December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0005

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS PRIMVS Literas A, B, C, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0006

[gap: praeliminaria]

image: s0590b

BRUCTERI populi Germaniae in Frisia Orientali incolentes, quorum tractus Brockmerlandt, teste Cornelio [orig: Corneli˘] Kempio [orig: Kempi˘], dicitur. Putantur iidem cum Buisacteris, vide ibi. Sunt qui hos in Marchia, Comitatu in Westphalia collocaut. Meminit istorum Claudian. de 4. Consul. Honorii, v. 450.

--- --- -- Venit accola silvae
Bructerus Hercyniae. --- ---

Hos Drusus navali praelio [orig: praeli˘] in Amasio fluv. superavit, teste Tacito [orig: Tacit˘], l. 1. Annal. c. 51. Legendum forsan Bruteri: nam se invicem fratres appellabant suo [orig: su˘] quodam more, et, nisi fallor, misi fallor, militari. Mos ille ab antiquissimis Scythis, ubi teste Nicolao, seniores patres, iuniores filios, aequales fratres nominabant. Durant hodieque apud Germanos a)delfo/ths2 quaedam sumposiakh\, nec minus religiose colitur, ac priscis illis Romanis Cara cognatio.

BRUDATUS seu BRODATUS apud Abbatem Gualterium de Monyten. ad A. C. 1343. ex Gallico brode, idem est, quod acupictus phrygionico [orig: phrygionic˘] opere elaboratus. Vide infra ubi de Phrygionibus, quos Galli Brodeurs vocant; item in voce, Picta.

BRUGA Germanice Bruck seu Brugg, urbs Helvetiae non adeo ampla, sed elegans, in Argovia, sub ditione Bernensium, eodem [orig: e˘dem] iure cum Arovia et Zofinga gaudens. Vindonissae olim suburbium, ad Arolam, qui ibi ponte iunctus, hinc nomen antiquitus tenut, an der Brucken dicta, postmodum urbe veteri destructa [orig: destructÔ], ob commoditatem loci, huc enim a Rauracis ad H elvetios commode per Vocetium montem transitur, ornari augeriquecoepit. Et quidem die sub Comitibus Habspurgicis (Imperatoriae Familiae conditoribus) castro illorum, unde Augustae stupi nomen, prope sito, propugnaculi instar fuit. Bello [orig: Bell˘] dem Rodolfi 1. Imperatoris cum agnaris, a Gothefrideo Comite capta et direpta est. Rursus a Bernensibus nomine Imperii occupata, durante Concilio [orig: Concili˘] Constantiensi, A. C. 1414. iisque oppignorata est a Sigismundo Imperatore. Post quae noctuma [orig: noctumÔ] irruptione, bello [orig: bell˘] Tigurino [orig: Tigurin˘], a Thoma Falckenstenio rapta A. C. 1444. exin, in potestatem Cantonis Bernensis rediit, Euangelio manus fidemque dedit A. C. 1528. a quo tempore, trauquilla in pace quiescit, civium virtute, pietate, opidbusque florens. Ioh. Stumpfius Chron. Helv. l. 7. ubi de Argovia, c. 11.

BRUGAE [1] vulgo Bruges, Flandriae urbs, ad fluv. Reye, omnium pulcherrima, nitidissimaque, Publicarum siquidem et privatarum aedium in hac urbe splendor et magnificentia, omnem orationem, omnem dicendi facultatem superat. Optimam urbium formam, h. e. orbicularem situ obtinet. Pulcherrimis moeniis cingitur. Forum habet, ad quod sex latae deducunt plateae, totidemque praecipuis, portis respondentes. A pontium multiudine sic dicitur. Praecelsis turribus Divorumque augustissimis templis sexaginta numero [orig: numer˘] insignitur. Episcopatus hic [orig: hţc] a Paulo IV. institutus. Et quemadmodum a Balduino Flandriae Comite urbs muris cincta, ita a Liderico templo [orig: templ˘] S. Donatiani, quodpraecipuum, ornata est. Damhouder. Ab huius civibus, Galli omnes (in quorum potestatem venerat Flandira, Vidone capto [orig: capt˘] ) ob avaritiam praefecti, interempti sunt A. C. 1300. quam iniuriam ulturus Philippus Pulcher a Vidonis filiis magna [orig: magnÔ] clade victus est, aureaque calcaria 700. in tropaeum suspensa. Beyerlinck in Theatr. Annales Flandriae. Maximilianus I. Imperator a rebellibus subditis hic [orig: hţc] detentus est aliquandiu. Capta est urbs, a Duce Parmensi, A. C. 1584. cum tora fere Flandria. Vide Thuan. Hist. l. 80. et 83. Grotium Annal. Belg. etc. longitud. 24. 25. latitud. 51. 36.

BRUGAE [2] urbs Stiriae, ad Muram fluv. Metel. Oppid. in Nortgoia, Ferrar.

BRUGENSIS Rodolphus, vide Rodolphus. It. Iohannes. Item Gualterus.

BRUGMANNUS Iohannes, vide Iohannes.

BRUISIUS Petrus, vide Petrus. Item Bruys Petrus.

BRULLITAE populi, quos Epheso tribuit Pinius l. 5. c. 29.

BRUMA [1] dicitur dies Solstitii hiemalis, qui est ad 15. Calend. ianuar. Dicta quasi *braxu\ h)=mar, ut quibusdam placet; quam originationem quoque amplectitur Macrob. Saturn. l. 1. c. 21. Isidor. l. 5. c. 35. Caesar Scal. c. 19. l. 1 de Caus. L. L. Varro autem l. 5. de L. L. ut et Festus, eam a brevitate dierum apppellari aiunt. Vide Voss. in Etymolog. Voce Bruma.

BRUMA [2] seu BROMA festus dies Romanorum, 8. Kal. Decembr. celebrari solitus, cuius origmem cum nonnulli ad Bromium, i. e. Bacchum, referant; alii probabilius a Bruma, seu hieme, qua [orig: quÔ] festum eiusmodi celebrabatur, arcessunt. Veteres enim Graeci ut habet Scaliger de Emendat. Temp. l. 2. a bruma tempora sua ordiebantur, eosque secuti sunt Romani, quod facilius ex decrementis umbrae horas observarent, brumae confecto [orig: confect˘] die, quam ab incrementis, Solstitio [orig: Solstiti˘]. Synodus Trullana Brumalia vocat, illudque proscribit, quod paganorum esset festum: *ta\s2 ou(/tws2 legome/nas2 *kala/ndas2, kai\ ta: lego/mena *bota\ kai\ ta\ kalou/mena *brouma/lia periaireqh=nai *boulo/mesqa:,Brumas Tertullian. de Idolol. c. 14. Saturnalia et Ianuariae et Brumae et Matronales frequentantur. In Concilio Romano Broma, sub Zacharia Episcopo Romano A. C. 743. can. 9. item in Capitulis Attonis Episcopi c. 78. Ut nullus Kalendas Ianuarias et Broma colere praesumpserit, etc. Hinc Brumatici, qui damnantur in Capitulari Pipini Regis Italiae, edito a Steph. Baluzio c. 32. et Bromardiers, vox Belgis Picardisque etiamum frequens, qua [orig: quÔ], qui semero [orig: semer˘] vel cerevisia [orig: cerevisiÔ] ingurgitant, indigitantur: quod hisce festis crebra solerent agitari convivia. Alia [orig: AliÔ] vero notione vocem *brouma/lia usurpat Petrus Patricius Epigramm. ad Leonem Philos. descripto a Lambecio Comm. de Bibl. Caesar. l. 4. p. 180.

*ei)s2 mh=kos2 e)/lqhs2 d)tumesta/twn kro/nwn,
*ni/kas2 a)nistw=n ei)s2 a)ei\ tro/p aia' te,
*pugklhtikoi=s2 a(/pasi soi=s2 *broumali/ois2
*panhguri/zein endidou\s2 e)thsi/ws2.


page 591, image: s0591a

In longitudinem venias fortunatissimorum temporum,
Victorias cumulans subinde, erigensque tropaea,
Congregatis cunctis tuis Brumalibus,
Materiam laudis suggerens quotannis etc.

Vide Car. du Fresne Glossar. et hic infra.

BRUMAE confecta dies apud Plin. l. 36. c. 10. ubi de obelisco, qui Romae in Campo Martio pro gnomone fuit: Ei qui est in Campo Divus Augustus addidit mirabilem usum, ad deprebendendas Solis umbras, Brumae confectae die, hora [orig: horÔ] sexta [orig: sextÔ], dierumque ac noctium magnitudines, strato [orig: strat˘] lapide ad obelisci magmtudinem, cui par fieret umbra Romae, confecto [orig: confect˘] die hora [orig: horÔ] sexta [orig: sextÔ], paulatmque per regulas quae sunt ex aere inclusae, singulis diebus decresceret, ac rursus augesceret; uti emendavit Salmas. cum alii legerent Brumae confecto [orig: confect˘] die: dies est, quo [orig: qu˘] Bruma committitur. Nempe statui iussit lapidem Augustus, ad eam obelisci magnitudinem, cui par esset umbra meridiana die Brumae. Dicitur autem Bruma confici Plinio, ut Solstitium, eodem [orig: e˘dem] genere loquendi, quo [orig: qu˘] sidus confectum. Nam et hoc de Solstitio confecto dixit Plinius l. 16. c. 23. Circumagunt enim folia earum post Solstitium: nec alio [orig: ali˘] argumento [orig: argument˘] certius intelligitur sidus consectum. Similiter Manilius, Brumae sidus appellavit, l. 3.

Hac [orig: HÔc] vice discedunt noctes a sidere Brumae,
Tollunturque dies.

Non dies Solstniorum conficiuntur, sed ipsa confici dicuntur in puncto lo/gw| qewrhtw=| etc. Salmas. ad Solin. p. 640. Caererum Bruma, tempus nupciarum apud Athenienses olim fuit, ut infra videbimus, ubi de Veterum Nuptus.

BRUMALIS a Romanis dicebantur Bacchi sacra, quae et Liberalia, bis in anno celebrari solita, semel 12. Cal. Mart. atque itetum 18. Cal. Sept. Dicuntur autem a Brumo, quo [orig: qu˘] nomine Romani veteres bacchum appellabant. Cael. Rhodig. l. 28. c. 25. Vide Suidam, in *brouma/lia, nec non supra.

BRUMIA Abbatia Germaniae, in ditione Archiepiscopi Trevirensis, qui perpetuus eius administrator est. Hic [orig: Hţc] Lotarius Imperator relicto [orig: relict˘] imperio [orig: imperi˘], solitariam egit vitam, A. C. 855.

BRUMUS Bacchi apud veteres Romanos cognomen, unde Brumalia, festum ei sacrum, institutum a Romulo, quo [orig: qu˘] Senatum convivio [orig: convivi˘] excipere solitus est. Ei apud Graecos festum Ambrosia respondisse et 8. Kal. Ian. a Romanis, quorum singuli artulerint, quod essent aut biberent, celebratum esse, docet Caelius Rhodiginus Antiq. Lect. l. 27. c. 24. et l. 28. c. 25. Kalendarium tamen rusticum, mense Octobri sacrum Libero patri factum esse tradit. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 4. c. 15. et in voce Bromalia.

BRUNA [1] seu BREINA lacus Scotiae Septentrionalis in Assino Comitatu, longe per terras excurrens, post in mare Deucaledonium se exonerat. Ei adiacet Breyn oppidul.

BRUNA [2] in Chron. Bareinonensi, monera est, aliis Nigra dicta, seu aerea, quae ab A. C. 1200. usque ad ann. 1209. valuit. Car. du Fresne, ubi supra.

BRUNDA vide Brundusium.

BRUNDULUM portus quem Athesis amnis ex Tridentinis Alpibus fluens facit. Plin. l. 3. c. 16.

BRUNDUNUM urbs Bavariae, vulgo Brunaw. longitud 35. 25. latitud. 40. 10.

BRUNDUSIA Gall. Porentru, corrupte ex Pons Ragnetrudis oppid. Sequan. in limite Alsatiae, 6. leucis a Basilea. Sedes Episcopi Basiliensis.

BRUNDUSIUM quae et Brundisium, Brendesium Ptolemeo, Brentesium Stephano, urbs Calabriae ad mare Adriaticum sita via [orig: viÔ] Appia [orig: AppiÔ], eousque praeducta [orig: praeductÔ], et in primis Italiae portu insigni nobilis, ex quo Romanis tritissimus olim fuit in Graeciam Asiamque transitus. Urbs a Cretensibus habitari dicta, qui cum Theseo e Gnosso venerint; dein ab iis, qui cum Iapyge e Sicilia accesserint, Strabo l. 6. Postea Brundusium Regem habuit, cui multum agri ademptum est a Spartanis, qui cum Phalantho Tarentum venerant, Ibid. Brundusini nihilominus post haec eum exulem receperunt mortuumque splendida [orig: splendidÔ] sepultura [orig: sepulturÔ] dignati sunt, Iustin. l. 3. c. 4. In nummis occurrit *b*p*e*n*d*h*s*i*n*w*n, apud Ioh. Marshamum Canone Chron. Sec. XVII. ubi de Magna Graecia. A Brento quodam Herculis filio, si Stephano fides, aut certe a cervini capitis similitudine, quod Mestapii lingua [orig: linguÔ] sua [orig: suÔ] *bre/ntion appellant. Lucan. l. 2. c. 609.

Brudusil tutas Magnus conscendit in arces.

De situ eius haec innuit idem, Pharsal l. 5. v. 406.

--- Curvique tenens Minoia tecta
Brundusii, clausas ventis brumalibus undas
Invenit, et pavidas hiberno [orig: hibern˘] sidere classes.

Ubi curvum dixit, quia semicirculi in formam iacet. Idem Poeta de eadem urbe, l. 2. v. 613.

