December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0005

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS PRIMVS Literas A, B, C, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0006

[gap: praeliminaria]

image: s0752a

CASSIUS [7] Asclepiodotus, magnitudine praecipuus inter Bithynos, quo [orig: qu˘] obsequio [orig: obsequi˘] florentem Soranum celebraverat, labentem non deseruit, exutusque est nomnibus fortunis, et in exiltum actus. Tacit. l. 16. Annal. c. 33. a Xiphilino Cassius Asclepidotus Niceus paulo aliter dicitur.

Sp. CASSIUS Bellicinus aliis Viscellinus, regni affectati crimine damnatus, cui plus suspicio concupitae dominationis nocuit, quam tres magnifici Consulatus, ac duo speciosissimi triumphi profuerunt. Nam S. P. Q. R. non contentus capitali eum supplicio [orig: supplici˘] afficere, interempto domum superiecit. In solo autem aedem Telluris fecit. Val. Max. l. 6. c. 3. ex. 2. Liv. l. 2. c. 41. Flor. l. 1. c. 26. Dionys. Halicarn. l. 8.

CASSIUS [8] Brutus, patriae proditor, a patre inedia [orig: inediÔ] consumptus est, nam bellum adversus Latinos Romanis erat. In eo Ducem P. Decium creant quidam Patricii. Ceterum inpos hic adolescens Cassius Brutus, dicta [orig: dictÔ] mercede, portas aperire cum deprehensus esset, ad auxiliare Palladis templum confugit, cuius pater Cassius signifer, occlusis foribus, necatum fame iuvenem insepultum eiecit. Plut. in Parallelis.

CASSIUS [9] praenomine Caius, cum Nerone tertium Valerio [orig: Valeri˘] Messalla [orig: MessallÔ] Consulib. seditio Pureolis inter Senatum et plebem ad saxa ex minas ignium progressa esset, adhibendo remedio dilectus. Quia eius severitatem non tolerabant, precante ipso [orig: ips˘], ad Scribonios fratres ea cura translata est, data [orig: datÔ] cohorte Praetoria [orig: PraetoriÔ], cuius terrae et paucorum supplicio [orig: supplici˘] rediit oppidanis concordia. Tacit. l. 13. Annal. c. 48. Eundem Nero officio [orig: offici˘] exsequiarum Poppaeae prohibendo [orig: prohibend˘] admonuit exitii, quod in eum haud in longum dilatum est. l. 16. Annal. c. 7. Nam statim in insulam Sardiniam deportatus est. Oderat vero eum Caesar, quod opibus vetustis et gravitate morum praecellebat. Ibid. Vide et Caius.

CASSIUS [10] Dio, Consul, Collega Iun. Tiberiani an. ab Urb. Cond. 1042. Alius omnino est a Dione Cassio Historico, de quo postea; Is enim consulatum gessit cum Alexand. Mammeae filio an. Urb. Cond. 981.

C. CASSIUS (Longinum vocat Dio, l. 40.) ex illustrissima Romanorum familia, Quaestor Crassi in Syria, hoc [orig: h˘c] caeso [orig: caes˘], reliquiis exercitus collectis, ad Orontem fluv. Osacem vicit. Dein Pompeium sequutus, victus est a Caesare, mox illi reconciliatus, vaus fuit ex eius percussoribus, una cum M. Bruto apud Philippos a M. Antonio et C. Octavio victus, mortem sibi conscivit, vir omni laude dignus, et animo [orig: anim˘] in Rem publ. plane singulari: hoc [orig: h˘c] tamen minus felix, quod, sublato [orig: sublat˘] tyranno [orig: tyrann˘], tyrannidem tollere non potuit. Plut. in Bruto. Caesare interfecto [orig: interfect˘], quum postridie apud M. Antonium cenaret, rogante illo [orig: ill˘], Num etiam ibi gladium aliquem in sinu reconditum haberet? Et quidem permagnum, inquit, si et tu tyrannidem affectas. Sueton. in Caesare et Aug. Plut. in Bruto. Liv. l. 116. Flor. l. 3. c. 6. Velleius, l. 2. Dion, loc. cit. Appianus, etc. Scientiarum amator fuit, Literatorum Fautor, Epicuri sectator, vide Cicer. l. 15. ep. fam. et Philippica [orig: PhilippicÔ] 2. Gassend. in vita Epicuri. Voss. de Sectus Phil. c. 8. ž. 25. Uxorem habuit Iuniam Bruti sororem, quae utrique per annos 64. superstes vixit. Nic. Lloydius. Praefectura eius, qua [orig: quÔ] sub Pompeio Syriacis navibus praefuit, in argenteis denariis acroterii figno [orig: fign˘] indicatur, addito [orig: addit˘] etiam nomine M. Servilii, eius Legati, cum in altera parte sit M. SERVILI. LEG. uterque autem in percussoribus Caesaris fuit et in denariis M. BRUTI IMP. alter LONGUS, alter CASCA notis cognominibus describuntur. MSCR.

CASSIUS [11] Hemina, Chirurgus apud Roman. cui ob peritiam ius Quiritium datum, et taberna in compito Acilio empta.

L. CASSIUS Hemina quem vetustissimum annalium auctorem vocat Plin. l. 13. c. 13. Ubi Guilandinus, et Dalechampius, pro vetustissimus legunt verissimus; idque quia, ut aiunt, vix 70. annis antiquior fuit Plinio [orig: Plini˘]: ut qui Augusto ac Tiberio fuerit coaevus; iisque Historivam suam dicavit. Verum errant. Vixit enim ludis saecularibus quartis C. Cornelio [orig: Corneli˘] Lentulo [orig: Lentul˘], et L. Mummio [orig: Mummi˘] Achaio [orig: Achai˘] Consulib. an. Urb. Cond. 608. ut de eo testatur Censorinus, c. 17. Fecit Annalium libros 4. Eorum quartus inscribebatur Bellum Punicum posterior, ur Priscianus auctor est, l. 7. Nempe ex veterum usu, quibus exeuntia in (or ) communia erant. Vide A. Gellium, l. 17. c. 21. Censorinum, c. 17. Plinium passim. Voss. de Hist. Lat. l. 1. c. 7.

CASSIUS [12] Longinus, Iurisconsultus, quod Cassii Caesaris percussoris nomen, et stemmata haberet, iussus est a Nerone mori. Pronepos fuit Servii Sulpitii ac eques Romanus. Tranquillus, Ner. c. 37.

CASSIUS [13] Longinus, praenomine Caius, Iurisconsultus, in honore sub Claudio fuit, Syriam administravit, pulsus a Nerone, per Vespasianum rediit et omne istud tempus vixit. Vide et Caius.

