December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0005

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS PRIMVS Literas A, B, C, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0006

[gap: praeliminaria]

image: s0598b

BUCRA Siciliae promontor. Ptol. Elcapo Longo. Quibusdam est Longobardo, 10. milliar. a Camarina in Ortum, versus Pachinum promontor. Aliis est Capo Scalami, promontor. 5. milliar. Tantum a Camatina.

BUCURES seu BOCORES Mauruspro Numine habitus, memoratur Arnobio adv. Gentes. l. 1. Quinam sint bi Dii --- Ianus --- Fatua --- Titanes et Bocores Maurt, et ovorum progenies Dii Syri etc. Vide supra Bocchor.

BUDA [1] vulgo Offen, an Curta Ptolemaei, Hungariae Metropolis, ampla, dives, munita, quae thetmas habet subtus urbis moenia haud longe a Danubii ripa, ex humili collefonte duplici scaturienres, quorum alter frigidissimus, odore sulfureo [orig: sulfure˘], alter ita calidus, ut digitum immersum tenere nequeas, longitud. 42. 15. latitud. 17. 07. Alias sedes Regum Hungariae, dein Praefecti Turcarum, ab A. C. 1541. quo [orig: qu˘] a Selimo capta est: iam vero recepta a Caesareanis, ductu Caroli VII. Lotharingiae Ducis A. C. 1686. die 2. Sept. iterum Leopoldo Imperatori subest. A Belgrado 49. milliar. German. a Vienua 54. in Austrum. Ibi concilium A. C. 1279. Olderic. Ranialdus, 14. tom. Annal. Eccl.

BUDA [2] apud Pelagium de Vitis Sanctorum, Vides autem Aegyptium vestitum mollibus rebus, et budam de papyro et pellem stratam sub ipso: est stramentum vel storea. Glossae Isidori, Buda, storea. Idem alibi Budas stramenta camelorum, i. e. sa/gmata vel strw/mata exponit. Sic enim vocandae, non bullae, ut editum est. Idem pelagius paulo post, Et pro his dedit mihi Deus stramentum de papyro et hanc pellem. Ubi stramentum de papyro vocat, quam paulo ante budam de papyro. Ex Graeco bu/dh, quod a verbo bu/w factum est, srgnificatque farcio et impleo. Farciebant autem toros et stramenta pauperes papyro [orig: papyr˘], aut scirpo [orig: scirp˘], uti infra dicemus, vide Salmas. ad Solin. p. 1004.

BUDAEA Indiae intra Gangem urbs. Ptol.

BUDAEUS Guilelmus, Parisinus, doctissimus sui. saeculi, in omni literarum genere. Libellorum supplicum Magister, persuait cum Ioh. Bellaio, Episcopo Parisino. Francisco I. ut Collegium Profestorum in omni literatura institueret. Erasmo. P. Iovio, in elogiis, laudatus. Obiit A. C. 1540. aetat. 73. Genebr. in Chron. Familiam hanc nobilem a Iohanne Secretario Caroli V. Regis Franciae derivant; quam meritis suis non Galliae solum, sed saeculi sui phoevix ac literarum decus Guilielmus hic, Dn. de Marly et Villeneuve, inprimis illustravit. Eum ex Catharina le Picart, genuit Iohannes Dn. de Yerre, defunctus A. C. 1501. cuius genitores fuere [orig: fuŕre] Drogo Bude, Dn. de Yerre, Villiers, et Iohanna Peschart. Ipse vero praefatus Guilielmus et frater eius Drogo, duarum linearum Auctores exstitere [orig: exstitŕre]. Drogo enim Dominos de Yerre, Baignaux, Villiers sur Marne et Fleury dedit. Guilielmus vero, ex Roberta le Lieur, pater fuit Iohannis I. Dn. de Verace et Antonii, a quo Domini de la Mothe S. Loup descendunt. Et quidem Iohannes modo dictus, ex Maria de Iovan, suscepit Iohannem II. qui exstinctus A. C. 1610. ex Estera Aliugia, reliquit Bernardum Bude, Dn. de Verace (cui uxor obrigie Maria Turretini) Iohannem Antonium, defunctum A. C. 1629. Franciscum, qui obitt A. C. 1632. Franciscam (uxorem Isaaci de Martines Dn. de Bouriou ) et Iacobem (quae nupsit Diodato Diodati.) Vide Philipp. Iac. Spenerum Theatr. Nobil. Europ. tom. II.

BUDARES Imperator Hispanus, memoratus Livio l. 33. c. 30.

