. v. 229.

*ka/stora/ q' i(ppo/damon kai\ pu\c a)gaqo\n *poludeu/kea,
*tou\s2 a)/mfw, zw/ous2 kate/xei fusi/zoos2 ai)+a.
*(\oi kai\ ve/rqen gh=s2 timh\n pro\s2 *zhno\s2 e)/xontes2,
*)/allote men zw/ous' e(terh/meroi, a)/llote d' au)=te
*teqna=si, timh\n de\ lelo/gxasin i)=sa qeoi=si.

Horat. Carm. l. 1. Od. 12. v. 25.

Dicam et Alcidem, puerosque Ledae,
Hunc equis, illum superare pugnis
Nobilem, quorum simul alma nautis
Steilla resulsit.

Idem, l. 2. Sat. 1. v. 26.

Castor gaudet equis, ovo [orig: ovô] prognatus eodem [orig: eôdem]
Pugnis. --- --- --- ---

Ovid. Fast. l. 5. v. 700.

Tyndarulae fratres, hic eques, ille pugil.

Seneca in Medea, Actu. 1. v. 88.

Cedet Castore cum sio [orig: siô]
Pollux caestibus aptior.

Porro Castor et Pollux arbitri ac testes legum iudiciorumque fuerunt. Cicero contra Verrem. Nic. Lloydius. Est et Mereori genus, quod appellarunt [orig: appellârunt] Castores, ignes nimirum fulgoris stellarum iustar, felix omen navigantibus habitum, si incidissent gemini, Lege Plin. l. 2. c. 37. et Senec. Nat. Quaest. l. 1. c. extr. Hinc Ecastor, et Mecastor, adverbia iurandi apud Plaut. Amphitr. Actu 1. sc. 3. v. 10. et Terent. Hecyr. Act. 1. sc. 2. v. 8. Item adiectivum Castoreus, ut manus Castorea, apud Senecam, Hippol. v. 810. Item Castor, animal a)mfi/bion, Latine fiber, vel canls Ponticus, iuxta Servium, Iuvenal. Sat. 12. v. 34.

--- --- Imitatui Castora, qui se
Eunuchum ipse facit, cupiens evadere damno
Testiculorum, adeo medicatum intelligit inguen.

Redimere se ea [orig: ] parte, propter quam petuntur maxime, quo Iuvenalis hoc catmen pertinet, praeter Aelianum de Animal. aliosque, etiam Horapollo afirmat, qui l. 2. Hieroglyph. c. 65. Aegyptios tradit Castorem, sive fibrem pingere, cum designare volunt hominem, qui sibi ipsi damum inserat: quod hoc animal, cum se venatione peti videt, proprios testes evulsos in praedam obiciat. Auctor Elegiae de Nuce, v. 165.

Sic. ubi detracta est a te tibi causa pericli,
Quod superest, tutum, Pantice Castor, habes.

Quod Sestium tamen, medicinae diligentissimum, negasse [orig: negâsse]; Plin. l. 32. c. 3. prodidit. Negat et Dioscortides, l. 2. c. 26. Vide infra. Addo, de Castore fratre Pollucis, quod in eius, ut et aliorum Deorum, templo Romae thesauros ditiorum fuisse reconditos, inn vir Iuvenalis, Sat. 14. v. 260.

--- --- ad vigilem ponendi Castora nummi.

Ubi vigilem vocat, quod ibi, pro custodiendis rebus Numinis tutalae commissis, per vigiles excubiae agerentur. Vide Brodaeum, Miscellan. l. 4. c. 17. Lipsium ad Taciti Annales, et hic [orig: hîc] passim.

CASTOR [2] Medicus antiquus, docuit piperitim herbam, quam alio [orig: aliô] nomine siliquastrum nominant, bibi contra morbos Comitiales. Plin. l. 20. c. 17.

CASTOR [3] Historicus Rhodius, floruit sub Iulii Caesaris principatu, quem aliqui Galatam vocarunt [orig: vocârunt], quia in Galatia [orig: Galatiâ] vixerit. Putat Vossius, hunc eundem esse cum eo, cuius meminit Plin. loc. cit. Cyrillus, l. 1. contra Iulianum, ac Stephan. in *boiwti/a. Nobilis Chronographus fuit; atque eo [orig: ] nomine etiam laudatur Eusebio in Chron. ad an. 989, ubi ex Chronographia Castoris de regno Sicyoniorum, et mox de Atheniensium regno, fragmentum citat. Item ad an. 161. et 542. ubi quaedam adfert ex eo de regno


image: s0756b

Argivorum. Ad haec Tatiano etiam celebratur, et ante hos Flavio Iosepho, qui l. 2. contra Apionem, eum historicis annumerat, et quibus conster, Antiochum Epihanem, in templo Hierosolymitano a se spoliato haud quicquam reperisse, propter quod Iudaei a narionibus rideri mereantur. Massiliensis primum fuit orator, si Suidae credimus; qui et auctor est, scripsisse libros 5. sive iuxta alios libros 9. de epicherematis; item de persuadendo libros. 2. adhaec artem dicendi. Sed historica eius, quorum idem meminit, sunt ista: Libri 2. de Babylone, liber de Nilo, item xronika\ a)gnoh/mata, sive de ignoratione temporum, quae etiam Apollodorus citat, l. 2. et fortasse Ausonius Carm. 22. v. 7. in Professores Burgidal.

Quod Castor cunctus de Regibus ambiguis.

Nam cum imprimis soleat in temporibus peccari, eo quod eiusdem nominis principes confundantur: plane est verisimile, Castorem illo [orig: illô] opere unius nominis Reges distinxisse. Scrpsit praeterea, eodem [orig: eôdem] teste, peri\ qalassokratou/ntwn: ex quo opere sunt, quae Eusebius, in Chronicis, passim de illis refert, qui imperio [orig: imperiô] maris sunt potiti. Potro Castorem hunc, atque item Thallum, diligenter tractasse [orig: tractâsse] historiam, auctor est Africanus et ex eo Eusebius, l. 10. Praep. Euang. c. 3. Idem Euseb. l. 1. *xronikw=n: *ka/stwr e)n tw=| kano/ni au)tou= fhsi\n w(=de. Adfert deinde verba, de imperio Assyrio, eiusque initio, quod est a Belo. Mentionem quoque Iustinus Martyr facit, paraenesi ad Graecos. Impensius semper favisse Romanis, indicas cognomen *filorwmai=os2, cuius meminit Suidas. Atque eo magis verisimile fit, esse hunc ipsum Castorem illum, qui volumine quodam [orig: quôdam] Romana instituta cum Pythagoricis contulit, teste Plutarcho [orig: Plutarchô] in Quaest. Romanis. Quod opus etiam signat, libro de Is. et Osiride. Sed Strabo alterum etiam cognomen adfert. Nam l. 12. vocatur Saocondarius. Refert ibidem, fuisse generum Deiotari, Regis Galatiae, atque ab eodem una cum uxore fuisse interemptum. Suidas cusam hanc caedis addit. quod socerum esset criminatus apud Iul. Caesarem. Itaque videri possit hic esse idem Castor, adversus quem pro Deiotaro orationem habuit Cicero, apud Caesarem. Sed obstar, quod Castor iste Deiotari fuit nepos: et vocatur adolescens, qua [orig: quâ] aetate tam multa soripsisse minime fit verisimile. Verba Ciceronis sunt: Crudelis Castor, ne dicam sceleratum et impium, qui nepos, avum in discrimen capitis adduxerit, adolescentiaeque suae terrorem iniecerit ei. cuius senectutem tueri et regere debebat. Cicerone autem quis melius ista nosse [orig: nôsse] potui, qui causam Deiotati adversus Castorem egit? Num igitur Strabonem et Suidam errasse [orig: errâsse] dicemus, qui ex nepote generum fecerint? An potius statuehdum, Castorem illum, de quo Cicero loquitur, esse filium castoris illius, de quo Strabo et Suidas? Saltem illus extra controversiam poni potest, Castorem nepotem, de quo Tullius, esse filium Castoris Chronographi; qui cum genere esset humili, solaque [orig: solâque] fortasse eruditione et facundia [orig: facundiâ] commendabilis, Regis gener factus est. Vide sis Vossium de Hist. Graec. l. 1. c. 24. p. 158. et seqq. Nic. Lloydius.