CASSIUS [14] Longinus, praenomine Lucius, Consul. cum M. Vinucio Quartino an. Urb. Cond. 783. cui Tiberius Germanici filiam Drusillam collocavit. Postea sub Caio proconsul Asiae et monentibus sortibus caveret Cassium, a tyranno caesus est. Sueton. Calig. c. 57. Dio, l. 59. Vide et Lucius et Quintus.

CASSIUS [15] Longinus, Philosophus, omnium sui temporis kritikw/tatos, e)llogimw/tatos2 et e)legktikw/tatos2, uti habet Porphyrius de Vita Plotini, quo [orig: qu˘] Magistro [orig: Magistr˘] usa esse Zenobia, Palmyrenorum Regina, ad Graecas literas, dicitur: occisus, iussu Aureliani Imperatoris, Vopiscus, in Vita Aureliani, c. 30. Aurelianus, indignum existimans mulierem (Zenobiam videl. quam militum strepitus ad poenam poscebat) interimi, occisis plerisque, quibus auctoribus illa bellum moverat, paraverat, gesserat, trumpho mulierem reservavit --- Grave inter eos, qui caesi sunt, de Longino Philosopho fuisse perhibetur --- -- quem quidem Aurelianus idcirco dicitur occidisse, quod superbior illa epistola, ipsius diceretur dictata consilio [orig: consili˘], quamvis Syro [orig: Syr˘] esset sermone contexta. Meminit eius et Eusebius, qui l. 15. proparaskeuh=s2,


image: s0752b

quaedam ex illo descripsit: Libros enim multos ediderat, quorum plerosque recenset Suidas. Exstatque etiamnum eius peri\ u(/yous2 libellus vere aureolus: e quo semi-Christianum fuisse, non male fortasse colligas, propter illud, quod facit de Mosis scriptis, iudicium. Eruditionem porro, scrrpta, et constantiam illius, in subeundo supplicio, Zosimus insigniter laudat. Vide Casaubon. ad Vopisc, loc. cit.

CASSIUS [16] Longus, Praefectus Castrorum, vincto [orig: vinct˘] proditionis ergo Caecina [orig: CaecinÔ], Dux cum Fabio Fabulo a Virellianis militibus dilectus. Tacit. l. 3. Hist. c. 14.

CASSIUS [17] praenomine Lucius, Collega C. Marii, in primo illius consulatu, an. Urb. Cond. 647. a. Tigurinis Gallis, pago [orig: pag˘] Helvetiorum, qui a civitate recesserant, in finibus Allobrogum cum exercitu caesus est. Milites, qui ea [orig: ] ex clade supererant, obsidibus datis et dimidia [orig: dimidiÔ] rerum omnium parte, ut incolumes dimitterentur, cum hostibus pacti sunt: tempore quo [orig: qu˘] Iugurtha pulsus est a Mario. Lucius quoque Piso vir consularis, legatus Cassii Consulis, interfectus est. O. Publius, alter legatorum, deditus sub iugum missus est. Ciacconius hoc factum adnotat anno [orig: ann˘] urbis sexcentesimo [orig: sexcentesim˘] quadragesimo [orig: quadragesim˘] sexto [orig: sext˘]. Vide Liv. Epitomam, l. 65. Orofium, l. 5. c. 15. Appianum, in Celticis, etc.

CASSIUS [18] Papirius, Consul Roman. cuius mentio in Epist. Marci quam M. Avidii Cassii temporibus scripsit, de Clodio Albino, postmodum Imperatore, c. 10. Laudanda est Albini constantia --- Habemus igitur virum dignum Consulatu, quem sufficiam in locum Cassii Papyrii, qui mihi exanimis prope iam nuntiatus est. Quod interim a te publicari nolo, ne aut ad ipsum Papirium, aut ad eius affectus perveniat: nosque videamur in locum viventis COS. subrogasse [orig: subrogÔsse], apud Iul. Capitolin. in Clodio Albino, loc. cit.

CASSIUS [19] Posthumus Labienus in Gallia regnavit ann. 7. sub Gallieno maiore Imperatore.

M. CASSIUS Scaeva miles Caesaris fortissimus, de quo Caesar, Bell. Civil. l. 2. c. 21. Val. Max. l. 3. c. 2. ex. 24. Appian. *)emful. 2. Lucanus, l. 6. v. 141. Florus, l. 4. c. 2. et Sueton. in Caesare. c. 68.

CASSIUS [20] Severus, Orator, de quo Quintilianus sic scribit, l. 10. c. 1. Cassius Severus, qui si ceteris virtutibus colorem, et gravitatem orationis adiecisset, ponendus inter praecipuos foret, nam et ingenit plurimum est in eo, et acerbitas mira, et urbanitas, et vis summa. Haec ille. Huius Cassii scripta ex Senatusconsulto [orig: Senatusconsult˘] abolita suut. Sueton. Calig. c. 16. Vide Voss. Hist. Lat. l. 1. c. 21. et infra.

CASSIUS [21] Severus, Parmensis, Orator primus flexisse dicitur ab illa recta et vetere dicendi via. Historiam quoque scripsisse innuit Tertulliani Apologeticus; et Suetonius, Vitellio, c. 2. Ceterum sordidae orginis, maleficae vitae, maledicae linguae: idcirco eius scripta librique abolita ab Augusto et iudicio iurati Senatus [orig: Senatűs] Cretam amotus. Ibidem eadem actitando recentia veteraque odia advertit, ac sub Tiberio bonis exutus, interdicto [orig: interdict˘] igni atque aqua [orig: aquÔ] saxo [orig: sax˘] Seriphio [orig: Seriphi˘] consenuit, et 25. exsilii sui anno, summa [orig: summÔ] inopia [orig: inopiÔ] moritur; vix panno [orig: pann˘] verenda contectus. Hieron. in Chron. Eus. An. 4. Olymp. 200. Plin. l. 7. c. 12. l. 35. c. 12. Quintil. l. 10. c. 1. Macrob. Saturn. l. 1. c. 16. Oros. l. 6. c. 19. Appian. bell. civ. l. 5. Plut. Vellei. l. 2. c. 87. Adde Horat. l. 1. Sat. 10. v. 62. l. 1. Ep. 4. v. 3. Voss. de Poet. Lat. c. 2. de Hist. Lat. l. 1. c. 21. An idem cum Cassio Poeta [orig: PoetÔ]?

CASSIUS [22] Verus, vide Caius.

CASSIUS [23] Viscellinus, praenomine Spurius, Consul cum Opstere Virgino Tricosto an. Urb. Cond. 252. Vide etiam supra, et voce Spurius.

