December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0005

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS PRIMVS Literas A, B, C, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0006

[gap: praeliminaria]

page 603, image: s0603a

BURAICUS epitheton Herculis, et nomen amnis. Pausan. Achaicis. Qua ad mare ex Bura descenditur, amnis est Buraicus nomine, et in (proxima) spelunca non itu magnum Herculis signum: Buraico et ipsi cognomen. Oraculi (cuius) sortes capiuntur per talos. Qui consultum venere [orig: venŕre], precatione ad signum peracta [orig: peractÔ], votisque nuncupatis, talos-quatuor sumentes, eos iaciunt super mensam. Inscripti sunt certis notis tali singuli 3 earum illi notarum interpretatione in tabula (similitudinem sequuti) requirunt: quae ultima verba Graece habent *)epi/ de\ panti\ a)straga/lw| xh)mata gegramme/na. e)n pi/naki e)pi/thdes2 e)ch/ghsin e)/xei tou=' xh/matos2. Cuiusmodi divinationis genus *klhromantei/a vocatum, unum ex praecipuis fuit, et in sortibus Praenestinis, Antiatinis ac Gerionis oraculo apud Patavium ad Aponi fontem aliisque pluribus, locum habuit. Vide Anton. van Dalen de Oraculis Dissertat. II. p. 342. et seqq. de vocis origine vero paulo supra, in Bura.

BURBIDA Hispaniae urbs, inter Bracharam, et Asturicam. Antonin.

BURBINCIA vel BORBINSIA vulgo Brebence aut la Brebince, fluv. Galliae in pago Augustodunensi, Parrulam recipit, nec non fluvium Vuldracum aut Vuldragam, Leudrac, cui Patriciacus villa Percy, Monasterio [orig: Monasteri˘] veteri nobilis, est imposita, et in Arotium se exonerat, Hadr. Vales. Notit. Gall. in voce Augustodunum.

BURBO est vetus castrum in finibus Biturigum, Burbo Archembaldi vel Erchenbaldi a vetere Domino cognominatum, Bourbon l'Archambaud; alias Burbo ad balnea, Bourbon les bains, ab aquis calidis et salubribus, quae ex duobus aut tribus puteis magis quam fontibus ibi emicant. Eius meminit Historicus Pippini Regis aequalis, qui rogatus a Nibelungo Comite VI. fratre eius patrueli, res clarissimi Principis scripsit ante annos nongentos: Anno 761. Pippinus Rex ad Nevernum urbem veniens, Ligeris fluvio [orig: fluvi˘] transmeato [orig: transmeat˘], ad castrum, cuius nomen est Burbone, in pagum Bitorinum pervenitM cumque in gyro castra posuisset, subito a Francis captus atque succensus est. In anno 761. veteres Annales nunc Burbonem castrum; nunc sed corrupte castellum Burbonnis et Burbonnes; Eginhardus castellum Burbonis; Burbonem Annales Fuldenses appellant; Annales Mettenses castrum cui nomen est Burbone in pago Biturico. Gesta Consulum Andegavensium, et Gesta Dominorum Ambaeiensium Borbonem, et Borbonum etiam vocant; Petrus Ecclesiae Bituricae Archiepiscopus, in epistola ad Ludovicum Francorum Regem, et auctor Gestorum Ludovici VII. Francotum Regis Borbonium: ut pro Rancone Ranconium, pro Alentione Alenconium seape dici reperias. Certe illis Erchenbaudus de Borbone, et Archambaudus de Borbone, ac Archenbaldus Fortis de Borbono; his Archimbaudus de Borbonio, et Archambaudus de Borbonio nuncupatur. Inter Nobiles pagi Biturici Archenbaudus Princeps Borbonensis memotatur in litteris anno [orig: ann˘] 1012. datis. Sugerius de Vita Ludovici Crassi Nobilem Baronem Haimonem, Variam Vaccam cognomine, Burbonensem dominum, in partibus Bituricensium commemorat: Comitissam Borbonum Cadurcus in litteris ad Rotrocum Comitem Perticensem. Est et alter Burbo cognominatus Anselli, ab Ansello eius Domino, Bourbon l'Ansi, positus ad dextram Ligeris ripam in Aeduis dioecesique Qugustodunensi, et Ducatu Burgundiae, et ipse aquis quoque suis calidis ac medicis notus, sed priore minus. Hildebertus Cenomanorum Episcopus, in Vita Hugonis Abbatis Cluniacensis, Borbonem vocat. Borboni (inquit) cum per. 6. menses quartana sustinuisset incendia. R. Senonensis Abbas B. Iohannis Euangelistae Bulbonem vel Bulbonense oppidum nuncupat in epistola ad Priorem Cluniacensis cellae, et ad Principes (id est, Primores) ac Milites, et universos indigenas Bulbones oppidi: in qua de Ursone, regulari Canonico, ordine Diacono, aegrotante ita refert, Suggestum est ei a nonnullis, balnea quae apud vos sunt, illi summopere profutura. Ea propter ad balnea ipsa festinare disposuit, et ibidem quantum sat erit immorari. Quod ne quis de Burbone Anselli, in Augustodunensi Aeduorum dioecesi posito, dictum inficietur, scire convenir inter cellas Cluniacenses sive Prioratus ad Cluniacum pertinentes a Paschale Papa anno 1109. S. Nazarium Borbonensem numerati, a Ludovico Rege Francorum in litteris anno [orig: ann˘] 1119. datis Borbonium. Prioratus autem SS. Martt. Nazarii et Celsi prope castrum Borbonem in Aeduensi (i. e. in Augustodunensi) dioecesi esse docet Polyptychon Cluniacense, seu catalogus Monasteriorum Cluniaco subiectorum: qui situs et dioecesis Burboni Anselli conveniunt, non conveniunt Burboni Archembaldi, qui situs est in pago Biturico. Ex quo intelligitur Burbonem Anselli ante annos amplius quingentos aquis et balneis suis clarum ac nobilem exstitisse: qui Bulbo supra dicitur r in l converso [orig: convers˘], sicur ex peregrino plerinum fecere [orig: fecŕre] Nostri. In tabula theodosiana sive Peutingeriana utriusque Burbonis fieri mentionem Builsonius existimabat, amicus quondam noster, Geographiae peritissimus ac itinerum Romanorum, in qua haec leguntur: Aquis Nisincu, Boxum, Aquis Bormonis. Heic Aquas Nisincii, alias Nisineii esse Bourbon l'Ancy arbitrabatur; Aquas Bormonis, aut Aquas Bormonas, esse Bourbon les Bains, sive Bourbon l'Archambaud: quae probabilis est coniectura: quam si admittimus, Aquis Borvonis quam Bormonis legi emendarive malim, et ex borvone Burbonem Borbonemve postea factum esse existimem. Qamquam non displicet mihi opinio, utriusque Burbonis nomen a burbis, i. e. ab aquis lutosis, qua bourbes vocitant Nostri, deduci iebentium: sicut Burbuncia vel Burbincia; qui et Burbontius dicitur, vulgo la Brebence, aut la Brebince, a burba nomen accepit. Nam Olivarius de Marchia insanit, qui bourbon non a [orig: Ô] veteri nomine, quod est Burbo, sed a Burgo bono deducit, tamquam Bourbon dicatur pro iBourgbon. Burbo Erchenbaldi nomen dedit pago Ducatuique Burbonensi: qui pagus est non antiquus, et primo Burbonem solummodo, Muratum, (Murat ) Cantiliamque continebat; sed post Biturigibus Cubis, Arvernis, Nivernensibus, et Forensibus Segusianis, finitimis suis multa detraxit,


image: s0603b

auctusque est detrimento [orig: detriment˘] vicinorum: et nunc in 4. paroeciis est positus, in Augustodunensi et Nivernensi Aeduorum, in Biturica Biturigum Cuborum, et in Claromontensi Arvernorum. Pars pagi Burbonensis recentior, inter Ligerim et Elaver flumina iacens, quae Molinas ipsas nunc caput pagi continet, ad Episcopatum Augustodunensem pertinet, Aeduisve adscribitur. quare recte Coquillius observavit, Boios, quibus Aedui agros dederunt, hos unos et solos esse Burbonenses, qui Ligerim inter et Elaver sedes habent. Pars autem veterrima pagi Burbonensis, cuius caput fuit castrum Burbo Erchembaldi, eique nomen dedit, erat (ut est hodieque) una cum Burbone ipso in pago Biturico, sicuti supra docuimus, et Ecclesiae Bituricae finibus continebarur. Ab eo Burbone nobilissima familia Burbonensis appellationem traxit: ex qua familia tertium iam Principem habemus, Ludovitum adeo datum, Francis feliciter imperantem, et cum victoriis tum eximiis virtutibus suis toto [orig: tot˘] terrarum orbe illustrem, fautorem liberalium artium, litterarum restitutorem. Hadr. Vales. Notit. Gall.

BURBURGUS oppid. Belgii in Flandria, alias munitum. Subest Galhae Regi cum toto agro ab A. C. 1657. 1. leuc, a Gravelinga in Austrum.

BURBURUS apud Vopisc. in Firmo, c. 4. Fuit tamen ei contentio cum Aureliani Ducibus ad bibendum --- -- Nam quidam Burburus nomine de numero vexillariorum notissimus potator, quum ad bibendum eundem provocasset [orig: provocÔsset], situlas duas plenas mero [orig: mer˘] duxit et toto [orig: tot˘] postea convivio [orig: convivi˘] sobrius fuit. Et quum ei Burburus diceret, Quare non faeces bibisti? respondit ille, Stulte, terra non bibitur: Casaubono non est verum nomen, sed strenuo potatori nomen inditum per onomatopoeiam, ceu alicui amphorae aut utri; ad imitationem soni illius, quem liquor edit, dum funditur, quodque bilbere verteres Latini, bombu/llein Graeci dixere [orig: dixŕre]. Salmasio vero, proprium fuit militis huius nomen, ex Graeco *bo/rboros2 factum. Vide utrumque ad Vopisc.

BURCA Mauritaniae Caesariensis oppid. Ptol.

BURCHANA insul. maris German. occidentalis vide Byrchanis et Fabaria.

BURCHARD seu Brochard, vel Buchardus, Dominicanus, terram Sanctam descrip sit. Sixtus Senens. Biblioth. l. 4. Gesner Biblioth. Item, Comes d'Etable, qui tempore Caroli M. Saraceiios mari vicit, A. C. 806.

BURCHARDUS [1] monachus Lobiensis, Episcopus Wormatiensis. Collegit 20. libros Decretorum seu Canonum Conciliorum, Papatum et Patrum, non Photii methodum, sed Trebonianum in Pandectis, imitatus, aliaque scripsit. Obiit A. C. 1026. Sigebert. A. C. 1008. et de Viris Illustr. c. 141. Hic vero ubi, et quibus auxiliaribus opus hoc seu Decretorum libros perfecerit, docet Auctor Anonymus, qui Vitam eius scripsit, cum Decreto ipsius editus, Forestus silva est, inquit, duobus milliaribus a Wormatia distans, abietibus abundans, et hanc palus limosa ex una parte ambiendo circumcingit, in cuius mediocritate collis pulcherrimus consistit, ad quem Vir Dei se transferri praecepit, et quia mundanos tumultus devitare voluit, arboribus fruticibusque succisis collem explanavit. Ibi quoque primum fecit oratorium, dein aliis officinis peractis, cellam egregiam construxit. Illuc se post Concilia Regiaque colloquia, et post curam synodalem diversosque mundi strepitus receperat. Ibi quoque negotiis saecularibus post tergum proiectis, totis viribus in obsequio Dei studebat. Eodem [orig: E˘dem] quippe tempore in Collectario Canonum in hac cella non modicum laboravit. Nam Domino [orig: Domin˘] Walterio [orig: Walteri˘] Spirensi Episcopo [orig: Episcop˘] adiuvante et Brunichone Praepasito [orig: Praepasit˘] exhortante, et suggerente, Canones in unum corpus collegit --- --- quia Canonum iura paenitentiumque iudicia in Episcopatu suo omnino erant neglecta ac destructa, etc. Sigebertus in Chron. ad a. C. 1008. eum, collaborante Magistro [orig: Magistr˘] suo [orig: su˘] Olberto [orig: Olbert˘] Abbate, Viro [orig: Vir˘] undiquaque doctissmo [orig: doctissm˘], magnum Canonum Volumen edidisse; et in l. de Script. Eccl. c. 141. de eo haec refert: Burchardus-magnum Canonum Volumen, quod a nomine ipsius BURCHARDS denominatur, multo [orig: mult˘] studio [orig: studi˘] composuit, quod testimomis omnium authenticorum Conciliorum et decretis Romanorum Pontificum et sententiis omnium pene Catholicorum Patrum auctorizavit; ex quo adhuc omnium Conciliorum decreta auctorizantur. Editum autem Opus est primum Coloniae Agrippinae, A. C. 1548. et Parisiis A. C. 1549. in quod quia ex Isidoro Mercatore seu eius supposititiis Epistolis plurima retulit, indicio [orig: indici˘] hoc est, non magno [orig: magn˘] illum iudicio [orig: iudici˘] usum esse. Multa item alia cogessit, dubium unde hausta, quae is variis Pontificibus tribuit. Citavit etiam Pseudo-Isidori praefationem, etc. Quae cum collegisset Blondellus in Prolegom, Pseudo-Isidori et Turriani vapulant. c. 28. addit de hoc Burchardo: Scripsit A. D. 1026. A Baronio et Bellarmino sancius habetur, cui tot nugae placuerunt. Coeterum, non minus Burchardi ac Ivonis Decretis ob magnitudinem neglectis, eorum tantum compendia --- -- legebantur in usuque erant, Pancirollus de claris LL. Interpp. l. 3. c. 1. apud Gerh. von Mastricht. Hist. Fur. Eccl. passim.

BURCHARDUS [2] fil. Conradi, Burgundiae Regis Archiepiscopus Lugdunensis, Item, Archiepiscopus Viennensis. cui Comitatum Viennae, Rudolphus III. Burgundiae Rex concessit, A. C. 1024. Item, Landgravins Thuringiae, occisus ab Hungaris, A. C. 909.

BURCHARDUS [3] Dorcestrius, Anglus, vitam Fremondi Principis scripsit, A. C. 870. Item, Secretarius Friderici Barbarossae scripsit triumphum Imperatoris, capta [orig: captÔ] Mediolano [orig: Mediolan˘].

BURCHARDUS [4] Mitbobius, Mathematicus, etc.

BURCHOLMIA arx Sueciae, in Oelandia Insul. maris Baltici, ex adverso Smalandiae provinc.

BURCINACIUM German. urbs in Ducatu Cliviae, Craneburg hodie, ut Simlero placet, aliis Burik. Hadr. Valesio, Burvet, aut Burnet, novesio ac Bercae vicinus locus. Notit. Gall.

BURDA vox Africana, apud Augustin. Ep. 68. Presbyterum etiam quendam --- --- burda [orig: burdÔ] vestitum, etc amictum iunceum


page 604, image: s0604a

dencrat, quem dehonestamenti loco [orig: loc˘] alicui circumdari consuevisse, Idem docet contra Cresconium l. 3. c. 48. ubi de eodem Presbytero, Ad furentium, inquit, arbitrium fustibus caesus, in lacuna lutulenta volutatus, amictu iuneeo [orig: iunee˘] dehonestatus. Ei quibus, an haec vox ab Arabico Bord, Borda, orta sit, quae definitur a Giggeio, vestis variis lineis contexta et variegata: nigra vestis flavo [orig: flav˘] colore intexta, quam induunt Arabes, iure addubitat Car. du Fresne in Glassar. Sed et Burda seu Borda praedium significat, unde Burdatio, apud Gregorium M. l. 1. Ep. 42. pensio nummaria, quae a rusticis, istiusmodi praedii nomine, pensitabatur. Certe refert Rodericus de Cunha in Histor. Episc. Portensium in Lusitan. Part. 1. c. 12. Galliciae et Legionis Reges Maurorum in Hispania Regibus, tributi vice, quoannis mittere solitos fuisse, 100. puellas, 50. nobili, totidem plebeio [orig: plebei˘] genere editas, idque tributum Burdel appellatum, apud eund. Glossarii Auctorem.

BURDEMONS vulgo Bourlemont, castrum Galliae in finibus Claravallis monasterii, unde nobili Bourdemoniorum familiae origo et nomen. Hadr. Vales. Notit. Gall.

BURDIGALA [1] Gallic. Bourdeaux, urbs Archiepiscopalis valde antiqua, potens et perampla, Aquitaniae ad Garumnam fluv. Emporium celebre, et statio navium non contemnenda, cum arce munita, vulgo. le Chasteau Trompettc. Patria Ausonii, de qua ille in Catal. urb.

Diligo burdigalam, Romam colo, civis in hac sum,
Consul in ambabus, cunae hic [orig: hţc], ibi sella curulis.

12. leuc. ab ostio Garumn. Baudrand. Plin. l. 4. c. 9. et Strab. l. 4. Burdigalenses appellant Bituriges Viviscos, ad differentiam Bituriaensium Cuborum, uti Caesar vocat incolas urbis, hodie Bourges. Universitas olim inter celeberrimas, a Caroli VII. Eugenio IV. Ludov. II. pristinum nitorem et incrementum nacta: Unde clarissimi viri prodiere [orig: prodiŕre], de quibus Ausonius modo laudatus, et Hieronym. videri possunt. Burdigalae visenda 12. capitib. egregie exsequutus est, Iodocus sincerus, in addit. Itiner. Gall. Historia eius paucis haec est. Olim sub Gallis, dein Gothis, quibus ibi regia sedes, postea sub Dominis peculiaribus. Gregor. Turonens. l. 8. c. 6. meminit Garacharii Comitis, sub Clotario II. Siguinus Comes fuit sub Carolo M. cui successit Hugo fil. Porro Duces Guiennae, post mortem Caroli Calvi rerum hic [orig: hţc] potiti, donec Alienora, haeres ultimi Ducis, Ludov. VII. cognomine Funioris nupta Galliae regno Burdegalam adiunxit. Sed repudiata, Henrico Normanno, postea Angliae Regi nupsit. Hinc Angli urbis Domini usque ad Carol. VII. Qui ibi Parlamentum institutit, quod seditione excitata [orig: excitatÔ] excussum, restitutum vero a Ludov, IX. Ab eo tempore sub Galliae Regibus. Sub Ludov. XIV. iterum turbare coepit, sed ad obsequium redacta, ante aliquot lustra. S. Martialis Apostolus Burdigalensium fertur. Sub hoc Archiepiscopo novem Episcopi sunt. Urbs a quatuor Iuratis, Gall. Eschevins, et Consule seu Magistro populari, Gall. Marie administratur. Hic [orig: Hţc] Concilium A. C. 385. quo [orig: qu˘] Priscillianus condemnatus. 1093. 1098. 1263. Concil. Provinciale 1582. et 1624. Pluresque Synodi hoc [orig: h˘c] saeculo [orig: saecul˘]. Concil. Gall. Ceterum de urbe hac, vide porro Auson. de ill. urb. c. 13. Panlin. Ep. 4. Merul. Cosmogr. part. 2. l. 3. Lurbaeum, Chron. Burdig. Oihenart. not. Vascon. Vinet. in Antiquit. et notis in Auson. Sanmarthan. Gall. Chron. tom. 1. p. 195. etc.

BURDIGALA [2] oppidul. Delphinatus, ad Robionem amnem, iuxta montes. 7. leuc. a Valentia, 5. a Dia.

BURDINUS Mauritius, Limosinus, Antipapa, nomine Gregorii VIII. A. C. 1118. a Calixto II. Pontifice captus A. C. 1121.

BURDO [1] nomine Fulius, Germanicae classis praefectus, a Vitellio, dum a militibus ad supplicium exposcitur, astu subtractus. Tacit. Hist. l. 1. c. 58. Nam in custodia habitus et post victoriam demum stratis iam militum odiis demissus est.

BURDO [2] in veter. Epigramm. de Basterna,

Hanc geminus portat duplici sub robore burdo.
Provehit et modico [orig: modic˘] pendula septa gradu.

Ubi Epigrammatis auctor burdones portandae matronarum basternae assignat: cui mannos tribuit in Glossis Isidorus. Nempe mannos et burdos et burichos appellari, notat Porphyrio. Idem Isidorus in Originib. a mulabus basternam portari innuit: Sed et muli et burdones plerumque confunduntur. Glossae, h(mi/onos2 e)c i(/ppou qhlei/as2 kai\ o)/nou: mulus burdo, ex equa et asino. At Glossae Bibl. MSS. Burdo, brevis equus, asina [orig: asinÔ] et emissario [orig: emissari˘] conceptus etc. Salmas. ad Ael. Lamprid. in Heliogabalo, c. 21. Ab his asinis aut semimulis, quos inequitabant et quibus insidebant, qui peregre proficiscebantur, nomen mansit longiusculis baculis, quos gestare solebant in Ecclesia Romana peregrini Hierosolymitani pedites, quod hi illis equitaturae loco [orig: loc˘] quodammodo essent. Hubertus Sipuntinus, apud Vincentium Belvacensem l. 26. c. 27. Burdonem habebat pro lancea, et clypeum pro parma. Vide Octav. Ferrarium in Origin. Ital. ling. et Carolum du Fresne in Glossar. ac Dissertat. 15. ad Foinvillam, nec non infra, voce Ginnus. Hinc Burdonarii vel Bordonarii in Constitut. Siculis l. 3. tit. 38. ž. 1. asinorum dicuntur curatores, agasones: a burdonibus scil. qui illis iunguntur, apud Ioh. Moscum c. 25. Porro Burdonarii burdonesque, viso [orig: vis˘] leone, morbo [orig: morb˘] correpti sunt. Hodieque in Sicilia muliones hac [orig: hÔc] voce insigniri, reperias apud Macrum in Hierolex. Eadem [orig: EÔdem] voce Peregrinos Ecclesiae Romanae a burdonibus seu baculis peregrinatoriis, per contemptum, notatos fuisse, ab Albigensibus, refert Monachus Vallis Sarnai c. 62. apud eundem Car. du Fresne.

BURDONIUS Benedictus, vide Benedictus.

BUREA fons in insula Co, vide Theocr. Idyll. 7.

BUREAN Laurentius, vide Laurentius.

BUREVA regiuncula Castellae veteris Bureba.