December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0005

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS PRIMVS Literas A, B, C, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0006

[gap: praeliminaria]

image: s0607b

BURI memorati Iul. Capitolino in Marco Antonino Philos. c. 22. Gentes omnes ob Illyrici limite, usque Galliam conspiraverunt, ut Marcomanni, Narisci, Hermunduri et Quadi, Suevi, Sarmatae, Latringes et Buri: hi aliique etc. *bou/r)roi dicuntur Dioni in Traiano; in veter. Peutingerorum tabula Durei seu Duri, uti docet Salmas. ad loc. cut. quem, si placet, vide.

BURIA urbs in frugifero solo sita, iuxta montem Tabor et civitatem Nain, in tribu Zabulon.

BURICHALIS Graece *bourixa/lios2, idem quod Burichus stu Burricus, Gallic. Bourique, auctori Glossarum antiqq. MSS. Mannus est, equus brevior, quem vulgo brunicum vocant. Sic Porphyrio in l. Epodon Horatii, Mannosequos, vulgo burichos appellant. A Graecu pur\ri/xos2, quod idem cum pur\ro\s2, i. e. rufus: Sic enim omnes equos breviores a colore appellasse [orig: appellÔsse] Latinos citerioris aevi, ersi alterius essent coloris, per catachresin ait Salmas. ad Vopisc. c. 20. in Carin.

BURICHUM oppid. munitum Ducatus Clivensis, e regione Vesaliae ad Rhenum fluvium. Quibusdam est Burcinacium.

BURICIANUM oppid. Bavariae, prope Lichi fluv. confluentes. Burchain Cluver. non longe a Danubio.

BURIDENSII populi Daciae, quorum urbs Varadmum est, teste Lazio [orig: Lazi˘]. Wardin, et Varadein .

BURII populi German. cognomine Luti, Ptol. qui testibus And. Velleio [orig: Vellei˘] et Rantzovio [orig: Rantzovi˘], in insul. maris Baltici, cui nomen est Bornholm, habitant. Brietio erant, ubi nunc magna pars Polomiae, verssis Calisiam urbem.

BURIS vide Bura.

BURLAEUS Gualterus, vide Guaherus.

BURLARIA in veteri Charta apud Columbum in Manuasra l. 1. nun. 43. locus est in urbe, vel extra urbem, in qua ludere soliti incolae. Hispanis certe burlar est iocari, ludere; Vasconibus Burlaze, Occitanis Bourlos, ludus, iocus, illusio. Vide spra in voce Bohordicum.

BURNUM seu BURNIUM Livio Grachova teste Nigro [orig: Nigr˘], opapid. Illyrici mediterran. in Liburnia, Arauzonae propinquum.

BURNUS inter idola Romanorum, memoratur Arhobio adv. Gent. l. 4. Quis Libentinam, quis Burnum, libidiman superesse tutelis --- credat? Uti quidem veterem Lectionem habere, monet Desid. heraldus. Alii tamen Liburnum malunt. Vide eum Animadversion. ad loc.

BUROA insul. in mari Indico, inter Moluccam et Matassarias insulas sat culta et oblonga.

BURONIA Silva Westerwald, apud Colin. Agrippinam, Trithem.

BURRA pronomen muliebre, apud Romanios, a colore sic dictum, Valerius in Epit. de Nominib. Dicebant autem burrum antiquevi, ut Festus ait, quod nunc dicimus rusum. Unde rustici burram appellant buculam, quae rostrum habet rufum, pari modo [orig: mod˘] rubens cibo [orig: cib˘] et, potione ex prandio burrus appellatur. Sic genus equi brevioris, a eo lore Graeci pur\ri/xon, Latini burrichum appellarunt [orig: appellÔrunt], uti videmus. Non solum autem burrum, sed et byrrum dixere [orig: dixŕre] Veteres pro eodem. Vide in hac voce, et plura hanc in rem apud Salmas. ad Vopisc. in Carino, loc. cit. et ad Solin. p. 68. ubi a Graeco pur/ro/s2 vocem ortam pluribus docet.

BURRANICA Potio,, vide infra Camella.

BURRHUS Afranius, praetoriis cohortibus, ab Agrippina, impositus, egregius militaris Famae. Tacit. l. 12. Annal. c. 42. In se tumescentibus paulatim faucibus et impedito [orig: impedit˘] meatu exstinctus. P. Mavio [orig: Mavi˘]. L. Asinio [orig: Asini˘] Consulib. l. 14. Annal. c. 51.

BURRIUM Antonin. Uske, Camdeno oppid. olim Albionis hunc Walliae, finitimum Iscae Monumetensi; inde 9. mill. pasi. Callevam versus. Aliis est Lodbury.

BURRIUS Richardus, vide Richardus.

BURRUS Petus, vide Petrus.

BURSA [1] Metropolis Bithyniae, sedes Imperii Ottomannici, ante Adrianopolim. A Prusia conditore, Prusa dicta creditur. Strabo, l. 12.

BURSA [2] nomen, quo [orig: qu˘] olim Collegia disignabantur, teste Aventino [orig: Aventin˘] Annal. l. 6. Vide infra. In celebrioribus Emporiis nomen huic loco est, ubi Mercatores statis per hebdomadem horis conveniunt, de rebus suis dissertaturi; cui simile quid Romanorum Basilicae fuere [orig: fuŕre]. Quam magnifice enim exstructae exornataeque Bursae sint, Londini, Amstelodami, alibi, nemini ignotum. De Amstelodamensi sic Barlaeus in Medicae, Mercatorum, inquit, augusta porticus, quam Bursam vocant, eleganti et operosa [orig: operosÔ] structura [orig: structurÔ], fornicibus tota moles incumbit superiora operis columnae marmoreae quadraginta valide portant, ut ne dissolvere saecula compagem videantur posse. Ambigas, ingenio [orig: ingeni˘], an sumptu, an utilitate maior? Officinis inferioribus, qua plateas et Amstelam spectant, viginti sex cingitur; at, qua [orig: quÔ] per gradus ascenditur, stationes aperit et vendentium capsulas plurimas, quae centenarium facile [orig: facilŕ] excedunt, ubi merces omnimodae pulchriores, exoticae, domesticae, natae vel factae veneunt. Hic [orig: Hţc] mutuis contractibus venditur Orbis, hic emitur, hic [orig: hţc] de pretiis rerum, permutandis merciwoniis, onerandis exonerandisque navibus, de ponenda in usuram, remittenda aliunde pecunia, omnis sermo etc. Vide supra in voce Basilica. Nominis originem, ex Hebraeo [gap: Hebrew word(s)] Botsra, (unde et interior Carthaginis pars Byrsa ) munitum locum denotente, arcessit Keuchenius ad C. Nepotis Fragm.

BURSAONENSES Hispaniae citerioris populi Calaguritanis, et Complutensibus vicini. Plin. l. 3. c. 3.

BURSARIUS in Ecclesia Romana officium Monasticum est, penes quem Bursa seu pecunia Monasterii, in Monastico Angi. Tom. 1. p. 184.

John Tortoun quintus, Bursarius officiatus.

Etiam sic dicti sunt, quibus ex Bursis stipendia praestabantm, cuiusmodi Bursarum, i. e. arcatum, tamei/wn, gazophylaciorum, mentio fit in Computo Baillivorum Franciae A. C. 1288. Expenfae: Pro


page 608, image: s0608a

Bursis Scholarum Regis, qui fuerunt de Curia --- pro Bursis baptizatorum --- pro Bursis Beghinarum. Nempe in his Bursis sive Arcis reponebantur, quae ad Scholasticorum, verbi gratia, seu Baptizatorum, alimoniam spectabant, quaeque eum in usum a Viris piis legata erant. Vide quoque infra Nomenclator. Unde etiamnum Bursarii in Academiis dicuntur, quibus, ob rei domesticae penuriam, certa quaedam stipendia exsolvuntur, ex Arca ad id destinata, ad studiorum cursum eo expeditius conficiendum, etc. De Bursa Papali purpurea, in qua sunt 12. sigilla pretiosorum lapidum et muscus, in Inauguratione Pontificum adhiberi solita [orig: solitÔ], vide Cencium Camerar. de Inaugur. Celestini III. laudatum Car. du Fresne in Glossar. Vide quoque supra, in voce Bursa.