CASTOR [4] Cursor velocissimus. Pausan l. 3.

CASTOR [5] Antonius, vide Antonius.

CASTOR [6] animal amphibium, de quo sic Plin. l. 32. c. 3. Castorea testes eorum. Amputari hos ab ipsis cum capiantur, negat Sextus diligentissimus Medieinae, Quinimo par vos esse substrictosque et adhaerentes spiae, nec adimi sine vita animalis posse. Adulterari autem renibus eiusdem, qui sunt grandes, cum veri testes parvi admodum reperiantur, etc. Unde eos prostu/pous2 Dioscorides vocavit, a caelatis vasis metaphora [orig: metaphorâ] ducta [orig: ductâ]: a)du/naton ga/r e)stin a(/yasqai au/tw=n prostu/pwn o)/ntwn, apud Salmas. ad Solin. p. 1046. Hinc Castoriae vestes, in pretio olim, uti legimus, apud Sidonium, c. 7. Ambrosium de Dign. Sacerdot. c. 4. Haymonem 1. ad Timotheum, c. 3. etc. De Castoribus porro multa habet Silvester Giraldus Itinerar. Cambriae l. 2. c. 3. at de medicinis e castoreu desumi solitis, vide late disserentem Plin. d. l. adde et dicta supra.

CASTORIA urbs Episcopalis Macedoniae apud Lacum Lychnidum. Castoria castra Antonin.

CASTORIS marinum animal, tam horrendi eiulatus, ut audientes enecet, uti refert Aelian. l. 9. c. 50. Hinc Oppianus Halieutic. l. 1.

*kastori/des2 t' o)loai\ dusp enqe/ees2, ai)t' a)legeinh\n
*)/ospan e)pi\ kroka/loisin a)pai/sion w)ru/ontai,
*)andra/sin( o(\s2 de/ ke gh=run e)n ou)/asin a)lgino/essan
*de/chrai, stugerh=s2 t' enoph=s2 kwkuto\n a)kou/sh|,
*ou' thlou= qava/toio ta/x' e)/setai' a)/lla/ oi( a)/thn
*kai\ mo/ron ai)nota/th kei/nh manteu/etai au)dh/.
Castoridesque, perniciosae et gravis luctus [orig: luctűs], quaeque tristem
Vocem in littoribus, et infaustam emittunt
Hominibus. Qui vero clamorem auribus maestum
Perceperit, querulaeque vocis eiulatum audierit,
Non procul a morte erit: sed ipsi cladem
Et mortem gravissima illa praesagit vox.

Et Tzetzes, Chil. 6. Histor. 47.

*(h kastori\s2 d' w)ru/etai, o(\s2 d' an' \ a)kou/sh| tau/ths2,
*xro/nw| braxei= pare/rxetai tou= talaipw/rou bi/ou,
Castoris autem rugit, et quisquis audiverit illam,
Brevi excedet ex misera hac vita.

E quibus patet falli eos, qui Castoridem pro fibro seu castore habent, in quibus doctissimus Ritterhusius, Notis ad Oppian. Aliud enim castor, aliud castoris; ille quadrupedes amphibium, haec piscis est. Ille in ripis fluminum, haec circa maris littrora describitur et censetur ab Oppiano, inter ea cete, quae nonnumquam e mari in siccum exeunt: cum contra castor ex terta in amnes feratur. Sed et castor verum est animal, castoris fabulosum, uti quidem videtur Bocharto, Hierozioci Part. I. l. 4. c. 2.

CASTORIUS Iohannes, Monachus Anglus, scripsit historiam


image: s0757a

Westmonasteriensem, et Chronicon patriae suae: quod orditur a Bruto seu Brytho illo fabuloso usque ad A. C. 1306. Voss. de Hist. Lat. l. 2. c. 61. Item, Episcopus Concilio [orig: Conciliô] Milevitano [orig: Milevitanô], in locum fratris Maximiani, sponte se abdicantis, surrogatus. Augustin. Ep. 217.

CASTORUM Locus, ad duodecimum lapidem a Cremona distaus, ut habet Tacitus, Hist. l. 2. c. 24. Castoris lucus vocatur Orosio, l. 6. c. 8.

CASTRA [1] dicta Romanis loca natura [orig: naturâ] atque arte, vallo [orig: vallô], fossa [orig: fossâ] et aggere munita: qualia ferme militum in campis tendentium erant: exiguum castrum Castellum, parvum vero Castellum Castellio vocabatur. In priscis Notitiis Provinciarum et civitatum Galliae, Castrum Cabillonense, Matisconense, etc. memoratur: quae loca olim urbes et quidem Episcopales fuere [orig: fuęre]. Sie Castrum Rauracense, Augusta Rauracorum etiam Colonia. Veteres Gallici Historici sola capita Gentium urbes aut oppida, nec non civitates, interdum etiam municipia vocitant: coeteras urbes eis subiectas Castrorum, vel Castellorum, nonnumquam et Vicorum appellatione notantes. Contra in Annalibus et Chronicis rerum Francicar. atque in priscis tabulis, Castra Castellaque appellantur non pauca, quae Vicorum nomine deberent esse contenta: sive bellis eversa, sive pestilentia [orig: pestilentiâ] exhausta, sive lapsu temporis minora multo ac desertiora facta sunt, quam olim fuerunt. Ad Castella proxime accedunt, quas Galli Firmitates, Salvitates, Salvas Terras et Fortia, Montes Fortes, Montes item et Rupes, vel Roccas et Petras, cum adiuncto aliquo, vocaverunt. Vide Hadr. Vales. Praefat. in Notit. Galliae.

