December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0005

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS PRIMVS Literas A, B, C, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0006

[gap: praeliminaria]

page 566, image: s0566a

BOS [5] Integer, in Holocaustis, offerendus, vide infra Integer.

BOS [6] Lucas seu Luca, Elephas olim Romanis dictus est. Solin. Polyhistor. c. 25. Elephantes Italia anno [orig: ann˘] Urbis conditae quadringentesimo [orig: quadringentesim˘] septuagesimo [orig: septuagesim˘] seaeundo [orig: seaeund˘] in Lucanis primum bello [orig: bell˘] Epirotico [orig: Epirotic˘] vidit, et boves Lucas inde dixit. Nempe cum eo [orig: ] tempore viderent elephantem, nec scirent, quod genus animautis esset, quia in Lucania primo visus est, Bos Lucans iis primo dictus est, h. e. Lucanus, deinde Lucas et Luca. Sic iidem Romani leones primum visos notiori nomine Ursos Numidicos, Camelopardalim, ovem feram, Struthiocamelum, passerem marinum etc. nominarunt [orig: nominÔrunt]. Hinc ridet Salmasius Baronium, qui ad A. C. 58. scribit, bovem vocatum Lucam ab Italis, allusione facta [orig: factÔ] ad figuram bovis, Euangelistae Lucae tributam. Itali namque non appellarunt [orig: appellÔrunt] bovem Lucam, sed elephantem vocitarunt [orig: vocitÔrunt] bovem Lucam, ut vidimus. Deinde Euangelistae Lucae aetate iam desierat bovis Lucae appellatio, Romanis tum proprio [orig: propri˘] suo [orig: su˘] nomine elephantem appellantibus etc. Vide eum ad Solin. p. 308.

BOS [7] Triturans, apud Graecos et fortasse etiam apud alios, capistrari soliutus est: unde Proverb. *bou=s2 e)pi\ swrw=|, e)pi\ tw=n a)loou/ntwn, kai\ dia\ fimou= e)sqi/ein kwluome/nwn, Bos in acervo de bobus triturantibus et qui per camum ab esu probibentur m apud Suidam et reliquos Paroemiographos. Quod quia inhumanum, Bovem, qui laborat, in mediis frugibus, ad esuriales damnari ferias, Deus hanc Legem sanxit, Israelitis, Deuter. c. 25. v. 4. Bovem triturantem non capistrabis, seu, ut Paulus interpretatur, ou' fimw/seis2, a voce fimo\s2, capistrum, quo [orig: qu˘] non triturantes solum, sed et atantes boves, capistrare mos erat. Fiscellas a figura Romani Scriptores appellant, Cato de R. R. c. 54. Plinius l. 18. c. 19. Alii. Alii vero collis iumentorum ligneam indebant machinam, pausika/phn Graece, qua [orig: quÔ] ab esu prohiberentur. Alii hac ipsa de causa boum ora fimo [orig: fim˘] oblinebant, Aelian. Hist. l. 4. c. 25. Fuere [orig: Fuŕre] etiam, qui voce aut alio [orig: ali˘] metu, aut aculeo [orig: acule˘] in ore indito [orig: indit˘], bovem ab esu absterrebant, aut admoto [orig: admot˘] marti vitulo [orig: vitul˘], aut potu diu illi negato [orig: negat˘], ut eius desiderio [orig: desideri˘] tortus a cibo abhorrerer. Pellibus quoque nonnulli segetes obtegebant, ne bos posset illas morsu attingere. Itaque in eorum censu, qui praefatae Legis violatae rei sunt, hi omnes a Maimonide reponuntur. Vide Bochart. Hiercz. Part. prior. l. 2. c. 40. et 41. nec non infra Triones.

BOS [8] Unicornis, vide infra Monoceros.

BOSA Sardiniae oppid. Ptol. populi Bosenses. Plin. l. 3. c. 7. Hodie Buosa dicitur. longitud. 31. 6. latitud. 38. 30.

BOSARA urbs Arabiae Felicis. Ptol.

du BOSC Petrus Minister Ecclesiae Cadomensis, in Normannia, facundiae elogium tulit a Ludovico hodierno Galliae Rege coram quo, pro coetu Reformato, qui Carentonii colligebatur, haud pridem successu insigni peroravit. Eius Septem stellae caeli Eccl. in Apoc. c. 1 v. 16. Lachrzmae Petri, in Luc. c. 22. v. 26. Doctrina gratiae, in Ephes. c. 2. v. 8. Censura et Condemnatio tepidorum, ad March. de Ruvigny, prodierunt Genevae, in octav. A. C. 1664.

BOSCI Graece *Bo/skoi Eremitarum genus, in Palaestina, qui novum quoddam et plane diversum ab aliis vivendi genus excogitarunt [orig: excogitÔrunt]. Viri nempe et mulieres in solitudinem ardoribus effervescentem se abdunt, et solis illis membris, quae naturae serviunt necessitati, obtectis, reliquum corpus frigoribus immensis et fervidis aeris caloribus, nudum exponunt, aestu aeque atque algore contempto [orig: contempt˘]; alimentis, quibus homines vesci solent, penitus spretis, terram depascentes, unde illis nomen. Euagrius l. 1. c. 21. apud Macros Fratres Hierolexic. in voce Laura.

BOSCOBELLUM oppidul. Galliae in Bituricensi Ducatu Principatus titulo [orig: titul˘] clarum, cum castro. Aliter Enrichemont.

BOSCUM Ducis, urbs nova et ampla Belgii in Brabantia, vulgo Boselduc. Ad Domelam amnem, qui mox cadit in Mosam fluv. Haber Territorium peramplum, la Mairie de Bosseduc vulgo, continens 102. Parochias. Sub Hollandis. Vide Silvaducis.

BOSDENUS Lucas, vide Lucas.

BOSENTIACAE alias BUSENTIACUM vulgo Busancais, castrum est Galliae, in Biturigibus Cubis. Hadr. Vales. Notit. Gall. in voce Bituriges Cubi.

BOSES nomen scopuli. 1. Sam. c. 14. v. 4. Latine coenum, aut in ipso flos, sive in ipso respiciens, in tribu Beniamin.

BOSITARA urbs Aegypti. Steph.

