December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0005

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS PRIMVS Literas A, B, C, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0006

[gap: praeliminaria]

image: s0750b

CASSIANE apud Historiae Aug. Scriptores, pro, more Cassii, principatum Rei publ. restiturere, h. e. eam in libertatem vindicare, moliti, Salmas. in illam.

CASSIANI in Iure, nomen sectae; sicut et Sabiniani et Proculiani: ab Auctoribus Cassio Sabino et Priculo, nomen adepti, de quibus ita Pomponius, l. 2. ff. de orig. Iur. Fuit Qu. Tubero pulici privatique iuris doctissimus: eius duo discipuli, Ateius Capito et Antistius Labeo fuere [orig: fuÍre]. Quorum alter Magistri praeceptis adhaerescens, alter ingenii fiducia [orig: fiduci‚] pleraque innovans, dissidium quoddam in Iuris Civil. disciplinam invexerunt. Nam cum Ateio massutius Sabinus, Labeoni Nerva pater successisset, acceptam a Magistris discordiam vehementer auxerunt: quam postea eorum discipuli, Sabini quidam Cassius; Nervae autem Proculus, eo produxerunt, ut duae iam familiae cantrariae ex eorum nominibus appellatae ac propatatae sint. Nam qui Cassium sequebantur, Cassinai: qui Proculum, Proculiani dici coepere [orig: coepÍre]; post sequnti sunt, Cassium quidem Caelius Sabinus, Proculum vero Pegasus: unde Sabinianorum et Pegasianorum nomina. Quorum dissensionibus ac praeceptionibus contrariis imbuti postea ICti Iavolenus, Neratius, Iuliauns et coeteri, quorum ex scriptis compositi sunt ii, quibus nunc utimur pandectarum libri, mirificas concertationes in hanc LL. idsciplinam importarunt [orig: import‚runt]: apud Brissonium, laudatum Ioanni Calvino Lexic. Iurid.

CASSIANUM urbs ampla persidis, in provinc. Hierach. In perpulchra planitie. Tridui circiter itinere distat ab Haspahamo in Boream, versus mare Caspium.

CASSIANUS [1] inter Iovis cognomina, vide hic [orig: hÓc] infra.

CASSIANUS [2] Antiochiae Rex, ab Armeniis interfectus, A. C. 899. Blondus, l. 4. Decad. 2.

CASSIANUS [3] Hierosolymitanus Episcopus XI. A. C. 142.

CASSIANUS [4] Martyr apud Forum Cornelii, ubi et iacet, et quo venerat peregirnationis gratia [orig: grati‚] a Brixia urbe, cuius erat civis, et Praesul. Cum apud forum Cornelii doceret, iussu Iuliani Imperatoris, qui prohibuerat Christianos docere, stylis discipulorum confossus est. Martyrium eius eleganter descripist Aurelius Prudentius *peri\ *stefa/nwn, Hymn. 14.

CASSOANUS Alexandrinus sub Ioviniano in Italiam veniens, apud Ortona, templum construxit, cuius et Praesul electus: inde peregriando Augustodunum venit, ac Episcopo Simplicio viro sancto successit.

CASSIANUS [5] Monachus, Honorii tempore, Hierosolymitana [orig: Hierosolymitan‚] Ecclesia [orig: Ecclesi‚] ab hareticis eiectus, Massiliam venit, ubi duo condicit coenobia; scripsit et de Monachorum institutis. Valoaterr. Vide Voss. Hist. Lat. l. 2. c. 17. et infra.

CASSIANUS [6] auctor Chronographiae, Clem. apud Hieron. in Catal. Script. Eccl. c. 38.

D. CASSIANUS quintus Augustoduni Galliae civitatis, vulgo Autun, Episcopus fuit: ad cuius tumulum pleraque ac miranda eduntur miracula, si sides Gregor. Turon. c. 75. de glor. mart.

