December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0005

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS PRIMVS Literas A, B, C, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0006

[gap: praeliminaria]

image: s0604b

BURGARACUM oppid. Palatinatus, vio [orig: vi˘] suo [orig: su˘] nobile; Hodie Baccharach. Vide Bacchiara.

BURGENSES apud Fridericum Langenium in Saonia,

Urbes muratae per Saxoniam nominatae,
In quibus [orig: queţs] Burgenses famosi suntque potentes.

Municipes sunt, burgorum seu villarum clausarum incolae, vel qui tenementa in iis possident, et ratione eorum Burgagium (qua [orig: quÔ] voce indigitatur certum et annuum vectigal, quod burgensis aut incola pro domiciliis suis seu tenementis, quae in burgo possider, Burgi domino praestat) pensitant. Atque ii diversi videntur ab Hospttibus, quos Galli Hostes vulgo dicunt. Unde hos distinguit Orderic. Vitalis, l. 6. p. 605. Baldricus, filius Nicolai ad Deppam dedit unum Burgensem, et Radulfus Anseredi filius unum Hospitem. Cum quibus tamen pari ratione in commercio erant; diversi a Rusticis: Idem l. 12. p. 872. Milites autem et comprovinaiales tam rusici, quam Burgenses. Et Constitut. Sicul. l. 1. tit. 9. Si Comes fuerit 5. unicas, si Baro 4. si Miles simplex 3. si Burgensis 2. si Rusticus fuerit, unam unciam fiseo nosttro componat etc. Aliis Burgenses, illi proprie dicuntur, quorum bona sunt allodialia nemini subiecta. Nonnulli hoc [orig: h˘c] nomine potius denotari volunt armatorum genus quoddam, Militibus inferius, ut ex modo cit. constitut. Sicul. videre est. Quomodo vero apud Gallos Burgenses fierent, exponit Thomasserius in Consuetudin. Bituric. p. 249. et 274. Plura hanc in rem videapud Car. du Fresne Glossar. nec non in voce Burgus.

BURGENSIS [1] moneta ex argento minutior,in Gallia, Philippo [orig: Philipp˘] Pulchro [orig: Pulchr˘] regnante, primum cusa. Nangius Chron. A. C. 1313. Philippus Rex Franciae, circa festum B. Virginis, monetam Burgensium, quam fieri fecerat et per biennium Parisiis cursum suum habebat, quod alias in Regno Franciae fuerat inauditum, praesertim cum iusti pretii et ponderis aequitate coeteris paribus aequipalleret etc. Erant autem et Burgenses simpliciter dicti, seu Burgenses simplices, quorum 4. pro alba Mallia, et 12. pro 7. Grossis Turon. Ludovici IX. Et Burgenses fortes duplices, Gall. Bourgeois doubles forts, qui duplum valebant. In his efficta crux, quae ipsum inscriptionis limbum inferiorem pertingit, PHILIPPUS REX. in aversa parte, sub lilio, NOVUS, et in circulo BURGENSIS. Sed et Leodii Burgenses cusos, docet Radulfus de Rivo, in Vita Engilberti a Marka Episcopi Leodiensis c. 2. ubi duos primum solidos, postea vero sex valvisse refert, apud eundem Glossarii Auctorem, in voce Burgensis, item Moneta, ubi Burgensium fortium typum exhibet.

BURGENSIS [2] Paulus, vide Paulus.

BURGGRAVIATUS Norimbergensis, Henricum IV. Imperatorem auctorem habuit A. C. 1160. cum exstructo [orig: exstruct˘] in honorem S. Aegidii templo [orig: templ˘] Civitatis iure Norimbergam ornasset [orig: ornÔsset]. Alii originem altius arcessentes, Conrado II. acceptum illum ferunt, quo [orig: qu˘] tempore Norimberga Imperii Romani pars facta sit, A. C. 911. Auxit postea Burggraviorum opes postremi Voitlandrae Ducis casus, quo [orig: qu˘] scelere suorum perempto [orig: perempt˘], cum istinc Bambergae, inde Herbipolis Praesules, quisque sibi partem arriperent, ipsi quoque his neutiquam segniores tertiam occupavere [orig: occupavŕre]. Ceterum non supra Comites (ut plerumque tunc Burggravii ) fuerunt, cum ad Vohburgios Burgraviatus iste spectaret; his in Eberhardo (de quo infra) exstinctis, Fridericus e Zolleriorum Comitum prosapia, cum eum donum Rudolfi I. Imperatoris Sororii sui accepisset, A. C. 1263. mox Principis etiam honore adauctus est. Ex eius posteris Fridericus, qui primus Marchiam Brandeburgicam, cum axiomate Electorali, Domui suae intulit, e Burggraviatu isto, quantum ad Norimbergam pertinebat, pluria Urbi, aureis 24000. vendididit; reliqua ex eo, Feuda scil. Ecclesiastica ac Saecularia, Iudicium provinciale, venandi conducendique extra urbem aliaque iura retinuit, unde quottidiana litium materies ac occasio, quibus subinde Onoldsbacenses Marchiones et Norimbergenses exercentur. Tob. Pfannerus de praecipuis Germaniae Principum gentib. c. 4.