CASTRA [2] interdum domus seu Palatium Principis, ac comitatus, Casaubono ad Capitolin. in Antonino Pio, c. 7. unde Castrenses, h. e. Aulici, eidem ad Lamprid. in Severo, c. 41. Sed Graecis quidem to\ strato/pedon comitatus Imperatoris dictus est, item qei=on strato/pedon, Ep. 76. et 110. Synesii, ut et in Epist. Theodosii et Valentiniani ad Synodum Ephes. to\ eu)sebe\s2 quoque strato/pedon. in Mandato eiusdem Synodi: praeterea apud Palladium in Vita Chrysostomi, etc. Latinis vero Castra unuquam eadem [orig: eâdem] notione sumpta sunt, nec Castrenses ob id dicti, quod [orig: quôd] in castrus, h. e. in comitatu Principis versarentur, Salmasio ad Lamprid. loc. cit. Vide infra, ubi de Castrensianis et Castrensibus. Apud medii aevi Scriptores Castra urbes dictae sunt, quae Civitatis, i. e. Episcopatus ius non habuerunt: Quo [orig: Quô] sensu occurrunt in Notit. Galliae. in Maxima Sequanorum, Caestrum Ebredunense, Castrum Vindonissense, Castrum Rauracense, Castrum Argentorate, etc. Vita S. Medardi apud Surium: Noviomus, cum tunc temporu castrum, seu munitio haberetur, postmodum ipsius eiusdem gloriosi Pontificis Medardi ordinatione, Pontificalis cathedrae honore sublimatus est, apud Car. du Fresue. Nomen autem Castrorum multis in Europa urbibus hinc factum, memorat Salmas. quod ibi loci exercitus aliquando castra locassent [orig: locâssent]. Sie cum Graeci exercitum vallo [orig: vallô] inclusum seu castra, xa/raka vocent, multis urbibus locisque *xarakos2 nomen in ditum occurrit. In Phrygia urbs fuit Charax, item in Caria, in Nicomediae sinu, ad Persicum sinum, in Parthia, in Palaestina, alibi: Et *sesw/strios2 xa/rac, multis locis impositum nomen, ubi Sesostris castra fuerat mertatus, Strabo, l. 16. Vide eum Exercitat. Plinian. ad Solin. p. 1203. Fuit autem Castrametatio, apud Romanos, talis. Loci eius, qui maxime idoneus ad castrametandum videbatur, aptissimam partem, ad prospiciendum praesepiendumque, Imperatoris occupavit tentorium: Posito [orig: Positô] dein signo [orig: signô], ubi illud fixuri erant, metiebantur, circa signum spatium quadratum sic, ut omnia latera distarent a siguo pedes centum, planumque eius esset 4. actuum. Ad huius figurae semper unum aspectum unumque latus, quod visum erat aptissimum aquationibus pabulationibusque, locabantur Romanae legiones. Tentoria Tribunorum aequali inter se distabant intervallo [orig: intervallô], eousque extensa, ut toram Legionum tendentium Iatitudinem assidue occuparent; dimenso [orig: dimensô] rursus spatio [orig: spatiô] centum pedum in anteriorem patrem ab omnibus tentoriis, fecere [orig: fecęre] Legionum tabernacula: in quibus equitum peditumque locatio tentoriorum similis, adeo que quadrata fuit. Vide Polybium, l. 6. Wolfg. Lazium, l. 4. Commen. Rei publ. Rom. Lipsium, alios, prolixe et accurate modum Castrametationis Rom. describentes. Caesar lunatis Castris Thapsum, operibus communivit: Vegetius, l. 1. c. 23. triquerram et semitotundam formam nominat. Et quidem anre tempora Camilli tantum per aestatem miliriae fuere [orig: fuęre], domi suae hiemantes: donec Veiis obsessis, primum castellis aedificatis, castrisque munitis, in hostico hiemem cum aestate continuare coepere [orig: coepęre], Plut. in Camillo, Liv. l. 5. etc. Tentoria seu tabernacula militum ex pellibus fiebant, unde sub pellibus esse, exercitum sub pellibus retinere, et consimiles phrases, vide Val. Max. l. 2. c. 2. extr. Carolum Sigonium in Liv. l. 5. Iac. Raevardum, Variorum l. 4. c. 3. etc. Habuere [orig: Habuęre] autem Castra Romanorum ut plurimum porras 4. Quarum prima Praetoria seu Quaestoria dicta. vel Orientem Solem spectabar vel e conspectu hostium dirigebatur. Secunda, seu a tergo castrorum Decumana vocata est, e qua desertores et facinorosi educebantur. Tertia Principalis habebat nomen, e qua Principes et summi Duces, velut ex postico, si quando opus esset, opem suis laborantibus ferebant. Quarta erat post Praetoriam et Quinctana dicebatur, per quam commeatus in castra invehi et rerum utensilium copia venalis exponi solebar. Vide Alex. Neapolitanum, Genial. dier. l. 1. c. 12. Imo praeter has 4. portas, Extraor dinariam habet quoque Turnebus, Adversar. l. 30. c. 24. ex Livio, l. 40. etc. Apud Israelitas [orig: Israëlitas] Castra in tres erant divisa partes, quarum centrum occupabat Tabernaculum dictum Castra divinae Maiestatis: Huic proximi erant Sacerdotes ac Levitae. Tabernaculi ministerio destinati, quorum statio dicebatur Castra Levi Extimas partes, XII. tuebantur Tribus, undique iribum Levi cingentes; Horum locus dicebatur Castra Israel. Tota Castrorum figura exacte quadrata fuisse scribitur, 12. milliar, longa ac totidem lata, Uzielid. in Numer. c. 2. v. 3. Ita autem locabantur duodecim Tribus, ut ad Orientem essent Iuda, Isaschar et Zabulon: Ad Meridiem, Ruben, Simeon et Gad: ad Occidentem Ephraim, Manasse ac Beniamin: ad Boream totidem Tribus, Dan, Asser et


