December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0005

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS PRIMVS Literas A, B, C, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0006

[gap: praeliminaria]

image: s0589a

BROCHUS Phoeniciae oppid. Polyb. l. 5.

BROCOMAGUS vel BROTOMAGUS et BREUCOMAGUSPtolmaeo, German vicus, non procul ab Argentorato. Brucomat Rhenano, Brumat, vel Broumat, vel Brumt, Velsero. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall. et supra Braucomagum. longitud. 28. 50. latitud. 48. 20.

BROCUBELUS Mazaei fil. Syriae quondam Prator, vincto [orig: vinct˘] a Besso Dario transfugit ad Alexandrum. Curt. l. 5. c. 13.

BRODA urbs Bohemiae gemina Teutonica et Boema. Ferrarius.

BRODAEUS Iohannes, Turonensis, Iuri operam Biturigibus sub Alciato dedit, inde studio [orig: studi˘] hoc [orig: h˘c] relicto [orig: relict˘], Lingus, Philosophiae, ac Mathematicis artibus, tauto [orig: taut˘] successu se addixit, ut a Scaligero doctissimis Viris accenseretur, ac Critici praeclari elogio insigniretur, Cardin. Bembo, Sadoleto. Egnatio, Flaminio, alliisque magnis Viris, dum in Italia esset familiaris. Modestiae tam commendatae, ut varia ingenii sui monumenta sub aliorum nomine prodire passus sit. Edidit ipse Annotationes in Oppiam Kynegeticon l. 4. Q. Calabri Paralipomenon Homeri l. 14. Coluthum de Helenae raptu, Notas in Euripidem, Annotat. in Dioscoridem, Observationes seu Varias Lectiones. Obiit A. C. 1563. aetat. 60. maior. Sammarthanus, Lipsius in Germ. Tat. Scaligeriana, Thuanus, Teissier Elogiis etc.

BRODENTIA Germaniae urbs. Ptol. Sub Hermanduris, ubi nunc forte Rotenburgum in Franconia.

BRODIUM apud veteres Latinos to\ ze/ma dictum est, quam vocem hodi Itali retinent, et Galli quoque habent modice derortam. Uti autem zwmos2 assaturarum ius est, sic ze/ma de elixis maxime usurpatur, et simplicem liquorem denotat, in quo carnes decoctae sunt. Hinc Zema olla, in qua coquuntur et elixantnr carnes. Zemam ius coquinae esse, dicit Isidarus. Sic itaque apud Gaudentumm tertia [orig: tertiÔ] tract. de Paschate, reperitur Brodium positum, pro iure carniuw: vox quidem vulgaris et e medio sumpta, vetus tamen et valde bona, ut ex Graeco facta. *blu/dion namque Graeci, to\ zma dieunt, u)po tou= *bluzein: unde brodum l.. in r. mutato [orig: mutat˘]. Salmas. ad Flav. Vopisc. in Divo Aureliqno, c. 49. An hinc Brodiatores cursorii memorati Nicolao de Clemangis Ep. 109. h. e. Antiquarii, qui in libris describendis literas ac elementa non accnrate, sed leviter, effingebant, ut visum pene effugerent, Sed hos potius a Brodiatoribus, Gall. Brodeurs, h. e. Phrygionibus seu Acupictoribus appellatos censet, Car. du Fresne in Clossar.

BRODRA oppidum Indiae, sub imperio M. Mogolis, non longe a sinu Cambaiae in regno Guzaratte.

BROGNIER seu le Broniac Iohannes, Sabaudus, Archiepiscopus Arelatensis, Cardinalis Ostiensis nomine, sub Clemente VII. Antipapa [orig: AntipapÔ], Benedicto XIII. Alexandro V. Iohanne XXIII. et Martino V. celebris. Obiit Romae A. C. 1426. Ughel. t. 1. Italiae S. in Episc. Ostiensi. Sammarth. Gall. Chr. t. 1. p. 63. Saxi, histor. Aralat. Ciaconius, Foderus, etc. Collegium magnum Avenione fundavit, reditibusque instruxit, quibus 24. pauperes studiosi alerentur, etc.

BROILUM vulgo Breu, vicus Galliae in Cotia silva, a loco nomen habens: Broilus enim vel Brailum, lacum aut silvam caeduam septamque significat. De eo aut potius de tota silva Cotia, seu Compendiensi, loquitur Carolus in Capitular. cum ait, In Broile Compendii Palatii. Propinquus est Cotiae villae Caise vulgo dictae, in qua veteris Palatii reliqulae ac vestigia supersunt, Hadr. Vales. in voce Cotia silva. Item locus eius eiusdem Regni, in Meldensi agro, clarus Monasterio [orig: Monasteri˘] et nomine S. Fefri, quem Galli Fiacrium vocant, 3. milliar. ab urbe Meldis distan, vulgo S. Fiacre. Idem in voce Meldi.