M. Avidius CASSIUS Praefectus exercitus Antonini Principis in Oriente, dum Imperator ipse res in Germania gerit contra Marcomannos, defecit ab eo; itaque relicto [orig: relict˘] bello [orig: bell˘] Imperator cum exercitu eum petit, et superat.

CASSIUS [24] Hispan. mons. Sext. Avienus.

CASSOBIA vel CASSOVIA Urbs Hungariae superioris caput, et Comitatus Abanvivariensis praecipua, iuxta Kunnertum fluv. rapidum, probe munita, 4. milliar. ab Eperia in Austrum sub Imperatore, cui a Stephano Botskai, A. C. 1604. et Betleemo Gabore, A. C. 1619. erepta, sed recepta est. Est tamen libera et sui pene iuris, 6. leuc. a monte Carpatho. Vulgo Caschau.

CASSOPA urbs in Molosso. Vide Steph.

CASSUBIA Ducatus Poloniae, inter Prussiam et Pomeraniam, hodie regio Pomeraniae ulterioris inter mare Balticum et Prussiam. Ducali titulo [orig: titul˘] gaudet. Ibi urbes praecipuae Chonitza, Colberga, Coslinum, Lavenburg, Sclochovia et Belgaridia. Sub Electore Brandeburg. ab aliquot annis. Ab his populis, ut et prussis, Pomeranis, ac Henetis erepta repetiit Zemovitus Polonus, A. C. 892. Cromer. Hist. Pol. l. 2. sed bellum a patre inchoatum, deseruit Lescus, quietis et otii amantior, A. C. 900. Idem. A Bolessao postmodum, post res saepius turbatas, cum Pomeranis subacti, caesis eorum XXVII. Milib. A. C. 1119. Idem, l. 5. atque ad Christianam fidem perducit sunt. Crantz. l. 3. c. 40. etc. Olim sub propriis Principibus, qui Cassubiae et Wandaliae titulis insignes, terras ultra citraque Vistulam Pomerelliae nomine notas tenuere [orig: tenuŕre]. Eae a Mistevino, familiae suae postremo, Barnimo II. Pomeran. Duci et orta [orig: ortÔ] forte cum hoc discordia [orig: discordiÔ], Bolessao Poloniae Duci, donatae; A. C. 1273. ab his ad Brandeburgicos transierunt: ex quibus eas primum Fridericus II. Marchio, Ludovico Bavaro Imperatori coaevus, nactus est, belli simul pactique cum Pomeranis Polonisque initi iure. Et quidem Cassubia iam angustioribus limitibus terminata; Vandalia infimam Pomerelliae ad Vistulam regionem complectitur. Tob. Pfanner. de praecipuis Germaniae Principum gentibus, c. 5.

CASSUTHA hodie vel Cuscuta dicitur, quam Casytam Veteres dixere [orig: dixŕre], inter eas herbas, quae in terra sedem suam non habent, sed in aliena nascuntur ac vivunt, in aliis nempe herbis aut arboribus, quibus sustinentur, Plin. l. 16. c. ult. Est et in Syria herba,


image: s0753a

quae vocatur Casytas, non tantum roboribus, sed etiam spinis circumvolvens se, etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 971. et infra Casytas.

CASTABALA Ciliciae campestris et Phoeniciae civitas, quae et Perasia dicebatur. Steph. Populi Castabalenses, qui propter bella cohortes canum habuere [orig: habuŕre], teste Plinio [orig: Plini˘], l. 8. c. 40. In Castabalis autem Dianae Perasiae templum exstitit, quod sacrae mulieres ingressurae super prunas nudis pedibus inccdebant. Aeneas Sylvius, Asiae c. 46. Baudrando Castabela est versus oram littoralem sinus Issici, inter Anazarbum et Adanam.

CASTALDUS Iacobus, Pedemontanus, emisit typum totius Orbis, et plurimas tabulas recentes, Europ. Asiae et Afric. A. C. 1550.

CASTALIA [1] Acheloi filia.

CASTALIA [2] urbs Ciliciae. Steph. alia circa Phocidem. Herodot.

CASTALIO Sebastianus, Allobrox, excellenti linguarum cognitone praeditus, Basileae Graece docuit, per ann. 18. Biblia Latine interpretatus est, quod opus A. C. 1542. Genevae aggressus, nono [orig: non˘] post anno [orig: ann˘] absolvit maiori elegantia [orig: elegantiÔ], quam fide: in sacris suis Dialogis, Aresdorphii editis, non usquequaque sincerus, obiit Basileae A. C. 1563. aetat. 49. Elegantiae plus satis curiosus, proterve in re seria Dei verbum Ciceronianae dictions flore vestire, insolenti temeritate molitus est, Morus Exercit. de S. Scr. Translationem eius Ethnicam appellant, Idem ibid. Magnam proculdubio ab eruditis omnibus, et piis gratiam initurus, nisi sacrosanctam rerum divinarum Maiestatem visus esset, aliquot in locis, prae nimio Latinitatis et facundiae studio violasse [orig: violÔsse], Scaevola Sanmar. El. Eius autem Biblia cum Annot. prodierunt Basil. A. C. 1551. 1554. 1573. haecque exstant inter Criticos Sacros, per Corn. Bee. Scripsit quoque in Cap. 9. ad Rom. Annot. in octav. quae Ienae editae, A. C. 1613. Prima Arminianismi semina in Dialogis suis, de quibus supra, sparsisse videtur. Epitaphio Basil. insigni a Stanislao Starzechovio, Ioh. Ostrorogio et Georgio Niemsta, Nobilibus Polonis honoratus est, quod vide apud Urstis. Epitom. Hist. Basil.

CASTALIUS Fons Caballinus, et Libethris dicitur. Est in radicibus Parnassi, Musis sacer. Virgilius Castaliam vocat Georg. l. 3. v. 293.

--- --- Iuvat ire iugis, qua nulla priorum
Castaliam molli divertitur orbita clivo.

De nominis origine sic Bochart. l. 1. Chanann. c. 16. Arabice, inquit [gap: Hebrew word(s)] Castala, est fluminis vel fontis murmur. Sunt qui fragorem reddunt. Talis fons Castalius Virgil. in culice.

Castaliaeque sonans liquido [orig: liquid˘] pede labitur unda.

Quin Castalii fontis murmur putabatur aliquid habere fatidicum. Unde est, quod apud Nonnum Dionys. l. 4. Cadmo [orig: Cadm˘] Apollinis oraculum consulente,

--- --- *)omfh/ente r)ee/qrw|
*kastali/hs2 pa/flaze h/monos2 e)/nqeon u(/dwr.