page 757, image: s0757b

Nephthali: quae omnes certis inter se spatiis; viarum ad instar, distinguebantur, in quibus merces venum exponi, velut in civitate pacata, solebant. Distabant vero Castra Israelis omni ex parte a Tabernaculo 1. milliar. ut colligitur ex Iosuae c. 3. v. 4. ubi spatium inter Arcam et Populum 2000. cubitorum esse iussum est. Hinc P. Fagius in Numer. c. 2. v. 3. Tradunt, inquit, Hebraei, filios Israelis castrametatos fuisse in circuitu Tabernaculi, ut unum milliare interfuerit, i. e. spatium mille passunm, et hoc erat iter Sabbati. In Castris Levi, (vide supra ) Orientem eorum partem tuebatur Moses, Aaron et Sacerdotes: Australem obtinebant Cahathitae: Gersonitae Occiduam, et Septentrionalem Meraritae eranir sortiti. In quorum omnium medio. Taberneculum erat, Divinae locus praesentiae, Hinc in medio Israelitarum habitare dicitur Deus, Psalmo [orig: Psalmô] 46. v. 5. Habebant porro XII. Tribus, quatuor Vexilla primaria, (Graecis ta/gmata dicta, quo alludete videtur Apostolus 1. Corinth. c. 15. c. 23.) quorum unumquodque triplici colore, coloribus gemmarum in pectorali summi Sacerdotis, quibus Patriarcharum nomina erant inscripta, respondente, insigne fuit: habebatque unumquodque eorum peculiare emblema, cum inscriptione conveniente. Sic primo vexillo inscripta fuisse, dicunt verba illa Numer. c. 10. v. 35.Surge Iehova, et fac, ut inimici tui dissipentur, ac. qui te odere [orig: odęre], a facie tua fugiant. De emblematis ita P. Fagius in Numer. c. 2. v. 3. ac Abenesra ibidem, Dicunt in vexillo Reuben fuisse imaginem homims: in vexillo Iehudah, imaginem leonis; in vexillo Ephraim imaginem bovis, in vexillo tandem Dan imaginem aquilae: sub quibus formis Cherubinos sibi visos refert Ezechiel, c. 1. v. 10. Vide quoque Apocal. c. 4. v. 6. 7 Et forte eodem [orig: eôdem] vErteres respexere [orig: respexęre], cum Euangelistis quatuor corundem animalium formas adscripsere [orig: adscripsęre]: Mathaeo hominem, Marco leonem, Lucae bovem, et Iohanni aquilam attribuentes, etc. Hoc [orig: Hôc] modo [orig: modô] itaque castrametabantur olim Israelitae, tum in Deserto, vib per 40. annos errarunt [orig: errârunt], tum quoties bellum ipsis cum hostibus fuit. Imo et postquam terram Canaam, devictis hostibus, quierte tenerent, urbs Regni princeps Hierosolyma eandem formam imitata est: Namque docente Maimonide in Bethhabchirah, c. 7. sect. 11. a porta Hierusalem usque ad montem, in quo templum, Castra erant Israel: a porta montis usque ad portam Curiae, alias Nicanoris portam cognominatam, Castra Levi: reliquum tenebant Castra divinae Maiestatis. Vide Thom. Godwyn. de ritibus Hebr. c. 8. l. 6. ut et infra aliquid lemmate Templi mons; de Castra metandi vero ratione Romanis usitata [orig: usitatâ] inprimis Salmas. ad Solin. p. 671. et seqq. ubi inter alia Castra fossis circumducta, unde Fossata castrorum, Hebraeis Gad, Graecis peri/fragma, i. e. septum: et Castrorum portas, in conspectu rigoris stellam effecisse, notat. Locum Castris idoneum hisce describit Papinius Statius, Thebaid. l. 7. 4. 441.

--- --- --- --- tutis acconunoda castris
Arva notant, unde urbem etiam turresque videre
Sidonias: placuit sedes, fidique verceptus.
Colle per excelsum patulo [orig: patulô], quem subter aperto
Arva sinu, nullique aliis a montibus obstant
Aspectus, nec longa labor munimina durus
Addidit, ipsa loco mirum Natura favebat,
In vallum elatae rupes, devexaque fossis
Aequa et fortuito [orig: fortuitô] ductae quater aggere pinnae, etc.

Ad quem locum vide Casp. Barthium, Animadversion. Tom. 3. p. 719. Adde leonem Philosophum et Imperatorem, Tacticorum Epilogo [orig: Epilogô], Onosandrum Str ategico [orig: ategicô], Vegetinum, l. 1. c. 22. l. 3. c. 8. etc. Diminutivum Castellum, unde incastellare verbum medii aevi, quod vide infra. Vide et Procastria.

CASTRA Indiae intra Gangem oppid. Ptol. Norici urbs Antonin. Alia quoque Macedoniae inter Lychnidum et Heracliam. Idem.

CASTRA Alata urbs Scotiae regia, Edenburg. Vide Alata Castra.

CASTRA Alexandri locus Aegypti circa Pelusium. Qu. Curt. l. 4. c.7.

CASTRA Annibalis Magnae Graeciae portus. Plin. l. 3. c. 10. Le Castelli Leandro.

CASTRA Augustana in libro Praefectur. Rom. ubi Dux Rhaetiae primae et secundae V. S. habuisse equites Stablesianos seniores; dicitur, Rhenano Augusta est Vindelicorum, German. Augspurg, Rer. Germ. l. 3. ubi vide Notas Cl. Ottonis: adde supra dicta.

CASTRA Caecilia Lusitaniae urbs. Plin. l. 4. c. 22. Hodie Caceres, vel S. Maria Guadaluper Varrerio. Nunc provinc. Estremadurae, inter Augustam Emeritam et Caurium, in ampla planitie, 3. leuc. a Tago, 16. a Placentia, uti ab oppidul. Guadalupia in Occasum. Baudrand.

CASTRA Catulina oppidul. Austriae Inferioris ad amnem cognominem Tuln. qui una [orig: unâ] leuca [orig: leucâ] infra se in Danubium exonerat.

CASTRA Celica Hispaniae locus inter Emeritam et Salmanticam. Antonin.

CASTRA Constantia civitas Galliae Celticae in Neustriae, seu Normanniae provincia, sie vocata, quod ibi C. Iulii Caesaris milites constanter, ob Aremoricorum incursiones, castrametabantur. Am. Marcellin. l. 5. vulgo Constance.

CASTRA Cornelia seu Corneliana oppid. Africae, in ora, inter Carthaginem et Uticam. Ammian. Plin. l. 5. c. 4. Mela, l. 1. c. 7.

CASTRA Cyri regio Ciliciae; sic dicta, quod stativa illic habuerat Cyrus, cum adversus Croesum, in Lydiam, exercitum duceret. Curt. l. 3. c. 4.

CASTRA Dan locus est post tergum Cariathiarim, ubi sexcenti viri de cognatione Dan pernoctarunt [orig: pernoctârunt].

CASTRA Dei i. e. Mahanaim. Vide Genes. c. 32. v. 2.

CASTRA Domestica apud Iuvenalem Sat. 10. v. 95.



page 758, image: s0758a

Egregios equites, et Castra domestica --- --

Simpliciter Castra Senecae Octavia, Actu 2. v. 439.

Iussa haud morabor. Castra confestim petam.

Locus est Praetorianis dicatus, seu Castra Praetoriana, a Tiberio in extrema urbis parte constituta, ut ex Dione, Tacito, Sueronio, docent Onuphrius, Lazius, Faber. E quibus Tacitus, Annal. l. 4. c. 2.Dispersas per urbem cohortes una in castra conducendo, ut simul imperia acciperent. Super Diocletianas ponit Scholiastes Iuvenal. ad d. l. Iuxta aggerem primus castra posuit Seianus, i. e. super Diocletionas, quae dicta sunt castra Praetoria. Et in Sat. 11. A Suburra frequentissima regione migrare ad Diocletianas, ubi solitudo est. Ad muros urbis, non procul a porta Viminali, Farnabius ad eund. Satyric. Habebant tamen starionem in Palatio, et more militari excubias vicissim singuli Tribuni agebant, Tacit. l. 6. Vide Gronov. ad Senec. loc. cit.