BOSIUS Joh. Ioh. Andreas Lipsiensis, Argentinae Boecleri in Historia et Prudentia Civ. auditor, uti Dar naaveri, Schmidii, Dorschaei in Theologia et Antiqq. Eccles. A. C. 1647. Ienae Historiarum Professor creatus A. C. 1656. Chronographias vetcres edere instituit, Iosephum Antiqq. Iudaic. Scriptorem emendavit et Notis illustravit. Obiit A. C. 1674. aetat. 48. Idem Iuvenis adhuc, de Aestu marino, Wittenbergae, et de Maculis Solaribus, Lipsiae, disserrationes habuit ediditque Paul. Freherus Theatro Virorum eruditione clarorum.

BOSLARUS Nicolaus, vide Nicolaus.

BOSNA Bosniae regionis fluv. sub magno regno Hungariae, oritur in Servia; dein rigatis Saralio [orig: Sarali˘] aliisque, et auctus aliquot fluviis eiusdem regionis in Savum cadit, prope Arkium.

BOSNA Saraium urbs Bosniae, ad Bosnam fluv. in limite Serviae regionis. Aliis dicitur Saralium, quod vide.

BOSNIA seu BOSSENA et BOSNA regio Serviae fuit a flumine cognomine sic dicta; adiacentibus dein regionibus, Rama [orig: RamÔ], Usora [orig: UsorÔ] et Sale mediterraneis, et Chulmia [orig: ChulmiÔ] maritima [orig: maritimÔ] additis, in regnum evecta, proprios habuit Reges, cum antea pars fuisset magni regni Hungariae. Nunc tota sub Turcis, postquam a Gothis occupata, dein ad Slavos pervenisset, exin ad Hungaros sub Carolo Rege, A. C. 1310. tandfem a Mahomete II. A. C. 1463. excoriato [orig: excoriat˘] Stephano [orig: Stephan˘], ultimo [orig: ultim˘] Rege, divicta. Cluver. l. 4. Chalcond. l. 10. Leuncl. Pand. 141. 162. Ab Isaco Comneno ad pacem Bossini compulsi sunt. A. C. 1057. Zonar. Eius primaria urbs Iaycza olim post


image: s0566b

Warbosaum, hodie Sari, quaeque quoque Bosna dicitur. Vide supra, Ei a Septentrione Sclavonia est, ab Occidente Croatia, ab Oriente Servia propria, et a Meridie Dalmatia. Hic [orig: Hţc] olim fuit pars Illyrici Occidentralis.

BOSO [1] Rex Arelatensis Provinciae et Burgundiae Cisiuranae, filius Buvonis Comitis Arduennae, ex sorore Thierbergae, uxoris Lotharii II. Huius sororem Richildam Carolus Calvus uxorem duxit, largus proin in Bosonem, ei Burgundiam commisit, Aquitaniaeque Ducem fecit. Mox eum Iohannes IX. adoptat, i. e. praefectum in saecularibus creat, Baronio [orig: Baroni˘] explicante. Dein Hermengarde, filia [orig: filiÔ] unica [orig: unicÔ] Ludov. II. Italiae et Provinciae Regis ducta [orig: ductÔ], regni Gallici partem sibi vindicaturus, frustra fuit. Nihilominus Regem se Burgundiae et Arelati Fecit, a Ludovico et Carolomanno bello [orig: bell˘] impetitus, et Vienna [orig: ViennÔ] exutus. Obiit A. C. 887. aetat. 63. Ei successit in provinciis quibusdam Ludov. Boso filius. Aimoin. Du Chesue, Du Puy, Belleforestus, Dupleix, Mezeray, Bouchaeus, Hist. Provinc. l. 6.

BOSO [2] Gontranus, sub regno liberorum Clotaii I. Exercitus Dux. Theodebertum Clulperici filium occidi iussit alterumque, Meroveum, Fregedondes sicariis prodidit. Similiter in Orientem profectus, Gondebaldum qui Clotarii filium se ferebat, neci dedit. Tandem a Childeberto Austrasiae Rege punitus, A. C. 587. Item, avus Bosonis, Regis Arelatensis. Item Marchio Tusciae, fil. Hugonis Regis pater Berthae, quae Bosoni, Comiti Arelatensi nupsit, etc. Sanmarth. in Gallia Christ. Nostradamus, Rufy, praeter supra laudatos.

BOSOR i. e. munitio, vel vindemia, sive oblatio, vel prohibitio, aut in angustia, vel in tribulatione, filius Supha. 1. Paral. c. 7. v. 38. Item civitas Moabitarum trans Iordanem Orientem versus ad solitudinem nonnihil vergens. Ios. c. 20. v. 8. de tribu Ruben Levitis data.

BOSPARA Thraciae urbs. Procopius.

BOSPHORANI populi Sarmatiae Europaeae, versus Bosphorum Cymmerium, sub Roxolanis, ubi nunc pars Tartariae Precopensis. Eorum alii Asiatici dicti fuere [orig: fuŕre], quia in Asia erant trans Bosphorum; alii Europaei, quia in Europa degentes.

BOSPHORIUM portus Byzantii. Steph.

BOSPHORUS [1] sive potius Bosporus, cum Graece *bo/sporos2 dicitur, a)po\ tou= boo\s2 kai\ po/rou nomen arcessit, quod vel bos traicere possit natando [orig: natand˘]. Testis interpres Apollonii, *bo/sporos2 inquit, o)noma/zetai dia\ to\ dokei=n th\n *)iw\ bou=n ou)+san diaporeu/esqai to\ a)po\ *buzanti/ou kai\ a)po\ xalkhdo/nos2 dia/sthma. Idem etymon tradit Plin. l. 6. c. 1. nempe quod vel bubus meabilis sit transitus. Apollodorus l. 2. *(/hra de\ rh=| *boi\+ o)=istron e)mba/llei. *(/hde prw=ton h(=ken ei)s2 to\n a)p' enei/nhs2 *)Io/nion ko/lpon klhqe/nta, e)/peita dia\ th=s2 *)illuri/dos2 poreuqei=sa, kai\ to\n *ai)=mon u(perbalou/ta die/bh to/n tote me\n kalou/menon to/ron *qra/kion, nu=n de\ a)p' enei/nhs2 *bo/sporon. Vide Palaephatum in Ione, Tzetzem Chil. 1 Hist. 31. Am. Marcellinum l. 22. Atque haec, ut dixi, usitata nominis ratio est. Nymphis tamen Graecus auctor antiquus, Acarionis usus testimonio [orig: testimoni˘] dicit; Phrygas, cum fretum istud vellent traicere, navim compaginasse [orig: compaginÔsse], in qua tauri effigies erat sculpta, ex cuius specie Bosporon appellaverunt: Ephorus vero a Tauro, quem Inacho remisit Rex pro Io filia, quae a Phoenicibus rapta in eius venerat potestatem. Sunt qui dicunt, eos qui circa fretum habitabant, cum ad ulteriorem eius partem vellent transire, naviculis compactis, bobusque iunctis mare solitos transfretare. Alii, quod illac Phryxus, navicula [orig: naviculÔ], cui Aries insigne, navigarit [orig: navigÔrit]. Plures huiusce Bospori appellationes habes apud Petr. Gyllium l. 1. de Thracio Bosporo c. 1. Porro Bosporus ab auctoribus duplex celebartur, unus Thracicus, qui vulgo Italis Stretto di Constantinopoli dicitur, Graecis Laimon, Turcis Bogazin, teste Petro [orig: Petr˘] Gyllio [orig: Gylli˘], qui libellum scripsit de Thracio Bosporo. Estque maris angustia inter Byzantium in Europa, et Chalcedonem in Asia 4. stadiis patens, unde utrinque cantus gallorum, latratus canum, rumoresque hominum exaudiuntur. Baudrando, inter Thraciam et Asiam minorem seu inter Pontum Euxinum et Propontidem. Hic [orig: Hţc] castello [orig: castell˘] erecto [orig: erect˘] Mahometes Constantinopolim oppugnavit, A. C. 1453. Eius meminit Dionys. v. 140.