Et in Luciani Iove Tragoedo, Apollo ad vaticinia deesse sibi queritur, phgh\n mantikh\n, o(=a h( *kastali/a e)sti/n. Et Clemens in Protreptico, *sesi/ghtai gou=n h( *kastali/as2 phgh\, kai\ *kolofw=nos2 a(/llh phgh\, kai\ ta\ a)/lla o(moi/ws2 te/qnhke na/mata mantika/. Quo [orig: Qu˘] palam alludens Gregor. Nazina. Orat. 4. *pa/lin, inquit, h( *kastali/a sesi/ghtai kai\ siga=, kai\ u(/dwr e)sti\n ou) manteuo/menon, a)lla\ gelw/menon. Quale est, quod idem scribit Orat. 39. *kastali/as2 mantiko\n po/ma, divinum Castaliae laticem solum silentium suum vaticinari non potuisse: Quod quidem Scholiastae referunt, ad Syriae Castaliam, prope Daphnem Antiochiae: Sed ad hanc nostram Constantin. Porphyrogen. Themate Nicopolis. Nempe eadem [orig: eÔdem] virtute pollere fons uterque creditus est. Sozom. l. 5. c. 19. ubi de Daphne Antiochiae: *)episteu/eto de\ para\ toi=s2 ta/de/ presbeu\ousi, r(ei=n au)to/qi kai\ u(/dwr mantiko\n a)pi\ *kastali/as2 th=s2 phgh=s2, o)moi/as2 th=s2 e)n *delfei=s2 energei\as2 te proshgori/as2 laxou/shs2. Ita etiam Niceph. Callistus l. 10. c. 28. Pronide in Syra [orig: SyrÔ] illa Castalia ex aquarum motu et strepitu u(droma/nteis2 futura praedixisse constans fama est. Hinc Apollinem refert Suidas, in Antiochiae *kastali/a| solitum xrhsmologei=n, au)/ras2 kai\ pnoh=s2 e)k tou= u(/datos2 a)nkdidome/nhs2, Oracula edere, aura [orig: aurÔ], et statu ex aqua [orig: aquÔ] exspirante. Ex ea porro aquarum agitatione fragor, et murmur consequebatur: quod et alii diserte scribunt. Graecus Schol. in Gregorium, ubi supra: *kastali/a, phgh\ peri\ th\n *)antio/xeian, e)n h(=| kai\ o( *)apo/llwn e)foreu\ei, Castalia fons circa Antiochiam cui Apollo praesidet. Pergit, *mantei/a ou)=n tis2 e)cefe/reto kata\ th\n toia/nde phgh\n, h( tou= na/matos, ou) kata fwnh\n, a)ll' a(plw=s2 h)/xou tino\s2 kai\ pneu\matos2 a)nadidome/nh (lege a)nadidome/nou ) Proinde Divinatio quaedam ad fontem illum edebatur ex defluxu, non per vocem, sed solum sono [orig: son˘] quodam [orig: qu˘dam] et flatu edito [orig: edit˘]. Vides Lector, huic aquae sonum, stridorem, et strepitum tribui, i. e. [gap: Hebrew word(s)] Castala; unde Castalia dicta est, non a Castalio, de quo Pausan. in Phocicis, nec ab Acheloi filia Castalia, de qua ibidem Panvasis, et Constant. Porphyrog. in Nicopoli, nec a Castalia nympha, quae metu insequentis Apollinis eo se praecipitem deiecerit, ut a Lutatio traditum. Bochart. loc. cit. Nic. Lloydius. Addo quod ex eodem [orig: e˘dem] fonte futuri Imprerii omen hausisse Hadrianus legitur apud Amm. Marcellin. l. 22. Haec dum ita procedunt more pacis, multorum curiosior Iulianus novam consilii viam ingressus est, venas fatidicas Castalii recludere cogitans fontis: quem obstruxisse Caesar dicitur Hadrianus, mole saxorum ingenti: veritus ne, ut ipse praecinentibus aquis capessendam Rem publ. comperit, etiam alii similia docerentur: ac statim circum humata corpora statuit exinde trans ferri, eo [orig: ] ritu, quo [orig: qu˘] Athenienses insulam purgaverant Delon. Eadem habet Sozom. l. 5. c. 19. ubi addit, Adrianum fu/llon da/fnhs2 e)mba/yanta th=| phgh=| a)ru/sasqai th\n tw=|n e)some/nwn gnw=sin e)ggra/fws2 e)pi\ tou= fu/lloudhlwei=san, cum intinxisset in fontem lauri solium, eo iterum extracto [orig: extract˘] futurorum notitiam illi inscriptam nactum esse. Factum id autem in Castalio Syriae fonte, Antiochiae enim idem mentionem facit; non vero in


page 753, image: s0753b

illo Graeciae prope Delphos. Quamvis in Graecorum Historiis et Martyrologits legatur, missum aliquando ad Delphicum Apollinem Oribasium a Iuliano, cui haec sors edita:

*ei)/pate tw=| *basilh=i, xamai\ pe/se dai/dmlos2 au)lw\,
(iu)ke/ti foi=bos2 e)/xei kalu/ban, ou) manti/da da/fnhn,
*ou' paga\n lale/ousan a)pe/sbeto kai\ la/lon u(/dwr..
Dicite Imperatori: humi prolapsa est variegata aula,
Non amplius Phoebus habitat calybam, non vaticinatricem tenet laurum,
Non fontem loquacem: exstincta est etiam garrula aqua.

Casaubon. ad Spartian. in Hadriano, c. 2. Dictus est autem fons hic Syriae Castalius, cum alias Daphnifid ei nomen esset, ad imitationem decantatissimi illius in Phocide, Graeciae regionis fontis, quemadmodum et mons Antiochiae immmens, Parnassus appellatus est. Vide infra in voce Daphne: Plura ureo de hoc Phocidis fonte, apud Sponium au)to/pthn, Itiner. Graec. Part. 2. p. 65.

CASTALO maxima civitas Oretaniae, gentile Castalonites. Steph.

CASTANEA [1] urbs circa Peneum fluv. Strabo. Et Magnesiae Plin. l. 4. c. 9. Eudoxus per scribit. Gentile Castavaeus. Steph. Ab hac urbe, (nisi a priori malis) nuces, quae Castaneae dicuntur, quas Nicandri Scholiastes duplicis generis facit, *kasta/nwn, inquit to me\n lopimo\n, to\ de\ malako/n. Ita Virgil. distinguit, Eclog. 7. v. 53.

Stant et iuniperi, stant Castaneae hirsutae.

Et Eclog. 1. v. 82.

Castaneae molles, et pressi copia lactis.

Vide mox dicenda.