CASTRA Exploratorum locus in Anglia, Antonin. Burghupon Sands Camdeno Burgus ad Sabulum, Baudrando est vicus in Cumbria provinc. ad Itunae aestuar. medius inter Carleolum et Drumbourg. Hic [orig: Hîc] obiit Eduard. I. Aliis Old Carleit.

CASTRA Febiana vide Castra Phebiana.

CASTRA Flaviana vide Ala Flaviana.

CASTRA Gemina Hispalensis conventus [orig: conventűs] oppid. Plin. l. 3. c. 1.

CASTRA Germanorum Mauritaniae Caesariensis oppid. Hodie Brexar, et Bersac.

CASTRA Hannibalis pagus magnae Graeciae, in lirtore, Esulae nrbi proximus. Ferrar.

CASTRA Herculis oppid. Geldriae, insertum Ducatui Iuliac. versus Ruram amnem; Erkelens. 3. leuc. a Iuliaco, 7. a Colonia. Aliis Herculanum.

CASTRA Iudaeorum . Vide Bubastus.

CASTRA Iulia Hispan. oppid. Plin. l. 4. c. 22. Hodie Trugillo. inter Castra Caecilia et Guadalupam. 8. leuc. Zephyrae propior 5. leuc. distaus ab Emerlta 12.

CASTRA Laelia Africae minoris urbs. mela. l. 1. c. 7. Dellia ubi habet Vossius.

CASTRA Lapidariorum urbs Aegypti, Lib. Notit.

CASTRA Larba Thraciae urbs. Antonin.

CASTRA Mariana pagus Ducatus Mediolanens. in planitie. 5. milliar. a Novatia in Occasum.

CASTRA Metallina seu Metallinum, oppid. Lusitan. nunc Extremadurae, ad Anam fluv. Vide Metallinum.

CASTRA Nova Mauritianiae Caesariensis locus. Plin. l. 3. c. 4.

CASTRA Phebiana in libro Praefcturar. Rom. ubi Dux Rhetiae I. et II. dicitur habuisse equites Stablesianos Iuniores, B. Rhenano est Bebenhusium, German. Bebenhausen, seu Babenhausen, ad Guntiam amnem, Fuggerorum Comitum sedes. Aliis fuit non procul Lauginciaco, ubi nunc pagus Foiningen, vel Fainingen, quondam Marchionum Vohenburgensium. Aliis oppid. Burgauw, in Suevia ad Mindelam fluv. Cl. Otto Notis ad Rhenanum. l. 3. Vide et infra.

CASTRA Posthumiava locus Hispan. Baeticae. Hirtius, Bell. Hisp. c. 8. Castro del Rio hodie dicuntur, ut vult Ambr. Moralis. Oppidul. Vandalitiae.

CASTRA Regina Rhaetiae Locus. Lib. Notit. a fluv. Bavariae Regino, vulgo Regen, an Reginopolis hodie, seu Ratisbona? Vide praefatum Ottonem ICtum ibid.

CASTRA Rhaetica vulgo Gastern, vel Gasteln, ditiuncula Episcopatu Curiensi olim comprehensa, nunc Suitiis et Glaronensibus subest, ab A. C. 1436. quo [orig: quô] Fridericus ultimus Toogiensium Comitum, cui oppignorata erat, cum aliis, obiit. Tum enim Castrenses, se Pagis iunxerunt, falvo [orig: falvô] Superiorum iure, sed A. C. 1437. pignori Castra data sunt iisdem. Missa cum imaginum cultu hic [orig: hîc] abolita est, A. C. 1529. Dein Tigurini Rhaetis Toggiisque iuncti ibidem contra Suitios bellum geserunt. Vide Stumpf. de Rhaetis, l. 10. c. 28.

CASTRA Vetera Urbs Cliviae Ducatus Santen. Inter Vesaliam et Calcariam, vide Vetera.

CASTRA Vicelliana Morali et Varrerio Medelin. Vide Castra Metallina.

CASTRA Vinario Hispan. urbs. Ptol

CASTRA Ulpia nomen urbis. Antonin. Hanc Simlerus Cleve existimat, Cliviensis Ducatus [orig: Ducatűs] primariam civitatem.

CASTRATIO Marium, olim hodieque multo in usu, vetita est LL. Domitiani, Nervae, Hadriani, simulque circumcisioni Iudaeorum fibula imposita, qui bellum proin Hadriano moverunt, a Pio tandem auxiliari lege iinperata [orig: iinperatâ], Casaubonus ad Spartian. in Hadriano Caes. c. 14. Sed et iam Noachidis castrationem vetitam aiunt Magistris unoque ore pronuntiant, Israelitis ne ullum quidem animal ex lege castrare licuiste, Levit. c. 22. v. 24. quod et diserte habetur, apud Flav. Iosephum adv. Apionem, l. 2. Eousque Valesiorum haeresi, quae omnes castrari voluit, Augustin. de Haeres. c. 37. Hebraei adversati sunt: ut falso tradat Strabo, genti huic e)ktomm\s2, exsectiones pariter atque peritoma\s2, circumcisiones, fuilsle in usu, Geogr. l. 16. Vide Ioann. Seldeumum de Iure Nat. et Gent. iuxta disciplin. Ebraeor. l. 7. c. 3. In poenam tamen castratione multati occurrunt servi, in adulterio et furto deprehensi, in Lege Sal. tit. 27. §. 4. tit. 42. §. 4. 15. Paederastae, in L. Wisigoth. lib. 3. tit. 5. §. 5. 7. et apud Theophanum. p. 151. Mulierum oppressores, in LL. Wilhelmi Nothi, apud Bromptonum, p. 982. et Knyghronum A. C. 1087. oi( *)alogeume/noi kai\ *kthnoba/tai, apud Harmenopulum, l. 6. tit. 4. Etiam proditor quidam oculorum et genitalium mutilatione pumtus, legitur, apud Egugenim in Ludovico VI. p. 1308. laudatum Carolo du Fresne in Glossar. Instrumentum, inter alia, concha Cycheriaca, seu murex, quas voces vide. Coeterum qui huic mutilationi apad Romanos destinbantur, ab ipso ubere materno ad


image: s0758b

id rapiebantur; ancillarum inprimis, ac fervarum filii, uti diseimus ex Papinio Statio, l. 3. Sylv 4. v. 74. ubi de Domitiami lege praedicta [orig: praedictâ],

--- -- --- -- --- -- nunc srangere sexum,
Atque honinem mutare nefas, gavisaque solos,
Quos genuit, Natur a videt, nec lege sinistra [orig: sinistrâ]
Ferre timent famulae natorum pondera matres.