CASSIANUS [7] Iohannes, Scytha origine, natus Athenis, discipulus Chrysostomi, scripsit collationes Patrum deserti, 24. libris, Institutiones et modum vivendi coenobitarum, remedia contra coto vitia capItalia, de Incarnatione verbi, contra Nestorium. A Prospero refutatus, quod 13. libro Collationum, Sempipelaginais favere videretur, ceterum vitae sanctitate illustris. Obiit A. C. 448. aetat. 97. Gennad. c. 61. Guesnay, Cassian. illustr. l. 1. Praef. et l. 2. c. 12. Massiliae imo in tota Provinc. colitur.

CASSIBELANNUS Helius, fortissimus Britannorum Rex. Caium Caesarem a sua Britannia bis bello [orig: bellŰ] repulit, sed tertio devicuts, in subiectionem cum suo populo venit, A. M. 3921. et ante natum Servatorem 49.

CASSIDA Indiae intra Gangem oppid. Ptol.

CASSII montes Scythiae extra Imaum. Ptol.

CASSILIA [1] urbs probe munita Germaniae ad Fuldam fluv. cum arce. Sedes Principis Landgravii Hasso-Cassellani. 12. leuc. a Marpurgo in Boream. Etiam Castellum Cattorum dicta et Stereontium. Vide ibi.

CASSILIA [2] urbs Momoniae in Hibernia ad Siurium fluv. in Comitatu Triperariensi. In colle. Ampla et culta, sed posterioribus his temporibus male habita ab Anglis.

CASSILIACUM Rhaetiae oppidum, lib. Notit. Romakessel, Rhenano, Rer. Germ. l. 3. quod ibi habitassent [orig: habit‚ssent] Romani milites, sic dictum, ab occupatoribus Alemannis.

CASSILIUM vulgo Cassel, vide Stereontium.

CASSINITIUS Thraciae fluv. cuius aqua equos potos efficit.

CASSINOGILUM palatium veterum Aquitaniae Regum, in pago Aginnensi, vulgo Chassenevil. Hic [orig: HÓc] Hildegardis Ludovicum Pium genuit, A. C. 788. Petro Monacho, in Histor. Albigensium, vocatur Castrum Cassanolium nobile et fortissimum, ad pedem montis, in amoenissima planitie, etc. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall.

CASSINUM vide Casinum.

CASSIODORUS [1] Magnus Aurelius Patricius, et Senator Ramanus, Theodorici Gotthorum Regis Praeceptor, et Cancellarius, solus Consul. A. c. 514. tandem postquam vidisset, Gothorum res, sub Vitige, ruere in peius, in extremitate Calabriae monasterium a se conditum incoluit. Ibi ei horologia Solis et aquae plurima, lampades inextinguibiles, et Bibliotheca selecta. Cum inulta alia scripsit, ut Commentarium in Psalmos, in Canticum, etc. Libros duos Institutionum divinarum, 12. epistolas sub Theodorico Rege, 12. libros Historiae Gothicae, a Iornande in epitomen redactos, Chronica, plurimosque tractatus Grammaticos. Rhetoricos, Dialecticos, Arithmeticos, Musicos, Geometricos, Astronomicos, Orthographicos, de figuris, tum vero Historiam Ecclesiasticam, quae Tripartita nominatur, ex tribus Scriptoribus Theodoreto, Sozomeno, et Socrate in unum corpos coagmentavit. Mortuus est temporubs Iustiniani Imperatotis A. C. 562. aetat. pene 100. Gregor. l. 7. ep. 31. et 33.


image: s0751a

P. Diac. Hist. Lobm. l. 1. c. 25. Aimoin. Hist. Franc. l. 2. c. 9. Volaterr. vide etiam Voss. Hist. Lat. l. 2. c. 19. et de Scient. Mathem. c. 16. ß. 2. c. 22. ß. 6. et. c. 34. ß. 11.

CASSIODORUS [2] , Petrus, vide Petrus.