BURSEELI Hieronymus, vide Hieronymus.

BURTANGA vide Arx Burtanga.

BURTINA Ptol. Bortina Antonin. Almudenar, teste Surita [orig: SuritÔ], oppid. Aragoniae, inter Caesaraugustam 10. et Oscam in Caeciam 4. leuc. aliis Balbastro est, urbs a Caesaraugusta 22. leuc. ab Ilerda 5. Oscam versus.

BURVINUS filius tertio-genitus Henrici iunioris filii Henrici cognomine Burvini (cuius pater Pribilssaus, ultimus Herulorum Rex, in ordinem ab Henrico Leone redactus, Ducisque nomine acquiescere iussus est:) Rostochium tenuit, a filiis Henrico et Erico excaecatus, quos tamen brevi divina nemesis sustulit. Eiigitur successit alius filius woldemarus, et hoc [orig: h˘c] natus Nicolotus cognomine Puer, qui a Brandeburgicis, quod Marchionis filia [orig: filiÔ] repudiata [orig: repudiatÔ] duxisset Pomeranam, bello [orig: bell˘] afflictus, ultimus suae gentis fuit. Fratres vero Burvini natu maiores, Iohannes Megapolitanum et Nicolotus Vandalicum, ramos condidere [orig: condidŕre]. Phil. Iac. Spenerus Sylloge Genealogico-Historica [orig: HistoricÔ], in Fam. Wandalica.

BURUNGUM oppidul. ad Rhenum, Burick Simlero. Aliis Wuringen, oppidul. ad Rhenum, inter Coloniam et Novesium, sub Electore Coloniensi.

BUSA Apula femina, quae 10000. Romanorum qui Cannensem cladem effugerant, liberaliter aluit. Val. Max. l. 4. c. 8. ex. 2.

BUSACTERI Maiores et Minores Germaniae populi quos etiam Bructeros esse putant. Horum Brokersberg oppidum esse videtur sub Gossaria Saxoniae urbe. Graeci habent codices *bousa/keroi, forte a malo et sterili agro sic dicti. Hinc Familia haud dubie illustris Busekerorum, cuius et Dithmarus meminit, l. 6.

BUSAE populi Medorum, quos Diores subegit. Steph.

BUSARDUM Castellum Salentinorum.

BUSBEQUIUS vide supra Augerius.

BUSCHIUS [1] Arnulphus, vide Arnulphus.

BUSCHIUS [2] Hermanus, vide Buschius.

BUSCUMDUCIS a filvis et nemoribus, quae hoc [orig: h˘c] loci quondam Brabrantiae Duci fuerunt, appellationem obtinet; una ex 4. praecipuis Brabantiae civitatibus, ludo [orig: lud˘] literario [orig: literari˘], magna [orig: magnÔ] civium et praestantium aedificiorum frequentia [orig: frequentiÔ], pugnacique populo [orig: popul˘], civili tamen ac blando [orig: bland˘], nobilis. Ibi mercatura, lanificium, ceteraeque artes mechanicae florent. Vulgo Bosseduc. Vocatur etiam Silva Ducis.

BUSEKERI Familia nobilis Saxoniae, vide Busacteri.

BUSENTUS amnis Calabriae inferioris Consentiam urbem uno latere includens, cuius aquae natura est capillum efficere nigrum: accolae etiam confirmant fila serica, si Busentia aqua redordiantur, fuscum accipere colorem.

BUSI populi memorati, Adamo Bremensi c. 228. ubi de Insulis Balthici maris: Ibi sunt homines pallidi, Virides et macrobii, i. e. longi, quos Busos Appellant; a vultus nempe colore. Busius enim color, in Glossis Aelfrici helvus est seu gilvus. Idem.

BUSIRIS [1] Neptuni filius ex Lybia Epaphi filia [orig: filiÔ], crudelissimus Aegyptiorum tyrannus, quo [orig: qu˘] tempore Danaus Argivis imperavit. Quibusdam est Orus Pharao, quo Amenophi II. successit. Hic cum hospites omnes Iovi immolaret, ab Hercule in Aegyptum delato, cum easdem illi insidias pararet, una cum Amphidamante filio, et praecone Chelbe et ministris area interfectus est. Ovid. Met. l. 9. v. 182.

Ergo ego foedantem peregriono [orig: peregrion˘] templa cruore
busirim domui?

Idem Trist. l. 3. El. 11. v. 39.

Saevior es tristi Busiride, etc.

Statius Theb. l. 12. v. 155.

--- --- Immites citius Busirides aras.

Virg. Georg. l. 3. v. 4.

--- --- Quis aut Eurysthea durum,
Aut illaudati nescit Busiridis aras?

Encomium tamen eius scripsit Isocrates, et Strabo illum unquam regnasse [orig: regnÔsse] negat, l. 17. Diodor. Sic. quoque qui eum Regem facit alicubi, et quidem Thebarum conditorem, alibi nomen hoc non Regi alicui, sed Osiridus tumulo competere ait. l. 1. Item alius cognomine Cenchres, Euseb. Chron. Apollodor. l. 2. Item urbs Aegypti ad Nilum fluv. a Busiride condita, in qua fuit templum magnum Isidis. Hinc Busiritica praefectura. Strabo l. 17. Vide Ioh. Marshamum Canone Chron. Sec. III. et V. ubi de *paidoqusi/a| ageus, occasionem fabulae de Busiridis cenoktoni/a| ex Diodoro praefato aperit.

BUSIRIS [2] alter ob crudelitatem Maximinus dictus est. Vide Capitolin. in Maximinis c. 9. Coeterum Busiridem quidem, ut Strabo ultimo, ullum fuisse sunt qui negent. Diodor. Sic. idem facit l. 1 sed eum agnoscit l. 4. Nonnulli Busiridem fuisse volunt Pharaonem illum, qui crudeli edicto [orig: edict˘] masculam omem Israelitarum spem aquis exstinguendam statuerat; atque hinc fabulam de mactatis>


image: s0608b

ab eo hospitibus apud Graecos originem coepisse. Alii circa Mosis tempora illum collocant, de qua Sententiarum varietate, vide Iac. Ouzelium Animadversionibus Minucianis p. 192. et 193. nec non supra aliquid.

BUSIRITICUS fluvius ectropa est Bubastiaci fluvii, de quo supra. Hic enim iuxta minus Delta dividuus sit in busiruicum, o(/s2 enrei= dia\ tou= pasqmitikou= sto/matos2, qui per Pathmiticum fluvium in mare exit: Ptol. Nomen huic Nili diverticulo ab urbe Busiris, de qua suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘].

BUSIUM oppid. Delphinatus, in limite Provinciae Buis. 5. leuc. a Vasione, ad Lauvese amnem.

BUSMADIS Isaurica civitas, Steph.

BUSSAE vel BUYSAE dicuntur a Belgis naves maiores, quarum plurimae 120. aliae 100. 60. 50. Tonnarum seu dimidio [orig: dimidi˘] tanti Lastarum sunt, atque in Harengarum piscatione adhibentur. Harum initio [orig: initi˘] Iunii mensis mille et amplius emittunt, impositis singulis 24. 18. 16. hominibus, quibus naves bellicae in tutelam adduntur plures paucioresque pro temporm ratione. Quae dein Hitlandiam versus pergunt, et usque ad idem 14. mensis praefatribi subsistunt: statuti enim loco [orig: loc˘] inter piscatores est, ne ante diem istum retia proiciantur, quod harengas ad saliendum citius haud aptas credant. Hinc porro piscationem incipiunt; ac e regione Scotiae et Angliae, Yarmoutham usque, h. e. totis 200. milliaribus progrediuntur, quo circa diem S. Bartholomaei perveniunt, et interiecto [orig: interiect˘] tempore bis vel ter harengis replentur, quas aliae naves ipsis obviam venientes excipiunt statimque in alias regiones exportant. Quas vero postea in regione Yarmuthensi capiunt, eas non amplius saliriidoneas iudicantes, vel domum avehunt, vel Anglis vendunt, unde et harengae infumatae fiunt. Lucrum, quod inde trahitur, ingens est, singulaeque harum Bussarum una [orig: unÔ] vice repletae 2500. Imperiales creduntur lucrari: unde et Tutores orphanis non melius prospectum autumant, quam si pecuniam eorum in istiusmodi naves impendant. Praeter istas autem naves, aliae minorm generum, ut Pinkae, Galiottae et similes, ultra 3000. et amplius, eidem negotio adhibentur, qua de re vide Consilium Anonymi ad Angliae Regem de Incrementis Regni per captur am harengarum, in Diar. Europ. continuat. Continuat. VI. p. 388. ac Ioh. Keymonsium Observat. de Piscatura Belgarum, in Append. ad Contin. XI. praefati Diarti: ut et infra, ubi de Harengis.