BURGGRAVII vox in Imperio Germanico usitata, fuerunt olim Castellani limitanei, i. e. arcis praesidiique praefecti, in iis terris fere, quae donatione Imperatorum accesserunt Ecclesiae: Eorum origo vix Saxonum Imperio [orig: Imperi˘] antiquior. Hi, quum olim civilia iura non haberent episcopi, missi sunt, qui in dioecesibus ius civile dicerent: postmodum, imminuta [orig: imminutÔ] Imperatorum potentia [orig: potentiÔ] magnopere [orig: magnoperŕ] crevere [orig: crevŕre]. Burggraviorum praecipui numerantur, Noribergensis, qui titulus, ad Brandeburgicos; Magdeburgensis, qui hodie ad Saxonicam lineam Electoralem pertinet: Stromburgensis qui hodie ditionis Palatinae est: et Reineccensis, qui ad Archiepiscopos Moguntinos et Comites Hanovienses spectat. Minoris notae sunt Burggravii de Dona, quam arcem A. C. 1402. Misniae Marchio evertit, ruderibus vix altero [orig: alter˘] a Dresda lapide adhuc conspicuis. Et Burggravii in arce seu Burgo civitatis Geilnhusanae et civitat. Fridbergae. Promiscue item Burggravii castrorum, in quibus Ganerbinatus, qui sicut priores a Condominis seu Ganerbiis eliguntur. Vide Limnaeum Enucl. l. 2. c. 15. De Burggravio sic Spec. Sax. Art. 52. Scultetus est iudex culpae Iudicis et Palantinus seu Palansgravius Imperatoris iudex est. Burggravius, i. e. perpetuus Castellanus, iudex est Marchionis. Apud Spelmannum Gloss. Archaeol.

BURGHDORFFIUM vulgo Burtolff, oppid. Helvetiae, in Argovia, Caput olim Burgundiae minoris cum arce, conditum a Sintramo et Baltramo, fratribus, Comitibus Lentzburgensibus. Sedes dein Ducum Zeringiae, et Comitum Kyburgiorum, beneficio [orig: benefici˘] atrimonii Annae sororis Berchtholdi V. cum Wernhero Comite pervenit ad Habspurgios Comites saeculo [orig: saecul˘] 13. Oppignoratur Baroni signoviae ab Hartmanno Comite, qui, contra Bernates, cum tribus Pagis foedus iniit, A. C. 1320. Obscssum ab Helvetiis A. C. 1382. eo quod Rodolphus Comes Solodurum intercipere fuisset conatus. Dein a Comitibus, pro certa pecuniae summa,


page 605, image: s0605a

cum arce, Berhensibus venditur, A. C. 1384. Hinc bello [orig: bell˘] inter Argoviae civitates et hoc oppidum exorto [orig: exort˘], cum Austriaci, sub his enim tum Argovia, praelio [orig: praeli˘] inferiores essent, per immissum incendiarium in cineres redigitur, A. C. 1389. Postmodum reparatum: in ditione Bernensi, a proprio Senatu regitur, etc. Vide Stumpf. l. 7. de Argov. c. 33.

BURGI urbs Archiepiscopalis Hispaniae Tarraconensis ad Arlanzam amnem. Veteris Castellae regia et caput. Crevit ex ruinis Auccae, vulgo Burgos. An Braum vel Bravum Ptolemaei? Ibi 4. Synodi, vide Boterum Rel. Hisp.

BURGIUM Antonin. Mal Borgetto, ex Simler. oppid. seu pagus Norici, in confinio Carnorum, ad Fellam fluv. in via, inter Aquileiam et Villacum: inter Clemonam oppid. Carnorum, et Villa cum urbem Norici 24. mill. pass. intra Alpes Iulias.

BURGOLIUM oppidul. Galliae cum Abbatia celebri Andegavensis Ducatus non procul a Ligeri fluv. Burguevil, vide Vales. Notit. Gall.

BURGOVIA oppid. Sueviae, Marchionatus cognominis caput ad Mindelium fluv. 1. milliar. German. a Danubio. Marchionatus hic, Algoiae in Suevia pars, inter Augustam Ulmamque 8. milliar. protensus, a Philippo Suevo Imperatore emortua [orig: emortuÔ] veteri Marchionum stirpe, Comitibus Roggensteniis concessus est. A. C. 1205. e quibus postremo [orig: postrem˘] Henrico [orig: Henric˘] fato [orig: fat˘] defuncto [orig: defunct˘] A. C. 1283. aperti Feudi, ut coniectura est, iure Austriis, ut Sueviae Ducibus, obvenit. Patrum aetate Carolus, Ferdinandi I. Imperatoris ex Ferdinando nepos, iustis quidem nuptiis, impara tamen matre, Philippina [orig: PhilippinÔ] nempe Welferia [orig: WelferiÔ] Patricia [orig: PatriciÔ] Augustana [orig: AugustanÔ], susceptus, eum accepit, terra [orig: terrÔ] tituloque [orig: titul˘que] Marchionis acquiescere iussus. Quo [orig: Qu˘] anno [orig: ann˘] huius saeculi decimo [orig: decim˘] octavo [orig: octav˘] exstincto [orig: exstinct˘], nullis relictis liberis (praeter filiolam ex Sibylla Iuliacensi fusceptam, at et ipsam intra infantiam exstinctam) ditio haec ad Aguatos pleno [orig: plen˘] Domus iure gaudentes reversa est. Tobias Pfannerus de praecipuis Germaniae Princip. gentib. c. 1. Vide quoque Georgium Hornium Orb. Polit. part. 2.

BURGUM D. Martini oppid. Lombardiae Cispadanae, in Marchionatu Montisferrati.

BURGUM Sancti Sepulchri lauta et permunita civitas Umbriae, vel Ducatus Spoletani, Florentinis ab Eugenio quarto Pontifice Maximo oppignorata. Sub Magno Hetruriae Duce. Est et Burgum, S. Dominici urbs Aemiliae, vide Fulia et Fidentia.