*th= d' e)pi\ *qrni+ki/ou sto/ma *bospo/rou, o(\n pa/ros2 *)iw\
*(/hrhs2 ennesi/hsin enh/cato po/rtis2 e)ou=sa.
*steino/tatos2 d(h\ kei=nos2 a(pa/ntwn e)/pleto porqmo\s2
*tw=n a)/llwn, oi(/t' ei)si\ poluklu/stoio qala/sshs2.

Etymon Bospori innuit, ut et Aeschylus ane illum, in Prometheo:

*)/estai de\ qnhtoi=s2 ei)saei\ lo/gos2 me/gas2
*th=s2 sh=s2 porei/as2 *bo/sporo/s2 t' e)pw/numos.

Val. Flac. l. 4. v. 344.

Iamque dies, auraeque vocant: rursusque capessunt
Aequora, qua rigidos eructat Bosporus amnes
Illos, Nile, tuos nondum Dea gentibus Io
Transier at fluctus; unde haec data nomina ponto.

Nonnus Dionys. l. 3.

--- -- *(/oph para\ *bo/sporon a)kth\n
*)inaxi/h dama/lei peperhme/non e(/lketai u(/dwr.

Callimachus divisim scribit hoc [orig: h˘c] versu,

*kekli/menoi nai/ousi *boo\s2 po/ron *)inaxiw/nhs2.

Nic. Lloydius. Bosphori fauces, ubi transitus ille brevissimus, ponit ad sacrum Iovis Urii Arrianus in Periplo, *)apo\ de\ tou= i(erou= ple/onti e)n decia=| *(r/hbas2 potamo/s2: Dein Melaenam promontor. mox Artanen, deinde Psilin, postea Calpes portum, et inde Rhoen et Chelas et Sangarium fluvium. Qua de re vide Salmas. ad Solin. p. 879. Alter Bosporus Cimmerius appellatur, qui fretum Cimmerium


page 567, image: s0567a

Herodoto dicitur, os Maeotidis Capellae, Patares angustiae Marcellino, vulgo Vospero (quod nomen est etiam urbis ibi sitae) Stretto di Caffa Italis, et Bocca di S. Gtovanni, et Stretto di Kerci, ab oppido ei adiacente, in Taurica Chersoneso, estque angustia maris inter Tanricam Chersonesum in Europa et Sarmatiam in Asia, inter Maeotidem paludem et Pontum Euxinum Baudrand. Eius meminit Dionys. v. 167.

*)ek th=s2 ga\r *po/ntoio to\ mu/rion e(/lketai u(/dwr
*)orqo\n, *kimmeri/ou dia\ *bospo/rou, w(=| para\ polloi\
*kimme/rioi nai/ousin, u(po\ yuxrw=| podi\ *tau/rou.

Huius quoque meminit Propert. l. 3. El. 10. v. 67. ubi mutavit genus, vel alludit ad omnia maria pacata victis praedonibus:

Nunc, ubi Scipiadae classes? ubi signa Camilli?
Aut ubi Pompeia [orig: PompeiÔ] Bospora capta manu?

Ubi Bosporum Cimmerium intelligit, qui ob vicinum Pontum, in ditione Mithridatis fuit. Sane Tullius orat. pro Muraena, Mithridatem Bosporum confuguisse ait, et Rufus Festus in Breviario: Mithridates cum uxore et duobus comitibus in Bosporos fugit. Fretum esse a fremendo vere dictum innuit Horatius, Carm. l. 3. Od. 4. v. 30.

Insanientem navita Bosporum
Tentabo --- --- -

Et Carm. l. 2. Od. 20. v. 14.

Visam gementis litora Bospori.

Ubi Porphyrius, perstrepentis et sonantis. Hinc Bosporius. Ovid. l. 2. Trist. v. 298.

Egerit Ionio [orig: Ioni˘] Bosporioque [orig: Bospori˘que] mari.

Vide Voss. ad Melam l. 1. c. 1. Hesych. *bo/sporos, ou) mo/non o( *skuqiko\s2, a)lla\ kai\ *qra/kios2 ou(/tws2 e)kalei=to. Suidas, *bo/sporoi du/o, o( me\n kata th\n *proponti/da, o( de\ *qrakiko\s2, w(/s2 fhsi *file/as2. Idem: *bo/sporos, po/lis2 peri\ to\n *(ellh/sponton, hn(\ *bwxa/nos2 o( *tou=rkos2 e)pi\ *)ioustinianou= *basile/ws2 e)po/rqhse. Atque hi duo Bospori tantum fere apud antiquos memorantur. Ausonius tamen tertium addit in Monosyllabis, titul. de Historits, v. 6.

Threicium et Libycum freta, Cimmeriumque secat bos.

BOSPHORUS [2] urbs Franconiae in Germania. Vulgo Ochsenfurt. longitud. 31. 45. latitud. 49. 50.

BOSQUETIUS Philipus, vide Philippus.