CASSIOPE [1] sive CASSIOPEA Cephei Aethipoum Regis uxor, et Andromedes mater, quae quod gloriaretur, Nereidibus sese corporis pulchritudine praestare, illarum indignationem incurrit. Nymphae enim iactantia [orig: iactanti‚] eius irritatae increlibilis magnitudinis cetum immiserunt, filiamque eius unicam, nomine Andromedam, saxo alligarunt [orig: allig‚runt], cetoque devorandam obiecerunt, quae tamen Persei virtute liberata, ci nupsit. Cassiope vero tandem generi meritis in caelum translata traditur. Arabibus vocatur muliert sedis, i. e. sedens in siliquastro cum palma delibuta. Manilius, l. 1. inversam vocat, quod capite cernuans occidat. Unde Marcus Tullius Aratea vertens,

Labitur illa simul gnatam lacrimosa relinquens
Cassiopeia, neque ex Caelo depulsa decore
Fertur. Nam verso contingens vertice primum
Terras, post humeris eversa [orig: evers‚] sede, refertur.
Hanc illi tribuunt poenam Nereides almae,
Cum quibus, ut perhibent, ausa est contendere forma [orig: form‚].

Vide Caesium, in Caelo Astronom. p. 116. Propert. l. 1. El. 17. v. 3.

Nec mihi Cassiope solito visura carinam,
Omniaque ingrato [orig: ingratŰ] litore vota cadunt.

Cassiepea, pro Cassiopea, dicere iubet Scal. in Manilium, atque ita se reperisse ait in codice Gemblacensi. Sane Graecis est *kassie/peia. Verum codici uni plures opponere licet, in quibus o scribatur, nempe Latini ut Calliope, et Calliopea: ita Cassiope et Cassiopea scripsere [orig: scripsÍre]. Nec est quod Graeca vox opponatur, nam E et O facile commutantur. Ita Graece est *ptolemai=os2, at in optimis libris est Ptolemaeus, et *beroni/kh Beremce. Voss.

CASSIEPEIA mater Cilicis ex Phoenice, apud Scholiastem Apollonii: alias Cassiopeia, quam vocem vide; aliquid etiam de Cassiopeae asterismo, supra in voce Carica clavis. Vide quoque infra Kezia, quod nomen fuit uni ex filiabus Hiobi, e cuius Historia forte de Cassiope fabula nata.

CASSIOPE [2] Corcyrae insulae oppid. Plin. l. 4. c. 12. Ptolemaeo Cassiopolis dicitur. Hodie Cassopo. Hic [orig: HÓc] celebre olim Fanum fuit Iovus Cassiani, cuius varia numismata meminere [orig: meminÍre]. Hodie urbs in runis iacet; Aedes saltem ibi sacra Panagiae, i. e. S. Virgini, undique anathematis nautarum, aliorumque qui e maris periculis emerserunt, referta. Sed et imago ibidem eiusdem B. Virginis, cui lamellam cupream applicantes viatores, inde suorum necem, aut vitam, augurantur. Cum enim adhuc in vivis est, de quo solliciti sunt, nummulum adhaerere imagini; sin excessit, continuo delabi, dicunt. Vide Iac. Sponium, Itiner. Graeciae Part. 1. p. 121. et seqq.

CASSIOPE [3] Epiri urbecula a qua Cassiopaei. Plin. praefat. l. 4. et Ptol. in montanis. Straboni promontorium est, quod et Phalacrum vocat. Cassiope alia, urbs Epiri, in Almena provinc. (cum prior sit in regiuncula Cassiopaea) versus oram littoralem. Nunc Ioannina. Estque alicuius momenti. Ambae sub Turcis.

CASSIOS fluv. Scythiae, qui per Albaniam in mare decurrit. Plin. l. 6. c. 13.

CASSIPA lacus Americae meridional. in Paria regione. In Orenocum fluv. se exonerat. Inter Orinocum et lacum Parime.

CASSIS apud Virg. Aen. l. 11. v. 775. ubi de Chloreo Cybeles Sacerdote,

Aureus ex humeris sonat arcus, et aurea vati
Cassida --- -- --- --

Et Statium, Theb. l. 9. v. 700.

--- - --- --- - Ast ubi pugna [orig: pugn‚]
Cassis anhela calet --- -

galea est. Unde Cassis plebeia, apud Lucanum, l. 7. v. 586.