BURGUNDIA Galliae Celticae regio, nomen habens a Burgundionibus, Germanis populis, ex Vandalorum sanguine ortis, qui dicti a Burgis, i. e. praesidiariorum castris. Ab Almannis (in horum enim agris violenter in Capellatio, ubi hodie Palatini Comitis ditio, consederant) exturbati, sub Theodosio Arcadii filio, Iuniore, expulsis late Sequanis Eduisque, hanc veteris Galliae partem cum Nuithonibus occuparunt [orig: occupÔrunt]. Sed nonnulli aiunt, Burgundiae nomen deduci a loco quodam, qui vulgo Burg Ogne dicitur in agro Langrensi. Imperium Burgundis olim fuit vastum; partem enim Vallis Poeninae, Sedunos, Allobroges, Lugdunum, viennam, et alias civitates Burgundia complectebatur. Dissensiones iis erant immortales fere cum Gothis, qui late tunc temporis per Gallias imperabant. Olim regnum fuit, cuius sedes Arelate, nunc Aurelia, fuisse legitur: sed circa annum 1034. bipartitum in Ducatum et Comitatum abiit, quorum ille, versus Occidentem, Burgundia Inferior et Regia: hic, ad Orientem, Superior et Imperatoria dictus est. Burgundiae Ducatum cingunt, qua [orig: quÔ] Oriens est, Rhodano [orig: Rhodan˘] interfluente, Sabaudia et burgundiae Comitatus: qua [orig: quÔ] Meridies, Lugdunense territorium: qua [orig: quÔ] Occidens, latissimi Nivernensium Borboniorumque occurrunt agri: ad Septentrionem Campania se offert. Hic [orig: Hţc] olim floruerunt Edui, Auleici Brannovices, et Mandubii: Metropolis eius est Divio, Parlamenti sedes, sub Rege Franciae. Burgundiae Comitatus sive Burgundia superior, Gallis Franche Comte, quod plane sit sub suo Comite, ab omnibus tributis et exactionibus libera: feudum est Imperii, sub protectione Bernensium Helvetiorum. Conregionales illi sunt ad Septentrionem Lotharingia, supeiorque Germania: ad Occidentem Burgundiae Ducatus: qua [orig: quÔ] Oriens est, occurrunt Helvetii: qua [orig: quÔ] Meridies, Allobroges et Segusiani. Longitudo 90. latitudo 60. est milliarium. Floruerunt longe lateque his locis olim Sequani. Comitatus hic in tres diceceses seu praefecturas dividitur Dolanam, Superiorem et Inferiorem: primae sedes est Dolae: secundae Vesulii: tertiae Polithnii. Totius Comitatus Metropolis est Vesontium. Dola Senatus sedes est. Sub hilpanis: quibus nuper a Gallis denuo erepta est. Duos habet lacus mirabiles, quorum alter, cui ab Voraginibus nomen, mirum naturae ludentis opus: super enim aqua sit limus, qui adeo durescit, ut continens videatur: super quo tamen equites currusque secure non ambulant, sed soli pedites: is caelo [orig: cael˘] pluvioso [orig: pluvios˘] et nebuloso [orig: nebulos˘] non emergit, nisi serenitas sit futura: tunc per foramina brevi tempore auctus, totam Columbanam planitiem rigat. Inter Nozorethum porro et Ripariam alius est lacus in Bonvalli, variis piscibus abundans, qui septimo [orig: septim˘] quoque [orig: qu˘que] anno [orig: ann˘] in aliquot hebdomadas subfugiens et delitescens, iterum emergit. Merula. Mercat. historiam Burgundiae, ex Morerio, succinctam hanc damus: Circa tempora Honorii, a populis ex germania vetere profectis, quorum 80000. in ipsis Francorum finibus, oppressit Valentinianus Imperator. A. C. 366. P. Orosius l. 7. c. 19. regnum Burgundiae exitatum est, A. C. 430. et simul Chrittianismus introductus, opera [orig: operÔ] S. Severi, Episcopi Trevirensis, cum pressi ab Hunnis cernerent Christianos singulariter a Deo defendi, quod quidam ad A. C. 450. referunt, sed annis aliquot post in Arianilmum populi hi prolapsi sunt. Primi huius Burgundiae regni finis, cum prius, a Chlodovaeo, Rex eorum Gundebaldus tributarius factus esset, A. C. 500. incidit in A. C. 534. Sigismundo [orig: Sigismund˘] Gundebaldi fil. et huius fratre gondemaro [orig: gondemar˘], a Childeberto et Clotario, captis; nomen nihilominus legesque servavit. Invasit dein regnum Boso, sub finem Carolovingorum, duravitque usque ad Rodolfum, Regem Burgundiae


image: s0605b

Transiuranae, et Arelati, qui obiit A. C. 1033. Conrado [orig: Conrad˘] Imperatore herede instituro [orig: institur˘], qui sororem eius Giselam duxerat, praeterito [orig: praeterit˘] Odone, Comite Campaniae, maioris natu Berthae marito [orig: marit˘]. Sic Imperio unita burgundia est, periitque Regni titulus. Iterum a rodolfo I. Imperatore occupata, A. C. 1282. Eodem [orig: E˘dem] tempore Henricus I. Galliae Rex Ducatum Burgundiae Roberto fratri donavit, ex quo orta linea primorum Burgundiae Ducum, regii sanguinis. Erant hi XII. per ann. 330. usque ad Philippum II. qui quindecennis obiit, A. C. 1361. Unitus dem regno, a Iohanne Rege Philippo filio cognomine Audaci concessus est, A. C. 1363. cui mortuo, A. C. 1404. successit fil. Iohannes, occisus, A. C. 1419. Huius fil. Philippus Bonus obiit A. C. 1467. pater Caroli, ul imi Ducis, ab Helvetiis caesi, A. C. 1477. Huius filia unica Maria, Comitatum burgundiae, cum Belgio, in domum intulit Austriacam, Maximiliano Imperatori nupta. Ducatus vero a Ludovico IX. regno Galliae unitus denuo est. Monstrelet. Tilletus, Preanus, Chassanaeus, Hist. Franc. et Burg. Vide quoque infra in voce Burgundiones.