Hanc latus angustum iam se cogentis in arctum
Hesperiae, tenuem producit in aequora linguam,
Adriacas flexis claudit quae cornibus undas.

Meminit eiusdem Horatius, l. 1. Sat. 5. v. ult. qua iter ab Roma ad Brundusium usque describitur:

Brundusium longae finis chartaeque viaeque.

Scil. Appiae, quae huc tandem perducta fuit, per Primam et Secundam Italiae regiones. Unde Silius l. 8. v. 575.

Nec non Brundusium, quo desinit Itala tellus.

Denique Festus, Brundismm, inquit, quidam Poete brevitatis causa [orig: causÔ], Brendam dixerunt. longitud. 42. 17. latitud. 40. 34. Hodie Brindisi. Addo quod Ioh. de Ianua, a Brunda, h. e. capite vel cornu cervi, urbem hanc dictam vult: Videntur enim, inquit ex Papita, cornua


image: s0591b

cervi et caput et figura, in dispositione eiusdem loci. Vide Stephanum de Urbibus et Isidor Origin. l. 15. c. 1. Certe Brundam hanc urbem vocat Arnob. adv. Gentes l. 2. Viderant enim (Romani) currum Simonis magi, et quadrigas igneas Petri ore difflatas, et nominato [orig: nominat˘] Christo [orig: Christ˘] evanuisse. Viderant --- pondere praecipitatum suo [orig: su˘] cruribus iacuisse praefractis: post deinde perlatum Brundam cruclatibus et pudore defessum ex altissimi culminis serursum praecipitasse [orig: praecipitÔsse] fastigio. Poetae item. Festus, Brundusium quidam Poetae brevitatis causa [orig: causÔ] Brundam dixerunt.

BRUNEA seu BRUNIA militare ornamentum, lorica, occurrit saepe in LL. Salicis, Ripuar. aliis: unde Gallorum Bronze, pro aere, ex quo bruneae et statuae conficiuntur, a cuius colore subfusoo Bronzer dicunt, Itali Abbronzare, h. e. fusco [orig: fusc˘] colore illinere, depingere. Ex eadem origine Gallorum Regina Brunechildis nomen habuit, quae sic dicta est, quasi Bruyne hilt. h. e. fusca heroina. Vide Car. du Fresne in voce Brunus. Cl. Ottoni, praecipuum hoc veter. Germanorum armaturae fuit genus, de quo LL. Francicae l. 3. c. 5. ž. de armatura habenda: Omnis homo de 12. mansis Bruniam habeat; qui vero bruniam habens, eam secum non tulerit, omne beneficium cum brunia pariter perdat. Aliter Halsberga, German. eine Brinne. In Glossario Lation-Theotisco, Thorax, militare munimentum, lorica, brunia. Et in LL. Norvegicis. Panssar aeda Brynin; quod Loccenius Loricam vel Bruniam vertir. Sicurt Halsberga, vox Saxonica a German. hals, i. e. collum, et bergen, i. e. tegere, itidem thoracem ferreum notat, ut ex Goldasto et Lindenbrogio idem Vir Cl. docet, Notis ad B. Rhenanum Rer. Germ. l. 2.

BRUNECHILDIS filia Athanagili, Visigothorum in Hispan. Regis, nupsit Sigeberto, Austrasiae Regi, Furia familiae tegalis. Mortuo [orig: Mortu˘] marito [orig: marit˘] a Chilperico fratre eius, Rotomagum relegata est; ubi filio Chilperici Merovaeo nupsit, et reddita filio suo Childeberto, Austrasiam eo [orig: ] minorenni administravit. Post, cupidine imperandi accensa [orig: accensÔ], filium iam per aetatem regni capacem sustulit veneno [orig: venen˘], ut in nepotum tenella aetate auctoritatem retinerer. Avaritia [orig: AvaritiÔ] et lascivia [orig: lasciviÔ] stimulata, nihil intentatum reliquir, nec ferro nec veneno [orig: venen˘] parcens. Hinc omnibus exosa, nuda Austrasia [orig: AustrasiÔ] eiecta est. Mox apud nepotem suum Theodoricum auctoritate iterum invaluit. Hic [orig: Hţc] lenam nepotis egit, ne ille legitima [orig: legitimÔ] uxore ducta [orig: ductÔ], aviam excuteret: et licet iam natu grandis, libidinis victima, protadem, Bertoaldo [orig: Bertoald˘] aliisque occisis, Magistrum Palatii creavit. A Desiderio Eiscopo Viennensi reprehensa, illum primo synodo [orig: synod˘] Cabillonensi condemnari, dein biennio post lapidari curavit. Theodoricum nepotem, contra fratrem eius Theodebertum, a cuius magnatibus pulsa fuerat, incitavit, hocque [orig: h˘cque] cum tota familia sublato [orig: sublat˘], illi quoque venenum propinavit. Tandem decemplicis Regicidii accusata, in Gallorum panegyri, praesente Clotario [orig: Clotari˘] II. et convicta, triduum primo torta est, dein in camelo publice circumducta, tandem ab equa indomita, cuius caudae alligata erat, misere huc illuc raptata et lacerata est, cadaveris reliquiis igne absumptis. Alii a quatuor equis dilaceratam volunt. Sunt etiam, qui illam sepultam Augustoduni dicant. Gregor. Turonens. l. 4. 5. 6. et seqq. Aimoin. l. 3. et 4. Ado, Sigebert, in Chron. Ab ea castrum in pago Cadurcino, Brunichildis castrum, cum Vicecomitatus titu!˘ nominatum est. Nunc Borniquet. Ibi et cella monasterio Moisacensi subiecta Priorem suum habet. Hadr. Vales. Notit. Gall.

BRUNETUM seu BRUNIACUM urbs Liguriae, ad Votrum fluv. ad radices Apennini, Episcopalis sub Archiepiscopo et Republ. Genuensi, patvi circuitus, 9. milliar. ab Apua, in Occasum, a Genua autem 50.

BRUNFELDIUS Otho, vide Otho.

BRUNICUS vide infra Burichalis.

BRUNIQUELLUS Petrus, vide Petrus.

BRUNIUS [1] Georgius, vide Georgius.

BRUNIUS [2] Ludovicus, vide Ludovicus.

a BRUNN Ioh. Iacobus, fil. Bonaventurae Tribuni Pleb. nepos Bonaventurae Cons. Medicus Basiliensis. Scripsit Manuductionem ad consultationem Medic. recte instituendam. Obiit A. C. 1660. aetat. 69.

BRUNNA vide Brinnum, Moraviae olim Marchionum sedes. Metel.

BRUNNEMANNUS Iohannes, Coloniae ad Spream natus, patre avoque [orig: av˘que] ibi loci Pastoribus, Magister noster Francofurti ad Viadrum, A. C. 1632. Professor Logices ibidem A. C. 1636. Contionator dein pr aliquod tempus, tandemque Iuris Antecessor, A. C. 1646. creatus est, Iurisconsulti Religiosi elogio [orig: elogi˘] inclitus. Obiit A. C. 1672. aetat. 64. Scripsit Enchiridion bene disserendi Artis, Tractatum Pacis, Exercitationes Iustinianeas, Epitomen Iuris Eccles. etc. Socer per filiam Annam Sabinam Sam. Stryckii Iur. D. Comitis Palatini ac in Viadrina primum, inde Wittebergensi, iam Hallensi Academia, Iuris Professoris celeberrimi. Paul. Freherus Theatro [orig: Theatr˘] Viror. erudit. claror.

BRUNO [1] frater Witikindi, Saxoniae Regis circa A. C. 785. ad obsequium et fidem a Carolo M. adducti, ac hodiernorum Saxoniae Principum conditoris, secundum quosdam Guelfos Comites Altorfii et Duces Bavariae, ex Guelfis autem Zollerio-Brandeburgicam stirpem: secundum alios, Imperatores Saxonicos Ottones genuit. Pater nempe Ludolfi, avus Ottonis Ducis Saxoniae et Brunoms, quorum hic Brunsvicum urbem, hinc Brunopolim dictam, condidit: Alter Henricum Aucupem Imperatorem filium habuit. Quo [orig: Qu˘] nati Otto I. Imperator, Henricus Rixosus Dux Bavariae, et Bruno, ut quidam addunt, Archiepiscopus Coloniensi: e quibus medius, praeter henricum II. Imperatorem Marchiones Saxoniae et Thuringiae; Comites Northemios, Brunsvici et aliquos Saxoniae Duces (inter quos Henricus Crassus Lotharii Imperatoris socer) prosevit: Prinus pater Ottonis II. avus Ottonis III. Imperatorum fuit. Ex eiusdem Ottonis I. filio primogenito Ludolfo per nepotes Brunonem arcessunt, qui A. C. 994. sub nomine Gregorii V. Papa fuit. Qui vero de Ottonum origine aliter sentiunt, constituunt


page 592, image: s0592a

Witikindum Wigberti et Witikindi iunioris; Wigbertum autem Walperti et Brunonis, Ottonum praedictorum satoris, genitorem. Vide Phil. Iac. Spenerum Sylloge Geneal. Histor. in Fam. Witikindea.

BRUNO [2] Coloniensis, Remis Theologiam docuit. Vocibus Raimondi Diocris, Canonici Parisiensis, qui opinione Sanctitatis relicta [orig: relictÔ] obiit Lutetiae, se post mortem in feretro erigentis, et horribili sono [orig: son˘] tribus diebus continuo se subsequentibus, Accusatus, Iudicatus, Damnatus sum, exclamantis, territus, A. C. 1086. cum sociis quibusdam in eremum la Chartreuse dictum, in Delphinatu, secessit, Carthusianorum ordinis fundator. Obiit A. C. 1101. a Leone X. A. C. 1514. Sanctis insettus. Scripsit commentarios in Psalmos et Epistolas Paulinas, etc. Iohan. Columbi, dissertatione de Chartusianorum initiis. Petraeus Bibl. Carth. Vincentius de Beauvais, l. 26. c. 82. Petrus Cluniac. Mir. l. 2. c. 28. Miraeus, de origine Relig. l. 2. c. 35. Onuphr. Genebr. Sigebert. in Chron. etc.

BRUNO [3] contra Berengarium Romae disputavit, A. C. 1079. Abbas dein MontCassini factus. Petr. Diacon. Histor. montis Cass. c. 33. Auctor Historiae Henrici IV. Imperatoris. Voss. l. 2. Hist. Lat. c. 47. Item, filius Henrici Aucupis, Archiepiscopus Coloniensis et Lotharingiae gubernator. Obiit A. C. 965. Item Episcopus Herbipolitanus, patruus Contadi Imperatoris obiit, A. C. 1045. Scripsit commentarios in Psalmos, in Cantica utriusque Testam. in Symbolum Apostolic. et Athanasii, in orationem Domimca. Trithem. de Scriptorib. Eccl. Item, Prussorum Apostolus.

BRUNO [4] Amerbachius, vide Basilius Amerbachius.

BRUNONIS Mons Bourmont, locus Lotharingiae, in Ducatu Barrensi, eiusque conventu Claromontensi, Hadr. Vales. in voce S. Michaelis oppid.

BRUNOPOLIS vide Brunswicum.

BRUNOVIA oppid. Bohemiae, in quo templum Fratribus, A. C. 1618. ademptum, belli Bohemici occasio fuit.

BRUNSBERGA urbs Prussiae Regalis, ubi Episcopus Warmiensis sedem habet, iuxta sinum Frisch Haff. Media inter Mariaeburgum et Regiomontem. Capta a Gustavo Adolpho, A. C. 1625. a paucis annis oppignerata est Electori Brandeburgico.

BRUNSBUTTA oppidul. munitum, in Dithmarsia regione Holsatiae ad Albis ostia, 3. leuc. infra Glucstadium; Brunsbuttel.

BRUNSWICUM Tubisurgium Ptolemaeo, aliis Brunopolis, Saxoniae Metropolis, cuius fere centrum obtinet; civitas est permagna et populosa 2. mill. pass. suo [orig: su˘] ambitu complectens, una ex 4. Hanseaticarum praecipuis. Tota urbs in plano iacet, moenibus ac folla [orig: follÔ] duplici profundissima [orig: profundissimÔ], et aliquot in locis triplici, ac qualibet [orig: quÔlibet] aquis stagnantibus munita [orig: munitÔ]. Vallum etiam inter fossas crassissimum habet, ductum per circuitum, vatiis arborum generibus consitum. Libera fere urbs hactenus fuit, sed A. C. 1671. sub Ducum Brunsvicensium iugum redacta est, postquam binis hoc [orig: h˘c] saeculo vicibus frustra tentata fuisset. Inter Erphordiam et Hamburgum, inde 24. hinc 20. leuc. a Magdeburgo in occid. 13. quot a Luneburgo recedens. Hanc Oacer fluv. intersecat, quo [orig: qu˘] obstructo [orig: obstruct˘] Henricus Dux urbem capturus erat, A. C. 1605. nisi a tempestate agger ruptus disiectusque fuisset. In hac urbe Otto AntiCaesar a Philippo Suevo obsessus, et auxiliaribus superatis, ad fugam in Angliam compulsus est, A. C. 1202. Bugenhagium doctorem habuit, circa A. C. 1522. ut et Martinum Chemnitium, per annos 30. Mortuum A. C. 1586. Hinc Brunsvicensis Ducatus inferioris Saxoniae, inter Episcopatum Halberstadensem, Ducatum Luneburgicum, Westphaliam et Ducatum Grubenhagium. Cuius reliquae urbes Wolfenbutel, sedes Ducum, Helmstadium, ubi Academia, etc. Ducum origo ab Azone Estensi, qui ex Cunegonde, e Welforum familia, suscepit Welfum cognomine Robustum, qui Dux Bavariae post patruum cognominem fuit, eiusque filii Henricus Superbus et Henr. Leo, Duces Bavariae et Saxoniae, A. C. 1179. Otto cognomine infans, Dux Brunsvic. et Luneburgensis, a Friderico II. Imperatore creatus est, A. C. 1240 In Brunsvicensem et Luneburgensem ramos familia divisa, A C. 1372. quorum hic iterum A. C. 1546. in lineam Dannebergicam, nunc Wolffembutelanam, et Cellensem: Ille vero ex Henrico, filio iuniore Magni, ortus, in Guelferbytanam et Goetingensem seu Calebergicam, A. C. 1503. divisus est: qua [orig: quÔ] posteriore A. C. 1584. in Erico, exstincta [orig: exstinctÔ], hereditatem hanc Guelferbytani creverunt, e quibus Fridericus Ulricus superest. In rota hac ditione Lutherana religio viget. Crantz. Crus. Hist. Sax. Germ. l. 1. Cluver. l. 3. Spener, in Sylloge Geneal. longitud. 32. 40. latitud. 52. 40.