BROLIA vox Barbara, Gall. Brevils, h. e. vivaria, paradeisoi, apud Luithpraudum, Episcopum Cremonensem Legat. ad Nicephorum Phocam Imperatorem Constantinopolitan. A. C. 968. In Umbriam (lege Selymbriam) qui est locus XVIIIM. Constantinopoli distans, Nicephorus me accensiri iubet --- Et me interrogavit, si vos perivolia, i. e. Brolia, vel si in perivoliis onagras vel cwter a animalia haberetis etc. Ubi a Graeca voce *peribo/lion nomen hoc derorcum esse innuit. Significar autem nemus, silvam seu saltum, in quo ferarum venatio exerceri consuevit: maxime vero silvam muris sepibusque cinctam. Moschopulus peri\ *sxedw=n: *kh=pos2 laxa/nwn kai\ dendrwn, to\ koinw=s2 peribo/lion, Hortus olerum arborumque, vulgo Peribolium. Vide Bochart. Hieroz. part. prior. l. 3. c. 16. et Salmas. ad Inscript. Herodis Attici. Hausere [orig: Hausŕre] vocem a Graecis Persae, quos ita paroos suos appellasse [orig: appellÔsse], legimus apud Zosimum de Persis l. 3 *paragi/netai de\ kai\ ei)s2 peri/bolon, o(/n *basile/ws2 sqh/ran ena/loun. tio)= de/ ti teixi/on, xwri/on a)peilhfo\s2 e)/ndon polu\ de/ndresin pefutdme/non pantodapo/ti, e)n tou/tw| sqhri/wn pantoi/wn enapokekleis2 me/na geuh trofh=s2 de\ ouk h)porou=nto, dia\ to\ kai\ tau/thn e)peisa/gesqai kai\ parei=xon tw=| *basilei= tou= sqhra=|n, h(ni/ka a)/n *boulhqei/h, rastw/nhn, Venit autem et in peribolum (Brolium) quod Regis venationem appellabant. Erat autem murus spatium satis amplum includens, arboribus ornatum omnigenis: in quo ferarum omne genus, quibus pabulum affatim suppeditatum, Regi quoties collibuisset, venandi suppeditabat materiam. Guilleterius, Athenienses hodieque hortos suos Pervolis appellare, docet in Athenis Hodiern. p. l. 31. apud Car. du Fresine in Glossar.

BROMAGUS vicus Bro, hodie, unde lacus Bromagensis, lac de Bro, Lemanum ingrediens. In Helvetia. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall. Ioh. Bapt. Plantinum Helvet. Nov. antiq. etc.

BROMALIA apud Theod. Balsamonem, can. 62. Concil, in Trullo, *tou\s2 ou(/tws2; legome/nous2 *kala/ndas2 kai\ ta\ lego/mena *bota\ kai\ ta\ kalou/mena *brouma/lia, kai\ th\n e)n th=| prw/th, tou= *marti/ou panh/gurin, kaqa/pac e)n th=s2 tw=n pistw=n politei/as2 periaireqh=nai *boulo/meqa. Quae autem sic dicuntur Calendae et Vota et Bromalia (ut ille exponit) et, quae prima Maii celebratur, panegyrin, simul et semel e Fidelium Rep. sublata volums. A Bromio. secundum eum, h. e. Baccho, nomen habent. At quanto rectius doctissimus Tilius qui Brumalia Latio


image: s0589b

suo servati voluit; Casp. Barthius Animadversion. ad Statium l. 3. Vide infra in voce Bruma.

BROMIARDUS [1] Iohannes, vide Iohannes.

BROMIARDUS [2] Philippus, vide Philippus.

BROMIUS Bacchi cognomen, u)po tou= *bre/mein, i. e. a fromendo, Alus vero u)po th=s2 *bronths2, h. e. a tonitru, eo quod natus sit cum tonitru, eius genetrice fulmine pcrempta [orig: pcremptÔ]. Ovidius Met. l. 4. v. 11.

Tura dabant, Bacchumque vocant, Bromiumque Lyaumque.

BROMOS apud Plin l. 18. c. 10. Far sine arista ost. Item siligo-adiciuntur hs genera, bromos, siligo exceptutla et tragos, externa omnia ab Orrente invecta, oryzae similia: avena est frugifera (qualis nostra est) ex Graeco *bro/mos2, ut videre est apud Dio scoridem l. 2. c. 85. et l. 4. c. 135. Cuiusmod fruges externae fuerunt Italiae, Graecis propriae, quos pultem ex ea conficere soliros fuisse, idem Plinius tradit, qui eam Graecam avenam quoque alibi vocat. Pabulum fuisse quadrupedum *bro/mon, Hesychius notat: Certe hodieque iumentis pro pabulo praebetur. Apud veteres vero Romanos, qui avenam non serebant, hordeum equis dabatur, uri diximus supra, in voce Avena. Alias *bro/mos2, non solum ad auditum refertur, et fremitum clamoremque significat, sed adodoratum quoque et gustum: unde *bromw=d\es2 et embromon odoris significat gravitatem et vehomentiam, seu acriorem et virosiorem fragranriam, eamque, quae gustu sentiour. Quemadmodum Medicum laser odoratum erat et *bromwde/steron in gustu, quam Cyrenaicu, quod prorsus erat a)/bromon, quamvis utrumque odoratum esset. Non enim *bromw=des2 statim foetidum, ut quidam male autumant, sed quae *bromw/dh sunt tantum, ea talia: quae vero habent to *bromw=d\es2 e)n th=| d)wdi/a|, sola [orig: solÔ] vehementia [orig: vehementiÔ] ac virositate boni odoris dilplicent etc. Qua dere vide plura apud Salmas. ad Solin. p. 218. 360. et 386.