Burgundiae Ducatus urbes primariae.

Aballonium, Avallon. Antissidorum, Auxerre. Arnaeum Ducium, Arnay le Duc.. Augustodunum, Autun vel Austun. Aussona, Aussone. Barium ad Sequanam, Bar sur Seyne. Belna, Beaulne. Borbonium Anselmium, Bourbon Lancy. Cabilonum, Chalon sur Saone. Castellio ad Sequanam, Chastillon sur Seyne. Divio, Diion. Lingonae, Langres. Matiscona, Mascon. Nivernae, Nevers. semurium, Semur en Auxois. Tinurtium, Tournus. Torndourum, Tonnerre. Virodunum, Verdun. (Sed notabis Lingonas et Nivernas non esse urbes Burgundiae.)

Burgundiae Comitatus urbes.

Arbosium, olim Arborosa, Arbois. Cromarum, Cromary. * Dola, Dole. Falconiacum, Falcougny. Graiacum, Gray. Iussum, Fussey. Mombosium, Montboson. * M. Bellicardus, Montbelliard. M. Iustinus, Mont Fustin. Nozoretum, Nozereth. Orgelium, Orgelet. Ornanum, Ornans. Palma, Baulme. Polichnium, Poligny. Pons Araris, Pont sur Saone. Pons Arlius, Pont Arlier. Quingium, Quingey. Rupes fortis, Rochefort. * Salinae, Salins. * Vesulium, Vesoul. * Vesuntio, Besancon Ex his notabis, Montem Bellicardum non esse in Comitatu Burgundiae; et exceptis Dola [orig: DolÔ], Vesuntione, Graeo [orig: Grae˘], et Vesulio [orig: Vesuli˘], cetera esse tantum munita oppida et castra.

BURGUNDIONES quasi BURGWOHNER, Germani nomen occuparunt [orig: occupÔrunt], ex opere, quia crebra per limitem habitacula constituta Burgos vulgo vocant. Hi quondam subacta [orig: subactÔ] inferiore Germania [orig: GermaniÔ] a Druso et tiberio per castra dispositi in magnam coaluerunt gentem, ut sub Valentiniano Imperatore 80. milia ripam Rheni fluminis insederint. Vide Paul. Orosium l. 7. c. 32. Baudrando fuerunt populi Germaniae sub Vindilis comprehensi, qui agros Chattorum et Alemannorum occupavere [orig: occupavŕre]. Postea in Gallias transmigrarunt [orig: transmigrÔrunt]. Valesio Burgundiones, qui et Burgundii, gens Germanica alamannis olrm confinis, in Gallis principatu Honorii sedes coepere [orig: coepŕre], ac paulatim fines proferendo [orig: proferend˘], tenuere [orig: tenuŕre] ibi demum Lugdunensem primam, Sequanos, partem maximam provinciae Viennensis, Alpes Peninas et Graias, atque Metroplim Alpium Maritimarum Ebrodunum; Narbonensis II. urbes Aptam, Vapincum, et Segusteronem; in provincia Lugdunensi quarta vel Senonia Nivernum: quae pars Galliae Burgundia ab Gente cognominata est, ut ita apud Senatorem in libri 1. Variarum evistola ultima, ita a Gregorio ceterisque nuncupatur. Igitur et ex Synodo Epaonensi Agapeto [orig: Agapet˘] Consule, A. C. 517. habita, et ex Historia nostra discimus, Regnum Burgundiae continebat 28. circiter civitates, nimirum Metropolim Lugdunum, Augustodunum, civitatem Lingonum, Cabillonum et Matisconem: Vesontionem Metropolim provinciae Sequanorum, Aventicum, Vindonissam, Basiliam et Belicam: Viennam Metropolim provinciae Viennensis, Genevam, Gratianopolim, Albam Helviorum vel Vivarium, Deam Vocontiorum, Valentiam, Augustam tricastinorum, Vasionem, Cabellionem, Carpentoracte: metropolim provinciae Alpium Graiarum et Peninarum, civitatem Centronum Darntasiam, et Octodurum Vallenstum: Metropolim Alpium maritimarum Ebrodunum; et quas supra diximus, Narbonensis secundae urbes tres, Aptam, Vapincum, Segusteronem; in Senonia Nivernum. Postea Burgundiam, sed iam aliquot urbibus sub Sigismundo et Godomaro a Francis gothisque truncatam, Childebertus et Chlotarius Francorum Reges subegere [orig: subegŕre]. Mortuo [orig: Mortu˘] Chlothario [orig: Chlothari˘], uni e 4. eius filiis guntchramno sors non tota obvenit Chlodomeris patrui, cuius caput Aureliani erant, cum tota Burgundia; a qua Rex Burgundiae saepe appellatur: et Burgundionum nomine saepe omnes ditioni eius subiecti designantur, Franci cum Burgundionibus, et Galli. Quidquid guntchramno paruerat, totum fere Burgundia dictum est a nostris, et usque ad Theodoricum Chlodovei iunioris filium Burgundiae Regno ac Regibus Merovingis est attributum. tenuerat autem Guntchramnus, qui primus e Francis Rex Burgundiae est vocitatus, non Burgundiam modo sedem Burgundionum, sed una etiam Regni Aurelianensis, atque adeo post Chariberti fratris obitum Regni Parisiaci in Gallia Lugdunensi et Aquitania non minimam partem cum Provincia Arelatensi: quae omnes regiones simul iunctae, excepta [orig: exceptÔ] Aquitania [orig: AquitaniÔ] et Provincia [orig: ProvinciÔ], ex nomine maioris partis, nimirum Burgundiae, appellationem traxerunt: ut in