CASTANEA [2] vulgo Chasteigneres, nomen Familiae in Gallia illustris, de qua Andr. Duchesnius inregrum edidit commentarium. Saeculo [orig: Saecul˘] XII. in tres ramos divisa est, per tres Fratres, Theobaldum, Iohannem et Wilhelmum, filios Theobaldi: Dominos de la Chasteigner aye (quorum hereditatem tandem saeculo [orig: saecul˘] XIV. Maria Theobaldi VI. filia marito Savarito de Rivonne attulit) de la Meilleraye et Reaumur ac demum du Brevil de Challans. In qua ultima linea, una Dominorum de Bougon superiori saeculo [orig: saecul˘] desiit, alia Dominorum du Brevil hereditate in familiam Bellimontiam (Baumont ) inserta est: sola [orig: solÔ] Dominorum de la Lardire et de la Groliere superstite. Medium quod concernit ramum, is denuo in tres palmites excerevit: quorum tertius Dominorum de Reaumur proximo [orig: proxim˘] saeculo [orig: saecul˘] exaruit, nec non alter Dominorum de Avaux. Praecipuus vero fuit Dominorum de S. George de Rexe; e quibus descendunt Domini du Verger, de Andonville, de la Gabillere, des Tousches: Primogeniti autem sunt Domini de la Rochepoxay, atque de Abain. post hos Comites de Chinsse. Et quidem Castaneos Rupipozeos quod attinet, Petrus, exstinctus A. C. 1474. ex Iohanna de Vareze pater fuit Guidonis, qui mortuus A. C. 1506. reliquit ex Magdalena Puteana Iohannem III. quem mortuum A. C. 1567. ex Claudia de Monleon Du. de Touffu et Talmond, excepit filius Ludovicus Dn. De Abain B. de Malval et Previlly, qui obiit A. C. 1595. Eo [orig: ], et Claudia Puteatra [orig: PuteatrÔ], genitus Iohannes IV. frater Henrici Ludovici Castanei, doctissimi Pictavorum Episcopi, pater fuit Caroli Dn. de Rocheposay et Abain nati A. C. 1628. Ludovici, Abbatia Belliportuensis, Iohannis et Annae; ex Diana de Fonseque, cuius proavus Rodericus Fonseca ex Comitibus de Monte Regio Montereyo in Hispania oriundus fuir. Vide Phil. Iac. Spenerum Theatr: Nobil. Europ. Tom. 2. p. 33.

CASTANEA [3] una ex quatuor speciebus nucum genikwta/tais2, quarum nomina apud Graecos, to\ ka/ruon, nux iuglans, to\ leptoka/ruon, minuta nux, to\ a)mu/gdalon, amygdalum, kai\ to\ *ka/stanon, Castanea. Quibus Ausonius pineam nucem adiungit, Technopaegn. de Cibis, v. 10.

Et duplici defensa putamine quinque genus nux.

Alii tamen, qui quatuor genera nucum tantum faciunt, quarunt nucleus proprie dicitur, quod intus est, castaneas ab hoc censu excludunt, et glandibus, tai=s2 bkla/nois2, adscribere malunt. Apicius, de nucleis hoc: nuces maiores, nucleos pineos, amygdala avellana. *dio\n certe ba/lanon castaneam, vocat Theophrastus, Histor. Animal. l. 3. c. 6. Intetim plate/a ka/rua Graecis proprie Castaneae, ut videre est apud Xenophontem, *)anaba/s2. l. 5. ubi de Mossynaecis, et Dioclem laudatum Athenaeo, l. 2. situ enim ac facie planae sunt, non prorsus rotundae; nempe communes. At Sardianae. quae optimae, figura [orig: figurÔ] rotundiore fuisse videntur: Hinc duas species castanearum apud Graecos, recenset Philotimus apud eundem, to( platu\, kai\ to\ kalou/menon *sardiano\n, quorum hoc posterius duskate/rgaston appellat, ob rationem iam dicendam, de Tarentinis, ex Plinio l. 15. c. 23. Tarentinae faciles, nec operosae cibo, planae figura [orig: figurÔ]. Rotundior, quae balantis vocatur, purgabilis maxime et sponte prosiliens pura. Plana est et Salartana, Tarentina minus tractabilis, Ubi maxime purgabilem vocat balaniten, h. e. facillime purgari et echino [orig: echin˘] suo [orig: su˘] exui. Echini enim proprie calices seu operimenta castanearum dicuntur, ut quae revera e)xinw/dh seu e)xi/nw| o(/moia, echino similia sunt. Hinc virides echini Calpurnio. Et Servins ad illud, Eclog. 7. v. 53.

--- --- Castaneae hirsutae.

adhuc, inquit, intra suos echinos locatae, et aculeis undique rigentes. Sed et iulos castaneae habent, vel bru/a i)oulw/dh, qui non tam a/nqh/seis2 vel a)/nqh flores, quam proanqh/seis2 sunt; praeter eos enim, tum in iuglandibus, tum in castaneis, suus flos ostenditur, ea parte qua [orig: quÔ] fructus erumpit, in ipsius fructus apice. Porro Euboicae quoque nuces, *eu)boi/ka\ ka/rua, et simpliciter *eu)boika\, castaneae eidom Theophrasto dicuntur, Histor. l. 1. c. 18. ta\ me\n dermatika\ h( ba/lanos2 kai\ to\ *eboi+ko\n


page 754, image: s0754a

Corio [orig: Cori˘] teguntur glandes et Euboicae nuces. Et l. 4. c. 7. ubi in Euboea et circa Magnesiam magna [orig: magnÔ] copia [orig: copiÔ] reperiri ait. Sic Hesychius. *eu/boi+ka\, ta\ kasta/nia: et Nicander.

--- --- lo/pimon ka/ruo/n te
*eu)boe/es2, ba/lano/n te metece/teros2 kale/ousi, etc.

Quod vero supra dictum, quosdam *dio\s2 bala/nous2, Iovis glandes, de castaneis interpretari, maxime de sativis intelligendum, quae vulgo marrons Gallis dicuntur, cum reliquas simplicier chastaignes vocent. Quam in rem vide plura apud Salmas. ad Solin. passim, inprimis p. 60. et seqq. Hodie Rekinga in Imperio Sinensi castaneas fert laudatissimas et maximas: sed urbs Xunking, in Suchuen eas, quae aliquantulo [orig: aliquantul˘] tempore ore contentae, sua [orig: suÔ] sponte, sacchari instar, liquescunt. Auctor Sinae et Euorpae, c. 36. A castaneis, Latinis inferioris aevi Castaninus, Gallis Chastaigne, color dicitur, vel idem vel ei affinis, quem foi/nika et spa/dika Graeci, Latini badium, in equis, dixere [orig: dixŕre]. Obrinet praecipue in capillis, qui rufi sunt coloris, non nimium pressi, nec nimium saturi, etc. Idem Salmas. ibid. p. 1330. Vide quoque infra Phoenix.