BUSSETUM vide Buxetum.

BUSSOLIUM vel BUSSOGILUM vulgo Bussevil, villa Galliae est, in pago Coenomanico, memorata in literis Caroli Calvi, datis Indictione VIII. anno [orig: ann˘] Regni in Francia XXXV. et Regni Hlotharii III. B. Filiberto Herensi et Geiloni Abbati, Monachisque eius metu Normannorum profugis, Abbatiam S. Valeriani Martyris, quae ess in pago Cavillonensi super fluvium Sagonam et castrum Trenorchium, quod est ex eadem Abbatia et Turnutium villam donavit; aliquot praeterea villas, in pagis Lugdunensi, Geniviso (seu Genevensi) Matisconensi; in pago Andegavensi Conolcum, alias Conaldum et Cunaltum (Cunaut) in pago Cenomanico Bussolium, apud Hadr. Vales. Notit. Galliae in voce Tinurcium castrum.

BUSSULARIUS qui superstitione devinctum populum Tribunitiis contionibus adeo tenuit, ut tyrannidem Ticinensem ad se traxerit. Praenomen ei Iacocus.

BUSTA [1] Gallica locus in urbe Roma, memoratus Livio l. 22. c. 13. Illo [orig: Ill˘] ipso [orig: ips˘] die media in urbe, quanunc Busta Gallica sunt etc.

BUSTA [2] Salvatoris D. N. (uti vocant in Ecclesia Romana) et Beatea Virg. Mariae ex marmore et alabastro elaborata, quorum tria non tantum sculptura [orig: sculpturÔ] praestant, sed et duo, ex parte cava et convexa Orientali alabastro [orig: alabastr˘], quae luci exposita, ceu crystallum, transparent, asservantur in Musaeo Kircheriano Romae. Vide Collegii Romani Societat. Iesu Musaeum Amstelodami excusum, p. 7.

BUSTUARII dicti sunt a bustis, (rogus autem, ubi ustulatum cadaver erat, bustum dicebatur.) Mos enim erat in sepulchris fortium virorum capitvos necari: quod postquam crudele visum est, placuit gladiatores ante sepulchra dimicare, hinc Bustuarios dictos: quorum eftusus cruor Inferorum Diis sacrificii loco [orig: loc˘] inserviebat, quod genus Inferias dixere [orig: dixŕre]. De his Sueton. in Tiberio c. 7. Munus gladiatorium in memoriam patris, et alterum in avi sui Drusi dedit, diversis temporibus ac locis, primum in Foro, secundum in Amphiteatro, etc. Primi Romanorum istinsmodi ceremonia [orig: ceremoniÔ] patris cineres prosequuti sunt, Marcus et Decimus filii Bruti, in Foro Boario, Appio Claudio [orig: Claudi˘], Quinto [orig: Quint˘] Fulvio [orig: Fulvi˘] Consulib. apud Val. Maximum l. 2. c. 4. et. ult. Imo nec solum iis, qui in dignitatibus eminuerunt, sed et privatis hominibus, hoc [orig: h˘c] modo [orig: mod˘] parentatum esse, testatur Tertullian. de Spectac. c. 6. Inter quos etiam privatorum memoriis legatariae hereditates parentant, id quoque secundum institutionis antiquitatem. Hinc discimus, a sepulchris, sequentibus temporibus, in alia loca, Cirum, Forum, Amphitheatra etc. cruentos istiusmodi ludos translatos, et a morituris testamento [orig: testament˘] quandopue legatos esse, ceremoniamque tandem in artem, (haec enim vera Gladiatoriae artis origo) transiisse. Numerus eorum, qui hisce ludis concertabant, nonnumquam ingens fuit; ipsa ceremonia Munus, quique hoc exhibebant Munerarii: qui Bustuarios hosce alerent, Lanistae: grex tyronum ab his ad id ludi genus emptorum, Familia: si qui liberi homines essent, Auctorati: arma, quibus sepraeparabant, Lusoria et Exercitoria tela: relique, quibus pugnabant, Decretoria, quia haec, velut decreto [orig: decret˘] Praetoris sive Editoris dabantur dicta sunt. Unde Seneca Ep. 117. Remove ista lusoria arma, decretortis opus est: quo forsan alludit Apostolus 1. Corinth. c. 9. v. 26. 27. cum ait: *(ou/tw puktd/w w(s2 ouk a)e/ra de/rwn. a)ll' u)popia/zw mou to\ sw=ma, Sic pugilem ago, ut aerem non cacdens: Sed contundo corpus meum: quasidicat. Non velitatoriis sed decretoriis, adversus hunc hostem, armis utor. Plura hanc in rem vide infra in voce Gladiatoria Ars.

BUSTUM vide infra Rogus. Dico hic [orig: hţc] saltem, mire olim>


page 609, image: s0609a

luctuosa et busta Gentiles aversatos Ammian. l. 31. Aedificiis nullis tecti, sed haec velut sepulchra declinant. Unde Apuleius Apolog. petit a Mercurio, ut Aemiliano obiciat omnia bustorum formidamina, omnia sepulchrorum terriculamenta. An quod in iis oberrare existimabant umbras mortuorum, et proin ea frequentata magis, ad animarum evocationes et incantationes; an quod pollui bustis verebantur? Certe magno [orig: magn˘] apparatu sactificiorum, quae fuse describit Heliodor. l. 6. et Horat. l. 1. Sat. 7. illic peractas evocationes Manium incantationesque varii Auctores tradunt. Ammian. iterum l. 19. Si quis per monumentum transisse vespere argueretur, ut veneficus, sepulchrorumque horrores et errantium ibidem animarum ludibria colligens teus, capitis interibat. Sane Daemones circa sepulchra obversari, praeter Platonem Phaedone, et ex eo Nicephorum Gregoram in Synes. peri\ enupni/wn, Pausan. tradit in Atticis, ubi de Miltiadis sepulchro, it. Clem Alex. Protrept. Lactantius l. 2. c. 2. Theophylactus in Matthaeum c. 10. Alii. Sed et omnia luctuosa, infausta et impura, scito [orig: scit˘] Pythagorae. Lucianus de Dea Syra, h(/n me/n tis2 au)tw=n ne/kun i)/dhtai enei/nhn th\n h(me/rhn ei)s2 to i(ro\n ouk a)pikui/etai, th=| e(te/rh| kaqh/|ras2 ew(|nto\n e)se/rxetai. More itaque gentili loquitur apud Minucium Felic. Caecilius, quum Christianos Gentilium Templa, ut busta despicere ait, h. e. aversari quam maxime ac illa refugere. Quod illi eo fidentius faciebant, quia ex sepulchris et Bustis illa consecrata noverant, ut latissime probat Clemens Alex. Protrept. mortuosque et Deos idem esse sciebant, ut ait Tertullian. de Spectac. c. 13. Vide Rigaltium coeterosque Viros Cl. ad Minucium d. l. ut et aliquid infra, ubt de Cena Ferali.

BUSUS vide Ebusus.

BUTADAE pars tribus Aegeidis. Steph. Pars tribus Oeneidis Sponio, a Bure Heroe nomen adepta. Idem nomen illustris Athenis familiae erat, a qua Sacerdotes Minervae, sub cuius tutela Urbs erat, legebantur. Vide Itiner. Graeciae Part. 3. et Ioannem Meursium de Populis Atticae.

BUTALION nomen cuiusdam ob insignem stultitiam et stuporem a Comicis exagitati. Vide Scholia in Ranas Aristophams, Act. 4. sc. 1.

BUTAMA Dalmatiae oppidum. Cedrenus.