Et Claudiano, ubi de Eutropio Ait, l. 1. v. 45.

--- --- --- --- rapitur castrandus ab ipso
Ubere, suscipiunt, matris post viscera, poenae.

Sed et adultos exsecabant. Idem Statius, l. 4. sylv. 3. in Via Damitiana, v. 13.

Qui fortem vetat interire sexum:
Et Censor prohibet mares adultos
Pulchrae supplicium timere formae, etc.

Vide Casp. Barthium, Animadversion. ad Statium d. l. et plura hanc in rem infra ubi de Eunuchis et Spadombus.

CASTRATIUS cum tempore Syllanae dissensionis Placentiae gereret magistratum, et Cn. Carbo Consul Marianarum partium obsides peteret Placentions, ne Placentia ad Syllam desiceret, negantique Castratio dixisset, multos se habere gladios: Atego annos, respondit. Val Max. l. 6. c. ex. 10.

T. CASTRATIUS Rhetoricam Romae docuit, ubi locum principem declamandi ac docendi habuit, summa [orig: summâ] auctoritare gravitateque vir, et a D. Hadriano ob mores atque literas spectatus, Lege Castritius, et vide discipulum eius Gellium, l. 11. c. 13. et l. 13. c. 21. ubi severitatem eius, contra duos Auditores nimium ornatos, exponit.

CASTRENSES [1] Ludi, vide infra Ludus.

CASTRENSES [2] Ministri, apud Ael. Lamprid. in Alexandre Severo, c. 41. Aulicum ministerium in id comraxit --- ita ut annonas, non dignitatem, acciperent fullones et vestitores et pictores et pincoptae, omites Castrenses Ministri, quemadmodum, etc. lidem cum Aulicis ministris et Palatinis ministris, quibusdam ita dicti sunt, quod in Castris, h. e. in comitatu Principis, versarentur. Sed hoc si esset, etiam Corporecustodes Protectcres et Domestici, qui latus Principis protegebant et militiam sequebantur armatam, isto potius nomine fuissent dicti: quos tamen constat numquam ita fuisse vocatos. Imo nec omnes, qui Palatinorum matriculis attinebantur, hoc nomen habuere [orig: habuęre]. Nam qui in soriniis Imperatoriis militabant, i. e. Memoriae, Epistolarum, Libellorum etc. in numero ac sub nomine Castrensium ministrorum numquam fuerunt. Sed nec Admissionales, nec Cubiculatii, eadem [orig: eâdem] appellatione censebantur. Aliquot Ministros ex iis, qui proprie Castrenses dicti, nominat Lampridius l. c. Fullones, Pistores, Vestitores, Pincernas. Praeter quos et Coci, et Piscatores, et Balneatores, et Cursores etiam, ac coeteri, qui proprie Ministri vocabantur et aliquod ministerium in Aula gerebant, sic appellati sunt. Corpippus cos, sic describit ac enumerat:

Adfuit obsequio casirorum turba virorum.
Illis summa fides, et plena licentis sacris
Deser vire locis, atque aurea fulcra parare,
Regales mensas epulis onerare superbis,
Conservare dornnm, sanctumque intrare eubrle,
Internas munire fores, vestesque parare.

Ubi tamen castorum legit Car. du Fresne, Eunuchosque hic [orig: hîc] intelligi ait. Hinc Castrensem Ministrum erponunt Glossae Graecorum: *kastrhn*sios, u(phre/ths2. Eaedem Castrensem vocant, qui mandata Princis exsequeretur, *kastrh/nsios, entoleu\s2, et pro Magisteriano eum accipiunt. Exsequendis enim Principum mandatis, maxime adhibiti Magisteriani vel Agentes in rebus, *magisteriano\s2, o( *kastrh/nsios2. Alibi namque *magisteriano\n etiam Mandatorem exponunt: unde est, quod eaedem Glossae Castrensem a)/rxontos2 entole/a interpretantur. Sacri Palatii Ministeria iidem dicuntur, in Cod. Theodos. et Sacro Ministrio Deputati, Cod. de Castrensian. leg. 4. Militabant autem sub Castrensi sacri Palatii, qui et Castrensis simpliciter dicebatur, l. 3. Cud. Thepdops. de privileg. eorum, qui in sacr. Pal. mil. et seqparantur a Palatinis seriniorum et ab Admissionalibus et Largitionalibus Palatinis, cad. leg. ut et lib. 7. tit. eod. Dicti et Ministeriani vel Ministeriales, quod de sacro ministerio essent, unde titin Codice, de Castrensibus et Ministerianis, etc. Appellatos autem Castrenses ministros Palations vult Salmasius, quod semper adessent Principi, nec tantum in Aula, vel in Urbe, sed in castris etiam, obsequium illi ac ministerium exhiberent, et in omnibus expeditionibus, eum sequerentur. Nam quocumque iret Imperator, id. Expeditio vocabatur, ut videre est apud Spartian. in Pio, c. 7. et Counstantinum de Palatinis. adeo que illi Casirenses sunt Aulici ministri, qui ab officiis Palatinis et sacris soriniis, uti dictum, separantur. Vide l. 15. Cod. de erog. milit. ann. alias quoque Casirensiani, et Ministeriani et Ministeriales dicti. Unde Recentioribus Ministeriales Regum, Ducum, Comitum dicuntor, Castrenses et expeditionales servi, qui Dominos suos in expeditionibus sequerentur, et semper praesto essen in bellicis actibus, vide in LL. Burgundionum, in Capitudis Caroli M. et infra in voce Ministeriales. it. Palatini. Quia vero inter Casirenses etiam Vestitores erant, uti patet ex loco Lampridii cit. et Cod. de Casirensibus et Ministerianis, l. 3. inde *kastrinsi/ous2 vocarunt [orig: vocârunt], Graeci recentiores, Ministerianos Pontificis vel Patriarchae, qui eum vestiebant, Codinus de Officia Aulae Constantinopoel. Iohann. Episconus in Resp. Alii, etc. Vide Salnias. Notit. ad. Ael. Lampriod. in Alexandro Severo. loc. cit.

CASTRENSIS qui et Comes Casirensis, dignitas olim Palatina: qui Castrensibus seu Castrensianis praeerat, eratque sub dispositione Praepositi sacri Cubiculi, uti colligit Car. du Fresne ex l. un.


image: s0759a

Cod. Theodos. Qui a praebit. tiron. Sub eius vero dispositione erant paedagogia, ministeriales dominici. Curae Palatinorum, ut est in Notit. Imperii. Meminit praeterea officii eius, l. 1. 2. Cod. Theodos. de Castrensianis, l. 12. de Palat, sacr. largit. etc. Vide supra in voce Castrenses.