page 606, image: s0606a

libris 16. et 20. Rerum Francicarum observavimus. Regnantibus apud Francos Merovei posteris, Francia in tria Regna dividebatur, videlicet in Neustriam, Austriam, atque Burgundiam: uti docet brevis Appendix Chronici Marii, ab auctore Chlotharii iunioris aequali ante annos 1045. composita, Vita Leodegarii Augusto-dunensis Episcopi, Gesta Francorum, atque ipse Fredegarius, Sed postquam Chlotharius minor filium suum Dagobertum Regum Austrasiorum fecit, Neustriam secuta Burgundia est, et ab uno Principe utrumque Regnum simul obtinebatur, propterea quod Neustriam atque Burgundiam iunctas latitudine regionum et multitudine hominum Austria aequabat. Postea Carolus, Lotharii Augusti filiorum minimus, Burgundiae maximam partem ac Provinciam anno [orig: ann˘] 855. obtinuit, ac Ludgunum pro Regia habuit. Boso anno [orig: ann˘] 879. faventibus Viennensi, Lugdunensi, Darantasiensi, Aquensi, Arelatensi, et Vesontionensi Archiepiscopis, et 17. Episcopis, qui plerique de Burgundia erartt, regnum in Burgundiae partibus occupavit: et eius filius Ludovicus anno [orig: ann˘] 890. a. 4. Archiepiscopis, Lugdunensi, Arelatensi, Ebrodunensi ac Viennensi, multisque Coepiscopis Rex electus atque unctus est. Paullo ante, nimirum anno [orig: ann˘] 888. Rodulfus, Chuonradi filius, provinciam mter Iuram montem et Alpes Peninas occupavit, et accitis nonnullis Sacerdotibus ac Primoribus, coronam sibi apud Acaunum imposuit, Regemque appellari se iussit, ut Regino et Annales Mettenses tradunt. Hoc Regnum exiguum Annales Fuldenses superiorem Burgundiam; quidam Transiurensem Burgundiam; Cisalpinam Galliam magnifico [orig: magnific˘] nomine Frodoardus; Constantinus Porphyrogennetus, Hermannus Contractus, Marianus Scotus, Sigebertus, aliique Burgundiam appellant improprie admodum, cum tantum portio esset exigua Burgundiae. In eo regno erant Winterturum, Acaunum, Novusburgus, Nuenburg Hermanno dictus, Murtena Morat, et urbes ac castella ad Lemannum lacum, item Octodurum, Salodurum, Aventicum, Seduni, Lausana ad Lemanum, Geneva. Belica, atque etiam Lugdunum. Mathildis enim Ludovici Transmarini filia, Lotharii Regis Francorum soror, cum Conrado Regi Iurensi nuberet, pro dote Lugdunum cum pago Lugdunensi habuit, a Lothario fratre sibi in dotem datum, ut docet Chronicon Monasterii S. Benigni. Castellum etiam, quod Mons Piligardae Hermanno dicitur, vulgo Montbelgart, Nostris Montbeliart, estque trans Iuram in Sequanis, huic regno contribuebatur: quemadmodum ex Hilstoricis nostris veteribus discimus. Ex quo intelligitur Rodulforum Regnum, quod Iura et Alpibus Penninis claudit Regino, latius patuisse, et in sequanis Iuram inter ac Vogesum, in Allobrogibus ac in Segusianis oppida ac urbes habuisse. Rodulfus Rex Gloriosissimus in litteris datis Ausa [orig: AusÔ] villa [orig: villÔ] Indictione 3. anno [orig: ann˘] 997. res sitas in Comitatu Matiscensi, in primis partem piscinae Osae, quae Cluniaco Monasterio donatae erant, confirmat. Idem aliis litteris datis anno [orig: ann˘] I. D. 1019. regni 31. Ecclesiam S. Blasii in viculis, in pago et in Comitdtu Genevense sitam, Cluniacensibus Fratribus confert. Amedeus Comes, filius Humberti, Comitis et Ancilliae, et uxor eius Adelaidis Ecclesiam S. Mauricii sitam in pago Multacena dedere [orig: dedŕre] Cluniaco, permissu Maleni Episcopi Gratianopolitani: quorum in litteris haec legimus, Hanc donationem fecerunt, et chartam istam fieri iusserunt, et in Curia Regis firmari rogaverunt. Signum Rodulfi Regis, regnante Rodulfo anno [orig: ann˘] 37. Ex his apparet, non Genevensem modo pagum vel Comitatum, verum etiam Comitatum Matisconensem saltem ex parte, et pagum Gratianopolitanum, ipsamque adeo cum sua valle Mauriennam, cuius Comites Humbertus et Amedeus exstiterunt, ad istud Regnum pertinuisse: quod Regnum Austrasiorum Glaber Rodulfus falso appellat, cum veteris Burgundiae regni partem contineret, Austriae nullam, quae mihi sit nota. Anno [orig: Ann˘] 1032. Rodulfus, qui eo [orig: ] nomine tertius in Burgundia superiore regnavit, Ignavus a quibusdam cognominatus, diadema suum ac Regni insignia Imperatori Conrado moriens misit: a quo tempore Reges Germaniae Imperaroresque sibi Burgundiam istam vindicaverunt; ac pro Imperii membro habuerunt, sub novo Regni Arelatensis nomine, quod a Iura monte ad ostia Rhodani et ad mare Gallicum usque ad Alpes Maritimas longe lateque patere crediderunt, aut omnibus persuadere voluerunt: cum tale numquam a Rodulfis Regibus possessum fuerit, ac ne a prioribus quidem Burgundiae Regibus, Gundicarii posteris. Nam nec Provinciae Arelatensis Comitatus, nec maxima saltem ex parte Comitatus Burgundiae Transararicae, quem liberum aut immunem Comitatum vocant, la Franche-comte, ad Reges Rodulfos pertinuit. Certe Rotberto [orig: Rotbert˘] in Francia, et Rodulfo [orig: Rodulf˘] Ignavo [orig: Ignav˘] in superiore Burgundia regnantibus, suus erat Provincialibus Comes et dominus, qui Atelati sedem habebat: quem Glaber Rodulfus in l. 3. c. 2. Willermum Arelatesem appellat, h. e. Willelmum Comitem Arelatensium sive Provinciae; quidam Ducem Avelatensen. Alius fuit et Guillelmus Comes Burgundiae Transararicae, Guillelmus cognomine Captivus, Comes Transsagonnanus dictus veteri scriptori: quem Rotbertus Rex Ducatu Burgundiae, quem paene totum occupaverat, armis expulit, et suo [orig: su˘] Comitatu coegit esse contentum. Mortuo [orig: Mortu˘] Imperatore Ludovico [orig: Ludovic˘] Pio [orig: Pi˘], inter tres eius filios Lotharium, Ludovicum et Carolum cognomine Calvum divisa sunt Regna Francorum. Lothario cum Imperio Romano et Regno Langobardorum obtigit Austria cum regione ad Lemanum et ad Alpes Graias, quae Regnum Lotharii paullo post vocari coeit, et maxima pars Burgundiae, atque Provincia; Ludovico tota Germania cum Norico seu Baioaria Pannoniaque cessit; Carolus Franciam sive Neustriam, et Aquitagiam, ac Burgundiae reliquam minimamque portionem obtinuit, in qua parte extunc et modo nomen Franciae remansit, ut loquitur Stgebertus. Et Lotharii quidem A. Filii tres nullis relictis heredibus decessere [orig: decessŕre]: Ludovici quoque ambobus pronepotibus, Ludovico et Zuentiboldo Regibus accidit, ut nihil legitimorum liberorum relinquerent. Carolus Caroli Calvi nepos, qui iure proximae agnationis eorum Regnis succedere, et totius Franciae imperium solus>


image: s0606b

obtinere debuerat, Carolus inquam, et eius filius Ludovicus, neposque Lotharius, bellis civilibus et Optimatium suorum crebris defectionibus vexati, Austriam seu Regnum Lotharii (ne de ceteris Franeicae ditionis Regnis loquar) numquam tecuperare potuerunt. Austria [orig: AustriÔ] igitur seu Lotharingia [orig: LotharingiÔ], quae olim unum e tribus Francorum Regnis fuerat, ab externis Germaniae Regibus occupata [orig: occupatÔ], eius in locum Aquitania est substituta, et tria Franciae Regna nihilominus attributa, Francia Occidua seu Neustria, Burgundia quamquam admodum imminuta, et Aquitania: quae divisio iam sub Carolo Calvo videtur coepisse, et usque ad Philippi saltem I. principatum duravir, ut in Notis in Adalberonis Carmen observavimus. Haec pars Burgundiae ad Reges nostros pertinens, Burgundia infcrior dicebatur: quam Burgundiam Regiam vocate possumus, ut superiorem Burgundiam Imperialem nuncupat Trivetus in rebus anni 1250: Continebat autem Burgundia inferior Lugdunum, quod postea Conrado Regi superioris Burgundiae Mathildis dotis nomine detulit, Matisconem, Cabillonum, Augustodunum, urbem Lingonum, Autissiodurum quoque (quam ob caussam incertum) Aballonem, Belnum, Divionem, Latonam, castrum S. Gengulfi, S. Iangou, et alia loca. Huic quoque Nivernum accen seri potest ac debet, cum ad priores Reges Burgundiae pertinuerit. Hanc Burgundiam in l. 5. Chronici c. 58. designat Fredegarius, quum Burgundias, vel Regnum Burgundiae ingreflum esse Dagobertum scribit, et in civitate Lingonis, Divione, Latonae, Cabilloni, Augustoduni, Autissioduri ius dixisse, ac per Senonas Parisios venisse. Portio inferioris Burgundiae Bucatus Burgundiae, atque etiam nonnumquam Ducatus Divionensis appellabatur: propterea quod Duces, qui eam beneficio [orig: benefici˘] Regum Francorum obtinebant, Divione sedere consueverant: uti Glaber Rodulfus Duces Nortmanniae Rotomagenses Duces; alii Comites Provinciae Arelatenses Comites; Comites Gothiae vel Septimaniae Tolose Comites a suae quemque provinciae capite dixere [orig: dixŕre]. Comites Campaniae Gallicae et Briegii, Comites Trecarum atque Meldorum; Comites Hainoi Comites Montenses. Qui ei Burgundiae imperabat, Ducem Allobrogum Guillelmus Britto vocat, non semel, cum Dux Aeduorum potius vocandus fueri. Nam Aeduos, et Lingonas, ac partem Senonum tenebat; in Allobrogibus trans Rhodanum sitis Dux Burgundiae nihil omnino possidebat. Hancce Burgundiam Regibus Francorum parentem designat Privinciale MS, ante annos 400. compositum, quum in Burgundia duos cum suis sustragantibus Archiepiscopos collocat, Lugdunensem et Senonensem. Constat enim totam provinciam Lugdunensem primam, h. e. Lugdunum Metropolim cum 4 sedibus ei subiectis, Augustoduno, Matiscone, Cabillono et Lingonis, et ex provincia Senonia sedes duas Nivernum et Autissiodurum inferiori Burgundiae olim attribui consuevisse. Contra Notitia Episcopatuum Galliae, paullo post annum 1322. scripta, cum in Burgundia Archiepiscopos duos Darantasiensem et Vesontiensem seu Bisuntinum una cum suis ambos suffragantibus ponit; Burgundiae nomine partem Sapaudiae et Sequanos cum Helvetia designavit, h. e. superiorem Burgundiam, Regnum olim Rodulforum. Burgundiam inferiorem, Francicae ditionis provinciam, quae praeter cetera Ducatum olim Pariatumque continuit, veteres tabulae vulgari lingua [orig: linguÔ] confectae appellant nunc Burgoine, et Bourgoine: uti Constantinus Porphyrogennetus Burgundiam superiorem, Regnum Rodulforum, Bergoniam nuncupat pro Burgundiam. *p(odou=lfos2 r(h\c ei)s2 *bergwni/an. Nostri nunc la Bourgogne vocitant, et eius ac Comitatensis Burgundiae superiorisve incolas les Bourguignons, i. e. Burgundiones. Multi bourgongne scribunt; et Bourgongnons: quos veteres modo Burgundiones, modo [orig: mod˘] sed rarius Burgundios cum Ammiano nuncupant: recentiores scriptores Latini Bnrgundos appellare maluere [orig: maluŕre]. Burgundiones sive Burgundios nostros, qui partem Galliae occuparunt [orig: occupÔrunt], Regnumque ibi constituerunt, Gentem fuisse Germanicam, trans Rhenum sedes habentem; et differre a Burgundionibus vel Burgundiis, Scythica Gente Transdanubiana, aperte ostendimus in l. 1. rer. Francicar. Burgundionum nomen a Burgis, i. e. parvis castellis, per limites constitutis cum Orosio, Isidoro, aliisque deducere ridiculum est. Nam a burgis Burgiones dici lex analgiae iubet. Ut redeam ad regnum Arelatense, Gervasius Tisseberiensis, qui se Regni Arelatensis Marescallum ipse appellat, et ante annos 460. vixit, civitatem Arelatum caput Regni Burguudiae bis nuncupat, et Viennensem Archiepiscopum Regni Cancellarium, Burgundiaeque seu Regno Arelatensi 6. Metropoles attribuit, Vesontionem, Viennam, Darantasiam, Ebrodunum, Aquas Sextias, Arelatum, cum sedibus cuique subiectis. Idem facit Notit. Episcop. Gall. Gervasio suppar, et in Burgundia sex Metropoles ponit: ita ut Burgundia 36. civitates, et Sequanos cum Helvetia, Sapaudiam et quem Dalfinatum vocamus, ac Provinciam complexa sit. Ubi miror Lugdunum praetermitti, quod posteriores Burgundiae Reges duo tenuerunt, et quod propterea Imperatores, tamquam membrum Regni ad ipsos pertinentis, sibi diu vindicaverunt, uti literae eorum aliquot docent. Suffragabantur autem Vesontioni Basilia, Lausana, Belica; Viennae Valentia, Vivaria, Dea, Gratianopolis, Maurienna, Geneva; Darantasiae Seduni et Augusta; Ebroduno Dinia, Nicaea, Antipolis, pro qua nunc Grassa, Glannateva, Sanitium, Vintium; Aquis Sextiis Apta. Reii, Forum Iulii, Vapincus, Segustero; Arelatum pro Metropoli tum agnoscebant Massilia, Avenio, Arausio, Vasio, Cabellio, Tricastini. Carpentoracte, Telo: Ex quibus Avenio postea in metropolim evectus est, et civitates Vasio, Cabellio, ac Carpentoracte ei attributae. Hoc igitur Regnum, sive burgundia, sive Regnum Arelatense dicatur, plane imaginarium fuit cum quale quantumque supra descriptum est, a nemine unquam pos sessum sit. Nam priores quidem Burgundiae Reges, qui ab Chlodovei filiis sunt debellati, Vesontionem, Viennam, Datantasiam et E brodunum Metropoles, cum Lugduno totaque provincia Lugdunensi prima obtinuerunt: Arelatum et Aquas Sextias Metropoles, ex provincia Acelatensi Massiliam, Avevionem et Telonem Martium; ex>