BUTAS elegiaco [orig: elegiac˘] carmine res Romanas tradidit, ex quo fabulolas Lupercalium causas tradit Plut. in Romulo. Meminit eiusdem Arnob. l. 5. ubi de Bona Dea: Sicut sins scribit in Causalibus Butas perperam vulgo putas.

BUTEA familia Romana, a buteone, i. e. accipitre sic dicta: cui principatus in auguriis olim dabatur, prospero [orig: prosper˘] auspicio [orig: auspici˘] a buteone sumpto [orig: sumpt˘]. Plin. l. 10. c. 8. Vide infra.

BUTEO [1] cognomen M. Fabii apud Liv. l. 30. c. 26. et Plut. Item Romanus Orator, cuius meminit Seneca l. 2. Controv.

BUTEO [2] accipitris genus, quem trio/rxhn Graeci dixere [orig: dixŕre]. Hunc solum, cum inter aves migratorias censeantur accipitrum pleraeque species, semper apparere, tradit Philosophus Histor. l. 8. c. 3. quemadmodum solum aesalonem Plinius excipit, l. 10. c. 8. vide Bochart. Hieroz. Parte poster. l. 2. c. 19.

BUTEO [3] sohannes,Delphinas, Canonicus Regular. Ordinis S. Antonii Vienn. Iurisconsultus et Marthematicus insignis: Orontii Finaei, Mathematum in Gallia instauratoris, discipulus ac postmodum adversarius, de Fluviaticis Insulis secundum Ius Civ. dividendis, de figura et magnitudine Arcae Noae, aliaque complura scripsit. Obiit A. C. 1560. aetat. 75. Alard. Bibl. du Dauph. Thuanus, Voss. de Mathem. Scient. c. 27. ž. 11. c. 49. ž. 14. c. 57. ž. 13. Teissier in Elogiis, Alii.

BUTERAE vide Bliterae.

BUTERIUM oppid. Siciliae, in valle Neaetina, Principatus titulo [orig: titul˘] clarum, intra montes, 4. milliar. ab Himera flumine.

BUTES [1] fil. Amyci, Bebryciorum Regis, qui ob saevitiam patris ab Argonautis caesi, regno [orig: regn˘] pulsus, parvo [orig: parv˘] navigio [orig: navigi˘] in Siciliam confugit, ubi a Lycaste nobili meretrice hospitio [orig: hospiti˘] susceptus est, a qua cum ob formae morumque elegantiam diligeretur, eius concubitu usus, Erycem filium ex ea suscepit, et quoniam Lycaste ob eximiam pulchritudinem Venus vocaretur, datus est locus fabulae, Buten ex Venere filium Erycem suscepisse. Virg. l. 5. Aen. v. 371.

Idemque ad tumulum, quo [orig: qu˘] maximus occubat Hector,
Victorem Buten immani corpore, qui se
Bebrycia [orig: BebryciÔ] veniens Amyci de gente ferebat,
Perculit, et fulva [orig: fulvÔ] moribundum extendit arena [orig: arenÔ].

BUTES [2] fil. Erechthei, Atheniensium Regis, uti discimus ex Apollodore et Tzetze Chil. z. Histor. 19. Ei. quemadmodum et Patri filiabusque eius, sacra quoque esse facta, indicat Pausan. in Atticis: *ei)se/lqousi de\ *to\ *)ere/xqeion( trei=s2 ei)si\ *bwmoi\: *poseidw=nos, e)f' w(=| kai\ *)erexqei= squ/ousin, e)n tou= mantd\matos, kai\ *(/hrwos2 *bu/tou. *tri/tos2 de\, *(hfai/stou, Ingredientibus vero (Erechtheum) tres se offerunt arae: Neptuni una, in qua et sacra faciunt Erechtheo, ex oraculo; altera Herois Butae; tertia autem Vulcani. Vide Voss. de Idolol. l. 1. c. 13.

BUTES [3] nomen sacerdotis. Cael. Rhodig. l. 14. c. 13. Vide Niceph. in Synesium de Insomniis. Orpheus etiam quendam huius nominis recenset, inter Argonautas:

*bou/ths2 t' *ai)nea/dhs2 i(/kelos2 xqusa/ori *foi/bw|.

BUTES [4] Troianus a Camilla occisus est. Virg. Aen. l. 11. v. 690.

Protinus Orsilochum et Buten duo maxima Teucrum [orig: Teucrűm]
Corpora. --- --- -

Item Scitharum fluv. cui propinqui sunt Agathyrsi et Sarmatae. Tortellius.

BUTHIA urbs vel regio Ioniae. steph.

BUTHOE urbs Illyridis. *bouqoi/h Sophocli, *bouqo/h Scylaci et Philoni, Butua Plinio l. 3. c. 22. Ptolemaeo mendose Bulva, hodie>


image: s0609b

Budua, vel Bnduvo; quam apud Stephanum quidam sic dictam volunt, dia\ to\ *ka/dmon e)pi\ zd)gous2 *bow=n o)xou/menon, taxe/ws2 a)nu/sai thn ei)s2 *)illurious2 o(do/n. Alii Cadmum eam nominasse [orig: nominÔsse] volunt, u)po th=s2 *ai)guptias2 *bou/tous2, ab Aegyptio Buto. Sed verum nomen Phoenicium est [gap: Hebrew word(s)] Betuot, i. e. secura, iuta, cuius incolae habitabant [gap: Hebrew] h. e. in tuto, natura [orig: naturÔ] loci nimirum, aut vallis et moenibus, aut propriis viribus freti. Bochart. l. 1. Chanaan c. 23.

BUTHOS oppid. Aegypti. Ptol. Plin. l. 5. c. 10. ubi Apollinis et Dianae templum erat, docente Herodoto [orig: Herodot˘] l. 2. c. 155. Apollinem autem Deum fuisse Aegyptium, ostendit pluribus Ioh. Marshamus Canone Chron. Sec. I. ubi de Tosorthro, primo post Menem Memphitarum Rege, seu Aesculapio. Ex hac urbe Oraculum venit Mycerino Regi Memphitae, fore ut sex omnino annos viveret, septimo [orig: septim˘] defuncturus: quo xrnsmw=| apud Gentes nullus occurrit vetustior. Et quidem ex omnibus Aegypti oraculis praecipuum habitum Latonae in urbe Buti, Herodotus tradit l. 2. c. 83. Vide et c. 133.

BUTHROTUM sive BUTHROTUSPtol. vulgo Butrinto, urbs Epiri in ora contra Corcyram insulam, Virg. Sen. l. 3. v. 292.

--- -- Portuque subimus
Chaonio, et celsam Buthroti ascendimus arcem.

Ovid. Met. l. 13. v. 721.

--- -- Regnataque vati
Buthrotos Phrygio. --- --- -

Baudrando urbs olim, nunc oppid. Albaniae in chimera regione sub Turcis, a centum et amplius annis, aegre habitatum. Eo mulei piscatores confluunt quottidie, hinc sinus Buthroti dicitur, alias Pelodes, nunc multis botronto, vix 6. mill. pass. a Corcyra in Ortum.

BUTHROTUS fluv. Magnae Graeciae apud Locros, Novitto, teste Barrio [orig: Barri˘].

BUTHUE fil. maior natu Godescalci, Herulorum Regis, a subditis, quibus fidem annuntiabat, occisi A. C. 1066. cum Patris successor, eius mortem vindicare decrevisset, a Critone, Rugiorum Principe agnato, pulsus et a Saxonibus restitutus, tandem tamen eiusdem insidiis periit. Pater Pribissai, et Nicoloti, quorum ille a Rugiis Captus et in custodia mortuns est, hic toto [orig: tot˘] pene regno [orig: regn˘] exutus, et in acie caesus est ab Henrico Leone et Alberto Urso: relicto [orig: relict˘] filio [orig: fili˘] Pribissao [orig: Pribissa˘], ultimo [orig: ultim˘] gentis Rege. Fratrem habuit Butbue Henricum, e cuius posteritate Suinico ultimus fuit A. C. 1135. Erdenoburgi occisus. Vide Phil. Iac. Spenerum Sylloge Gen. Histor. in Fam. Vandalica.

BUTHUS athleta nobilis, qui bovem integrum uno [orig: un˘] die devorare solebat; unde natum proverbium in edaces, Buthus obambulat. Vide Hesych. in *bou/qos2 perifoita=|, et Zenob. p. 44.