CASTANEUS Ludovicus, vide Ludovicus.

CASTANIA seu CASTELLANATA Urbs Lucaniae, in Salentinorum confinio. Steph.

CASTANOVITIUM arx Croatiae, in ditione Turcarum ad Unnam fluv. 3. leuc. a Siscia, 4. a Petrina, versus confinia Croatiae Austriacae.

CASTAON vulgo Cazorla teste Moret. cum Gomesio, oppid. Hispaniae Baeticae inter Ubedam urbem et Seguram oppid. ad ortum 6. leuc. Sed Henr. Coquo, et Car. Clusio est Villa Nueva d'Alcaraz, oppid. amplum Hispaniae Tarraconens. haud procul a monte, ex quo Baetis fluv. profluit, ubi olim plumbum proveniebat, cui argenti pars immixta fuit, non adeo ut eius utilis sit expurgatio. Baudrando est ad Baetim fluv. in Dioecesi et regno Toletano, sed in confinio Vandalitiae, ubi allas Oretani populi, Alias Caflulo, quod vide.

CASTAX urbs Iberiae. Gentile Castacaeus. Steph.

CASTELLA [1] regnum Hispaniae amplissimum, divisum in Veterem Castellam, quae versus Septentrionem, cuius caput Burgi Archiepiscopal. et Novam, versus Meridiem, seu regnum Toletanum, cuius primar. alias Toletum, nunc Madritum. Habet Castella a Septentrione Asturias et Biscaiam; ab Ortu regna Navarrae, Aragoniae, Valentiae, Murciae; a Meridie Andaluziam; ab Occasu Estremaduram et regnum Legionis. Primo Comites habuit, quibus Alhaca Saracenorum Rex non pauca ademit, A. C. 961. usque ad Garciam, cui Nunna soror successit, uxor Sanctii Navarrae Regis, a quo Regnum esse iussa est: quod Ferdinandus II. Rex Legion. suo iunxit, A. C. 1217. Cum Arragoniae regno unita Castella est, A. C. 1474. sub Ferdinando et isabella. Hodie sub Regibus Hispanicis ex Familia Austriaca. Merula Cosmogr. Ortelius, Atlas M. Boterus Relat. Hist. Mariana, etc. In huius collimitio Ordonius, trucidatis LXX. Milib. Saracenorum, Almanzorem in fugam coniecit, A. C. 916. Mariana, Vasaeus, etc.

Urbes Castellae veteris:

Albula, Avila. Calaguris, Calahora. Calciata, la Calzada, seu S. Domingo de la Calzada. Burgi, Burgos. Oxoma, Osma et Borgo d'Osma. Segovia. Vallisoletum, Valladolid. Novae. Calatrava. Civitas Regia, Ciudad Real. Complutum, Alcala de Henares. Conca, Cuenca. Madritum. Seguntia, Siguenza. Toletum, Toledo.

CASTELLA [2] Illustrissimae Familiae nomen, quae ex Ducibus Franconiae sive Franciae Orientalis, in Germania, deduci amat: primusque in ea Marquardus, hinc Rodulphi Comitis Rotenburgensis, illinc Hetani ultimi Franconiae Ducis ex filia Irmina nepos, Comitis de Castel nomen assumpsisse, atque A. C. 828. fatis concessisse legitur. Inde non mterrupta [orig: mterruptÔ] serie illi Comites ac Domini stirpem suam dignis coniugiis propagarunt [orig: propagÔrunt]: ramis quidem aliquoties divisis, sed divisione numquam in plures gradus protensa [orig: protensÔ]. Nunc in duabus lineis consistit tota genus, Remligensi et Rudenhausia, quas Wolfgangus et Godofridus, Georgii, sub finem superioris saeculi defuncti, filii, coeperunt. Et quidem priores quod attinet, Georgio [orig: Georgi˘] et Sophia [orig: SophiÔ] Limburgia [orig: LimburgiÔ] natus Wolfgangus, exstinctus A. C. 1631. ex Iuliana Hohenlocia, suscepit Wolfgangum Georgium; ex Sophia Iuliana Hohenloica, patrem Georgii Ludovici (nati A. C. 1638. denati 1639.) Iulianae Dorotheae (natae 1640. uxoris Henr. Friderici Comitis Hohenloici) Wolfgangi Theodori (nati 1641) Friderici Magni (nati 1646.) Eberhardi Friderici (nati A. C. 1653.) aliorumque. Vide praefatum Spenerum Tom. 2. p. 109. Godofridus vero praedictus, pater fuit, ex Anna Limpurgia, Georgii Friderici, exstincti A. C. 1653. quo [orig: qu˘], et Anna [orig: AnnÔ] Luisa [orig: LuisÔ] Limpurgia [orig: LimpurgiÔ], geniti, Philippus Godofredus (A. C. 1641. cui uxor obtigit Anna Sibylla Florentina Comes Silvarum et Rheni) Ludovicus (A. C. 1642.) Hehr. Albertus (A. C. 1643.) Eberhardus (A. C. 1650.) Ioh. Fridericus (natus A. C. 1651. eodemque [orig: e˘demque] denatus) praeter aliquot filias, omnes Comites de Castel in Rudenhausen. Vide Eundem Theatr. Nobil. Europ. Tomo [orig: Tom˘] 3.

CASTELLA Aurea pars Americae Meridionalis inter Isthmum Panamae, Peruviam et Venezuelam, a Castellanis detecta et dicta. Solis aurifodinis celebris, Herrera, c. 15. Linschot. Amer. c. 7. Nunc Terra firma dicitur, quod vide. Sub Hispanis.

CASTELLAMENTUM apud Arnob. l. 2. Ut spirulas et botulos facerent, isicta, Castellamenta, Lucanicas, suminatam cum his


image: s0754b

carnem et glaciali conditione tuceta; idem quod purami\s2, apud Clem. Alex. Protreptico [orig: Protreptic˘]: farciminis scil. genus Ioanni a Wower Not. ad Minucium Fel. ubi non dulciaria tantum, sed et farcimina diuresis figuris a Veteribus confieri solita docet. Certe et puerilem quatuor nucum structionem, quum Galli chastellet vocant, ex Latino castellare, puramoeidh= appellat Philo de Mundi Creat, vide paulo infra.

CASTELLANA civitas Episcopalis Umbriae, Tiphernum Ptolemaeo dicta. Item, oppid. Galliae in Provincia, ad Verdonam amnem, intra montes. 2. leuc. a Sanitio in Austrum.

CASTELLANETA urbs regni Neapolitani cum titulo Principatus ad fluv. Talvum, in provinc. Hydruntina. Episcopalis sub Archiepiscopo Tarentino. 9. milliar. ab ora sinus Tarentini.