BRUNUS [1] Conradus, scripsit de Hereticis et Schismaticis libros 6.

BRUNUS [2] Leonardus, circa A. C. 1415. Aristotelis Ethicam et Politicam Latine vertit. M. Palmerius Florentinus in Chron.

BRUNUS [3] Martinus, vide Martinus.

BRUNUS [4] Petrus, vide Petrus.

BRUSCHIUS Casparus, Egranus, Poeta Laureatus, Vir doctissimus, et antiquitatis eruendae studiosissimus, C. S. E. interiit traiectus sclopo [orig: sclop˘], insidiis quorundam, in silva Schlingenbacensi, inter Rotenburgum et Winshemium A. C. 1559. aetat. 41. Bucholc. Ind. Chronol.

BRUSCUM et Molluscum aceris tubera; e quorum isto solidi lectorum, et Iamnae sectiles, quibus superinducebantur, ex illo etiam mensax fiebant. Plin. l. 16. c. 16. Pulcherrimum vero est bruscum, multoque [orig: mult˘que] excellentius etiamnum molluscum. Tuber utrumque aceris: bruscum intortius crispum: molluscum simplicius sparsum. Et si magnitudinem mensarum caperet, haud dubie praeferretur citro. Nunc intra pugillares lectorumque solidos aut laminas raro [orig: rar˘] usu spectatur. E brusco fiunt et mensae nigrescentes. Vide Salmas. ad Solin. p. 416. et supra in voce Acer.

BRUSIS pars Macedoniae a Bruso Emathii filio. Steph.

BRUSTACIA urbs Oenotrorum, in Italia, sub Crotoniatis et Brutiis, nunc Umbriatico, Brietio et Sansoni, in Calabria


image: s0592b

citeriore, 10. milliar. a sinu Tarentino. Vide Umbriaticum et Brystacia.

BRUTA adorationi exposita, vide supra Abominatio, et infra Dit, item Zoolatria etc. Sed et Mahometes impurus, illa salutari iussit, liberratem a poenis gehennae et felicitatem Paradisiacam id facientibus promittens, Alcoran. c. 35. Vide Ioh. Forbesrum Instructionum Historico-Theologic. l. 4. c. 13. ž. 3.

BRUTHMARUS Christianus, vide Christianus.

BRUTHUS vide Brythus.

BRUTIDIUS [1] vir quidam, qui tempore Iuvenalis Poetae tractus est ad iudicium, tamquam fautor et amicus Seiani, apud Imperatorem accusati. Iuvenal. Sat. 10. v. 82.

--- - --- Pallidulus mi [orig: ]
Brutidius meus ad Martis fuit obvius aram.
Quam timeo, victus ne poenas exigat Aiax,
Ut male defensus! --- -- --- --

Hunc Brutidium ait Tacitus, Annal. l. 3. c. 66. artibus hanestis copiosum fuisse, qui etiam teste Seneca [orig: SenecÔ], loc. iam citando [orig: citand˘], Rhetor et Historicus fuit non sine laude. Vide Voss. Hist. Lat. l. 1. c. 24. et infra.

BRUTIDIUS [2] Niger, Apollodori discipulus Aedilis, C. Sulpicio [orig: Sulpici˘], D. Haterio [orig: Hateri˘] Consulib. honestis artibus copiosus. Nam non solum inter Oratores Rhetorasque locum habuit; teste Seneca [orig: SenecÔ], Suas. 6. et controv. 9. sed etiam Historiam scripsit, ut ex fragmentis apparer cum laude. Idem cum praecedente.

BRUTII populi in extremis Italiae finibus, supra Lucanos, peninsulam incolentes, cuius Isthmus a Lao fluv. usque ad Metapontium porrigitur. Hi Lucanorum olim pastores fuere [orig: fuŕre], qui, excusso [orig: excuss˘] servitutis iugo [orig: iug˘], trans Laum fluv. sedes posuerunt, unde et *bre/ntioi, vel *bre/ttioi a Lucanis dicti sunt, quod illorum lingua [orig: linguÔ] fugitivos sonat. A Romanis autem Brutii appellati sunt, quasi Bruti, h. e. stupidi et vecordes; qua [orig: quÔ] ignominia [orig: ignominiÔ] ideo notati sunt; quod, secundi belli Punici tempore, ad Annibalem descivissent; ob quam perfidiam semper deinde fine honore et dignitate habiti sunt, ad servilia tantum opera, et viliora munia designati. Dionysius Periegetes,

*)/agxi de\ *leukanoi\ kai\ *boe/ntioi a)/ndres2 e)/as,
*tossa/tion nai/ontes2 o(/son leukh\n e)pi\ pe/tran.

Graecis *brou/ttioi et *bre/ttioi dicti. Eustathius, *bre/ttioi kalou=ntai a)po\ *bre/ttou ui/ou= *(hrakle/os2. Iustinus l. 23. c. 1. a Brutia muliere; Diodor. Sic l. 16. c. 15. a servitute sua sic dictos putat, kai\ ga\r th=| tw=n e)gxwri/wn diale/ktw| oi( drape/tai *bre/ttioi prosagoreu/ontai. Strabo l. 6. *)aposta/tas2 vocat, h. e. defectores. Notandum autem hic [orig: hţc], quod observat Bochartus, priscam Italiam nihil fuisse quam Brutiorum agrum cum parte lucaniae, quod ipsum voluit Stephanus, in quo legendum: *)anti/oxos, de\ th\n *bretti/an fhsi\ klhsqh=nai *)itali/an. Est autem regio sic dicta a picis abundantia ibi nascente, *bretti/an enim Graeci picem appellant. Vide doctiss. Auctorem de Phoenic. Colon. p. 660. Nic. Lloydius. Baudrando Brutii fuerunt populi Italize, in magna Graecia, inter Lucaniam et fretum Siculum extensi, et inter mare Tirrhenum, et sinum Tatentinum. Divisique fuere [orig: fuŕre] in Cismontanos et Transmontanos, ubi nunc Calabria citerior et ulterior in parte Australi Regni Neapolitani.

Urbes Brutiorum que hodie exstant:

Anantia, l'Amanthea. Balbia, Altomonte. * Besidianum, Bisignano. Bova, Bova. * Consentia, Cosenzae. Marcopolis, S. Marco. Martoranum, olim Mamertium, Martorano. Miletus et Melita, Melito. * M. Altus, Mont-alto. M. Leonis, olim Hipponium, Monte Leone. Nicotera, Nicotera. Oppidum, Oppido. * Rhegium, Reggio. * Tropea, Tropea.

BRUTINA urbs Hispaniae. Ptol. Vide Brutobria.

BRUTIUM promontor. alias Leucopetra, in quo desinit alterum Apennini cornu, testibus Sansone et Brietio [orig: Brieti˘], nunc punta dellae Saetta. Estque prope fretum Siculum, in Calabria ulteriore. 12. milliar. Italicis a Rhegio 15. in Occasum a promontor. Bursano, quod olim Zephyrium dictum est.

BRUTIUS [1] *brou/ttios2 o( sofw/tatos2 i(storiko\s2 kai\ kronogra/fos2 vocatur a Scriptore Chron. Alexandr. p. 90. ubi ex eo quaedam narrat de Danae et Perseo. Vide Voss. Hist. Graec. l. 3. p. 337.

BRUTIUS [2] Praesens, Consul. Roman. Antonini pii collega An. Urb. Cond. 890. cuius filiam M. Imperator filio suo Commodo matrimonio [orig: matrimoni˘] iunxit.

BRUTOBRIA urbs inter Tyritanos et Baetin fluv. Steph. Eadem nimirum est quae alias Brutina vel Brutopolis. Verum pro *touritanw=n apud Steph. lege *tourditanw=n.

BRUTTIANI dicti sunt apud Romanos, qui Magistratibus in provinciis apparerent. A. Gellius l. 10. c. 3. Quum Hannibal Poenus cum exercitu in Italia esset, et aliquot pugnas populus Romanus adversas pugnavisset; primi totius Italiae Bruttit ad Hannibalem desciverunt. Id Romani aegre passi, postquam Hannibal Italia [orig: italiÔ] decessit superatique Poeni sunt, Bruttios ignominiae causa [orig: causÔ] non milites scribebant, nec pro sociis habebant, sed Magistratibus in provincias euntibus parere et praeministrare, servorum vicem, iusserunt. Itaque hi sequebantur Magistratus, tamquam in scenicis fabulis qui dicebantur lorarii; et, quos erant iussi, vinciebant, aut verberabant: quod autem ex Bruttiis erant, appellati sunt Bruttiani. Gellio adstipulatur Festus: Strabo quoque in fine l. 5. eandem ob causam Picentes, Lucanos, Bruttios factos esse cursores publicos et tabularios affirmat. Fulgentius Gerones quoque Bruttianos dictos refert. Praeter hanc rationem, Strabo l. 6. a Lucanis Brutios, sive, ut ille loquitur, *bretti/ous2, quod desertores denotat, appellatos fuille scribit: Erant enim pastores Lucanorum, qui ab illis defecerant. Notabilis quoque locus apud Diodor, Siculum l. 16. Olymp. inquit, 106.


page 593, image: s0593a

cum M. Popilius Laenas et Cn. Manlius Imperiosus Consulatum gererent, in Italia multitudo quaedam hominum miscellaneorum (plerique enim erant servi fugitivi) ex variis undique locis circa Lucaniam confiuxit, Hi primum vitam praedatoriam instituebant, mox excubiarum agrestium et incursionum consuetudine, rerum bellicarum exercitationem usumave sibi compararunt [orig: comparÔrunt]. Et paulo post, Et quia plerique suerant servi, Brettii dicti sunt. Incolarum enim sermone ita fugitivi appellantur. Non mirum itaque Bruttianos pro servis ac ministris crudelitatis poni, cum ipsa vox Bruttiorum servum noter. Iustinus tamen a Brutia muliere appellationem hanc deducit, l. 23. c. 1. Vide de Servis publicis Pignorium de Servis p. 30. et seqq. de Brutianis vero, quoque in voce Brutii. Similes iis apud et Hebraeos Nethinaei fuere [orig: fuŕre], de quibus suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘].

BRUTULUS Papius Samnis induciarum ruptor, deditus Romanis mortem sibi conscivit. Livius l. 8. c. 39. Vir nobilis potensque erat-de quo coacti referre Praetores decretum fecerunt, Ut Brutulus Papius Romanis dederetur: et cum eo praeda omnis Romana, captivique ut Romam mitterentur, quaeque res per Faeciales ex foedere repetitae essent, secundum ius fasque restituerentur. Faeciales Romam, ut censuerunt, missi et corpus Brutuli exanime: ipse, morte voluntaria [orig: voluntariÔ], ignomintae se ac supplicio subtraxit. Placuit cum corpore bona quoque eius dedi: nihil tamen carum rerum acceptum est.

BRUTUS [1] Brutorum familia Romae inprimis fuit illustris, ex qua clarissimus fuit L. Iunius Brutus, Filius M. Bruti. Huic Marco Tarquinii Regis filia Tarquinia data uxor, hunc Lucium Iunium et filium maiorem natu peperit, quos, patrem scilicet et filium maiorem, Tarquinius Superbus ob divitiar um cupiditatem sustulit. Lucius vero ulcisci impotens patris mortem, fatuitatem simulat. ut vitam tueatur, opes nihili faciens. Unde illud Poetae:

Brutus erat stulti sapiens imitator.

Itaque in templo Delphico cum filiis Tarquinii oraculo [orig: oracul˘] accepto [orig: accept˘] cum regnaturum, qui prior scilicet matrem exosculetur: casum fingens, terram communem omnium matrem deosculatur: et post in ensem coniurans, quo [orig: qu˘] se Lucretia confecerat, vindex fuit libertatis, primusque Consul, vir vehemens, et qui duos filios adolescentes, totidemque uxoris suae fratres Vitellios iuvenes; revocandorum in urbem Regum infimulatos in contionem protraxit virgis cecidit; immotaque [orig: immotÔque] facie securi percussit. Tandem multis rebus praeclare gestis eo in praelio, quod ad Regillum lacum commissum est, occubuit, eumque matronae ut fortissimum sui sexus vindicem annum integrum luxerunt. Quidam putant, Iunium mensem ab hoc Iunio Bruto appellatum, quod hoc [orig: h˘c] mense Calendis Iuniis, pulso [orig: puls˘] Tarquinio [orig: Tarquini˘], sacrum Carnae Deae (quae humains vitalibus praeesse creditur) in Celio monte voti reus fecerir. Virg. Aen. l. 6. v. 818.

Vis et Tarquinios Reges, animamque superbam
Ultoris Bruti fascesque videre receptos?
Consulis imperium hic primus saevasque secures
Accipiet, etc.

Vide Flor. l. 1. c. 9. et 10. Liv. l. 1. c. 56. s. Dionys. Eutrop. Rusum, Oros.