BUTHYREUS insignis statuarius, Myronis discipulus, qui fecit puerum sufflantem languidos ignes et Argonautas. Plin. l. 34. c. 8.

BUTICA vide infra in voce Buttis et Doga.

BUTICULARIUS ceu Buttarum et Buticularum praepositus. Gallis Bouteiller, Pincerna. In palatio Caroli M. praecipuae dignitatis fuit et auctoritatis, ut Hincmarus Ep. 3. c. 16. docet, ubi post Apocrisiarium, et Cancellarium, ponuntur Camerarius, Comes Palatii, Senescalcus, Buticularius, Comes Stabuli, Mausionarius, etc. c. 23. Ad tres autem Ministeriales, Senescalcum, Buticularium, et Comitem stabuli, pertinebat, ut cum communi consensu de suo quoque ministerio admonendi non essent segnes; ut quanto eius esse potuisset, omnes actores Regis praescirent, ubi vel ubi Rex illo vel illo tempore tanto [orig: tant˘] vel tanto [orig: tant˘] spatio [orig: spati˘] manere debuisset, propter adductionem vel praeparationem, ne forte tarde scientes, dum inopportuno [orig: inopportun˘] tempore, vel cum nimia festinatione exigeretur, familia regalis per negligentiam sine necessitate opprimeratur: quae videlicet cura, quamvis ad Buticularium, vel ad Comitem stabuli pertineret, maxime tamen Senescallum respiciebat, eo quod omnia coetara, praeter potus et victus caballorum, ad eundem Senescallum respicerent. In subscriptione testam. Philippi Augusti apud Rigordum: Signum Tibaldi, Dapiferi nostri. Signum Guidonis Buticularii. Sig. Authei Camerarii. Vide Spelmann. Glossar. Archaeol. et infra Buttis.

BUTIS Syriae civitas, Pella postea dicta. Steph.

BUTISTA *boutisth\s2, officium in Ecclesia Constantinopolit. cuius erat, baptizare infantem, in Catalog. offic. MS. Eccl. Medoniano.

BUTIUS Adrianus, vide Adrianus et Hadrianus.

BUTOA insul. maris Mediterran. prope Cretam. Plin. l. 4. c. 12.

BUTOMON Theophrasto recensetur inter eas herbas, quae in aquis et in terreno pariter proveniunt, ut phleos, cyperum etc. *fu/etai de\ e)n a)mfoi=n, kai\ e)n gh=| kai\ e)n tw=| u(/dati, i)/tea, ka/lamos2 o( au)lhtiko\s2, ku/peiron, tu/fh, fle/ws2. Et paulo post, *fu/etai de\ e)/nia tou/twn kai\ e)pi\ tw- ploadwn, oi=on to\ ku/peiron. kai\ to\ *bou/tomon, kai\ to\ fle/ws2, vide Salmas. ad Solin. p. 999.

BUTONUS Iohannes, vide Iohannes.

BUTORIDES Historicus, inter 12. illos, qui de Pyramidibus Aegypti scripsere [orig: scripsŕre]. Plin. l. 36. c. 12.

BUTOVIUM oppid. Pomeraniae, ad Stolpam amnem, prope Valdow desertum Prussiae, in ditione Electoris Brandeburg. 8. leuc. Germanic. a Gedano, in Occasum.

BUTRINGARIUS Iacobus, vide Iacobus.

BUTRIUM urbs Italiae. Steph. Burtrio Leandro. Vide Cluver. Ital. Ant. l. 1. c. 27.

BUTTIS Graecis inferioribus *bou/tzi, Italis Botte, Hispanis Bote, sicut cupa, vas vinarium est ingentis magnitudinis. Glossae Latino-Graec. Vagna seu cuppa *bou=ttis2 mega/lh, hn(/ tines2 gau=lon kalou=si. Latini etiam Buttiones dixere [orig: dixŕre], unde Buttiones argentei apud Anastasium non uno in loco: quorum forman, ex antiquo>


page 610, image: s0610a

monumento, in Vaticana porticu S. Petri, exhibet Dominicus Macer in Hierolex. Vide quoque infra Manatina. Hinc Buticula, Gall. Bouteille, de vase vinario; et Buticle de nave minore, ad buticulae formam confecta [orig: confectÔ]: a quo Buticularius, de quo suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘], et apud Car. du Fresine in Glossar. ubi de Buticulario Franciae, uno ex IV. maioribus Palatii Officialibus, qui literas et diplomara Regia sua [orig: suÔ] subscriptione firmabant, vel saltem expeditioni illorum intererant: deque Buticularia, i. e. tributo ei ab Archiepiscopis aliisque Praesulibus, 100. videl. solid. Paris. solvi solito, varia habes notatu digna: aliquid etiam supra, ubi de Abbatibus Regalibus. De Buticulis vitreis vimine circumtexto [orig: circumtext˘] muniti solitis, vide infra Phleas.

BUTTONI Sinus in Oceano Septentrionali ab Anglo Buttons, qui eum lustravit, dictus, in America Septentrionali.

BUTTOVIUM vel BUTOVIUM una cum Lawenburgo, inter titulos Electoris Brandenburgici, compater: quas dynastias ad Cassubiam alioqui spectantes, contra Equites Cruciferos, Wartissaus X. et Ericus II. Pomeraniae Duces, saeculo [orig: saecul˘] XV. armis asseruere [orig: asseruŕre]; possessione postea, a Georgio Pomeraniae Duce (Luthero coaevo) icto [orig: ict˘] cum Polonis foedere et favore praesertim soceri Sigismundi Poloniae Regis stabili reddita [orig: redditÔ]. Quae forsan causa est, quod nominatim hae duae titulo Electoris praefati Serenissimi adnectuntur, coeteroqui iam Cassubiae appellatione comprehensae. Tob. Pfannerus de praecipuis Germaniae Principum gentibus c. 4.

BUTUA [1] urbs Dalmatiae meridionalis parva, sed munita sub Venetis, A. C. 1667. terrae motu fere diruta, Plin. l. 3. c. 22. Vulgo Budoa.

BUTUA [2] urbs Africae in Aethiopia inferiore, et imperio Monomotapae, cum regno cognomine versus Zamberum fluv.

BUTUNTUM sive BUTUNTOS vulgo Bitonto, urbs Apuliae Peucetiae mediterranea nobilis et frequens. Populi Butuntinenses Plinio, l. 3. c. 11. dicuntur. Butunti, Martiali,

Haec malo quoque, Flacce, quam Butunlos.

Bitunti, in Tabul. Peutingeriana, etc. Unde Butuntini dicti sunt terrarum tum tumores, qui in Agrimensoriae Auctoribus pro terminis; eoquod quod apud populos hos tumuli istiusmodi pro terminis haberentur, salmas. ad Solin. p. 88.

BUTUS Pandionis fil. unde Butadae, parstribus [orig: parstribűs] Aegeidis. Est et Aegypti civitas; Herodianus vero vicum esse scribit, ubi oraculum fuit, unde et Latona Buto dicebatur; Est et alia Gedrosiae.