BOSRA urbs Idumaeae vetustissima et munitissima, in qua natus est Iobab, Rex Edom. Gen. c. 36. v. 33. Idumaeae diserte adscribunt Prophetae tres, Esaias c. 34. v. 6. Ierem. c. 49. v. 13. et Amos c. 1. v. 12. Tamen unus ex hoc numero Ieremias c. 48. v. 24. Bosram censet inter Moabitarum urbes. Itaque vel utrique adscribitur, eo quod in utriusque fuerit confiniis, vel, quod puto verius, gemina fuit Bosra, ana Idumaeorum, altera Moabitarum. Nec multum, refert, utrum intelligas in his Micheae: Ponam illum ut oves Bosrae, quia utraque regio fuit valde pecorosa, quamquam hunc locum veteres multo altier interpretantur, nam pro Sicut oves in Bosra Graeci habent w(s2 pro/bata e)n qli/yei tamquam esset a [gap: Hebrew word(s)] coarctari, vel in angustiis esse. Bochart. part. 1. Hieroz. l. 2. c. 48. Vide Bozra.

BOSSANAYA monetae Barcinonensis species, in Chron. Barcinonensi memorata, quae duravit tribus annis, videl. ab A. C. 1209. usque ad annum 1212. apud Car. du Fresne Glossar.

BOSSEME Matthias, vide Matthias.

BOSSERET vel BUSSERETH Archiepiscopus sub Patriarcha Antiocheno. Hic [orig: Hţc] coneilium conera Betillum.

BOSSINA [1] Orientalis regio a Turcis vastat A. C. 1384. Egnatius. Vide Bosnia.

BOSSINA [2] seu BOSSENA ubi olim Bessi populi, vide Bosnia.

BOSSIUS Matthaeus, vide Mattheaeus: it. Aegidius.

BOSSONIS Villa oppidul. Lotharingiae. Ad Nidam fluv. cum Abbatia alias celebri, nunc bellis deformata, 2 leuc. a Valdelfinga in Occasum, et 5. a Metis in ortu. German. Busendorf.

BOSTANGIBASSA Praefectus hortorum, in Aula Turcica. Ioh. Baptista Tavernier in Serraglio.

BOSTITZA vide Aegyra.

BOSTONUS Monachus Anglus, circa A. C. 1410. sub Henrico IV. Scripsit Speculum Religiosi, et Catalogum scrigtorum Ecclesiastic. curiosum admodum. Voss. Hist Lat. l. 3. c. 4.

BOSTRA Phoeniciae urbs ad mare sita, Byblo vicina. Strab. l. 16. Item urbs Arabiae. Steph. instaurata a M. Iul. Philippo, et ab eo denominata, A. C. 246. Episcopus ei Beryllus, A. C. 216. Vide Berllus.

BOSTRYX et BOSTERYCHUS Graece *bo/struxos, dictus est globus nodusve crinium calamistro [orig: calamistr˘] invicem implexus et intortus cincinnus, quem etiam plo/kamon Graeci Grammatici item trixw=n ko/ndulon, dixere [orig: dixŕre]. Proprie de crine muliebri, qui multos plerumque flexus et spiras habebat, ut ex veterib. nummis videre est. Hesych. bo/struxoi, plo/kamoi. Item, *bostruxidh=, polukamph=. Qui vero in botryonem unum vel coryrabium collectus esset, bo/trun appellavere [orig: appellavŕre]. Unde Poeta.

--- --- *xruse/hs2 canqo/trixa bo/trun e)qei/rhs2.

Agathias in Epigramm.

--- --- kai\ to\ pro/swpon
*plh=ce kai\ eu)ple/ktou bo/trun e)/rhce kou/hs2 etc.

Ex bo/trus2, botrum et botronem fecere [orig: fecŕre] Latini, unde botronatus apud


image: s0567b

Tertullianum et Cyprianum, capitis ornatus, quo [orig: qu˘] botrudo\n i. e. in morem uvae congestus est et accumulatus crinis. Tertullian. de cultu Femin. Nullam de conchylio vestem Esaias increpet, nullas lunulas reprobet, nullum botronatum retundat. Pro quo crispantem capillum, apud Esaiam c. 3. v. 20. legere est. *bo/trus2 certe et bo/struxos, crispans capillus est. *(/elikes2 etenim et cincinni intorti crinium, granis uvae assimilantur. Hinc tota compago comarum, ex multis eiusmodi granis constans et cincinnis, Botrus et Botronatus. Sed et spata/lion hoc genus dixere [orig: dixŕre], forte quod hoc [orig: h˘c] modo [orig: mod˘] in unum collectus crinis aurea [orig: aureÔ] spatale vel spatalio [orig: spatali˘] vinciretur. Item corymbium etc. Cuiusmodi ruforum cirnium globum graphice in Achate expressum se habuisse Salmas. refert, ad Solin. p. 763. et seqq. Vide quoque insra.

BOSUS mons Italiae in Ducatu Mediolanensi et agro Novariensi.

BOTACHIDAE locus Arcadiae in Tegea. Steph.

BOTANICI vide Herba, it. Medici.

BOTERICHUS praeses Thessalonicae, ibi occisus est. Hinc VII. Milia a Theodosio necata. Sozom. l. 7. c. 4. A. C. 390.

BOTERUS Iohannes, Pedemontanus Benensis Abbas S. Michaelis de Clausula, floruit A. C. 1595. et Relationem univer salem, Italice scripsit, ad Carolum Emanuelem Ducem, cuius liberos erudiit. Additae sunt scriptis tabulae, sed accuratae parum. Baudrand. Vide et Iohannes.

BOTHECA Gallica vox Boutique, pergulam notat seu tabernaculum, in publicum apertam, in cuiusmodi pergulis operantur sollularii opifices et mercimonia sua habent exposita. Non ab Apotheca, ut quidam volunt; hoc [orig: h˘c] enim vocabulo [orig: vocabul˘] horreum vel cella interior et in penito aedium reposta [orig: rep˘sta] significatur; Sed ex voce ultimae Latinitatis Iotheca et Gotheca, uti in omnibus Sidonii libris antiquitus scriptis habetur, Veter. Zotheca, Salmasio ad Solinum p. 1274. Vide infra in voce Zotheca.

BOTHENA vulgo BOTYN, Baronia aut territorium vel districtus domini, apud Scotos: Nam, ut Buchananus auctor est, primi Scotiae Reges, regno [orig: regn˘] in aronias diviso [orig: divis˘], cunctas opes agrosque Regios, meritorum ratione habita [orig: habitÔ], Magnatibus suis divisere [orig: divisŕre], qui inde Barones dicti sunt: Idem.

BOTHNIA provinc. Sueciae; ampla, inter Lappiam regionem et extremam partem maris Baltici, quae Bothnicus sinus nunc dicitur. Dividitur in 3. partes, nempe Borealem, Orientalem et Occidentalem. Eius primatia urbs est Torna, Civitas iuxta sinum Bothnicum.