Illic plebeia contectus casside vultus,
Ignotusque hosti, etc.

quae insigni caret, a)/falos2 Graecis. Varie enim galeae cassidesque honestiorum militum ornabantur olim: et quidem corniculis praecipue, ac cristus. Veram enim cornuum similitudinem ex aere vel ferro in illis exprimi consuevisse, colligitur ex Plinio, l. 10. c. 43. Unde apud Varronem, de LL. l. 4. Comoediae Plautinae, in qua miles istiusmodi galeam gestans traducebatur, Corniculariae nomen; et Cornicularii appellati, in militia Romana antiaqua, milites honestiores, qui ab hoc cassidis parasemo sic appellati, beneficiarii ut plurimum erant Tribunorum aut Centurionum, uti discimus ex Valerio Max. l. 6. c. 1. ex. 11. Vide infra, ubi de Corniculis. Sed et cristatae fuere [orig: fuÍre] non raro. Virg. Aen. l. 8. v. 620.

Terribilem cristis galeam, flammasque vomentem.

Papinius de Hippomedonte, l. 4. Theb. v. 129.

--- - --- --- - Tremit aerea cassis
Ter nivea [orig: nive‚] scandcnte iuha [orig: iuh‚].

Idem, Theb. l. 9. v. 107.

--- - --- Lycus excelso [orig: excelsŰ] terrore comantem
Perstrinxit galeam, etc.

Namque addere maiestatem cristas militi, iam olim serio observavit Polybius, ubi pteri/nw| stefa/nw| plumea [orig: plume‚] corona [orig: coron‚], galeas ornari, agmine videl. pennarum, quod superne procumbens et in galeam ipsam circumcirca fluctuans, orbe seu serto [orig: sertŰ] illam plumeo [orig: plumeŰ] incingebat: ex


page 751, image: s0751b

eo vero; rectas eminere pinnas quasdam, puniceas, aut nigras, cubitali celsitudine, multas, paucas, pro lubitu gestantis, ait. Ad quem locum Claudianus, Consul. Honor. 4. alludens, cum casside maiorem et rutilum cristis, suum Principem inducit. Hinc de Minerva blandiore idem,

Ferratus lascivit apex, horrorque recessit
Martius et cristae placato [orig: placatŰ] fulgure vernant,
Insolitisque docet galeam mitescere sertis, etc.

Vide quoque hic [orig: hÓc] passim, inprimis in vocibus Apex et Crista. Claudi autem omnino cassides Veterum consuevisse, ut ne videri quidem facies armatorum potuerint, docent Scriptores quamplures. Papinius iterum, Theb. l. 4. v. 20.

--- - --- galeis iuvat oscula clausis
Inserere.

Silius de Militibus Marcelli post pestilentiam, l. 14. v. 637.

tenuata iacendo
Et maciem galeis abscondunt ora, malusque,
Ne sit spes hosti, celatur casside pallo.

Vide quoque Alcimum Avitum, l. 5. et Sidonium, Panegyr. Anthemii, de Roma. Unde apud eundem Statium, Theb. l. 11. v. 373.

Solve genas, liceat vultus fortasse supremum
Cernere dilectos, et ad haec lamenta videre,
Anne fleas?

Naresque etiam galeis tectas, indicat iterum Sidonius, ibid.

Obtundit teneras circumdata fascia nares,
Ut galets cedant, etc.

Quam in rem vide plura apud Caspar. Barthium, Animadversion. ad Satitium d. l. Adversar. l. 22. c. 14. et supra Buccula, nec non infra in voce Cervellarium, Galea, Iusta, ubi de more eorum, qui prima [orig: prim‚] vice in Iustis decertabant, cassidem Foecialibus vel Heraldis, donativi loco [orig: locŰ] offerendi, nisi prius in Torneamentis id ipsae fecissent.