BUDDA Gymnosophistarum apud Indos Princeps exstitit, quem illi ex Virginis latere natum fuisse credi voluerunt. Unus fuit ex praeceptoribus haeresiarchae Manis. Clem. Alex. l. 1. Stromatum. Hieronym. l. 1. contra Iovinianum. Cael. Rhodig. l. 4. c. 1. Ritus sacros quosdam exsequnturus, a maligno spiritu e sublimi in praeceps deiectus, misere periit. Eius postea fortunae scriptaque Cubrico, qui postea Manen se dixit, contigerunt. A. C. 275. Socr. l. 1. c. 17.

BUDEA Civitas Magnesiae, a Budaeo conditore, unde Budaeae Minerva, in honore apud Thessalos habita. Graece *bou/deia. Item urbs Phrygiae. Steph.

BUDESIA Familia Galliae illustris: quam illustravit Silvester Budes, Guesclini Conestabilis, consobrini sui, in praecipuis expeditionibus, comes et adiutor saeculo [orig: saecul˘] decimo [orig: decim˘] quarto [orig: quart˘]. Eius frater Iohannes, ex filiis Guilielmo et Tristano, duas lineas produxit: Ex hoc namque Dominorum de Tertreiovan; ex illo dominorum du Hirel, quibus dein Baronatus de Sace accessit. Iterum eam nostra [orig: nostrÔ] memoria [orig: memoriÔ] illustravit Ioh. Baptista Budes Com. de Guebriant et de Perigord, Marelcallus Franciae et Dux exercitus in Germania Regii, maritus Renatae du Bec-Crespin, exstinctus A. C. 1643. Cuius frater maior natu, Iacobus Baro de Sace, ut et ipse, improlis obiit; alter vero Yvo Baro de Sace_ liberos quidem suscepit, sed, filiis exstinctis, filia Renata successionem domui Rosmadecciae, cum onere, ut secundo-genitus Budesium nomen assumeret, intulit. Primus autem ex hac familia Baronatus [orig: Baronatűs] dignitate auctus est Bertrandus, mortuus A. C. 1535. qui ex Franc. le Voyer Dn. du Coedic, Iacobum genuit B. de Sace, maritum Beatricis de Romille, heredis de Sace: quibus natus Carolus, obitt A. C. 1619. Pater ex Anna Budes Dn. de quatrevaux, praeter praefatos, Ioh. Baptistam, Iacobum et Yvonem, Francisci exstincti A. C. 1615. Renatae (Guidoni du Gourray nuptae), Annae, quae decessit A. C. 1617. et Margaretae, quae obiit A. C. 1623. Idem ibid.

BUDINGA German. Budingen, nomen Comitatus Germaniae, in Wetteravia, sub proprio Comite, ex familia perillustri Isenburgica. Cum enim Henricus, Arnoldi Electoris Trevirens. frater, duos genuisset filios, Gerlacum et Ludovicum; illi Isenburgum inferius obrigit; huic ab Eilvige coniuge, Budingense accessit dominium. Et quidem in Budingensibus, praeter ramum Grensavium, (qui a Gerlaci nepote Salentino, marito Adelheidis agnatae ex linea Budingensi, inchoatus, defecit A. C. 1664.) duos ramos ex se emisit Ludovicus Dietheri Electoris Moguntini frater. Ex eius namque