BUTYRI cognitio ac usus, quia ad Graeco sero pervenit, nec nisi per barbaras nationes, hinc in nomine ei assignando minus accurati fuisse videntur; bubulum caseum illud vocando, haec enim propria vocis notio est. Certe, cum casei et lactis homerus, Theocritus, Eutipides et Poetarum alii meminerint sexcentis locis, *bou/tura ne semel quidem nominarunt [orig: nominÔrunt]. Aristoteles quoque de lacte et scaseo, multa habet insignia, Histor. Animal. l. 3. c. 20. et 21. de butyro ne gru= quidem; nisi quis ad eius descriptionem putet haec pertinere, Inest lacti pinguedo quaedam, quae, cum concretum est, sit oleosa. Quomodo m Hecataeo Butyrum intelligunt, cum Paeones ungi dicit, e)lai/w| u)po\ ga/laktos2, oleo [orig: ole˘] et lacte, apud Athenaeum l. 10. c. 14. Utut sit, vel hinc appater, Butyri nomen tum temporis nondum fuisse in usu, adeo que nec rem ipsam, nisi inter Barbaros. Hinc Plinius tradit l. 28. c. 9. E lacte sit Butytum; barbararum gentium laudatissimus cibus, et qui divites a plebe discernat. Cum rem et nomen Orientales usurpaverint ab omni aevo. Ita namque Gen. c. 18. v. 8. Abraham Augelis ad cenam invitatis btulit Chemea (quam vocem decies de Butyro usurpant Scriptores Sacri) h. e. Butyrium et lac. Vide quoque Deut. c. 32. v. 14. Iudicum c. 5. v. 25. etc. inprimis Proverb. c. 30. v. 33. ubi obiter Butyri consiciendi ratio a Salomone sic docetur, Expressio lactus educit Butyrum. Cur autem Hebraice Butyrum vocetur [gap: Hebrew word(s)] Chemea, ex Arabibus discere est; apud quos chama, de lacte, spissum et concretum esse significat, scil. in butyri modum. Vide Bochart. Hieroz. Part. 1. l. 2. c. 45. Quamquam vero fiat, quoque e lacte oville aut caprino; imo equino etiam, vel asinino, plurimum tamen e bubulo: et inde nomen, apud eundem legas. Vide quoque Gerh. Ioh. Voss. de orig. et progressu Idolol. l. 3. c. 64. uti de Butyro, apud Barbaras quasdam gentes, in unctionibus, adhibito, infra aliquid voce Unctuarium. Hodie, praeter Helvetiam, Butyro [orig: Butyr˘] excellunt provinciae Foederati Belgii; et quidem a peculiari gratia commendari solet Butyrum Delphense, in Hollandia, et Dixmuydense in Flandria. Cui in Gallia simile Butyrum Vanurense, cuius libra Parisiis Quadragesimali tempore saepe 30. pluribusque venit solidis. In Castella Butyrum adeo rarum est, ut in Pharmacopoliis sere tantum vendi soleat, in usum Medicum; quod in peregrinatione sua expertus est Fridericus II. Elector Palatinus, uti refert Leod. Vitae Friderici l. 6. Vide Auctorem Anonymum Historlae Orbis Terrar. Geogr. ac Civ. c. 10. de Commerciis.

BUTYRI Turris la tour de beurre, in Gallia, Rothomagi dicitur turris altissima Templi D. Mariae Christi Matridicati, in qua campanam totius Galliae maximam pendere ferunt, XL. millium nempe librarum, quod hi vernaculi versus, quibus illa inscripta est, indicant:

Ie suis nommee George d'Amboise,
Qui plus que trente six mil poise:
Et si qui bien me poysera,
Quarante mil y trouvera.

Fuit vero hic Georgius urbis Archiepiscopus, circa A. C. 1500. qui dum consideraret, hanc suam dioecesin tanta [orig: tantÔ] olei penuria [orig: penuriÔ] laborare, ut vix sufficeret, tempori Quadragesimali, huius loco [orig: loc˘] Butyri eis usum concessit; ea [orig: ] tamen conditione, ut singuli penderent obolos 6. Turonenses, e qua pecunia collata exstrui curavit hanc turrim,


image: s0610b

quae inde Butyriturris vulgo hodie nuncupatur. Franc. Sweertius Notis in Hieron. Magium de Tintinnabulis c. 20.

BUVINDA qui BANNA Camdenosive Banny, fluv. Hiberniae per Laginiam in ortum apud Eblanam (haec est Dublinum) fluens; Slain Villanovano, qui etiam Latine Boandus dicitur, apud Dondalciam urbem fluens. Sane P. Iovius boandum cum Buvinda confundit, illumque per Ultoniam apud Armacum urbem in Boream contra Scotiam fluerescribit. Camdenus vero, Bannam ait esse fluvium Ultoniensis Provinciae, in Comitatu Colranensi.

BUXENTUM oppid. Lucaniae, quod Graeci Pyxunta vocant, vulgo Pisciota, nomen habet a buxo, cuius ibi copia reperitur. Aliis Policastro, urbs Episcopalis regni Neapolitani in Principatu citeriori. Ducatus titulo [orig: titul˘] gaudet. Parva, in ora maris Tyrtheni, 15. milliar. a Capo Pisioza.

BUXETUM oppid. Italiae in Ducatu Placentino, regiunculae cognominis caput, olim in ditione Palavicinorum, nunc Ducis Patmae. Ubi urbs Burgi S. Domnini, oppida Buxetum, ad Longenam amntem, 2. milliar. a Pado fluv. Florentiola et Curia maior.

BUXIDUM vulgo Buxoy, locus Galliae, in pago Mauripensi, Hadr. Vales. in hac voce. Item Buxidum, seu Busciacum, vulgo Busi, villula est eiusdem Regni, in pago Sagonensi Cenomanorum. Hic mansisse dicitur S. Lenogisilus, in Vita ipsius. Hadr. Vales. Notit. Gall. in voce, Sagona.

BUXIUM seu BUSCHIUM oppidul. Aquitaniae propriae, non longe ab ora littorali, Caput ditionis Busianae, quae vulgo le Captalat de Busch ad sinum Arcassonium, 7. circiter leuc. a Burdegala in Occasum. Ibi alias Boii populi.

BUXTEHUDA urbecula Ducatus Bremensis, Esta [orig: EstÔ] amne secatur. In limite Ducatus Luneburg. Sub Suecis, 1. milliar. ab Albi fluv. 3. ab Hamburgo. A Confoederatis hoc [orig: h˘c] bello [orig: bell˘], mense Octob. A. C. 1675. capta est.

BUXTORFIUS [1] Iohannes, Senior, Hammonia [orig: HammoniÔ] Westphalus, ex familia inter suos illustri, cum Basileae studiorum causa [orig: causÔ] degeret, ob eximiam in Hebraica literatura peritiam, S. Linguae huius Cathedrae ibi tum vacanti admotus, spem de se conceptam tam magnifice implevit, ut brevi Rabbinorum Magister, merito audiret, Scripsit, praeter Epitomen Gramm. et Manuale Hebr. Lexicon Hebratco-Chaldaicum, Thesaurum, Grammaticam Chaldaico-Syriacam, Synagogam Iudaicam, Abbreviaturas, cum Bibliotheca Rabbinica, Epistolas Hebr. Praefuit Operi Biblico, cui Tiberiadem adiunxit: Affecit Concordantias, et Lexicon Chaldaico-Rabbinico-thalmudicum, etc. Reliquit Babyloniam, adhuc a)ne/kdoton. Pater, ex Margateta Curionia, femina nobilissima, Iohannis Iunioris. Obiit A. C. 1629. aetat. 65. Basileae.

Claram Westphalicis Basileam venit ab oris,
Hebraeo [orig: Hebrae˘] Hebraeos qui docet ore loqui.

BUXTORFIUS [2] Iohannes, Iunior, Patri in Sparta Orientali successit, Hebraeae linguae in Academ. Basileensi itidem, ut et Theologiae Professor; gloriam Hebraicae eruditionis a Patre acceptam in tantum auxit, ut ab omnium Religionum Sectarumque viris eruditis, Rabbinorum inprimis doctissimis, a Bosphoro usque Thracico et Constantinopoli Imperii Turcici capita, consuleretur, velut commune Europae Oraculum. De quo Robertus Bailius Operis Histor. et Chronol. l. 1. p. 7. Procul omni, inquit, dubio [orig: dubi˘] literarum Hebraicarum quibuscumque mortalibus, seu ex Iudaeis seu Gentibus, callemior est. Obiit A. C. 1664. aetat. 65. Scripsit Lexicon Chaldaico-Syriacum in quart. Dissertationes, Florilegium Hebr. Tractatum de Punctis, Anticriticam contra Capellum, de Sponsalibus et Divortiis, Exercitationes, etc. Paraphrasi Latina [orig: LatinÔ] illustravit More-Nevochim, et Cosri, Concordantias et Lexicon, aliaque a Patente aftecta feliciter absolvit, plurima tandem nondum edita ingenii sublimis monumenta, inter quae Critica, reliquit. Pater Iohannis, Exptaefecti Comit. Farnsbergiae et Senatoris Rei publ. Basil. (quo [orig: qu˘] genitus Iohannes Verbi Dei Minister) ac Iacobi, Paternae Avitaeque gloriae dignissimi heredis, S. Linguae in Basil. Acad. similiter Professoris, de quo hic [orig: hţc] infra.