CASSITERIDES insulae in occidentali Oceano, unde plumbum candidum effoditur. Plin. l. 4. c. 22. Ex adverso, inquit, Celtiberiae complures insulae sunt Cassiterides Graecis dictae, a fertilitate plumbi. Olim nemini perviae, praeterquam solis Phoenicibus, Strabo, l. 3. pro/teron me\n ou)=n *foi/nikes2 mo/noi th\n e)mpori/an e)/stellon tau/thn e)k tw=n *gadei/rwn, kru/ptontes2 a(/pasi to\n plou=n. Plumbum ex illis insulis Graecis primo allatum. Plin. l. 7. c. 56. Plumbum ex Cassiteride insula [orig: insul‚] primus apportavit Midacritus. Atque indidem stannum habuere [orig: habuÍre]. Herodot. *ou)/te nh/stous2 oi)=da *kassi/teri/das2 e)ou/sas2 e)k tw=n o( kassi/teros2 h(mi=n foeta=|. Potest autem hoc nomen Phoeniciae originis esse, quia Chaldaei, et Arabes stannum appellant, vocabulis huic simillimis. Sic Nummer. c. 31. v. 22. pro Ebraeo [gap: Hebrew] Ionathan habet [gap: Hebrew word(s)] Kastira, et Hierosolymitanus Interpres [gap: Hebrew word(s)] Kastara, et Arabs [gap: Hebrew word(s)] Kasdir, Bochart. quem vide de Phoen. Colon. l. 1. c. 39. Nic. Lloydius. Cluverio, alitsque sunt Insulae, quae Trilenco promontor. Gallaeciae obiacent, quarum una ad Occasum Zigarga, alia ad Ortum Isla de S. Cyprian, in ora Boreali Gallaeciae et in Oceano Cantabrico. Baudrand.

CASSITIRA Insula in Oceano, Indiae vicina. Steph.

CASSIVELAUNUS Britannus, cui cum Caesar in Britanniam exercitum traduxisset, summa imperii bellique administrandi communi Britannorum consilio [orig: consiliŰ] permissa est. Caes. l. 5. c. 19. 20. Frater fuit Ludi Regis, eoque [orig: eŰque] mortuo [orig: mortuŰ] regni administrator findus, Thomantio primogenito eius Cornubiam, Androgeo iuniori Cantium dederat. Beda, Polydorus Virgil Hist. Angl.

CASSIUM vulgo Case, oppidul. Liguriae, in agro Ticinensi.

CASSIUS [1] civis Roman. cum filius eius Tribunus, Agraria [orig: Agrari‚] lege lata [orig: lat‚], Rem publ. turbatum ivisset, eum regni affectati accusatum, ad virgas et mortem condemnari curavit: Templo [orig: TemplŰ] dein Cereris ex praeda exstructo [orig: exstructŰ]. Val. Max. l. 5. c. 8. ex. 2.

CASSIUS [2] Tribun. plebis, C. Mario [orig: MariŰ] et L. Flacco [orig: FlaccŰ] Consulib. plures leges ad diminuendam nobilitatis potentiam tulit: in quibus sanxit, ut quem populus Roman. damnasset [orig: damn‚sset], cuive imperium abrogasset [orig: abrog‚sset], id ratum esset. Fuit et inter competitores Ciceronis in Consulatu. Ascon. Paedian.

CASSIUS [3] Dux Pompeianus cum decem navibus ardente bello [orig: bellŰ] civili ad Caesarem transiit.

CASSIUS [4] Praesul Narniensis tempore Totilae Regis Gotthorum, cui occurrens animum eius placavit, ne civitati noceret. Gregor. l. 3. Dialog.

CASSIUS [5] Poeta Parmensis fuit, cuius ingenium in scribendo carmine mire concinnatum, et promptum praedicat Horat. l. 1. Serm. Sat. 10. v. 62.

--- -- Hetrusci
Quale fuit Cassi rapido [orig: rapidŰ] ferventius amni
Ingenium, caspis quem fama est esse, librisque
Ambustum propriis. --- -

Hic est, qui in partibus Cassii et Bruti Tribun. militum fuit, quibus victis Athehas se contulit. Quintilius Varus ab Augusto missus, ut eum interficeret, studentem reperit, et perempto [orig: peremptŰ] eo [orig: ] scrinium cum libris tulit, unde multi crediderunt Thyesten Cassii Parmensis fuisse. Scripserat enim multas tragoedias, Acron in illud Horatii, l. 1. Ep. 4. v. 3.

Scribere quod Cassi Parmensis opuscula vincat.

CASSIUS [6] Apronianus, Consul. Collega Paetini, an. Urb. Cond. 871. Atheniensibus iura ex Draconis, et Solonis, reliquorumque libris conscripsit. Cassiodorus.