December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0005

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS PRIMVS Literas A, B, C, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0006

[gap: praeliminaria]

image: s0583b

BRISTOLIUM [2] novum oppid. Americae Septentrionalis in ora littorali novae Angliae sub Anglis.

BRITANNI [1] Primi, seu Brittones, ut ait Beda in c. 1. l. 1. de tractu Armoricano, in Britanntam insulam advecti, austr ales sibi partes eius vindicarunt [orig: vindicÔrunt], et sua [orig: suÔ] lingua [orig: linguÔ] usi sunt. Multo ante Bedam tradidit Caesar in libro 5. c. 12. Bretanniae maritimam partem ab his incoli, qui ex Belgio eo transierant, nimirum ab Atrebatibus, Belgis, Iciis aliisque. Idem et Tacitus scripsit Agric. c. 10. 11. 12. Postea cum ab Anglis et Saxonibus Britannia insula fuisset invasa, magna pars incolarum eius mare traiciens, in ultimis Galliae finibus Venetorum et Coriosohtarum (seu Curio solitum; addo et Osismiorum) regiones occrpavit, Placidi Valentiniani Principatu, circa A. C. 441. uti scribit Eginhardus in Annalibus, in rebus an. 786. Regio a Britannis Britannia appellata, ante annos 1200. Hoc est, quod ait Beda in c. 15. l. 1 Britannorum alios fame confectos se in servitutem hostibus dedisse; altos transmarinas regiones dolentes petiisse, videlicet tractum Armoricanum, primas Maiorum suorum sedes. Quorum Britannorum Episcopum nomine Mansuetum an. 461. Urb. Cond. Severino [orig: Severin˘] Consule Concilio Turonico interfuisse ac subscripsisse invenio. Sidonius in l. 1. ep. 7. Arvandi viri Praefectorii fortunam ac casum desset, qui A. C. 467. per Epistolam Theodorico Regt Gothorum suaserat, ut Imperatorem Anthemium, et Britannos super Ligerim sitos impugnaret, ac cum Burgundionibus iure Gentium Gallias divideret. Horum Britannorum Regulus a Sidonio in l. 3. Epistola 9. Riothamus, a Iordane Riothimus Rex Brittonum dictus, ad reprimendum Euricum Gothorum Regem ab Anthemio Aug. est arcessitus: qui priusquam cum Romanis vires suas iungeret, ab Eurico in Biturigum finibus victus, magnam duodecim millium armatorum partem amisit, et multis apud Dolensem vicum interfectis, ad Burgundiones, gentem finitimam, sociam tum Romavorum et amicam, trans Ligerim perfugit. An Britanni isti postea Francis in Gallia late dominantibus paruerint tributumque annuum pependerint, certosque ab eis fines pactione census [orig: censűs] initio [orig: initi˘] acceperint, disquisivimus in libro. 6. Revum Francicarum. Nomen eius, Dux Britannorum, a Carolo Calvo defecit, nec solum Venetos, quos Pippinus proavus Calvi ceperat, ditioni suae adiunxit recuperavitque, sed etiam linntem antiquum transgressus (ut ait Adrevaldus ) Redonas ac Namnetas urbes regnis Francici occupavit. In Annalibus Bertinianis invenio, filium Nomenoii Regis Hertspoium Regia [orig: RegiÔ] veste et paternae potestatis honore, h. e. paterno [orig: patern˘] Regno [orig: Regn˘] a Carolo donatum esse, additis Redonis, Namnetis, et Ratensi, i. e. Ratiatensi pago [orig: pag˘]: seu verius earum urbium et pagi expugnationem, ac possessionem ab eo comprobatam. Ex eo tempore Redones atque Namnetes cum Venetis Britannicae ditionis facti sunt, et pagus Ratiatensis vel Ratensis in Pictonibus, Britanniae, a qua flumine Ligere dividebatur, pars esse coepit. Ex quo intelligitur, ante annos octingentos talem ac tantam coepisse esse ex angustissima Britanniam, qualis hodieque cernitur. Ab Britannis eam occupantibus Britannia nomine Britannico [orig: Britannic˘] vocata est Letavia, h. e. maritima seu litorea: si credimus auctori libri de Vita S. Gildae, cuius haec sunt verba, Cum pervenisset in Armoricam quandam Galliae regionem, quae tunc a Britannis, a quibus possidebatur, Letavia, id est, litor alts dicebatur, ab eis honorifice susceptus est. Certe auctor est Camdenus, Caesaream et Sarmiam insulas orae Galliae adiacentes, quae Anglorum Regi parent, Lettaw Britannis seu Letavas, h. e. litorales vocari. Lydaw alii scribunt, et lingua [orig: linguÔ] Britannica [orig: BritannicÔ] litoreum significare afferunt. Britannia, qualis nunc est, continet partem provinciae Lugdunensis tertiae sive provinciae Turonensis maiorem, videlicet civitatem Redonum, civitatem Namnetum, civitatem Curiosolitum vel Corisopitum, civitatem Venetum [orig: Venetűm], civitatem Osismorum, et quatuor alias recentiores in eadem provincia dioeceses. Britanniam Cismarinam vocat eam Eginhardus, in rebus an. 786. ut distinguat a Britannia insula, quae Gallis est transinarina, et maria Britannia nostra Galliae parte divisa; incolas, Brittones ad Occidentem in extrema parte Galliae super litus Oceani residentes, in vita Caroli Magni. Britanniam Gallicanam appellat, vetus membrana Monasterii Rotonensis in Britannia, quod sit portio Galliae Celticae non contemnenda. Gervasius Tisseberiensis ac quidam alii Britanniam Armoricam nominare malunt, propterea quod una fuerit de regionibus, quas olim Armorici obtinuerunt. Unde et Guillelmus natus in Britannia Gallic. Willelmum Brittonem Armoricum ipse se appellavit. Ab nonnullis Britannia minor dicitur; quod Britannia [orig: BritanniÔ] insul. multo sit augustior. Marlianus Britanniam citeriorem nuncupare consuevit, uti supra Eginhardus Cismarinam, quod non Gallis modo, sed etiam Italis, Germanis, Hispanisque citra mare ist posita. Britanniam novam vocant tabulae veteres Andicavensis Monasterti S. Sergii his verbis. Anno [orig: Ann˘] 1343. mense Iunio [orig: Iuni˘] Normannorum ferox natio numerosa [orig: numerosÔ] classe advecti, Ligerim fluvium, qui inter novam Britanniam et ultimos Aquitantae fines in Occidnum mergitur Oceanum, ingrediuntur: demum dato [orig: dat˘] classibus zephyro [orig: zephyr˘], ad urbem Nanneticam contendunt. Gregorius Turonicus Episcopus in l. 4. c. 20. et in l. 5. Historiae Francicae c. 16.et alibi passim eam Galliae Lugdunensis provinciam, vel (ut Plinii verbis utar) peninsulam spectatiorem, exurrentem in Oceanum a fine Osismiorum, circuitu 625. millium passuum in longitudinem, in latitudinem 125. ultrae quam Nannetes; nunc Britanniam absolute, nunc et Britannias appellat; incolas regionis Britannos, atque etiam in l. 5. c. 22. Brittones. Eginhardus in Annalibus modo Brittanniam Cismarinam, modo simpliciter Britanniam in rebus anni 818. similiter vocat, et habitatores Brittones: in anno 799. Brittonum Provinciam. Ambos imitatur Frodoardus in Chronici anno 919. cui dicitur Britannia in cornu Galliae, in ora scilicet maritima sita: incolae Brittones. Gesta Francorum exemplo Gregorti in c. 28. modo Britannias, modo Britanniam; incolas eius Britannos nuncupant, Fredegarius quoque Britannos Iordanes et plerique Historici nostri Brittones: sicuti Britannia insula Brittannorum nostrorum patria, a Romanis scriptoribus Britanniarum appellatione non raro donata est, a Rufo Festo,


page 584, image: s0584a

ab auctore Notitiae Imperii Romani, ab Aethico in Itinerario, a Prospero, aliisque: et incolae Britanniae insulae a Iuvenale in Sat. 15. v. 111. 124. nunc Britanni, nunc Brittones secunda [orig: secundÔ] syllaba [orig: syllabÔ] brevi ac tertia [orig: tertiÔ] dicuntur; Brittones a Martiale l. 11. Epigr. 22. v. 9. secunda [orig: secundÔ] syllaba [orig: syllabÔ] longa [orig: longÔ], Brittones et Ausonio, Epigr. 109. 110. ac in Notitia Imperii. Equidem observo in priscis codicibus Gregorii Brittaniam et Brittanias, ac Brittanos semper scribi. In codicibus quoque Fredegarii, in Chronici l. 4. et l. 5. Brittanos reperto: pro quo Brittannos et apud Fredegarium, et apud plerosque Historicos nostros substituerunt mendose, cum Britannos, aut potius Brittanos retineri edique oporterer. Quod ne quis miretur, eadem [orig: eÔdem] plane ratione in Rufi festi Breviario codex Regius, qui est eximius ac venerandae antiquitatis, ubique Brittanias et Brittaniam insulam nobis exhibet, nusquam Britaniam aut Britannias: ut appareat non aliter, quam Brittaniam et Brittanos olim scribi plerumque consuevisse, sive de insula, sive de parte Lugdunensis 3. sermo esset, et utramque tam Brittaniam quam Britaniam, utriusque incolas tam Brittanos et Brittones quam Brittamos vocari solitos esse. Latinum vocabulum, Brittania, factum ex Graeco insulae nomine Brettania, *brettani/a, e, in i, converso; et Brittani ex *brettanoi\ Brettani. Nos Britanniam nostram nuncupamus la Bretagne, habitatores eius Brittones, les Bretons. Britannia in superiorem inferioremque dividitur. Inferior Britannia, la basse Bretagne, est circa Montem Relaxum, circa Leonensem urbem, Brivatemque ac Curiosolitas: aut ut aliis placet, a Brivate portu ad urbem Veneros pertinet, Britannia superior, la haute Bretagne, ad amues Uldam et Vicinoniam, atque in finibus Redonum iacet. Argumentum originis, praeter nomen, manet sermonis commercium. Nam inferiores Britanni nostri hodieque eadem [orig: eÔdem] fere lingua [orig: linguÔ] utuntur, qua [orig: quÔ] Cambri sive Wallenses, et Cornubienses, posteri eorum Britannorum, qui post occupatam a Saxonibus atque Anglis maiorem insulae Britanniae partem, in Damnonia, Venedotia; Demetiaque consederunt. Quoniam autem Britanni saepe Francis molesti erant, et incursiones in pagum Redonicum et in agrum Namneticum crebro faciebant, ideo a Francorum finibus certo [orig: cert˘] limite dividebantur, uti Saxones, et Avares, et Saraceni in Hispania dominantes. Quod Chlodovei Magni abnepotibus Theodeberto [orig: Theodebert˘] et Theodorico [orig: Theodoric˘] apud Francos regnantibus iam in usu fuisse, docet Fredegarius in l. 5. ac ultimi Chronici c. 20. qui Brittanorum limitem eum vocat. Alii Brittanicum limitem, Marcam Britannicam, et Marcan Brittaniae, ac Marcam contra Brittones nuncupant. Eginhardus Rotlandum illum, priscis scurrarum ioculatorumque carminibus celebratum, Brittanici limitis Praefectum; Widonem quoque Comitem ac Praefectum Brittanici limitis appellat; in anno 822. Comites Marcae Britannicae; in anno 826. illius limitis custodes commemorat, qui fines Britanncos tuebantur, ut ait aucotr Vitae Ludovici Pii Aug. Marchisos Britanmci limitis Lambertum et Rainoldum nominat Adrevaldus Floriacebsis Monachus, Caroli Calvi aequalis, in libri de Miracults S. Benedicti c. 33. Rainaldus autem genere Aquitanus, Nanneticae urbts Comes erat, uti docet vetus tabula Andecavensis Monasterii S. Sergii, ab Argentraeo Chesnioque publicata. Ex quo iudico, limitem Britannicum in civitate Namnetum pagoque vel Comitatu Namnetico ex parte constirisse. Quod et Fredegarius docere videtur his verbis, Chlotharius oppressus per pactionis vinculum firmavit, ut inter Sigonam et Ligerem usque mare Oceanum et Brittanorum limitem pars Theuderici haberet. Ibi enim Britannicum limitem ponit Fredegarius circa ostium Lageris et Oceanum: qui situs Namnetibus convenit, Genti Galliae Lugdunensis, positae inter Ligerim et Vicinoniam amnes ad Oceanum properantes. Et hic quidem erat limes Britannicus a meridie; a Septentrione vero (sicut arbitror) pagus Abrincatinus ad Coetnum fluvium pertinens. Et quoniam de Marca Britannica sermo est, notare convenit, quae veteres rerum Francicarum Annales de Britannis referunt in anno 799. Wido Comes qui in Marca Britanniae praesidebat, una cum socŘs Comitibus Brittaniam ingressus, totamque perlustrans, in deditionem acdepit, et Regi de Saxonia reverso arma Ducum, qui se dediderant, inscriptis singulorum nominibus praesentavit. Nam his se et terram suam et populum unusquisque illorum tradidit. Ex quo apparet Britanniam tum inter multos Duces divisam, et suam cuique regiunculam, suum cuique populum fuisse: quos Duces alii Capitaneos Brittonum, alii, in primis Eginhardus, populi Primores appellare maluerunt; Principes Brittonum Regino, Annalesque Mettenses. Anno 786. Domnus Rex Karolus misit exercttum suum in partes Britanniae una cum nuntio (alias Misso) suo Audulfo Siniscalco: et ibi multos Brittones subiugaverunt, cum castellis et munitionibus eorum, locis palustribus et incisis: et praevaluerunt Franci, et cum victoria reversi sunt, et Capitaneos eorum ad Synodum praesentaverunt Domno Regt apud Warmaciam: sicut in Vita Caroli Magni reperio. Mumtiones illas Britannorum alii firmitates, alii loca firma, i. e. munita nuncupant in rebus anni 786. quas firmitates cum castellis cuncti postponant; apparet firmitatem aliquid minus fuisse castello. Paludibus locisque palustribus multum confidere consuevisse, coque et perfugio [orig: perfugi˘] et pugnae loco [orig: loc˘] nonnumquam Britannos usos esse, docet Beppolenus Dax Francorum, qui a Waroco Britanno angustiis viarum et paludibus inclusus, una cum exercitu periit, et Franci in paludibus magis luto [orig: lut˘] necati sunt quam gladio [orig: gladi˘] prostrati; ut refert Gregorius in Historiae 10. c. 9. Incisa autem, alias incaesa, apud scriptores rerum gestarum et Vitae Caroli Magnis sunt celsi caesarum arborum cumuli, pro vallo ad arcendos hostes per extrema silvarum exstructi. Amm. Marcellin. concaedes eas appellat; Sulpicius Alexander in Historiae l. 3. et Gregorius in l. 3. c. 28. concides, quidam concisas; Gesta Regum Francorum in capitulo 25. combros nomine ni fallor Gallico [orig: Gallic˘], ex quo aliqua apud Nos vocabula sunt composita. nam a combris offensiones Nostri et impedimenta imcombraria nuncupant hodieque, encombriers, incombrare


image: s0584b

encombrer, discombrare descombrer seu combros auferre: ruinas etiam aedificiorum, sive tignorum, trabinm et lapidum confusorum acervos, incombros et incombramenta nominant, encombres aut encombremens. Multae autem sunt in Britannia Cismatina silvae, multae etiam paludes, vel stagna maritima minus ut mirum sit, Britannos olim nostros, si quando hostibus irruentibus in apertis campis resistere non poterant, non castella modo et munitiones seu firmitates suae, sed etiam loca palustria, et nemorum suorum ingentes concaedes aut sepra pro receptu habere consuevisse. Hadr. Vales. Notit. Gall. Vide quoque B. Rhenanum Rerum Germ. l. 1. cum Notis Ottonis ICti ut et hic [orig: hţc] passim.

BRITANNI [2] populi quoque Belgii, Plin. l. 4. c. 17. apud ostium Rheni Thuys te Bretten, Ortelius.

BRITANNIA [1] insula in Oceano Septentrionali omnium quae Europae adiacent maxima; unde et Orbis alter a Veteribus dicta. Claudian. in Consulat. Manlii v. 51.

--- - Et nostro diducta Britannia mundo.

Virg. Ecl. 1. v. 67.

Et penitus toto [orig: tot˘] diviso orbe Britannos

Horat. l. 1. Carm. Od. 35. v. 30.

Ultimos orbis Britannos vocat.

Et ante eum Catullus Epigr. 11. v. 11.

--- - Terribilesque et ultimosque
Britannos.

Dionysius Perieger.

--- - *)Oude/ tis2 a)/llh
*nh/sois2 e)n pa/sh|si *bretanni/sin i)sofari/zei.

Quod capio duplici sensu; vel enim respectum dicit ad magnitudienem, quam supra innuebat

*ta/wn toi me/geqos2 periw/sion.

Vel ad bonitatem, utroque [orig: utr˘que] enim modo [orig: mod˘] reliquas omnes insulas facile superat Britannia. Primo fertilitas eius ex hoc non obscure patet, quod et annona [orig: annonÔ] in proprios usus sufficiente abundet, et frumentarium auxilium populis etiam longissime dissitis suppeditet. Amm. Marcellin. l. 18. Annona a Britannis sueta transferri. Zosimus Comes l. 3. *)oktako/sia kateokeu/ase ploi=a (Iulianus Imperator) mei/zona le/mbwn, tau=ta/ te ei)s2 th\n *brettani/an enpe/myas2 komi/zesqai si=ton. Plura apud Camdenum, in sua Britannia videat, si volet, studiosus lector. Secundo magnitudinem quod attinet, ea quidem apud Dionysium praecipue intelligenda est. Audi Diodor. Sic. l. 5. *nh=soi pollai\ kata to\n *)wkeano\n u(pa/rxousin, w(=n e)stin h( megi\sth *bretannikh\ kaloumen/h. Auctor libelli de Mundo, Aristoteli falso attributi, c. 3. *)en tou/tw| ge men/ nh=soi me/gistai/ te tugxa/nousin ou)=sai du/o *brettannikai\ lego/menai, *)/albion, kai\ *)ie/rnh. Hinc Aristides aliique Graeci Britanniam kat' e)coxh\n, ob magnitudinem, mega/lhn nh=son appellarunt [orig: appellÔrunt]; quemadmodum et nos hodie Magnam Britanniam vulgo dicimus. Tacitus Britannia insularum, quas Romana complectitur Notitia, maxima. Procopius Vandalicorum, l. 1. Britanniam vocat. *tw=n ento\s2 *(hrakleiw=n sthlw=n nh/swn a(pasw=n megi/sthn para\ polu\ ou)+san. Ptol. unam quidem excipit Tapobranem, le/gwn (inquit Eustathius ) o(/ti prwteu/ei h(l)ndikh\ *taproba/nh mege/qei kai\ th=|do/ch|, meq' h\n h( *bretannikh/. Ceterum de magnitudine Britanniae vide sis Cl. Salmasium, in Plinianis, late disserentem, p. 250. Quidam deducunt, a *britu\s2 dulcis, et tani/a regio, ut in Lusitania, Mauritania, etc. quasi dicas dulcis terra. Dunaeus. Camdenus a Brith, i. e. pictus, nam populi se pingebane glasto [orig: glast˘]. Sin vero a Britone vel Bruto dicta fuit, certe Brutus ille Gallus fuit, non Troianus, aut Italus. Verstiganus. Bocharto vero l. 1. Chanaan c. 39. *bretanikh\ nihil aliud videtur, quam [gap: Hebrew word(s)] barat anac, i. e. ager, seu terra stanni et plumbi. [gap: Hebrew word(s)] bara et in regimine [gap: Hebrew word(s)] barath, Syris agrum esse sciunt omnes, et ex Daniele abunde notum, et [gap: Hebrew word(s)] anac, stannum aut plumbum Hebraei explicant Hamosi, c. 7. v. 6. Primo, destanno res notissima ex Diodor. Sic. l. 5. p. m. 209. *ou(=toi to\n kassi/neron kataokeua/zousin e)rgazo/ menoi th\n fe/rousan au)to\n ghn=. Vide quae sequuntur. Secundo, de plumbo Plinium audi, l. 34. c. 17. Nigro [orig: Nigr˘] plumbo [orig: plumb˘] ad fistulas, laminasque utimur laboriosius in Hispania eruto [orig: erut˘], sed in Britannia summo terrae corio [orig: cori˘] adeo large ut lex ultro dicatur, ne plus certo [orig: cert˘] modo [orig: mod˘] stat. Figuram eius quod attinet, Strabo l. 4. *(h de\ *britannikh\ tri/gwnos2 men/ e)sti. Caesar, l. 5. bell. Gall. c. 13. Insula universa triquetra. Pomponius, l. 3. c. 6. Britannia se in diverso angulos cuneat triquetra, et Siciliae maxime similis. Diodor. quoque Sic. loc. cit. *(au/th ga\r tw=| xh/mati trigwnos2 ou)sa paraplhsi/ws2 th=| *sikeli/a|. Quam sit autem hoc verum, ex recentiorum descriptionibus dicere quivis potest, et praeterea ex Tacito in vita Agricolae c. 10. Dicitur etiam Britanniae plurali numero [orig: numer˘] uti et Illyriae apud Propert. l. 2. El. 16. v. 10.

Dic alias iterum naviget Illyrias.

Solinus, Graecias cogitamus. Homer. Od. c. v. 199.

*)=h me\n *krhta/wn ge/nos2 eu)xo/meq' eu)reia/wn.

Euripides,

*kai\ nhsiw/tas2, kai\ maxra\s2 *eu)rwpi/as2.

Catullus Epigr. 30. v. 21.

Hunc Galliae timent, timent Britanniae.

Idem Epigr. 46. v. 22.

Mavult quam Syrias, Britanniasque.


page 585, image: s0585a

Nic. Lloydius. Incolae huius insul. Britones: qui primum Euangelii praeconem habuerunt Iosephum Arimathaeum, A. C. 60. baptizati, sub Rege Lucio, A. C. 177 E'Germania sequentibus temporibus in Britanniam commigrarunt [orig: commigrÔrunt] Angli, Saxones et Iuti seu Iutae, quos eosdem cum Getis Gothisque esse assertt Spelmannus in Glossario Archaeol. Unde dictiones complurimae Anglis, Gallis, Hispanis, Italis, et Graecis Auctoribus usitatae, fontem priscum Saxonicum, Germanis ipsis hodie non satis cognitum, agnoscunt: quem ad Gothicam dialectum proxime accedere Conr. Gesnerus ait. Hinc et nosmetiplos, verba sunt Spelmanni, a Gothis late Europam opprimentibus, originem duxisse, moresque et leges aliquot cum vocabulis multis nondum exoletis, imbibisse, certum est. Gravem senserunt Britones Gregorium M. qui Britones Christianos, quod sibi subiectionem denegassent [orig: denegÔssent], per Edelredum Northumbriae Regem misere tractavit, Dinotho [orig: Dinoth˘] Abbate, viro [orig: vir˘] insigni, cum ingenti clericorum copia, perdito [orig: perdit˘], A. C. 597. Quae postea secuta, vide in Anglia et Scotia. Urbes et oppida praeclariora Britanniae primae, i. e. Angliae et Walliae, quae nunc exstant, sequuntur. Quae asterismis indigitantur, oppida sunt vel munitiora vel munimenti capacia.

Urbes et oppida Angliae.

Aballaba, Appleby, in Comitatu Westmariae. *Aeglesburgus, Ailesbury, Buckingh. Alnevicum, Alnwick, Northumb. Antona Australis, Southampton, region. cognominis portus. Antona Borealis, Northampton, region. cognomin. Axelodunum, Hexham, Northumbriae. *Banburia, Banbury, Oxoniensis. Barnastapula, Barnstable, Devoniae. Bathonia, Bath, olim Aquae calidae, et Aquae solis; Somersett. Episcopalis urbs. Bedfordia, Bedford, region. cognomin. *Berwicus, Barwick, Northumb. portus. Boltonia, Bolton, Lancastriensis. *Brigewatera, Bridgewater, Somersettens. *Bristolium, Gristow, Somersettens. portus. Buckingamia, Buckingham, region. cognomin. Calcaria, Tadcaster, Eboracens. Camalodunum, Maldon, Essexiae. Cantabrigia, Cambridge, olim Camboritum, region. cognomin. Academia. Cantuaria, Canterbury, olim Durovernum, Cantii, urbs Archiepiscopalis. *Carleolum, Carlile, Cumbriae urbs Episcopalis. *Cestria, Chester et Westchester, region. cognomin. urbs Episcopalis et portus. Chardum, Chard, Somersett. Chelmerum, Chelmsford, Essex. olim Canonium. Chesterfeldia, Chesterfield, Derbiensis. Cicestria, Chichester, Sussex. urbs Episcopalis. *Colcestria, Colchester, Essex. olim Colonia. *Conventria, Coventry, Varvic. urbs Episcopalis. Corinium, Cirencester, et Circecester, Glocestrens. Dancastrum, Doncaster, olim Danum, Eboracens. Derbia, Derby, vel Darby, region. cognomin. Dertmuta, Darthmouth, Devon. portus. *Divisae, the Vies, seu Divizes, Wiltoniensis. Dorcestrria, Dorchester, region. cognomin. *Dubris, Dover, Cantii, portus. Dunelm um, Duresme et Durham, Episcopatus cognomin. urbs Episcopalis. Dunistabulum, Dunstable, Bedfordiensis. Durnovaria, Dorchester, region. cognomin. *Eboracum, York, region. cognomin. urbs Archiepiscopalis. Elia, Ely, Cantabrigensis urbs Episcopalis. *Exonia, Excester, olim Isca Damnoniorum, Devon. urbs Episcopalis. Fanum S. Albani, S. Albans, ubi olim Verulamium, Hertfordiensis. *Fanum S. Botolphi, Boston, Lincolniensis portus et emporium. Fanum S. Edmondi, S. Edmonds Bury, Suffolciens. Fons clarus, Shirborn, Dorcestrent. *Galleva, Wallingford, Bercheriae. Garianorum, Yarmouth, Norfolc. portus et emporium. *Genesborwia, Gainsborough, Lincolniens. Gippevicum, Ipswich, Suffolc. Glasconia, Glassenbury, Somersetensis. *Glovernia, Gloucester, olim Glevum, region. cognomin. urbs Episcopalis. Harlepolis, Hartlepool, Dunelmens. Episcopal. portus. *Harvicum, Harwich, Essex. portus. *Herefordia, Hereford, region. cognomin. urbs Episcopalis. Hertfordia, Hartford, region. cognomin. *Hulla, Hull, vel Kingston upon Hull, Eborac. portus et emporium. Huntingdonia, Huntington, region. cognomin. Lancastria, Lancaster, region. cognomin. Lanstuphadonia, Launston, Cornubiae. Ledesia, Leeds, Eboracensis. Leicestria, Leicester, region. cognomin. Leonis monasterium, Lempster, Hereford. *Lichfeldia, Lichfield, Stafford. urbs Episcopalis, Lindum, Lincoln, region. cognomin. urbs Episcopalis. *Linum Regis, Lienne, Norfolc. portus et emporium. *Liserpalus, Lirpool et Leverpool, Lancast. portus. *Londinum, London, Middlesexiae, urbs regni primaria et Episcopalis. *Ludloa, Ladlow, Salopiae. *Mancunium, Manchester, Lancastrens. Margaberga, Marlebarow, Wiltoniensis. Morpitum, Morpeth, Northumbriae. *Morsiburgus, Brug morse et Bridgenorth, Salop. Neoportus, Newport, Vectis insul.


image: s0585b

Nevarca, Newark, Nottingamiensis. Northalvertonia, Northallerton Eboracensis anthac Comitatus. Norvicum, Norwich, Norfolc. urbs Episcopalis. Nottingamia, Nottingham, region. cognomin. *Novum castrum, Newcastle, Northumbriae portus et emporium. Novus mercatus, Newmarket; Cantabrigiensis. *Oxonium, Oxford, region. cognomin. urbs Episcopalis et Academia. Petropolis, Peterborough, Northampt. urbs Episcopalis. *Plimmouta, Plimmouth, Devon. portus. *Pons fractus, Ponsfract vel Pontfreit, Eboracens. *Portus ostium, Portsmouth, Southampt. portus. Prestonium, Preston, Lancastriens. *Readingum, Reading, Bercheriae. Richmondia, Richmond, Eboracens. antehac Comitatus caput. Rium, Rye, Sussex. portus. Roffa, Rochbester, Cantii, urbs Episcopalis. Sacri capilli, Halifax, Eboracensis. *Salopia, Shrewsbury, region. cognomin. Saudovicum, Sandwich, Cantii, portus. Sarum et Sarisburia, Sarisbury, Wiltoniensis, urbs Episcopalis. *Scarburgum, Scarborough, Eboracensis portus. Stanfordia, Stamford, Lincoln. antehac Academia. Staffordia, Stafford, region. cognomin. *Tanodunum, Taunton, Somersetens. Theoci curia, Tewksbury, Glocestrens. Therfordia, Thetford, Norfolc. olim Sitomagus. Tonbrigium, Tunbridge, Cantii. Tripontium, Torcester, Northampton. Varingtonium, Warington, Lancast. Varvicum, Warwick, region. cognomin. Vicus Malbanus, Nantwich, Cestriens. *Vigornia, Worcester, olim Brannogenium, region. cognomin. urbs Episcopalis. *Vimutium, Weymouth, Dorcestrens. Uriponium, Rippon, Eborac. Uzella, Lestithiel, Cornubiae. Wellae et de Fontibus, Welles, Somersetensis urbs Episcopalis. Westmonasterium, Westminster, Middlesexiae. Wibigginum, Wiggin, Lancast. *Windlesora, Windsar, Berch. Wiutonia, Winchester, Southampton. urbs Episcopalis, olim Venta Belgarum.

Wallie urbes et oppida quae exstant.

Albergennium, Abergevenny et Abergenny, olim Gobannium, region. Monumetensis. Arvone, Caernarvon, region cognomin. Balla, Bala, Merviniae. Bangoria, Bangor vel Ganchor, Carnarv. urbs Episcopalis. *Bellomariscus, Beau-marish, et Beaumoris, Monae insul. portus. Brechinia, Brecknock, region. cognomin. Cardiffa, Caerdiff, Glamorganensis. Cardigania, Cardigan, region. cognomin. Chepstovium, Chepstow, Monumet. Civitas legionum, Caer-leon, olim Isca, Monumetensis. Conovii ostium, Aberconwey, ubi oltm Conovium, Canarv. Denbighia, Denbigh, region. cognomin. Fanum S. Asaphi, S. Asaph Flintens. urbs Episcopalis. Fanum ad Taffum, Landaff. Glamorganensis urbs Episcopalis. Harlecum, Arlech vel Harlech, Mervin. portus. Haverfordia, Haverfordwest, Penbroch. Maridunum, Caermarden, region. cognomin. Menevia, S. Davids, Penbroch. urbs Episcopalis. *Mons Gomericus, Montgomery, region. cognomin. *Monumethia, Monmouth, region. cognomin. Nidum, Neath, Glamorganens. *Penbrochia, Pembrook, region. cognominis portus. Radnoria, Radnor, region. cognomin. Ruthunia, Ruthin, Denbigh. Trellinum, Welspool, Mongomer.

Britanniae primae populi iuxta Camdenum.

Attrebatii. Bercheria, Barkshire. Belgae. Dorsettia, Dorcestrensis Comitatus, Dorcetshire. Somersettensis Comitatus, Somersetshire. Southamptoniae Comitatus, Hamshire, Hantshire. Vecta insula, The Isse of Wight. Wiltoniensis Comitatus, Wiltshire. Brigantes. Eboracensis Comitatus, Yorkshire. Dunelmensis Episcopatus, The Bishoprik of Duresme vel Durham. Lancastriensis Comitatus, Lancashire. Westmaria Comitatus, Westmorland. Cumbria Comitatus, Cumberland. Cantum, Kent. Cattieuchlani. Bedfordiensis Comitatus, Bedfordshire. Buckingamiensis Comitatus, Buckinghamshire. Hertfordiensis Comitatus, Hartfordshire. Coritani, Derbiensis Comitatus, Darbyshire. Leicestriensis Comitatus, Leicestershire. Lincolniensis Comitatus, Lincolnshire. Northamptoniae Comitatus, Northamtonshire. Nottingamiensis Comitatus, Nottinghamshire. Rotelandia, Rutland. Cornavii. Cestriensis Comitatus, Cheshire. Salopiensis Comitatus, Shropeshire. Staftordiae Comitatus, Staffordshire.


page 586, image: s0586a

Warwicensis Comitatus, Warwickshire. Wigorniensis Comitatus, Worcestershire. Danmonii. Cornubia, Cornwall. Devonia, Devonshire. Dimetae. Cardiganiae Comitatus, Cardeganshire. Carmardeniae Comitatus, Carmarthenshire. Penbrochiensis Comitatus, Pembrookshire. Dobuni. Glocestriensis Comitatus, Gtoucestershire. Oxoniensis Comitatus, Oxfordshire. Iceni, Cantabrigiensis Comitatus, Cambridgeshire. Huntindoniensis Comitatus, Huntingtonshire. Norfolcia, Norfolk. Suffolcia, Suffolk. Ordevices. Arvoniae Comitatus, Caernarvonshire. Denbighiensis Comitatus, Denbighshire. Flintensis Comitatus, Flintshire. Mervinia, Merionethshire. Mongomeriensis Comitatus, Montgomeryshire. Mona insula, The Iste of Anglesey. Ottadini, Northumbria, Northumberland. Regni, Sussexia, Sussex. Suthreia, Surrey. Stlures, Brechiniae Comitatus, Brecknockshire. Herefordensis Comitatus, Herefordshire Glamorganensis Comitatus, Clamorganshire. Monumetensis Comitatus, Monmouthshire. Radnorensis Comitatus, Radnorshire. Trinobantes, Meddelsexia, Middlesex. Essexia, Essex.

Urbes Britanniae secundae, hoc est, Scotiae.

Aberdonia, olim Devana, Aberdeen, Academia. Abrenethea, Abernethy. Aerea, Ayre. *Alata Castra, Edenburg, urbs regia et Academia. *Andreqpolis, S. Andrews, Academia. Brechinium, Brechin. *Candida casa, Whithern. Castrum Britonum, Dunbritton. Castrum Caledonium, Dunkelden. Chanrea, Chanonry. Donum Dei, Dundee. Dornocum, Dornock. Dumblanum, Dumblane. Dunfresa, Dunfreis. Edimburgus, vide Alata castra. Elginum, Elgin. Fordunum, Fordon. *Glasquum, Glascow. Academia. Hamiltonum, Hamilton. Innernium, Innerness. Insula S. Columbi, Columb-kill, iuxta Mulam. Kirchvallum, Kirkwale, in Pomonia. Lismoria, Lismore. Mussalburgum in Laudonia, Musselborrow. *Perthum, S. Iohnston. Stephanodinum, Dunstafag. *Strivilingum, Sterling. Suavicordium. Victoria, Wington, aliis Inchkenth.

Vide plura in Anglia et Scotia.

BRITANNIA [2] Ducatus Galliae, peramplus et fertilis, vulgo Britaigne, qui nomen iura moresque, imo et incolas a Britannis insulanis accepit. Iulins Scal. in Urbibus:

Vicit Aremoricas animosa Britannia gentes,
Et dedit imposito [orig: imposit˘] nomina prisca iugo [orig: iug˘].

Putant autem id factum, imperante Vortigero [orig: Vortiger˘], cum in Galliam Britannos expulisset, evocatus ad defensionem adversus Scotos, Saxo. Nec tamen absimile vero est, etiam ante id temporis, ut ex Plinio et Beda patet, in ista Galliae parte Britannorum exstitisse colonias, easque tunc auctas nova [orig: novÔ] accessione, quam vim domi fvertant passi, Aremoricis, istique maritimo tractui intulisse. Excreverunt hi postmodum in tantam potentiam, ut Gothis, quo [orig: qu˘] minus Galliam universam occuparint [orig: occupÔrint], obstaculo fuerint. Certe Riothinus istorum Rex, teste Iornande, duodecim milia Brittannorum contra Gothos in auxilium adduxit. Praelio quoque adversus Attilam Britannos interfuisse auctor est Callimachus Experiens. Simsonius ex Pontano. Ad Ortentem Nortmannos habet, Cenomanos et Andegavenses confinales, ad meridiem Pictones: reliqua latera claudit mare Britannicum. Provinciarum Galliae ad Oceanum est ultima, in altum ultra reliquas omnes procurrens, peninsulae instar; unde non inconcinne Cornu Galliae vocatur: Soleae ferreae speciem referre dicitur, cuius exterior pars subrotunda mare, interior vero, quae concava, respicit mediterranea. Longitudo eius sex dierum est itineris, trium autem latitudo. Dividitur in Superiorem et Inferiorem. Superior, quae est Orientalior, ab Inferiore separatur linea [orig: lineÔ] ex vico, qui vulgo dicitur Chasteau Andron, ducta, porrectaque inter Quintinum et Corlayum, versus extremitatem sinus Venetensis, ad flumen usque Vilanium, sic tamen, ut fanum S. Iohannis in Inferiore relinquatur Britannia. Eius Metropolis est Rhedonum urbs Episcopalis cum Parlamento, reliquae Nantes, S. Malo, S. Brieu, et Dolis Episcopales. Inserior vero Britannia, porrigit se ab communibus cum superiore limitibus in Occidentem versus Oceanum, qui tria eius latera late pulsat: eius Metropolis est Venetia; vulgo Vannes. Merula. Per aliquot saecula Duces habuit proprios, sed ab A. C. 1491. Regno Franciae innexa est, Baudrandus. Vide paulo infra. Perampla est et fertilissima, maxime in Occidentem procurrens. Historia eius compendio [orig: compendi˘] sic habet. A I. Caesare subacta Romanis paruit, donec, Maximus in Anglia Imperator proclamutus uni Ducum suorum, Conano nomine, permisit regnum erigere in Gallia Aremorica. Quod duravit usque ad Clodovaeum et Chilpericum, a quibus coacti sunt Reges hi titulo [orig: titul˘] Comitum acquiescere. Post, iugo [orig: iug˘] excusso [orig: excuss˘] a Dagoberto II. tributarii sunt redditi, usque ad A. C. 707. quo [orig: qu˘] Carolus M. illos


image: s0586b

sibi subiecit. Nihilominns amore libertatis in Ludovicum Pium et Carolum Calvum iterum serrexerune, mutuis insuper praeliis attxitt, et occilo [orig: occil˘] ultimo [orig: ultim˘] suo [orig: su˘] Rege Salmone. Post quem Principes praefuerunt, usque ad A. C. 1213. quo [orig: qu˘] Adelais, Armoricae haeres Petro Drocensi nupsit, quibus successerunt, 10. Duces, usque ad A. C. 1491. cum Anna, umca filia Francisei II. ultimi Ducis, iam Maximiliano I. Romano Imperatori desponsata, a Carolo VIII. primum, dein a Ludov. XII. ducta, Aucatum hunc Galliae regni accessionem fecit. In hac regione habitum Concilium A. C. 846. de pace inter Gallos et Neomedem Ducem, et 1079. Vide tom. 10. Concil. ut et B. Rhenanum ubi supra aliosque, nec non voce Aremorica.

Urbes Brittanniae Gallicae, seu mmoris.