BROMPTONUS Iohannes, vide Iohannes.

BROMUS Centaurorum unus, a Caeneo interfectus, Ovid. Met. l. 12.

BRONCHORSTIUS Everhardus, Daventriensis, fil. Iohannis, (primo in Academia Rostochiensi Matheseos Professoris, dein Daventriensis Scholae Rectoris) Basileae a Sam. Grynaeo I. U. Doctor renuntiatus A C. 1579. Wittenbergae per anuum docuit, exin in Academia Erfordiana, A. C. 1586. ac postea in LugduvoBatava anno [orig: ann˘] sequenti Iuris Professor, creatus. Obiic A. C. 1627. oratione funebri a P. Cunaeo laudatus. Scripsit *)enantiofanw=n Centurias IV. et Conciliationes eorundem, Centurias II. Miscellanear. Iuris Controversiarum, Tract. de Privilegiu Studiosor. Professorum et Doctorum etc. Fran. Sweertius Athenis Belgicis. et Vit. Prof. Leid.

BRONCHORSTUM oppidulum Belgii uniti, in Comitatu Zutphaniensi ad dextram ripam Isalae fluv. 1. leuc. a Zutahania.

BRONGUS fluvins, vide Angrus.

BRONIUM [1] oppidum Hannoniae, in limite Brabantiae, medium inter Bruxellas et Montes. Etiam Brennia. Vulgo Braine le Comte.

BRONIUM [2] vulgo Brugne, villa Belgii, in pago Lomacansi seu Lomensi, hodie Los dicto, in dioecesi Leodicensi, castro Namurco propinqua, Monasterioque [orig: Monasteri˘que] illustris, cuius conditor Gerardus Abbas ac loci dominus, memoratur in litteris Henrici Aucupis, quibus fundationem huius coenobii eonfirmat A. C. 932. Unde villa et Abbatia Broniensis, nomen S. Gerardi accepit, ac Brugne etiam veteri vocabulo [orig: vocabul˘] appellatur, Hadr. Vales. Notit. Gall. in voce, Lomensis pagus.

BRONSBROA pagus Ostrogothiae, in Suecia in limite Blekingiae; hic [orig: hţc] pax inter Suecos et Danos coiit, A. C. 1645. Alias Broempsebroo.

BRONTAEUS Iuppiter dictus a *bronth=, quod est tonitru, unde Latine Tonans quoque vocatur. Quibusdam etiam Bacclius sie videtur dictus, ob turbas, quas fulminum instar ebrietas commovet. Blondus Flavins Romae triumph. l. 1. Bacchus et Liber pater et Brontinus quoquo dictus est. Hinc quia Baccho cum Proserpina communis ara, communiaque cum Hecate sacra, quae Sabzia dicta legimus, in vetere marmore Hecate Deo Brontonti coniungitur: Iovi. Sancto. Brontonti. Ecataeque. Aur. Poplius. Et sicut alia habet inscription: Deo. Soli. Invicto. Mithrae. Fl. Septimius. Zozimus. V. P. Sacerdos. Dei. Brontontis. Et. Aecate. hoc speleum. constituit. Vide Thom. Dempster. in Rosini Antiquit. l. 2. paralipom. ad c. 11.

BRONTES unus ex Cyclopibus, Vulcani ministris, qui Iovi cudunt fulmina, u)po th=s2 *bronth=s2, i. e. a tonitru dictus. Tres autem praecipue a Virgilio numerantur Vulcani ministri, Brontes, Steropes et Pyracmon, quos Hesiodus in Theogonia Caeli et Terrae filios facit, quamquam alii ex Neptuno et Amphitrite natos malint. Virg. Aen. l. 8. v. 424.

Ferrum exercebant vasto Cyclopes in antro,
Brontesque, Steropesque et nudus membra Pyrarnun.

Statius l. 1. Sylv. 1. v. 1.

Quae super imposito moles geminata Calosso
Stat Latium complexa forum e Caelone per auras
Fluxit opus? Siculis an conformata caminis
Effigies, lassum Steropem Brontamque reliquit?

Claudian. de 3. Consul. Honor. v. 191

--- --- Vobis iam Mulciber arma
Praparat, et Sicula [orig: SiculÔ] Cyclops incude laborat:
Brontes innumeris exasperat Aegida signis:
Altum fulminea [orig: fulmineÔ] crispare in casside conum
Festinat Steropes: nectit thoraca Pyracmon,
Ignissuisque gemit Lipare fumosa cavernia.

Nic. Lloydius.