BRUTUS [2] Iulianus, vide Decius.

M. Junius BRUTUS [1] percussoris Caesaris pater, quem tres de Iure Civili scripsisse libros, Cicer. l. 2. de Oratore, c. 55. auctor est, Marianas partes secutus a Pompeio victus, profligatusque est. Post mortem Syllae, quum Lepidus Consul bellum redintegrasset [orig: redintegrÔsset]. Brutus, qui Galliam Cisalpinam Lepidi nomine tenebat, a Pompeio Mutinae obsidione clauditur, in qua [orig: quÔ] sive sponte, sive animos milirum mutatos cernens, suam militumque salutem Pompeio commisit. Dimissus inde, quum ad Padum pervenisset, postridie per Geminium, Pompeii iussu, interfectus est, non sine sugillatione Pompeii, ut qui perfide et crudeliter illum occidisset. Cicero Brutum hunc non modo acutum oratorem, sed etiam iuris publici et privati peritum esse refert. Uxorem habuit Serviliam Catonis sororem parum sane pudicam, ex qua filium M. Brutum, et 2. Filias Iunias suscepti. Harum altera M. Lepidi Triumviri coniux, altera C. Cassio nupta. Tacit. l. 1. Annal. c. 2. l. 4. c. 34.

M. Junius BRUTUS [2] vir summae gravitatis, et, si unum eius facinus excipias, quo [orig: qu˘] se suosque perdidit, cetera valde bonus et laude dignus. Philosophorum et Eruditorum assiduus sectator, ipsemet emitomen Annalium Fanii composuit. Vide infra. Contemptor divitiarum, Quaesturam in Gallis sibi oblatam recusavit. Exorto [orig: Exort˘] bello [orig: bell˘] civili Pompeium, quamquam patris interfectorem, quia partes illius iustiores statueret, sequutus est. A pugna Pharsalica non tantum conservatus a Caesare, verum etiam inter amicos habitus, imo adoptatus ab ipso, Galliam Cisalpinam obtinuit, idque per tempus belli Africani. Post Caesaris ex Hispania reditum, urbana [orig: urbanÔ] praefectura [orig: praefecturÔ] ornatus, per Cassium dolentem sibi primum locum denegatum, seductus, in Caesaris necem conspiravit, qua [orig: quÔ] patrata [orig: patratÔ], quum in urbe se tuto non fore videret, fuga [orig: fugÔ] sibi cum ceteris coniuratis consuluit, nec multo post comparatis exercitibus cum Cassio in Philippis ab Antonio et Caesare victus necem sibi conscivit, Stratonis amici ope ad id implorata [orig: imploratÔ], annos natus 40. Uxor illi fuit Porcia, Catonis avunculi filia, quae morte mariti audita [orig: auditÔ], similiter mortem sponte sumpsit. Amicissimus fuit Ciceroni, cuius nomine et librum de claris Oratoribus Tullius inscripsit, qui eidem et alium de persecto Oratore consecravit; habenturque eius ad Ciceronem, et huius ad illum non paucae Epistolae. Vitam eius conscripsit Plutarchus. Hunc Caesar inter coniuratores videns, a quibus interimeretur, filium noininavit, et fortasse vere, quando cum matre eius Caesar consueverat. Scripsit hic Brutus epitomas historiae Fanni et Caelii Antipatri. Alia etiam scripsisse certum est. Nam librum eius de Officiis Charisins citat l. 1 et Priscian. l. 6. Ac libri de


image: s0593b

patientia meminit Diomedes l. 1. Quo [orig: Qu˘] etiam libro [orig: libr˘] testis adhibetur in laudatione Appii Claudii. Suidas, *brou=tos, strathgo\s2 *(rwmai/wn, e)/grayen e)pistolas2 kai\ tw=n *polubi/ou tou= i(storikou= bi/blwn e)pitomh/n. Vide Liv. etiam l. 124. brev. Flor. l. 4. c. 2. et 7. Sueton. in Caesare et Aug. Dion. Appian. Vellei. etc.

D. Junius BRUTUS Albinus et ipse unus ex percussoribus Caesaris, post pugnam Mutinensem, quum persequi vellet Antonium, desertus a legionibus, Antonii iussu caesus est, quum esset Consul designatus, et a Caesare inter secundos heredes adscriptus.

BRUTUS [3] fil. Sylvii, qui Ascanii frater, Aeneaeque fil. occiso [orig: occis˘] patre in Graeciam profugus, ibi plurimis Troianorum in libertatem assertis, filiaque [orig: filiÔque] Regis Pandrasi ducta [orig: ductÔ], in albionem venit, ibique regnum Brittanniae a se dictum fundavit. Si Annalibus Angl. sides. Certe Messala Corvinus, Dionysius aliique de hoc Sylvii filio nihil sciunt. Iidem Annales sextum ab hoc Britanniae Regem etiam Brutum nominant, eique 10. annor. regnum attribuunt. Polydor. Virg. hist. Angl. l. 1. Vide Brythus.

BRUTUS [4] Petrus, vide Petrus.

BRUXELLA urbecula Palatinatus Rheni, in ditione Episcopatus Spirensis, ad amnem Saltz. Ab ea est incile, Philippopolim usque, a qua, ut et Rheno 2. leuc. distat. German. Bruchsal.

BRUXELLAE [1] vulgo BRUSSELS, urbs Belgii, Brabantiae praecipua, sedes Principum olim, hodie Gubernatoris Hispan. Sita est ad fluviolum Sine qui per canalem 5. leuc. in Scaldim se exonerat. Cluver. l. 2. Guicciardin, in Belg. ab Antverpia 8. leuc. in austrum a Lovanio 4. in occidentem versus Gandavum. longitud. 25. 46. latitud. 50. 50. Baudrand.

BRUXELLAE [2] urbs ampla et culta. ad Seniam amnem, partim in plano, partim in colle sita, prope Silvam Soigne, 2. leuc. a Vilevordia, 4. a Nivella, crescit indies. Gall. Bruxelles.

BRUXELLANUS Hinricus, vide Henricus.

BRUYS Petrus, in Provincia ex parte, Languedocia et Aquitania, Religionis a Latina diversae praeco, Tolosae inprimis 20. ann. docuit. Misiam precesque pro mortuis, alique verbo Dei contraria dogmata solide e Scriptura refellens. Ob quae, persequutione ingruente, vivus exustus est, in S. Aegidii urbe. Eius discipulus Henricus Monachus, maiori fervore rem aggressus, Galliam fere totam salutari doctrina [orig: doctrinÔ] implevit. Circa A. C. 1126. 1150. S. Bernard. l. 3. c. 5. epist. 240. 241. Serm. 66. in Cantic. Mornaeus in Myster. Iniqu.

BRUZZIAE pro Brugis, vide Hadr. Vales. Notit. Gall.

BRYANIUM urbs Thesprotiae. Steph.

BRYAS Argivorum contra Lacedaemonios dux. Pausan. l. 2.

BRYAXIS sculptor marmorarius, Mausolaeum una cum aliis fecit. Plin. l. 36. c. 5. Pausan. in Atticis, *tou= de\ *)asklhsiou= a)/galma *bru/acis2, kai\ th\n *ugi/eian e)poi/hse.

BRYAZON amnis Asiae in Bithynia. Plin. l. 5. c. 32.

BRYCHUS fluv. Peloponnesi, per Achaiam, apud Pallenem oppid. in sinum Corinthiac. influens.

BRYGES Thraciae populi Steph. qui postea Phryges dicti sunt. Strabo l. 7.

BRYGI Illyrici incolae. Apollon. Argon. l. 4.

BRYGIANUM vulgo BRACCIANO, oppid. Hetruriae, vide Atcenum.

BRYGIAS vel BRYGION urbs Macedoniae. Steph. cuius etiam Plinius meminit, l. 4. c. 10.

--- --- *(/on pot' e)/deiman,
*)artemi/di *brugo\n perinai/etai a)ntipe/rhqe.

Ubi Scholiastes, *brugoi\, e)/qnos2 *)illuri/as2.

BRYGIS civitas quam Mardonius in suam potestatem redegit. Herodot. l. 6.

BRYGUS Celtiberorum Rex.

BRYLLION urbs in Propontide. Steph. quam Plin. l. 5. c. 32. ponit in Mysia non longe ab Ascanio fluvio.

BRYON Graece *bru/on, item sfagno\s2, et sfa\gion, Latine muscus seu lanuginis muscosae flos, in avellanis vocatur i)/oulon in piceis ku/ttaron, in laura botru/dion, in quercu proprie bru/on, in genere bru/on vel ka/xrus2, ut videre est, apud Salmas. ad Solin. p. 329. et seqq. Inprimis vero Bryon odoratum seu myrepsicum considerari meretur, quod inter aromata relatum, a D. Hieronymo musci nomine indigitari, Hermolaus in Corollario suo censet. Ita autem Hieronymus adv. Iovinian. l. 2. Odoris autem suavitas et diversas thymiamata et amomum, et cyphi et oenanthe, et muscus et peregrini muris pellicula. Plinius uvam populi albae vocat l. 12. c. 28. ubi species armaticas, ex quibus unguenta conficiuntur, enumerans, Eodem, inquit, et bryon pertinet, uva populi albae, optima circa Cnidum aut Cariam in sitientibus aut siccis asperisque, secunda in Lyciae cedro. Eodem et oenanthe pertinet. Non usque adeo bene. In quibusdam enim arboribus quidem bru/on vel to\bruw=des2, instar habet uvae, ut in lauro et alba fraxino, non tamen in omnibus. Adde, quod intelligi non possit. quomodo uva populi albae in cedro reperiatur. Ideoque de bryo cedrino locum hunc, ut et qui eiusdem libri c. 23. occurrit, capit Salmasius. Setundam palmam idem Plin. c. 28. dat bryo Cyprio, quod in piceis fortalle, quae laudatissimae in Cypro, nascebatur. Sed et quercinum bryon laudatum, ut apud Dioscoridem videre est etc. Et quidem bru/on addi unguentis balani/nois2 tradit idem, ut et odoribus ad vaporandum, quae squmi/amata Graeci appellant. Sed unguentis miscebatur, non tam propter odorem (qui tantae suavitatis non est) quam propter *stu/yin, nec per se unguentum faciebat, aut suffimentum, licet suffimentis adderetur. Unde patet, apud Hieronymum loc. cit. muscum non esse bru/on, sed mo/xon, animal videl. gazellae simile in regno Pegu et in Regno Ana Indiae ultra Gangem, e cuius sanguine muscus (odoramenti suavissimi genus) extrahitur, vide infra; plura vero de Bryo odorato, apud Salmas. ad Solin.


page 594, image: s0594a

p. 329. et 1028, ac seqq. Idem de Bryo Marino quod idem est cum fuco marino, agit p. 144. et seqq.

BRYORUM Litus, Cyrenaicae regionis. Ptol et Mela. l. 1. c. 7. Vide sis illic Vossium.

BRYSAE Thraciae populi aliis Brycae.

BRYSANI populi Scythiae Septentrionalis contigni Indiae Nomadibus, apud Plin. l. 6. c. 17. Ab Athacoris gentes, Turi et Tochari etiam Indorum Casiri. Introrsus ad Scythas versi humanis corporibus vescuntur. Nomades quoque Indiae vagantur. Sunt qui ab Aquilone contingi ab ipsis, et Ciconas dixere [orig: dixŕre] et Brysanes. Ad quem locum vide Salmas. ad Solin. p. 990.

BRYSEA [1] vel BRYSEAE Laconiae oppid. Pausan. in Lacon.

BRYSEA [2] urbs Aeoniae, a qua Bacchus Bryseus dictus est, ut quidam volunt, quod ibi coleretur. Alii tamen eum sic dici volunt, a)pi/ tou= bru/ein h. e. a scaturiendo, quoniam ex alvearibus mella, vel ex uvis musta exprimere primus docuit. Nonnulli vero a byrsa, h. e. pelle, quam in bello induebat. Diodor. Sic. l. 5.

BRYSIAE urbs Elidis. Steph.

BRYSTACIA urbs Oenotrorum. Steph. Episcopalis Calabriae sedes; hodie Briatico, vel, Umbriatico. Urbs regni Neapolitani in Calabria citeriore ad Aretum amnem. Deficit indies. Intra montes sita est, Baudrand.

BRYTHUS Iulius Dardanius (alii Brutum vocant) Aeneae Troji magni Latinorum Regis ex Iulio Sylvio, Ascavii Regis filio, et Laviniae nepte pronepos, utrumque parentem (quod Mathematici praesagierant) matrem in partu, ac in venatione patrem, invitus interemit. Ob id Italia [orig: ItaliÔ] per avum Ascanium pulsus, in LeoGraeciam insulam sociis quibusdam comitatus anno [orig: ann˘] aetatis 16. abiit, ubi inter lacrimosa ex tam infaustis successibus suspitia, oraculum tandem a Diana Cynthia accipit, quod esset nobilissimam extremi Occidui possessurus insulam. His Brytus laetior factus cum 304. Troianorum navibus fortissimoque duce Coryneo, Albionem post novem annorum in terra marique labores feliciter intravit. Adeptus totius insulae regimen, obliterato [orig: obliterat˘] Albionis vocabulo [orig: vocabul˘], Brytanniae nomen imposuit anno [orig: ann˘] a Mundi origine 2828. et ante Servatorem natum 1142. Obiit completo [orig: complet˘] 24. sui regiminis anno [orig: ann˘], aetatis vero 53. scilicet anno [orig: ann˘] formati Adami 2851. et ante incarnatum Messiam 1118. Trenovanti, urbe a se condita [orig: conditÔ], sepultus. Vide Brutus.

BRYTTINA Bylsus, Graece brutti/nh a)morgo\s2, in Cratini Malthacis; item Brytinum stamen, bru/ttinon ph/nusma, a bryttis nomen habet, i. e. echinis marinis, qui villosi erant et ob hanc rationem cum pinna conferuntur, a Iuba et Plinio. Vide Salmas. apud Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 45. et infra, ubi de Pinnis ac Pinnico.