CASTELLANI Hispaniae Tarraconensis populi in Catalaunia, quorum tractus Ducatus est Cardonae, teste Varrerio [orig: Varreri˘] cum Villanovano. Est autem Cardona oppid. inter Salsonam 2. et Minorissam urbem 3. leuc. ab Ilerda 10. Boream versus, ubi mons est copia [orig: copiÔ] salis colorum varietate respersi celebris: Baudrando fuere [orig: fuŕre] inter Ausetanos et Cerretanos, versus Bessidam et Bergam, oppida Cataloniae, ad radices Pyrenaeorum, et prope Cardonam etiam protendebantur.

CASTELLANUS [1] a castello, Praefectus castri, domini vices ibidem agens, ut in villa Villicus. Constituti enim olim a Ducibus et Comitibus amplissima possidentibus territoria, in loco aliquo munito, non solum militares Praesides, ad propulsandos hostes, sed et civiles Iudices ad dirimendas populo lites. Facti dein potenres, et in patrium munus succedentibus saepe filiis, a dominis tandem impetrarunt [orig: impetrÔrunt], ut praestitis antiquis servitiis et tributis, munus sibi in feudum retinerent. Iurisdictionis etiam suae cancellos paulatim transeuntes, virgam inferioris iustitiae, qua [orig: quÔ] primum fungebantur, in gladium superioris tandem commutarunt [orig: commutÔrunt]: dignitatis sibi fastigium, Baronum minus, sed nomine potius, quam amplitudine, conficientes. Sic Gallis noti, et Polonis, eo magis, quod Baronum classem non agnoscaut: Anglis autem, ne muneris appellatione: quos enim Galli Casteleins, illi Constables of the castle appellant: sed apud eos rari et inhonori. Vide Henr. Spelmann. Glossar. Archaeol.

CASTELLANUS [2] Bassiano oriundus, Poeta, an magis Historicus, Bernardin. Scardeonius, Hist. Pat. Pacem Friderici I. et Alexandri III. versu proscutus est. Voss. de Hist. Lat. l. 3. p. 798. Leand. descr. Italiae, p. 480.

CASTELLANUS [3] sub Franciso I. eruditione clarus. Quaerenti Regi, an nobilis esset, cum respondisset, nescire se, ex quonam filiorum Noahi oriundus sit, ita Regem oblectavit, ut hinc Episcopus Matisconensis etc. Magnus tandem Eleemosynarius Galliae evaserit. Moret. in Diction Hist. Animam Francisci, cum in funebri Oratione, simul atque ex corpore excessit, caelo [orig: cael˘] receptam esse, dixisset, periclitatus est, sed a Ioh. Mendoza egregie defensus. Vide Thuan. l. 3. Hist.

CASTELLANUS [4] Philosophus Gallus insignis, tempore Francisi I. Peripateticus, inprimis Bigotio, qui immortalem famae suae praeconem nactus est Iul. Caesarem Scaligerum Exerc. 307. sect. 15. infensus: suadentibus quibusdam Regi, ut et Bigotium audiret, commotior: Quid, inquit, hominem laudatis, qui Aristotelicus est? Et ut scias, Rex, qui illi homines sint, Aristocratiam meliorem esse Monarchia [orig: MonarchiÔ] affirmant. Quo [orig: Qu˘] pacto [orig: pact˘] effecit, ut Rex, omisso [orig: omiss˘] Bigotio [orig: Bigoti˘], imposterum Castellanum, quem iam antea disputantem saepius audiverat, unice sequeretur. Melanchthon Resp. ad Colonienses.

CASTELLANUS [5] Albertus, vide Albertus.

CASTELLANUS [6] Iulius, vide Iulius.

CASTELLANUS [7] Petrus, vide Petrus.

CASTELLARIUS apud Romanos, dictus est castellorum custos. Hic aquam per canales in urbem derivatam, et castellis primum, (ita enim loca aquae illi primum excipiendae destinata vocabantur) exceptam, certa [orig: certÔ] mensura [orig: mensurÔ] in diversa loca urbis distribuebat, vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 1. c. 14.

CASTELLATARUM Nucum ludus Vide infra Nuces.

CASTELLATIUM oppid. Pedemontanae ditionis, ad Burmiae Tanarique confluentes situm, antiquis Camundium appellatum.

CASTELLETUM [1] vulgo le Catelet, oppidulum Galliae probe munitum, in Picarida regione et in confinio Hannoniae et Cameracensis tractus, ad fontes Scaldis fluv. 5. leucis distat a Perona; estque medium inter Cameracum et Fanum S. Quintini.

CASTELLETUM [2] locus iuxta Tiberiadem, secus mare Galilaeae, ubi quondam Christianorum copiae coactae sunt.

CASTELLIO [1] Sebastianus, vide ibi.

CASTELLIO [2] vulgo Castillon, oppidulum Galliae, in Petragoricensi provincia, ad fluvium Duranium, ubi Angli victt; et grandi clade affecti a Gallis A. C. 1451. sub Carolo VII. Rege. Distat. 3. leucis a Liburnia in ortum, et totidem a Favo S. Fidei in occasum.

CASTELLIO ad Lupiam vulgo Chastillon sur Loing, oppid. lepidum Galliae, in Vastinio tractu, cum castro in colle, ad Lupiam amnem, et antea Ducatus titulo [orig: titul˘] insignitum. 4. leucis supra Montargium in meridiem distat, et 6. a Ligeri fluvio.

CASTELLIO ad Matronam vulgo Chastillon sur Marne, urbecula Franciae, in Campania superiori, ad Matronam fluvium sita, vix 3. leucis ab Epernaco in occasum, et 7. a Remis in austrum. Hinc illustri Familiae nomen, quam Andr. Duchesnius insigni opere repraesentavit. Deducitur illa ab Eude, Hervei Archiepiscopi Rhemensis fratre, principio [orig: principi˘] saeculi X. et pluribus ramis viguit. Nam ex ea primum Vicedomini Rhemenses et Catalaunenses, Domini de Basoches, Villescavoir, Tocy, Baserne, Chasteau porcean, Pacy et Nantueil, Nantueil al Fosse, Autresche: dein cum Gaucherio III. Dn. de Chastillon, ab uxore Elisabetha Comitatus de S. Paul ac alia obtigissent, Comites de S. Paul, at aliis hereditatibus de Blois, de Soissons, de Dunois, et de Porecean, Domini de Leuse Conde,