page 607, image: s0607a

Alpibus Maritimis Diniam, Nicaeam, Antipolim, Glannatevam, Sanitium et Vintium; de provincia Aquensi Reios et Forum Iulil non obtinuerunt. Regnum Rodulforum, posterrorum Burgundiae Regum, exiguum admodum fuit, et paucularum civitatum, acunius aut alterius Metropoleos, sicuti supra ostendimus. Iam Rex Carolus, Lotharii Augusti filius Genevam, Lausanam, et Sedunos non habuit, acne Belicam quidem et Darantasiam, quas ambas civitates postea a Rege Lotharto fratre suo accepit: ut Annales Bertiniani docent. At Bosoni Regisex quidem Metropoles paruere [orig: paruŕre], Vienna, Lugdunum; Darantasia, Aquae, Arelatum et Ucsontio, ac 15. civitates eis suffragantes, et duae civitates Septimaniae seu provinciae Narbonensis primae, Agatha ac Ucetia: at Ebrodunum cum 6. sedibus ad ipsum pertinentibus einon paruit: et cum Arelatensis Regni 36. civitates numerantur, Bosonis Regni vix fuere [orig: fuŕre] 23. quibus Matisconem et Viennam paulo post amisit. Ludovico, Bosonis filio ac successori Metropolitani adhaesere [orig: adhaesŕre] non amplius quatuor, Lugdunensis, Arelatensis, Ebrodunensis, et Viennensis, cum compluribus Coepiscopis, sed non omnibus: Vesontio et Darantasia ei Principi non parebant, cum ambarum civitatum Archiepiscopi eius electioni unctionique non interfuerint. Apparet igitur, quod iam non semel diximus, Regnum istud Arelatense 36. civitatum, falsum, imaginarium, chimaericum, atque a Germanis scriptoribus fictum, et nulli unquam Regi fuisse possessum. Certe Guntherus in l. 5. Burgundiam a Basilea ad ostia Rhodani patere ait, caputque et sedem veteris Regni Arelatum fuisse, usque ad Rodulfi mortem: sed 5. tantum ei Metropoles attribuit, Chrysopolim, i. e. Vesontionem, Lugdunum, Viennam et Arelatum. Ex quo intelligitur, neipsis quidem Germanis scriptoribus Regnum Arelatense bene notum fuisse. Vindicaverunt quidem sibi nullo [orig: null˘] iure Regnum Arelatense Imperatores Regesque Germaniae post Rodulfi ignavi obitum: sed maxima ex parte illud obtinere non potuerunt, nec quidquam ibi praeter inane nomen Imperii in Dalfinatu Provinciaque reliquerunt. Hactenus Vales. Notit. Gall. Aliter paulo Nobilissimus Conringius, tractat. de Finibus Imperii, quem vide de his accuratissime disserentem, vide quoque de hac gente B. Rhenanum Rerum Germanic. Nov. Antiqq. Passim, inprimis l. 1. p. 171. ubi de Burgundionum expeditione in Altemanniam, et in Regionem, quae Capillatrum sive Palas dicitur: et p. 192. ubi de eorum in Sequanorum et Hedurorum provinciam, ac tractum Aventicensem adventu. Item l. 2. p. 276. ubi de Francorum cum illis bello et victorta: p. 328. ubi de illorum, relictis Gallis, cum Germanis coniunctione p. 355. ubi de eorum specie ac moribus: et p. 365. ubi de populari illorum sermone Germanico: ac ad haec omnia loca eruditas Notas Cl. Octonis.

BURGUS [1] urbs Gall. in Bressiae Comitatu ad amnem Resousse Sub Galliae Rege cum tota regione ab A. C. 1600. vulgo Bourg en Bresse, de quo vide Guichenon. Hist. de Bress. Item oppid. Aquitanlae olim munitum, ad Duranium fluv. ubi Garumnae miscetur, vulgo Bourg sur mer. Veterib. Ebromagum.

BURGUS [2] Saxonica vox, an a Graeco pu/rgos2, i. e. turris, an a pu=r, i. e. ignis, quod turres instar columnae ignis caelum apperunt. Sumitur pro monte, castro, oppido, urbe: unde Asciburgium, in qua voce Asci apud Silesios montem; apud citeriores Gerinanos urbem denotat. Procastello parvulo, sumptum a Romanis, Valentiniani aevo [orig: aev˘], Veget. de re mil. l. 4. c. 10. Imo pro habitaculo in limite, antiquius: apud Paul. Orosium Hist. l. 7. c. 32. Porro pro loco munito, unde Burgund ones nomen nacti: sed sic a castello discernitur, quod Castellum Burgum notat arceln habentem in area, Burgus autem sine castello locum munitum. Graecis recentioribus fw/ssaton vocatur, accipiturque pro sepimento castrensi; i. e. amplo fossa et vallo ex egesto introrsum cespite muhito. Anastasio in vita Stephani III. Clusa. Reperiuntur autem duplici forma [orig: formÔ], interdum quadrangula [orig: quadrangulÔ], sed frequentius rotunda [orig: rotundÔ]: Haec opus saxonicum, Normannicum et Gothicum; illa Romanum. Romanos enim veteres in quadrum semper castrametatos esse, docet Polybius, licet inferiores edocuit Vegetius loci cedere necessitati. De Burgo vero Gothice vide procop. belli Goth. l. 1. Ammian, l. 31. in Valent et Gration. Simile de Francis ac Burgundis suggerit Frodoardus Chron. ad A. C. 925. qui Graecos proculdubio secuti et Lycurgum. Vide Xenoph. Rep. Laced. Ammian. loc. cit. Burgum e plaustris exhibet, German. Wagenburg. Nec dissimile videtur priscum Britannorum oppidum, de quo Caesar Bell. l. 5. c. 21. Oppidum vocant Britanni, cum silvas impeditas fossa [orig: fossÔ] et vallo [orig: vall˘] mumerunt. Burgum etiam dici, quod Germanis aliis Haga et Ctrculus, certum. Hinc Hunnos et Avares, octennali bello [orig: bell˘] a Carolo M. edomitos, exstructis novem Hagis i. e. Circulis, seu Burgis, in Patinonia habitasse [orig: habitÔsse] legimus: et pleraque habitationum vocabula apud Germanos Borealesque populos videntur a cingendo sepiendoque emanasse [orig: emanÔsse], ut pater ex cocibus Hagd, Ham, Hein etc. Apud Gallos tandem Burgus appellatur villa insignior, quae nec muro [orig: mur˘] nec vallo [orig: vall˘] clauditur. Apud Anglos Villa, quae Praetorem habet et iure ptitur municipali, ac in Parlamentarlis Comitiis per Procuratores suos (Burgenses dictos) suffragia fert, minimo [orig: minim˘] licet loco [orig: loc˘]. Vide Henric. Spelmann. Glossar. Archaeol.

BURGUS [3] oppidulum Finlandiae, prope sinum Finnicum.

BURGUS [4] Novus, oppid. Aquit. in Marchia Lemovicensi ad Taurionem amnem. Censetur parts provinc. Pictaviensis.

BURGUS [5] Pontii Paulini castrum Galliae, Sidonio memoratum ac descriptum [orig: descrţptum], vulgo Bourg; ad Duranium fluvium, qui paulo infra Garumna [orig: GarumnÔ] recipitur, iam antea ob aestus Oceani, quibus augetur, Maris nomine honorato. Unde ager inter Garumnam et Duranium le pays d'entre deux Mers, i. e. pagus inter duo Maria: et Burgus ad Mare multis cognominatur, Bourg sur Mer, cum sit positus ad Duranium, Hadr. Vales. in voce Duranius.

BURGUS [6] Sessites, oppidul. Italiae, in agro Vercellensi, ad Sessitem fluv. sub Sabaudiae Duce in confinio Ducatus Mediolanens.