Aletha. Vide Maclovium. Briocum, S. Brieu. Brivates, Brest. Clissonium, Clisson. Corisopitum, et Curiosolitae, Cornovaille. Dinantium, Dinant. Dolis, Dol. Filicerae, Fougeres. Gueranda, Guerande. Hannebontum, Hannebaant. Kimperlaeum, Kunperlay. Leona, S. Pol de Leon. Machicolium, Machecou. Maclovium olim Aletha, S. Male. Mons Relaxus, Morlaix. Nannetes, Nantes. Rhedones, Rennes. Saliocanus, Roscou. Trecorium, olim Osismi, Triguer. Venetiae, Vannes. Vitraeum. Vitre. Vide quoque Britanni.

BRITANNIA [3] Magna, insula Europae, in Oceano Occidentali, quod nomen a Veterib. duobus nobilissimis regnis Anliae et Scotiae tributum, interveniente deln distincto [orig: distinct˘] utriusque regimine sensim elanguir, donec ab hodiernis Regibus, quippe utriusque regni Dominis, in privatis inscriptionibus et salutationibus revocari coepit, Actis Publicis interim eo [orig: ] plerumque abstinentibus. Et Iacobus Rex quidem in unito hoc nomine ipsorum Regnorum unionem animo destinaverat, cusis eum in finem iam tum nummis, cum elogio: Quae Deus coniunaeit, vemo separet: Et, Tueatur unita Deus: Et, Faciam eos in gentem unam: Item, Henricus Rosas, Regna Iacobus Sed reclamarunt [orig: reclamÔrunt] utriusque Regni status, causati, mutationes fieri non oportere, nisi aut urgente necessitate, aut manisesta [orig: manisestÔ] utilitate suadente; atqut nihil hie [orig: hţe] esse, quod urgeat, vel ullius emolumenri spem faciat: Unionem Regnorum aut matrimoniis aut victoriis fieri: Novi Regni institutione, antiquioris memoriam aboleri, eaque [orig: eÔque] re in negotiis, in Comitiis convocandis, in Sigillis, munerum publicorum distinctione, Legibus ac Constitutionibus sanciendis, Actis publicis etc. multum incommodi sequnturum: et si quidem contingat, ut Rex sine liberis decedat, aut liberi eius fine prole deficiant, illa [orig: illÔ] unione et Regnorum confusione futurum, ut paterni nominis heredes in Anglia sibi ius arrogaturi sint, exclusis legitimis Anglici nomini heredibus, quod ester iniquissimum; Idem summe displiciturum populis, qui antiquo [orig: antiqu˘] nomine gaudeant, et ominosum essent ducturi, abolita [orig: abolitÔ] prisci temporis memoria [orig: memoriÔ] per nova agnomina praepostera [orig: praeposterÔ] ambitione Maiorum gloriam obscurari. Vide Iac. Aug. Thuanum ad A. C. 1604. l. 131. Coeterum, geus Gallicae prilcae propago videtur, Tacito in vita Agricol. c. 10. namque sermo haud multum diversus, in depcscendis periculis eadem audacia, et ubi advenere [orig: advenŕre], in detrectandis eadem sormido. Praeterea magna sacrorum olim similitudo; Nam utrique genti erant Druidae, qui e Britanniae tamen ad Gallos pervenere [orig: pervenŕre], teste Caesare de bell. Gall. l. 6. c. 12. utrique mos homines immolandi, et communes Dti. Praeter quos Romani, ubi insulam occuparunt [orig: occupÔrunt], sua et illuc induxerunt Numina: quae omnia tam Celtica, quam Romana, Gildas, de Britanniae excidio agens, appellat portenta Diabolica, pene numero [orig: numer˘] Aegyptiaca vincentia, quorum nonnulla lmeamentis adhuc de formibus, intra vel exira deserta moenia, solito more ingentia, torvis vulubus intuemur. In quibus Numinibus fortasse et Hercules mereatur locum: nec enim leve habiti illi honoris argumentum videtur Herculis promontorium, in Damnoniis, Ptolemaeo etiam memoratum: hodieque Hertypoint. Unde tamen perperam colligunt nonnulli, Herculem venisse in Britannias, quod disertim negat Diodor. Sicul. l. 4. Quemadmodum et id, quod de Ulyssis adventu, in Caleddoniam, Solinus habet c. 25. sublestae est fidei. Hoc enim si fuisset, noin sivisset id nos ignorare Homerus; cum tamen plurimis etiam post eum saeculis Graecis iuxta ac Romanis haec Insula fuerit ignota. Quod aram vero Ulyssis in Britannia attinet, cuius is mentnit, forte Ulyssi fuit ddedicata, vel a recentiore quodam huius nominis exstructa; imo et fieri potest, ut hoc nomen arae adseripsermt, quo ambiguitate nominis vel fucum facerent, vel dubium saltem relinquerent Lectorem. Ceterum Geadam sive Getam quendam, ex hominibus in Deorum numerum, ab hac gente relatum esse, testis est Cael. Sedulius, qui sub Theodosio iuniore, floruit, qua der re vide infra in voce Geada.

BRITANNIA [4] Nova, pars Americae Septentionalis inter novam Franciam et Fretum Hudsonium, sic dicta ab Anglis, qui eas oras tantum perlustrarunt [orig: perlustrÔrunt]. Aliis Terra Laboraderts, seu Estotilandia. Vide ibi.

BRITANNICA inter Minervae cognomina, vide Minerva.

BRITANNICUS fil. Claudii Caesaris ex Messalina, primo Germanicus dictus. Hic quamvis adhuc infans, a patre in castris saepe circumlatus fuisset, et militibus commendatus, Neronis tamen opera [orig: operÔ] veneno [orig: venen˘] sublatus est. Tacit. Annal. l. 11. 12. 13. Suet. in Nerone. c. 33. Iuvenal. Sat. 6. de Messalina, v. 124.

Ostenditque tuum generose Britannice ventrem.

BRITANNICUS Oceanus Gallis le Manche, extenditur a promontorio Gobae, in Britannia minore et Bolerio, seu Antivestaeo, in Angliam ad Fretum Gallicum, le Pas de Calais.