BOTIAEI Thraciae populi Plin. l. 4. c. 11. Stephanus Nicaeam Botiaeorum coloniam esse scribit. Bottiaei vero fuere [orig: fuŕre] populiex Creta, ab Atheniensibus genus ducentes. Aristot.

BOTIEUM urbs Phrygiae cum stagno Attea dicto, quod salem producit. Steph.

BOTONTINUS ager idem cum Butuntino, in Apulia Peucetia.

BOTRODUS vicus nonlonge a Segobriga, quondam oppidum a tiberio Graccho dirutum. Polyb. Martial. l. 1 epigr. 50. v. 7.

Et delicati dulce botrodi nemus
Pomona quod felix amat.

BOTRONATUS qui alias corymbion, tutulus seu meta crinium dicta est, a corymbi vel racemi similitudine. Botrum enim et botronem Latini racemum dixere [orig: dixŕre], ex Graeco bo/trus2: quo [orig: qu˘] vocabulo [orig: vocabul˘] hi appellarunt [orig: appellÔrunt] cumulatas eiusmodi crinium in altum compositiones. Unde bo/trus2 e)qei/rhs2, in Epigramm. Graecis. Vide Salmas. ad Pollionem in Claudio, c. 17. et hic [orig: hţc] infra.

BOTRUS [1] opulenta quondam Phoeniciae civitas; Heiae Prophetae tempore ab Ithobalo Tyriorum Rege, ad Aquilonem a civitate Byblo quatuor, ad Austrum vero, a Naphim castro tribus miliaribus in littore maris condita est, et nobilissimo [orig: nobilissim˘] vino [orig: vin˘] vicina loca excellit.

BOTRUS [2] seu BOTRYS ex Graeco botrus2, appellata est olim concumulatio comae, qua [orig: quÔ] Virgines a mulieribus, quae crinem a fronte dividebant, discernebantur. Cirratae enim illae erant, et crinem in vertice colligatum concumulatumque gerebant, absque ulla diakri/sei. Tertullian. de Virgin. vel. Utique hoc maxime Virgini insigne est, quarum et ornatus ipse proprie sic est, ut cumulata in verticem ipsam capitis arcem ambitu crinium contegat. Quod idem et in pueris citratis, ac corymbus quoque dicebatur: Sed proprie [orig: propriŕ] in mulieribus ko/rumbos, in viris krw/bulos, in pueris sko/rpios. Hesych. Istiusmodi vero tortis vel calamistratis ac in verticem concumulatis crimbus, opponit Pollux, in describendo habitu Comicarum personarum, dia/krisin kateyhme/nwn trixw=n, ornatum capillorum, qui pexi sunt ac divisi, et promulsi seu remulsi dicuntur Appuleio etc. Vide quoque supra in Bostryx et Botronatus. Aliud est *bo/trus2, genus inauris, quod boteu/dion etiam dictum, a racemi similitudine. Eius meminit Aristophanes *qesmoforiaz.

*dio/pas2, dia/liqon, pla/stra mala/kion, bo/trun,
*xlidw=na, pero/nas2, a)mfide/as2 etc.

Hesychius item, *botru/dia, enwtari/wn ei)=dos, oi* de\ *bo/trun qesmoforiazou/tais2. Vide Salmas. ad Solin. p. 763. et infra ubi de Inauribus. Nec omittendum epitheton Bacchi, qui *botruoste/fanos, h. c. racemis redimitus, inter alia dictus est, de quo vide infra in voce Hedera.

BOTRYS Syriae urbs. Ptol. Boteron Volaterrano.

BOTSKAI Stephanus, a Rudolfi II. Imperatoris Ducibus infestatus, protestatione prius fecta [orig: fectÔ], concessum esse ab Andrea II. Rege, iura patria tueri, Comitem Bellioci VI. Milib. caesis vicit, Cassaviamque occupavit. Proscriptus, generose respondit, titulisque Comitis Kiszmariensis et Siculorum, ut et superioris Hungariae Dynastae assumpsit, a Sultano corona [orig: coronÔ] Vladissai Regis donatus est. Post quae Hungaria [orig: HungariÔ], Austria [orig: AustriÔ] Moraviaque [orig: MoraviÔque] vastatis, pacem et Religionis libertatem extorsit. Sigismundo Bathorio tandem


page 568, image: s0568a

surrogatus. Obiitan. 1606. aetat. 59. magbo [orig: magn˘] sui desiderio [orig: desideri˘] relicto [orig: relict˘], vide Thuan. Hist.

BOTTA vide infra, ubi de Tubrucis.

BOTTANTI gentiles quidam populi, habitantes ex altera parte regni Laor, versus fluvium Indum, finitimi quidem regno Mogor, sed non ei subiecti. Proclives sunt ad pia opera, maxime misericordiae in egenos. Sunt homines colore candidi, nulli inter eos vivunt Mauri. Tunicis more Turcico [orig: Turcic˘] utuntur, ita ad corpus eorum astrictis, ut ne minima plica notari possit: quodque magis mirum, numquam illis se exuunt, nequidem cum dormiunt, nec deponunt, nisi attritae vel putrefactae sponte dilacerentur et excidant. Manus numquam lavant, causam huius rei dant, quod non conveniat elementum tam purum, ut est aqua, sordibus aliisque rebus foedis inquinari. Nullum habent Regem, summa in libertate vivunt. Colore et faciei lineamentis persimiles sunt Eruopaeis: sunt enim candidi et magna ex parte facie rubicunda [orig: rubicundÔ] capillo [orig: capill˘] item promisso [orig: promiss˘] et flavo [orig: flav˘], corpore robusto [orig: robust˘], statura [orig: staturÔ] mediocri. Eorum patinae et lances sunt mortuorum calvae vel crania, et dimidii calices.

BOTTHAEUS inter eos fuit, qui circumnavigationem orbis descripsere [orig: descripsŕre], quem cum Scylace Caryandensi coniungit Marcianus Heracleota in epitome Artemidori et Menippi. Voss. l. 3. de Hist. Graec. p. 337.

BOTTIAEI vide Botiaei.