page 599, image: s0599a

libetis Philippus Kalterspacenses dedit, qui nunc esse desiere [orig: desiŕre], Iohannes in Birstein reliquos: et quidem huius nepos Wolffgangus Ernestus pater communis est omnium nunc superstitum. Eo [orig: ] enim, et prima [orig: primÔ] eius coniuge, Anna [orig: AnnÔ] Gleichensi, mortua [orig: mortuÔ] a. C. 1598. natus Wolffgangus Henricus, biennio [orig: bienni˘] post patrem, exstinctus A. C. 1635. ex Maria Magdalena Nasslovia, quae obiit A. C. 1454. suscepit, praeter qumque filias, silios septem: Wolffgangum Ernestum (natum A. C. 1617. denatum A. C. 1642.) Fridericum Ludovicum (natum A. C. 1619. denatum 1620.) Iohannem Ludovicum (natum A. C. 1622. qui primo Mariam Iulianam Hanoicam; exin Luisam Nassoviam sibi iunxit, ex hac Pater, praeter filias septem, 4. filiorum, e quibus supersunt, Carolus Ludovicus, natus A. C. 1653. Iohannes Philippus A. C. 1655. et Wilhelmus Mauritius a. C. 1657. dicti Comites Isenburgi et Budingae et c. in Offenbach ) Christiavum Mauritium (natum A. c. 1625. denatum A. C. 1664. cuius uxor Magdalena Nassovica) Fridericum Adolphum (natum et denatum A. C. 1631.) et Carolum Ludovicum (natum A. C. 1633. denatum A. C. 1662.) Ex tertio vero matrimonio, Iulianae nempe Witgensteniae, genuit Wolffgangus Ernestus praefatus Ludovicum Arnoldum (natum A. C. 1619. denatum A. C. 1662.) et Iohannem Ernestum Comites Isenburgi et Budingae, in Budingen, natum A. C. 1625. cui uxor obtigit Maria Carola Erpachia. Vide Phil. Iac. Spenerum, ubi supra. Plura vide de familia Isenburgica suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. Uti vero primus Isenburgi Comes Henricus perhibetur A. C. 1230. Sic Budingae Dietherus, qui, ut Dynastia ista comitatus [orig: comitatűs] augeretur honore, impetravit. Quam utramque nostro [orig: nostr˘] saeculo [orig: saecul˘] Wolffgango Henrico Isenburgi et Budingae Comiti tanguam laesae Caesaris atque Imperii Maiestatis reo ademptam, Georgio Hassiae Landgravio (qui constanti in Imperatorem atque domum Austriacam obsequio [orig: obsequi˘] affectuque Fidelis nominati meruit) Ferdinandus II. largitus est A. C. 1635. Secuta transactio inter Hassos et Isenburgicos A. C. 1642. qua [orig: quÔ] inter alia certa Comitatuum istorum portio 20000. florenos annuos ferens, septem feuda, uti appellantur nobilia, et cum titulo, quo [orig: qu˘] Hassi etiam superstitibus Isenburgicis potierentur, successionis iura, si quando istorum progenies deficeret, Cattis mansere [orig: mansŕre]; reliqua Comitibus restitui debebant. Cautum quoque, ne generalis amnestiae, quae tum sperabatur, beneficio [orig: benefici˘] se tuerentur Comites: qui tamen aliquot post annis, cum de Pace Osnabrugae ageretur, pacta illa, nimio [orig: nimi˘] Domus suae damno [orig: damn˘], vi metuque et quidem ab aliis inita causautes, aetatis quoque miserationem meritae iura invocando restitui in integrum petivere [orig: petivŕre]. Et indulta iis dicta [orig: dictÔ] pactione amnestiae gratia, salvis tamen iuribus, quae Hassi sibi competere obrenderent. Sed et Saxones cupiditati Cattorum refragabantur, datam sibi succedendi Comitibus, quocumque [orig: qu˘cumque] modo [orig: mod˘] terra ad Caesares reverteretur, a Rudolfo II. A. C. 1596. et a Matthia, Ferdinando II. atque Leopoldo Imperatorib. confirmatam spem memorantes. Nec ad versaturos se, si successionis casus daretur. Catti aliquando prae se ferebant. mansit tamen hactenus inter hos lis, neque Saxones Hassiae Landgravios Isenburgae et Budingae Comitum nomine salutant, Tob. Pfannerus de praecipuis. Germ. Principum Gentibus.

BUDINI Scythiae Europaeae populi non procul a Borysthene. Plin. l. 4. c. 12. para\ to\ dineu/ein e)pa/nw a(macw=n u(po\ bow=n e)launome/nwn. Ita Stephanus ex Parmenione Byzantio. Scythica haec plaustra Ovid. passim commemorat: Trist. l. 3. el. 10. v. 34.

Ducunt Sarmatici barbara plaustra boves.

Et el. 12. v. 30.

Stridula Sauromates plaustra bubulcus agit.

Et Ponticorum l. 4. Ep. 7. v. 9.

Ispe vides, onerata ferox ut ducat Iaxyx
Per medias Istri plaustra bubulcus aquas.

Nic. Lloydius. Eorum urbs Gelonis, unde Graeci illos cum Gelonis eosdem habebant. Herodotus illos dicit fuisse e)/qnos2 me/ga kai\ pollo\n, glauko/n te pa=n i)xurw=s2 e)sti kai\ pur)r(o/n, gentem magnam et numerosam, habisseque totum corpus glauco [orig: glauc˘] et caerulo [orig: caerul˘] pictum vel rufo [orig: ruf˘]. Unde picti Geloni Virgilio, l. 2. Georg. v. 115. ut Agathyris; et picti Scottobrigantes, apud Senecam, etc. Salmas. ad Solin. p. 189.

BUDINUM Sarmatiae Europaeae mons. Ptol.

BUDISSINA seu BUBESIA urbs German. in Lusatia superiori ad amnem Spreham, in ditione Electoris Saxonici 4. leuc. a Gorlitio in Occasum fere 7. a Dresda in Ortum, vulgo Bautzen.

BUDNOKUM oppid. Hungariae superioris in praefectura Cassoviae, ad Gayum amnem. Sub Austriacis. Paucorum incolarum. P. du Val.

BUDORAE insulae duae prope Cretam. Plin. l. 4. c. 11.

BUDORGIS seu BUDORIGUM urbs German. Ptol. hodie Vratislavia, urbs ampla et elegans, 8. leuc. a limite regni Polon. vulgo Breslaw. Multis est Ratibor, oppid. Silesiae superioris ad Viadrum. Aliis duo sunt, et Budorgis est Ratibor, Budorigum Breslaw.

BUDORIGUM urbs fuit Longobardorum, in German. Nunc quid sit, non constat. Sansoni est Vratislavia.

BUDORIS German. urbs. Ptol. Durlach potius quam Heydelberg esse credit Rheananus. Sub ditione Marchionum Badeusium. Cluveria est Buriach, oppidul. Sueviae, in Marchionatu Badensi 1. milliar. German. a Rheno fluv. et a Durlaco oppido 2. a Philippopoli, in Boream Vide Durlacum, et plura hanc in rem, apud Cl. Ottonem Notis ad Rhenanum Rerum German. l. 3

BUDORUM promontotium in Salamine, vel, ut Ephorus, castellum: quamquam pro castello *bou/daron per a apud Stephanum scribitur.

BUDORUS Euboeae fluv. Ptol.

de BUDOVA Wenceslaus Baro, cum Ioachimo Andrea,


image: s0599b

Comite Schlickio, consensus inter Euangelicos et Fratres, in Bohemia Moraviaque, praecipuus proxeneta, A. C. 1609. Insigni constantia [orig: constantiÔ] supplicium subiit, A. C. 1621. Vide Laetum Comp. Hist. Univ. p. 528.

BUDUA olim oppid. nunc pagus Lusitaniae inter Ulysiponem, et Emeritam. Antonin.

BUDUISSA urbs probe munita Bohemiae, ad Vultavam fluv. 10. leuc. a Passavia in Ortum Aestivum, 5. ab oppido Tabor in Austrum, vulgo Budweiss.

BUFFA recentiorlbus alapa est: ex ital. buffa; quod est ea pars cassidis, per quam mittitur spititus. Qui enim alapam alici infligit, dicitur ironice caput vel genas illius galea [orig: galeÔ] operire ac tegere, Couvirir la iove: quae est vulgaris apud Gallos loquendi formula. Hinc Bosetada trina illa colli percussio, in militaribus inaugurationibus, vide supra in Alapa. Indidem Buffones, Gallis Bouffons, forte dicti sunt, quod mimi ac scurrae, qui hac [orig: hÔc] voce denotantur, alapas sibi invicem ac buffas infligentes, risum spectantibus moverent, Car. du Fresne Glossario. Nisi potior videatur sententia Salmassi, qui ad Tertullian. de Pallio, Scurras, ait, numarios et scenicos, placentariosve, Buffones hodie vocamus. Atque ita veterib. vocabantur, quod buccas inflarent in mimo, alapis accipiendis, ut validius sonarent. Vide Octavium. Ferrarium in Originib. linguae Ital. in voce Buffone, ut et infra Golias: Sed et aliam vide, voce Bufones.

BUFFO vide hic [orig: hţc] supra Buffa.

BUFONES olim Francorum Insignia, iuxta vulgi sensum, uti ex variis Scriptoribus Rob. Gaguino, Papyrio Massono, aliisque pater, citatis Limnaeo Not. Franc. l. 1. c. 10. et Hoepingio de Iure Insign. Part. III. c. 6. cl. 1. ž. 2. Unde illud dicterium Flandrorum in Francos: Crapaux Francois, i. e. Bufones vel Ranae Gallicae. Ratio symboli Chassanaeo bonitas soli, quia bufones solum pinguissimum habitare solent: Goropio Becano, quia Franci au)to/xqones2, cum bufones terrigenae sint, vel quia prima gentis habitatio in locis palustribus fuit. Ita Favinus Histor. Nav. Francos egressos ait ex Westphaliae paludibus, qui quod raucam vocem habuerint, notante Marcellino [orig: Marcellin˘] et Sidonio [orig: Sidoni˘] Apollin. ab exteris ex invidia Bufones, sint dicti, ut alia omittam. Diciturque Clodoveus primum Bufones in leonem, dein in lilia commutasse [orig: commutÔsse]. At Favinus sculptorum imperitia [orig: imperitiÔ], cum lilia rudius effingerent, Bufones hos natos putat, vide Chiffletium Anastasi Childer. Reg. c. 12. et ibi Fauchetum, nec non Ioh. Fernand. Epinic. pro lil. Henr. Spelmannus, Bufones, Leonem, Navem, alia, singulorum Principum gestamina, non universae gentis tesseram, vult fuisse, Aspilog. p. 39 plura apud Cl. Spenerum Art. Heraldic. Part. 2. l. 1. c. 24. ž. 2. seqq.

BUGARI vide infra, Bulgari.

BUGARIDA dicebatur factio, tempore Diocletiani, compressa, atque deleta An. Urb. Cond. 1038.

BUGEI populi a Partheniis orti, qui expulsi, et ad Cretam appulsi, una cum Minoc in Siciliam navigantes, inde in Macedoniam pervenere [orig: pervenŕre]. Strabo l. 6.

BUGELLA urbs Italiae in agro Vercellensi, sub Sabaudiae Duce sat ampla et dives. Vulgo Biela. Hinc tractus adiacens le Bielese. Hic [orig: Hţc] obiit A. C. 1658. Francisus II. Mutinae Dux Virtute militari clarus.

BUGENES Bacchus dictus, sub quo nomine ab Argivis colebatur. Inde Graeci Tauriformem Bacchum, et Tauricipitem effingebant, et appellabant, natumque ex Persephone, ut Euseb. tradit. Quinimo etiam taurus dictus, et illi cornua attributa. Diodor. Sic. l. 5.

BUGENHAGIUS Iohannes, Pomeranus, Pastor Ecclesiae Wittebergensis. Ecclesias Pomeranicas, A. C. 1535. Danicasque A. C. 1537. ad normam Augustanae Confessionis reformavit: edito [orig: edit˘] scripto [orig: script˘], de ordinatione Ceremoniatum, in illis Ecclesiis, in quibus Papatus abolitus, A. C. 1532. Obiit A. C. 1538. aetat. 73. Pastoratus, 36. Successit Paulus Eberus. Vide les Eloges des Scavants Antonii Teissier.

BUGENUM urbecula Asiae, cum regione cognomine in parte Septentrionali Iaponiae Insul. quae Ximo dicitur, 60. milliar. pass. a Bungo in Septentrionem.

BUGES seu BYCEPtol. Scythiae Europaeae amnis, in paludem Maeoticam influens. Sessehan hodie. Sansoni autem Suka Morzi, in Tartaria Praecopensi palus, ex qua ducta fuit Fossa in sinum Carcinitem.

BUGIA [1] urbs Africae in ora Barbariae, ab Hispanis obtenta, A. C. 1508. Sed a Turcis iterum occupata. Portu gaudet capaci et arce satis tuta [orig: tutÔ]. Vide Salda.

BUGIA [2] instrumentum argenteum, in quo candela reponitur, accensa, ut Praelato in celebratione, quo commode legere possit, lumen praebeat. in Communione Romana Gallice tamen ipsam denotat candelam. In quodam antiquo Glossario, Sciula dicitur, an a Graeco sko/tos2 e)lau/nw, tenebras abigo? Papa vero iple candela quidem, sed absque bugia [orig: bugiÔ], utitur: quia, ut volunt Macri Fratres, lumen cognitionis eius terreno [orig: terren˘] fulcimento [orig: fulciment˘] non indiget, vide eos in Hierolex.

BUGONIA Graece *bougoni/a, nomen poematis, Eumelo tributi ab Hieronymo, qui eius duo poemara recenset, Bugoniam et Europam. Eo [orig: ] videtur fuisse descripta fabula Aristaei, qui amistas cum apibus opes reparavit, occiso [orig: occis˘] bove, eo [orig: ] modo [orig: mod˘] quo [orig: qu˘] Virgilius narrat. Inde certe apes ipse *bougenei=s2 Graecis dictae et *bougo/nai: atque hinc *bougoni/a, carmen illud Eumeli. Salmas. ad Solin. p. 859.

BUGUS Russiae fluv. ubi Iaroslaus Dux a Bolessao, Polono, triplici praelio [orig: praeli˘] victus est, A. C. 1017.

de BUGY Iacobus vide Iacobus.

du BUIS Arnulphus vide Arnulphus.

BUKELDIUS Guil Belag, muria [orig: muriÔ] condire halcrem primus docuit, circa A. C. 1416. Vide supra Alec.

BUL nomen mensis 8. Ebraeorum, nostro Octobri respondens. 1. Reg. c. 6. v. 37. Latine germen, vetustas, aut defluens.