BRYX et BRYGAE gens Macedoniae, Illyriis finitima. Steph.

BRZETISLAUS Dux Bohemiae, post patrem Mieczisslaum, ab Imperatore Henrico III. tributarius redditus A. C. 1041. quotannis D. Marcas argenti, 120. boves pendere coactus est. Cosmas Bohem. Histor.

BSIS in nummo Vetranionis in aliis, PSIS. est, percussa Sisciae. B. Monetatii nota Car. du Fresne Dissertatione de inser. aevi Numismatibus.

BTR in nummo Crispi, Treveris est, B. itidem Monetarii index. Idem ibid.

BUAI Libyae populi apud quos vir ceteris viris, mulier mulieribus imperat.

BUANA Armeniae maioris oppid. Ptol.

BUBA Potol. Buca Strab. Termole quibusdam, urbs Frentanorm maritima in Aprutio, apud apuliae fines, apud ostia Tipherni fluv. Histonio oppido proxima, ab eo 6. mill. pass. in Ortum distans.

BUBACENE Asiae regio a Plysperchonte in ditionem Alexandri M. reducta. Curt. l. 5. c. 11. l. 8. c. 5.

BUBACES Spado Datii ultimi Persatum Regis, inter proximos currum eius sequens, antequam vinciretur a Besso, Curt. l. 5. c. 11.

BUBAGANUS Constantinopolitani Imperatores Dux ab Henrico II. Romano vexatus. Blondus. l. 3. c. 22.

BUBALIA Pannonia Sex. Aur. quae et Sirmiensis, pars Pannoniae inferior. in Hungaria, circa Sirmium, Lazio.

BUBALIDES Graece *bouba/lides2 et *boupa/lides2, genus periscelidis et ornamenti muliebris, apud eundem Salmas. ad Solin. p. 230.

in BUBALO victor in veter. Inscr. apud eundem, dicitur de celebri agitatore, qui quadriga [orig: quadrigÔ] sua [orig: suÔ] in ludis Circensibus vicerat. Erat autem in ea Bubalus nomine, equus funalis sinister, qui, quod in eo praecipuum victoriae momentum esset, solus nominatur, veterum Scriptorum more. Sic in alia Inscr. memoratur Fortunatus, in Tusco victor: in alia, in Abigeio victor etc. Similiter Silius Italicus l. 16. ubi de ludis a Scipione in Africa celebratis, in quadriga Cyrini solum Lampona, in Iberi solum Panchatem, in Atlantis Campasum solum, nominat. Vide Salmas. ad Solin. p. 897. et infra in voce Funalis.

BUBALUS [1] vide Bupalus.

BUBALUS [2] Graece bou/balos2, in Graeca Versione Deuteron. c. 14. v. 5. et 1. Regum c. 4. v. 23. non significat, quod hodie, bovis silvestris genus, sed capreae potius; unde Hesychius dorka/dion, i. e. capreolum, explicat. Alii tamem bubalum a caprea sic distinguunt, ut appareat animal esse congener. Sic Herodot. l. 4. c. 192. *pugargoi\ kai\ dorka/des2 kai\ bouba/lies2, Pygargi, dorcades et bubali. Et, ut alios omittam, Oppianus bubalum facit mediae magnitudinis, inter dorcum seu capream et eurycerotem, i. e. damam vulgarem latis cornibus: cum ait,

*bou/balos2 av)+ te pe/lei mei/wn de/mas2 eu)ruke\rwtos,
*mei/wn eu)ruke/rwtos, a)/tar do/rkou me/g' arei/wn.


image: s0594b

Unde videre est omnino bubalum olim fuisse in genere caprearum silvestrium, maxime commendato eidem, Cynegetic, l. 2. ubi ait,

*)/ommasin ai)glh/eis2, e)rato\s2 xro/a, faidro\s2 i)de/sqai.
Oculis est splendidus, colore amabilis, aspectu laetus.

Postea, ad boves feros translatum nomen, errore vulgi, sed pervetusto [orig: pervetust˘], quique iam Plinii invaluerat aevo [orig: aev˘], vide eum l. 8. c. 15. et plura hanc in rem, apud Bochart, Hieroz. Part. prior. l. 3. c. 23. Posteriore hac [orig: hÔc] notione vox occurrit, apud Phileu, c. 29.

*ktei/nei de\ bouba/lida kai\ tau=ron le/wn.
Bubalum autem et taurum occidit leo.

Et Martialem l. spect. Epigr. 23. v. 4.

Illi cessit atrox Bubalus, atque bison etc.

Non tamen prorsus ratione caruisse videtur vulgus, cum bobus, et inprimis uris Germanicis nomen hoc indidit. *bou/balon enim Graeci non tantum illud genus animalis; quod cervo vel capreae simile in Africa gignitur, vocarunt [orig: vocÔrunt], sed etiam quidquid magnum et amplum esset, hoc eodem [orig: e˘dem] nomine insignierunt [orig: insigniŕrunt]. Hesych. *bou/balos, dorka/dion kai\ me(ga kai\ polu\. *bou\baron pro eodem dixere [orig: dixŕre]. *bou/baros, o( me/gas2 kai\ a)nai/sqhtos2 a)/nqrwpos2. Sed et bou/palon, pro magno posuerunt. Hinc igitur genus illud bovis Germanici, ferocitate et formae magnitudine praecipuum, bou/balon ex Graeco appellaverunt: qui Uri Germanice nominabantur. Graecum Epigramm.

--- --- --- --- kai\ boo\s2 ou)/rou
*)askhto\n xrusw)| pamfano/wnti ke/ras2,
--- --- et bovis uri.
Elaboratum auro splendido cornu.

Cornua enim urorum, in regiis olim mensis, poculorum vicem sustinuisse, docet Solin. c. 20. Istus porro, quos uros dicimus, in tantum cornua protenduntur, ut dempta ob insignem capacitatem, inter regias mensas potuum gerula siant. Ad quem locum vide Salmas. ad Solin. p. 230. et 231.

BUBARES civitas a Minucio capta An. Urb. Cond. 559.

BUBARIS Amyntae filiam uxorem duxit. Iustin l. 7. c. 3.

BUBASSUS regio Cariae, Plin. l. 5. c. 28. in qua Bybassus urbs erat, Steph. ubi templum Dianae spectabile. Inde Bubastis patronym. Ovid. l. 9. Metam. v. 643.

Bubasides videre [orig: vidŕre] nurus.

BUBASTIACUM Aegypti inferioris fluv. Ptol. Vide hic [orig: hţc] infra.

BUBASTIACUS Amnis, ectrope est ab auctore flumine Nilo deducta, quae postea alia atque alia subinde diverticula seu ramos generat, per diversos exitus in mare se evolventia. Apud minus Delta enim, Bubastiaccus fluvius dividuus fit Busiritcum, qui per Pathmiticum ostium in mare exit, uti Ptol. habet, o(\s2 e)krei= dia\ tou= paqmitikou= st2o/matos2: pro quo male Pharniticus scribitur; apud Ammianum. Prope tertium dein Delta, in alia duo se findit diverticula, quorum alterum per Athribin urbem effunditur in mare, alterum per ostium Pineptimi dictum: quae duo ostia yeudo/stoma sunt. Exit autem Bubastiacus amnis, seu diverticulum est fluv. *)agaqou= *dai/monos2, h. e. maioris fluvii seu maioris Nili partis, quae per ostium Heracleoticum seu Canopicum in mare exit: ipse vero Bubastiacus, ostio [orig: osti˘] Pelusiaco [orig: Pelusiac˘] evolvitur. Nempe Nilus, coeteram Aegyptum permeans, unico [orig: unic˘] alveo [orig: alve˘], ubi ad Delta venit, in duas partes scindirur ac duo flumina, quorum alterum Occidentem petit, alterum ad Orientum pergit. Pars quae Occasum petit, maior est, ac veluti fluminis corpus, hinc me(g as2 potamo\s2. sed et *)agaqo\s2 *dai/mwn Graecis; at in ostio ipso, quo [orig: qu˘] in mare exit, *kanwbiko\s2 et *(hraklewtiko\s2 dicta. Pars altera vero, quae ad Orientem tendit, minor est, et e)ktroph\ censebatur, ac veluti brachium seu ramus, e corpore fluminis maioris erumpens, ac ab oppido adiacente *boubastiako\s2 potamo\s2 dicebatur; cuius exitus in mare, Pelusiacum ostium, ab urbe itidem cognomine, dictum est. Vide Salmas. ad Solin. p. 477. et seqq. Ex Bubastiaco porro flumine, canales seu fossas transversim ductas, iunxisse inter se Thermatiacum, Athribiticum, Busiricicum et Bubastiacum ipsum, et para/llhlon sqe/sin quadantenus effecisse orae maritimae Aegypti, quae basim trigoni sive Deltae efficit, extenta a Pelusiaco ostio ad Canopicum, eique ex adverso respondisse, tradit Ptol. quem vide, ut et Strabonem, ubi de Nilo agens ta\ prw=ta me/rh Nili flumin. in Pelusiaco ostio (ad quod Bubastiacus alveus currit) ponit, indeque a)por)r(w=gas2 illas fieri ait; uti in Canopico ta\ teleutai=a.

BUBASTIS [1] quae Graece *)/artemis2, Diana, conspicuum in urbe media cognomine, (de qua paulo post) templum habebat, festumque frequentissimum, de quo utroque vide Herodot. l. 2. c. 137. Colebatur autem felis specie, sicut Iuppiter arietis, Mercurius canis, Pan hirci. Unde Aegyptii bou/baston to\n ai(lonro/n fasi, Bubastum felem dicunt. Steph. et salita felium cadavera in urbe Bubasti sepeliri consuevisse, tradit Herodot. l. 2. c. 67. Vide Diodor. Sic. l. 1. ubi de causis consecrationis animalium, Ovid. Met. l. 5. fab. 5. Anton. Liberalem in Typhone, 28. Lucianum ista deridentem de Sacrif. ad fin. et Marshamum, originem huiusmodi commentorum accurate indagantem Canone Chron. passim.

BUBASTIS [2] vel BUBASTUS Aegypti inferioris civitas Episcopalis in plano posita, ad Arabicum latus alvei,

--- --- Qua dividui pars maxima Nili
Ad vada decurrit Pelusia Septimus amnis,

Lucan. l. 8. v. 465. In hac religiosissime olim colebatur Isis, quae ab ea etiam Bubastis dicta. Ovid. Met. l. 9. v. 689.



page 595, image: s0595a

--- --- Cum qua latrator Anubis.
Sanctaque Bubastis, variisque coloribus Apis.

longitud. 63. 06. latitud. 30. 40. Hinc Bubastia, sacra, quae in honorem Isidis quotannis celebrabantur, quorum, praererquam Herodotum, Gratius quoque meminit, in Cynegetico, v. 42.

Vix operata suo, sacra ad Bubastia, lino
Vestitur sonipes aestivi turba Canopi

Pibeseth Zeiglero, Atzoth Ioan. Leoni dici videtur. Etiam Hephaestus dicta olim, erat ad Nilum, extra Deltam, 30. mill, pass, a Pelusio in Austrum. Baudrand. Fuit olim haec urbs, cum, post Thebanorum Regum potentiam in Asia collapsam, variae in Aegypto minutulae Dominationes exortae essent, peculiaris Regni caput et sedis, quod primus excitaverat Sesonchis, quem vide. Sub Sabacone dein Aethiope, in Aegypto per 50. annos dominante, qui Capitalium facinorum reos non addixerat morti, sed aggeribus, eo [orig: ] modo [orig: mod˘] urbes, maxime Bubastus, sublimiores factae sunt, quam pridem a Sesostre, Herodot. l. 2. c. 137. Coeterum Nomi, Calasiriis adsignati, caput fuerat, unde regni occasio, vide ubi de Calasiriis, Dodecarchia Aegyptiorum, alibique passim, item paulo supra: ut et voce Bochus.

BUBASUS Cariae regio, cuius mulieres Ovidio l. 9. Met. v. 643. Bubasides:

Bubasides videre nurus.

Vide Bubassus.

BUBEI Africae interioris populi a Corn. Balbo superati. Plin. l. 5. c. 5.

BUBENTENI Campaniae populi Coriolanis vicini. Plin. l. 3. c. 5. lege Bubetani.

BUBESIAS Sinus in Caria. Mela. l. 1. c. 16. Ita libri et recte: oppid. enim, unde hic sinus dictus est, *bu/besson Iones vocabant, non *bubasso/n. Herodotus tamen Dorice id vocabulum extulit l. 1. *bubassi/hs2 enim ibi legendum, non *bublesi/hs2. Neque enim ulla usquam est Byblesia Chertonesus; Sed *bubassi/h xer)r(o/nhsos2 est illa, quam Plin. l. 5. c. 28. vocat Bubassum regionem. Urbs enim est, et regio, et sinus et peninsula. Is. Voss. in Melae loc.

BUBIDA fluvius Hiberniae. Ptol.

BUBIEMUM ut Rhenanus, Aventinus et alii apud Strabonem l. 7. ubi vulgo *boui/+asmon habetur; at in veter. libr. teste Casaubono [orig: Casaubon˘], *boui/aimon. Hanc Strabo ponit; in Silva Hercynia et Marobodui regiam vocat. Aventinus scribit Bubiemum a Maroboduo Marobudum appellatum. Et sibi constare ex diligentissima [orig: diligentissimÔ] segmentorum et partium observatione, Bubiemum Strabonis et Marobudum Ptolemaei eam esse civitatem, quam hodie Pragam vocamus, regni Bohemiae urbem primariam. Christoph. Pyramius tamen, Pragam Casurgim Ptolemaei vult. Et Lazius docet, Marobodum Ptolemaei esse oppidum in eadem Bohemia, quod nostra [orig: nostrÔ] aetate Budweis appellant. Vide Maroducum.