BOTTINAE Gallis hodie dicuntur, calcei ex corio toti, ad medium usque crus ascendentes, quales erant olim perones seu calcei Romanorum; quos zancas quoque et tubulos et caligas appellavere [orig: appellavŕre]. Salmas. ad Tertullian. de Pallio, c. 5. p. 395

BOTULI Psychicorum, apud Tertullian. adv. Psychicos, Quomodo enim protegam castitatem et sobrietatem sine taxatione adversariorum? Quinam isti sint, semel nominabo, exteriores et interiores botuli Psychicorum: Interiores, sunt ventris, qui ingluvie implentur et sobrietati bellum indicunt; exteriores, qui extra ventrem prominent, et opeantur castitati contraria. Quibus verbis Psychicos taxat, tauquam parum sobrios et parum castos. Est autem Botulus, Graece fu/skh, crassum intestinum, quod farciebatur; et tralatitie, pars illa, qua [orig: quÔ] viri sunt. Unde Ptolemaeorum unus Physcon dictus est, uti vidimus, quod propensioris naturae esset: Idem et *la/qouros2, ex particula intensiva la. et qou/rhs2, h. e. a)frodisiasth\s2, uti Hesychius exponit, vide Salmas. ad Solin. p. 1242. Hinc Botularii, qui in balneis Veter. frequentes, uti supra diximus, vide quoque infra, Catillamina, Farcimen etc. Addo hic [orig: hţc] saltem, non dulciaria solum opera, sed et botulos, farciminave diversis figuris olim confieri consuevisse, uti discimus ex Arnobio l. 2. quem locum vide infra voce Castellamentum. Hinc apud Apicium l. 2. Circelli isiciati, et circelli rotundi. Lucanicae notae ex Martiali, et eodem Apucio, ut alia omittam, Io. a Wower Notis ad Minucium Fel. Christianos vero a Botulis spinilisque abstinuisse, concilii Hierosolym. decreto [orig: decret˘] tamdiu observato [orig: observat˘], ex Tertulliano, Eusebio, Aliis, notum est. Vide Desid. Heraldum Animadversionibus ad Arnob. d. l. Unde, inter tentamenta Christianorum, Gentilos solitos suisse admovere ipsis botulos cruore distentos, refert idem Tertullian. Apologet. c. 9. Quam tamen abstinentiam, non tam ad observantiam Legis de sanguine, quam temperantiae studium, retulerim.

BOVA [1] quasi multorum adiutrix, voce Francica [orig: FrancicÔ] vetere appellata est filia Sigeberti Franc. Regis, inter Sanctas relata. Vide Vitam eius num. 4.

BOVA [2] Urbs Brutiorum 20. milliar. a Rhegio in Ortum, distans, deficit indies.

BOUCHETUS Iohannes, vide Iohannes.

BOUCICALDUS Iohannes le Meingre Turennius decimo [orig: decim˘] iam aetatis anno [orig: ann˘] arma tractavit, rapto [orig: rapt˘] in admirationem Carolo [orig: Carol˘] V. Comitatus Carolum VI. in Flandriam, prope ipsum pugnavit, in praelio de Rosebec dicto, bis terque in Orientem profectus, secutus est Comitem Niverniensem, Conestabilem Clissonium, et Ioh. Viennensem Galliae Admiralem, Mareschallus franciae. Sed Hungaroum timiditate caesis Gallorum copiis, captus, vitam a Baiazete impetravit, sexcentis aliis unco [orig: unc˘] affixis. Redux Genuae praefectus, Constantinopolim cum 1200. solum militibus, a Turcae obsidione reddidit immunem, eque edidit in Oriente et Italia inusitatae fortitudinis specimina, ut hostibus admirationi, Venetis invidiae elset. Tandem in pugna d' Azincour occisus A. C. 1415. Poeseos cultor eximius. Histor. Gall. in Carolo V. etc.

BOUCONIA urbs inter Bormitomagum, et Moguntiam. Antonin.

BOUDICEA Prasutagi Icenorum Regis, qui Neronem heredem scripserat, uxor indigne a centurionibus habita et ad rebellionem compulsa. Tacit. l. 14. Annal. c. 31. Victa a Suetonio Paullino vitam veneno [orig: venen˘] (Dio morbo [orig: morb˘] ) finivit. c. 37. Voadica vocatur in Agric. c. 16.

de BOVE Matthaeus, vide Matthaeus.

BOVEM et Leonem, foris in fronte aedium sacrarum depingendi consuetudo memoratur Durando Ration. l. 1. c. 3. num. 5.

BOVEM vel Vitulum, in duas partes dissecandi ritus in percutiendis Foederibus olim adhibitus, indigitatur Ieremiae c. 34. v. 18. 19. Tradam homines istos, qui transgressi sunt foedus meum --- quod coram me pepigerant, cum transiverunt inter dimidias partes eius vituli, quem in duo dissecuerant. Nempe Principes Iudae et Principes Ierusalem, Eunuchos et Sacerdotes, totumque populum huius terrae, qui inter dimidias vituli partes transiverunt. Cuius vestigia iam occurrunt Gen. c. 15. v. 9. et 10. ubi iubetur Abraham vitulam triennem, capram triennem et arietem triennem per medium dissecare, et partes singulas singulis ex adverso opponere. Et v. 17. lampas ignis inter segmenta illa transiit, i. e. Deus O. M. per typum illum significatus, qui cum Abrahamo pepitit foedus, ut habetur v. seq. Idem fecisse cane dissecto [orig: dissect˘] Boeotos et Macedonas, dicemus infra; sed


image: s0568b

lustralis hic ritus fuit, non foederalis, si ita loqui licet. Graeci vero antiquissimi, iam Troianis temporibus, simili ritu foedera confirmarunt [orig: confirmÔrunt], ut de Agamemnone et Achille, l. 2. deque Legatis Graecorum et Antenore Troiano l. 5. narrat Dictys Cretensis. Sed hostia illa pro bove seu vitulo purus fuit. Suidas simile quid de Molossis refert, quos, inter iurandum bovem in frustula discindentes foedera ferire consuevisse, refert, *oi *molottai\ e)n toi=s2 o(rkwmosi/ais2 katako/ptontes2 ei)s2 mixra\ ta\s2 bou=s2 ta\s2 sunqh/kas2 e)poiou=nto. Quo pertinere videri possit, quod in Toxari memorat Lucianus, apud Scythas, si quis ab alio potentiore laesus est, eum, Bovis immolati tergori insidentem, carnes frustulatim concisas et igne tostas praetereuntibus offerre. Ex quibus quotquot comedunt, et bovis tergus dextro [orig: dextr˘] pede calcant, se illi pro viribus adfuturos pollicentur, qua de re vi. de quoque infra in voce Melotae. Sed et aliqua ex parte simlie est, quod legitur 1. Sam. c. 11. v. 7. Saulem, audito [orig: audit˘] incolarum Iabes-Galaad periculo [orig: pericul˘], Spititu Dei correptum, par boum membratim lacerasse [orig: lacerÔsse] et eorum particulas quaquaversum ad Israelitas misisse, minis additis, fore ut sic fieret illorum bobus, qui se sequi abnuissent. Quae boum discerpta membra eos tum non minus affecerunt, quam olim affecerant duodecim pellicis partes, quas Levita miserat per omnes Isrńlis tribus, Iudic. c. 19. v. 29. etc. Vide Sam. Bochart. prior. l. 2. c. 33.