BUXTORFIUS [3] I. Iacobus Iohannis Iunioris fil. vix novemdecennis in Magni Parentis, spirantis adhuc et successorem heredemque suum, in quo post fata superstes mansurus esset, loco [orig: loc˘] suo [orig: su˘] videre laetantis, vicem ab utriusque Ordinis Proceribus surrogatus: Patre paulo post inter Caelites relato [orig: relat˘], per Germaniam, Belgium, M. Britanniam Galliamque peregrinatione instituta [orig: institutÔ], ubique Viris dignitate ac eruditione Illustribus innotuit; in Anglia praecipue nominis ac virtutum suarum cultores nactus. Inde feliciter domum redux, Virginem Lectissimam, Cleophen Brandmylleriam, Ampliss. Viri Iac. Brandmylleri ICti supra dicti filiam unicam, sibi stabili connubio [orig: connubi˘] iunxit. Academiae Rauricae Rectoratum semel, Ordinis sui Decurionatum saepius, magna cum prudentiae ac dexteritatis laude gessit. Paterna quaedam emendatius edidit, alia ipse ad praelum parata habet, inter quae Abbreviaturae Hebraicae et Bibliotheca Rabbinica aucta et locupletata, propediem lucem videbunt. Natus est die 14. Sept. 1645.

BUXUDIS castrum amplum et elegans Hannoniae, prope Fanum S. Ghisseni, 2. leuc. a Montibus, ad Hagnam fluv. qui et Haina dicitur. Ab Ottone Imperatore obsessum, captum ac dirutum, Sigebert. ad A. C. 974. Nunc bossut, cum titulo Comitatus vel Boussoi, A. Miraeo. Hadr. Vales. Notit. Gall.

BUXUS Graece *pu/cos2, in viri militaris horto, verba sunt Auctoris Anonymi Sinae et Europae, qua [orig: quÔ] marginari solent lectisternia hortorum, cum est breviusculae naturae, attonderi, ve exurgat nimium, sed potius densius multiplicet ramulos; non potens opprobrium ferre ignobilis plebeculae et ab omnibus despici, transit in nobilissimum genus arborum, attollit verticem, et nacta culturam, arbor est, ne Gallia Meridionalis ea [orig: ]


page 611, image: s0611a

gaudeat sola [orig: solÔ], cacumen fert sylvosum, truncum [orig: truncűm] erigit, quem vix senae comprehendant spithamae, c. 35. Certe natura [orig: naturÔ] graciles esse, buxum et ebenum, Plin. tradit, l. 16. c. 40. quibus etiam similis cortex est. At cultura [orig: culturÔ] in silvas quoque excrescit, unde buxei luci, apud Solinum. Est autem buxus gravissima et spississima ex omnibus arboribus, unde in aqua buxum totum pessum it: ex earum quippeg genere arborum, quibus cortice detracto [orig: detract˘] nihil nisi mediale occurrit, adeo que quae lignum aliud praeter medullam non habent, uti quoque sunt ebenus et taxus. Nec quidquam aliud quam semen fert, interim virens semper; hinc hortorum ornatui, sed et lignum eius (quod solidissimum est) variis usibus inservit. Unde notum apud Poetam,

--- - Et torno rasile buxum.

Inde enim pectines confiunt, cochlearia et vasa fere perpetui vigoris, quae propediem splendescant et flavedinem oculis reddant gratissimam. Vide quoque infra ubi de Latronum lusu: uti et voce Pictura, ubi ingenuos Graecorum pueros in buxo Diagraphico didicisse videbimus. Imprimis vero ad fistulas olim adhibebatur. Propertius l. 4. Eleg. 9. v. 13.

Natus et ipse suos breviter concretus in artus,
Iactabat truncas ad cava buxa manus.

Vide quoque Statium Theb. l. 7. Ubi Lutatius, Tibia vel scabellum, inquit, quod in sacris tibicines pede sonare consueverunt. Et cui non notae tibiae Phrygiae, omnibus festivitatibus, Matris inprimis Deum [orig: Deűm], adhibitae, quae non nisi e buxo fuere [orig: fuŕre]. Hinc buxus Berecynthia, apud Virg. l. 9. Aen. v. 617.

--- - --- Ite per alta
Dindyma, ubi adsuetis biforem dat tibia cantum,
Tympana vos buxusque vocat Berecynthia Matris
Idaeae. --- --- - --- -

Quae eadem Idaea, Statio Theb. l. 5. v. 93. pro tibia, in sacris his usurpari solita [orig: solitÔ]. Sunt tamen, qui buxum a tibia distinguant: et certe Virgiliana haec id statuere videntur: ac sigillatim buxum Baccho adscribit Ovidius Met. l. 4. v. 30. longo [orig: long˘] feramine notatam,

--- -- Clamor iuvenilis et una
Femineae voces, impulsaque tympana palmis
Coneavaque aera sonant, longoque [orig: long˘que] foramine buxus etc.

Sed et eboris buxo inclusi mentio Ezech. c. 27. v. 6. de quo dicemus infra, vide Ebur. Vide Casp. Barthium Animadversion. ad Statium d.l. Salmas. ad Solin. passim, et hic [orig: hţc] non uno in loco.

BUYERUS Guilielmus, vide Guilielmus.

BUZA [1] seu BUTTA apud Guil. Tyrium l. 12. c. 25. Modios et Buzas ad vinum, oleum vel mel mensurandum: Ludovico de la Cerda sacculus est, sed perperam. Bouz enim et Bouts (vox Gallica unde Buza ortum) proprie utres sunt ex pellibus confecti pice oblitis, in quibus vinum aliusque liquor asservatur deferturque, maxime per loca invia ac montosa, qua curribus aditus non patet. Unde in vetere Statuto pro Scancionaria Regis A. C. 1261. le Chartier des Bouts, recensetur inter alios eiusdem Scancionariae Officiales: et Bouciers, dicuntur in Statuto pro Hospitio Philippi Magni A. C. 1317. Officiales Sacneionariae, quibus Buzarum cura erat demandata, Car. du Fresne Glossar. in voce Butta.

BUZ i. e. contemptus, sive depraedatus, nomen loci in terra Cedar. Ierem. c. 25. v. 23. Filius item Nachor ex Melcha. Gen. c. 22. v. 21. et pater Ieddo. 1. Paral. c. 5. v. 14.

BUZA [2] Indica gens. Plin. l. 6. c. 20.

BUZANCAEUM oppid. Galliae in Provinc. Bituticensi, ad Ingerem fluv. in limite Turoniae.

BUZARAS mons Mauritaniae Caesariensis. Ptol.

BUZERI gens Themiscyrae regionis in Asia. Plin. l. 6. c. 3.

BUZES Marmaricae Nomi gens. Ptol.

BUZI pater Ezechielis Prophetae. Ezech. c. 1. v. 3.

BUZYGES Heros quidam Atheniensis, qui omnium primus iunctis bobus arasse [orig: arÔsse] terram creditur. Hesychius, *bouzu/ghs2, *(/hrws2 *)attiko\s2 o( prw=tos2 bou=s2 u(po\ a)/rotron zeu/cas2, e)kalei=to de\ *)epimeni/dhs2. Huic Demophoon Palladium a Diomede sibi creditum Athenas deportandum tradidit. Polyaen. l. 1. c. 5. Auson. Ep. 22. v. 47.

Hoc si impetratum munus abs te accepero,
Prior colere [orig: colŕre] quam Ceres:
Triptolemon olim sive Epimenidem vocant,
Aut Bulianum Buzygem.

Ita legendi hi versus. Quis enim sit Medes, neminem scire puto: neque etiam, quare Buzyges Tullianus dicatur. Omnino itaque scribendum Bullianus, vel Bulianus a Bulia [orig: BuliÔ] civitate Attica [orig: AtticÔ]. Is. Vossius.

BUZYGEUS mons Thessaliae. Plin. l. 4. c. 8.

BUZYGIA Athenis fuit familia, sacerdotio [orig: sacerdoti˘] praedita, a Buzyge quodam Heroe, de quo supra.

BYBASSUS vide Bubassus.

BYBE urbs sita iuxta Peucetios Thraciae populos, Populi Bybae. Steph.