page 587, image: s0587a

Dictus ab insul. Britannia, quam inter et Galliam Belgicam Lugdunensemque funditur, ac a Plinio inter ostia Rheni et os Sequanae ponitur. Melae ulterius ostio [orig: osti˘] Sequanae promovet, usque ad Osismios, l. 3. c. 6. Sonam in Bretannco mari Osismicis adversam littoribus esse scribens: quae insula, vulgo l'Isse de Sain, in ultima Britannia minore longe ultra Sequanae ostium posita, eminus Ligerts ostium prospicit. Ionas quoque de vita Columb. tradit, ad Nivernense opprdum venisse Columbanum, ut Ligeris scapha reciperetur, Britannicoque sinui redderetur. Ex quibus apparet, Oceanum hunc prope ad os Ligeris usque pertinuisse. Recentioribus Mare Anglicum dicitur, a Britannia Insul. dicta Anglia [orig: AngliÔ], postquam maxima ex parte Angli eam occupassent [orig: occupÔssent]. Gallis Canalis, item idque saepius Manica la Manche vocitatur a figura: Est enim Oceanus Britannicus inter Gallias et Britanniam insul. Manicae modo [orig: mod˘] longus, rectus et angustus: Respicitque hinc Britanniam insul. seu Angliam, inde Hollandiam, Zeelandiam, Flandriam, Picardiam, Nortmanniam, ac Brittanniam minorem aut Cismarinam alluit. Ad eum siti sunt veterum Gallorum populi Batavi, Menapii, Morini, apud quos fretum Gallicum seu Morinorum dicitur: Ambiani, Caleti, et trans Sequanam Lexovii, Baiocasses, Constantienses, Abrincatui, Dolenses, Aletenses, ac Osismii. Partes eius Fretum Gallicum seu Morinum [orig: Morinűm], et mare Rotomagense, quo [orig: qu˘] Sequana Rotomagum, Butilam la Boville, Gemeticum, Caldebeccum, Guellebotum Quillebeuf, Tancredi villam Tancarville, Rupemque Riselae Roque-de-Rille praeterlapsus, recipitur; Eiusdem portio, inter ostia Sequanae et Ligeris, Armoricus Oceanus dicta est, Ausonii aetate: cuius Ep. 13. hic versus est:

Sunt et Aremorici qui laudent ostrea Ponti.

In eum influunt Rhenus, Mosa, Scaldis, Agnio Quantia, Alreia, Sumina, Aucum, Eara, Deppa, Sequana, Diva, Olina, Viria, Seva et Senuna, Arduus, Rintius Rance, aliaque flumina: Ibi quoque insulae Walacria Walcheren, Vectis Wight 20. mill. pass. patens, Caesarea Gersey et Sarmia aut Sarma Garnsey, Ebodia Alderney, Arme, et cautes eminentes verius, quam insulae, Cascatae vel Cacatae numero circiter 12. vulgo Casquetes aut Quasquetes dictae. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall. in voce Gallicus Oceanus.

BRITANNICUS [3] Portus, Plin. idem cum Iccio, vide ibi.

BRITANNICUS [4] Ulysses, vide infra Ulysses.

BRITHENDALIUS Nicolaus, vide Nicolaus.

BRITINIA Lib. Concil. Britonum, Britonia ac Bretonia, urbs Hispaniae Tarraconens. in Callaicis, olim Episcopalis excisa, proxima Mindonensi urbi, quae illi successit.

BRITINORIUM seu BRETINORIUM urbs Episcopalis Romandiolae, in ditione Pontific. prope Bedesim amnem in colle. Crevit ex rumis Fori Popilii. 5. milliar. a Foro Livii in Ortum, 7. a Cesena in Occasum.

BRITIUM Lusitaniae oppid. Plin. l. 4. c. 21.

BRITIUS Archiepiscopus Turonensis, Mattino successit. Volaterran.

BRITOLAGE Mysiae inferioris populi. Ptol.

BRITOLIUM vulgo Breteul, oppid. a Britonibus conditoribus, an colonis? dictuni, in Gallia, ad Ittonam fluv. non procul a Mediolano Aulercorum Ebrovicorum.

BRITOMARTIS Nympha Cretensis, valde formosa, Iovis et Charmes filia, Diodoro Britona dicta. Retia ad venandum invenit, ex quo Dictynna dicta est, quod causam praebuit, ut quidam Dictynnam ac Dianam eandem esse putarint [orig: putÔrint]. Hesych. *brito/martis2, e)n *krh/th| h( *)/artemis2. Haec, ut quibusdam placet, a Minae Rege Cretensi adamata, cum eiusdem concubitum fugere non posset, de rupe se in mare praecipitavit. Eius meminit Virgilius seu quisquis fuit alius in Ciri. Callimachus Hymno [orig: Hymn˘] 3. qui est in Dianam:

*)ellofo/non, *brito/martin e)u/+skopon --- ---

Ubi Scholiastes: *brito/martis2; o(/nama ku/rion th=s2 nu/mfhs2, a)f' h(=s2 kai\ h( *)/artemis2 e)n *krh/th| *brito/martis2 tima=tai, w(s2 *diogeniano/s2. De hac ita Solin. c. 17. Cretes Dianam religiosissime venerantur, *brito/martin gentiliter nominantes, quod sermone nostro [orig: nostr˘] sonat virginem dulcem. Et Ios. Scaliger ait, se in Glossariis Graecorum invenisse; *brito\ to\ gluku\, w(s2 *krh=tes2. A Graecorum Scholiorum auctore in Aristophanis Ranas Act. 5. Sc. 2. vocatur *bretima/rtos2, additque eam forte fortuna [orig: fortunÔ] in retia quaedam incidisse atque a Diana liberatam Dictynnae Dianae templum posuisse, p. 275. Nic. Lloydius. Diluere quidem id de Minae conatur Diodor. Siculus, utpote ab omnibus iustitiae nomine commendato; sed confundere illum duos Minoas, contendit Vossius, qui statuit, adamatam Britomartim a seniore Minae; at, quia tantae fuisset pudicitiae, ut omnem impudicum sperneret amorem, eo post excessum in Deos esse relatam: autem Dianam venatricem coluisset, imo casses venatorios reperisset, eodem [orig: e˘dem] Cretenses illam et nomine et fano [orig: fan˘] et cultu, cum Diana (h. e. Luna, cuius lumine nocturnae venationes egent) coluisse. Vide Voss. de Idolol. l. 1. c. 17. Eubuli vero filia fuit, Eidem: qui cum illa, miscello [orig: miscell˘] cultu, iisdem, quibus Diana sive Luna, gauderet altaribus, Numenque illud modo *)/artemis2, modo *brito/martis2 diceretur; priorem appellationem Numinis naturalis sive Lunae: posteriorem Numinis animalis sive filiae Eubuli, propriam fuisse contendit l. 2. c. 25. sub fin. Eorundem vero Cretensium dialecto [orig: dialect˘] *ma/rtis2 virgo erat. *ma/rnan quidem Cretes virginem vocare, scribit Stephanus, in voce *ga/za. *)/enqen kai\ to\ tou= *krhtai/ou *dio\s2 par' au)toi=s2 ei)=nai o(/ kai\ ka1' h(ma=s2 ena/loun *ma/rnan e(rmhneuomen/hn *krhtogeuh=. ta\s2 parqe/nous2 ga\r ou(/tws2 prosagoeu\rousi marna/n. Sed falli eum docet Salmas. Graece, inquiens, morto\s2 a)/nqrwpos2. unde mortoba/thn nau=n, th\n a)nqrwpoba/thn exponit Hesychius. morti\s2, mulier. Cretes, quio. in u. et contra mutare solebant, ma/rtis2. hinc *britomarti/s2, dulcis puella, ad Solin. p. 172.