BUBLIO vulgo BULIO, melius Bullio, Gall. Bouillon, castrum in silva Arduennae, nunc magna ex parte dirutum, caput Ducatus est, ad Ecclesiam Leodicensem pertinentis. Hoc Godefridus, Dux Lothariensium, qui postea Rex Hierosolymorum fuit, in litteris datis A. C. 1094. castrum Bulonium appellavit. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall. et in voce Bullio.

BUBO vel BUBON Lydorum urbs in mediterraneis sita. Plin. l. 5. c. 27. Strado vero l. 13. Lyciae urbem esse ait, in qua creta nascitur. Huic Stephanus Bulbarum coniungit, quas ait a Bubone et Balburro latronibus esse conditas.

BUBOICIUS vide Iohannes Nicolaus.

BUBONA Dea boum ab antiquis culta. Cael. Rhodig. l. 21. c. 34.

BUBUA Insul. Dalmatiae, Ammiano, et Peuting. Boas, nunc Bua dicta, Tragurio ponte iuncta, Ioh. Luc.

BUBUL cum aliis Cyrenes urbibus Plinio commemoratur l. 5. c. 5.

BUBULA [1] vel BULBULA vulgo la Bouble, fluv. Galliae, qui Montem-Acutum in Combralia, Montegu en Combraille; Cantiliam Villam, Chantelle la Ville; Cantiliam Castellum, Chantelle le Chastel, pagi Episcopatusque Biturici castrum, in confinio Arvernorum ac Biturigum positum, praeterlabitur, et apud Martilliacum Martilly, decurrit in Sicaulam, Sioule, Arvernorum fluvium. Hadr. Vales. in voce Sicatola.

BUBULA [2] vide supra in voce Bikkoreth, item Boum caro, et infra, Caestiphori.

BUBULAE vulgo BULLES, vicus Galliae, in Bellovacis, olim in literis A. C. 1075. memoratus. Hadr. Vales. in voce Bellovaci.

BUBULCI iam Siracidis aetate contemptim habiti, vide Ecclesiastic. c. 38. v. 26. unde nihil mirum, quod in Theocriti Bucolisco Eunica puella bubulcum hoc [orig: h˘c] sermone repellat,

--- -- --- -- e)/r)r(' a)p' e)mei=o.
*bwko/los2 w)\n e)qe/leis2 me ku/sai, ta/lan: ou) mema/qhka
*)agroi/kws2 file/ein.
--- -- --- -- Abi a me in malam rem:
Bubulcus cum sis, vis me osculari, miser? Non didici
More rustico [orig: rustic˘] osculari.

Et post multa huiusmodi,

--- -- --- -- tri\s2 ei)s2 e(o\n e)/ptuse ko/lpon,
ter in sinum suum despuit,

ut Idyll. 27. pari fastidio [orig: fastidi˘] puella, quam oseulatus fuerat Daphnis bubulcus,

*to\ sto\ma mou plu\nw, kai\ a)poptu/w to\ fi/lama,
*kalo/n soi dama/las2 file/ein, ou)k a)/zuta kw/ran,
Os meum lavo et osculum despuo
decet te vitulas osculari, non innuptam puellam.


image: s0595b

Sed apud priores mortales longe aliter se res habuit: tum enim boum curam non dedignabantur Principes Viri. Hinc apud Homer. Il. z. v. 424. Cilicum Regis filia, Andromache, Achillem septem fratres suos interfecisse queritur,

*bousi\n e)p' ei(lito/dessi,
Apud boves curvis pedibus.

In quem locum Eustathius, *boukolou=ntes2, inquit, palaiw=| e)/tei kai\ oi)/s2 ne/montes2 e)kei=noi, e)/peson u(po\ tw=| *)axillei=, Illi boves et oves veteri more pascentes, sub Achille ceciderunt. Et Il. u. v. 91. Aencas se iam antea cum Achille congressum esse narrat,

*)ec *)/idhs2 o(/te bousi\n e)ph/luqen h(mete\rh|si.
Cum ex Ida boves invasit nostros;

quibus scil. ipse custos aderam. Sic Il. f. Phoebus; et in Theocriti carm. cit. Bacchus, Adonis, Eudymiori, alii hanc artem exercuisse memorantur, etc. In Sacris, Iudic. c. 3. v. 31. Samgar celebris est, qui stimulo [orig: stimul˘] boum sexcentos Philistaeos percussisse legitur. Quod an solus secerit, an tumultuaria [orig: tumultuariÔ] tusticorum turma [orig: turmÔ] comite, cuius ducem se praestiterit, non definit Scriptura. Utur sir, id notabile est, quod non alio [orig: ali˘] telo [orig: tel˘], quam quale Bubulci manibus versant, viros egregie armatos non solum aggressus sit, sed et fregerit. Sic Lycurgum, non alio [orig: ali˘] telo [orig: tel˘] armatum, circa Nysam, Bacchi copias et eius nutrices fugasse [orig: fugÔsse], legimus Il. z. v. 134.

*qu=sqla xamai\ kate/xeuen, u(p' a)ndrofo/noio *lukou/rgou
*qeino/menai *bouplh=gi.
Thyrsos in terram proiecerunt, ab homicida Lycurgo
Percussae boum stimulo [orig: stimul˘].

Quam pugnam cum e)ggu/qi *karkh\loio, prope Carmelum, montem in Iudaea notissimum, contigisse dicat Nonnus Dionysiac. l. 20. non improbabilis est Bocharti coniectura, ex Samgaris Historia hausisse Poetas, quod fabulae de Lycurgo infareirent. Nec omittendum, Christum e caelis Hebraice Saulum alloquentem, inter coetera dixisse, Durum est tibi contra stimulos calcitrare, Actor. c. 9. v. 5. Quod proverbium, a bobus refractariis stimulisque Bubulcorum sumptum, cum Graeci Romanique Scriptores passim usurpent, Aeschylus in Agamemn. v. 1620. et in Prometheo vincto, v. 321. Euripides in Bacchis v. 793. Pindarus Pythior. Od. 2. Terentius in Phormione, Actus. 1. sc. 2. v. 28. Plautus in Truculento, Actu. 4. sc. 2. v. 55. Videri posset ab illis Christus id deprompsisse: sed hoc esset fontem limpidissimum ex rivulis lacunosis derivare. Certe iam in Mose, qui Aeschylum et Pindarum mille circiter praecessit annis, legimus Deuter. c. 32. v. 15. Saginatus est rectus et recalcitravit, nempe in Legis stimulos, quibus ad officium urgemur, etc. Vide Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 39. et infra [orig: infrÔ] Stimulus.

BUBULCUS vide Baius.

BUBULUM [1] Lorum, vide supra Bikkoverh, et infra Marrugina, it. Nervi et Taurea.

BUBULUM [2] Muscarium, vide infra Muscarium.

BUCA oppid. Ferentanorum, in quarta Italiae regione quod Plin. perperam, inter Histionium et Ortonam, ponit l. 3. c. 12. Rectius Ptol. *tife/ruou potamou= e)kbolai\ *bou=ka, *(istw/nion. Vide Cluver. Ital. Ant. p. 1207. Dicitur alias Buba, quibusdam est Marozzo, vicus in ora litrorali Aprutii citerioris prope ostia fluv. Trivii. Aliis est Termole, Civitas Capitanatae provinc. in ora maris Adriatici prope ostia Tipherni fluv. 25. millar. ab Auxano in orrum. Baudrand.

BUCCAE apud Iuvenalem, Sat. 3. v. 35.

--- -- --- -- Notaeque per oppida buccae:

Et, Sat. 11. v. 34.

Maevius et Matho buccae:

in veterib. Glossis Buccones, sunt scurtae vel parasiti, qui aliena [orig: alienÔ] buccea [orig: bucceÔ], h. e. quadra [orig: quadrÔ], vivunt. Graeci boukki/ones2 ab eadem voce appellant. Est autem bucca vel buccea, frustum panis vel panis: unde Buccella et buccellatum, panis sex unciarum. Certe [orig: Certŕ] bucceas panis Sueton. in Aug. c. 76. vocat, quos Graeci blwmou\s2, unde blwmai=oi a)rtoi, quadrati panes apud Athenaeum. Vide Salmas. Not ad Vopisc. in Tacit. c. 11. et infra, ubi de Buccellaris.

BUCCAFERAEJUS Ludovicus, vide Ludovicus.

BUCCEA vide infra Buccella, it. Quadra et Tridacria.

BUCCEA VIA in Epist. Comitis S. Pauli de prima expugn. Constantinop. apud Godefridun Monachum, Fretum Abydenum denotat, voce conflata [orig: conflatÔ] ex bucca seu os, et Avie seu Avidus, vel Abydus, quasi Os, h. e. ostium Abydt. Vocem enim Bucca vel Buccea, pro ostio fluminis, usurpari recentioribus, Pergaminus docet in vote Bocca, Gallice Boche d'Avie vocatur, uti videre est apud Vilharduinum num. 65. et in Histor. Bucicaldi Marescalli Franciae Parte. 2. c. 4. Vide Notas Caroli du Fresne ad Vilharduinum, et eundem in Glossar.

BUCCELLA Graece ywmi/on, memoratur l. 5. Cod. Theodos. de Annonis civicis, Civis Romanus, qui in viginti panibus sordidis --- -- 50. uncias comparabat, sriginta et sex uncias in buccellis sex mundis sine pretio consequatur: ubi buccellae dicuntur panes parvuli rotundi, seu krikelloeio\h= ywmi/a, uti bouke/llous2 interpretatur Constantinus Porphyrogenitus, l. 1. peri\ sqema/twn. Vide quoque infra Paxemates, it. Buccellatum. Atque hinc Buccellarii, de quibus mox. Sed et in Ecclesia vox usurpata est, ut apparet ex Capitulis Caroli M. l. 6. c. 191. Ut Sacerdotes admoneant viros ac mulieres, ut ad Basilicas luminaria et incensum, et buccellas et primitias offerant. Quibus paria habent Capit. Herardi Archiepise. Turon. c. 114. ubi voce hac [orig: hÔc] denotantur oblatae panis, quae Ecclesiae eius aevi consuetudine, ad usum Eucharistiae, a


page 596, image: s0596a

populo fideli, ad Mensam Domini offerebantur: quas ad imaginem nummorum et ad tenuissimam [orig: tenuţssimam] levissimainque formam, a veri panis specie alienam, fuisse iam suo [orig: su˘] aevo [orig: aev˘] redactas, conqueritur. Bernoldus Presbyter Constantiensis in Exposit. Ordinis Rom. In modum namque denarii istiunmodi panem formari caepisse, ipse quoque docet Honorius Augustodunensis l. 1. etc. Tertullian. de Monogam. sic panes vocat, quos Ecclesiae Ministri mulieribus domum dabant perferendas. Graeci vero Constantinopolitani *bouka/kraton appellabant buccellam vino intinctam, seu sacram Eucharistiam, vel panem Eucharisticum [orig: Eucharţsticum] intinctum, ut est apud Auctorem libri Milraculor. SS. Cosimae et Damiani c. 10. etc. Vide Car. du Fretne Gglossar. et infra passim, inprimis ubi de Pane, Pane Fracto, item de Eulogiis, nec non in voce Nebula.