BOVERA seu, ut Galli efferunt, le Bouvier, dictus est Carolus Crassus Imperator quod pinguedine ac ventris molc bovis instar esset, In brevi Indice Regum Francorum, qui praefixus est Usaticis Barcinonensibus, in Cod. MS. Thuanaeo, apud Car. du Fresne, hoc [orig: h˘c] ordine recensentur Reges secundae stirpis: Carolus Magnus, Ludovicus filius eius: Lotharius, Karolus frater eius, Ludovicus eius (Lotharii) filius, Karolus Magnus, Karolus de Bovera, qui dicitur regnasse [orig: regnÔsse] annis 40. Otho Karolus etc. Eodem [orig: E˘dem] cognomine eum insignit Abbo de bellis Parisiac. l. 1.

Urbs mandata fuit Karolo nobis Basileo,
Imperio cuius regitur totus paene cosmus.

Ubi Glossa ipsius Abbonis: Karolus de Baguerra sive de Bovera, qui et Crassus, Rex Franciae. Vide Car. du Fresne Glossar.

BOVES etiam onera olim gestabant, 1. Paralip. c. 12 v. 40. non obstante Proverbio [orig: Proverbi˘], cuius meminere [orig: meminŕre] Tullius ad Atticum l. 5. Ep. 15. Quintilian. l. 5. et Amm. Marcellin. l. 16. Clitellae bovi impositae, plane non est nostrum onus. Certe et Aelian. tauros feretro sese submittere et puerum aut puellam cervice, dorso [orig: dors˘] mulierem gestare, refert, Histor. l. 7. c. 4. et Phile c. 40.

*pa/gxrhston h( bou=s2 kai\ komi/zei forei=a,
Ad omina aptus bos onera etiam gerit.

Unde in Fabulis Ampelus, puer Baccho dilectus, taurum conscendit,

*kai\ qrasu\s2 i(/stato kou=ros2 u(pe\r boe/oio metw/pou,
Et audax sedebat puer super bovina fronte:

Apud Nonnum Dionysiac. l. 11. v. 167. Atque, ut Poetae Europam, ita Romani histriones Herculem tauro [orig: taur˘] vexerunt, Liber Sepctaculorum, Epigr. 16. v. 3.

Vexerat Europen fraterna per aequora taurus:
At nunc Alciden taurus in astra tulit.

Imo hoc [orig: h˘c] ipso [orig: ips˘], quod Salomon aeneo mari boves pro atlantibus supposuit, docuit, hoc animal ad gestanda onera non omnino esse inhabile. Nec in India hodieque quidquam frequentius est, quam boves gerulos videre, etc. Vide Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 30. Ad basternas matronarum, apud Romanos, non equos solum aut mulas iungi consuevisse, sed et Boves, discimus ex Lampridio, qui inter Semiamirica Senatusconsulta, in Heliogab. c. 4. etiam hanc memorat legem, quae pilento [orig: pilent˘], quae equo [orig: equ˘] sagmario [orig: sagmari˘], quae asino [orig: asin˘] veheretur, quae carpento [orig: carpent˘] mulari, quae boum etc. Hinc Augustin. de Civ. Dei l. 22. c. 8. Puerum quendam parvulum, cum in area luderet (i. e. in subadivali domu [orig: domű] ) exorbitantes boves, qui vehiculum trahebant, rota [orig: rotÔ] obtriverum. Et Eginhardus in Vita Caroli M. Quocumque eundum erat, carpento [orig: carpent˘] ibat: quod bubus iunctis --- trahebatur. Sic ad palatium, sic ad publicum Populi sui conventum, qui annuatim, ob Regni utilitatem, celebrabatur, ire, sic domum redire solebat. Quod vero magis mitum, etiam inter animalia cursui publico destinata, Boves olim fuere [orig: fuŕre], l. 1. et 53. Cod. Theod. De cursu publico: qua [orig: quÔ] cos necessitate, una cum asinis ac mulis, Iulianus exemit, apud Socratem Histor. Eccl. l. 3. c. 1. Vide Isaac. Casaubon. Notis ad Lamprid. loc. cit.

BOUETI Fanum oppid. Comitatus Forestii: Vulgo S. Bovet le Chastel. Metel. Merula.

BOVIANUM Samnitum colonia vetus. Plin. l. 3. c. 12. vulgo nunc Botano dictum, Episcopali dignitate, sub Archiepiscopo Beneventano clarum. Memoratur Livio, l. 9. c. 28. 31. l. 10. c. 12. 41. Straboni, aliisque. *boui/+anon Ptolemaeo; *boi/+anon Straboni; Apub Appianum *emful. a/. corrupte *bou/anon. Sed scripsiste etiam Graecos *bobi/anon colligere datur ex Frontino, ubi Bobiani agri: In Antonini itinere longe corruptissime Bononia. Benevento [orig: Benevent˘] ad 30. mill. pass. distat, in Comitatu Molisino. Silius l. 8. v. 565. sic habet:

Qui Batulum Mucrasque colunt, Boviania quique
Exercent lustra.

BOVIASMUM vide Bubienum.

BOVICIDIA apud Solin. c. 1. Suo quoque Numini idem Hercules instituit aram, quae maxima apud Pontifices habetur, cum se ex Nicostrata Evandri matre --- -- immortalem comperisset fore: conseptum etiam, intra quod ritus sacrorum, sactis bovicidiis, docuit Potitios; *bousqusi/ai sunt Graecis, h. e. boum immolationes; quae *taurobo/lia quoque dici potuere [orig: potuŕre], unde taurobolium Matris Deum [orig: Deűm], quod tauri


page 569, image: s0569a

in eius sacro caedebantur. Sic Fordicidia Varroni de L. L. qusi\ai sunt e)gku/monos2 boo\s2, fordae namque boves gravidae. Sueton. vero Buthysiae vocabulo [orig: vocabul˘] un maluit, ubi de Nerone c. 12. barbam ponente, uti supra vidimus, in voce Barba. Vide Salmas. ad Solin. p. 10.

BOVILLAE oppid. in Latio, haud procul ab urbe Roma. Inde suburbanae dictae. Ovid. Fast. l. 3. v. 667.

Orta suburbanis quaedam fuit Anna Bovillis.

Propert l. 4. el. 1. v. 33.

Quippe suburbana parva nanus urbe Bovillae.

Videtor Cluverius Ital. Ant. l. 3. p. 917. Nic. Loydius. Nunc Bauco, ditionis Pontific. castrum, in Campania Romana prope limites regni Neapolitani, Baudrand.

BOVILLIUM seu BOGLIA, oppidum Comitatus Niaeensis, intra montes, in Sabaudia et limite Francico. Olim proprios habuit Comites.

BOVILLUM Pecus etiam Vere sacro devotum, vide infra Ver sacrum.

BOVILLUS Carolus vide Carolus.

BOVINAE seu BOVINIUM Urbs Comitatus Namurcensis in ripa Mosae flum. laeva. Metel.

BOVINUM Insul. Gall. in ora Oceani, prope Herum Insulam parvi est circuitus; cum uno alterove castro. Item, Urbs regni Neapolitani in Provinc. Capitanatae, ad fluv. Cervaro, ad radices Apennini, in limite Principatus Ulterioris. Paucos habet incolas. Episcopalis sub Archiepiscopo Beneventano.

BOVIS Anla,Euboeae insulae locus. Strabo.

BOVIUM Urbecula Albionis, ubialias Ordovices populi nunc Bangor. Vide Bonium.

BOUM Caro, non minus ac vitulorum, iam olim in conviviis recepta est. Unde, ut alia ex Sacris loca praeteream, Proverb. c. 15. 17. conviviolo ex olusculis opponitur convivium, [gap: Hebrew word(s)] ex bove altili, tamquam tenuissimo lautissimum. In Homericis Heroibus eandem frugalitatem Veteres pridem observarunt [orig: observÔrunt]: notatque in his Socratis discipulus Dioscorides, qui scripsit tou\s2 par' *(omourw| no/mous2, Homerum neque in festis, neque in nuptiis, neque in ullo alio conventu quidquam praeter bubulam apponere, etc. Interim multos Veter. ab esu bovis per superstitionem abstinuisse constat. Nam, praeter Aegyptios et Phoenices, qui, auctore Porphyrio [orig: Porphyri˘], humanis vesci carnibus, quam vaccam moriu attingere, maluissent; Barcaei et Cyrenaei et pastoritii Afri, inde ab Aegypto usque ad Tritonidem Lacum, ab esu vaccae itidem abhorruisse leguntur. Imo morte multatus apud Phyrygas, quisquis bovem aratorem interfecisset, ut est in Aeliano Histor. l. 12. c. 34. Quod Athenis quoque et in Peloponneso prohibitum Varro R.Rust. l. 2. c. 5. in quam rem Atticam legem citat Aelian. Var. l. 5. c. 14. et huc alludens Plato l. 6. de LL. *(/ote ou)de\ boo\s2, inquit, e)tolmw=men geu/esqai, Cum ne bovem quidem gustare audebamus. Meliore scilicet saeculo [orig: saecul˘] lex illa antiquata est: cuius tamen vestigia manebant in Diipoliorum et Buphoniorum festis, quibus, mactato [orig: mactat˘] bove, ensem damnabant, tamquam caedis auctorem. Ita Aelina. Variar. l. 8. c. 3. Et aureae velargenteae aetatis homines tale quid perpetrasse [orig: perpetrÔsse], Poetaenegant. Sed aenea [orig: aeneÔ], ait Aratus.

--- - *prw=toi de\ bo/wn e)pa)san t' a)roth/rwn.
Boves aratores primi gustarunt [orig: gustÔrunt].

Ad ferream descendit Cicero de Nat. Deor. l. 2. c. 63.

Ferrea tum vero proles exorta repente est.
Ausaque funestum prima est fabricarier ensem,
Et gustare manu victum domitumque iuveneum.

Summus item Poetarum Georg. l. 2. v. 536.

Ante etiam Sceptrum Dictaei Regis et ante
Impia quam caesis gens est epulata iuvencis.

Quorum verborum memor Domitianus, cum inter initia Imperii a caede maxime abhorreret, ne boves immolarentur, edicere destinavit, Sueton. c. 9. Et, si Plutarcho credimus de Carn. esu l. 2. prisci mortales in fera et malefica animalia grassari cum incepissent, ab illorum esu paulatim crescens licentia e)pi\ bou=n e)rga/thn h)=lqe kai\ to\ kosmou=n pro/baton, kai\ to\n oi)kouro\n a)lektruo/na, ad bovem aratorem devenit et ad ovem, quae nos ornat, et ad gallum, domus [orig: doműs] custodem. Primusque, si Plinio Hist. Natur. l. 7. c. 56. fides Prometheus bovem interemit. Quin apud Laertium Aristoxenus scribit, Pythagoram coetera omnia animalia in cibum permisisse, nec nisi a bove aratore et ariete abstinuisse. Neque veteres Romanos ab hac superstitione immunes prorsus fuisse, exthis Plinii colligas l. 8. c. 45. Damnatus a Populo Rom. die dicta [orig: dictÔ], qui, concubino procaci rure omasum se edisse negante, occiderat bovem: actusque in exilium, tamquam colono [orig: colon˘] suo [orig: su˘] interempto [orig: interempt˘]. Unde Columella de Bove, in Praefat. l. 6. Cuius tanta fuit olim veneratio, ut tam capitale esset bovem necassem [orig: necÔssem] qzan civem etc. Sed his, praeter exempla Sanctorum, Abrahami, Elisaei, Iosiae, Aliorum, qui boves in cibum apposuerunt. Dei Legem opponit Bochartus, cum generalem Gen. c. 2. v. 3. Omne, quod movetur et vivit, vobis erit in cibum: tum specialem Deuteron. c. 14. v. 4. Hae sunt bestiae, quas comedetis, Boves, fetus ovium etc. Vide cum Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 33. et quae superius dicta.

BOURGESIA Clementia, vide Clementia.

BOURGOMUS Franciscus, vide Francisus.

BOUTA Libyae interioris oppid. Ptol.

BOUTEVILLA oppid. Ducatus Inculismensis. Metel.

BOUZIMELE Ciliciae fluv. haud procula Lyco amne.

BOXHORNIUS vide Marcus Zuerius.

BOXTUDA oppid. German. in Ducatu Bremensi. Suecis noper ereptum, vide Bouxtehuda.