CASTRENSIS Corona dabatur apud Romanos ei olim, qui primus hostium Castra pugnans introisset. Et haec quidem frondea antiquitus.Plin. l. 16. c. 4. Romulus frondea [orig: frondeâ] cononavit Hostium Hostilium, quod Fidenam primus irrupisset. Dein aurea fuit, cuius insigne vallus, A. Gellius, l. 5. c. 6. Castra enim, obstructis portis, non alia [orig: aliâ] ratione poterant capi, quam deiecto ac superato vallo. Unde et Vallaris dicta. Val Max. ubi de castris Lucanorum et Brutiorum, expuguatis a C. Fabricio Cons. l. 1. c. 8. ex. 6. Postero [orig: Posterô] die cum Consul inter honorandos --- -- vallavem coronam ei se servare dixisset, a quo castra erant oppressa, etc. Auteibat illa, uti et muralis, reliqua dona militaria, ande non nisi praecedente accurata [orig: accuratâ] inquisitione conferebatur. Sueton. Aug. c. 25. Dona militaria aliquanto facilius --- --- quam vallares ac murales coronas, quae honore praecellerent, dabat. Has quam parcissime et sine ambitione, ac saepe etiam caligatis, tribuit. At postea senescente iam ac decrescente Imperio [orig: Imperiô], ut pleragque alia, ita tantoae quoque rei decus ad illos coepit transferti, qui vix unquam castra videraut, sed solum erant in comitatu Principis; adeo que non tam virtute, quam gratia [orig: gratiâ] et Favore Principis, more seusim recepto [orig: receptô], iis praemiis, quae non meruerant, donabantur. Cuiusmodi sunt illae Castrenses coronae, de quibus Tertullian. de Coron. mil. Est et alia, inquit, nulitia regiarum familrarum. Nam et Castrenses appellantur munificae, et ipsae sollennium Caesartanorum. Vide Car. Paschalium Coronar. l. 7. c. 3.

CASTRENSIS Pagus seu Comitatus, in Belgica secunda, ad flumen Mofam, memoratur in dividsione regni Ludovici Pii. I hoc Doncherium, Calvus Mons Castellum dioeceseos Remensis Chaumont, a Doncherio 7. leucis dissitum, 2. a. Castro Portiano: Vicus Castricensis, unde pago nomen, Maceriae, etc. Quidam ad flumen Bair positum, et usque ad Mosam amnem, cui Doncherium adiacet, pertinuisse dicunt. Barus autem fluv. alluit vicos Barum, Broilu, Solium, Novam villam, et paulo infra in Doncherium in Mosam evolvitur. Hodie nomen Comitatus Castrensis exolevit cum Retestensi Comitatu confusi. Hadr. Vales, Notit. Call.

CASTRIANI populi ab Aureliano Imperatore magna [orig: magnâ] ex parte interrempti. Vopisc. in Aurelian. c. 30. Nic. Lloydius. Verba eius sunt, Monetarii --- compressi sunt, septem milibus Hiberorum, Ripariensium et Castrianorum et Daciscorum interemptis. Meminitque Ripariensium et Castrianorum Codex Theodos. l. ult. de re milit. Ses Castriciani ibi nominantur, Salmas. ad Vopiscum. loc. cit. Hodie milites Turcarum infimae sortis, qui, ad Ianizerorum dignitatem non aspirantes, in castris urbibusque praesidiarios solum agunt, Turcisque Neferides, vel Isarlides, appellantur, Castrianos Graecis dici, notar Iac. Sponius, Itiner. Graec. Part. 2. p. 132.

CASTRILOCUS alias a situ Montes, vulgo Mons en Hainau, olim Castrilucium: ubi antehac coenobium nobile Monachorum, hodie Canonicarum nobilium. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall.

CASTRIMONIUM oppid. Volscorum, in Latio, nunc forsan Castro, in Campania Romana, versus Lirim fluvium et confinium regni Neapolitani, medium inter Aquinum et Pipernum, 12. milliaribus ab Alatrio, et totidem a Dora in austrum, 20. autem a Signia in ortum.

CASTRIOTUS Georgius, vide Georgius.

de CASTRO [1] ramus est serenissimae Familiae Portugallicae, ab Alfonso, e Burgundiae veterum Ducum, atque ita e Regum Galliae Capetinorum familia oriundo, qui floruit A. C. 1139. fundatae. Huius progenies mascula cum defecisset in Ferdinando A. C. 1383. gener eius Iohannes Castellae Rex regnum sibi vindicavit, contra quem electus Iohannis Ferdinandi frater nothsu, sceptrum ad posteros propagavit; donec exstincto [orig: exstinctô] Sebastiano [orig: Sebastianô] A. C. 1578. masculus legitimus nullus superesset: quo [orig: quô] facto [orig: factô] Philippus II. Hispaniae Rex regnum occupavit. Sed sub nepote eius Lusitani, Castellanorum imperitum pertaesi, ex Bragantinis (qui ex notho Iohannis Regis orti, per feminam quoque ad Emanuelem Regem genus referebant) Iohannem Regem esse iusserunt, ut alibi visum. Cuius patruus Edoardus, ex Beattice de Tolodo-Oropesa herede, filium habuit Ferdinandum, Toleto. Oropetanorum progenitorem. Inter reliquas lineas e Bragantinis descendenres, domus quoque est de Castro, a Dionysio Iacobi Ducis Bragantini fratre orta. Hic enim Ferdinandi II. Ducis Bragantiae, A. C. 1483. cxtincti filius, ex Beattice de Castro, genuit Ferdinandum Ruis de Castro Comitem de Lemos: quo [orig: quô] et Teresa [orig: Teresâ] de Andrada Comite de Villalva, natus Petrus Fernandez de Castro Andrada Comes de Lemos, pater fuit ex Leonra de Cueva, Ferdinandi Roderici seu Ruis, exstincti A. C. 1601. cuius, ex Catharina de Sandoval, filii fuere [orig: fuęre] Petrus Fernandez Comes de Lemos Marchio de Sarria (uxor Catharina de Sandoval et Roxds ) Franciscus Dux de Tanrisano (exstinctus A. C. 1637. maritus Lucretiae Gatinarae Leguanae) et Ferdinandus Comes de Gelves, (cui uxor obtigit Leonora de Portugallia de Gelves ) Spener. Tom. I. p. 6.

de CASTRO [2] Ludovicus, vide Ludovicus.

de CASTRO [3] Paulus, vide Paulus.

CASTROCOMIUM Iberiae locus. Cedrenus.

CASTRODUNUM vulgo Chatoau-Dun, urbs Galliae, caput regiunculae Dunensis, olim Urbs-clara seu Rubeclaire dicta. Hic [orig: Hîc] a Sigeberto Rege Prometo Episcopo constituto, Pappolus Episcopus Carnuntensis restitit, A. C. 573. Vide Gregor. Turon. l. 7. T. V. Conc. Duchesnium, antiq. Urb. Gall. c. 4. de Ballivatu Blesensi.

CASTRORUM Praefectus, vide Praefectus, it. Principia.

CASTROZARBA Thraciae oppid. Procopius.