BYBLESIA Catiae regio ab Isthmo Cuidiorum initium sumens. Herodot. l. 1.

BYBLIA Venus sic nuncupata, de qua Lucian. in Dea Syria.

BYBLII genis Scythica. Steph. Apud Cyprios etiam ita dicebantur sepulchrorum custodes. Hesych. *bu/blioi, oi( tw=n ta/fwn fu/lakes2 para\ *kulri/ois2, kai\ po/lis2 *foini/khs2 *bu/blos2.

BYBLIS [1] Mileti et Cyanes filia, quae cum fratrem Caunum misere deperiret eiusque concubitum assequi non potuisset, laqueo [orig: laque˘] gulam fregit. Ovid. de Art. Am. l. 1. v. 283.



image: s0611b

Byblida quid referam? vetito [orig: vetit˘] quae fcatris amore
Arsit; et est laqueo [orig: laque˘] fortiter ulta nefas.

Idem vero l. 9. Met. Fab. 11. aliter hanc fabulam refert, inquiens, Quum Byblis fratrem suum Caunum perdite amaret, eique ardorem suae libidinis detexisset; ipse detestandam sororis concupiscentiam aspernatus, fugam arripuit, quem illa, amoris impatiens, secuta est; et postquam omnem Cariam, Lyciamque, et Lelegas peragrasset [orig: peragrÔsset], labore et dolore victa consedit, et multas lacrimas effudit, quapropter Naidum commiseratione in fontem sui nominis permutate est. Ita enim ait, v. 662.

Sic lacrimis consumpta suis Phoebela Byblis
Vertitur in fontem, qui nunc quoque vallibus illis
Nomen habet Dominae, nigraque sub ilice manat.

Suidas, *bu/blis2, o)/noma ku/rion, a)delfh\ *kau/nou, a)mfo/teroi dustuxh/santes2.

BYBLIS [2] parva maris mediterranei insula, cum oppido alio nomine Melas dicta, quam Aristoteles Zephyriam, Callimachus Mirmallida, Heraclides Siphnum, et Acyton vocant. Plin. l. 4. c. 12. Stephanus *bu/blon scribit. Nomen ei, quod a Bybliis Phoenicibus primum fuerit condita, ut habet Steph. foi/nikes2 ou)=n pro/teron oi)kistai\, o(/qen kai\ *bu/blos2 e)klh/qh a)po\ tw=n *bubli/wn *foini/kwn. Ubi Salmas. legi vult, o(/qen kai\ *bubli\s2 e)klh/qh, ad Solin. p. 184.

BYBLUS Syriae Phoeniciae urbs, Beryto vicina, in qua Adonidis templa sunt. Eam a tyranno oppressam Pompeius liberavit. Sita est in excelso quodam loco, non procul a mari. Vide plura apud Stephanum. Eius meminit Dionysius, uti videre est in his:

*(oi t' *)io/phn kai\ *ga/zan, *)elai/+da t' ennai/ousi,
*kai\ *tu/ron w)gugi/hn, *bhrntou= t' ai)/an e)rannh/n,
*bu/blon t' a)gxi/alon, kai\ *si/dona a)nqemo/essan.

Hodie Giblee seu Gibelleto vocant. Hic [orig: Hţc] praecipuo [orig: praecipu˘] honote Venus culta, in cuius proin honorem mulieres, sollennibus Adonidis exsequiis tonderi recusantes, eam Deae mulctam exsolvebant, ut per integrum diem in Foro ad quaestum prostarent, pudoris prostituti quaestu Deae aerario illato [orig: illat˘]. Vide Lucianum de Dea Syra, Tom. 3. p. 75. quod etiam apud Babylonios factum fuisse, docet Tob. Pfannerus System. Theol. Gentil. pur. c. 11. ž. 24. Porro bu/blos2 seu bi/blos2, etiam floris coronarii nomen est, Latine papyrus, quo [orig: qu˘] Deos coronari consuevisse, tradit Plin. l. 13. c. 11. Ex eadem stefanw/tidi bi/blw|, coronaria papyro (sic enim eam appellarunt [orig: appellÔrunt], e qua coronae factae) quum coronas petiisset Agesilaus ab Aegypti Rege, cum post res egregie ibi gestas discessurus esset, dia\ th\n lito/thta tw=n stefa/nwn, propter exilitatem coronarum, contemptui fuisse Aegyptiis, notar. Sed et Isidi Aegypti Reginae ac Deae inter suos, Byblinum diademae fuisse, quod illa apud Byblum Urbem Phoeniciae, Osirin suum lugens, posuerit, legimus, apud Etymologum in voce *bu/blos2. Vide Car. Paschalium Coronar. l. 3. c. 17. et l. 10. c. 11. uti de more byblo [orig: bybl˘] cornibus alligato [orig: alligat˘] notandi itegram victimam, infra Integer bos, it. Victima.

BYCE nomen paludis. Ptol. Byges Plinio. Est autem in Sarmatia, et in Maeotidem influit, Sesehan Moletio. Palus nunc Suza Morti. Vide Buges.

BYCHOVIA oppid. Lithuaniae, ad Borysthenem fluv. inter Mohiloviam et Rohaczoviam urbes. Male habitum a Moschis, paucis abhinc annis.

BYCUS fluv. Sarmatiae, vulgo Buges in Thesauro linguae Latinae.

BYDENA Nigro Vidin, seu Bidin et Bodon, urbs Mysiae superioris apud Davubium, Archiepiscopalis et sedes Praefecti. Vide Viminacium.

BYGOIS Nympha de Arte fulgurali librum edidit, apud Tuscos: uti Servius habet, in Virgil. Aen. l. 6. v. 71.

Te quoque magna manent regnis penetralio nostris.

Melius Bygoe, Graece *bugo/h, item *bugo/eia, sicut *kallio/ph, *kallio/peia. Vegoia dicitur in fragmentis Agrimensorum, Item Vegcia Arrunti Vertumno: quae ambo nomina Hetrusca sunt, imo Vertumnus etiam Numen Hetruscum. Unde et de Terminis scripsisse videtur. Sed ad prius. Liber eius non minus ac Sibyllarum et Martirum fratrum libri, in Templo Apollinis servabatur, eodem [orig: e˘dem] Servio [orig: Servi˘] auctore: qui, postquam recitavit Historiam de Sibyllinis libris a Tarquinio emptis, addit, Qui libri in Templo Apollinis servabantur: nec ipsi tantum, sed Martiorum, et Bygoes Nymphae, quae artem scripserat fulguritarum arborum, apud Tuscos. Potius in Templo Iovis Capitolini, ubi omnes ii servati sunt, usque ad Capitolii conflagrationem, quae Syllanis temporibus contigit, Salmas. ad Solin. p. 78. Artem vero quod attinet, illam Cicero de Divin. l. 1. auctor est, egisse de eadem Etruscorum et haruspicinos et sulgurales, et rituales libros Remanos etiam, augurales. Fulmen enim fulgurque praesagum, ut vocat praedictus Servius Aen. l. 1. seu fatidicum, quemadmodum appellat Plin. l. 2. c. 52. habuere [orig: habuŕre] Veteres; triaque genera fulgnris statuit. Servius ad Aen. l. 8. unum Consiliarium; ubi quid cogitantibus nobis accidit, quod vertat aut hortatur: Auctoritatis, quod evenit re gesta [orig: gestÔ], quod probet, tertium Statum, ubi nec novi quidquam gessimus, sed quietis nostris rebus fruimur. Vide de consiliario fulmine Amm. Marcellin. l. 23. ubi de Ioviano adhuc milite eo [orig: ] percusso: Observationes vero eiuscemodi, apud Tullium de Divin. l. 2. etiam praeter Plinium, Seneca consuli poterit, Natural. Quaestion. l. 2. c. 47. ac seqq. tribus, et inprimis *)efh/meron brontoskopi/an e)k tw=n tou= *ta/ghtos2, Considerationem fulminum et tonitruum atque eorum significationem per singulos anni dies, desumptam ex libris Tagetis, quam Romanae Urbis propriam Nigidius Figulus arbitrabatur, uti refert Voss. qui plura hanc in rem de orig. et progr. Idolol. l. 1. c. 40. l. 3. c. 6. 7. Vide quoque infra suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘].