December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0005

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS PRIMVS Literas A, B, C, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0006

[gap: praeliminaria]

image: s0748b

CASIUM melius CASSIUM oppid. Aegypti, prope confinia Palaestinae, in Augustamnica prima provinc. ad radices Cassii montis, intra Ostracinam et Gerrhum; in ora, ubi Sirbonis palus in mare Mediterraneum se exonerat. 50. milliar. a confinio Arabiae. Guitque antea Episcopalis sub archiepiscopo Alexandrino.

CASIUS [1] cognomen Iovis, vide Iuppiter, ut et hic [orig: hţc] infra.

CASIUS [2] mons apud Euphratem, ubi Traianus dicavit crateras argenteos, in templo Iovis Casii, cum epigrammate. Snidas. Item Casius nunc Larissa, mons trans Pelusium, extremum Nili ostium in ea Arabiae Petraeae parte, quae ab hoc monte Casiotis Ptolemaeo appellatur; in quo erat M. Pompeii tumulus ab Adriano instauratus, ut in vita eius testatur Spartina. c. 14. In hoc monte templum insigne habebat Iuppiter, qui inde Casius dicebatur. Lucan. l. 8. v. 858.

--- --- Manesque tous placare licebit
Et Casio praeferre Iovi.

Nosti Sinai montem esse asserunt, ob illic a Deo datas per Moysen populo Israelitico Decalogi tabulas, Nobilem Plin. l. 5. c. 11. Arabiam hanc sterilem, et praeter Casium montem nihil insigne habentem indicat. Aliis Cassius. Vide Casium.

CASIUS [3] mons in Syria Antiochena, supra Seleuciam cognomine Pieriam, Cuius excelsa altitudo quarta [orig: quartÔ] vigilia [orig: vigiliÔ] orientem per tenebras Solem aspicit, brevi circumactu corporis, diem noctemque pariter ostendens; ambiuts ad cacumen 19. mill. pass. est, altitudo per directum quatuor. Haec Plin. l. 5. c. 22.

CASLETUM oppid. Gall. Belgicae. Aemil. l. 8. a Philippo Valesio Flandris victis, captum, A. C. 1328. quod cum fieri non posse obsessi censerent, specie galli gallinacei lanea [orig: laneÔ] facta [orig: factÔ], et pro muris propsita [orig: propsitÔ], Regi illuserunt, dictitantes, tum potiturum Casseto Repertum (ita Regem, quod non natus sed electus esset, vocaverunt) cum alites lanei canerent. Sed eventus pro Rege fuit. Froissard. l. 1.

CASLEU decimus mensis Hebraeis, nostro Novembri et Decembri respondens, Zachar. c. 7. v. 1. Ab Ebraeo Cesil, quae Orionem vulgo significat, Iob. c. 9. v. 9. Hoc autem sidus mense Novembri Consmice occidens, turbulentas ciet tempestates. Unde Virg. Aen. l. 7. v. 719.

Saevus ubi Orino hibernis conditur undis.

CASLUTIUM castrum Galliae, in Cadurcis, vulgo Cailus de Bonnette, a fluviolo, cui assident, cum titulo Comitatus. Amniculus autem Bonnetta sive Bonatidia in Avarinaem defluit, l'Averou, Avarionem Tarnis in Garumnam defert. Hadr. Vales. Notit. Gall.

CASMANNUS Otto, Theologus Reformat. scripta [orig: scriptÔ] Angelographia [orig: AngelographiÔ], Cosmopoeia [orig: CosmopoeiÔ], aliisque pietatem et praxin spirantibus, celebris. Obiit Stadae Saxonum, A. C. 1604. aetat. 45.

CASMARE Mauritaniae Caesariensis oppid. Ptol.

CASMENE urbs Siciliae. Steph. hodie Comiso, vide Cluver. Sicil. Ant. l. 2. p. 358. et Bochartum de Phoen. Colon. l. 1. c. 20. Nunc Scicali, Brietio. allis. Ad amnem cognominem in valle Neaetina, Magino Scicli. Ab ora 10. milliar. totidem a Neaeto in Occasum. Nunc fere in ruinis iacet.

CASMILUS cognomen Mercurii, apud Samothraces. Vide Camillus.

CASMONATES Liguriae populi. Plin. l. 3. c. 5.

CASNETUM Historicis Gallicis quoque dicitur, quod alias Quercetum, vulgo le Quesnoy, oppidum Hannoniae. Quam enim Latini quercum, Galli olim Casnum nominavere [orig: nominavŕre], hodie un chesne, alias quesne. Hinc legimus in priscis literis, In silva S. Benigni et ibi taliassent vel occidissent uno casno de S. Benigno, i. e. quercum unam cecidissent, ad Divionense Monasterium S. Benigni pertinentem. Unde etiam Casnum nomen habet, villa Cotiae villae vicina, in silva Cotia, Chesne en Cuise, alias Chesne Herbelot vulgo: cuius meminit Bertinus Annal. ad A. C. 877. Et discurrentibus inter eos missis, ad hos perventum est, ut Richildis et ipsi Primores ad eum Compendium venirent, et suum Conventum ad Casnum in Cotia condixerunt. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall. in vocibus Cotia silva et Quercetum.

CASNINIUM oppid. unum ex illis, in quibus et ius dicebatur, et nundinae agebantur, et erat quaedam Res publ. neque tamen magistratus suos habebant, in quae legibus praefecti mittebantur quotannis, qui ius dicerent. Festus.

CASOPE vide Cassope.

CASOS [1] et CASUS Casso, teste Sophiano [orig: Sophian˘], insul. maris Aegaei, una Sporadum, teste Plinio [orig: Plini˘], l. 4. c. 12. inter Sammonium promontor. Cretae 30. et Carpathum insulam in Caeciam vergentem ad 20. mill. pass. uti scribit idem Plin. l. 5. c. 31. Sunt autem multae Casorum insulae per ambitum, a quibus vestimenti nomen Casiaca, quod et nunc quoque durat, vulgare Graecis militibus. Eustath. Casianam appellat a monte Casio.

CASOS [2] Persidis insula et civitas. Steph.

CASPANUM oppid. Lombardiae Transpadanae.

CASPAPYRUS urbs Gandarica, Scitharum vero a)kth\, i. c. litus. Steph.

CASPASIUM fluv. apud Scythas Asiaticos. Plin. l. 6. c. 17.

CASPERIA [1] Rhoeti Marrubiorum Regis uxor, quae cum Anchemolo privignorum corpus commiscuit, ut annotavit Servius millud Virglil. Aen. l. 10. v. 388.

Hinc Sthenelum petit, et Rhoeti de gente vetusta [orig: vetustÔ].
Anchemolum thalamos ausum incestare novercae.

CASPERIA [2] Indiae intra Gangem regio. Ptol.

CASPERIA [3] vulgo Aspra, oppid. olim, nunc pagus Sabinorum apud ortum Himellae fluv. a Narnia [orig: NarniÔ] 12. mill. pass. ab Interamna


image: s0749a

fere totidem, inter Ocrculum et Reate 16. Eius meminit Virg. Aen. l. 7. v. 713.

Qui Tetricae horrentes rupes, montemque Severum,
Casperiamque colunt, Forulosque et flumen Himellae.

CASPERIUS [1] Centurio praesidiariorum in castello Gorneas. Tacit. l. 12. Annal. c. 45. obsesso [orig: obsess˘] Capitolio [orig: Capitoli˘] pugnam ausus, a Vitellianis obtruncatus, Histor. l. 3. c. 73. Fulvius Ursinus legendum censet Asperius, ad l. 12. Annal. Taciti, forte dividendum Caius Asperius Iano Gebhardo videtur: in qua [orig: quÔ] opinione ante eum natum fuit M. antonius Muretus. Nic. Lloyaius.

CASPERIUS [2] Aemilianus, et

CASPERIUS [3] Agrippinus, inter Nobiles Romanos, sine causae dictione, interemptos, iussu Severi Imperatoris, apud Ael. Spartian. in Vita illius. c. 13.

CASPERULA oppid. Sabinorum, quod Sil. Italic. a Caspiis portis. quae in Oriente sunt, ubi Bacriana est regio, accepisse nomen fingit, l. 8. v. 415.

Hunc Amiterna cohors, et Bactris nomina ducens
Casperula, hunc Foruli magnaeque Reate dicatum
Caelicolum [orig: Caelicolűm] matri, nec non habitata pruinis
Nursia et a Tetrica [orig: TetricÔ] comitantur rupe cohortes.

CASPHOR nomen civitatis. 1. Macchab. c. 5. v. 26. In tribu Manasse.

CASPIAE Portae variae dicuntur; Quidam Amazones portis Caspiis egressas ad Alexandrum venisse in Hyrcaniam prodidere [orig: prodidŕre]: sed illae Caucasiae fuerunt, per quas transitus est et Iberia in Scythiam. Neronis quoque comminatio ad Caspins portas (ut inquit Plin. l. 6. c. 13.) ad eum transitum respiciebat. Verum Tarus mons tribus in locis interruptus, quas portis quibusdam pertransitur in Armeniam, in Ciliciam, et in Mediam. Sed illae tantum Caspiae portae appellantur, quae apud Medos sunt. Ptol. Plin. et Strabo. Per has transitus est ex Babylone et perside ad mare Caspium; Et hinc fortasse Caspiae dictae sunt, quod aliquae gentes vicinis insident montibus appellatae Caspiae. Iuga vero Caspia procul hinc absunt, et ad Armenios ulterioresque populos pertinent. Portae autem caspiae panduntur itinere manufacto [orig: manufact˘] milibus octo passunm longo [orig: long˘]: nam latitudo vix est plaustro permeabilis. Haec alibi Armeniae, alibi Caspiae, alibi Ciliciae vocantur, Plin. l. 5. c. 27. Caspia claustra dicuntur Lucano, l. 8. v. 222. itemque Valerio Flacco, l. 5. v. 124. Stat. l. 4. Silv. 4. v. 64.

--- -- Metuendaque portae
Limina Caspiacae. --- --

Nonnullis Les Portes de Tefilis. Nic. Lloydius.

CASPIANA Armeniae maioris regio. Strabo.

CASPII populi Scythici generis, hyranis finitimi, eiusque maris accolae, quod ab ipsis Caspium appellatur. Horum regio a Strabone Caspiana appellatur. Virg. Aen. l. 6. v. 798 perifrastikw=s2 Caspia regna nominat,

Huius in adventum iam tunc et Caspia regna
Responsis horrent divum [orig: divűm]. --- --- -

Hi parentes decrepitos, et septuagesimum aetatis annum attingentes, angusto loco includere dicuntur, et fame enecare. Strabo, l. 11. Apud hos saevissimi sunt canes, ut scribit Val. Flaccus, l. 6. v. 106. uti videre est in his:

Insequitur Drangaea phalanx; claustrisque profusi
Caspiadae, quibus [orig: queţs] turba canum, non seqnius acres
Exilit ad lutos, pugnasque capessit heriles:
Inde etiam par mortis honos, tumulisque recepti
Inter avos, positusque virum [orig: virűm]: nam pectora ferro
Terribilesque innexa iubas ruit agmine nigro [orig: nigr˘]
Latratuque cohors: quanto sonat horrida Ditis
Ianua, vel superas Hecates comitatus ad auras.

Vide Lips. Cent. 1. ad Belg. Epist. 44. Eliam Reusner. Artis Strateg. l. 1. c. 15. Casp. Facium, in axiom. Bellicis, c. 94. Idem Nic. Lloyidius. Baudrando fuere [orig: fuŕre] populi in Hyrcania.

CASPII montes a Petentrione meridiem valde extensi, inter Armeniam maiorem et Mediam. ex his Turcae in Armeniam irruperunt, A. C. 755.

CASPIN civitas pontibus et muris munita, in tribus Dan. 2. Macchab. c. 12. v. 13.

CASPINGIUM oppid. Batavorum, prope Vahalim fluv. nunc castrum dictum Giessenburg, Cluverio [orig: Cluveri˘] teste, inter Goricum et Dordracum, in Comitatu Hollandiae.

CASPIRUS urbs Parthorum, finitima Indiae, cuius incolae omnium cursu sunt velocissimi. Steph. Aliis Caspira.

CASPIS Syriae urbs. 2. Macchab. c. 12. v. 13.

CASPIUM Mare instar lacus, unde dulces ei aquae, inter Caspios et hyrcanos montes est, a quibus nomen accepit. Dicitur enim et Hyrcanum mare. Strabo, l. 11. *kalei=tai de\ au(/th h( sqa/latta kai\ *(urkani/a. Dionys. v. 50.

*(/hnte kai\ *(urkani/an e(/teroi diefhmi/canto.

Immensum spatium occupat, de quo tamen inter scriptores parum convenir. Mela. l. 3. c. 5. Mare Caspium ut angusto [orig: angust˘], ita longo [orig: long˘] etiam freto [orig: fret˘]. Vide sis illic Vossium. Strabo ubi supra, *)/esti d' o( ko/lpos2 a)ne/xwn e)k tou= *)wkeanou= pro\s2 meshmbri/an. Ubi sequitur vulgatam suorum temporum de hos mari opinonem. Putabant enim plerique omnes, mare Caspium nihil aliud esse, quam sivum Oceani Cronii sive Seprentrionalis, ut sinus Persicus ex Oceano meridiano a)ne/xei. Haec est Dionysii sententia, qui sinum Oceani secundi ita describit:



page 749, image: s0749b

*deu\teros2 au)=t' dli/gos2 me\n, a)tar wprofere/statos2 a)/llwn,
*(/ost' a)pokidna/menos2 *kroni/hs2 a(lo\s2 e)k bore/ao,
*kaspi/h| ai)pu\ r(eesqron e)piproi/hsi sqala/ssh|.

Quocum consentiunt duo Interpretes, Festum Avienum dico et Priscianum. Hic

Alter item est primo [orig: prim˘] brevior, maiorque duobus
Hic prolapsus aquas, Boreali fusus ab alto
Terga procelloso [orig: procellos˘] turgescit Caspia fluctu.

Priscianus,

Hoc [orig: H˘c] minor est, reliquis maior, quem Caspia tellus
Suscipit intrantem vastis Aquilonis ab undis,
Nomine Saturni quod Tethys possidet aequor.

Haec etiam Pomponii Melae, haec Plinii, l. 6. c. 13. sententia. At non eorum, qui nostra [orig: nostrÔ] aetate de eo mari accuratius scripserunt, qui affirmant esse id per se, nec ullo [orig: ull˘] modo [orig: mod˘], aut cum Oceano, aut cum alio mari misceri. Falluntur vero e recentioribus plerique, dum totam antiquitatem huius erroris infimulant. Nam quid illi novi docent, quod non iam pridem ab Herodoto sit traditum? Sic enim ille, *(h de\ *kaspi/h sqa/lassa/ e)stin e)f' e(auth=s2, ou) summi/sgousta th= e(te/ra sqala/ssh. Diodorus quoque Siculus ait, *th\n *(urkani/hn esse kasq' au(th/n. Ideoque maximus Philosophorum Aristoteles lacum appellat; mare tamen ab accolis vocari tradit Casaubonus. Horatius, l. 2. Carm. Od. 9. v. 2.

--- --- Nec mare Caspium
Vexant inaequales procellae
Usque.

Nic. Lloydius. Alias in 4. sinus distributum fuit, nempe Scythicum, Albanum, Caspium et Hircanum. Nunc mer Caspie, vel mer de Sala, ab urbe Salacinits in ora, et mer de Bacu, ab urbe cognomine in Media, et de Tabarestan. In illud se exonerant Rha, Iaxartes, Oxus, Cyrus, Araxes. Longitud. est 800. mill. pass. Latitud. 650. mill. pass. Hieme magna ex parte concrescit. Ei a Borea Tartarea deserta, ab Ortu Usbechia, ab Occasu Georgia, a Meridie Persia, Baudrand. Vide Texeiram.

CASPIUS vide Marius.

CASSA et CASSETA, apud Recentiores, pro Capsa et Capseta, vide supra Capsa.

CASSAN [1] vel CHAGAN, Persiae Regis fil. Argonis Rex ad regnum sic pervenit. Raytho [orig: Rayth˘] Aragonis successore occiso [orig: occis˘], Baython substitutus est. Qui, quod Christianis faveret, a Cassane hac [orig: hÔc] lege electo, ut Christi fidem eiuraret, praelio [orig: praeli˘] victus est, A. C. 1294. sed hic regno [orig: regn˘] potitus, rem Christlianam mirifice promovit. Cum Christianis in Oriente Principibus, foedere inito [orig: init˘], Melechnazerum Aegypti in Syria Regem superavit; Carbandam fratrem successorem habuit, A. C. 1304. Sanut. l. 3. part. 13. c. 8. et. 10. Hayton. c. 41. etc.

CASSAN [2] Bassa Solimanni, vastata [orig: vastatÔ] Hungaria [orig: HungariÔ], a Principe Palatino in praelio occisus. A. C. 1532.

CASSANDA insul. Belgii, in ora Flandriae, ex adverso Zeclandiae et Flissingae. Arcem habet cognominem permunitam. Sub Batavis vix 1. leuc. a Slusa et Brugis in Ortum.

CASSANDANE filia Pharnaspis, et mater Cambysae generi Astyagis. Herodot. l. 1.

CASSANDER [1] XXV. Macedonum Rex, II. vero post mortem Alexandri Magni, fil. Antipatri, Aridaeo successit. Democratia [orig: DemocratiÔ] Athenis abolita [orig: abolitÔ], magnam Graeciae partem sibi subiecit, urbi Demetrio [orig: Demetri˘] Phaleraeo [orig: Phalerae˘] praeposito [orig: praeposit˘]. Irritatus dein Aridaei, uxoris Eurydices, aliorumque Macedonum caede, Olympiadem necari iussit. Thessalonice porro Alexandri sorore ducta [orig: ductÔ], Macedoniam peromuit, Thebas denuo exstruxit, Roxanen cum filio Alex. posthumo sustulit, alterum quoque, Herculem, per Polyperchonta interemit. Cum Seleuco et Lysimacho foedere inito [orig: init˘], contra Antigonum, ingentis praelii victor, ad Ipsum, in Phrygia, an. 443. Urb. Cond. 3753. M. 3. Olymp. 119. triennio [orig: trienni˘] post hydropicus obiit. Regnavit ann. 19. Diodor. Sic. l. 19. Euseb. et Iustin. l. 14.

CASSANDER [2] Georgius, vide ibi.

CASSANDRA [1] Priami et Hecubae filia, quae cum ob formae venustatem ab Apolline amaretur, iussa quamcumque vellet concubitus [orig: concubitűs] mercedem petere, vaticinandi peritiam sibi dari postulavit, quam cum credulus amator ei concessisset, neque illa promissis staret, indignatus Deus, quoniam munus iam datum eripere non protuerat, essecit, ut vaticiniis eius fides nulla haberetur. Quare cum equi Troiani insidias detexisset, eumque moenibus minime recipiendum clamaret, neminem tamen invenit, qui berbis eius fidem adhibendam putaret. Virg. Aen. l. 2. v. 245.

Tunc etiam fatis aperit Cassandra futuris
Ora, Dei iussu, non unquam credita Teucris.

Hanc Virgil. postremis Troiani belli temporibus, Choroebo iuveni desponsatam fuisse tradit, qui cum extrema [orig: extremÔ] illa [orig: illÔ] nocte, qua [orig: quÔ] Ilium cecidit, sponsam captivam abduci vidert, eique suppetias ferre conaretur, a Peneleo quodam confoditur, Virgoque ipsa ab Aiace Oileo in Minervae templo vitiatur. Haec postea, in praedae divisione, Agamemnoni cessit, qui cum identidem ab illa [orig: illÔ] admoneretur, ut Clytemnestrae uxoris suae insidias caveret, nihilo tamen minus eius montia, velut vesanae mulierculae deliramenta contempsit. Cuius postea securitatis poenas dedit, una cum Cassandra [orig: CassandrÔ], uxoris, Aegysthique insidiis in convivio obtruncatus. Homer. Iliad. Virg. Aen. l. 2. v. 403.

Ecce trahebatur passis Priameia virgo
Crinibus a templo Cassandra, adytisque Minervae.

Idem, l. 3. Aen. v. 183.

Sola mihi tales casus Cassandra canebat.



page 750, image: s0750a

Vide de hac porro Lycophronem. in Poemate ad ea denominato.

CASSANDRA [2] Iobatis filia, quae Belletophonti nupsit. Homerus.

CASSANDRA [3] Fidelis, puella Veneta, erudita, Angelo Politiano, decus Italiae, vocata. l. 3. ep. 17. Vixit A. C. 1487. Fulgos. rerum memorab. l. 8.

CASSANDRA [4] oppid. et Cassandria colonia, de quibus vide in Polidaea. Ptolemaeus Casandra cum simplici s. scribit. Est autem urbs Macedoniae maritima. Pausan. et Steph. adhuc etiam Cassandria Sophiano.

CASSANI vicus agri Tarvisini.

CASSANITAE populi maritimi ad mare Rubrum. Steph. Arabiae Felicis, Ptol.

CASSANORUS urbs Aegyptia. Steph.

CASSANUM [1] urbecula Calabriae citerioris iuxta amnem Lione, Episcopalis sub Archiepiscopo Consentino, 20. milliar, a Rossano in Boream.

CASSANUM [2] oppidul. Ducatus Mediolanensis ad Adduam fluv. alias frequens, 15. milliar. a Crema. 12. a Bergamo.

CASSANUS vide Cassan.

CASSARDUS Franciscus, vide Franciscus.

CASSELLA urbs, Landgraviatus [orig: Landgraviatűs] Hassiae caput. Familiae origo a Ducibus Brabantinis: e quibus Henricus II. Magnanimus, reliquit filios duos, Henricum III. Brabantini, et Henricum, cognomine Puerum, Hassicai rami, auctores: quorum his obiit A. C. 1308. pater Ottonis, qui principatum ad Lanum; Iohannis, qui Cassellas, et Ludovici, qui marpurgum renuit. Sed successit reliquis Otto; e cuius posteris Ludovicus Mitis, genuit Ludovicum Pium, qui Cassellas iterum, et Henricum, qui Marpurgum tenuit: quorum ille inortuus A. C. 1471. stirpem propagavit, e cuius successoribus, Philippus Magnanimus fuit, rebus opro Euangelio gestis, inclitus. Huius fil. Guilelmus iterum Casselanae, Georgius vero Darmstatinae lineae auctores fuere [orig: fuŕre]. Guilielmus, Princeps literis egregie cultus, in Patre capitvol liberando, multum et cum successu occupatus, Cassellas suas maxime munivit, magna [orig: magnÔ] in Impegio auctoritare, et controversiarum, inter vicinos obrtarum, arbiter: Libro Concordiae fortiter se opposuit, Obbit A. C. 1592. ex Sabina Wirtenbergica, pater Mauritii: qui polu/glwttos2 et etuditus, Reformatae Religioni summo [orig: summ˘] zelo [orig: zel˘] adhaesit: Primo foederi, A. C. 1603. quo [orig: qu˘] unioni praeludebatur, dein ipsi Unioni nomen dedit. A. Gronsfeldio, iussu Tillii, Cassellis obsessus, regimen transtulit in filium Guilielmum, A. C. 1626. mortuus A. C. 1632. Hic cognomine Constans, suscepto [orig: suscept˘] regimine, cum fratribus de Apennagio, inde cum Darmstatinis de causa Marpurgensi transegit: Foedus cum Gustavo Adolpho pepigit, Lipsiensi conventui interfuit, A. C. 1631. Regi ad Lipsiam victori copias suas prope Haechstam iunxit. Pace Pragensi pene solus in Germania noluit comprehendi, hanoviam a Caesareanis liberavit, defunctus in Frisia A. C. 1638. Vidua eius Amelia Elisabetha, Lamboium A. C. 1642. in agro Kempensi, et A. C. 1648. ad Grevenburgam Caecidit, etc. Horum filus Guilielmus, in pace Monaster. Abbatiam Hirschfeldiam, et praefecturas Schawenburg, Buckeburg, Staathagen et Saxenbagen; atque pro satisfactione 600000. imperialium accepit: in causa Marpurgensi, et Waldeccensi cum adversa parte transegit, etc. prudentia [orig: prudentiÔ] et pietate inclitus. obiit repentina [orig: repentinÔ] morte, A. C. 1663. pater ex Hedvige Sophia Brandeburgica, inter alios Guilielmi, qui A. C. 1672. aetat. 18. Parisiis obiit, et Caroli, qui nunc ditionibus praeest. Ut diu et feliciter praesit, vota piorum Deus exaudiat! Vide Sepner. in Sylloge Geneal. Histor. et in voce Cassilia.

CASSENTIUM sive CASUENTIUMFronitin. oppid. olim et Colonia Hetruirae, excisum: cuius ager Casentine, in territorio Aretino.

CASSERA Macedoniae oppid. Plin. l. 4. c. 10.

CASSI populi Britanniae apud Cattieuchlanos: Grassere, nunc Glareano, at Camdeno Caishow; sed Caishow Cartieuchlani esse videntur. Ita Ferrarius. Camdenus autem ait, in regiuncula Caishow fervari nomen Cassiorum, quos etiam Cattieuchlanos vocat. Vulgo the Hundred of Caishow, in Comitatu Herfordiensi.

CASSIA Graece *ka/sios2, urbs in Aegypto ad montem Casium. Stephanus, *kasi/ou, o)ros2 kai\ po/lis2 ai)gu/ptou pro\s2 tw=| *phlousi/w|, prope Pelusium: quam de situs parilitate aequare Epidamnum sive Dyrrachium (utraque enim in ora maris edita et saxosa sita fuit) ait Solinus, c. 34. Vide Salmas. ad. Solin. p. 568.

CASSIA Lex cuius auctor L. Cassius Longinus Tribunus Plebis an. Urb. Cond. 649. C. Mario [orig: Mari˘] secundum, C. Flavio [orig: Flavi˘] Fimbria [orig: FimbriÔ] Consulib. fuit: Ut quem populus damnasset [orig: damnÔsset], cuive Imperium abrogasset [orig: abrogÔsset], in Senatu ne esset. Tulit eam Cassius, ob simultates cum Q. Servilio Caepione, qui ante biennium Consul fuerat, et cui populus ob bellum male administratum, inperium abrogaverat, Asconius in Cornelian. Alia, lata a C. Cassio Praetore, Dictatore Iulio [orig: Iuli˘] Caesare, Ut in numerum Patriciorum, qui Senatui deessent, alii sublegerentur, Tacit. Annal. l. 11. c. 25. Alia, suffragia libera esse voluit, non Iudicum tantum in Iudiciis, sed etiam pupuli in Comitiis: verum in tributis tantum, quibus de multis iudicaretur, Cicer. in Laelio, ubi hanc legem bienio [orig: bieni˘] post Gabiniam latem esse scribit, nempe Urb. Cond. 616. Item in Bruto, l. 3. de Legg. Asconius in Corneliam et Verrianm 2. Alia, quam utlit Sp. Cassius Viscellinus III. Consul cum Proculo Virginio Tricosto Rutilio an. Urb. Cond. 267. Ut ex agro Hernicis, quibuscum foedus ictum erat, adempto, dimidium Latinis, dimidium plebi divideretur. Lex tamen non tenuit. Livius, l. 2. Val. Max. l. 5. c. 8. ex. 2. Fuit quoque lex Cassia. lata a Q. Cassio Praetore, Q. Aelio Paeto, M. Iunio Penno Consulib. an. Urb. Cond. 596. Ut Paulo Anicio et Octavio, et bello Macedonico cum victoria redeuntibus, quo die Urbem triumphantes inveherentur, et imperium esset. Livius, l. 45.

CASSIA Via a Cassio Strata. Festus.