image: s0755a

Encre, Blois, Dampierre, Rosoy, Clacy, la Fere, descenderunt. Ducalem titulum Carolus Blesensis, ducta [orig: ductÔ] herede Ducatus [orig: Ducatűs] Britanniae intulit, sed non eo [orig: ] quiere gavisus est, adversantibus Monfortiis: unde posteri titulo [orig: titul˘] Comitum Pentheuriae ac Petricorii, Baronum de Avaugour et de l'Aigle, contenti esse debuere [orig: debuŕre]. E Sanpaulensium et Porceanorum ramo novos palmites dedit Iohannes Dn. de Chastillon et Candelus, Magnus Coquus Franciae, a cuius minoribus filirs derivantur Domini de Ours, Douy, Ponnevil, a primogenito Gaucherio, praeter Dominos de Marigny, Cissy et de Troissy, primaria linea (sed veteri domus potentiae minime par) Dominorum d'Argenton, Bouville, Farcheville, Boisrogues, la Greve, etc. orta est: e quibus Aegidio Baroni d' Argenton, (filio Claudii, nepoti Claudii, pronepoti Iohannis Car. de la Greve Bouville, abnepoti Caroli de Chastillon Dn. de Bouville et Farcheville qui obiit A. C. 1480.) nati sunt ex Maria de Vivonne Andreas Dn. de Farcheville (A. C. 1605.) et Francisvus Dn. de Bois rogues (natus A. C. 1606.) vide Spenerum, Theatr. Nobilit Tom 2. p. 40.

CASTELLIO ad Sequanam vulgo Castillon sur Seine, urbs Galliae satis culta, in Ducatu Burgundiae, ad Sequanam fluvium, 16. leucis a Divione in Boream, et 13. a Lingonibus in occasum. Patria fuit Guilielmi Philandri, qui Vitruvii Pollionis de Architectura libros 10. adnotationibus doctis et laboriosis illustravit. Dicitur autem Castellio, a castello, quasi parvum Castellum. Hadr. Vales Notit. Gall.

CASTELLIONAEUS Scaevola, vide Scaevola.

CASTELLIONENSIS Lacus vulgo Lugo di Castiglione, lacus est Hetruriae, in agro Senensi, sic dictus ab oppidulo ei adiacente, Castiglione di Piscaria, inter Grossetum et ditronem Plumbinensem. Paulo post in mare Mediterraneum se exonerat, sub dominio Magni Ducis Hetruriae.

CASTELLODUNUM vulgo Chasteaudun, urbs Galliae lepida et culta, ad Laedum fluvium, octo leucis supra Vindocinum. Sita est in Belsia provincia, in eo tractu, qui ab ea le Dunois dicitur, in domino Ducis Longovillae. Distat a rothomago 28. leucis in austrum, et totidem a Lutetia in occasum.

CASTELLONOVANUS Petrus, vide Petrus.

CASTELLUM [1] vide Castrum.

CASTELLUM [2] Locus inter Faventiam et Florentiam, Antonin. in Mauritania Caesariensi.

CASTELLUM Abbatis , oppidum novi nominis in Lucania.

CASTELLUM [3] in Andibus hodie Chasteaux, locus Andicavinae dioeceseos, non procul a fluvio Liderico, in Andium Turonumque confinio.

CASTELLUM Aquatum quod et Aquae, et Thermae superiores, Baden, et Ober baden, urbs Helvetiorum inter Tigurum 2. et Basileam 6. leuc. ubi comitia haberi solent Helvetiorum generalia. Vide Badena.

CASTELLUM Arianorum seu Castelavium Auracium, vulgo Castelnaudary, oppid. Galliae, in Occitania, celebre pugna [orig: pugnÔ] ibi commissa [orig: commissÔ] A. C. 1632. Sedet in colle, 5. leucis a Carcassona, et 8. a Tholosa.

CASTELLUM Carnones , castrum Burgundiae liberae Sequanorum, vetustissima [orig: vetustissimÔ] Monialium Abbatia [orig: AbbatiÔ] insigne, vulgo Chastel Chalon; inter Montemacurum et Polemniacum. Hadr. Vales. Notit. Gall.

CASTELLUM Cattorum vulgo Cassel, urbs Hassiae primaria. Vide Castellae et Stereontium.

CASTELLUM Delphinum oppidum Pedemontii.

CASTELLUM Durantium vulgo Castel Durante, oppdium alias Italiae, in Ducatu Urbini, ad Metaurum amnem, ubi antea delitiae Ducum, et palatium supetbum. Sed ab Urbano VIII. Barberino Romano Pontifice facta fuit civitas A. C. 1632. et dicta Urbanea, Urbanea, cuius Episcopatus unitus est cum Dioecesi S. Angeli Vadani. Vide Urbanea.

CASTELLUM Francum oppidum agri Tarvisini.

CASTELLUM Goscelini , vulgo Ioscelin, castrum Galliae, in dioecesi Aletansi seu Macloviensi, cella [orig: cellÔ] seu Prioratu S. Nicolai illustre et Prioratibus S. Martini ac S. Crucis. Dictum a domino Goscelino, Nonnumquam Ioslin quoque.

CASTELLUM Guntherii in provinc. Lugdunensi 2. ad fluv. Olinam, hodie Gontel. Aliud nobilius, in provinc. Lugdunensi, 3. in finibus Andium, ad ripam fluv. Meduanae, structum a Fulcone Nerra, tertio Andicavorum Comite, et Villici appellatione donatum. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall.

CASTELLUM Heraldi vulgo Chastelleraud, in Pictonum finibus, olim Vicecomites habuit, nunc titulo [orig: titul˘] Ducatus illustratur. Ibi Vingenna primum navigia tolerat, ad Insul. Burchard. properans. Caput pagi Castroheraldens. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall.

CASTELLUM Holmium vulgo Castelholm, oppid. Sueciae, et Alandiae insulae praecipuum, in mari Baltico, ad facues sinus Bochnici, cum portu capaci.

CASTELLUM Hunnorum seu Castellaunum, oppidulum est tenue, in Palatinatu Rheni et in confinio Trevirensis ditionis, una [orig: unÔ] leuca [orig: leucÔ] a Simmera, et 2. a Mosella fluvio.

CASTELLUM Marcellinum , olim post circa A. C. 1132. ob immunitates Castellanorum, Castrum Francum nuncupatum, ac demum Canoae, vulgo Canes dictum, locus est Galliae maritimus, ad Lerinense Monasterium pertinens; circa sinum maris, inter Caput Rubeum vel Rufum, et Caput Galpue interceptum. Hadr. Vales. Notit Gall. in voce Lerinus.

CASTELLUM Menapiorum vulgo Kessel, oppidum est Gueldriae superioris, prope Mosam fluvium, et ab eo regio adiacens dicitur T'land van Kessel incolis, pais de Kessel Gallis, inter Mosam et pauldes Peele, versiis Brabantiam. Oppidum autem 2. leucis distat ab Horna in Boream.