CASTRUCCIUS Castracanus, Tyrannus Lucensis Pistorium cepit, a Iohanne XXII. excommunicatus, A. c. 1326. Filii eius


page 759, image: s0759b

duo a Ludovico Bavaro pulsi. Antonin. tit. 21. c. 5. §. 6. Macehiavellus, in vita eius. Blondus, Villanius, Sabellicus, Leand. descr. Italiae.

CASTRUM [1] vulgo Castro, urbs fuit Hetruriae, Ducatus Castrensis caput, Ducis Parmae antea, munita, et Episcopalis; sed ab Innocentio X. Pontifice Romano funditus eversa et deleta fuit A. C. 1646. et eius Episcopatus Aculanr translatus, erat iuxta amnem Olpitam, 13. milliaribus ab ora maris Tirrheni, et paulo minus a Soana in anstrum, uti a Tuscania in occasum. Ab da [orig: ] regiuncula adiacens dicta fuit Stato di Castro; estque inter agros Senensem ad occasum. et Urbevetanum ad Boream, Patrimonium D. Petri ad ortum, et mare Mediterraneum in austrum; nunc in ditione Romani Pontificis. Altera autem urbs Castrum dicta, in Salentinis, est Castrum Minervae. Vide ibi.

CASTRUM [2] seu Castrum Albiensium, vulgo Castres, urbs Galliae, in Occitania, ad Acutum fluvium, Episcopalis facta A. C. 1317. a Ioh. XXII. sub Archiepiscopo Bituricensi, 6. leucis distat a Carcassona in Borem Albigam versus, a qua tot leucis dissita, et 10. a Tolosa.

CASTRUM [3] urbs Siciliae excisa, apud Arcatam oppid. teste Faz. ab Aluntio 15. mill. pass. in Caeciam. Patria Epicharmi.

CASTRUM ad Laedum seu Castrum Lidium, vulgo Chateau du Loir, oppid. Galliae, in Cenomanensi provincia, ad Laedum sluvium. Seder inter Turones ad 8. leucas, et Cenomanum ad 9. circiter, prope confinia Turonensis agti.

CASTRUM Alio vulgo Chastel Allion. ad Oceanum, in priscis Santonum finibus, non procul Rupella [orig: Rupellâ]: dioecosi huic nunc attributum, 7 cum Rupella, aliisque locis Santonicae dioecesi exemptum, postquam sedes Malliacensium Episcoporum apud Pictanes aucta, et Rupellam translata est. Hadr. Valel. Notit. Gall.

CASTRUM Altum vulgo Castralle, teste Beuthero [orig: Beutherô], oppid. Hispaniae Tartaconensis, medium inter Saguntum ad meridiem et Carthaginem veterem ad septentrionem caede Amilcaris memorabiles, Liv. l. 24. c. 41. in regno Valentiae. Floriano autem est Castel Seras.

CASTRUM Aragonense vulgo Castel Aragonese, urbs Sardiniae insulae, in parte Boreali, sat ampla et culta, totiusque insulae post Calarim prima, et probe munita, in ora littoriali, prope ostiae fluvii Aragonensis, cum portu satis capaci. 24. milliaribus distat a Sassari in Boream. 80. ab Arborea, et 100. circiter a Calari pariten in Boream. Alias Tibula dicta fuit.

CASTRUM Bononiense vulgo Castel Bolognese, oppid. Italiae, in ditione Bononiensi, quamquam in Romandiola insertum, in via Aemilia, inter Imolam et Faventiam sub dominio Summi Pontificis.

CASTRUM Briandi vulgo Chasteau Briant, oppid. Galliae, in Britannia, versus Andegavensem provinciam, 10. leucis a Nannetis in Boream, cum castro antiquo.

CASTRUM Brienitii in Britannia minori a Brientio conditore vel domino. Vulgo Chasteau briant. Hadr. Vales. Notit. Gall. Vide Castrum Briandi.

CASTRUM Britonum Scriptor. Scot. Dunbritton, oppid. est Scotiae. in Levinia provincia, cum arce munitissima, ubi Levinaus fluvius cadit in Glortam fluvium. Distat. 8. milliaribus a Glasco. Vide Dumbretonium.

CASTRUM Caledonium vulgo Dunkelden, urbs est Scotiae, ad Tavum fluv. in Perthia provincia. versus Atholiam regionem, 10. milliaribus a Perthia urbe in Boream. Est Episcopalis sub Archiepiscopo S. Andrae, fuitque male habita ab Anglis hisce ultimis temporibus.

CASTRUM Cameracense vulgo Catteau Cambresis, opiie, Belgii, in agro Cameracensi, bellis nuper deformatum. 5. leucis distat a Cameraco in ortum, et 2. a Landreceio, ad Sellam sluvium.

CASTRUM Caninum vulgo Chasteau Chinon, non longe a fonte fluminis Icaunae, in dioecesi Augustodunensi, cum Prioratu S. Christophori Cluniaco subiecto. Hadr. Vales. Notit. Gall.

CASTRUM Celsum in dioecesi Namnetensi, ad Ligerim, celebre olim, nunc Chantoceaus, Idem.

CASTRUM Censorium ad ripam Icunae, non procul a Chora fluvio et Viceliaco. Vulgo Chasteau Sausoy, pro Chasteau Censoy. Pago Nivernensi artribuitur a Coquillio.

CASTRUM Corvolinum Gall. Corbeil. oppid. Gall. ad fluv. Sequanam, 14. Italic. milliarib. ab urbe Parisiensi dissitum.

CASTRUM Doloris in Cerimoniali Episc. l. 2. c. 11. Si aderit in Ecclesia lectus mortuorum seu Castrum doloris. Infra, cum quo ibant ad feretarum, seu Castrum doloris: Dominico Macro Cenotaphium est, seu tumulus, in exsequiis defuncti cadaver repraesentans, Ideo, inquit, Sacerdos, qui preces recitat, et Subdiaconus cum cruca debent se collocare eodem in loco, in quo secundum rubricas sistere se deberent, praesente cadavere; in Hieralex.

CASTRUM Francum , vulgo Castelfranco, oppid. Italiae,in ditione Pontificia et agro Bonoviensi, et medium fere inter Mueinam et Bononiam, prope Panarum amnem. Eradiacet Arx Urbana, ab Urbano VIII. Pontifico Maximo entrncta in tutelam confinii Status Eclesiastici contra Mutinensem Ducatum.

CASTRUM Gaillardum vel Guallardum, vulgo Chasteau Gaillard, locus est Galliae, prope Radipontem Ratepont, in Veliocassibus: Eius meminere [orig: meminęre] Britto et Rigordus, apud Hadr. Vales. in voce Radipons.

CASTRUM Gandulphi vulgo Castel Gandolfo, oppid. Italiae, in Latio. Vide Arx Gandolphi.

CASTRUM Guelphum vulgo Castel Guelfo. oppid. Italiae, in Ducatu Parmensi et in via Aemilia. Paucis nunc constat incolis; estque prope Tarum amnem, et medium inter Parmam et Burgum S. Domnini.