BUCCELLARIUS recentioris aevi Scriptoribus dictus est, qui priori aetate Scurra, corpore Custos, Domesticus, Protector Ptincipis, Adsecula, Agaso; Graecisque o( parame/nwn, qui semper stat ad Domini iussa paratus nec ab eius latere absistit, appellatus est. Sic, cum in veterib. Chronicis legimus, ab Aerii buccellario Valentinianum interfectum esse, eiusdem satelles vel armiger intelligendus est; uti diserte Marcellin. in Chronico vocat. Idacius in Chron. familiarem dicit. Sic autem satellites vel armigeri alicuius Principis vel Magnatis, et familiares ipsius vel domestici vel contubernales, appellati sunt; quod non magis ab latere dominorum suorum discederent, quam parasiti illi veri et adseculae, ab eorum, quorum menasa sectabantur. Hinc illi parasiti dominos vocabant et Reges, quos ventris gratia [orig: gratiÔ] adsectabantur: und et scurrae ac Buccellarii appellati sunt custodes corporis Imperatorum vel satellites et armigeri Magnatum, qui cos adsectabantur et eorum latera tuebantur, vide supra in voce Buccae. *boukkella/rioi dicuntur l. 60. Basilicaen. tit. 18. *boukkella/rioi le/gontai oi( parame/nontes2 stratiw=tai. e)k de\ tou= bou/kka o(/ e(stin o( a)/rtos2 e)klh/qhsan *boukella/rioi, oi( to\n a)/rton tino\s2 e)sqi/ontes2 e)p' au)tw=| tou/tw| tw=n parame/nein au)tw=|. Immediate Buccellarios hos una cum Spathariis, ambulaute exercitu, Imperatorem subsequi iubet Mauritius Strateg. l. 2. c. 9. Sed et sic dictos vult Constantinus Porphyrogenitus, peri\ qema/twn c. 6. qui militibus panes ministrabant: dia\ to\ e)pakolouqei=n toi=s2 stratiw/tais2 kai\ ta\s2 trofa\s2 au)tw=n e)pife/resqai. *boukella/rios2 ga\r kata *(rwmai/wn dia/lekton, o( fu/lmc tou= a)/rtou kalei=tai, Quod sequerentur milites et panes illis suppeditarent. Buccellarius enim Romanorum dialecto, custos panis appellatur. Certe Olympiodorus, apud Photium non modo ait, nomen Buccellariorum sub Honorio Aug. primum auditum, sed et Buccellarios, a buccellato, de qua voce vide infra, fuisse nuncupatos. Verum licet Buccella panis est, Cellarius autem o( fu/lac, non propterea qe/ma *boukellari/wn inde dictum, quod panarii illi custodes et cellarii exercitum sequerentur; sed Buccellarii ipsi milites appellati sunt, uti dictum, a quibus praefectura sive provincia Buccellariorum, ut qe/ma *qrakhsi/wn, praesectura Thracensium, a Thracibus vel Thracensibus auxiliariis, qui eam provinciam praetenturis suis et praesidiis tuebansut, nomen habuit. Sicuti vero qe/ma, tertium Imperii Constantinopolitani in Asia minore *qrakhsi/wn, ita qe/ma sextum *boukhllari/wn fuit. Certe inter vexillationes Comitatenses, quae sub dispositione Magistri Militum Orientis militabant, Buccellarios iuniores, nominat vetus Notitia Imperii: Qui eqites omnino erant, de his enim proprie vexillationes dicebantur. Buccellarii igitur militum genus fuere [orig: fuŕre] etc. Ab his *boukella/rion qe/ma vocatum, quod Maryaudinem et Galatiae partem complectebatur: unde sub extrema Graecia voce hac [orig: hÔc] insigniti sunt Galatae et Maryandini, quod milites Buccellarii olim in ea regione tuenda excubarent, in praesidiis Iocati. Lexicon Gr. MS. Reg. apud Carolum du Fresne in Glossar. *galograiki/a h( tw=n *boukelari/wn xwra, oi( au)toi\ kai\ *)ellhnogala/tai gra/fontai h)\ o)noma\zontai, Gallo-Graecia Buccellariorum regio: Lidem et Graeco-Galli scribuntur et nominatur. Cedrenus eorum provinciam *boukella/rion vocat: occurritque passim Thema Buccellariorum, apud Suidam et Constantinum loc. cit. pro eadem, uti docent Rigaltius et Meursius, vide quoque Salmas. Notis ad Histor. Aug. passim, inprimis ad Vitam Alexandri Severi, c. 61. nec non Exercitat Plin. ad Solinum p. 807. et 808. Nec omittendum, apud Papiam, in LL. Wisigothorum l. 5. tit. 3. ž. 1. et Anastasium in Zacharia Pontif. Buccellarios vocari in genere, clientes, vernas, adseclas, domesticos, quod patroni Buccellam, hoc est, panem edant, de quo iam tamen aliquid supra praedictum. Adde Auctoribus laudatis Macros Fratres in Hierolex.

BUCCELLATUM et BUCCELLUM idem cum buccella, de quo paulo ante, panis dictis est in modum circuli, seu, uti Vopiscus ait in Aureliano, c. 35. in formam coronae factus. Hic enim, cum ad bellum Orientale profectuss bilibres coronas populo, si victor rediret, promisisset; aureasque propterea populus speraret, coronas fecit de panibus siligineis et singulis quibusque donavit. Cuiusmodi civiles paves buccellas vocatas esse, testimonio est l. Valentiniani Cod. Theodos. de annonis vic. et pan. grad. Graeci recentiores ywmi/a, appellant, ut videre est in Chron. Alexand. Et quidem bucceelae, quae populo quottidie dividebantur, a temporibus Aureliani fere intra sex uncias stetere [orig: stetŕre], solebantque quottidie sex istiusmodi panes popularibus distribui. Eiusdem ponderis panis militaris seu buccellatum erat, ut et panes paxamates, quos proin cum buccellis eosdem facit Salmas. Not. ad Vopisc. loc. cit. Vide supra, ubi de Annona, et infra ubi de Pane gradili. Proprie igitur Buccellatum panis est militaris, ad usus diuturnitatem excoctus, uti ait Marcellin. l. 17. atque ita vox passim usurpatur, apud Spartian. in Pescennio, Paulinum Ep. 36. Palladium Histor. Lausiac. c. 20. Alios. Sic dictus quibusdam, quod milites, cum ciborum aut panis penuria [orig: penuriÔ] laborarent, confractum et in minutiores partes dissectum in lagenam, aqua [orig: aquÔ] plenam, quam buccelllam appellabant, mitterent, quo madesieret, et facilius manducaretur; ita enim Heraclides c. 6. Contractum atque in partes redactum modicas Buccellatum in lagenas misit. Nisi a buccella deductum vocabulum, magis arrideat.


image: s0596b

Tenuem fuisse panem, docet Lexicon Graec. MS. apud Car. du Fresne, *boukela/tou a)/rtou e)latou=, o(\s2 lege/tai kolli/kion. Quo [orig: Qu˘] modo [orig: mod˘] usuerpatum ab Italis refert Ammitatus, in Familiis Neapolit. Tom. 1. p. 55. etc. Vide l. 1. Cod. de Erog. milit. annon. Mauricum, aliosque, Rigaltio, Meursio, Iae. Gothofredo, Henrico Valesio, praefato Car. du Fresne in Glossar. et Ioh. Calvino Lexic. Iurid. laudatos: ut et infra aliquid, voce Pistor. it. Siccus panis.

BUCCIALDUS vide Boucicaldus.

BUCCINA Festo l. 2. est cornu recurvum, quod more tubae infsatur. Ovid. l. 1. Met. v. 335.

--- --- --- --- Cava buccina sumitur illi,
Tortilis in latum. --- -- --- --

Unde Heraldus ad Arnob. l. 6. Buccina tortuosa est, ac in semei ipsam aereo [orig: aere˘] circulo [orig: circul˘] flectitur ac differt a directatuba, ut docet Vegetius de re milit. l. 3. c. 5. *stroggu/lh sa/lpigc Graecorum. Hae Veterib. nou ex arietum, ut quidam volunt, sed boum, cornibus erant. Varro de I. L. l. 4. Cornua dicta, quod ea, quae nunc sunt ex aerem tunc fiebant ex bubulo cornu. Dionys. Halicarn. l. 2. *tou\s2 dhmotikou\s2 u(phre/tai tine\s2 ke/rasi boei/ois2 e)mbuka/nontes2 e)pi\ ta\s2 e)kklhsi/as2 sunh=gon, Plebeios ministri quidam bubulis cornibus buccinantes ad contionem convocabant, etc. Solus Servius ex caprae cornu fieri consuevisse, asserere videtur, ad Aen. l. 7. v. 518. Sed de tuba vel buccina ex cornu arietino, apud veteres Graecos, et Romanos nulla est mentio. Itaque cum dicitur, Psalmo 98. v. 6. Tubis et sono [orig: son˘] cornu clangite coram Rege Domino: cornu non aliud, quam bubulum, iutelligendum. Ut neque in his Iosuae c. 6. v. 5. Cum tractu sonabitur sono iobel, seu iubilationis: et 1. Paralip. c. 25. v. 5. ubi filii Heman a Deo constituuntur ad attollendum cornu, i. e. ut statis temporibus corneits tubis alta [orig: altÔ] voce buccinent, etc. Vide Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 32. Canebant autem buccina [orig: buccinÔ] Romani in exercitu, in praeconiis publicis et cum in milites animadverteretur, ut ex Vegetio liquet l. 2. c. 22. De usu eius apud Hebraeos alibi. Vide Brissonium laudatum Iohanni Calvino Lexic. Iurid. Deorum marinorum Buccinatores et Tubicines, Ttitonas finxere [orig: finxŕre] Poetae. Vide Barthium Animadversion. ad Statium Achilleid. l. 1. v. 34. et Notu ad Claudian. Epithalam. Honorii. Cuiusmodi Buccinicinum par visendum secundum Veterum monumenta, olim dedit Mariangelus Accursius in Diatribarum suarum frontispicio. Vide quoque infra in voce Triton.

BUCCINATOR Nominum, dictus est apud Romanos olim, servus publicus, qui praeconem comitabatur. Eius mentio Romae via [orig: viÔ] Salaria [orig: SalariÔ]: L. VOLUSIO. URBANO. NOMENCLATORI. PRAETORI. PAPIAS. SERVOS. PUBLICUS. BUCCINATOR. NOMINUM. Vide Laur. Pignorium Comm. de Servis, et infra, ubi de Nomenclatore, ac de Praecone.

BUCCINUM conchylii genus, unum e tribus, e quibus purpura olim eliciebatur. Plin. l. 9. c. 40. Pretia medicamento [orig: medicament˘] sunt quidem pro fertilitate littorum viliora: non tamen usquam Pelagii centenas libras qumgentos nummos excedere, et buccini centenos sciant, qui ista mercantur immenso. Sic librae singulae pelagii (a pelagiis purpuris, quae in sinibus longe a littoribus degunt) quinque nummis; buccini (quod a buccinis, petris tantum adhaerescentibus et circa scopulos legi solitis) nummo uno exponebantur. Hinc Buccinum. quod fucum remitteret, solum ac per se damnatum (longeque proin vilius purpura [orig: purpurÔ] proprie dicta [orig: dictÔ] ) pelagio miscebatur, Idem c. 38. Buccinum per se damnatur --- -- pelagio admotum alligatur, nimiaeque eius nigritiae dat austeritatem illam, mtoremque qui quaeritur cocci. Ubi nigritiam tribuit pelagiis, sicut Aristoteles florem nigricantem: cum buccina, uti et purpurae littorales, dilutiote flore censerentur. Quemadmodum conchyliis in specie sic dictis (quae a putpuris palsim distinguit Plinius) inter purpureum et caeruleum, medium tribuunt colorem Scriptores, qualis in purpurisso Indico cernitur, Unde Hebraeorum thecheleth de conchylio, argaman autem de purpura proprie dicta exponit Bochart. Vide infra. Buccinorum porro seu muricum, ut ect pinnarum, capillitium mh/kwn dicebatur Graecis, unde et mh/kwnes2, vestes byssinae. Sed et sic dicebatur pars concharum media, sicut anterior tra/xhlos2, quae ambo in buccinis esui fuisse, docet Athenaeus: in eorundem medio florem succi haerere Aristoteles vult, in mediis faucibus Plinius. *puqmh\n autem dicta est pars alvi, qua [orig: quÔ] petris adhaerescunt. Vide Salmas. ad Solinum p. 1126. et seqq. Nominis rationem idem exponit Plin. c. 36. d. l. Buccinum minor concha, ad similitudinem eius buccini, quo [orig: qu˘] sonus editur: unde et causa nomini, rotunditate oris in margine incisa [orig: incisÔ]. Alterum genus purpura --- -- clavatum est ad turbinem usque aculeis in orbem septenis fere, qui non sunt buccino, seu utrisque orbes totidem, quot habeant annos. Georgius de Sepibus Buccinas seu Pinnas, seu Papiliones, quod ostraceum genus, tenui, sed duro [orig: dur˘] exvuio [orig: exvui˘], exttinsecus aspero [orig: asper˘], intriusecus tersum et aliquando rusescens rupibus marinis adhaeret, ac lanugine quadam [orig: quÔdam], humiditatis attrahente maxima [orig: maximÔ] vi, praeditum est, magno [orig: magn˘] numero [orig: numer˘] asservari, in Musaeo Kircheriano Romae, docet in Descriptione eius p. 28.

BUCCULA apud Livium, galeas bucculasque tegens, Hadriano Turnebo Adversar. l. 9. c. 16. cassidis pars est, quae demissa buccam regit: Carolo vero du Fresne umbo clypei, seu scuti pars eminentior et media. Glossar. Graeco-Lat. *para/gnaqos, o)mfalo\s2. Item o)mfalo\s2 a)spi/dos2; per synecdoch. ipse clypeus. Unde Iuvenalis tropaei apparatum describens Sat. 10. v. 133.

Bellorum exuviae, truncis affixa tropaeis,
Lorica, et fracta de casside buccula pendens,
Et curtum temone iugum, victaeque triremis
Aplustre, et summo tristis captivus in arcu.

Nam inter spolia, quae bello [orig: bell˘] crepta clypeis solebant affigi, utait Scholiastes, clypeus omnino recenseri debuit, uti passim vetera monumenta et numismata satis evincunt, in quibus tropaea, ubi et


page 597, image: s0597a

scuta ac clypei a cassidibus dependent, vel certe iis subesse solent, efficta conspiciuntur. Unde est, quod Bucculae a cassidibus non semel distinguantur, ut diversae, inter alia l. 1. Cod. Theodos. de Fabric. Octo apud Antiochiam cassides, totidemque buccuias etc. Et Capitolin. in Maximino Iun. c. 3. Fecit et spathas argenteas, fecit et aureas, fecit et galeas gemmatas, fecit et bucculas, h. e. clypeos. Proinde Buccularum structores, apud Paternum in l. ult. D. de Iure immun. sunt clypeorum confectores. Imo cum parte aversa [orig: aversÔ] clypeus brachio militis inserererut, inde quibusvis sibulis, apud Gallos, etiamnum Boucle: et ab hae clypei parte, toti clypeo, Bouclier nomen manet, etc. Ratio nominis, quod in umbone, uti passim veter. monumenta repraesentaut, effingi consuevere [orig: consuevŕre] ut plurimum vultus aut facies viri vel animantis, cuius bucula seu os (ita enim apud Suetonium et Appuleium vox sumitur) medium obtinebat. Vide praefatum Car. du Fresne in Glossar. Locus Livii sic habet, l. 44. c. 34. Neminem totis mox castris quietum videres, acuere alit gladios, alii galeas bucculasque, siuta alii loricasque terere, etc. Ubi Godelev. tamen, Turnebo astentitur, bucculas cassidis partem, per quam mittitur spiritus, ita dictas, quod buccam tegant, esse contendens, Notis ad Livium.

de BUCELLA Rodolphus vide Rodolphus.

BUCELLARII Graece *boukella/rioi, in Constit. Leonis et Anthemii Impp. l. sin. cod. ad l. Iul. de pub. Suidae sunt *(ellhnogala/tai, Gallo-Graeci, Alciato Equites in exercitu Romano, quibus Magister Militum per Orientem praeerat, in Iuniores et Seniores divisi, quos existimari posse scribit, postquam missionem accepissent, latrocinari et rapro [orig: rapr˘] vivere consuevisse. Nisi fortasse gentis id vitium fuit, quos proin latrones interpretatur Albericus. Turnebo Adv. l. 24. c. 16. armati zabis fuere (h. e. loricis prope talaribus) et manicis ferreis, coutati quidam et sagittiferi: quos magno in honore fuisse, eo quod in agmine ante Imperatorem equitarent, et post sequerentur, addit Ioh. Calvin. Lexic. Iurid. Vide supra in voce Buccellarius.

BUCELLARIUS Wisigothis et Hispanis Vasallum notat, qui in alterius patrocinio est. Proprie is olim, cui patronus buccellas, i. e. mensam praebuit. Gloss. Nomicum, *boukkella/rios, o( a)postello/menos, kai/fwn tina\. *boukkella/rios2 o( parame/nwn stratiw/ths2. Wisigoth. leg. 1. l. 5. tit. 2. hac [orig: hÔc] voce depingitur miles feodalis antiquus, hodie in Anglia dictus Tenens per servitium militare: cui et bene convenit armaturae genus, quod e Mauritio, auctore Graeco [orig: Graec˘], refert Turnebus Adversar. l. 24. c. 16 Scilicet, Buccellarios fuisse equites armaots Zabis, i. e. armaturis loricarum prope talarium, manicis ferreis et contatos quosdam. Idem addit et sagittarios: ubi loquitur de certo quodam Buccellariorum ordine, magno [orig: magn˘] tunc honore, quod in agmine ante Imperatorem exercitus equitarent, et post sequerentur: patria [orig: patriÔ], ut Suidas indicat, GalloGraeci. Gregor. Turon. Hist. l. 2. c. 8. Dum Valentinianus Imperator contionaretur ad populum, Occylla buccellatius Aetit, ex adverso veniens, eum gladio [orig: gladi˘] perfodit. Albericus Buccellarios interpretatur latrones, forte, vel quod accepta [orig: acceptÔ] missione a Magistro militum in Oriente, latrocinari iis licuit, et ex rapto vivere: vel quod genris vitium hoc esset. Glossae Isidori pro Scurra ponunt. Gallicum Bacchelier, et Latinum Baccalarius inde deduci, sunt qui velint. Vide Spelmann. Glossar. Archaeol.

BUCELLUM urbs parva admodum, regni Neapolitani in provinc. Aprutii citerioris ad Sarum fluv. in limite Comitatus Molisini, 15. milliar. Italic. a Sulmone in Ortum. Vulgo Citvita Burella.

BUCENTAURUS Ital. Bucintoro, navis apud Venetos, non minori iure sacris annumerauda, quam illa apud Romanos olim, qua [orig: quÔ] Saturnus, et apud Athenienses, qua [orig: quÔ] Theseus, vecti dicuntur: seu quod in urbe advenientes sacri Principes externi ea [orig: ] vectantur, seu quod singulis annis Dux et Seantores, facro [orig: facr˘] ascensionis die magna [orig: magnÔ] pompa [orig: pompÔ], ea [orig: ] navi despondendo aequori prodeunt, uti dicemus infra, ubi de Sponsalibus Maris. Illam sic describit Iustinianus l. 14. Est navigium maximum atque ornatissimum. Nam structura eius sublimis, columellisque frequentioribus culta, auroque [orig: aur˘que] ad pror am a puppi praefulgida, hospitesque insignes et alii eminentioris fortunae virt, qui ad urbem veniunt, ea [orig: ] navigii machina [orig: machinÔ] a Principe et Paribus officin gratia [orig: gratiÔ] excipiuntur: Ducaleque solium in frontispicio, superiori tabulato [orig: tabulat˘] collocatum, ubi Princeps inter legatos Consiliariosque medius sublimis residet, et circum per subsellia summus ille Patrum Ordo, Masiestatis et silentii plenus. In infertori autem tabulato renuges navigium tonsis agunt et remulco interdum dum aquae in contrarium sivunt, tanta moles trabitur publicumque rigitur vexillum et iuxta illud Principis auratum scutum summitasque Buceutauri holosericum pur pureumque habet opertorium funibus alligatum, ne ventus rapiat. Ad proram positum est iustitiae simulacrum auro [orig: aur˘] fulgens, cuius-dextera nudum ensem, laeva autem aequilibrium tenet rostrumque que insigne prominet, ut navigii forma conspectior sit. Dicta navis est, a bu, quod magnum aliquid significat et Centaurus, antiquum navium insigne vel quasi Bis Taurus, quae olim Aeneae navis. Alii Ducentaurum appellatum volunt, quasi ducentorum hominum navigium capax. Institutio huius machinae primum facta fertur anno [orig: ann˘] reparatae salutis MCCCXI. Alii altius originem indagant, nempe A. C. MCLXXVII. in adventu Imperatoris Friderici Aenobarbi seu Barbarossae, cum ille, pro componenda pace cum Pontisisce Alexandro III. Senatuque Venetias accessit. Hic [orig: Hţc] enim Imperator Pontificem --- insectauts, abire Roma [orig: RomÔ] Venetiasque petere, taenquam Asylum tutum coegit. At Imperator in Venetos classem Duce Ottone filio [orig: sili˘] misit, qui a Venetis debellatus, captus et ad patrem remissus, ab eo impetravit, ut Venetias concederet de pace acturus, quod feliciter factum, Pontifexque in integrum restitutus pietate et virtute Venetorum. Quibus ut Pontifex parta faceret, praeter plurima alia privilegia, Veneto Senatui concessa, gratulabundus Principi annulum aureum porrexit, etc. quo [orig: qu˘] sibi Mare desponsaret. Quod cum Ascensionis die factum fuerit, inde quotannis celebritas haec eadem [orig: eÔdem] die, magno [orig: magn˘] hominum concursu peragitur, Princepsque cum Principum Legatis Senatuque purpurato vectus Bucentauro, annulum aureum a Patriatreha conseoratum e puppi in undas (aqua [orig: aquÔ] lustrali prius sollenni ritu in aquas


image: s0597b

profusa [orig: profusÔ] ) proicit, uti latius infra dicemus. Vide quoque Auctorem Anonym. Obris Geogr. et Civ. c. 22. Auctorem Sinae et Eur. c. de Navibus, Iac. Spomum Itiner. Graeciae Part. 1. p. 76. ut et in voce Veneliae.

BUCEPHALA seu BUCEPHALUM Qu. Curtio et A. Gellio, l. 5. c. 2. urbs Indiae citerioris ad Hydaspen fluv. ab Alex. M. condita, ac de equi sui nomine dicta. Gelseten teste Mercatore. Meminit Stephanus 2. huius nominis locorum. Vide Freinshemptum ad Qu. Curtium l. 9. c. 3. ad haec verba: Oppida quoque duo condidit, quorum alter um Nicaeam appellavit, alterum Bucephalon, equi, quem amiserat, memoriae ac nomini dedicans urbem. Sansoni et alhis est Lahor, urbs provinc. Pengab, ad fluv. Hydaspen, nunc Raveyum et ex praecipuis imperii M. Mogolis; emporium celebre, et urbs amplissima, 60. leuc. Gall. ab urbe Agra, in Septentrionem.

BUCEPHALI equi omnes olim dicti, ab inusta capitis nota. Tralatitium enim apud Vereres uti hodie, equis notas inurere. Anacreon,

*)en i)xi/ois2 me\n i(/ppoi
*pura\; xa/ragm' e)/xouti.

Et quidem duas praecipue literas Graeci inurebant, Sigma et Coppa, unde *koppatiai et *samfo/rai equi dicti. Sed et equorum armis ac femoribus taurini capitis effigies non raro solebat imprimit, quo [orig: qu˘] factum, ut non solus Alexandri equus Bucephalus appellatus sit, sed omnes praeterea equi, qui eadem [orig: eÔdem] insignis origine notati fuerant. Scholiaestes Aristophanis, *ou' ga\r boukefa/lous2 i(/ppous2 kalou=men, dia\ to\ morfh\n tau/ thn au)tou\s2 e)/xein, a)lla\ dia\ to\ ou(/tws2 e)gkexara/xqai, w(s2 kai\ *)aleca/ndrou tou= *makedo/nos2 i(/ppos2 hn)=. Non enim bucephalos equos vocemus, quod formam istiusmodi habeant, sed quod hic char acter ipsis inustus quemadmodum et Alexandir Macedonis equus erat. Vide quoque Hesychium, voce *bouke/falos2. Hinc, cum omnibus equis, qui Circo committebantur, sua essent nomina, quibus appellabantur, ut ex veterib. Inscr. patet; sicut illi, a colore, Badius, Corax, Maurus; a celeritate, Incitatus, Tigris, Volucris; a gente Cappadox, Parthus, ect. ita ab insigni aliquo sive genitivo sive inusto, varia habebant nomina, ut Bucephali, Coppatiae, Samphorae dicerentur. Salmas. ad Solin. p. 893. et seqq.

BUCEPHALOS Melae l. 2. c. 3. Peloponnesi promontor. a parte Orientali. Bucephalum portus Ptolemaeo dicitur, qui eum ad sinum Saronicum ponit, eodemque [orig: e˘demque] loco [orig: loc˘] describitur a Plinio l. 4. c. 5. et Pausania, l. 2. Cavalla Bellonica dicitur.

BUCEPHALUS Alexandri M. equus, a latitudine frontis sic dictus, vel ab aspectu torvo, vel ab insigni taurini capitis armo impressi, quo [orig: qu˘] Alexander in certaminibus utebatur. Vide Plin. l. 8. c. 42. et Gellium l. 5. c. 2 hesychius, *bouke/falos, i(/ppos2 e)gkexaragme/nos2 e)/xwn toi=s2 i)xi/ois2 bou/kranon, kai\ o( *)aleca/ndrou i(/ppos, a)f' tou= po/lin e)n *)indoi=s2 ktisai le(getai *boukefa/leian. Porro Bucephalum Onesicrius et Arrianus l. 5. c. 3. senio [orig: seni˘] confectum sine vulnere defecisse memorant, quorum prior 30. annorum aetate ait eum decessisse. Plut. vero ex praelio cum Poro, non extemplo, sed post, ut et ple rique tradunt, eum obiisse scribit. Nic. Lioydius.

BUCERUS Martinus, Selestadio [orig: Selestadi˘] Alsata, magni inter Reformatores nominis, natus A. C. 1491. Ordinem Dominican. in quo vixerat annos 15. exuit, A. C. 1521. libro [orig: libr˘] hac de re edito [orig: edit˘], A. C. 1523. Dialogum, Arbogasti nomine, edidit contra Lutherum, A. C. 1527. consensum inter Theologos Euangelicos, quorum quidam Lutheri, quidam Carolostadii sententiam circa doctrinam Caenae Dominicae sequebantur, initum A. C. 1529. ut qui pacis erat amantissimus, A. C. 1538. ruptum restituit. Colloquitur cum Petro Malvenda, Ratisbonae, A. C. 1546. Ab Eduardo VI. Argentorato [orig: Argentorat˘], ubi docebat, in Angliam vocatus, A. C. 1549. moritur Cantabrigiae, A. C. 1551. una cum Paulo Fagio sune/rgw| exhumatus, comburitur in foro, iussu Mariae, A. C. 1555. honori suo restitutus, sub Elizaberha, A. C. 1559. Scripsit in Iudices, Psalmos, Ecclesiastem, Sophoniam, Euangelia, ad Rom. Ephes. etc. Huic Civitas Argentinensis, restitutam apud se Ecclesiam debet. Beza in Icon. Calvinus vero de ipso, in ep. ad Viretum, scribit: Quam multiplicem in Bucero iacturam fecerti Dei Ecclesia; quotiet in mentem venit, cor meum prope lacerari sentio. Plura apud Anton. Teissier in Elogiis Volum. 1.

BUCH Regio in sabuletis Burdigalensibus, prope terram Medulam, seu le Medoc, creditur patria priscorum Boiorum seu Boatum. Habuit dominos, dictos Captal de Buchs, ex familia Fuxiana et Candala.

BUCHA Misniae oppid. vulgo Buech.

BUCHAEUS Christianus, vide Christianus.

BUCHANANUS Georgius, Scotus, Franciscanus primum, dein purioris religionis aura [orig: aurÔ] afflatus, post varias iactationes vitae huius, Iacobi Vi. Scotiae, posttmodum M. Britanniae Reg. praeceptor fuit. Scripsit Historiam Scotiae 20. libris, Psalmos Davidis latino carmine feliciter reddidit, etc. Obiit grandaevus, A. C. 1528. Plura apud Teissier d. l.

BUCHAVIA civitas parva Imperii in circulo Suevico, ad lacum Plumarium, (Feder-see. )

BUCHETIUM urbs parva non longe a Cichyro, ad sinum Ambracium sita, non longe a mari. Strabo.

BUCHHORNA parva civitas Imperii a fagina silva, quae olim usque ad lacum Constantiensem se extendebat, sub propriis primo Comitibus, dein ad Altorfinos et Ravenspurgenses pervenit, quibus exstinctis Imperialis facta est. Degit sub protectione urbis Uberlingae: ditio Bomgarten, sub Praefectura est Sueviae. Merianus Sueviae topograph.

BUCHIA Ioniae locus. Steph.

BUCHOLCERUS Abrahamus, Schonavia [orig: SchonaviÔ] prope Wittenbergam oriundus, Theologus, et Indiris Chronologici auctor, ab initio Mundi, usque ad A. C. 1580. Obiit Freistadii, in Silesia. A. C. 1584. Voss. de Scient. Mathem. c. 42. ž. 13. plura apud Anton. Teissier in Elogiis.